Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/31

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
31. De rigore mortis.
1872

 30. De peccato et judicio. 32. De inspiracione bona. 

Cap. 31. (30.)

De rigore mortis.

Legitur de morte Alexandri quod antea plurimi philosophi ad eum convenerunt, de quibus unus dixit: Alexander ex auro fecit thesaurum, et nunc e converso aurum ex eo fecit thesaurum. Alius dixit: Heri non sufficiebat Alexandro totus mundus, hodie sufficiunt ei tres vel [30] quatuor ulne panni. Alius dixit: Heri Alexander potuit a morte multos liberare, hodie ipse jacula mortis non potuit vitare. Alius dixit: Heri terram premebat, hodie ab ea premitur. Alius dixit: Heri Alexandrum omnes timebant, hodie eum vilem omnes reputant. Alius dixit: Heri Alexander multos amicos habuit, hodie nullum. Alius dixit: Heri Alexander duxit exercitum, hodie ab illis ducitur sepulture.

Carissimi, iste Alexander potest dici quilibet dives istius mundi, qui laborat totaliter in mundanis. Magis laborant mundani quando moriuntur, circa funeralia sua cum magna pompa, quam circa animam, que jacet in penis. Philosophi adducti sunt doctores ac sacre scripture expositores, qui divites hujus mundi ex auro mundano faciunt thesaurum, hoc est dictum, homo tenetur de bonis mundanis impleri id est bonis virtutibus, sicut est dare elemosynam, vestire nudum etc. et sic facit de eo quantum ad animam in celo thesaurum. Item dicunt: Non sufficit avaro mundus, quia quanto plus habet, tanto plus cupit habere, et hoc est fatuitas, quia mundus deficiet sibi in morte. Sed si de omni labore suo duas vel tres ulnas [panni] obtinuerit, multum est. Item dicunt: Divites, dum vivunt, imperant, sed post mortem quilibet pauper ei imperat, et quamdiu vivit dives, multos potest a morte liberare, et tamen nullus dives quantumcumque potens in necessitate jacula mortis evadere potest. Item homo terre dominatur, sed in morte terra ei dominatur, quia totum corpus hominis per terram consumitur, et quamdiu homo vivit, timetur, sicut scriptum est: Facies hominis facies leonis, sed in morte vilis ab omnibus reputatur. Item quamdiu vivit amicos habet, sed in morte omnes recedunt et ipsum solum relinquunt. Quamdiu homo vixit, potuit multos secum acquirere et ducere, sed in morte ab aliis ducetur, unde Christus dixit Petro: Alius cinget te et ducet quo tu non vis.