Gesta Romanorum (Oesterley)/52

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
52. De fidelitate.
1872
Fairytale left blue.png 51. De injustis exactoribus. 53. De bonis rectoribus non mutandis. Fairytale right blue.png

Cap. 52. (147.)

De fidelitate.

Refert Valerius, quod Fabius redemerat captivos Romanorum promissa pecunia, quam cum senatus dare nollet, ipse fundum unicum habens vendidit et promissum premium solvit, volens se pocius patrimonio privare, quam propria fide inopem esse.

Carissimi, Fabius iste est dominus noster Ihesus Christus, qui ob captivos, scilicet totum genus humanum a diabolo captum non pecuniam sed proprium sanguinem dedit in precium, volens se pocius patrimonio scilicet vita propria privare, quam genus humanum dimittere.