Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/87

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
87. Quod Christus se pro nobis morti exposuit.
1872

 86. Quod peccatoribus gratiam divinam exposcentibus dominus misericorditer condescendit. 88. De cautela diaboli que multos ad interitum subducit. 

Cap. 87. (79.)

Quod Christus se pro nobis morti exposuit.

Quidam imperator, qui in quodam bello mortali expositus fuit mortemque vix potuit evadere, quod percipiens quidam miles strenuus interposuit se scilicet inter imperatorem et hostes ejus, et ita imperator evasit sine lesione, miles autem pro eo diversa vulnera recepit, et curatus est cum magna difficultate, [74] tamen cicatrices in eo semper permanserunt, et ab omnibus est commendatus, quod tam egregie pro domino suo pugnasset. Accidit postea, quod ille miles debuisset hereditatem suam injuste amittere; accessit ad prefatum imperatorem, rogavit, ut eum juvaret et sentenciam pro eo daret. At ille: Carissime, non possum tibi ad presens attendere, sed dabo tibi judicem, qui causam tuam examinabit et, quod justum fuerit, faciet. At ille: O domine, cur talia dicis? Statim coram omnibus omnia vestimenta sua dilaceravit et usque ad nudam carnem cicatrices vulnerum ei ostendit, dicens: Ecce, quid sustinui pro te, et tu non vis pro me judicare nec me juvare? Estne, inquit, justum, postquam tantum pro te sustinui, ut alius, quam tu ipse, sit in causa mea judex et advocatus pro me? Imperator hoc audiens ait: O carissime, verum dicis, quando in periculo mortis fui, tu et non alius me salvasti. Statim pro tribunali sedebat rex et judicium pro eo dedit.

Moralizacio. Carissime, Christus in bello mortali inter te et diabolum seipsum interposuit et suscepit pro te vulnera mortalia, non solum vulnera, sed morte turpissima mortuus est. Est ergone justum, quod alius quam tu penam sustineas vel penitenciam pro suo amore? Certe non. Si duo fratres sint heredes alicujus hereditatis, quam hereditatem aliquo casu amiserant, si alter eorum pro hereditate recuperanda pugnaverit, laboraverit alius nichil, sed sine omni labore eam habere vellet, esset hoc justum? Certe non. Sic est de vobis et de Christo; nos amisimus hereditatem regni celestis per peccatum, Christus vero per suam mortem acquisivit; ideo justum est, ut nullus alius pro te faciat, quod poteris mereri, quam tu ipse, si desideras vitam eternam obtinere, quam.