Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.2

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.1 2.3 Fairytale right blue.png

II. Ad Elisium Gallutium.

Blandis versibus, Elisi, iocamur,
blandis concinimus sonis amores,
et blandis animum modis levamus.
Mirum? Blandus Amor, Cupido blandus,
5
et blandus Iocus est Leposque blandus,
sunt blandae et Charites Venusque blanda,
blandis templa deum sonis adimus,
et blandis precibus Iovem precamur,
lux blandissima temporum magistra.
10
Vale, saeve rigor, severitasque,
vale, durities Catoniana:
nil, blandum nisi, quaeritat voluptas.
Tete si mihi, cara Fanniella,
in molli sociam dabis cubili,
15
in nostro venias sinu fovenda,
sic istaec tibi suxerim labella,
sic istas tibi suxerim papillas,
sic omnem tibi sanguinem resugam,
ut matri redeas dolor querenti,
20
ut quae te peperit nec ipsa norit
sucto gutture, pressulis labellis,
sucto pectore, sicculis ocellis.
Ac, ne pallia sint molesta nobis,
nudis corporibus cienda pugna,
25
nudo pectore, nudulis papillis,
nudo pectine, nudulisque coxis,
et nudis pedibus, genuque nudo;
ac si fert patulis furor fenestris,
nulla ut vulnera in irritum petantur,
30
ut nulli in vacuum ferantur ictus.