Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/94

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
94. Quod anima pulchra per peccati lepram infecta pristinam pulchritudinem habere non poterit nisi per altos gemitus et profunda suspiria.
1872

 93. De hereditate et gaudio fidelis anime. 95. Quod Christus restituit nobis hereditatem superne patrie. 

Cap. 94. (86.)

Quod anima pulchra per peccati lepram infecta pristinam pulchritudinem habere non poterit, nisi per altos gemitus et profunda suspiria.

Erat quidam rex volens proficisci in longinquis partibus et habens unicam filiam formosam sole splendidiorem, nesciens cui fideli mente committeret, eam posuit in custodiam. Tamen commisit uni militi suo secretario, quem tenerrime dilexit, precipiens ei, ut custodiret eam, ne aggressum haberet ad fontem unum in illa terra vel regione [76b] prosilientem; si biberet de ea, efficeretur leprosa; talis nature fuerat, tamen amenissime suavitatis erat. Ut ergo eam miles tam formosam redderet in regressu peregrinacionis regis, sicuti jam dictam acceptaverat, ita diligenter eam custodivit[1] perpendens, si ista non faceret, tunc totum servicium suum perderet aususque non esset suum dominum exspectare. Custodia prehabita per aliquod tempus, tandem dicta filia veniens ad fontem occulte bibensque de illo effecta est leprosa. Percipiens hoc miles dolore repletus fugiens cum eadem de regione ad desertum inveniensque ibidem unum reclusorium pulsans manibus intus heremitam quendam inveniens narrans sibi omnia facta prenarrata, dansque heremita dicto militi sanum consilium dixit: Vade ad montem, quem monstravero tibi. Invenies lapidem cum virga quadam, et cum dicta virga percucies lapidem acriter, fortiter et audacter, donec habeas de eo humiditatem et liquorem; cum illo liquore line eam et perunge eam et fiet sana et pristinam pulchritudinem accipiet. Faciensque predictus sicut sibi dixerat heremita, filia regis pristinam sanitatem et pulchritudinem recipit.

Moralizacio. Carissimi, iste rex est dominus noster Ihesus Christus, qui peregre profectus i. e. reddere volens patri suo illud, quod de purissima virgine matre sua Maria accepit, videlicet veram humanitatem, qui in die judicii reversurus est. Per filiam unicam anima nostra, que decies clarior sole erit, antequam veniat ad eternam vitam, [significatur]. Per militem quilibet peccator per omnia delectamenta hujus mundi videlicet peccata que sunt sibi dulcia. Filia effecta est leprosa i. e. peccatis plena. Per egressionem regionis quilibet peccator relinquens secularia et transitoria. Per reclusorium ecclesiam, per heremitam sacerdotem, inveniens ac narrans, sanctam confessionem faciens, dans consilium, penitenciam injungens, per montem corpus proprium, per lapidem cor lapideum, per virgam penitenciam magnam, videlicet castigacionem proprii corporis, oraciones elemosinas jejunia faciens, per humiditatem et liquorem lacrimas oculorum ac cordium contriciones, sicut in die judicii fiet. Tua unica filia i. e. anima tua salva, formosa ac suo creatori graciosa etc.




  1. custodivit] orig. esto divit.