Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/80

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
80. De versucia diaboli et quomodo dei judicia sunt occulta.
1872

 79. Quod quis nescit presumere non audebit. 81. De mirabili divina dispensacione et ortu beati Gregorii pape. 

Cap. 80. (72.)

De versutia diaboli et quomodo dei judicia sunt occulta.

[63b] Erat quidam heremita, qui in quadam spelunca jacebat et diebus et noctibus devote deo serviebat. Juxta cellam suam erat quidam pastor ovium, qui pascebat oves. Accidit uno die, quod pastor erat sompno oppressus; ipso dormiente quidam latro venit et omnes oves secum abstulit. Superveniens dominus ovium a pastore querit, ubi oves erant; ille vero incepit jurare quod oves perdidit; sed quomodo, penitus ignorabat. Dominus hoc audiens furore repletus ipsum occidit. Heremita hoc videns ait in corde suo: O domine, ecce homo iste culpam innocenti dedit et ipsum occidit; ex quo ergo permittatis talia fieri, ad mundum vadam et sicut ceteri vitam ducam. Hiis cogitatis heremitarium dimisit et ad mundum perrexit; sed deus ipsum dimittere nolebat et angelum in forma hominis ad eum misit, ut ei se associaret. Cum eum angelus in via euntem invenisset, ait ei: Carissime, quo vadis? At ille: Ad istam civitatem ante me. Angelus dixit ei: Ego in via ero comes tuus, quia angelus dei sum ego et ad te veni, ut simus socii in hac via. Ambo ambulabant versus civitatem; cum autem intrassent, hospicium a quodam milite propter dei amorem petebant, miles vero satis gratanter eos recepit et honorifice ac splendide cum bona devocione in omnibus ministravit. Miles iste tantum unicum filium habebat in cunabulis jacentem, quem multum dilexerat. Cena facta camera est aperta et lecti satis honorifice ornati pro angelo et heremita. Media vero nocte surrexit angelus et puerum in cunabalis strangulavit. Hoc videns heremita intra se cogitavit: Numquid iste erat angelus dei bonus? Miles omnia necessaria propter dei amorem ei dedit, et non habuit nisi unicum filium innocentem et iste eum occidit! Sed tamen non audebat ei quitquam dicere. Mane vero ambo surrexerunt et ad civitatem aliam perrexerunt, in qua in domo unius civis satis honorifice erant recepti et splendide ministrati. Civis iste quendam aureum ciphum, quem miro modo dilexit, habuit. Media vero nocte surrexit angelus et furatus est ciphum illum. Heremita hoc videns intra se cogitabat: Iste malus angelus est ut credo; iste civis nobis optime fecit et iste est furatus ciphum suum. Tamen nichil ei loquebatur, quia timuit eum. Mane vero surrexerunt et per viam ambulabant, donec [64] ad quandam aquam pervenerunt, ultra quam erat pons. Pontem ascenderunt et quidam pauper eis obviabat. Ait angelus: Carissime, monstra nobis viam versus talem civitatem. Pauper vertit se et cum digito viam versus civitatem ostendit. Cum vero vertisset se angelus subito per scapulas eum accepit et ultra pontem projecit et submersus est pauper. Quod cum heremita vidisset, ait in corde suo: Jam scio, quod iste diabolus est et non angelus dei bonus; quid mali fecit pauper iste? Et tamen eum occidit. Ab illo tempore cogitabat ab eo recedere, verumptamen timuit et nichil loquebatur ei. Cum vero circa horam vespertinam ad civitatem pervenissent, ad domum cujusdam divitis accesserunt et hospicium pro dei amore petebant; ille vero simpliciter eis negavit. Ait angelus dei: Amore dei saltem tectum domus nobis concedatis, ne lupi aut male bestie hic nos devorent. Ille ait: Ecce domus, ubi porci mei jacent; si placet vobis, cum eis jacere potestis; sin autem, recedatis, quia alium locum vobis non dabo. Ait ei angelus: Si aliud non potest fieri, cum porcis vestris jacebimus. Et sic factum est. Mane vero surrexerunt, angelus hospitem vocavit et ait: Carissime, do tibi ciphum istum. Et dedit ei ciphum, quem furatus fuerat ab illo cive. Heremita hoc videns ait intra se: Jam sum expertus, quod iste est diabolus; bonus homo [erat], qui cum omni devocione nos recepit, et furatus est ei ciphum et dedit isti pessimo, qui negavit nobis hospicium. Ait angelo: Nolo vobiscum amplius exspectare; ad deum vos recommendo. Angelus dixit ei: Audite me et tunc recedite! Primo, quando eras in heremitario, dominus ovium pastorem injuste occidit. Scias, quod pastor ille pro tunc mortem non meruit, sed alias commisit, quare mori deberet; tunc temporis inventus est sine peccato; deus ergo permisit eum occidi, ut penam post mortem evaderet propter peccatum, quod alias commisit, pro quo numquam penitenciam faceret. Latro vero qui evasit cum ovibus penam eternam sustinebit, et dominus ovium qui pastorem occidit vitam suam emendabit per largas elemosinas et opera misericordie, que ignoranter fecit. Demum filium illius militis de nocte strangulavi, qui nobis bonum hospicium dedit. Scias, quod antequam puer ille natus erat, miles optimus elemosinarius [64b] erat et multa opera misericordie fecit, sed postquam natus est puer, factus est parcus, cupidus et omnia collegit, ut puerum divitem faciat, sic quod erat causa perditionis ejus, et ideo puerum occidi,[1] et jam, sicut prius, miles factus est bonus christianus. Deinde ciphum illius civis, qui nos cum devocione recepit, furatus fui; scias tu, quod antequam sciphus ille erat fabricatus, non erat sobrior eo in tota terra, sed tantum de cipho gaudebat post fabricationem, quod omni die tantum de eo bibebat, quod bis aut ter omni die fuit inebriatus, et ideo ciphum abstuli et factus est sobrius sicut prius. Deinde pauperem in aquam projeci; scias, quod pauper iste bonus christianus fuit, sed si ad dimidium miliare ambulasset, alium in peccato mortali occidisset, sed jam est salvatus et regnat in celesti gloria. Deinde ciphum illius civis dedi illi, qui nobis hospicium negavit; scias, quod nichil in terra fit sine causa; ipse nobis concessit domum porcorum et ideo ciphum ei dedi, et post vitam istam in inferno regnabit. Pone ergo amodo custodiam ori tuo ut de deo non attrahas; ipse enim omnia novit. Heremita hoc audiens cecidit ad pedes angeli et veniam peciit et ad heremitarium perrexit. Et factus est bonus christianus.




  1. occidi] orig. occidit.