Gesta Romanorum (Oesterley)/40

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
40. De modo temptacionis et peritia.
1872

Fairytale left blue.png 39. De reconciliatione dei et hominis. 41. De victoria Christi et caritate ejus nimia. Fairytale right blue.png

Cap. 40. (39.)

De modo temptationis et peritia.

Legitur, ut dicit Macrobius, quod erat quidam miles qui habuit uxorem suam suspectam, quod plus unum alium dilexit quam ipsum, propter aliqua audita et visa. Sepius ab uxore quesivit, si verum esset. [35] Illa simpliciter negavit, quod nullum alium preter ipsum intantum dilexit. Miles dictis ejus non acquievit, sed quendam clericum peritum adiit et cum eo convenit, ut de hac re veritatem ei ostenderet. Qui ait: Hoc non potero temptare, nisi dominam viderem et cum ea fabularem. Et ille: Rogo te cum affectu,[1] ut hodie mecum cibum gustes, et ego te cum uxore mea collocabo. Clericus accessit ad domum militis, hora prandii venit, et juxta dominam est collocatus. Finito prandio clericus incepit cum domina de diversis negociis habere colloquia. Hoc facto clericus manum domine accepit et pulsum suum tetigit, deinde sermonem de eo fecit, cum quo erat scandalizata et vehemens suspicio: statim pre gaudio pulsus incepit velociter moveri et calefieri, quamdiu sermonem de eo traxit. Clericus cum percepisset hoc incepit sermonem de viro suo habere, et pulsus statim ab omni motu et calore cessabat. Ex hoc percepit clericus, quod alium dilexit, de quo erat scandalizata, plus quam virum proprium, et sic miles per clericum ad rei veritatem evenit.

Carissimi, miles est Christus filius dei, qui pro nobis pugnavit contra diabolum et victoriam obtinuit. Uxor est anima [sibi] per baptismum conjuncta. Osee secundo: Sponsabo te michi in fide. Sed uxor ista sepissime plus alium diligit, quam virum suum i. e. deum, et hoc satis bene poterit experiri et probari in istis diebus, si quis loquatur sicut faciunt viri ecclesiastici verbum dei predicando, salutem anime pronunciando, statim a multis odiosus erit, et quicquid dixerit pro tedio et desolacione habebunt. Et quare? Quia pulsus cordis preponit amorem i. e. delectacionis carnis et mundi ante dei amorem contra sacram scripturam, que dicit: Ante omnia deum deligere debes. Sed si quis de mundi vanitatibus et de hiis que diligunt aliquid inceperit[2] dicere, statim jucundi et leti sunt vel faciunt ut eis videatur in talibus tempus breve quamvis tota die sedeant.




  1. affectu] orig. effectu.
  2. inceperit] orig. inceperint.