Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/53

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
53. De bonis rectoribus non mutandis.
1872

 52. De fidelitate. 54. De regno celesti. 

Cap. 53. (148.)

De bonis rectoribus non mutandis.

Valerius Maximus refert, quod cum omnes Syracusani mortem Dyonisii optarent regis Sicilie, quedam femina senectutis ultime sola matutinis horis deos oravit, ut sibi rex superstes fieret in hanc vitam, cujus oracionis causam Dyonisius admirans ab ea quesivit. Que respondit: Cum essem puella, gravem tyrannum habens eo carere cupiens secundum recepi, quo iterum carere cupiens tercium recepi; timens ergo deteriorem tibi succedere; ideo pro vita tua omni die rogo. Dyonisius hec audiens amplius molestiam non fecit.

Moralizacio. Carissimi, in veteri testamento deus erat valde austerus et nulli parcebat, quia oculum pro oculo, dentem pro dente etc., sed modo per carnem nostram, quam asumpserat, factus est nobis pius ac propicius, et ideo continue orare debemus, ut nullum alium dominum habeamus, quam dominum nostrum Ihesum Christum, qui nobis prestare dignetur etc.