Heautontimorumenos/Prologus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Index Actus I Fairytale right blue.png
Didascalia


INCIPIT HEAVTONTIMORVMENOS TERENTI
ACTA LVDIS MEGALENSIBVS
L. CORNELIO LENTVLO L. VALERIO FLACCO AEDILIBVS CVRVLIBVS
EGERE L. AMBIVIVS TVRPIO L. ATILIVS PRAENESTINVS
MODOS FECIT FLACCVS CLAVDI
ACTA I TIBIIS INPARIBVS DEINDE DVABUS DEXTRIS
GRAECA EST MENANDRV
FACTAST III M' IVVENTIO TI. SEMPRONIO COS.


Personae


(PROLOGVS)

  • CHREMES SENEX
  • MENEDEMVS SENEX
  • CLITIPHO ADVLESCENS
  • CLINIA ADVLESCENS
  • SYRVS SERVOS
  • DROMO SERVOS
  • BACCHIS MERETRIX
  • ANTIPHILA VIRGO
  • SOSTRATA MATRONA
  • (CANTHARA) NVTRIX
  • PHRYGIA ANCILLA
  • (CANTOR)



Periocha


C. SVLPICI APOLLINARIS

In militiam proficisci gnatum Cliniam
amantem Antiphilam conpulit durus pater
animique sese angebat facti paenitens.
mox ut reversust, clam patrem devortitur
ad Clitiphonem. is amabat scortum Bacchidem.
cum accerseret cupitam Antiphilam Clinia,
ut eius Bacchis venit amica ac servolae
habitum gerens Antiphila: factum id quo patrem
suum celaret Clitipho. hic technis Syri
decem minas meretriculae aufert a sene.
Antiphila Clitiphonis reperitur soror:
hanc Clinia, aliam Clitipho uxorem accipit.


Prologus


Nequoi sit vostrum mirum quor partis seni
poeta dederit quae sunt adulescentium,
id primum dicam, deinde quod veni eloquar.
ex integra Graeca integram comoediam
       5hodie sum acturus H[e]auton timorumenon,
duplex quae ex argumento facta est simplici.
novam esse ostendi et quae esset: nunc qui scripserit
et quoia Graeca sit, ni partem maxumam
existumarem scire vostrum, id dicerem.
       10nunc quam ob rem has partis didicerim paucis dabo.
oratorem esse voluit me, non prologum:
vostrum iudicium fecit; me actorem dedit.
sed hic actor tantum poterit a facundia
quantum ille potuit cogitare commode
       15qui orationem hanc scripsit quam dicturu' sum?
nam quod rumores distulerunt malevoli
multas contaminasse Graecas, dum facit
paucas Latinas: factum id esse hic non negat
neque se pigere et deinde facturum autumat.
       20habet bonorum exemplum quo exemplo sibi
licere [id] facere quod illi fecerunt putat.
tum quod malevolu' vetu' poeta dictitat
repente ad studium hunc se adplicasse musicum,
amicum ingenio fretum, haud natura sua:
       25arbitrium vostrum, vostra existumatio
valebit. quare omnis vos oratos volo,
ne plus iniquom possit quam aequom oratio.
facite aequi siti', date crescendi copiam
novarum qui spectandi faciunt copiam
       30sine vitiis. ne ille pro se dictum existumet
qui nuper fecit servo currenti in via
decesse populum: quor insano serviat?
de illi(u)s peccatis plura dicet quom dabit
alias novas, nisi finem maledictis facit.
       35adeste aequo animo, date potestatem mihi
statariam agere ut liceat per silentium,
ne semper servo' currens, iratus senex,
edax parasitu', sycophanta autem inpudens,
avaru' leno adsidue agendi sint seni
       40clamore summo, cum labore maxumo.
mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
ut aliqua pars labori' minuatur mihi.
nam nunc novas qui scribunt nil parcunt seni:
siquae laboriosast, ad me curritur;
       45si lenis est, ad alium defertur gregem.
in hac est pura oratio. experimini
in utramque partem ingenium quid possit meum.
[si numquam avare pretium statui arti meae
et eum esse quaestum in animum induxi maxumum,
       50quam maxume servire vostris commodis:]
exemplum statuite in me, ut adulescentuli
vobis placere studeant potiu' quam sibi.

Fairytale left blue.png Index Actus I Fairytale right blue.png