Gesta Romanorum (Oesterley)/93

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
93. De hereditate et gaudio fidelis anime.
1872

Fairytale left blue.png 92. Christus elegit mori propter vitam nostram. 94. Quod anima pulchra per peccati lepram infecta pristinam pulchritudinem habere non poterit nisi per altos gemitus et profunda suspiria. Fairytale right blue.png

Cap. 93. (85.)

De hereditate et gaudio fidelis anime.

Quidam potens dominus duos filios suos misit ad studium, ut studerent et proficerent et ex hoc prebendam optinerent. Transacto modico tempore misit eis pater litteras, ut ad propria remearent. Fratres hiis auditis ad patriam properaverunt. Unus fratrum valde letus est de reversione et cum rediit cum leticia receptus est et in hereditatem constitutus est. Alter frater de reversione turbatus est valde. Qui dum rediit, mater ejus occurrens osculata est eum, et osculando os ejus ejus dentibus abstulit soror sequens matrem, volens osculari eum, abstulit ei nasum, frater sequens abstulit ei oculos, pater adveniens rapuit eum per capillos et pellem abstraxit.

Carissimi, iste dives est deus, qui duos filios misit ad studium, scilicet corpus et animam, ut studerent in scolis hujus mundi et in bonis operibus proficerent, et sic eternam vitam scilicet heriditatem possiderent. Littere sunt mors; hec littera mittitur, dum homo moritur. Anima gaudens ad deum redit, que letanter recipitur et in hereditatem constituitur. Frater alter, qui invitus redit, est corpus, qui de reversione turbatur, nec mirum, quia miserrime collocatur. Soror et fratres sunt bufones et serpentes, qui nasum et oculos corrodunt. Pater est putredo terre, que capillos et cutem et carnem consumit. De istis parentibus dicitur, Job. vii: Putredini dixi pater meus es, mater mea et soror mea vermibus. Rogemus igitur dominum nostrum etc.