Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/95

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
95. Quod Christus restituit nobis hereditatem superne patrie.
1872

 94. Quod anima pulchra per peccati lepram infecta pristinam pulchritudinem habere non poterit nisi per altos gemitus et profunda suspiria. 96. Quod vita presens est vita remissionis et gratie. 

Cap. 95. (87.)

Quod Christus restituit nobis hereditatem superne patrie.

[77] Legitur in gestis Romanorum, quod erat quidam tirannus, Maxentius nomine, qui cives romanos hereditate voluit privare. Incumbente igitur sevicia tyranni fugerunt exterminati ad Constantinum regem in Britanniam. Denique cum multi confluerent, concitaverunt eum adversus tirannum dicentes: O Constantine rex, restitue nos in regnum nostrum! Ex hiis verbis commotus est rex Constantinus, armavit se, ascendit equum et tirannum prostravit, et sic Romanis hereditatem restituit.

Moralizacio. Carissimi, iste tirannus est diabolus, qui generi humano nimis fuit crudelis sic, quod genus humanum celesti hereditate privavit. Quod videns genus humanum ad regem Constantinum scilicet ad deum fugit, petens auxilium ab eo, unde Psalmista: Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium michi, quia tu es, qui restitues hereditatem meam michi. Hiis verbis commotus est deus rex et armavit se divinitatem suam humane nature copulando, et equum suum ascendit, dum in cruce suspendi voluit, et sic tirannum prostravit et nobis hereditatem restituit.