Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/83

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
83. De timorosa custodia anime.
1872

 82. De judicio adulterantium. 84. De beneficiis dei semper memorandis. 

Cap. 83. (75.)

De timorosa custodia anime.

Trajanus regnavit, qui miro modo ortos dilexit. Unde semel, cum quendam ortum construxisset et arbores universi generis in eo plantasset, custodem super ortum constituit, ut fideliter custodiret. Erat autem quidam aper strenuus, qui ortum intravit, arbores confodit et evertit. Hoc percipiens custos nomine Jonathas auriculam ejus sinistram abscidit, aper vero amissa aure clamavit et exivit, altera vero die aper intravit et infinita mala perpetravit in orto. Hoc videns Jonathas aurem [71b] ejus dextram abscidit et cum clamore valido aper exivit. Hoc non obstante tercia vice intravit. Quod videns Jonatas caudam ejus abscidit et sic turpiter cum clamore aper exivit. Adhuc quarta vice intravit et multa mala perpetravit. Jonatas illum cum lancea perforavit et mortuus est et coquinario traditus, ut pro mensa regis prepararetur. Rex vero de quolibet animali cor plus dilexit, quam aliquid aliud. Cocus vero cum aprum preparasset et cor pingue vidisset, comedit. Sed cum regi de apro fuisset a servitoribus ministratum, cor quesivit, servitores vero ad coquinarium redierunt et cor apri appetebant. At ille: Dic domino meo, quod aper nullum cor habebat, et si non credat, per varias raciones obligo me ostendere. Servi hoc audientes omnia verba regi denunciabant. Ait rex: Quid est hoc, quod audio? Non est animal sine corde; sed ex quo offert se ad probandum, eum audiemus. Coquinarius erat vocatus ad regem, ut probaret, quod aper cor non haberet. Qui ait: Domine mi, audite me! Omnis cogitacio a corde procedit; bene sequitur, si nulla est cogitacio nec cor ullum; aper iste primo intravit hortum et multa mala commisit, ego vero hoc videns aurem ejus sinistram abscidi; si cor habuisset, de aure abscissa cogitasset; sed hoc non fecit, quia iterato intravit, ergo cor non habebat; item si cor habuisset, quando aurem dextram abscidi, hoc cogitasset, sed non cogitavit de aure dextra amissa, quia post hoc intravit et caudam amisit; ergo si aliquam partem cordis habuisset, de auribus et de cauda cogitasset; sed hoc non fecit, quia post omnia ista intravit; ideo eum occidi, et per istas tres raciones ostendo, quod cor non habebat. Rex vero cum hoc audisset, raciones approbavit, et sic coquinarius evasit.

Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, qui miro modo ortos et vineas diligit, i. e. status hominum, sicut sunt viri ecclesiastici religiosi et boni Christiani, in quorum cordibus dominus noster plantat cotidie diversa genera arborum, i. e. virtutum, sicut sunt decem precepta, septem opera misericordie, quatuor virtutes cardinales et tres theologicas, et custos est prelatus, qui habet ista custodire. [72] Aper est homo dives ac potens hujus seculi, qui pocius sensui proprio credit quam alteri. Iste destruit statum suum, quem accepit in baptismo, et mala infinita committit,[1] quando peccatum mortale perpetrat, quia violat virtutes, quas in baptismo recepit. Hoc videns deus per Jonathan, i. e. per mortem a nobis aufert[2] aurem sinistram, i. e. consanguineum tuum interficit,[3] ut per hoc vitam tuam malam corrigas; sed miser homo ad tempus dolet et cito ad vomitum revertitur et dei precepta iterato violat. Hoc videns deus aufert ab homine aurem dextram, i. e. filium vel filiam, ut sic te corrigas; sed miser homo per breve tempus mortem eorum dolet et redit ad mala opera; et tunc aufert ab eo caudam, i. e. uxorem, ut sic flagellatus corrigatur;[4] et cum nec per talia emendatur, tunc deus eum interficit et coquinario, i. e. diabolo tradit in die judicii. Non est in homine res quam deus magis diligit quam cor, i. e. animam. Tunc diabolus allegabit, quod animam deo obedientem non habet, et dicet ad Christum: Iste michi obediens fuit et tibi inobediens fuit; si habuisset animam rectam, numquam preceptum tuum violasset. Et sic deus privabitur anima, quod est dolendum. Studeamus etc.




  1. committit] orig. committrit.
  2. aufert] orig. anfret.
  3. interficit] orig. interfecit.
  4. corrigatur] orig. corrigat.