Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.9

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.8 2.10 Fairytale right blue.png

 
IX.
Ad Franciscum Puccium.
 
<poem>
Quid fontes calidos nemusque Avernum,
Pucci, quid medicos petis recessus?
Baianos habitant sinus amores,
Baianum veneres colunt recessum,
5
Baianis Charites aquis foventur.
Adversis cupis an deis valere,
iratas tibi et excitare Baias?
Quin, Pucci mihi care, care Musis,
cum primis Veneri Cupidinique
10
hoc sis, hoc age pro tua salute:
unam Sulpitiam precare, et uni
rem sacram facias, roges et unam,
stillet de roseis tibi labellis
tres ut ambrosiae benigna guttas,
15
spiret de teneris tibi papillis
afflatus totidem fragrantis aurae,
his risum adiiciat benigniorem.
Sic a Sulpitia salus petenda est,
uno quam liceat tamen parare
20
furtim basiolo repente rapto,
demorsis labiis, et ore hiulco,
spirantisque animae reflante flore.
Sic fient tibi balneae salubres:
una in Sulpitia salutis est spes.