55. De revocatione peccatricis anime in exilium satisfactionis misse. | 57. De perfectione vite. |
Cap. 56. (48.)
De memoria mortis.[41] Quidam princeps erat qui multum delectabatur venari. Accidit semel, quod cum ad venandum perrexisset, casu mercator quidam per eandem viam secutus est, vidensque principem formosum et graciosum vestimentis preciosis indutum, ait in corde suo: O domine deus, homo iste multum tibi tenetur; ecce quam formosus est et strenuus et graciosus, et omnes, qui sunt in ejus comitatu, honeste induti. Hiis cogitatis dixit uni ex familia principis: Dic michi, carissime, dominus vester qualis est? Qui ait: Est dominus multarum terrarum, et potens valde in auro et argento ac familia. Ait mercator: Multum tenetur ipse deo; formosus est et sapiens inter omnes, quos umquam vidi. Ille hoc audiens occulte omnia verba mercatoris domino suo narravit. Dominus vero circa horam vespertinam, cum domum rediret, mercatorem rogavit, ut secum pernoctaret. Ille hoc non audebat resistere et cum principe ad civitatem perrexit. Cum vero castrum ejus intrasset, tot divicias, tot pulchras cameras auro depictas vidit, quod valde admirabatur. Cum autem hora cenandi adesset, princeps mercatorem juxta suam dominam in mensa collocari fecit. Mercator autem cum dominam vidisset tam pulchram et tam graciosam, quasi extra se raptus fuit et ait in corde suo: O deus meus, princeps omnia, que desiderat cor suum, habet, uxorem pulchram, filios ac filias, familiam multam nimis. Cum autem sic cogitasset, delata sunt fercula ante dominam et ante eum, et ecce cibaria optima in capite unius defuncti collocata et ante dominam posita sunt et omnibus de familia in scutellis argenteis ministrabatur in aula. Mercator cum caput mortui ante eum vidisset, commota sunt omnia viscera ejus et ait in corde suo: Heu michi, timeo quod perdam caput meum in isto loco! Domina vero inquantum potuit eum confortavit. Cum vero nox adesset, ducitur in cameram honestam, ubi invenit lectum paratum, cortinis circumvolutum, et in angulo domus luminaria magna. Dum vero lectum intrasset, famuli ostium clauserunt et ille solus in camera remansit; respexitque angulum ubi erat lumen. Vidit duos homines mortuos per brachia pendentes. Hoc viso invasit eum timor intollerabilis, intantum quod quiescere non poterat. Mane vero surrexit et ait: Heu michi, timeo hodie juxta illos duos pendere. Princeps [41b] vero cum surrexisset, fecit mercatorem ad se vocari et ait: Carissime, quid tibi placet de me? At ille: Michi omnia bene placent, sed quod michi ministrabatur in capite defuncti, ultra quam credi potest abhorrui tantum quod comedere non poteram. Cum vero in lecto positus fuissem, duos juvenes pendentes in angulo camere vidi, et tantus timor me invasit, quod dormire non poteram, et ideo dei amore permittatis me transire. Ait princeps: Carissime, vidisti uxorem meam nimis pulchram et caput defuncti ante eam. Racio est talis: iste enim cujus erat caput fuit quidam dux nobilis, qui uxorem meam sollicitavit et cum ea concubuit et pariter adinvicem commisceri perspexi, gladium arripui et caput ejus amputavi, unde in signum verecundie singulis diebus illud caput ante eam pono, ut ad memoriam reducat peccatum quod commisit. Filius vero defuncti illos duos juvenes cognatos meos in camera pendentes occidit, ideo omni die corpora eorum visito, ut fiam magis fervens sanguinem eorum vindicare. Cum autem adulterium uxoris recolo et mortem juvenum ad memoriam reduco, nullum gaudium habere potero. Vade ergo carisssime in pace et ammodo vitam hominis cujuscumque non judices, quousque plenius tibi de veritate constiterit. Mercator ei valefecit et ad mercandum perrexit.
Carissimi, princeps iste est quilibet homo christianus bonis virtutibus per virtutem baptismi ditatus, qui debet habere pulchram familiam, scilicet sensus interiores et exteriores sine macula peccati, qui debent homini ministrare et sepius ad venandum pergere i. e. opus meritorium operari. Mercator iste est bonus prelatus vel confessor discretus, qui tenetur tali associari, domum cordis sui visitare et bonas virtutes ibidem plantare, sicut fecerat Christus duobus peregrinis venientibus ad Emaus, qui domum hospicii intravit etc. Uxor tam formosa est anima ad dei similitudinem creata, que debet in mensa juxta prelatum sacre scripture collocari, ut addiscat ea que sunt salutis; sed sepius ista anima per diabolum adulteratur, quando peccatum mortale committit. Quid ergo est faciendum? Extrahe gladium lingue et ora ad deum intime! Unde psalmista: Lingua eorum gladius acutus. Per istum gladium lingue cum cordis contricione et oris confessione poteris [hunc diabolum] devincere et hoc est caput ejus amputare et ante oculos [42] cordis tui semper ponere, quoniam graciam tibi dabit deus eum devincere, penitenciam perfecte agere, i. e. opus misericordie. Duo juvenes in camera pendentes, quod occidit adversarius tuus, sunt dilectio dei et proximi, qui erant exstincti per peccatum primi parentis, et ideo semper debes eos in camera cordis tui tenere, ut deum tota mente, tota anima diligas et semper in ejus timore permaneas, quia nescimus, si amore vel odio digni sumus, et ad memoriam reducere, quantum deus pro nobis sustinuit in cruce.