Jump to content

Gratulationes

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Graulationes
Saeculo XIX

editio: Ex Officina Salesiana, 1887
fons: librum vide
 Ad lucidum M. Parocchium Ad Franciscum Battaglinium 

GRATULATIONES

Novensilibus Tribus Episcopis e Clero Bononiensi

ad

Lucidum M. Parocchium Card. Archiep. Bonon.

An. MDCCCLXXIX

Lucide, romanos inter quem purpura Patres
Doctrina aut potius plurima iure locat;
Felsineos efferre viros ne sperne quod optem
Et decus in tantis pontificale viris.
Nonne tibi hoc ipsum est laudi? clara ista merenti
Nonne triplex sponsae est addita gemma tuae?
Laetare aucta novo generosa Bononia honore,
Laetare et tanta prole superba parens.
Tu Agricolae reficis, veluti viridaria, plantas
Quas pingui ille suo sidere mandet humo.
Hoc tibi iam proprium, frutices praebente foraces
Te, gandet vineae consuluisse Leo.

FRANCISCO BATTAGLINIO

Arminensium Episcopo

Est tibi mens vero data coelitus apta tuendo
Aliti ut in solem lumina fixa Iovis.
Tempore non nullo hoc doctis evolvere chartis
Collustrare animos hoc tibi cura fuit.

Unde virum defert celebrem te fama per ora,
Dicentque ingenium saecula longa tuum.
Pectora quin etiam coelo delapsus ab alto,
Grandia qui suadet, fervidus urit amor.
Alma nitet nocuae virtus impervia linguae,
Vitaque dente minus carpitur invidiae.
Quid mirum fulges si tali insignis honore?
Praemia pro meritis dat tibi magna Leo.

ACHILLI MANARAE

Anconitanorum Episcopo

Eximium pietate Virum, nec laude secundum
Ullis ingenii, moribus et placidum
Pluribus intentum studiis sacra septa fovebant,
Expers nec magni vita laboris erat.
Namque olli templi decus et pia munia cordi,
Maiorum ritus cura fovere fuit.
Digna erat ast oculis haec abdita vita profanis
Praemia quae caperet parta labore diu.
Quippe Deus superas solet ipse efferre sub auras
Quos humili virtus callida veste tegit.
Praeficit ergo, Ancon, meritum tibi magnus Achillem
Quam bene dignoscens acta virosque Leo.

CAIETANO RATTAE

Termessi Episcopo

Nec tu, Caietane, mihi illaudatus abibis
Inter sacricolas gloria tanta viros.
Temporibus Tu multa, rati, perpessus iniquis
Felsineae invicto cum Sene vela dabas.
Doctrina insignem, tanta probitate verendum
Mirabar quod adhuc infula deficeret.
Prodit, io, votis parens lux alma, Petroni
Aedes festivo personat alta sono.
Vota facit populus trino cum Antistite supplex,
Ecce tibi illapso Flamine corda calent.
Macte animo, validoque adsis pro remige Nautae,
Namque dedit prudens id tibi posse Leo.