Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.10

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.9 2.11 Fairytale right blue.png

 
X.
Ad Constantiam.
 
<poem>
Insedere tuis apes labellis;
in labris residens tuis Melissa
Hyblaeum liquat Atticumque rorem,
quem stillent Venus ipsa Gratiaeque.
5
O qui Castalios lacus, poetae,
quique et Thespiadum sititis amnes,
hinc et Castalii lacus liquores,
hinc et Thespiadum petatis undas,
has Constantia mollibus labellis
10
instillat, quibus Atticae Camoenae
rorarunt venerem suam charimque,
quae Musis comes et comes poetis.