Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.30

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.29 2.31 Fairytale right blue.png


 

 
XXX.
De Annibale Amatio in balneis.
 

Dic, o dic, puer, Hannibalne lavit?
Lavit, sed latitat puellae in ulnis.
Hic Famatiolus latet litatque,
persolvens Veneri sacrum, quod olim
5
vovit pro tenerae salute Hyellae.
Tu ne pollue sacra, neve turba.
Verum ipsas Charites videre fas est,
una dum violas regunt rosasque,
et gratas Veneri parant corollas.
10
Mollis en digitos, manus tenellas;
ecquis de niveis nitor papillis?
Quaenam ore e roseo refragrat aura?
Iam Famatiolum litasse verum est.