Gesta Romanorum (Oesterley)/8

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
8. De vana gloria.
1872
Fairytale left blue.png 7. De invidia malorum adversum bonos. 9. De naturali malitia per mansuetudinem superanda. Fairytale right blue.png

Cap. 8.

De vana gloria.

Leo regnavit, qui miro modo pulchras mulieres delectabatur videre. Unde fecit fieri in quodam templo tres imagines stantes, et precepit omnibus in imperio, ut eas adorarent. Prima imago habebat manum ad populum extensam, et in uno digito annulum aureum, et super digito erat superscripcio talis: Ego sum generosus; ecce annulus in digito. Secunda imago barbam auream habebat, et in fronte sic scriptum: Ego sum barbatus; si quis calvus fuerit, ad me veniat et de pilis meis accipiat. Tercia imago clamydem auream habebat et tunicam de purpure, et in pectore ejus erat scriptum characteribus aureis: Ego sum, qui neminem timeo. Iste tres imagines erant interius lapidee. Cum autem fuissent complete secundum imperatoris voluntatem, statuit pro lege, quod quicumque annulum vel barbam auream aut clamydem auferret, morte turpissima condempnaretur. Accidit quodam tempore, quod quidam tyrannus templum intravit, vidensque primam imaginem cum digito extenso, annulum de digito extraxit. Deinde ad imaginem secundam accessit et barbam auream ab ea abstulit. Post hoc ad imaginem terciam pervenit, [6] clamydem ab ea tulit, et de templo recessit. Populus cum imagines spoliatas vidissent, statim imperatori denunciabant. Cum imperator hoc audisset, contristatus est valde, transgressorum scilicet tyrannum coram se vocavit et super tali delicto eum arguebat, quod imagines contra preceptum suum spoliavit. At ille: Domine, licitum est michi respondere? Qui ait: Michi bene placet. Quando templum intravi, prima imago manum ad me extendit, habensque in digito annulum, ac si diceret: Istum annulum accipe! tamen ad extensionem[1] manus nolui recipere quousque in digito superscripcionem legi scil. Ego sum generosus, ecce annulus. Statim intellexi superscripcionem, quod voluntas ejus esset, ut annulum acciperem, et ideo accepi. Deinde ad secundam imaginem accessi et cum eam barbam auream habentem vidissem, in corde meo cogitavi et dixi: Pater istius numquam talem barbam habebat, quia sepius eum vidi, et quod sit alcior quam pater racio non dictat. Bonum est et utile, barbam ejus auream auferre. Verumtamen hoc non obstante barbam nolui extrahere quousque suprascripcionem legi: Ego sum barbatus, quia, si quis calvus fuerit, ad me veniat et de pilis meis accipiat. Sicut videtis, calvus sum, et ideo barbam auream propter duo abstuli. Unum est, ut patri suo esset similis, et de barba aurea non nimis superbiret. Secundo, ut per pilos ejus capiti meo calvo subvenirem. Deinde ad terciam imaginem accessi, que clamydem auream habebat. Clamydem abstuli eo quod in hyeme aurum est frigidum, et imago est lapidea, naturaliter lapis est frigidus, ideo si haberet clamydem auream, esset addere frigiditatem frigido, quod esset grave imagini. Item si in estate clamydem haberet, esset nimis ponderosum. Adhuc ei propter ista non abstulissem, donec superscripcionem frontis legissem: Ego sum qui neminem timeo. Cum vero tantam superbiam in eo vidissem, ut humiliaretur abstuli clamydem. Ait imperator: Carissime, quando lex erat data, ut nullus imagines spoliaret, nonne erat in lege promulgatum, quod nullus propter aliquam causam imagines spoliaret? Et ideo quia te intromisisti de eis que ad te non pertinebant, do pro judicio, ut hodie in patibulo sis suspensus. Et sic factum est.

Moralizatio. [6b] Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus. Tres imagines sunt tria genera hominum in isto mundo, in quibus deus delectatur, juxta illud: Delicie mee sunt esse cum filiis hominum. Si sancte et juste vivamus, deus nobiscum permanebit. Per primam imaginem, que habet manum extensam, debemus intelligere pauperes ac mundi simplices, qui si sequi debent in curiam principum ac dominorum aliquid expedire, oportet ut manum extensam habeant ad dandum judici[2] munera. Unde munera oculos judicum excecant. Si vero dicatur judici vel suis ministris: Quare a paupere accepisti? statim respondet: Nonne potero cum bona consciencia recipere, quod mihi gratis offertur? Curialis erat in offerendo, et si munus suum non accepissem, michi pro rusticitate esset imputandum, et ideo, ne talia de me dicerentur, munus ejus accepi. Per secundam imaginem intelligere debemus mundi divites, qui per graciam dei ad divicias sunt exaltati. Unde psalmus: De stercore erigens pauperem; et statim ab emulis judicatur: Ecce iste miser habet barbam auream i. e. plures divicias, quam habuit pater ejus. Opprimamus eum! Sive per fas sive per nefas justum talem opprimunt et spoliant, dicentes: Nos sumus calvi i. e. diviciis privati; bonum est, ut rusticus iste dives nobis divicias suas participet. Immo sepius illum jugulant, ut bona sua auferant, ad Tim.: Cupiditas est radix omnium malorum. Per terciam imaginem cum clamyde aurea debemus intelligere homines in dignitate constitutos, sicut sunt prelati ecclesie et judices terreni, qui habent legem custodire, virtutes inserere et vitia extirpare. Unde malefactores, qui noluerunt subjici discipline contra prelatos suos et seniores, se erigunt ac conspirant dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Luc.: Judei videntes Christum miracula facientem et eos arguere, quod contra legem committerent, statim de morte ejus conspirabant. Tales conspiratores qui sic hominem bona fama et virtutibus spoliant mala morte hic vel alibi morientur. Studeamus ergo vitam nostram etc.




  1. ad extensionem] orig. extensionem.
  2. judici] orig. sibi.