Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/9

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
9. De naturali malitia per mansuetudinem superanda.
1872

 8. De vana gloria. 10. De oblivione. 

Cap. 9.

De naturali malitia per mansuetudinem superanda.

Alexander regnavit prudens valde, qui filiam regis Syrie in uxorem accepit, que filium pulcherrimum ei peperit. Crevit puer, et cum ad etatem legitimam pervenisset, patri suo semper insidias fecit et per omnia mortem ejus [7] quesivit. Imperator de hoc admirabatur, venit ad imperatricem et ait: Carissima, dicas secure sine timore secretum cordis tui michi, utrum de aliquo[1] preter me polluta fuisti? At illa: O domine, quare a me talia queris? Qui respondit: Filius tuus semper mortem meam querit et ideo miror, quia, si esset filius meus, talia non attemptaret. At illa: Novit deus, quod nunquam ab alio preter te sum polluta, et hoc parata sum per omnem viam probare. Iste est verus filius tuus; sed quare te persequitur, penitus ignoro. Rex cum hoc audisset, cum omni mansuetudine filio suo locutus est dicens: O bone fili, ego sum pater tuus; per me mundum intrasti, et heres meus eris. Quare michi minaris? In deliciis nutrivi te et omnia mea tua sunt. Desine, inquit, ab ista iniquitate, et noli me occidere. Filius non acquiescens dictis ejus, de die in diem malicia ejus contra patrem crescebat, et nitebatur semper occidere eum et publice et private insidias ei imponere. Pater hoc videns in locum desertum perrexit et filium suum secum duxit portansque gladium in manu sua dicens filio suo: Accipe gladium istum et interfice me hic, quia minus scandalum est tibi in occulto me occidere, quam in publico. Filius hec audiens statim gladium a se projecit et coram patre genua flexit cum fletu magno misericordiam ab eo petens, ait: O bone pater, peccavi in te, quia male egi; iniquitatem feci. Jam non sum dignus vocari filius tuus. Peto, ut remittas michi et me diligas et ammodo ero filius tuus dilectus, et per omnia secundum tuam voluntatem ministrabo tibi. Pater hec audiens cecidit super collum ejus et osculatus est eum et ait: O fili dilectissime, ammodo non pecces, esto michi fidelis filius, et ero tibi graciosus pater. Et hoc dicto induit eum vestimentis preciosis, et eum secum ad domum duxit et magnum convivium satrapis imperii fecit. Post hec per paucos dies vixit et vitam in pace finivit, filius vero regnum obtinuit et satis prudenter regebat. In fine vero vite ejus cum mori deberet, vexillum per totum imperium portari fecit et omnibus ostendit, in quo scriptum erat: Omnia transiunt preter amare deum.

[Moralisatio.] Carissimi, imperator iste est dominus noster Jhesus Christus. Filius, qui patrem persequitur, est malus Christianus, qui est filius dei [7b] legitimus per virtutem baptismi. Mater pueri est sancta ecclesia, a qua baptismum et nostram salutem accepimus, quibus peccator perversus et a deo per peccatum elongatus querit mortem Christi. Quod ipse sit pater, patet Deuter. xxxii: Nonne ipse est pater tuus etc. Tociens ergo Christianus querit mortem Christi, quociens contra ejus preceptum perpetrat. Unde duxit te in desertum hujus mundi, in quo deserto non tantum obtulit se mori, sed mortuus est propter peccata nostra. Unde propter ejus amorem et tue[2] anime salutem deberes resistere peccatis et ei fideliter servire. Pater dedit ei gladium, ut eum occideret. Sic deus dat tibi gladium hoc est liberum arbitrium quo poteris portare amorem ejus et gratiam, vel simpliciter eum a te expellere. Fac ergo tu, sicut fecit ille filius! Projice a te gladium iniquitatis et malicie, sicut fecit ille de quo legitur in evangelio: Filius peregre profectus est in regionem longinquam. Sic peccator, cum carnales voluptates diligit, a domino peregrinabitur, et quanto peccando ipse sit dissimilior, tanto magis a domino elongatur, substantiam consumit, dum vitam et cogitaciones turpibus actibus impendit, et sicut in evangelio dicitur de filio, quod egere cepit, et adhesit uni civi regionis illius, qui misit illum in villam suam, ut pasceret porcos etc. Filius ille egere cepit, quando virtutes per peccatum amisit. Unde psalmus: Divites eguerunt et esurierunt. Adhesit uni civium scilicet diabolo, quia demones sunt[3] cives et rectores tenebrarum hujus mundi, juxta apostolum: Non est nobis conluctacio adversus carnem et sanguinem etc. Porcus immundum est animal, quia in sordibus delectatur, et ideo porcis demones comparantur, quia sordibus peccatorum saturabuntur. Illos pascit peccator sordibus criminum suorum et ipse est opus illorum. Silique sunt cibus peccatorum, sic fornicacio, ebrietas et gulositas cibus demonum. De siliquis cupit peccator implere suum ventrem, quia nemo dat ei saturitatem, quia voluptas semper habet famam suam et diabolus multociens non dat homini sui desiderii facultatem, sciens eum esse mortuum per peccatum. Sed tamen dominus sepius per graciam suam vibrat[4] ab eo gladium iniquitatis et dicit: Miserere mei, dum peccata recognoscit et dicit: Delictum meum cognitum tibi feci. Sed deus misericordia motus est, et occurrens cecidit super collum ejus et osculatus est eum dixitque ad servos: [8] Cito afferte stolam primam et induite illum et date annulum in manum ejus et calciamenta in pedibus ejus, et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus, quia hic filius meus mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est. Sic pater celestis vidit errantem, cum ad penitenciam se movet, et injecit se super collum ejus, quando onus penitenciae sibi imponit, osculatur eum, quando verbis oris sui delectatur peccator, juxta illud: Osculetur me osculo oris sui. Stola prima induitur, quando amor Christi per penitenciam habetur. Annulus in manu signat signaculum similitudinis Christi in bonis operibus. Ille ergo annulum in manu portat, qui in nullo opere a Christo deviat. Calciamenta in pedibus sunt exempla sanctorum, qui mortui sunt, quia, sicut calciamenta in pedibus animalium defendunt pedes, ita exempla sanctorum animas. Vitulus saginatus est Christus, pro nobis immolatus in ara crucis, quia saginatus i. e. spiritus[5] sancti repletus gracia. Et tunc poteris per civitatem cordis tui ostendere vexillum boni militis Christi, scilicet ubi erit scriptum: Omnia pretereunt preter amare deum i. e. omnia peccata mea mala per penitenciam sunt deleta, et jam dei timorem et graciam ejus mecum porto, per quam vitam eternam obtinebo, ad quam nos perducat etc.




  1. aliquo] orig. aliquo quam.
  2. tue] orig. sue.
  3. sunt] orig. sicut.
  4. vibrat] orig. visitat.
  5. spiritus] orig. spiritui.