Gesta abbatum Lacensium - Continuatio Affligemiensis
Gesta abbatum Lacensium
Continuatio Affligemiensis ab 1554 usque 1646
cum interpolationibus, sive additamentis circa annum 1770 a Beda Regaus, propositus abbatiae Affligemiensis.
XXV. Joannes Augustinus, cognomento Machuis, patria Confluentinus eruditione et religione plurimum excelluit, relictis etiam ingenii monumentis, sese usque hodie commendans posteritati praefuit annis quindecim, et 16 julii anni 1568 mortalitatem exuit.
- [additamentum: Hic Joannes receptus in capitulo Bursfeldensi anno 1554 praestitit juramentum, et ejusdem capituli definitor fuit anno 1561; qui et supra laudatus fuit ad anno 1148 ex scedula nobis transmissa, ubi insinuatur eum composuisse catalogum abbatum Lacensium].
XXVI. Joannes a Cochem Mosellanus, pie ut vitam egit, sic et clausit anno salutis 1597.
XXVII. Joannes Arraus a Kettich ex Priore Abbas, eruditiones, eloquentiae, et virtutum omnium laude, Bursenfeldensium denique Praeses deligi meruit, summo bonorum omnium plausu extinctus 26 maij 1613.
- [additamentum: Vix dubium, quin plausu sit error typographicus, et reponendum sit planctu, quia plausus significat communiter gaudium, quod super morte tanti viri non competit: sumere enim plausum pro doloroso manuum pulsu, aut lamentabili clamore et murmure, est de longe et male quaesitis. Porro electus fuit Praeses 1611, defuncto Leonardo Rubeno monasterii abdinkhoffensis abbate et Praeside principali, de quo saepe mentionem fecimus in nostris annalibus tempore controversiarum cum ill(ustri)mo Hovio. Recessus autem Bursfeldenses ex abbatia Vlierbecana nobis praestiti de ejusdem Joannis electione ita referunt; Patres Bursfeldenses anno 1611, 24 aprilis mane circa horam septimam in loco capitulari, unanimi consensu, votisque majoribus in capituli Praesidentem principalem propitio omine elegerunt adm. R(everen)dum in christo Patrem et amplissimum Dominum litteris, vitaeque integritate ornatissimum, de ordine, totaque unione nostra optime meritum Joannem Arrheum monasterii B.M.V. in Lacu Abbatem dignissimum.]
XXVIII Joannes Schweitzer, et ipse summopere laudatus a zelo disciplinae, eruditione, atque eloquentia, mortuus 23 decembris, aetatis 54 anno 1618.
- [additamentum: in supra recessibus latinizatur schurritserus, et anno 1613 in capitulo Bursfeldensi, habito 8 septembris praestitit juramentum.]
XXIX. Gaspar Bolenus, ex Praeposito Epternacensi Abbas, vir morum integritate tali honore dignus, sed non diu superstes, mortuus anno 1619.
XXX. Henricus Longenus.
- [additamentum: merito de isto Longeno non plura dicit Bucelinus, quia succesori tot laude dignorum virorum non poterat dare laudem: ipse enim dehonestavit suum monasterium; quia tamen opposita juxta se posita magis elusceseunt, et sicut boni sunt in aemulationem, mali sint in horrorem et fugam, ut saepius dixi in nostris annalibus, jdeo de ipse referam, quae in supradictis recessibus inveni: fuga enim abiit, archivum abduxit, et alia minus digna fecit anno 1623, absolutus fuit Romae 1625, contractum resignationis fecit cum Lacensibus, se transtulit ad abbatem Luxemburgensem, sed quid postea ei obvenerit non reperio.
- Igitur in capitulo annali Bursfeldensi de anno 1624 ita habetur: similiter explicatus fuit R.R.Patribus miserabilis status monasterii Lacensis, et quia Prior et conventus vel sero tandem sapientes, culpamque suam agnoscentes opem et consilium PP. PP. humiliter implorant, cupiunt RR. PP. quantum in ipsis est eorum desiderio, et postulationi satisfacere.
- Sed in capitulo de anno 1625, in quo Christianus Schofken, successor Longeni, juramentum tamquam Abbas prestitit, amplior fit explicatio casus, et dicitur: R. D. Lacensis Pater Domus venerabili capitulo non sine dolore proposuit archivi monasterii sui litteras et privilegia, sub fuga praedecessoris sui intercepta, in hodiernum usque diem ab officiato serenissimi Principis Electoris Coloniensis detineri, petens, ut Reverendissimus Dominus Praesidens cum reliquis ad sorenissimus Principem in causa monasterii Corbeiensis allegatis, restitutionem illorum simul promovere dignitur, qui pro posse suo operam omnem libenter addixerunt.
- Tandem in capitulo de anno 1626 ubi Abbas Lacensis comparens, scribitur (licet male) Christianus Spoepen habetur: lectus est in capitulo libellus supplex P. Henrici Longeni abbatis quondam Lacensis, quo venerabilis capituli protectioni sese submittens, petit ab eodem decerni, et moderno abbati Lacensi demandari, quatenus juxta conditiones, super quibus resignavit abbatiam, omnia sibi praestentur: qui jam dictus D. Longinus ad capitulum vocatus, et personaliter comparens oretenus retulit, qualiter in sacri jubilaei anno Romae fuerit, et ab apostolica sede ab omnibus censuris, si quas forte incurrisset, in foro paenitentiali absolutionem impetravit, litteris etiam ab illustrissimo Cardinale Bandino unionis nostrae Protectore ad R.mum Praesidem acceptis, diversis etiam ab illustrissimo Domino Nuntio apostolico ad praefatum D. Praesidem directis, quarum omnium tenor fuit, ut pactae ante resignationem conditiones, ratione victalitii omnimode servarentur, submisse petens, ut in libello supplici latius.
- Adfert e contra R. D. Lacensis sese paratum fore, omnia juxta initi contractus tenorem praestanda, dummodo prius reversale detur per D. Longaenum, quod et ipse in omnibus contractui pro sua parte stare velit, adjucta protestatione; quod si secus fecerit, tali ac tanto gravamine solutionis sese merito exonerandum, in quod etiam jam dictus Dominus Longaenus consensit; quae vero ipsi D. Longaeno dare tenetur, non obligari alibi, quam in loco contractus, Confluentiae nimirum tradere, petens insuper a venerabili capitulo hancce moderni temporis difficultatem, annonae caritatem, vindemiae trium annorum crescentiam stirilem, hujus denique jam currentis anni propter segetem gelu et grandine laesam, messem satis exiguam in considerationem trahi: quae omnia RR. PP. capituli mature deliberantes, et veritate niti comprobantes, RR. Dominis Graffijsasensi, Leisbergensi, et Abdinckonensi Abbatibus commissionem dederunt, cum praefato D. Longaeno ratione cessi victalitti ex aequo et bono transigendi, qui ex capituli loco ad vicinum conclave recedentes cum praefato D. Longaeno negotium hoc controversum composuerunt, prout oretenus Domino Longaeno praesente et assentiente retulere, quod nimirum R. D. Lacensis debeat unam tertiam partem pro rata temporis ab initio contractus sibi Longaeno infallibiliter, et sine tergiversatione satisfacere, et in posterum omnia secundum tenorem contractus singulis annis solvere, aut certe cum illo Praelato, in cujus monasterio ipsum juxta R.mi. Praesidis ordianationem esse contigerit ratione victalitii transigere, et praeter hoc ipsi P. Longaeno de aliquo honesto honorario pro vestimentis, aliisque licitis extraordinariis comparandis providere, deputatum eidem monasterium Luxenburgense, ipso illud eligente et petente, cujus etiam adm. R. et eximinis D. Abbas ipsum pro amore Dei, et S. P. Benedicti benigne acceptare paratissimum offert, dummodo sese S. Regulae ceremoniis, et loci consuetudini accomodare velit, quod se quam diligentissime facturum, de jam dicti D. Praelati discretione multum confidens, coram omnibus capituli RR. PP. promisit finaliter. Denique circa hoc negotium conclusum est, quod R. D. Lacensis contractum sigillo conventus munitum, e contra D. Longaenus reversale sub manu et sigillo propriis ad manus R.mi. Praesidis propediem tradere debeant. Haec ibi.]
XXXI. Christianus Schaëffgen,
- [additamentum: quam diu praefuerit, ignoramus. Mirum, quod Bucelinus, qui tantum unum post eum numerat abbatem, equidem nihil amplius dicat. Vidimus supra, ipsum praestasse in capitulo juramentum anno 1625, et anno 1626 relictum superstitem, terque inventum ipsius nomen, tertio variatum.]
XXXII. Joannes Locobath,
- [additamentum: qui hodie utiliter rebus praeest, et ut diu praesit, bonorum omnium votum est. Hucusque protaxit Bucelinus catalogum suum.
[Narratio de fontibus transmissis ex abbatia Lacensis]
Sub isto Abbate scripsit noster Odo Cambier ad Lacenses anno 1646, et rescriptum accepit, de quo aliquoties supra mentionem fecimus, quem abbatem Odo scribit Joannem Luckenbach, sub quo eodem anno conflagratio monasterii accidit; ut constat ex eodem rescripto; ubi initio dicitur: archivum et privilegia authentica ob bellicos tumultus Coloniam transportata sunt ... communicaturus ante mensem, nisi fatalis monasterio nostro casus incidisset. Et in fine: alterum (impedimentum) fuit hostilis, ac paene belluina invasio, ac tantum non totalis conflagratio monasterii, facta 8 julii per exercitum Franco-Wimariensem.
Eodem etiam tempore vivebat supra laudatus R. D. Joannes Schoëfberg, historicus ejusdem monasterii, cujus operis elenchus ad nostrum Odonem transmissus fuit, et continet sequentia capita:
- 1. De origine Palatinorum Henrici et Sifridi, de morte et sepultura eorumdem, item de peregrinatione Sifridi ad terram sanctam, et quomodo periclitans in mari voverit complere neglectam fabricam monasterii Lacensis.
- 2. Opiones variaes de obitu Sifridi.
- 3. Diplomata seu tabulas donationis Henrici et Sifridi comitum; item epitaphia antiquissima eorumdem.
- 4. De Advocatis monasterii Lacensis.
- 5. De structura Ecclesiae Lacensis, ejusque consecratione per Hillinum archiepiscopum Trevirensem.
- 6. De stagno Lacensi, et lapidibus smaragdinis, quos ejicit. De hospitali Lacensi, ejusque Ecclesia.
- 7. Confirmationes Imperatorum Romanorum, Principum, ac S. R. E. Pontificum.
- 8. De reliquiis pretiosis monasterii Lacensis.
- 9. De primis monachis Lacensibus, item de rigore primitivo, et abstinentia eorumdem.
- 10. De incremento bonorum temporalium et variis donationibus, et versum decremento eorumdem.
- 11. De Fraternitatibus diversis cum monasterio Lacensi.
- 12. De fratribus quibusdam Lacensibus et Haffliginiensibus, doctrina praestantibus.
- 13. De exercitus spiritualibus et manualibus monasterii Lacensis.
Cum capite octavo agatur de reliquiis Lacensibus, juvat exscribere, quas annotavit Bucelinus ad calcem sui catalogi, ubi ait: habet monasterium hoc longe celeberrimas Reliquias: portionem Dominicae crucis notabilem: scyphum, quo Zachaeus Christum potavit, V. Deip. non nulla usu quotidiano pretiosissima. Cranum S. Joannis Chrysostomi, brachia Divi Hieronymi, et S. Ursulae, et plurima SS. pignora.