Gesta Romanorum (Oesterley)/67

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
67. De excusacione in extremis non habenda.
1872

Fairytale left blue.png 66. De constancia. 68. De non subticenda veritate usque ad mortem. Fairytale right blue.png

Cap. 67. (59.)

De excusacione in extremis non habenda.

Maximianus regnavit prudens, in cujus regno erant duo milites, unus sapiens alter stultus, qui mutuo se dilexerunt. Ait ei sapiens: Nunquid tibi placet unam convencionem mecum ponere? et erit nobis utile. At ille: Michi bene placet. Qui ait: Sanguinem quilibet de brachio dextero emittamus, ego tuum sanguinem bibam et tu meum, in signum quod nullus alium dimittet nec in prosperitate nec in adversitate, et quitquid unus lucratus fuerit, alius dimidietatem habeat. Ait ille: Michi optime placet. Statim cum sanguinem traxissent ambo sanguinem alterius biberunt, hoc facto in una domo semper remanserunt. Rex vero duas civitates fecerat, unam in summitate montis, et quod omnes ibidem venientes copiam thesauri haberent, et ibidem toto tempore permanerent, ad istam civitatem erat via stricta ac lapidosa et in via tres milites cum magno exercitu manebant, et omnes per viam illam transeuntes oporteret, ut contra eos pugnarent, aut omnia cum vita sua amitterent. In ista eciam civitate rex quendam senescallum ordinavit, qui omnes indifferenter intrantes reciperet et secundum statum suum et condiciones laute ministraret. Aliam civitatem fecit fieri in valle sub monte illo, ad quam civitatem erat via plana ac ad ambulandum delectabilis; tres milites in via ista jacebant, qui omnes transeuntes gratanter receperunt ac ministrabant pro eorum voluntate. In ista civitate quendam senescallum ordinavit, ut omnes civitatem intrantes aut appropinquantes incarceraret et in adventu judicis omnes ei presentaret, judex vero nulli parceret. Ait miles sapiens socio suo: Carissime, pergamus per mundum sicut ceteri milites et poterimus multa bona acquirere, per que honeste vivemus. Qui ait: Michi bene placet. Ambo per quandam viam perrexerunt. Ait sapiens: Carissime, sicut vides hic sunt due vie; una ad civitatem nobilissimam dirigit; si per illam[1] pergimus, ad civitatem illam perveniemus, in qua habemus quicquid cor nostrum desiderat. Alia est via que ducit ad aliam civitatem, que est in valle constructa, [54] et si per eam ambulemus, capti erimus et incarcerati, ac judici presentati et per eum in patibulo suspensi; consulo ergo ut viam istam dimittamus et per aliam ambulemus. Ait miles stultus: Carissime, de istis duabus civitatibus dudum est quod audivi, sed via ad civitatem super montem est stricta valde ac periculosa, quia in ea jacent tres milites cum exercitu, qui omnes intrantes oppugnant, occidunt et spoliant; sed altera via est satis plana in qua sunt tres milites, qui omnes intrantes benigne recipiunt, et omnia necessaria ministrant, et hoc satis aperte video, et ideo magis oculis meis credo quam tibi. Ait sapiens: Licet una via ad ambulandum sit plana, tamen ducit nos ad obprobrium sempiternum quia [ducti] erimus ad patibulum. Si per viam strictam propter pugnam et latrones times ambulare, est tibi obprobrium pro perpetuo, quia miles es tu, et militibus incumbit contra hostes pugnare. Aliud est, si mecum volueris per istam viam pergere, firmiter promitto ante te ad bellum pergere, et quotquot sunt penetrare, si velis me juvare. At ille: Amen dico tibi, per viam illam nolo pergere, sed pocius per istam. Ait sapiens: Ex quo fidem meam tibi dedi et in signum fidelitatis sanguinem tuum bibi, solum non derelinquo te ambulare, tecum pergam. Ambo per eandem viam ambulaverunt. Multa solacia secundum voluntatem eorum invenerunt per viam, donec ad hospicium trium militum venerunt, qui satis honorifice sunt recepti ac splendide ministrati. In qualibet refectione miles stultus sapienti dixit: Carissime, nonne tibi predixi? Ecce quot et quanta habemus solacia in ista via; de omnibus hiis in illa via defecissemus. Ille respondit: Si finis bonus erit, totum bonum erit, quod non spero. Cum illis militibus per aliqua tempora moram traxerunt; senescallus civitatis audiens, quod duo milites contra prohibicionem regis prope civitatem essent, statim satellites suos ibi misit, qui eos caperent et ad civitatem ducerent. Senescallus videns unum stultum illum ligatis manibus et pedibus in quandam foveam projici jussit et alium incarceravit. Cum vero judex ad civitatem venisset, omnes malefactores civitatis in conspectu ejus sunt presentati et inter ceteros isti duo milites. [54b] Ait sapiens miles coram judice: Domine de socio meo conqueror, quia ipse est causa mortis mee. Legem istius civitatis predixi et pericula, nullo modo volebat dictis meis credere nec acquiescere et consiliis meis adherere, sed michi respondit: Plus credo oculis meis quam dictis tuis. Cum vero fide ac juramento adinvicem ligati tam in prosperitate quam in adversitate eramus, ideo quando ipsum solum vidi pergere, propter juramentum cum eo ambulavi et ideo causa mortis mee iste est; da ergo rectum judicium. Ait alter miles stultus judici: Ipse causa mortis mee est; constat toti mundo, quod ipse est sapiens et ego naturaliter stultus, unde per sapienciam suam non debuisset tam leviter adherere stulticie mee, sed quando solus ambulavi, si ille insecutus me non fuisset, ergo per viam, per quam volebat ambulare, reversus fuissem et secum ambulassem propter juramentum, quod ei prestiti, et ideo cum ipse sapiens sit ego vero stultus, ipse est causa mortis mee. Ait judex ambobus et primo sapienti: Tu sapiens, quia tam leviter stulticie sue adhesisti et secutus es eum, et tu stulte quia dictis sapientis non credidisti, sed propriam stulticiam perpetrasti; vos ambos in patibulo suspensuros[2] hodie judico. Et sic factum est.

Carissimi, iste rex est dominus noster Ihesus Christus, duo milites anima et corpus; anima est sapiens, corpus est stultus. Isti duo in baptismo sunt confederati adinvicem, quod quilibet sanguinem alterius biberet. Sanguinem alterius bibere est quemlibet pro alio in periculo se ponere, ut si caro suas voluptates voluerit habere, prius debet anima per penitenciam consumere, quam ut caro tali periculo se exponat. Si vero anima quod absit labatur, caro debet pro ea jejuniis et vigiliis pati, et hoc est sanguinem alterius bibere et numquam alium in necessitate dimittere. Due vie per quas veniunt etc. Una est penitencia, alia mundi gloria. Due civitates, una in monte, hoc est celum super firmamentum, alia in valle, hoc est infernum. Ad celum est[3] via stricta sicut via penitencie, et pauci ambulant eam; in ista via sunt tres milites, scilicet diabolus, mundus et caro, quod quicumque voluerit ad celum pergere, debet contra istos pugnare et per viam penitencie ambulare. In ista civitate est quidam senescallus scil. deus, qui omnia omnibus [55] secundum merita sua affluenter dat, unde propheta: In cor hominis non ascendit etc. In via versus infernum sunt tres milites, scilicet superbia vite, concupiscencia oculorum et concupiscencia carnis, propter que tria peccator invenit corpori suo delectabilia pro tempore. Via versus infernum est plana ad ambulandum, sed antequam homo percipiat, senescallus scilicet mors emittit exploratores scilicet infirmitates, que eum capiant, quando anima a corpore separatur. Anima interim in inferno incarcerabitur, corpus ligatur et in sepultura ponitur, sed in die judicii cum dominus apparuerit judicare vivos et mortuos, tunc anima contra corpus et e converso corpus contra animam allegabit, et judex scilicet deus sentenciam dabit; si in peccato inventi fuerimus, sine dubio ad infernum ibimus, a quo nos defendat pater et filius et spiritus sanctus.




  1. illam] orig. ullam illam.
  2. suspensuros] orig. suspensos.
  3. est] orig. in.