Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.3

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.2 2.4 Fairytale right blue.png

III. De Andrea Contrario.


Dilexit iuvenem Thalia, quem nunc
senem candida diligit Sophia;
monstravit iuveni Thalia cantum,
nunc seni sapientiam Sophia;
5
cantavit iuvenis modos Thaliae,
nunc senex sapientiam reponit.
O felix iuvenis, senexque felix,
Contrari, o iuvenem, o senem beatum,
quem doctus puerum erudivit Aon,
10
nunc senem erudiunt graves Athenae,
casto pectore, moribusque castis.