Gesta Romanorum (Oesterley)/47

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
47. De tribus regibus.
1872

Fairytale left blue.png 46. De septem peccatis mortalibus. 48. De justa sequela malorum. Fairytale right blue.png

Cap. 47. (46.)

De tribus regibus.

Rex Danorum ad tres reges, qui stella duce ab Oriente Iherosolimam venerunt et Christo nato munera obtulerunt,[1] devocionem habebat eosque in suum hospicium invocabat. Profectus ergo predictus rex Coloniam cum apparatu magno, ubi sacrosancta corpora eorum cum honore debito conservantur, tres Coronas aureas mirabiliter ac regaliter fabrefactas eis obtulit, insuper plus quam sex marcarum milia cum ingenti devocione ecclesiis et pauperibus distribuit, sue fidei exemplum ibidem fideli populo relinquens. Quadam autem die cum ad propria remearet et membra sopori dedisset, ecce vidit in sompnis tres reges cum coronis, quas portaverant[2] in capitibus, preferentes cum ingenti lumine ad se propius accederet, et audivit singulos singulariter dicere talia. Primus et senior dixit: Frater mi, feliciter venisti, sed felicius ad propria remeabis. Alter dixit: Multa tribuisti, sed tecum plurima reportabis. Tercius dixit: Frater mi, fidem ostendisti, sed expletis xxiii annis jugiter in celestibus nobiscum regnabis. Primus ergo dixit, offerens ei pixidem plenam auro: Accipe, inquit, thesaurum sapiencie, per quem tibi subjectum populum juste judicabis, [38] quia honor regis judicium diligit. Secundus pixidem cum mirra ei obtulit dicens: Accipe mirram penitencie, per quam eciam carnis motus illecebros[3] effrenabis, quia optime regnat, qui se ipsum bene regit. Tercius similiter obtulit ei pixidem plenam thure dicens ei: Accipe thus devocionis et devote clemencie, per quod miseros relevabis, quia sicut ros herbam irrigat ut crescat, sic dulcis clemencia regis usque ad sidera provehit et exaltat. Cumque rex de magnitudine visionis miraretur, subito vigilavit et pixides juxta se collocatas repperit, qui donum dei letus accepit, et ad propria rediens, que in sompno viderat, devotissime adimplevit. Expleto termino supradicto regna celestia meruit possidere.

Carissimi, iste rex potest dici quilibet Christianus bonus, qui tenetur tres coronas offerre[4] tribus regibus, scilicet patri, filio et spiritui sancto. Patri teneris reddere coronam honoris et fidei, quia potens est. Non bonum est offendere potentem, quia potest primere et annichilare. Istam coronam fidei in baptismo fideliter reddere promisisti, quando diabolo et pompis ejus abrenunciasti. Secundam coronam sapiencie ac spei filio teneris reddere, quia sapiens est et pro nobis passus est; ideo spem de eo pre ceteris habere debemus et hoc multiplici de causa. Primo, quia tantum nos dilexit, quod de celo descendit, naturam nostram assumpsit et victoriam contra diabolum pro nobis obtinuit. Tercio debemus offerre coronam amoris spiritui sancto, quia ipse est amor patris et filii, et per eum amorem hominis et dei poterimus obtinere. Si illa tria puro corde et caritate perfecta offerimus, sine dubio ista, que sequuntur, a patre et filio et spiritu sancto obtinebimus. A patre thesaurum virtutum, per quas poterimus animam regere cum corpore contra diabolum, mundum et carnem et per consequens regnum celeste obtinere. A filio pixidem cum mirra. Per pixidem cor mundum intelligas a peccatis mundatum, per mirram penitenciam, quia ipse prius vitam penitencie in cruce ostendit et petentibus ab eo suam graciam dat cotidie. A spiritu sancto thus devocionis hoc est suam virtutem infundit, per quam devoti sumus et caritate pleni, quia [38b] deus caritas est, et per consequens communem offensionem, quam per peccatum contra deum incurrimus, placare poterimus et sic vitam eternam obtinere. Ad quam.




  1. obtulerunt] orig. obtuleunt.
  2. portaverant] orig. portaverat.
  3. illecebros] orig. illecebras.
  4. offerre] orig. afferre.