78. De constantia amoris mutui. | 80. De versucia diaboli et quomodo dei judicia sunt occulta. |
Cap. 79. (71.)
Quod quis nescit, presumere non audebit.Erat quidam rex, qui miro modo parvos caniculos bene latrantes dilexerat, intantum quod in gremio suo eos quiescere permisit et ibidem pavit; illi vero sic consueti erant in gremio ejus dormire et comedere, [quod] vix alibi esse volebant et quandoque circa collum regis pedes ponebant, et sic rex solacium magnum et ludum cum eis habebat. Erat tunc quidam asinus, qui cum omnia ista vidisset, in corde suo cogitabat: Si ego cantarem et ante regem saltarem et circa collum domini mei pedes ponerem, rex michi daret omnia fercula ad comedendum et gremium suum ad quiescendum. Hiis cogitatis extra stabulum perrexit, aulam intravit et coram rege cantare cepit, deinde hincinde saltavit et post hoc ad regem cucurrit et pedes circa collum ejus posuit. Servi hoc videntes credebant asinum in furia conversum, acceperunt eum et egregie verberaverunt et sic ad stabulum reduxerunt eum.
Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, caniculi bene latrantes sunt predicatores, qui verbum divinum bene pronunciant, unde digni sunt in gremio celesti quiescere. Asinus potest dici, qui presumit officium predicatoris assumere, verbum dei pronunciare, tamen litteraturam nec graciam ad hoc habet, et ideo timendum est, ne talis sit verberatus hoc est a domino et populo repulsus.