Heautontimorumenos/Actus IV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Actus III Actus V Fairytale right blue.png

Sostrata Chremes Nvtrix Syrvs

SO. Nisi me animu' fallit, hic profectost anulus quem ego suspicor,
is quicum expositast gnata. CH. quid volt sibi, Syre, haec oratio?
SO. quid est? isne tibi videtur? NV. dixi equidem, ubi mi ostendisti, ilico
       625eum esse. SO. at ut sati' contemplata modo sis, mea nutrix. NV. satis.
SO. abi nunciam intro atque illa si iam laverit mihi nuntia.
hic ego virum interea opperibor. SY. te volt: videas quid velit.
nescioquid tristis est: non temerest: timeo quid sit. CH. quid siet?
ne ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.
       630SO. ehem mi vir. CH. ehem mea uxor. SO. te ipsum quaero. CH. loquere
quid velis.
SO. primum hoc te oro, nequid credas me advorsum edictum tuom
facere esse ausam. CH. vin me istuc tibi, etsi incredibilest, credere?
credo. SY. nescioquid peccati portat haec purgatio.
       635SO. meministin me ess(e) gravidam et mihi te maxumo opere edicere,
si puellam parerem, nolle tolli? CH. scio quid feceris:
sustulisti. SY. sic est factum: dom(i)na ego, eru' damno auctus est.
SO. minime; sed erat hic Corinthia anus haud inpura: <ei> dedi
exponendam. CH. o Iuppiter, tantam esse in animo inscitiam!
       640SO. perii: quid ego feci? CH. rogitas? SO. si peccavi, mi Chreme,
insciens feci. CH. id equidem ego, si tu neges, certo scio,
te inscientem atque inprudentem dicere ac facere omnia:
tot peccata in hac re ostendi'. nam iam primum, si meum
imperium exsequi voluisses, interemptam oportuit,
       645non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.
at id omitto: misericordia, animu' maternus: sino.
quam bene vero abs te prospectumst quod voluisti cogita:
nempe anui illi prodita abs te filiast planissume,
per te vel uti quaestum faceret vel uti veniret palam.
       650credo, id cogitasti: "quidvis satis est dum vivat modo."
quid cum illis agas qui neque ius neque bonum atque aequom sciunt,
meliu' peiu', prosit obsit, nil vident nisi quod lubet?
SO. mi Chreme, peccavi, fateor: vincor. nunc hoc te obsecro,
quanto tuos est animu' natu gravior, ignoscentior,
       655ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.
CH. scilicet equidem istuc factum ignoscam; verum, Sostrata,
male docet te mea facilitas multa. sed istuc quidquid est
qua hoc occeptumst causa loquere. SO. ut stultae et misere omnes sumus
religiosae, quom exponendam do illi, de digito anulum
       660detraho et eum dico ut una cum puella exponeret:
si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
CH. istuc recte: conservasti te atque illam. SO. is hic est anulus.
CH. unde habes? SO. quam Bacchi' secum adduxit adulescentulam, SY. hem.
CH. quid illa narrat? SO. ea lavatum dum it, servandum mihi dedit.
       665animum non advorti primum; sed postquam aspexi ilico
cognovi, ad te exsilui. CH. quid nunc suspicare aut invenis
de illa? SO. nescio nisi ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,
si potis est reperiri. SY. interii: plus sp<ei> video quam volo:
nostrast, si itast. CH. vivitne illa quoi tu dederas? SO. nescio.
       670CH. quid renuntiavit olim? SO. fecisse id quod iusseram.
CH. nomen mulieri' cedo quid sit, ut quaeratur. SO. Philterae.
SY. ipsast. mirum ni illa salvast et ego perii. CH. Sostrata,
sequere me intro hac. SO. ut praeter spem evenit! quam timui male
ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollendo, Chreme!
       675CH. non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit.
nunc ita tempus est mi ut cupiam filiam: olim nil minus.


Syrvs

SY. Nisi me animu' fallit multum, haud multum a me aberit infortunium:
ita hac re in angustum oppido nunc m<eae> coguntur copiae;
nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex.
       680nam quod de argento sperem aut posse postulem me fallere
nil est; triumpho si licet me latere tecto abscedere.
crucior bolum tantum mi ereptum tam desubito e faucibus.
quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineundast mihi.
nil tam difficilest quin quaerendo investigari possiet.
       685quid si hoc nunc sic incipiam? nilst. quid si sic? tantundem egero.
at sic opinor: non potest. immo optume. euge habeo optumam.
retraham hercle opinor ad me
idem ego illuc hodie fugitivom argentum tamen.


Clinia Syrvs

CL. Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta
       690quae mi aegritudinem adferat: tanta haec laetitia obortast.
dedo patri me nunciam ut frugalior sim quam volt.
SY. nil me fefellit: cognitast, quantum audio huiu' verba.
istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.
CL. o mi Syre, audisti obsecro? SY. quidni? qui usque una adfuerim.
       695CL. quoi aeque audisti commode quicquam evenisse? SY. nulli.
CL. atque ita me di ament ut ego nunc non tam meapte causa
laetor quam illiu'; quam ego scio esse honore quovis dignam.
SY. ita credo. sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim;
nam amici quoque res est videnda in tutum ut conlocetur,
       700nequid de amica nunc senex. CL. o Iuppiter! SY. quiesce.
CL. Antiphila mea nubet mihi. SY. sicin mi interloquere?
CL. quid faciam? Syre mi, gaudeo: fer me. SY. fero hercle vero.
CL. deorum vitam apti sumus. SY. frustra operam opino[r] hanc sumo.
CL. loquere: audio. SY. at iam hoc non ages. CL. agam. SY.
       705videndumst, inquam,
amici quoque res, Clinia, t<ui> in tuto ut conlocetur.
nam si nunc a nobis abis et Bacchidem hic relinquis,
senex resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis;
si abduxeris, celabitur, itidem ut celata adhuc est.
       710CL. at enim istoc nil est mage, Syre, m<ii>s nuptiis advorsum.
nam quo ore appellabo patrem? tenes quid dicam? SY. quidni?
CL. quid dicam? quam causam adferam? SY. qui nolo mentiare:
aperte ita ut res sese habet narrato. CL. quid ais? SY. iubeo:
illam te amare et velle uxorem, hanc esse Clitiphonis.
       715CL. bonam atque iustam rem oppido imperas et factu facilem.
et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet
senem vostrum? SY. immo ut recta via rem narret ordine omnem. CL. hem
sati' sanus es et sobrius? tuquidem illum plane perdis.
nam qui ille poterit esse in tuto, dic mihi?
       720SY. huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice ecfero,
qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae
vera dicendo ut eos ambos fallam: ut quom narret senex
voster nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
CL. at enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis;
       725nam dum amicam hanc m<ea>m esse credet, non committet filiam.
tu fors quid me fiat parvi pendi', dum illi consulas.
SY. quid, malum, me aetatem censes velle id adsimularier?
unus est dies dum argentum eripio: pax: nil amplius.
CL. tantum sat habes? quid tum quaeso si hoc pater resciverit?
       730SY. quid si redeo ad illos qui aiunt "quid si nunc caelum ruat?"
CL. metuo quid agam. SY. metui'? quasi non ea potestas sit tua
quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.
CL. age age, transducatur Bacchis. SY. optume ipsa exit foras.


Bacchis Clinia Syrvs Dromo Phrygia

BA. Sati' pol proterve me Syri promissa huc induxerunt,
       735decem minas quas mihi dare pollicitust. quodsi nunc me
deceperit saepe obsecrans me ut veniam, frustra veniet;
aut quom venturam dixero et constituero, quom is certe
renuntiarit, Clitipho quom in spe pendebit animi,
decipiam ac non veniam, Syrus mihi tergo poenas pendet.
       740CL. sati' scite promittit tibi. SY. atqui tu hanc iocari credis?
faciet nisi caveo. BA. dormiunt: ego pol istos commovebo.
mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit
Charini? PH. audivi. BA. proxumam esse huic fundo ad dextram? PH. memini.
BA. curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat:
       745SY. quid inceptat? BA. dic me hic oppido esse invitam atque adservari,
verum aliquo pacto verba me his daturam esse et venturam.
SY. perii hercle. Bacchi', mane, mane: quo mittis istanc quaeso?
iube maneat. BA. i. SY. quin est paratum argentum. BA. quin ego maneo.
SY. atqui iam dabitur. BA. ut lubet. num ego insto? SY. at scin quid sodes?
       750BA. quid? SY. transeundumst nunc tibi ad Menedemum et tua pompa
<eo> transducendast. BA. quam rem agis, scelus? SY. egon? argentum cudo
quod tibi dem. BA. dignam me putas quam inludas? SY. non est temere.
BA. etiamne tecum hic res mihist? SY. minime: tuom tibi reddo.
BA. eatur. SY. sequere hac. heus, Dromo. DR. quis me volt? SY. Syru'.
       755DR. quid est r<ei>?
SY. ancillas omnis Bacchidis tra<ns>duce huc ad vos propere.
DR. quam ob rem? SY. ne quaeras: ecferant quae secum huc attulerunt.
sperabit sumptum sibi senex levatum esse harunc abitu:
ne ille haud scit hoc paullum lucri quantum ei damnum adportet.
       760tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. DR. mutum dices.


Chremes Syrvs

CH. Ita me di amabunt ut nunc Menedemi vicem
miseret me tantum devenisse ad eum mali.
illancin mulierem alere cum illa familia!
etsi scio, hosce aliquot dies non sentiet,
       765ita magno desiderio fuit <ei> filius;
verum ubi videbit tantos sibi sumptus domi
cotidianos fieri nec fieri modum,
optabit rursum ut abeat ab se filius.
Syrum optume eccum. SY. cesso hunc adoriri? CH. Syre. SY. hem.
       770CH. quid est? SY. te mihi ipsum iamdudum optabam dari.
CH. videre egisse iam nescioquid cum sene.
SY. de illo quod dudum? dictum [ac] factum reddidi.
CH. bonan fide? SY. bona hercle. CH. non possum pati
quin tibi caput demulceam; accede huc, Syre:
       775faciam boni tibi aliquid pro ista re ac lubens.
SY. at si scias quam scite in mentem venerit.
CH. vah gloriare evenisse ex sententia?
SY. non hercle vero: verum dico. CH. dic quid est?
SY. t<ui> Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
       780Menedemo dixit Clinia, et ea gratia
secum adduxisse ne tu id persentisceres.
CH. probe. SY. dic sodes. CH. nimium, inquam. SY. immo si scias.
sed porro ausculta quod superest fallaciae:
sese ipse dicit t<ua>m vidisse filiam;
       785ei(u)s sibi conplacitam formam, postquam aspexerit;
hanc cupere uxorem. CH. modone quae inventast? SY. eam:
et quidem iubebit posci. CH. quam ob rem istuc, Syre?
nam prorsum nil intellego. SY. vah tardus es.
CH. fortasse. SY. argentum dabitur ei ad nuptias,
       790aurum atque vestem qui . . tenesne? CH. comparet?
SY. id ipsum. CH. at ego illi neque do neque despondeo.
SY. non? quam ob rem? CH. quam ob rem? me rogas? homini . . ? SY.
ut lubet.
non ego dicebam in perpetuom ut illam illi dares,
       795verum ut simulares. CH. non meast simulatio;
ita tu istaec tua misceto ne me admisceas.
egon quoi daturu' non sum, ut <ei> despondeam?
SY. credebam. CH. minime. SY. scite poterat fieri;
et ego hoc, quia dudum tu tanto opere iusseras,
       800<eo> coepi. CH. credo. SY. ceterum equidem istuc, Chreme,
aequi bonique facio. CH. atqui quam maxume
volo te dare operam ut fiat, verum alia via.
SY. fiat, quaeratur aliquid. sed illud quod tibi
dixi de argento quod ista debet Bacchidi,
       805id nunc reddendumst illi: neque tu scilicet
illuc confugies: "quid mea? num mihi datumst?
num iussi? num illa oppignerare filiam
meam me invito potuit?" verum illuc, Chreme,
dicunt: "ius summum saepe summast malitia."
       810CH. haud faciam. SY. immo aliis si licet, tibi non licet:
~omnes te in lauta et bene acta parte putant.~
CH. quin egomet iam ad eam deferam. SY. immo filium
iube potiu'. CH. quam ob rem? SY. quia enim in eum suspiciost
translata amori'. CH. quid tum? SY. quia videbitur
       815mage veri simile id esse, quom hic illi dabit;
et simul conficiam facilius ego quod volo.
ipse adeo adest: abi, ecfer argentum. CH. ecfero.


Clitipho Syrvs

CL. Nullast tam facili' res quin difficilis siet,
quam invitu' facias. vel me haec d<ea>mbulatio,
       820quam non laboriosa, ad languorem dedit.
nec quicquam mage nunc metuo quam ne denuo
miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.
ut te quidem omnes di deae[que] quantumst, Syre,
cum istoc invento cumque incepto perduint!
       825huiu' modi mihi res semper comminiscere
ubi me excarnufices. SY. is tu hinc quo dignus es?
quam paene tua me perdidit protervitas!
CL. vellem hercle factum, ita meritu's. SY. meritu'? quo modo?
ne me istuc ex te prius audisse gaudeo
       830quam argentum haberes quod daturu' iam fui.
CL. quid igitur dicam tibi vis? abi<i>sti; mihi
amicam adduxti quam non licitumst tangere.
SY. iam non sum iratu'. sed scin ubi sit nunc tibi
tua Bacchis? CL. apud nos. SY. non. CL. ubi ergo? SY. apud Cliniam.
       835CL. perii. SY. bono animo es: iam argentum ad eam deferes
quod <ei> pollicitu's. CL. garris. unde? SY. a t<uo> patre.
CL. ludis fortasse me? SY. ipsa re experibere.
CL. ne ego sum homo fortunatu': deamo te, Syre.
SY. sed pater egreditur. cave quicquam admiratu' sis
       840qua causa id fiat; obsecundato in loco;
quod imperabit facito; loquitor paucula.


Chremes Clitipho Syrvs

CH. Vbi Clitipho hic est? SY. "eccum me" inque. CL. eccum hic tibi.
CH. quid r<ei> esset dixti[n] huic? SY. dixi pleraque omnia.
CH. cape hoc argentum ac defer. SY. i: quid stas, lapis?
       845quin accipis? CL. cedo sane. SY. sequere hac me ocius.
tu hic nos dum eximus interea opperibere;
nam nil est illic quod moremur diutius.--
CH. minas quidem iam decem habet a me filia,
quas hortamentis esse nunc duco datas;
       850hasce ornamentis consequentur alterae;
porro haec talenta dotis adposcunt duo.
quam multa iniusta ac prava fiunt moribus!
mihi nunc relictis rebus inveniundus est
aliquis, labore inventa mea quoi dem bona.


Menedemvs Chremes

       855ME. Multo omnium nunc me fortunatissimum
factum puto esse quom te, gnate, intellego
resipisse. CH. ut errat! ME. te ipsum quaerebam, Chreme:
serva, quod in te est, filium, me ac familiam.
CH. cedo quid vis faciam? ME. invenisti hodie filiam.
       860CH. quid tum? ME. hanc uxorem sibi dari volt Clinia.
CH. quaeso quid tu homini's? ME. quid est? CH. iamne oblitus es
inter nos quid sit dictum de fallacia,
ut ea via abs te argentum auferretur? ME. scio.
CH. ea res nunc agitur ipsa. ME. quid narras, Chreme?
       865erravi? actast res? quanta de spe decidi! 851a
immo haec quidem quae apud me est Clitiphonis est
amica: ita aiunt. CH. et tu credis omnia.
et illum aiunt velle uxorem ut, quom desponderis,
des qui aurum ac vestem atque alia quae opu' sunt comparet.
       870ME. id est profecto: id amicae dabitur. CH. scilicet
daturum. ME. [v]ah frustra sum igitur gavisus miser.
quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
ne sentiat me sensisse atque aegre ferat?
       875CH. aegre? nimium illi, Menedeme, indulges. ME. sine:
inceptumst: perfice hoc mi perpetuo, Chreme.
CH. dic convenisse, egisse te de nuptiis.
ME. dicam. quid deinde? CH. me facturum esse omnia,
generum placere; postremo etiam, si voles,
       880desponsam quoque esse dicito. ME. em istuc volueram.
CH. tanto ocius te ut poscat et tu, id quod cupis,
quam ocissime ut des. ME. cupio. CH. ne tu propediem,
ut istanc rem video, istius obsaturabere.
sed ut uti istaec sunt, cautim et paulatim dabis
       885si sapies. ME. faciam. CH. abi intro: vide quid postulet.
ego domi ero siquid me voles. ME. sane volo;
nam te scientem faciam quidquid egero.

Fairytale left blue.png Actus III Actus V Fairytale right blue.png