Gesta Romanorum (Oesterley)/88

E Wikisource
Sine Nomine
88. De cautela diaboli que multos ad interitum subducit.
1872

 87. Quod Christus se pro nobis morti exposuit. 89. De triplici statu mundi. 

Cap. 88. (80.)

De cautela diaboli, que multos ad interitum subducit.

De quodam principe narratur, qui, cum omnibus viribus suis non poterat hostes suos devincere, fecit hanc cautelam: similavit fugam et castra sua cum victualibus hostibus dereliquit; in quibus castris dolia multa plena vino infecto[1] dimisit per semen cujusdam herbe, ita quod homo bibens de vino illo statim obdormiret; scivit eciam hostes famelicos et gulosos, qui super vinum cum gaudio supervenientes ad libitum suum bibentes statimque semimortui dormire compellebantur, [74b] super quos princeps rediens omnes ad libitum suum occidit.

Carissimi, hac cautela utitur diabolus; contra multos quos vidit non posse superare, similat se fugere et procul abesse, dum eos sub spe bone amicicie et solacii diu permittit ad tabernas sedere, ut inebriatos ducat quo voluerit, nunc ad homicidium, nunc ad luxuriam etc. Caveamus ergo a tali potu, si desideramus venire ad eternam vitam, ad quam etc.




  1. infecto] orig. infecta.