Jump to content

Historia Anglorum/Appendix

Unchecked
E Wikisource
 Liber Octavus

Epistola ad Walterum de Contemptu Mundi.

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19


Exemplar autem tertiae epistolae de contemptu mundi per ea quae ipsi vidimus hoc est:

Valtere, quondam decus juvenum, quondam deliciae rerum, nunc, proh dolor! diutino dolore decoqueris, nunc lamentabili dolore consumeris. In aetatis nostrae jocundabili flore librum tibi epigrammaton poetice composui; carmen etiam in amorem acceptabile contexui. Juvenis quidem juveni juvenilia, nunc senex seni senilia destino. De contemptu igitur mundi quaedam tibi et mihi scripsi, in quibus te languens exerceas, et ipse potissimum saepe legendo recurram; nec disserendo rhetorice, nec tractando philosophice; (id unum omnis pagina divina intonat, omnia philosophorum ingenia desudant;) sed loquendo omnia simpliciter, ut pateat pluribus, id est minus doctis, et de his quae tu et ego vidimus, hinc jam senes contemnere contemptibilia discamus. Nihil igitur de historiis, nihil de ante relatis, sed quae videndo scimus, quia tale testimonium nec aliud lex admittit, apponimus. Quod si temporis nostri nomina posteris barbara videantur, vel, quia tot apponuntur, asper et obliquus taedeat tractatus, nonne saltem mihi et tibi proderit?

Sit igitur primum capitulum de his quae in ecclesia nostra contigerunt. Igitur a pueritia omnia fere vitia praeter luxuriam pullulant, inter quae cacumen erigit rigidissimum et principatur nimius amor praesentium. Cum autem aetatis naturali bono mala multa pueritiae vacuentur, velut inscientia, levitas, mutabilitas et alia, hoc praedictum, quod jucundius est caeteris et melle venenato conditius, remanet et crescit. Aetatis tamen magno processu pungere videntur quae mulcebant, et amaricare quae indulcabant. Usu tamen mali velut hamo inextricabili captae mentes divitiis et deliciis fugientibus retinentur. Quod a me ipso didici. Cum namque puerulus, cum adolescens, cum juvenis, Roberti praesulis nostri gloriam conspicerem, scilicet equites decentissimos, adolescentes nobilissimos, equos pretiosissimos, vasa aurea et deaurata, ferculorum numerum, ferentium splendorem, vestes purpureas et byssinas, nihil nimirum beatius aestimare potui. Cum igitur omnes, et ipsi etiam qui de mundi contemptu legebant in scholis, ei obsequerentur, et ipse, quasi pater et deus omnium aestimatus, mundum valde diligeret et amplexaretur, si quis tunc mihi haec pulcherrima, quae omnes admirabantur, contemnenda diceret, quo vultu, quo animo ferrem? Insaniorem Oreste, importuniorem Thersite judicassem. Nihil tanti viri tantae beatitudine obesse posse putabam. Vir tamen effectus, narrationem audivi de turpissimis omnino conviciis ad eum dictis; quae si mihi nihil habenti in tanta audientia dicta fuissent, semimortuum me ducerem. Coepi ergo illam inaestimabilem beatitudinem minoris pendere.

Quia vero multis saecularibus solent ante mortem acerbissima contingere, quid ante finem ei contigerit, edisseram. Qui justitiarius totius Angliae et ab omnibus summe formidatus fuerat, in ultimo vitae suae anno bis implacitatus est a rege per quemdam justitiarium ignobilem, et damno gravissimo cum dedecore bis afflictus. Unde tanto stupore mentis angariatus est, ut cum ego jam archidiaconus ejus inter prandium juxta eum recumberem, lacrymas eum fudisse viderim. Causam quaesitus: “Quondam, inquit, astantes mihi pretiosis induebantur. Nunc mulctae regis, cujus semper gratiae studui, compegerunt eos agninis vestiri.” Tanta vero post haec desperatione de regis amicitia usus est, ut cum laudes egregiae, quas rex de eo absente dixerat, ei retractarentur, suspirans, dixerit: “Non laudat rex quempiam suorum, nisi quem voluerit funditus delere.” Rex namque Henricus, si dicere fas est, summae simultatis erat, et mentis inscrutabilis. Post paucos exhinc dies, apud Wodestoke, ubi rex conventum hominum et ferarum statuerat, cum episcopus loqueretur cum rege et episcopo Salesburiensi, qui summi erant in regno, percussus est apoplexia. Vivus tamen, sed elinguis, in hospitium suum deportatus, praesente rege mox exspiravit. Rex magnus, cui semper servierat, quem valde dilexerat et metuerat, quem tanti ducebat, in quem adeo confidebat, nihil pluris in necessitate summa fuit mendico. Animadvertite igitur non frustra dictum: “Maledictus, qui confidit in homine, et qui ponit carnem brachium suum.” Dum igitur puer vel adolescens vel juvenis conspiciunt beatos, praecogitent quam sit eorum finis ambiguus, et in hoc etiam mundo marcescere incepturi sint in miseriis. Fuit autem Robertus praesul mitis et humilis, multos erigens, nullum deprimens, pater orphanorum, deliciae suorum; hoc tamen usus est fine.

Tractandum autem erat de praecessore ejus Remigio, qui cum Willelmo rege in Angliam venit, et bello interfuit; qui postea episcopatum Dorkecestriae praedicto rege largiente suscepit, qui deinde sedem episcopatus a Dorkecestria in Lincoliam transtulit; qui ecclesiam nostram fundavit, fundatam possessionibus variis ditavit, ditatam personis honestissimis infloravit. Sed non loquimur nisi de auditis et visis, eum autem non vidimus: clericos autem venerabiles, quos in ecclesia primos imposuit, omnes vidimus; quorum paucos memorabimur paucis. Randulfum igitur, sacerdotem reverendum, constituit decanum. Reinerum vero, in cujus loco Gaufridus nepos ejus adhuc degit, thesaurarium exhibuit. Reinerus vir adeo religiosus fuit, ut saepe in tumulo quem morti suae praeparaverat, psalmodiam exerceret, et domui aeternitatis se assuescens diutius orabat, ut cum orare non posset, ibidem recumbens a Dei pietate visitaretur. Felix exemplum viri clarissimi. Nec tacendus est Hugo sacerdos, vir memoria dignus, principium et quasi fundamentum ecclesiae. Cui succedit Osbertus, vir omnino comis et desiderabilis. In quorum loco jam Willelmus exstat, juvenis magnae indolis. Guerno vero cantor effectus est. Hujus in loco Radulfus inpraesentiarum cantor degit. Nec praetereo Albinum Andegavensem, magistrum quippe meum. Cujus fratres honestissimi et socii mei, qui trino pollebant habitu, scientia profundissima, castitate clarissima, innocentia summa, occulto tamen Dei judicio lepra percussi sunt; sed jam purgamento mortis mundati sunt.

Septem autem archidiaconos septem provinciis, quibus praeerat, Remigius imposuit. Richardum archidiaconum Lincolliae, cui successit Albertus Longobardus, cui etiam successit Willehnus Bajocensis, et nunc Robertus junior, omnium archidiaconorum, qui in Anglia sunt, ditissimus. Cantebrigiensi et Huntendonensi et Hertfordensi Nicolaum: quo nullus erat corpore formosior, nec moribus corpori multum absimilis erat. Cujus circa transitum cum Cantebrigensis provincia ab episcopatu nostro separata, novum episcopum suscepisset, duabus reliquis provinciis archidiaconus ei ipse successi. Nigellum vero archidiaconum Hamtoniae praeposuit, cui successit Robertus; quibus modo Willelmus, nepos Alexandri episcopi nostri egregius. Leicestriae vero Randulfum; cui successit Godefridus, quibus Walterus vir omnino laudandus, nunc vero Robertus de Querceto, vir fama dignus. Oxinefordiae quidem praeposuit Aluredum, cui successit Walterus superlative rethoricus. Bukingeham praeposuit Aluredum parvum; cui successit Gislebertus, versibus et prosa et habitu curialissimus. Quibus successit Rogerus, jam Cestrensis episcopus effectus. Postea Ricardus, nunc vero David frater Alexandii venerabilis episcopi, a primo quintus. Septimum vero archidiaconum Bedefordiae praeposuit Osbertum. Cui successit Radulfus, miserande occisus. Quibus Hugo, a primo tertius; nunc vero Nicolaus, a primo quartus. Caeteri vero clerici honestissimi, ne prolixitatis arguar, taceantur. Cogita igitur, quomodo praedictae personae venerabiles exinanitae sunt, et mox oblivione etiam absorbendae sint. Immo mente revolve omnes, quos in choro dextro, omnes quos in choro sinistro prius vidimus. Nec unus quidem jam superest. Amabant quae amamus; optabant quae optamus; sperabant quae speramus; mors omnes dedit oblivioni. Cogitemus igitur, quia similiter et nos eadem manet oblivio. Curemus omni nisu quaerere quod duret, quod stabile sit, quod differat a somno; imo quod aliquid sit, quia haec nihil sunt.

Secundum capitulum ad contemptum mundi est de his, quos in summis deliciis educatos vidimus, summis miseriis tandem deletos. Ideo autem per capitula tibi scribo, ut, quia diversorum nomina et gesta ubique dispersa intermiscentur, hinc apertior et dilucidior fiat tractatus. Vidimus igitur Willelmum filium regis, vestibus sericis et auro consutis indutum, famulorum et custodum turba consertum, gloria quasi coelesti coruscantem. Ipse unicus erat regis et reginae filius; nec dubitabat se diademate sublimandum. Enimvero nescio quid magis afferebat ei certa spes in futurum regnandi, quam patri suo ipsa essentia regni; quia patri magnum regnandi spatium jam praeterierat, filio vero totum adhuc reservabatur. Pater etiam jam de amissione cum mentis angaria cogitabat; filius vero tantum ad habendum cum gaudio totus inhiabat. Displicebat autem mihi et in animo meo cladem futuram portendebat nimius circa eum cultus et nimius in ipso fastus; et dicebat animus meus: Hic adeo delicatus nutritur in cibum ignis. Ille autem semper de regno futuro, de fastigio superbo, tumidus cogitabat. Deus autem dicebat: Non sic, impii, non sic. Contigit igitur ei, quod pro corona auri rupibus marinis capite scinderetur; pro vestibus deauratis nudus in mari volutaretur; pro celsitudine regni maris in fundo piscium ventribus sepeliretur. Haec fuit mutatio dexterae Excelsi. Ricardus etiam Cestrensis consul, filius unicus Hugonis consulis, summo splendore nutritus, summa exspectatione patris haeres eximius, adhuc imberbis, in eadem nave deperiit, et eamdem sepulturam habuit. Ricardus quoque filius regis nothus, ab episcopo nostro Roberto festive nutritus, et in eadem qua degebam familia a me et aliis celebriter honoratus, cujus indolem mirabamur, et magna quaeque exspectabamus, in eadem nave, cautibus illisa, cum mare ventis careret, subita morte raptus est, et a mari voratus est. Cum igitur Willelmus regis nepos, filius scilicet Roberti ducis Normannorum, jam solus regius esset haeres, et omnium exspectatione dignus judicaretur, et probitate ineffabili consulatum Flandriae adeptus esset, et vigore inexterminabili Theodoricum signis collatis superasset, parvo ictu sauciatus in manu deperiit. Omnes qui eum regem futurum securi exspectabant, et quosvis ad libitum praejudicabant, illusi sunt.

Si singula sequerer exempla, fieret epistola codex magnus. Nunc autem decanum nostrum Simonem non praetereo, qui filius Roberti praesulis nostri fuit; quem genuerat dum cancellarius Willelmi magni regis esset. Qui, ut decebat, regaliter nutritus, et adhuc impubis decanus noster effectus, in summam regis amicitiam et curiales dignitates mox provectus est. Erat autem celer ingenio, clarus eloquio, forma venustus, gratia coruscus, aetate junior, prudentia senilis, sed superbiae vitio respersus. Ex superbia crevit invidia, ex invidia odium, ex odio detractiones, jurgia, delationes. Bene igitur prophetavit de se dicens: “Ego curialibus interponor, quasi sal anguillis viventibus.” Sicut enim sal anguillas excruciat, sic delationibus suis omnes regi famulantes distorsit. Sicut sal anguillarum destruitur humore, sic ipse omnium aspiratione annullatus est. Hujus tamen prophetiae partem priorem intellexit, alteram non praevidit. Veruntamen de se dixit nescius. Summus igitur in fastigio curiae et regni, post dies in summum regis odium devolutus est; et in carcerem positus, per latrinam aufugisse dicitur; et in exsilium et miseriam juvenis intravit. Bene igitur in illo illud propheticum patuit: “Qui in croceis utriebantur, amplexati sunt stercora.” Non igitur magni aestimemus, cum nobiles pueros vel juvenes viderimus, tam forma quam divitiis et favoribus praeradiare; cum saepenumero in summas miserias redigantur. Tunc omnis exspectatio stultorum dissoluta est, et quod nihili erat, ad nihilum redigitur.

Tertius erit tractatus ad hujus vitae labentis despectum, (quae utinam despici posset a me quantum animus optat meus, et dignitas exigit sua,) de sapientia hujus mundi, scilicet de hoc quod potissimum est in mundo. Illa namque pretiosior est cunctis opibus terrae; et omnia, quae in mundo desiderantur, huic non valent comparari. Scriptum est tamen: “Sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum.” Quod apostoli signaculum visis prosequar exemplis. Fuit igitur Robertus consul de Mellend in rebus saeularibus sapientissimus omnium hinc usque in Jerusalem degentium. Fuit scientia clarus, eloquio blandus, astutia perspicax, providentia sagax, ingenio versipellis, prudentia insuperabilis, consilio profundus, sapientia magnus. Possessiones igitur magnas et varias, quas vulgo vocant honores, et urbes et castella, vicos et villas, flumina et silvas, praedictis acquisierat instrumentis. Erant autem honores ejus non solum in Anglia, sed etiam in Normannia et Francia. Pro libitu suo igitur reges Francorum et Anglorum nunc concordes uniebantur, nunc discordes praeliabantur. Si adversus aliquem insurgebat, contritus humiliabatur. Si prodesse volebat, gloriosus exaltabatur. Hinc thesauri copia, scilicet auri et argenti, gemmarum et palliorum, incredibiliter ei confluxit.

Cum igitur in summo statu gloriae suae degeret, contigit quemdam alium consulem sponsam ei tam factione quam dolosis viribus arripuisse. Unde in senectute sua mente turbatus et angaria obnubilatus, in tenebras moeroris incidit; nec usque ad mortem se laetum vel hilarem sensit. Cum igitur post dies dolori dedicatos in infirmitatem mortis praenuntiam incidisset, rogatus est ab archiepiscopo et sacerdotibus, cum ei confessionis purgatorium impenderent officium, ut terras quas vi vel arte multis abstulerat, poenitens redderet, et erratum lacrymis lavaret. Quibus respondens ait: “Si terras quas aggregavi multifariam divisero, quid miser filiis meis relinquam?” Cui contra ministri Domini: “Sufficient filiis tuis haereditates pristinae, et quas juste terras acquisisti. Caetera redde. Alioquin animam devovisti gehennae.” Respondit autem consul: “Filiis omnia tradam; ipsi pro salute defuncti misericorditer agant.” Eo autem defuncto, filii ejus magis injuste congregata injuste studuerunt augere, quam aliquid pro salute paterna distribuere. Liquet igitur summam viri sapientiam in fine, quod laus canitur, non solum in summam stultitiam, sed in coecam devenisse insaniam.

Quid memorem Gislebertum cognomine Universalem, episcopum Londoniensem? Non fuit adusque Romam par ei scientia. Artibus erat eruditissimus, theoria singularis et unicus; fama igitur celebris et splendidus. Quapropter dum scholas regeret Nivernis in Gallia, ad summum Londoniae sacerdotium vocatus est, et exoratus concessit. Qui magna exspectatione susceptus coepit avaritiae crimini deservire; multa perquirens, pauca largiens. Moriens siquidem nihil divisit; sed infinitam thesauri copiam rex Henricus in ejus deliciis invenit. Ocreae etiam episcopi auro et argento refertae in fiscum regium allatae sunt. Unde vir summae scientiae ab omni populo habitus est pro stultissimo. Quid etiam de Randulfo regis cancellario? Qui cum esset vir sagacissimus, astutus et callidus, omnem vim sapientiae suae convertit ad simplices deheritandos et pecuniae eradendas. Sed inter agendum decidit in languores interminabiles. Tunc vero quasi Deo renitens et naturae victor, facinus cumulare, quos poterat devorare non destitit. Crescebat autem cum cruciatu cupiditas, cum infirmitate impietas, cum doloribus dolus; donec, cum ex equo corrueret, super eum monachus equitavit, et insolita morte demolitus est. Ex infinitorum silva exemplorum ad mundi sapientiam, immo fallaciam discernendam jam dicta sufficiant.

Quarto subdetur loco virorum magni nominis felicitas; quam scilicet se dedisse regi David Dominus ipse pronuntiat his verbis: “Feci quoque tibi nomen grande juxta nomen magnorum qui sunt in terris.” Ille igitur hanc felicitatem feliciter habuit, nostri autem infeliciter. His namque temporibus non pervenitur ad magnum nomen nisi summis sceleribus. Thomas princeps magnus juxta Laudunum in Gallia principans, magnus erat nomine, quia summus erat scelere. Ecclesiis igitur circumjacentibus hostis, omnes in fiscum suum redegerat. Si aliquem vi vel dolo in captione sua tenebat, non falso dicere poterat: “Dolores inferni circumdederunt me.” Caedes humana voluptas ejus et gloria. Comitissam contra solitum in carcere posuit. Cui crudelis et spurcus, compedes et supplicia diebus, ut pecuniam extorqueret, stuprum noctibus inferebat, ut eam derideret. A carcere in lectum Thomae crudelissimi quaque nocte ferebatur, a lecto quaque die in carcerem referebatur. Pacifice loquens proximum, in corde non sine risu gladio transpungebat. Unde gladium saepius sub chlamide nudum ferebat, quam vaginatum. Hunc igitur omnes timebant, venerabantur, adorabant. Fama omnis Galliae circa illum. Crescebat in dies ei possessio, crescebat thesaurus, crescebat servitus. Audire finem scelerati desideras? Gladio lethaliter percussus, poenitentiam recusans, et a corpore Domini collum retorquens, sic periit; ut bene dici posset:

“Conveniens vitae mors fuit ista tuae.”

Vidisti Robertum de Belesme: qui princeps Normannensis in carcerem positis erat Pluto, Megaera, Cerberus, vel si aliquid horrendius scribi potest. Nec curabat captos redimere, sed interimere. Filioli sui oculos sub chlamide positi quasi ludens pollicibus extraxit; homines utriusque sexus ab ano usque in ora palis transforabat. Erat ei caedes horribilis hominum cibus jucundus animae. Erat igitur in ore omnium positus, ut diceretur in proverbiis: “Mirabilia Roberti de Belesme.” Tandem veniamus ad finem, scilicet ad rem optabilem. Qui caeteros carcere vexaverat, in carcere perenni a rege Henrico positus, longo supplicio sceleratus deperiit. Quem tantopere fama coluerat, dum viveret, in carcere utrum viveret vel obisset, nescivit: diemque mortis ejus obmutescens ignoravit. Hos igitur duos inter multos descripsi. Nec jam amplius de gente ipsis daemonibus horrenda loquendum duxi.

Quinto tractabitur de summis hominum, qui sic sunt in rebus humanis, ut generalissima in praedicamentis. Reges ergo gentium subditis suis quasi Deus sunt, quibus omnes juramento se devoverunt, quibus stellae coeli deservire videntur. Horum igitur cacuminum mundi tanta sublimitas est, ut in eos videndo, caeteri non satientur, ut eis cohabitantes super homines aestimentur. Nec mirandum est, si ad eos inspiciendos mulierum turba vel juvenum, vel etiam viri levitatis prosiliunt. Sed etiam sapientes et discretione graves ad videndum saepe visos, nescio qua gratia mulcente, impelluntur. Quid igitur est? quid jucundius? quid beatius esse potest? Vellem tamen unum ex eis tibi colloqui, et mentis suae secreta funditus revelare. Longe aliter judicares. Cum eos alii beatos judicent, ipsi dolore detorquentur, timore decoquuntur. Nemo in regno eorum par eis miseriis, par sceleribus. Unde dicitur: “Regia res scelus est.” Rex Henricus fratrem suum et dominum Robertum in carcerem perennem posuit, et usque dum moreretur detinuit. Neptum suarum oculos erui fecit; multos proditione cepit; multos subdole interfecit; multa contra sacramentum egit; semper cupiditati et avaritiae deservivit. Quos terrores sensit, dum frater ejus Robertus in eum exercitus a Normannia in Angliam duceret! Concordiam quidem territus cum eo instituit; sed in ea procerum optimos perjurare fecit; quia pacem fregit et fratrem cepit. Quos terrores habuit, dum consul Andegavensis castella ejus diriperet, nec ipse procedere auderet! Quos terrores habuit, dum Baldewinus consul Flandrensis Normanniam ipso praesente inflammaret, nec ipse procedere auderet! Quomodo mente contribulatus est, cum filii ejus et filiae et proceres pelago devorati sunt! Quibus curis demolitus est, dum nepote suo Willelmo Flandriam adipiscente, se diadema regni amissurum pro certo putaret! Hic tamen beatissimus regum habitus est. Sed certe miserrimus est.

Quid de Philippo rege Franconun et Lodoveo filio ejus, qui temporibus nostris regnaverunt? Quorum deus fuit venter, immo funestus hostis fuit. Adeo namque voraverunt, ut se ipsos pinguedine amitterent, nec sustinere se possent. Philippus olim pinguedine defunctus est. Lodoveus adhuc juvenis, pinguedine tamen jam mortuus est. Quid autem de felicitate eorum? Nonne Philippus a suis saepe victus est, et a personis vilissimis saepe fugatus est? Nonne Ludovicus per regem Henricum a Martio campo expulsus est; et a suis, ut patet, saepenumero fugatus est? Rex vero Norwagensis fratrem suum regem nuper bello cepit, oculos capto eruit, mentulam abscidit, pedem dextrum ademit, filium ejus lactentem excapitavit, pontificem ejus laqueo suspendit. Infelix aeque rex uterque.

Sed oppones: “Cur igitur regem Henricum in Historia tua tantis laudibus extollis, quem hic tantis criminibus subvertis?” Ad quos respondeo: “Regem sapientia magnum dixi, consilio profundum, providentia clarum, armis insignem, gestis sublimem, divitiis singularem; et tamen omnia quae hic apposui vera nimis sunt, et utinam falsa essent.” Sed forsitan adhuc dices: “Triginta et quinque annis jam regnavit, et multo plura, si numeres, prospera sensit quam adversa.” Contra quod ego: “Imo nec millesima pars fortunae ejus prosperitati potest adhiberi. Ea namque quae prospera videbantur, doloribus semper mixta erant.” Cum regem Franciae praelio vicit, quam longa turbatione mentis breve illud gaudium adeptus est! Breve dico; quia mox alius exercitus insurgens mentis febribus aliis eum contribuit. Quod si diuturnitatem vitae et regni miraris, jam non per biennium regnaturum vir Dei praedixit. Nuper itaque videbis miserae vitae miserum finem. Quod utinam, si fieri potest, absit! sed tamen non aberit. Non igitur mireris reges istos infelices; sed Deum solum felicem, et regna felicia suis dantem.

Sextus autem, qui et ultimus erit, tractatus de regni nostri proceribus habeatur, qui nuper potentissimi fuerunt, nec jam impotentes sunt. Jam enim nihil sunt, nusquam sunt; et per excessum poene dici potest, nunquam fuerunt. Nunc etenim fere nemo eorum recordatur. Omnis memoria eorum interire incepit; mox nulla erit; ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens. Audi igitur, Waltere consors charissime, sermocinationem de viris illustribus, sed tamen in audiendo taediosum, licet eos oculis nostris inspexerimus. Splenduit igitur temporibus nostris Lanfrancus archiepiscopus, vir philosophus, vir perspicuus. Cui successit Anselmus, philosophus et sanctissimus. Vidimus post eos Radulfum, dignum tanta celsitudine habitum. Postea vero sedit Cantuariae Willelmus, cujus laudes dici nequeunt; quia non sunt. Inpraesentiarum Tedbaldus, vir omni laude dignus. Fuit etiam temporibus nostris Walchelinus, Wintoniensis episcopus; cui successit Willelmus Giffardus, vir nobilissimus. Hi quoque exinaniti sunt, et ad nihilum devenerunt. Nunc autem sedet in loco illorum Henricus nepos Henrici regis; qui futurus est novum quoddam monstrum ex integro et corrupto compositum, scilicet monachus et miles. Fuit etiam tempore nostro Ingulfus praesul Rovecestrensis; post quem Radulfus; post quem Arnulfus; deinde Johannes. Hi omnes exinaniti sunt. Nunc autem sedet mox Ascelinus periturus. Tempore nostro episcopus Londoniensis Mauricius decessit; post quem Ricardus; post Gilebertus magnus philosophus. Nunc vero Robertus, vir animo magnus. Et hi exinaniti sunt. Bade vero Joannes medicus, et Godefridus. Nunc vero sedet ibidem Robertus: et hi jam nihil sunt. Wirecestriae Samsonem vidi clarissimum: post hunc Theulfum. Nunc autem ibidem Simonem videmus. Cestriae vero vidimus Robertum pontificem; deinde alium Robertum, qui cognominatus est Peccatum. Nunc autem sedet Rogerus, mox nihilum futurus. Norwiciae sedit Herbertus, vir benignus et doctus, cujus exstant scripta. Cui successit Everardus, vir crudelissimus, et ob hoc jam depositus. Nunc vero sedet ibidem Willelmus. Heliensis episcopus primus Herveus, cui successit Nigellus. Salesberiensis episcopus fuit Osmundus; cui successit Rogerus, vir magnus in saecularibus, nunc vero Jocelinus. Excestriae vero sedit Robertus nuper mortuus, et pridem caecus; nunc vero nepos ejus Robertus. In Cicestria vero sedit Radulfus; in cujus loco sedet Pelochin, vir Gnatonicus, et ob hoc jam depositus. Dunelmiae vero sedit Willelmus, qui occisus est; post quem Randulfus, qui totam raptor Angliam succendit. Quibus successit Galfridus: impraesentiarum Willelmus. Vidimus autem Gerardum archiepiscopum Eboracensem; post eum Thomam; post eos Turstanum omnino laudandum; sed nunc Willelmum ejusdem ecclesiae thesaurarium. Lincoliae vero tempore nostro Remigius deguit episcopus. Cui successit Robertus, vir clementissimus. Quibus successit Alexander, vir fidelis et munificus. Hactenus de episcopis.

Nonne vidisti Hugonem consulem Cestriae, et Ricardum filium ejus, et Randulfum successorem eorum, et nunc alium Randulfum? et hi omnes exinaniti sunt. Vidisti virum nequissimum, sapientisimum in saecularibus, de quo praedixi, scilicet Robertum consulem de Mellent, et nunc filium ejus Robertum laude parvum. Nonne vidistis Henricum consulem de Warewic, et filium ejus Rogerum, qui nunc degit, animis ignobilem? Vidistis Willelmum consulem Warenniae, et Robertum consulem de Belesme et Robertum consulem de Moretuil; de quibus in Historia Anglorum locuti sumus, et Simonem consulem Huntendoniae, et Eustachium Buloniae, et alios multos. Et ipsa memoria taediosa est. Qui cum potentissimi et aspectu intento dignissimi viderentur, nunc nec pronuntiatione digni sunt. Sed et pellis ovina, in qua depinguntur eorum nomina, perdita videtur omnino, nec invenimus oculos, qui eam perlegere velint. Testis est haec epistola, quam pro nominibus potentissimorum et omnium assurrectione dignissimorum nemo tamen vel vix aliquis potest perlegere.

Quid memorem Alwinum, dominum meum, abbatem Rameseiae, et successorem ejus Bernardum, et postea Reinaldum virum callidum sed inclementem, nunc Walterum virum elegantem? Et hi ubi sunt? Turaldus abbas Burgensis, et Ernulfus, et Matthias, et Godricus, et Joannes, et Martinus, quos omnes vidimus, exinaniti sunt, et ad nihilum devenerunt. Quaeris autem, cur post mortuos et in fine vivos interponam, et jam ad nihilum devenisse dicam? Cujus causa haec est. Sicut enim mortui ad nihilum devenerunt, ita et isti mox devenient: immo, ut liberius dicam, jam devenerunt. Nostra namque, quae dicitur, vita, ut Tullius ait, mors est. Ex quo incipis vivere, incipis mori. Praetereo viros clarissimos, scilicet Radulfum Basset, et filium ejus Ricardum, justitiarios totius Angliae, et Galfridum Ridel, justitiarium totius Angliae, et alios absque numero; quibus jamdudum magni costamenti servitium impendere jucundum esse mihi videbatur; nunc autem mortuis brevissimam scribendi operam vile videtur impendere.

Cogita igitur, Waltere, quam nihil sit haec praesens vita. Cum namque videamus potentissimos, qui ejus divitias plenarie adepti sunt, nihil effecisse, ne et nos nihil efficiamus, quaeramus aliud iter vitae, in qua beatudinem speremus et adipiscamur. Surge, frater, surge et quaere; quia in hac vita quod quaesisti nunquam invenisti. Nonne rex Alexander, vir, ut ita dicam, plus quam potentissimus, parvo tandem veneno demollitus est? Non invenit quod quaesivit. Nonne et Julius Caesar, vir aeque vel magis potens, cum omnia subjugasset, stilo exinanitus est? Quod quaesivit invenit. Quaere igitur quod invenias, quaere vitam post vitam, quia vita non est in hac vita. O Deus magne, quam juste mortales dicimur? Mors enim nostra, ex quo vivimus, continua est; illa autem quae dicitur mors, finis nostrae mortis est. Quidquid enim agimus, quidquid dicimus, ex quo actum est vel dictum, statim moritur. Memoria quidem eorum, ut circa mortuum, aliquandiu vivit. Cum autem et illa deperierit, jam quasi secunda mors facta omnia et dicta nostra onmimode annihilavit. Ubi est quod heri feci? ubi quod dixi? Ad nihilum devenerunt. Ubi et quod praeterito anno, hodierna die, feci vel dixi? Aeterna morte oblivionis absorpta sunt. Optemus igitur in hac morte mortem; quia non evademus hanc vivendi mortem, nisi corporis morte; quae scilicet medius terminus est mortis et vitae.

Sed antequam epistolam hanc perfinierim, nuntiatum est amicum meum, cui scribebam, mortis legibus concessisse. O mortalium sors abjecta nascendi, misera vivendi, dura moriendi. O mors, quam cito proruis? quam inopinate irruis? quam magnifice subruis? Ille igitur qui post mortem est medicus, donet tibi, Waltere, antidotum suae pietatis ad capessendam vitam continuae sanitatis. Jam tibi quidem epistola mitti non potest, sed epitaphium; breve scilicet monumentum cum lacrymis scribendum est.

Henricus tibi serta gerens, epigrammata primum,
Praelia mox Veneris, gramina deinde tuli.
Nunc, Waltere, tibi fero carmen funebre totus,
Alter ab Henrico qui tibi serta tulit.
Dimidius perii: periit meus et decor et lux;
Formaque, mensque viri, mens caritura pari:
Mens assueta viri dare magna, tamen pudibunde;
Mente minora sua se tribuisse videns.
Mens assueta viri quantumlibet alta parare;
Sed cum multa paret xenia, parva timet.
Mens assueta viri festivo tradere vultu,
Laetitiaque pari congeminare datum.
Mens assueta viri dare sic, ne danda rogentur,
Praeveniens vocem bina ferente manu.
Nil medium nil par magnis vir summus habebat;
Summa Dei sit ei gratia, grata quies.