Heautontimorumenos/Actus I

E Wikisource
 Prologus Actus II 

Chremes Menedemvs

CH. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst
(inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es)
 55nec rei fere sane amplius quicquam fuit,
tamen vel virtus tua me vel vicinitas,
quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
facit ut te audacter moneam et familiariter
quod mihi videre praeter aetatem tuam
 60facere et praeter quam res te adhortatur tua.
nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut
quid quaeris? annos sexaginta natus es
aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus
meliorem neque preti maiori' nemo habet;
 65servos compluris: proinde quasi nemo siet,
ita attente tute illorum officia fungere.
numquam tam mane egredior neque tam vesperi
domum revortor quin te in fundo conspicer
fodere aut arare aut aliquid ferre denique.
 70nullum remitti' tempu' neque te respicis.
haec non voluptati tibi esse sati' certo scio. at
enim dices "quantum hic operi' fiat paenitet."
quod in opere faciundo operae consumis tuae,
si sumas in illis exercendis, plus agas.
 75ME. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi
aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?
CH. homo sum: humani nil a me alienum puto.
vel me monere hoc vel percontari puta:
rectumst ego ut faciam; non est te ut deterream.
 80ME. mihi sic est usu'; tibi ut opu' factost face.
CH. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? ME. mihi.
CH. si quid laborist nollem. sed quid istuc malist?
quaeso, quid de te tantum meruisti? ME. eheu!
CH. ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam:
 85ne retice, ne verere, crede inquam mihi:
aut consolando aut consilio aut re iuvero.
ME. scire hoc vis? CH. hac quidem causa qua dixi tibi.
ME. dicetur. CH. at istos rastros interea tamen
adpone, ne labora. ME. minime. CH. quam rem agis?
 90ME. sine me vocivom tempu' nequod dem mihi
labori'. CH. non sinam, inquam. ME. ah non aequom facis.
CH. hui tam gravis hos, quaeso? ME. sic meritumst meum.
CH. nunc loquere. ME. filium unicum adulescentulum
habeo. ah quid dixi habere me? immo habui, Chreme;
 95nunc habeam necne incertumst. CH. quid ita istuc? ME. scies.
est e Corintho hic advena anu' paupercula;
ei(u)s filiam ille amare coepit perdite,
prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.
ubi rem rescivi, coepi non humanitus
 100neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli
tractare, sed vi et via pervolgata patrum.
cotidie accusabam: "hem tibine haec diutius
licere speras facere me vivo patre,
amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
 105erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.
ego te meum esse dici tantisper volo
dum quod te dignumst facies; sed si id non facis,
ego quod me in te sit facere dignum invenero.
nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
 110ego istuc aetati' non amori operam dabam,
sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi
simul rem et gloriam armis belli repperi."
postremo adeo res rediit: adulescentulus
saepe eadem et graviter audiendo victus est;
 115putavit me et aetate et benevolentia
plus scire et providere quam se ipsum sibi:
in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
CH. quid ais? ME. clam me profectu' mensis tris abest.
CH. ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
 120animist pudenti' signum et non instrenui.
ME. ubi comperi ex is qui <ei> fuere conscii,
domum revortor maestus atque animo fere
perturbato atque incerto prae aegritudine.
adsido: adcurrunt servi, soccos detrahunt;
 125video alios festinare, lectos sternere,
cenam adparare: pro se quisque sedulo
faciebant quo illam mihi lenirent miseriam.
ubi video, haec coepi cogitare "hem tot mea
soli[us] solliciti sunt causa ut me unum expleant?
 130ancillae tot me vestient? sumptus domi
tantos ego solu' faciam? sed gnatum unicum,
quem pariter uti his decuit aut etiam amplius,
quod illa aetas magis ad haec utenda idoneast,
eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea!
 135malo quidem me dignum quovis deputem,
si id faciam. nam usque dum ille vitam illam colet
inopem carens patria ob meas iniurias,
interea usque illi de me supplicium dabo
laborans parcens quaerens, illi serviens."
 140ita facio prorsu': nil relinquo in aedibus
nec vas nec vestimentum: conrasi omnia.
ancillas servos, nisi eos qui opere rustico
faciundo facile sumptum exsercirent suom,
omnis produxi ac vendidi. inscripsi ilico
 145aedis mercede. quasi talenta ad quindecim
coegi: agrum hunc mercatu' sum: hic me exerceo.
decrevi tantisper me minus iniuriae,
Chreme, m<eo> gnato facere dum fiam miser;
nec fas esse ulla me voluptate hic frui,
 150nisi ubi ille huc salvo' redierit meu' particeps.
CH. ingenio te esse in liberos leni puto,
et illum obsequentem siqui' recte aut commode
tractaret. verum nec tu illum sati' noveras
nec te ille; hoc qui fit? ubi non vere vivitur.
 155tu illum numquam ostendisti quanti penderes
nec tibi illest credere ausu' quae est aequom patri.
quod si esset factum, haec numquam evenissent tibi.
ME. ita res est, fateor: peccatum a me maxumest.
CH. Menedeme, at porro recte spero et illum tibi
 160salvom adfuturum esse hic confido propediem.
ME. utinam ita di faxint! CH. facient. nunc si commodumst,
Dionysia hic sunt hodie: apud me sis volo.
ME. non possum. CH. quor non? quaeso tandem aliquantulum
tibi parce: idem absens facere te hoc volt filius.
 165ME. non convenit, qui illum ad laborem in<pe>pulerim,
nunc me ipsum fugere. CH. sicine est sententia?
ME. sic. CH. bene vale. ME. et tu.-- CH. lacrumas excussit mihi
miseretque me eiu'. sed ut diei tempus est,
<tempust> monere me hunc vicinum Phaniam
 170ad cenam ut veniat: ibo, visam si domist.--
<Saltatio convivarum>
nil opu' fuit monitore: iamdudum domi
praesto apud me esse aiunt. egomet convivas moror.
ibo adeo hinc intro. sed quid crepuerunt fores
 175hinc a me? quinam egreditur? huc concessero.


Clitipho Chremes

CL. Nil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant
et illam simul cum nuntio tibi hic adfuturam hodie scio.
proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
CH. quicum loquitur filius?
 180CL. pater adest quem volui: adibo. pater, opportune advenis.
CH. quid id est? CL. hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? CH. probe.
CL. huic filium scis esse? CH. audivi esse in Asia. CL. non est, pater:
apud nos est. CH. quid ais? CL. advenientem, e navi egredientem ilico
abduxi ad cenam; nam mihi cum <eo> iam inde usque a pueritia
 185f<ui>t semper familiaritas. CH. voluptatem magnam nuntias.
quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset, amplius
ut hanc laetitiam necopinanti primus obicerem <ei> domi!
atque etiam nunc tempus est. CL. cave faxis: non opus est, pater.
CH. quapropter? CL. quia enim incertumst etiam quid se faciat. modo venit;
 190timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae.
<ea>m misere amat; propter eam haec turba atque abitio evenit. CH. scio.
CL. nunc servolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum.
CH. quid narrat? CL. quid ille? miserum se esse. CH. miserum? quem
minu' crederest?
 195quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona?
parentis, patriam incolumem, amicos genu' cognatos ditias.
atque haec perinde sunt ut illi(u)s animu' qui ea possidet:
qui uti scit <ei> bona; illi qui non utitur recte mala.
CL. immo ill' fuit senex inportunu' semper, et nunc nil magis
 200vereor quam nequid in illum iratu' plus satis faxit, pater.
CH. illene? (sed reprimam me: nam in metu esse hunc illist utile.)
CL. quid tute tecum? CH. dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.
fortasse aliquanto iniquior erat praeter ei(u)s lubidinem:
pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom?
 205huncin erat aequom ex illi(u)s more an illum ex huiu' vivere?
et quod illum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae
uniu' modi sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis:
scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier,
praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
 210verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,
necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. hoc
scitumst: periclum ex aliis face[re] tibi quod ex usu siet.
CL. ita credo. CH. ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid in cena siet.
tu, ut tempus est diei, vide sis nequo hinc abeas longius.

 Prologus Actus II