Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.36

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.35 2.37 Fairytale right blue.png

 
XXXVI.
Ad Terinnam.
 

Tecum, si liceat, velim, Terinna,
(me tussis licet et premat gravedo)
tecum has frigidulas fovere noctes.
O noctes mihi ter quater beatas,
5
o somnos sine fine prurientes,
me cum sub tepido, Terinna, lecto,
me cum sub teneris fovebis ulnis,
me cum roscidulis procax labellis
et suges simul osculaberisque.
10
O noctes mihi ter quater beatas.
Ne tu, ne digitis, Terinna, saevi,
ne saevi aridulo, Terinna, dente.
Ah quid pallia lectulo excidere?
Ah quid lectulus ipse subtremiscit?
15
Ne saevi, rogo, ne, Terinna, saevi.
Sic, sic, o mea, saevias licebit,
hac mecum ratione litigato:
nunc vinci patiare, nunc repugna,
et nunc oscula porge, nunc negato,
20
nunc risum lacrimis iocisque fletum
misce, et dulcia verba tinge amaris.
Haec cum feceris, o Terinna, mox te
ad lusus placidos resolve mecum,
complexa et teneris senem lacertis
25
ludas delicias venustiores,
dicas blanditias procaciores,
fingas nequitiam proterviorem,
et ludos, age, fac licentiores,
et noctem quoque duc amantiorem,
30
dum lassis sopor instet ex ocellis.