2.28 | 2.30 |
Oblita es thalami torique nostri
o fallax senii mei levamen
connubi immemor immemorque amorem
o fallax amor o nihil fidele
ergo sub tremula miser senecta
a te destituor mihi nec ipsa
in somnis venies levas senectae
ipsius gravidas dolore curas
natum nec memorem senis parentis
ah dura esse sinis valete uterque
has vobis sine perferam procellas
languens frigidus atque destitutus
vana o nomina spesque liberorum
heu res coniugii parum fideles
2.28 | 2.30 |