Gesta Romanorum (Oesterley)/66

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
66. De constancia.
1872
Fairytale left blue.png 65. De cura anime. 67. De excusacione in extremis non habenda. Fairytale right blue.png

Cap. 66. (58.)

De constantia.

Quidam rex regnavit, qui pulchram filiam habebat, quam multum dilexit, que post decessum regis regnum occupavit, quia unica est relicta. Hoc audiens quidam dux tyrannus ad eam venit, multa ei promisit, si ei consentiret. Illa vero seducta per eum est et deflorata; facta defloracione flevit amare, tyrannus vero eam ab hereditate sua expulit. Illa vero sic expulsa gemitus et suspiria emittebat et in via publica cunctis diebus sedebat, ut a transeuntibus elemosinam peteret. Cum una dierum flendo sedisset, quidam miles generosus juxta eam equitando venit, videns ejus pulchritudinem captus est in oculis ejus et ait: Carissima, qualis es? Et illa: Filia regis sum unica, et post patris mei decessum jure hereditario regnum habui, sed per quendam tyrannum fui seducta et ab eo deflorata, et post hec privavit me hereditate mea. Ait miles: Utrum tibi placet esse sponsam meam? Que ait: Eciam, domine; hoc desidero ante omnia. Qui ait: Fidem tuam michi trade, [53] quod nullum alium accipies preter me, et ego contra tyrannum istum faciam bellum, et terram tuam acquiram. Si vero in bello mortuus fuero et hereditatem tibi acquisiero,[1] nil aliud peto nisi quod arma mea sanguinolenta tecum custodias in signum amoris. Si vero aliquis veniat, ut in uxorem te ducat, cameram tuam intres, in qua arma pendent, et illa diligenter respicias, et memoriam habeas, quomodo propter tui amorem vitam meam amisi. Ait illa: Domine, firmiter hoc promitto; sed absit, ut in bello vitam amittas. Armavit se et contra tyrannum perrexit. Audiens hoc dux toto conamine se contra eum opposuit, et adinvicem pugnabant. Miles victoriam obtinuit et caput tyranni amputavit, tamen in bello vulnus mortis recepit et hereditatem puelle quesivit, et tercia die est defunctus. Puella per dies multos mortem ejus planxit, arma ejus sanguinolenta pendebat in camera, et sepius visitavit ea, et quociens ea vidit, amare flevit. Multi nobiles ad eam venerunt, ut eam in conjugem haberent, et multa promiserunt; sed antequam alicui responsum daret, cameram intravit, ut arma diligenter respiceret, et dixit: O domine, pro meo amore mortuus es, et hereditatem meam michi restituisti; absit hoc a me, ut alteri consentirem! Deinde foras exivit et dixit: Votum deo vovi, nunquam viro copulari. Illi hec audientes recesserunt, et sic toto tempore vite sue remansit in castitate.

Moralizacio. Carissimi, rex iste est pater celestis, filia tam pulchra est anima ad dei similitudinem creata, cui regnum paradisi dabatur, sed per suggestionem ducis i. e. diaboli illud amisit, et est deflorata, quando de pomo comedit. Deinde sedebat in platea i. e. in mundo, unde: In sudore vultus tui etc. Que a transeuntibus elemosinam petebat i. e. a quatuor elementis graciam dei exspectabat. Miles, qui juxta eam equitabat, erat filius dei, qui in equo humanitatis mundum istum intravit et humano generi compaciebatur. Tu, homo, firmiter in baptismo promisisti, nullum virum preter eum accipere; et ideo armavit se armis humanitatis et bellum contra diabolum pro te dedit, victoriam obtinuit, tamen vulnus mortis pro te accepit et nostram hereditatem nobis acquisivit. Fac ergo tu, sicut fecit puella, arma sanguinolenta in camera cordis tui habeas, i. e. semper memoriam recentem [53b] de Christi passione habeas, quam pro te sustinuit in cruce; et si venerint alique temptaciones per diabolum aut mundum aut carnem, curre ad Christi passionem et recole, quomodo pro tuo amore mortem sustinuit in cruce et sic temptaciones superabis et vitam eternam obtinebis.




  1. acquisiero] orig. acquiro.