Gesta Romanorum (Oesterley)/29

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
29. Notabile de judicibus malis.
1872
Fairytale left blue.png 28. De inexecrabili dolo vetularum. 30. De peccato et judicio. Fairytale right blue.png

Cap. 29. (28.)

Notabile de judicibus malis.

Erat quidam imperator, qui statuit pro lege, quod sub pena gravi quilibet judex recte judicaret, et si contrarium faceret nullo modo misericordiam inveniret. Accidit casus, quod quidam judex muneribus corruptus falsum judicium dedit. Imperator cum hoc audisset, servis suis precepit, ut eum excoriarent. Et sic factum est. Pellem ejus in loco, ubi judex sedere deberet, posuit ad significandum, quod ille judex cogitaret, quod amplius falsum judicium non daret. Rex vero filium judicis defuncti judicem constituit dicens ei: Sedebis super pellem patris tui, ut judices populum meum. Si vero aliquis affert tibi donum ut declines a via recta, ad pellem patris tui respicias, ne tibi hoc idem contingat.

[Moralizacio.] Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, qui istam legem edidit, unde Deuteronomii: Judices et magistratus constitues etc. Ipse vero recte et omni tempore nos judicat, qui pater noster celestis totum judicium ei dedit. Judex, qui male judicavit, est quilibet homo, qui habet seipsum quantum ad vite rectitudinem judicare, quid et quantum contra deum deliquit. Si vero aliquis vestrum sit muneribus id est malis humoribus corruptus debet excoriari, id est in omnibus viciis suis per penitentiam denudari, ut poterit[1] dicere verbum illud Job: Pellem pro pelle, et quicquid homo habet, dabit pro anima sua. Pellis que ponitur pro memoria in sede, est Christi passio, quam homo debet habere retentam in sede cordis sui, ne contra deum et salutem anime sue delinquat, sicut scriptum est: Memorare novissima tua et in eternum non peccabis. Christus non tantum pellem in sede crucis pro nobis dedit, sed eciam vitam. Et ideo si veri filii sumus, eum per peccatum offendere non debemus. Et si contingit nos labi, respiciamus ad crucem, quantum pro nobis sustinuit, ut emendemus cum operibus misericordie et per consequens vitam eternam obtinebimus.





  1. poterit] orig. poteris.