35. De pacis reformacione et vindicta eam dissipantium. | 37. De mentis in celum erectione. |
Cap. 36. (35.)
De cursu vite hominis.Legitur de quodum rege, qui ante omnia naturam hominis desiderabat scire. In cujus imperio erat quidam philosophus sagax valde, de cujus consilio operati sunt multi. Rex cum de eo audisset, nuncium ad eum direxit, ut sine ulteriore dilacione ad eum veniret. Philosophus, cum voluntatem regis intellexisset, venit ad regem. Ait ei rex: Magister, a te sapienciam et doctrinam volo audire. Dic michi in principio, quid est homo. Ait ille: Homo est miser toto tempore vite sue. Vide principium tuum, medium et finem et invenies, quod plenus es miseriis. Unde Job: Homo natus de muliere etc. Si respicis principium, invenies te pauperem et impotentem. Si medium, invenies mundum angustiantem et forte animam tuam condempnantem. Si finem, terram te suscipientem. Et ideo, domine mi rex, non habeas memoriam superbiendi. Ait rex: Magister, quero a te quatuor questiones, quas si bene solveris, te ad dignitates et divicias promovebo. Prima questio est:[1] Quid est homo? Secunda: Cui est similis? Tercia: Ubi est? Quarta: Cum quibus sociis est? Ait philosophus: Domine, ad primam questionem respondebo. Quando queris: Quid est homo? dico, quod est mancipium mortis, hospes loci, viator transiens. Mancipium dicitur, quia manum mortis evadere non potest, quia mors omnes labores et dies rapit, et secundum quod meruit habebit premium vel supplicium. Item homo est hospes loci, quia oblivioni traditur. Item est viator transiens; sive dormiendo, sive vigilando, sive comedendo, sive bibendo, sive aliud faciendo semper ad mortem currit. Ideo debemus per viam nobis providere de victualibus, scilicet de bonis virtutibus. Secunda questio est: Cui est homo similis? Dico, quod similis est glaciei, quia propter calorem cito dissolvitur. [33] Sic homo, de terra et de elementis compaginatus, per calorem infirmitatis cito dissolvitur et corrumpitur. Item similis est pomo novo, quoniam sicut pomum novum pendens in arbore, cum debet ad crementum debitum venire, modico verme interius exorto corroditur et subito corruens inutile efficitur. Sic homo in puericia sua crescens subito oritur infirmitas interius et anima expellitur et corpus corrumpitur. Unde ergo superbit homo? Tercia questio est: Ubi est homo? Dico, quod in bello multiplici, scilicet contra mundum, diabolum et carnem. Quarta: Cum quibus sociis est homo? Respondeo, quod cum septem sociis, qui eum continue molestant, qui sunt fames, sitis, calor, frigus, lassitudo, infirmitas et mors. Prepara[2] ergo animam contra diabolum, mundum et carnem, quorum bella, id est tentaciones sunt diversa. Et ideo diversimode preparanda est anima, ut resistet. Caro enim temptat nos per luxuriam et voluptatem, mundus per diviciarum vanitatem, diabolus per superbie vilitatem; si ergo caro te temptat, istam adhibe medicinam: habeas in memoria, quod caro, que te provocat ad peccatum, vertetur in cineres die et tempore ignoto, et anima pro ejus delicto penam eternam sustinebit. Sapiencie ii: Extinctus cinis erit corpus nostrum. Et sequitur: Postea erit oblivio, et nemo habebit memoriam operum nostrorum. Et si iste cinis sit in memoria, temptacionem impediet, ne procedat ad actum. Si mundus te temptat per vanitatem, adhibe istam medicinam: considera diligenter ipsius ingratitudinem, et nunquam sibi serviendi habebis voluntatem; nam ita ingratus est mundus, quod licet per totam vitam tuam illi fideliter servias, nichil apportare tecum te permittit nisi peccatum. Est enim de mundo, sicut de perdice. Perdix habens pullos suos, sciens venatorem appropinquare nido, ut venatorem retrahat a pullis venit prope venatorem et fingit se posse non volare; quod venator credens esse verum, insequitur paulatim. Illa volat et ipse post illam vadit sperans illam capere, et sic semper facit, donec elongatus est a pullis; et sic decipitur venator, quod nec perdicem nec pullos habet. Sic est de mundo. Venator, qui nido pullorum appropinquat, est bonus Christianus, qui victum et vestitum et alia cum labore acquirit. Sed mundus hominem non libenter sustinet, tali applaudit [33b] et simulat, ac si sequi velit, et semper cum honore manere; quod videns homo sepe ab operibus bonis recedit et mundi vanitatem sequitur, et tunc mundus illum ab amore dei et bonis operibus elongat. Deinde mors illum subtrahit a seculo, et manet ille miser deceptus, quia non habet mundum, quem sequebatur, nec fructum bonorum operum, a quibus elongatur. Ecce quomodo mundus suis servitoribus reddit mercedem. Et hoc est, quod dicit Jacobus ii: Totus mundus in maligno positus est. Omne, quod est in mundo, aut est superbia vite et reliqua. Tercio, si te temptaverit diabolus, adhibe istam medicinam: habeas in memoria passionem Christi, per quam superbus ceditur et non habet potestatem resistendi. Unde apostolus: Induite vos armatura dei ut possitis stare etc. Unde refert Solinus de mirabilibus mundi, quod Alexander equum quendam habuit, qui vocabatur Bucefalus, cujus erat consuetudo, quod quando erat armatus et paratus ad bellum, nullum sessorem retinebat nisi solum Alexandrum; sed si quis alius eum ascenderet, statim projecit eum a se; quando vero non erat armatus, famuli super eum sedere permittebantur. Sic homo armatus Christi passione nullum recipit in corde, nisi imperatorem deum omnipotentem, sed si aliqua temptacio diaboli cor suum ascendere velit, statim virtute passionis Christi habet potestatem dejiciendi eam. Si vero ista careat armatura dei, statim pronus erit ad omnes temptaciones recipiendas. Studeamus ergo bonis virtutibus armari, ut tandem perveniamus ad gloriam.