Gesta Romanorum (Oesterley)/37

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
37. De mentis in celum erectione.
1872
Fairytale left blue.png 36. De cursu vite hominis. 38. De cautela delendi peccata. Fairytale right blue.png

Cap. 37. (36.)

De mentis in celum erectione.

Refert Plinius, quod aquila in altum volat et nidificat, cujus pullis insidiatur serpens quidam, qui vocatur pervas. Qui videns se non posse appropinquare propter altitudinem trahit ad se ventum et venenum emittit, ut aer infectus per venenum ad pullos deductus illos occidat; sed aquila ex instinctu naturali mirabilem adhibet cautelam. Portat enim lapidem, qui vocatur achates, et ponit in nido in illa parte, que est contra ventum, et iste lapis virtute sua venenum expellit, ne ad pullos accedat, et sic pulli salvantur, ne interficiantur.

Carissimi, per aquilam, que est ardui volatus et acuti visus homo intelligitur, cujus vita et desiderium a terrenis debet elevari, [34] ut dicere possit cum apostolo Phil. ii: Nostra conversacio in celis est. In hac altitudine conversacionis debemus pullos, id est opera nostra bona ponere; tunc serpens antiquus, id est diabolus querit illum occidere per apposicionem alicujus peccati mortalis, sed forte propter vite eminenciam propositum suum non potest adimplere. Tunc vadit diabolus et temptat illos vento interficere, dum laudem humanam sibi commendat, quod si sepius veniunt, ut propter appetitum talis laudis faciat bona opera, morientur pulli quodad meritum. Accipiamus ergo petram, id est Christum, et ponamus inter opera nostra et ventum vane glorie, ut sic[1] opera nostra dirigamus ad deum, et erit nobis retribucio magna; quia, sicut vobis constare debet, tres sagittas dominus jaciet in hominibus valde acutas, prima vocacionis, secunda decepcionis, tercia diffinicionis. Sagitta vocacionis, quando dicet: Surgite, mortui, venite ad judicium! De ista vocacione habetur Joh. xii: Omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem filii dei. Et eciam Iero: Sive comedam, sive bibam, semper videtur in auribus meis sonare: Surgite, mortui etc. Sagitta decepcionis, quando in judicio dicetur peccatoribus: Esurivi, et non dedistis michi manducare. Sagitta diffinicionis erit, quando judex dicet: Ite, maledicti, in ignem eternum.




  1. sic] orig. scilicet.