Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/82

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
82. De judicio adulterantium.
1872

 81. De mirabili divina dispensacione et ortu beati Gregorii pape. 83. De timorosa custodia anime. 

Cap. 82. (74.)

De judicio adulterantium.

Quidam miles erat, qui castrum pulcherrimum habebat, super quo due ciconie nidificabant; sub castro erat fons clarus, in quo ciconie solebant se balneare. Accidit quod femella pullos produxit, masculus vero per terram volabat, ut pullis cibum colligeret. Illo abeunte femella est adulterata, sed antequam masculus veniret, ad fontem descenderat, ut se lavaret, ne masculus fetorem adulterii sentiret. Miles cum sepius hoc vidisset, admirabatur, fontem clausit, ne ciconia se lavaret vel balnearet; illa vero cum fontem clausum vidisset et non poterat se lavare, post adulterium commissum ad nidum est reversa. Masculus veniens et senciens adulterii fetorem, inde volavit et infra diem naturalem secum multitudinem ciconiarum duxit et in presencia militis eam occiderunt.

Moralizacio. Carissimi, iste due ciconie sunt Christus et anima, anima est Christi sponsa et quocienscunque fuerit per peccatum adulterata, ad fontem confessionis recurrat, ut poterit mundari, ne Christus ejus sponsus fetorem adulterii senciat. Miles qui fontem clausit, est diabolus, qui cor hominis obdurat, qui semper nititur hominem impedire, ne currat ad fontem confessionis et ne homo confiteatur. Unde si Christus in die judicii te invenit non lotum i. e. non confessum, sine dubio contra te veniet cum multitudine angelorum et eternaliter te occident.