Liber Septimus | Appendix |
LIB. VIII.
1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24 - 25 - 26 - 27 - 28 - 29 - 30 - 31 - 32 - 33 - 34 - 35 - 36 - 37 - 38 - 39 - 40 |
Incipit liber decimus
1
[recensere]Defuncto igitur Henrico rege magno, libera, ut in mortuo solent, judicia populi depromebantur. Alii enim eum tribus vehementer irradiasse splendoribus asserebant; sapientia summa, nam et consilio profundissimus, et providentia conspicuus, et eloquentia clarus habebatur; victoria etiam, quia, exceptis aliis quae egregie gesserat, regem Francorum lege belli superaverat; divitiis quoque, quibus omnes antecessores suos longe longeque praecesserat. Alii autem diverso studio tribus eum vitiis inficiebant; cupiditate nimia, qua (ut omnes parentes sui,) pauperes opulentus, tributis et exactionibus inhians, delatoriis hamis intercipiebat; crudelitate etiam, qua consulem de Moretuil cognatum suum in captione positum exoculavit; (nec sciri facinus tam horrendum potuit usque quo mors secreta regis aperuit, nec minus et alia proponebant exempla, quae tacemus;) luxuria quoque, quia mulierum ditioni, regis more Salomonis, continue subjacebat. Talia vulgus liberum diversificabat. Successu vero temporis atrocissimi, quod postea per Normannorum rabiosas proditiones exarsit, quicquid Henricus fecerat vel tyrannice vel regie, comparatione deteriorum visum est peroptimum. Venit enim sine mora Stephanus Theobaldi Blesensis consulis frater, junior eo, vir magnae strenuitatis et audaciae; et quamvis jurasset sacramentum fidelitatis Anglici regni filiae regis Henrici, fretus tamen vigore et impudentia, regni diadema Dominum tentans invasit. Willelmus Cantuariensis archiepiscopus, qui primus sacramentum filiae regis fecerat, eum, proh dolor! in regem benedixit, unde judicium illud Deus in eum statuit, quod sacerdoti magno Jeremiae percussori statuerat, scilicet ne post annum viveret. Rogerus magnus Saresbiriensis episcopus, qui secundus sacramentum illud praedictum fecerat, et omnibus aliis praedictaverat, diadema ei et vires auxilii sui contribuit; unde postea justo Dei judicio ab eodem quem creavit in regem captus et excruciatus miserandum sortitus est exterminium. Sed quid morer? omnes qui sacramentum juraverant, tam praesules quam consules et principes, assensum Stephano praebuerunt, et hominium fecerunt. Hoc vero signum malum fuit, quod tam repente omnis Anglia, sine mora, sine labore, quasi in ictu oculi ei subjecta est. Diadematus igitur curiam suam tenuit ad Natale apud Lundoniam.
2
[recensere]Corpus autem regis Henrici adhuc insepultum erat in Normannia. Rex namque Henricus prima die Decembris obierat; cujus corpus allatum est Rothomagum, et ibi viscera ejus et cerebrum et oculi consepulta sunt. Reliquum autem corpus cultellis circumquaque dissecatum et multo sale aspersum coriis taurinis reconditum est, causa foetoris evitandi, qui multus et infinitus jam circumstantes inficiebat Unde et ipse qui magno pretio conductus securi caput ejus diffiderat, ut foetidissimum cerebrum extraheret, quamvis linteaminibus caput suum obvolvisset, mortuus tamen ea causa pretio male gavisus est. Hic est ultimus e miltis quem rex Henricus occidit. Inde vero corpus regium Cadomum sui deportaverunt, ubi diu in ecclesia positum in qua pater ejus sepultus fuerat, quamvis multo sale repletum esset et multis coriis reconditum, tamen continue ex corpore niger humor et horribilis coria pertransiens decurrebat, et vasis sub feretro susceptus a ministris horrore fatiscentibus abjiciebatur. Vide igitur quicumque legis, quomodo regis potentissimi corpus, cujus cervix diadematizata auro et gemmis electissimis quasi Dei splendore vernaverat, cujus utraque manus sceptris praeradiaverat, cujus reliqua superficies auro textili tota rutilaverat, cujus os tam deliciosissimis et exquisitis cibis pasci solebat, cui omnes assurgere, omnes expavescere, omnes congaudere, omnes admirari solebant; vide, inquam, quo corpus illud devenerit, quam horribiliter delituerit, quam miserabiliter abjectum fuerit. Vide rerum eventum, ex quo semper pendet judicium, et disce contemnere quicquid sic disterminatur, quicquid sic adnihilatur. Tandem reliquiae regalis cadaveris allatae sunt in Angliam, et sepultae sunt intra XII. dies Natalis apud abbatiam Redinges, quam rex Henricus fundaverat, et multis ossessionibus ditaverat. Ibique rex venit Stephanus a curia sua quam tenuerat apud Londoniam in ipso Natali contra corpus patrui sui, et Willelmus archiepiscopus Cantuariae, et multi praesules et proceres, et sepelierunt regem Henricum cum debita tanto viro reverentia.
3
[recensere]Inde perrexit rex Stephanus apud Oxeneford, ubi recordatus est et confirmavit pacta, quae Deo et populo et sanctae ecclesiae concesserat in die coronationis suae. Quae sunt haec: Primo vovit, quod defunctis episcopis nunquam retineret ecclesias in manu sua, sed statim electioni canonicae consentiens episcopis eas investiret. Secundo vovit, quod nullius clerici vel laici silvas in manu sua retineret, sicut Henricus rex fecerat, qui singulis annis implacitaverat eos, si vel venationem cepissent in silvis propriis, vel si eas ad necessitates suas extirparent vel diminuerent. Quod placiti nefandi genus adeo fuit execrabile, ut si alicujus lucum, quem habere pecuniam aestimarent, a longe conspicerent, statim vastatum perhiberent, sive esset sive non, ut eum immerito redimerent. Tertio vovit, quod Denegeldum, id est, duos solidos ad hidam, quos antecessores sui accipere solebant singulis annis, in aeternum condonaret. Haec principaliter Deo vovit, et alia, sed nihil horum tenuit.
4
[recensere]Stephanus rex primo anno regni sui, cum venisset in fine Natalis ad Oxenefordiam, audivit nuntium dicentem sibi: “Rex Scottorum simulans se pacifice venire ad te gratia hospitandi, veniens in Carloil et in Novum Castellum, dolose cepit utraque.” Cui rex Stephanus: “Quae dolose cepit, victoriose recipiam.” Promovit igitur rex impiger exercitum tantum erga David regem Scottorum, quantum nullus in Anglia fuisse memorare potuit. Occurrens igitur ei rex David apud Dunelmiam, concordatus est ei, reddens ei Novum Castellum; Carloil vero retinuit concessione regis Stephani. Rex tamen David homo regis Stephani non est effectus, quia sacramentum primus laicorum juraverat filiae regis, scilicet nepti suae, de Anglia ei manutenenda post mortem Henrici; filius autem regis David Henricus homo regis Stephani effectus est, deditque ei rex Stephanus burgum quod vocatur Huntendonia in augmentum. Rediens autem inde rex in Quadragesima tenuit curiam suam apud Lundoniam in solemnitate Paschali, qua nunquam fuerat splendidior in Anglia multitudine, magnitudine, auro, argento, gemmis, vestibus, omnimodaque dapsilitate.
Ad Rogationes vero divulgatum est regem mortuum esse. Quod audiens Hugo Bigod in castellum Norwici subintravit, nec reddere voluit nisi ipsi regi advenienti, valde tamen invitus. Jam ergo coepit rabies praedicta Normannorum perjurio et proditione pullulare. Cepit igitur rex castellum de Bakentun, cujus dominus Robertus quidam proditor a rege descierat. Inde obsedit urbem Excestre, quam tenebat Baldewinus de Redvers contra eum, ibique diu morando, machinas multas construendo, multum thesauri sui absumpsit. Sero tamen redditum est ei castellum, et vindictam non exercuit in proditores suos, pessimo consilio usus; si enim eam tunc exercuisset, postea contra eum tot castella retenta non fuissent. Igitur inde rex perrexit in insulam Vectam, et abstulit eam Baldewino de Redvers de quo praediximus, et exulavit eum ab Anglia. Elatus igitur rex his prospere gestis, venit venatum apud Brantonam, quae abest miliario ab Huntendona, et ibi placitavit de forestis procerum suorum, id est, de silvis et venationibus, et fregit votum et pactum Deo et populo.
5
[recensere]Stephanus rex anno secundo fuit ad Natale apud Dunestaple. In Quadragesima vero transfretavit in Normanniam. Transivit autem Alexander Lincolniensis episcopus et multi proceres cum eo. Ubi rex, Martiis altercationibus assolitus, omnia quae incepit luculente perfecit; hostium circumventus repulit, hostilia castella depulit, egregie inter summos splenduit, concordiam cum rege Francorum composuit, et Eustachius filius ejus homo regis Francorum effectus est de Normannia, quae Francorum adjacet imperio. Quod videns consul Andegavensis, qui supremus hostis ejus erat, (qui nimirum filiam regis Henrici duxerat, quae imperatrix Alemanniae fuerat, et sacramenta de regno Angliae acceperat, unde et Angliam calumniabantur sponsus et sponsa,) cepit tamen inducias cum rege Stephano. Videbat enim se ad praesens regias vires non posse perfringere, tam pro multitudine probitatis, quam pecuniae, quae adhuc ex abundantia, thesauri regis defuncti supererat. Cunctis igitur prospere gestis, in ipso vestibulo Natalis rediit rex in Angliam clarus. Hi igitur duo anni Stephano regi prosperrimi fuerunt; tertius vero, de quo dicemus, mediocris et intercisus fuit; duo vero ultimi exitiales fuerunt et praerupti.
6
[recensere]Stephanus rex impiger tertio anno in ipso ingressu Angliae provolavit ad Bedeford, et in vigilia Natalis Domini et in toto Natali obsedit eam. Quod etiam multis Deo displicuisse visum est, quia sollemnitate sollemnitatum parvi vel nihili pendebat. Reddita autem ei Bedefordia, in Scotiam promovit exercitum. Rex autem Scotorum, quia sacramentum fecerat filiae regis Henrici, quasi sub velamento sanctitatis per suos execrabiliter egit. Mulieres enim gravidas findebant, et foetus anticipatos abstrahebant. Pueros super acumina lancearum jactabant, presbyteros super altaria detruncabant, crucifixorum capita abscissa super caesorum corpora ponebant, mortuorum vero capita mutuantes super crucifixa reponebant. Quaecunque igitur Scoti attingebant, omnia erant plena horroris, plena immanitatis. Aderat clamor mulierum, ejulatus senum, morientium gemitus, viventium desperatio. Rex igitur Stephanus insurgens combussit et destruxit australes partes regni regis David, ipso quidem David non audente ei congredi.
7
[recensere]Post Pascha vero cxarsit rabies proditorum nefanda. Quidam namque proditorum, nomine Talebot, tenuit contra regem costellum Herefordiae in Wales; quod tamen rex per obsidionem in suum recepit. Robertus consul, filius Henrici regis nothus, tenuit contra eum fortissimum castellum Bristoue, et aliud quod vocatur Slede. Radulfus Luvel tenuit castellum de Cari, Paganellus castellum de Ludelaue, Willelmus de Moiun castellum de Dunestore, Robertus de Nicole castellum de Warham, Eustachius filius Johannis castellum de Merton, Willelmus filius Alani castellum de Salopesberi, quod rex quidem cepit armis captorumque nonnullos suspendit. Quod audiens Walkelinus, qui tenebat castellum de Dovre, reginae se obsidenti reddidit illud.
Occupato igitur rege circa partes australes Angliae, David Scotorum rex innumerabilem exercitum promovit in Angliam. Contra quem proceres boreales Angliae, admonitione et jussu Turstani Eboracensis archiepiscopi, restiterunt viriliter, fixo Standard, id est, regio insigni, apud Alvertone. Cum autem morbi causa non posset archiepiscopus interesse pugnae, misit loco sui Radulfum episcopum Orcadum; qui stans in acie media loco eminenti hujusmodi usus est incentivo:
8
[recensere]“Proceres Angliae clarissimi Normannigenae, meminisse enim vestri vos nominis et generis praeliaturos decet, perpendite qui, et contra quos, et ubi, bellum geratis. Vobis enim nemo impune restitit. Audax Francia vos experta delituit: ferox Anglia vobis capta succubuit, dives Apulia vos sortita refloruit, Jerusalem famosa, et insignis Antiochia, se vobis utraque supposuit. Nunc autem Scotia vobis rite subjecta repellere conatur; inermem praeferens temeritatem, rixae quam pugnae aptior; in quibus quidem nulla vel rei militaris scientia, vel praeliandi peritia, vel moderandi gratia. Nullus igitur verendi locus, sed potius verecundiae, quod hi quos semper in patria sua petivimus et vicimus, in patria nostra ritu transverso ebrii dementesque convolarunt. Quod tamen vobis ego praesul et archipraesulis vestri loco situs, divina providentia factum denuntio, ut hi qui in hac patria templa Dei violarunt, altaria cruentaverunt, presbyteros occiderunt, nec pueris nec pugnantibus pepercerunt, in eadem condignas sui facinoris luant poenas. Quod justissimum suae dispositionis arbitrium per manus vestras hodie perficiet Deus. Attollite igitur animos, viri elegantes, et adversus hostem nequissimum, freti virtute patria, immo Dei praesentia, exsurgite. Neque vos temeritas eorum moveat, cum illos tot nostrae virtutis insignia non deterreant. Illi nesciunt armari se in bello, vos in pace armis exercemini, ut in bello casus belli dubios non sentiatis. Tegitur nobis galea caput, lorica pectus, ocreis crura, totumque clipeo corpus; ubi feriat hostis non reperit, quem ferro septum circumspicit. Procedentes igitur adversus inermes et nudos quid dubitamus? an numerum? sed non tam numerus multorum quam virtus paucorum bellum conficit. Multitudo enim disciplinae insolens ipsa sibi est inpedimento in prosperis ad victoriam, in adversis ad fugam. Praeterea majores nostri multos pauci saepe vicerunt. Quid ergo conferet vobis gloria parentalis, exercitatio sollennis, disciplina militaris, nisi multos pauciores vincatis? Sed jam finem dicendi suadet hostis inordinate proruens, et, quod animo valde meo placet, disperse confluens. Vos igitur, archipraesulis vestri loco, qui hodie commissa in Domini domum, in Domini sacerdotes, in Domini gregem pusillum vindicaturi estis, si quis vestrum praelians occubuerit, absolvimus ab omni poena peccati, in nomine Patris, cujus creaturas foede et horribiliter destruxerunt, et Filii, cujus altaria maculaverunt, et Spiritus Sancti, a quo sublimatos insane ceciderunt.”
9
[recensere]Respondit omnis populus Anglorum, et resonuerunt montes et colles: “ Amen, Amen;” exclamavitque simul exercitus Scotorum insigne patrium, et ascendit clamor usque in coelum: “Albani, Albani.” Extinctus autem clamor est ictuum immanitate et horrendo fragore. Principium pugnae: dum acies Loenensium, qui gloriam primi ictus a rege Scotorum invito praeripuerant, amentatis missilibus et lanceis longissimis super aciem equitum nostrorum loricatam percutiunt, quasi muro ferreo offendentes, impenetrabiles invenerunt. Viri autem sagittarii equitibus immixti obnubilantes eos nimirum inermes penetrabant. Tota namque gens Normannorum et Anglorum in una acie circum Standard conglobata persistebant immobiles. Percusso igitur sagitta summo duce Loenensium, corruit ipse et tota gens eorum in fugam conversa est. Offensus namque Deus excelsus erat eis, et omnis virtus eorum tanquam aranearum contextio demolita est. Quod videns acies maxima Scotorum, quae ex alia parte acerrime pugnabat, animo delicuit, et fugae indulsit. Regalis autem acies, quam ex pluribus gentibus rex Davidus constituerat, simul hoc vidit, coeperunt, primum sigillatim, postea catervatim aufugere, rege jam poene solo persistente. Quod amici regis videntes, coegerunt eum sonipede arrepto terga dare. Filius autem regis strenuissimus non attendens ad haec quae fieri a suis videbat, sed soli gloriae et virtuti inhians, fugientibus reliquis fortissime assiluit aciem hostium, et miro impetu percussit. Sola namque acies ejus equis residebat, ex Anglis videlicet et Normannis composita, qui patris in familia conversabantur. Equitantes autem nulla ratione diu persistere potuerunt contra milites loricatos pede persistentes et immobiliter coacervatos; sed lanceis confractis et equis vulneratis aufugere quidem, gloriose tamen re gesta, conpulsi sunt. XI. millia Scotorum fama refert occisa, extra eos qui in segetibus et silvis inventi sunt et perempti. Nostri vero minimo sanguine fuso feliciter triumpharunt. Hujus pugnae dux fuit Willelmus consul de Albemarle, et Guillelmus Piperellus de Notingham, et Walterus Espech, et Gillebertus de Laci, cujus frater ibi solus ex omnibus equitibus occisus est. Cujus eventus belli cum regi Stephano nuntiatus, esset, ipse et omnes qui aderant summas Deo gratias exsolverunt.
Hoc bellum Augusti mense factum est. At in Adventu Domini concilium apud Lundoniam Albricus ecclesiae Romanae legatus et Hostiensis episcopus tenuit. Ibidem, adnitente rege Stephano, Theobaldus abbas Beccensis Cantuariensis archiepiscopus effectus est.
10
[recensere]Anno IIII. rex Stephanus post Natale castellum de Slede cepit obsidione. Perrexit autem post haec in Scotiam, ubi cum rem Marte et Vulcano ducibus ageret, rex Scotiae cum eo concordari coactus est. Henricum igitur filium regis Scotorum secum ducens in Angliam, obsedit Ludelawe, ubi idem Henricus unco ferreo equo abstractus poene captus est, sed ipse rex eum ab hostibus splendide retraxit. Inde re imperfecta Oxenefordiam petiit, ubi res infamia notabilis et ab omni consuetudine remota comparuit. Rex namque Rogerum episcopum Saresbiriensem et Alexandrum Lincolniensem ipsius nepotem cum pacifice suscepisset, violenter in curia sua cepit, nihil justitiae recusantes, et judicii aequitatem devotissime poscentes. Ponens igitur ibidem Alexandrum episcopum in carcere, episcopum Saresberiensem secum duxit ad castellum ejusdem quod vocatur Divise, quo non erat aliud splendidius intra fines Europae. Angarians igitur eum jejunii tormento, et filii ejus, qui cancellarius fuerat regius, laqueo collum circumnectens ut suspenderetur, tali modo castellum sibi extorsit, male recordans bonorum quae in introitu regni sui prae omnibus aliis ei congesserat. Talem ei devotionis suae retributionem exhibuit. Similiter cepit Sireburnam, quod parum Divisis decore cedebat; accipiensque thesauros episcopi, comparavit inde Constantiam sororem Lodovici regis Francorum ad opus Eustachii filii sui.
11
[recensere]Rex inde rediens Alexandrum episcopum, quem dimiserat in captione apud Oxeneford, duxit secum ad Newercham. Ibi quidem construxerat episcopus super flumen Trente in loco amoenissimo vernantissimum florida compositione castellum. Quo cum venisset, indixit rex episcopo jejunium non legitimum, astruens fide data eum omni cibo cariturum, donec ei redderetur castellum. Vix igitur episcopus lacrimis et precibus a suis obtinere potuit, ut castrum suum a jure suo in extraneorum custodiam deponerent. Similiter redditum est aliud castellum ejus quod vocatur Eslaford, neque forma neque situ a praedicto secundum. Nec longe post, cum Henricus Wintoniensis episcopus frater regis jam legatus Romanae ecclesiae concilium apud Wintoniam teneret, ipse et Theobaldus Cantuariensis archiepiscopus et omnes episcopi qui aderant ad pedes regios devoluti sunt, devotissima supplicatione poscentes ut episcopis praedictis possessiones suas redderet, ut omnia in eos commissa regi benigne condonarent. Sed rex pravorum consilio tot et tantorum tam verendam prosternationem despiciens, nihil eos impetrare permisit. Ob quod patefacta est domus regis Stephani finitimae condemnationi. Statim namque filia regis Henrici, quae fuerat imperatrix Alemanniae, cui Anglia juramento addicata fuerat, venit in Angliam. Quam cum rex obsedisset apud Arundel, vel perfida credens consilia, vel quia castrum videbat inexpugnabile, ire permisit ad Bristowe.
Eodem anno Rogerus praedictus episcopus, tam moerore quam senio confectus, demarcuit. Stupeant igitur omnes lecturi tantam tam subitam rerum permutationem. Viro namque praefato tot a juventutis exordio bona contigerant, et sine interpolatione in cumulum creverant, ut diceremus omnes in eo fortunam suae volubilitatis oblitam. Nec aliquibus adversis in tota vita sua potuit affici, donec tantae miseriae cumulus simul confluens in extremis eum praefocavit. Nullus igitur de felicitatis assiduitate confidat; nullus de fortunae stabilitate praesumat; nullus in rota volubili sedem confixam diu superesse contendat.
12
[recensere]Quinto anno post Natale fugavit rex Stephanus Nigellum episcopum Eliensem de episcopatu suo, quia nepos praedicti episcopi Saresbiriensis erat, a quo odii incentivum in progeniem ejus traxerat. Ubi autem ad Natale vel ad Pascha fuerit, dicere non attinet. Jam quippe curiae solemnes, et ornatus regii scematis ab antiqua serie descendens, prorsus evanuerant. Ingens thesauri copia jam deperierat; pax in regno nulla; caedibus, incendiis, rapinis, omnia exterminabantur; clamor et luctus et horror ubique; unde sic dictum est elegiace:
- “Quis mihi det fontem, quid enim potius, lacrimarum?
- Et lacrimer patriae gesta nefanda meae.
- Advenit caligo Stigis dimissa profundo,
- Quae regni faciem conglomerata tegit.
- Ecce furor, fremitus, incendia, furta, rapinae,
- Caedes, nulla fides, consociata ruunt.
- Jam furantur opes et opum dominos, et in ipsis
- Sopitos castris, o nova furta! premunt.
- Perjurare, fidem mentiri, nobile factum;
- Prodere vel dominos actio digna viris.
- Concio praedonum cimiteria, templa, refringunt:
- Namque sacerdotes, res miseranda, rapit.
- Detorquent unctos Domini, simul et mulieres,
- Proh pudor! ut redimant excruciare student.
- Affluit ergo fames; consumpta carne gementes
- Exhalant animas ossa cutisque vagas.
- Quis tantos sepelire queat coetus morientum?
- Ecce Stigis facies, consimilisque lues.”
13
[recensere]Sexto anno rex Stephanus Lincoliae urbem infra Natale obsedit, cujus munitiones fraudulenter ceperat Rannulfus comes Cestriae; seditque ibi usque ad Purificationem Sanctae Mariae. Tunc namque praedictus Rannulfus adduxit secum Robertum filium regis Henrici socerum suum, et proceres alios validissimos, ad obsidionem regis dissolvendam. Cum autem consul audacissimus paludem poene intransibilem vix transisset, in ipsa die aciebus dispositis regem bello aggressus est. Ipse cum suis aciem primam construxerat; secundam illi quos Stephanus rex dehaereditaverat; tertiam Robertus dux magnus cum suis. A latere vero erat turma Walensium, magis audacia quam armis instructa. Tunc consul Cestriae vir bellicosus et armis insignibus coruscans Robertum consulem proceresque reliquos sic alloquitur:
14
[recensere]“Gratias tibi multas, dux invictissime, vobisque, proceres et commilitones mei, cum summa devotione persolvo, qui usque ad vitae periculum amoris effectum mibi magnanimiter exhibuistis. Cum igitur sim vobis causa periculi, dignum est ut periculo me prius ingeram, et infidissimi regis, qui datis induciis pacem fregit, aciem prius illidam. Ego quidem tam de regis injustitia quam de mea confidens virtute, jam jam regalem cuneum diffindam, gladio mihi viam per hostes medios parabo. Vestrae virtutis est sequi praeeuntem, et imitari percutientem. Jam videor animo mihi praesago regias acies transvolare, proceres pedibus conculcare, regem ipsum gladio transverberare."
Dixerat: dux autem Robertus sic juveni respondit, et in loco stans eminenti hujuscemodi orationem habuit :
15
[recensere]“Non indignum est quod ictus primi dignitatem poscis, tam ex nobilitate quam virtute qua praecellis. Si tamen de nobilitate contendas, ego filius regis nobilissimi et nepos summi regis non antecellor; si de virtute, hic multi sunt electissimi, quibus nemo viventium probitate potest praeferri. Sed longe alia me movet ratio. Rex enim, contra sacramenta quae sorori meae fecit, regnum crudeliter usurpavit, et omnia conturbans multis millibus causa necis extitit, et exemplo sui nihil juris habentibus terras distribuit, jure possidentibus diripuit. Ab ipsis ergo nequiter dehaeredatis, summo judice Deo cooperante et vindictam subministrante, prius aggrediendus est. Respiciet, qui judicat populos in aequitate, de excelso coelorum habitaculo, et injustum juste appetentes in hac tanta necessitate nequaquam relinquet. Unum vero est, proceres fortissimi militesque universi, quod vobis animo firmiter ingerere volo, quod per paludes, quas vix pertransistis, nulla potest esse fugientibus reversio. Hic igitur vel vincendum vel occumbendum; spes fugae nulla; hoc solum superest, ut in urbem gladiis viam paretis. Si quid autem veri conjecturat animus mihi, hoc quod fugere nusquam potestis, illud est quod hodie Deo vobis adjuvante victoriam praestabit. Necesse est enim ut ad probitatem confugiat, cui non potest aliud esse diffugium. Cives autem Lincolnienses, qui stant urbi suae proximi, in impetus gravedine animis liquescentibus ad domos suas transfugere victoriosi videbitis. Veruntamen contra quos bellum geratis attendite. Alanus Britonum dux contra vos, immo contra Deum, procedit armatus; vir nefandus, et omnium genere scelerum pollutus, malitia paris nescius, cui nunquam nocendi defuit affectus, cui se non esse crudelitate incomparabilem solum et supremum videtur opprobrium. Procedit quoque contra vos comes Mellensis, doli callidus, fallendi artifex, cui innata est in corde nequitia, in ore fallacia, in opere pigritia, corde gloriosus, ore magnificus, opere pusillanimis, ad congrediendum ultimus, ad digrediendum primus, tardus ad pugnam, velox ad fugam. Procedit contra vos Hugo consul, cui parum visum est se contra imperatricem perjurum fuisse, nisi et secundo se patentissime perjuraret, affirmans regem Henricum Stephano regnum concessisse, et filiam suam abdicasse, qui nimirum fallaciam virtutem credit, et elegantiae perjurium ducit. Procedit consul de Albemarle, vir in crimine singularis constantiae, ad agendum volubilis, ad relinquendum immobilis, quam sponsa sua causa spurcitiae intolerabilis fugitiva reliquit. Procedit consul ille, qui consuli praedicto sponsam abripuit, adulter patentissimus et excellenter impurus, Baccho devotus, Marti ignotus, vino redolens, bellis insolens. Procedit Simon comes Hamtoniensis, cujus actus sola locutio, cujus datum sola promissio, qui cum dicit, fecit, cum promittit, dedit. Procedunt caeteri consules et proceres regi suo consimiles, latrociniis assueti, rapinis delibuti, homicidiis saginati, omnes tandem perjuria contaminati. Vos igitur, viri fortissimi, quos magnus rex Henricus erexit, iste dejecit, ille instruxit, iste destruxit, erigite animos, et de virtutibus vestris, immo de Dei justitia confisi, vindictam vobis a Deo oblatam de facinorosis praesumite, et gloriam immarcessibilem vobis et posteris vestris praefigite. Et jam, si vobis idem animus est, ad hoc Dei judicium perpetrandum progressionem vovete, fugam abjurate, erectis in coelum unanimiter dextris.”
16
[recensere]Vix finierat, et omnes, extensis in coelum manibus, terribili clamore fugam abjuraverunt, et se in armis colligentes in hostem splendide progrediuntur. Rex interea Stephanus curarum magnis exaestuans fluctibus missam in tanta sollennitate audierat. Cum autem de more cereum rege dignum Deo offerens manibus Alexandri episcopi imponeret, confractus est. Hoc fuit regi signum contritionis. Cecidit etiam super altare pixis, cui corpus Domini inerat, abrupto vinculo, praesente episcopo. Hoc fuit regi signum ruinae. Proinde rex strenuissimus egreditur, aciesque cum summa securitate bello disponit. Ipse pedes omnem circa se multitudinem loricatorum equis abductis strictissime collocavit, consules cum suis in duabus aciebus equis pugnaturos instituit. Sed admodum parvae equestres acies illae comparuerunt. Paucos enim secum ficti et factiosi consules adduxerant; acies autem regalis maxima erat, uno tantum scilicet ipsius regis insignita vexillo. Tunc, quia rex Stephanus festiva carebat voce, Baldewino filio Gilleberti, magnae nobilitatis viro et militi fortissimo, sermo exhortatorius ad universum coetum injunctus est. Memoratus igitur Baldewinus loco stans excelso, omnium oculis in eum erectis, ubi attentionem eorum modesta taciturnitate stimulavit, sic exorsus est:
17
[recensere]“Omnes qui aciebus dispositis conflicturi sunt, tria praevidisse oportet, primum justitiam causae, deinde militum copiam, postremo adstantium probitatem. Justitiam causae, ne periculum animae incurratur; copiam militum, ne hostium numerositate comprimatur; probitatem adstantium, ne numero confisa debilibus tamen innixa subruatur. In his omnibus negotium, quo tenemur, expeditum conspicimus. Causae namque nostrae justitia est, quod regi ea quae coram Deo vovimus servantes, contra suos in eum perjuros in periculo mortis adstamus. Numerus vero nobis in equitibus non inferior, in peditibus confertior. Probitatem vero tot consulum, tot procerum, militum quoque bellis assuetorum semper, quis vocibus exaequet? Virtus autem ipsius regis infinita vobis loco perstabit millium. Cum igitur sit in medio vestrum dominus vester, unctus. Domini, cui fidem devovistis, votum Deo persolvite, tanto donativum majus a Deo accepturi, quanto fidelius et constautius pro rego vestro, fidi contra infidos, legitimi contra perjuros pugnaveritis. Securi quinetiam et summa repleti confidentia, contra quos bellum geratis perpendite. Roberti ducis vires notae sunt. Ipse quidem de more multum minatur, parum operatur; ore leoninus, corde leporinus, clarus eloquentia, obscurus inertia. Consul autem Cestrensis, vir audaciae irrationabilis, promptus ad conspirandmn, inconstans ad perficiendum, ad bellum impetuosus, periculi improvidus, altiora se machinans, impossibilibus anhelans, assiduorum paucos adducens, convenarum dispersam multitudinem congregans, nihil habet quod timeri debeat. Semper enim, quicquid viriliter incepit, effeminate reliquit. In omnibus quippe gestis suis infortunate rem agens, vel in congressibus victus aufugit, vel si raro victor extitit, majora victis detrimenta sustinuit. Walenses autem quos secum adduxit solos, vobis despectui sint, qui inermem bello praeferunt temeritatem, et arte et usu belli carentes, quasi pecora decurrunt in venabula. Alii vero, tam proceres quam milites, transfugae et gyrovagi, utinam numero plures adducerentur, qui quanto numero plures, tanto effectu deteriores. Vos igitur consules, et viri consulares, meminisse namque vos decet vestrae virtutis et nobilitatis, hodie probitates vestras numerosas in cacumen florentissimum extollite, et patrum imitatores filiis vestris splendorem sempiternum relinquite. Assiduitas itaque victoriarum incentivum sit vobis confligendi; assiduitas infortuniorum incentivum fiet illis fugiendi. Jam siquidem, nec fallor, eos advenisse poenitet; jam de fuga meditantur, si locorum asperitas admittat. Cum ergo nec illis confligere nec confugere sit possibile, quid aliud egerunt, nisi quod vobis, Dei nutu, et se et impedimenta sua obtulerunt? Equos itaque eorum et arma, et ipsorum corpora, ditioni vestrae subjecta conspicitis. Extendite igitur animos vestros, et dexteras inexpugnabiles, viri bellicosi, ad diripiendum cum summo tripudio quod ipse vobis obtulit Deus.” Sed jam antequam orationis seriem terminaret, clamor adest hostium, clangor lituorum, equorum fremitus, terrae sonitus.
18
[recensere]Principium pugnae. Acies exhaeredatorum, quae praeibat, percussit aciem regalem, in qua consul Alanus, et ille de Meslent, et Hugo consul de Estangle, et Simon comes, et ille de Warenna inerant, tanto impetu, quod statim quasi in ictu oculi dissipata est, et divisio eorum in tria devenit. Alii namque eorum occisi sunt, alii capti, alii aufugerunt. Acies cui principabatur consul de Albemarle, et Willelmus Yprensis, percussit Walenses qui a latere procedebant, et in fugam coegit. Sed acies consulis Cestrensis percutit cohortem praedicti consulis, et dissipata est in momento sicut acies prior. Fugerunt igitur omnes equites regis, et Willelmus Yprensis, a Flandria oriundus, vir exconsularis et magnae probitatis. Qui cum esset belli peritissimus, videns impossibilitatem auxiliandi regi, distulit auxilium suum in tempora meliora. Rex itaque Stephanus cum acie sua pedestri relictus est in medio hostium. Circuieruut igitur undique aciem regalem, et totam in circuitu expugnabant, sicut castellum solet assiliri. Tunc vero horrendam belli faciem videres in omni circuitu regalis aciei, ignem prosilientem ex galearum et gladiorum collisione, stridorem horrendum, clamorem terrificum; resonabant colles, resonabant urbis muralia. Impetu igitur equorum regalem turmam offendentes, quosdam caedebant, alios sternebant, nonnullos abstractos capiebant. Nulla eis quies, nulla respiratio dabatur, nisi in ea parte qua rex fortissimus stabat, horrentibus inimicis incomparabilem ictuum ejus immanitatem. Quod ubi comes Cestrensis comperit, regis invidens gloriae cum omni pondere armatorum irruit in eum. Tunc apparuit vis regis fulminea, bipenni maxima caedens hos, diruens illos. Tunc novus oritur clamor; omnes in eum, ipse in omnes. Tandem regia bipennis ex ictuum frequentia confracta est. Ipse gladio abstracto dextra regis digno, rem mirabiliter agit, donec et gladius confractus est. Quod videns Guillelmus de Kahaines, miles validissimus, irruit in regem, et eum galea arripiens voce magna clamavit: “Huc omnes, huc! regem teneo.” Advolant omnes, et capitur rex. Capitur etiam Baldewinus qui orationem fecerat persuasoriam, multis confossus vulneribus, multis contritus ictibus, ubi egregie resistendo gloriam promeruit sempiternam. Capitur etiam Ricardus filius Ursi, qui in ictibus dandis recipiendisque clarus et gloriosus comparuit. Adhuc, capto rege, pugnabat acies regalis, nec enim circumventi fugere poterant, donec omnes vel capti vel caesi sunt. Civitas ergo hostili lege direpta est, et rex in eam miserabiliter introductus est.
19
[recensere]Dei ergo judicio circa regem peracto, ducitur ad imperatricem, et in turri de Bristou captivus ponitur. Imperatrix ab omni gente Anglorum suscipitur in dominam, exceptis Kentensibus, ubi regina et Willelmus Yprensis contra eam pro viribus repugnabant. Suscepta prius est a legato Romano Wintoniensi episcopo, et mox a Lundoniensibus. Erecta est autem in superbiam intolerabilem, quia suis incerta belli prosperavissent, et omnium fere corda a se alienavit. Igitur, sive subdolorum instinctu, sive Dei nutu, immo, quicquid homines egerint, Dei nutu, expulsa est a Lundone. Irritata igitur muliebri angore, regem unctum Domini in compedibus poni jussit. Post dies autem cum avunculo suo rege Scotorum, et fratre suo Roberto, viribus coactis veniens obsedit turrim Wintonensis episcopi. Episcopus autem misit pro regina et Willelmo Yprensi, et pro universis fere proceribus Angliae. Factus est igitur exercitus utrimque magnus. Dimicabant quotidie, non congressibus acierum sed militarium anfractuum circuitionibus. Non igitur, sicut in belli coecitate, confundebantur gesta, sed patebat cujusque probitas, et gloria pro meritis aderat, ut mora illa pro his omnibus voluptuosa videretur in illustrium splendoribus excelsis. Venit tandem exercitus Lundoniensis, et aucti numerose qui contra imperatricem contendebant, fugere eam compulerunt. Capti sunt in fuga multi; captus est etiam Robertus frater imperatricis, in cujus turri rex captivus erat, cujus sola captione rex evadere poterat. Absolutus est uterque. Sic igitur rex Dei justitia miserabiliter captus, Dei misericordia mirabiliter liberatus est, et ab Anglorum proceribus cum magno susceptus gaudio.
20
[recensere]Septima anno rex Stephanus construxit castrum apud Wiltoniam. Tunc superveniens multitudo nimia hostium ex insperato, cum regii milites circuitionibus bellicis incepissent, et non potuissent resistere, regem in fugam compulerunt. Capti sunt autem ex suis plerique; captus est etiam Willelmus Martel, dapifer regis, qui pro redemptione sua dedit insigne castellum de Sireburna. Eodem anno rex obsedit imperatricem apud Oxenefordiam post festum Sancti Michaelis usque ad Adventum Domini. In eo quippe termino non procul a Natali aufugit imperatrix per Tamasim glaciatam circumamicta vestibus albis, reverberatione nivis et similitudine fallentibus oculos obsidentium. Fugit autem ad castellum de Walingeforde, et sic Oxeneforde regi tandem est reddita.
21
[recensere]Octavo anno rex Stephanus interfuit concilio Lundoniae in media Quadragesima. Quod, quia nullus honor vel clericis vel ecclesiae Dei a raptoribus deferebatur, et aeque capiebantur et redimebantur clerici ut laici, tenuit Wintonensis episcopus, urbis Romanae legatus, concilium apud Lundoniam, clericis pro tempore necessarium. In quo sancitum est, ne aliquis qui clerico violenter manus ingesserit ab alio possit absolvi quam ab ipso papa, et in praesentia ipsius; unde clericis aliquantulum serenitatis vix illuxit.
Eodem anno cepit rex Gaufridum de Magnavilla in curia sua apud Sanctum Albanum, magis secundum retributionem nequitiae consulis, quam secundum jus gentium, magis ex necessitate quam ex honestate. Nisi enim hoc egisset, perfidia consulis illius regno privatus fuisset. Igitur, ut rex liberaret eum, reddidit ei turrim Lundoniae et castellum de Waledene et illud de Plaisseiz. Possessionibus igitur carens consul praedictus invasit abbatiam Ramesiensem, et monachis expulsis raptores immisit, et ecclesiam Dei speluncam fecit latronum. Erat autem summae probitatis, sed summae in Deum obstinationis, magnae in mundanis diligentiae, magnae in Deum negligentiae. Ipso anno ante Natale Wintonensis episcopus, et postea Cantuariensis archiepiscopus, Romam petierunt de legatione acturi, mortuo jam Innocentio papa, cui successit Celestinus.
22
[recensere]Nono rex Stephanus anno Lincolniam obsedit; ubi cum munitionem contra castellum, quod vi obtinebat consul Cestrensis, construeret, operatores sui ab hostibus praefocati sunt, fere octoginta. Re igitur imperfecta rex confusus abscessit. Anno autem ipso consul Gaufridus de Magna Villa regem validissime vexavit, et in omnibus valde gloriosus effulsit. Mense autem Augusti miraculum justitia sua dignum Dei splendor exhibuit; duos namque qui monachis avulsis ecclesias Dei converterant in castella, similiter peccantes simili poena multavit. Robertus namque Marmiun, vir bellicosus, hoc in ecclesia de Coventre perversus exegerat; porro Gaufridus, ut diximus, in ecclesia Ramesiensi scelus idem patraverat. Insurgens igitur Robertus Marmiun in hostes, inter ingentes suorum cuneos coram ipso monasterio solus interfectus est, et excommunicatus morte depascitur aeterna. Similiter Gaufridus consul, inter acies suorum confertas, a quodam pedite vilissimo solus sagitta percussus est. Et ipse, vulnus ridens, post dies tamen ex ipso vulnere excommunicatus occubuit. Ecce Dei laudabilis, omnibus saeculis praedicanda, ejusdem sceleris eadem vindicta! Dum autem ecclesia illa pro castello teneretur, ebullivit sanguis a parietibus ecclesiae et claustri adjacentis, indignationem divinam manifestans, exterminationem sceleratorum denuntians; quod multi quidem, et ipse ego, oculis meis inspexi. Quia igitur improbi dixerunt Deum dormire, excitatus est Deus, et in hoc signo, et in significato. Eodem quippe anno, et Ernulfus filius consulis, qui post mortem patris ecclesiam incastellatam retinebat, captus est et per hoc exulatus; et princeps militum suorum in hospitio suo ab equo corruens, effuso cerebro exspiravit. Princeps autem peditum suorum, Reinerus nomine, cujus officium fuerat ecclesias frangere vel incendere, dum mare cum uxore sua transiret, ut multi perhibuerunt, navis immobilis facta est. Quod monstrum nautis stupentibus, sorte data rei causam inquirentibus, sors cecidit super Reinerum. Quod cum ille nimirum totis contradiceret nisibus, secundo et tertio sors jacta in eum devenit. Positus igitur in scapha est, et uxor ejus, et pecunia scelestissime adquisita, et statim navis cursu velocissimo ut prius fecerat pelagus sulcat, scapha vero cum nequissimis subita voragine circumducta in aeternum absorpta est. Eodem anno, Celestino papa defuncto, Lucius substituitur.
23
[recensere]Decimo rex Stephanus anno prius in agendis circa discursus Hugonis Bigot occupatus fuit. Sed in aestate Robertus consul et omnes inimicorum regalium coetus castellum construxerant apud Ferendone. Rex non segnis viribus coactis advolat, et Lundonensium terribilem et numerosum adduxit exercitum. Assilientes igitur totis diebus castrum, dum Robertus consul et fautores sui copias majores non procul ab exercitu regis expectarent, gloriosissima probitate non sine magna sanguinis effusione ceperunt. Tunc demum regi fortuna in melius coepit permutari, et in sublime protelari. Eodem anno episcopus Lincolniensis Alexander, iterum Romam pergens, munificentissime se ut prius habuit. Itaque honorifice susceptus est ab Eugenio papa novo, viro summa dignitate condigno, cujus mens semper benigna, cujus discretio semper aequa, cujus facies semper non solum hilaris, sed et jucunda. Rediens autem sequenti anno cum summa ipsius papae et totius curiae gratia, a suis cum summa reverentia et gaudio susceptus est. Ecclesiam vero suam, quae combustione deturpata fuerat, subtili artificio sic reformavit, ut pulchrior quam in ipsa sui novitate compareret, nec ullius aedificii structurae intra fines Angliae cederet.
24
[recensere]Undecimo rex Stephanus anno magnum congregans exercitum castellum construxit inexpugnabile situ contra Walingforde, ubi Rannulfus comes Cestrensis jam regi concordia conjunctus cum magnis interfuit copiis. Dehinc vero consul ipse ad regis curiam cum pacifice venisset apud Norhantonam, nihil tale metuentem cepit, et in carcerem intrusit, donec redderet ei clarissimum Lincolniae castellum, quod ab eo dolose ceperat, et caetera quaecunque fuerant ditionis suae castella. Sic igitur consul ejectus carcere, in liberum restitutus est arbitrium.
25
[recensere]Duodecimo rex Stephanus anno ad Natale Domini in urbe Lincolniensi diademate regaliter insignitus est, quo regum nullus introire prohibentibus quibusdam superstitiosis ausus fuerat. Unde comparet quantae rex Stephanus audaciae et animi pericula non reformidantis fuerit. Post discessum vero regis venit consul Cestrensis Lincolniam, cum militaribus copiis, ut assiliret eam. Dux igitur ejus, vir fortis et invictissimus, in introitu portae Borealis occisus est, et ipse consul pluribus amissis fugere compulsus est. Cives igitur victoriosi, summo gaudio repleti, Virgini virginum protectrici eorum laudes et gratias insigniter exsolverunt.
Ad Pentecosten rex Franciae Lodovius, et consul Flandrensis Theodericus, et consul de Sancto Egidio, et innumerabiles exeircitus de universo Franciae regno, et multi de gente Anglorum, crucibus assumptis iter Jherosolimitanum arripuerunt, ut paganos qui ceperant urbem Roheis expugnarent. Majorem tamen exercitum duxit imperator Alemanniae Conradus, transiitque exercitus uterque per imperatorem Constantinopolis, qui eos postea prodidit.
Mense Augusto profectus est Alexander Lincolniensis episcopus Altisiodorum ad Eugenium papam, qui prius Parisius, tunc ibi morabatur. Ipse quidem a papa honorifice susceptus est, sed ex intempestiva caloris nimietate seminarium languoris attulit in Angliam; unde mox infirmitati, deinde languori, tandem morti succubuit.
26
[recensere]Anno igitur tertio decimo regis Stephani, mortuus est Alexander episcopus, et sepultus apud Lincolniam in capite jejunii. Dicenda sunt igitur de viri moribus secundum consuetudinem Moysi vera. Nutritus igitur in summis deliciis a Rogero avunculo suo Sarebiriensi episcopo, majores inde animos contraxit, quam opportunum esset suis; siquidem praeterire volens principes caeteros largitione munerum et splendore procurationum, cum proprii redditus ad hoc sufficere non possent, a suis summo studio carpebat, unde egestatem suam nimietate praedicta comparatam complere posset; nec tamen complere poterat, qui semper magis magisque dispergebat. Fuit autem vir prudens, et adeo munificus, ut a curia Romana vocaretur magnificus.
27
[recensere]Anno eodem exercitus imperatoris Alemanniae et regis Francorum, qui summis ducibus illustrati cum summa incedebant superbia, ad nihilum devenerunt, quia Deus sprevit eos. Ascendit enim in conspectu Dei incontinentia eorum, quam exercebant in fornicationibus non occultis; in adulteriis etiam, quod Deo valde displicuit, postremo in rapinis et omni genere scelerum. Prius itaque fame consternati proditione imperatoris Constantinopolitani, postea ferro hostili emarcuerunt. Rex autem Franciae et imperator Alemanniae cum paucissimis prius Antiochiam, postea Iherosolimam ignominiose aufugerunt. Tunc vero rex Franciae, quasi aliquid acturus ad detrimentum famae refocillandum, auxilio militum Templi quod est in Jerusalem, et viribus undique congestis, obsedit Damascum; sed gratia Dei carens et ideo nihil proficiens rediit in Galliam. Interea quidam exercitus navalis virorum non potentium, nec alicui magno duci innixi nisi Deo omnipotenti, quia humiliter profecti sunt, optime profecerunt. Civitatem namque in Hispania, quae vocatur Ulixisbona, et aliam quae vocatur Almaria, et regiones adjacentes a multis pauci Deo cooperante bellis obtinuerunt. Vere Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Exercitus namque regis Francorum et imperatoris splendidior et major fuerat quam ille qui prius Iherosolimam conquisierat, et a paucissimis contriti sunt, et quasi telae aranearum disterminati sunt et demoliti. His autem pauperibus de quibus praedixi nulla multitudo resistere poterat, sed quando eis plures insurgebant, debiliores efficiebantur. Pars autem eorum maxima venerat ex Anglia.
28
[recensere]Eodem anno appropinquante Natali Robertus cujus cognomen est de Querceto, archidiaconus Legrecestrensis, juvenis omni laude dignus, electus est in episcopum Lincolniensem. A cunctis igitur honore tanto dignus habitus, rege et clero et populo cum summo gaudio annuente, benedictionem pontificalem ab archiepiscopo Cantuariensi suscepit, et in Epiphania Domini apud Lincolniam cum summo tripudio, magnus expectatione, major adventu, a clero et populo cum devotione susceptus est. Prosperet ei Deus tempora prava, et juventutem ejus foveat rore sapientiae, et exhilaret faciem ejus jucunditate spirituali. Amen.
29
[recensere]Anno XIIII. Henrico nepoti suo David rex Scotorum virilia tradidit arma. Cum autem congregati essent in solemnitate illa, rex Scottorum cum viribus suis, et nepos suus cum occidentalibus Angliae proceribus, timens rex Stephanus ne Eboracum invaderent, venit in urbem cum magno exercitu, ibique moratus est per mensem Augustum. Eustachius vero filius regis Stephani, (nam et ipse eodem anno virilia sumpserat arma,) irruit in terras procerum qui erant cum Henrico filio imperatricis. Nullo igitur contradicente, Marte et Vulcano comitantibus non modicum ei damnum inflixit. Rex vero Anglorum et rex Scottorum, quorum alter erat apud Eboracum, alter apud Carloil, sibi mutuo caventes et offendere timentes per seipsos divisi sunt, et ad domicilia regnorum repedaverunt.
30
[recensere]Anno XV. rex Stephanus agminibus congregatis urbem Wirecestrie pulcherrimam assiluit, et captam incendio deturpavit. Castellum tamen quod urbi inerat capere non potuit. Urbs namque illa Waleramni consulis de Mellent erat, quam ipse rex Stephanus malo suo ei dederat. Ditatae igitur spoliis urbis direptae regales turmae per terras inimicorum remearunt, et inde praedam innumerabilem nullo resistente secum reduxerunt.
31
[recensere]Anno XVI. Teobaldus Cantuariensis archiepiscopus, apostolicae sedis legatus, tenuit concilium generale apud Lundoniam in media Quadragesima, ubi rex Stephanus et filius suus Eustachius et Angliae proceres interfuerunt, totumque illud concilium novis appellationibus infrenduit. In Anglia namque appellationes in usu non erant, donec eas Henricus Wintoniensis episcopus, dum legatus esset, malo suo crudeliter intrusit; in eodem namque concilio ad Romani pontificis audientiam ter appellatus est. Rex autem Stephanus eodem anno iterum Wircestre irrupit, et quia castellum anno praedicto capere non potuerat, ad ejus captionem totis viribus desudavit. Porro cum viriliter inclusi restarent, duo castella ad illud expugnandum construxit. Quosdam igitur ex proceribus suis ibidem relinquens ad propria remeavit. Sed quia mos regius erat, quod multa strenue inciperet, et segniter exsequeretur, arte consulis de Legecestria castella regis obsidentia demolita sunt, et obsessum callide liberatum est. Consul etenim praedictus frater erat consulis de Mellent. Itaque regis studium et labor emarcuit et evanuit. Eodem anno consul Andegaviae, regis Henrici gener, regis Jerosolimitani filius, vir magnus et clarissimus, mortis concessit legibus. Igitur Henrico filio suo primogenito Andegaviam et Normanniam contradidit; et jus haereditarium, quod in Angliae regno licet carens obtinebat, ei concessit. Contigit autem quod Lodovicus rex Francorum a sponsa sua filia consulis Pictaviensis per cognationis jusjurandum divideretur. Henricus igitur dux novus duxit eam, et per eam consulatum Pictaviensem summis honoribus ampliatus possedit. Ea tamen desponsatio incentivum fomesque odii maximi fuit et discordiae inter regem Francorum et ipsum ducem.
Insurgens itaque Eustachius filius regis Stephani cum ipso rege Francorum non modicis assultibus Normanniam oppugnabant. Dux utrisque et omnium Francorum exercitui robustissime restabat. Rex tamen quoddam castellum, quod vocatur Novum Mercatum, copiis omnibus aggregatis assiliit, et potentissime poene inexpugnabile cepit et obtinuit, et Eustachio filio regis Angliae, qui sororem ejus duxerat, tradidit.
32
[recensere]Anno XVII. rex Stephanus Eustachium filium suum regio diademate proposuit insignire. Postulans igitur ab archiepiscopo praedicto et caeteris episcopis, quos ibidem congregaverat, ut eum in regem ungerent, et benedictione sua confirmarent, repulsam passus est. Papa siquidem litteris suis archiepiscopo prohibuerat, ne filium regis in regem sublimaret; videlicet quia Stephanus regnum contra jusjurandum praeripuisse videbatur. Intimo igitur dolore decoctus, et ira nimia fervescens tam pater quam filius, in domo quadam omnes includi jusserunt, et vehementer angariantes, ut postulata peragerent, compellebant. Illi summo timore perterriti, (nam rex Stephanus nunquam clericos liquido dilexerat, et pridem duos incarceraverat episcopos,) restiterunt tamen, capitum suorum pericula metuentes. Recesserunt tamen illaesi, possessionibus quidem spoliati, quas postea rege poenitente rehabuerunt. Rex eodem anno castrum Neubiriae, quod non procul a Wintonia est, obsidens oppugnavit, et tandem expugnavit. Inde castellum de Walingeforde obsedit, et in ipso pontis ingressu castellum obsessorium construxit, quod inclusis escarum illationem et liberam progressionem prohibuit. Tunc igitur primo gravissime compressi, a domino suo duce Normannorum petierunt vel auxilii exhibitionem, vel castellum in manus regias reddendi licentiam.
33
[recensere]Anno igitur regis Stephani XVIII. dux Normanniae tanta necessitate compulsus insperatus advolavit in Angliam. Tunc vero miserabilis Anglia pridem destructa, sed jam per adventum ejus quasi vitam rehabitura, in haec verba cum lacrymis prorupit:
- “Dux Henrice, nepos Henrici maxime magni,
- Anglia celsa ruo, nec jam ruo tota ruina.
- Dicere vix possum, Fueram; Sum namque recessit.
- Si mihi, quae miseris superest, vel spes superesset,
- Clamarem: “Miserere, veni, succurre, resiste.”
- Nam sum jure tui juris, potes, erige lapsam;
- Sed nunc ora rigent; nunc vox, nunc vita recedunt.
- At quis clamor adest, venit, ingeminant quoque,
- venit?
- Quis dux ille ducum, puer annis, mente senilis?
- Gemma virum, vir, ave, mea spes, dum spes mihi,
- salve,
- Sero venis; perii: clames tamen, Anglia, surge,
- Immo resurge: tuam refero tibi mortua vitam.
- Ad vocem rediviva tuam post fata resurgam.
- Ergo reviviscens video quod inhorreo; cernis
- Proelia quanta movet Stephanus; moveat volo;
- quippe
- Gloria nulla foret, si proelia nulla moveret.
- Quot contra Stephanum, cui copia multa virorum,
- Duxisti? paucos: cur paucos? gloria major
- Est multos paucis, quam multos vincere multis.
- Cum rex Francorum, comites proceresque sed omnes
- In te consurgunt, levis est jactura; repugno
- His absens, pugno tibi praesens; cur simul, edam;
- Si non pugna duplex, nec erit mihi gloria duplex:
- Multo magisque nitet reges, quam vincere regem;
- Quis tibi signifer est? ipsius gratia Christi,
- Quam mihi conciliat mea, nec minus actio regis.
- Namque placet pax sola mihi, discordia regi.
- Pacem sero sero, pacem tibi sanguine quaero,
- Dulcis alumna mei, cui tanta pericula sumpsi.
- Te patiar, si pace tamen per me potiare,
- Si secus, emoriar, ne te videam morientem.
34
[recensere]Cum igitur dux gloriosus Angliae littora tempestate propulsus occupasset, subitis afflata rumoribus infrenduit terra, velut arundinetum Zephyro vibrante collisum. Transvolans itaque fama, ut assolet, aliis semina sparsit exultationis et laetitiae, aliis formidinis et moestitiae. Sui tamen de adventu ejus admodum tripudiantes, super hoc, quod secum paucos duxerat, aliquantulum commovebantur. Hostium vero confusio ex eadem paucitate non modicum relevabatur. Utrique tamen super hoc mirabantur. Et, quod in medio hiemis mare tempestuosum intrasset, sui magnaminitatem, alii audaciam judicabant. Ut juvenis strenuissimus congregans suos, tam quos invenerat quam quos adduxerat, mora maxime perosa castellum de Malmesbirie obsedit. Et quia viri tanti probitatis magnae sunt et multae, breviter quidem perstringendae sunt, ne rerum gestarum copia plenius elucidata nimietatem congregat prolixitatis. Obsessum igitur castrum, nunquam enim moram gerendis intermiscebat, assilivit moxque cepit. Expugnata tamen urbe turris excellentissima Jordani, quam regali conservabat imperio, sola fame domabilis remansit. Unde Jordanus cum summa festinatione egrediens, rem gestam regi Stephano propalavit. Sinistris angariatus nuntiis rex sui vultus dignitatem obducto moerore commutavit. Non segniter tamen copiis omnibus congregatis non longe a Malmesbiria, fixit tentoria. Crastina vero adventus sui die acies equitibus electissimis refertas, legibus bellicis distinctas, eleganter ordinavit. Erat quidem exercitus ingens, procerum numerositate condensus, insignibus aureis coruscus, valde terribilis et decorus; sed procul ab iis recesserat Deus, in quo solo tota salus. Apertis etenim cataractis coeli tantas in facies eorum misit inundationes, tantas acerrimi frigoris obstinationes, tantas ventuosi turbinis impulsiones, ut Deus ipse videretur pro duce rem agere. Ibant tamen aciebus dispositis, quasi contra Dei potentiam contendentes, horrendis quidem exagitati cruciatibus. Stabat e regione juvenilis exercitus, magis viribus confisus quam numero, praecipue tamen Dei gratia roboratus, quam eis justitia causae, pro qua scilicet astabant, misericorditer contraxerat.
Stabant equidem non procul ab urbis praefatae muralibus prope fluenta fluminis, quod pluviarum et nivium inundatio tanto impulsu tanta immensitate ducebat, ut ingressuris horrorem incuteret, ingressis egressum negaret. Praecedebat suos juvenis nobilissimus, armis tanto duce dignis insignitus, animi plenitudinem specie corporis imaginans, quem adeo formae dignitas commendabat, ut, si dicere licet, eum non tantum arma decerent, quantum ipsius decor arma splendificaret. Erat quidem ei suisque tempestas a tergo; regi suisque in faciem, ut nec arma sustinere, nec lanceas imbribus profluentes contrectare possent. Et quia praeviderat Deus, quod puero suo terram sine sanguinis effusione contraderet, cum nullus eorum flumen transgredi posset, nec rex tantas illuviones ultra perferre sufficeret, repedavit Londoniam opera cassatus, molestia confectus. Igitur turri quam obsederat duci reddita, properavit exhilaratus ad id pro quo venerat, videlicet ut castro de Walingeforde jam fame perituro succurreret. Congregata igitur militum copia, quae victualibus inferendis castri Walingeforde esset subsidio, prosperavit Deus et hoc inceptum, tranquillum ei largiens effectum. Erant equidem castella numerosa in circuitu militia regali referta, nec tamen impedire venientes vel redeuntes Deo volente potuerunt. Parvum fuit medii spatium temporis, et jam dux validissimus, omni militia quae sibi adhaerebat coadunata obsedit castellum de Craunmers. Rem arduam et inaestimatam laudabiliter incipiens, cinxit castellum regis et exercitum suum vallo maximo, ut suis egressus tantum pateret per castellum, de Walingeforde, obsessis vero nullus permitteretur exitus. Quod rex audiens, tunc prorsus omnibus copiis suae ditioni pertinentibus agglomeratis duci supervenit terribilis. Terrore tamen nullo dux permotus, licet copiis impar esset regi, vallum, quod exercitui suo fuerat pro munimento, statim dejici jussit; et obsidionem relinquens aciebus dispositis contra regem splendide processit. Videns igitur inopinate regalis exercitus acies hostium ordinatas in faciem suam exsurgentes, timore insperato percussi sunt. Rex autem nullo timore compressus suorum quoque turmas castrorum terribiliter dispositas progredi jussit. Insurrexerunt autem proceres, imo proditores Angliae, de concordia inter eos agentes, nihil tamen magis quam discordiam diligentes, sed bellum committere nolebant, quia neutrum illorum exaltare volebant, ne, altero subacto, alter eis libere dominaretur, sed semper alter alterum metuens, regiam in eos potestatem exercere non posset. Inducias igitur inter se rex duxque constituerunt coacti nolentes, uterque proditionem suorum comperientes. Juveni tamen suo Deus honorem de more contulit. Castrum namque regium quod dux obsederat, ex ejus compactione foederis dejectum est. Locuti sunt postea rex solus et dux solus, amne interposito, de pace perpetua inter eos constituenda, de proditione procerum suorum anxie conquerentes uterque. Praelibatum est illud pacis negotium, sed tamen in aliud tempus delatum est.
35
[recensere]Nondum enim sopita discordia, cum ad sua remeassent, diluculum felicitatis duci magno serenissime comparuit. Suos etenim hostes immanissimos et summa potentia praeditos, filium scilicet regis Eustachium et Simonem comitem de Norhamtune, Dei providentia nil tale metuentes in eodem demolivit tempore, unde virtus et spes omnium ei rebellantium ex improviso emarcuit eventu. Uterque juvenis eodem morbo eadem deperierunt hebdomada. Sepultus est autem Simon comes apud Northamptune, plenus omnium quae non licebant, omnium quae non decebant. Sepultus est filius regis in abbatia, quam mater sua fundaverat, apud Faveresham, militia quidem probatus, sed in ea, quae Dei sunt, obstinatus, rectoribus ecclesiarum durissimus, persequentibus eam devotissimus. Exstirpatis igitur hostibus Henrici dilecti sui fortissimis, jam Deus ipse tranquillitatem regni ipsius praeparabat benignissime.
36
[recensere]Tertiam igitur obsidionem congessit circa castellum de Stanford. Capta statim urbe, rebellantes ei, qui turri inerant, nuntios regi miserunt, auxilium inclusis poscentes. Rex autem obsederat castellum de Gipeswic, quod Hugo Bigot contra eum tenebat, cujus obsidionem cum nollet dimittere, nec auxilium inclusis impendere, redditum est castellum Henrico principi magno; sed et castellum, quod rex obsederat, regi redditum est. A Stanfordia dux Normannorum discedens, Nothingham petiit, et statim urbem cepit. Illi vero qui castello urbis illius inerant, urbem ipsam combusserunt. Dux pietate commotus urbisque dolens combustionem alio promovit exercitum.
37
[recensere]Interim vero Theobaldus archiepiscopus cum rege de concordia cum duce componenda magno opere tractabat, ipse frequenter regi colloquens, duci vero per internuntios. Erat autem ei coadjutor Henricus Wintoniensis episcopus, qui prius regnum funeste turbaverat, Stephano fratri suo regni diadema contradens; nunc autem poenitentia motus, cum omnia videret rapinis, incendiis, caedibus demolita, ad tantorum finem malorum concordiae principium invigilabat Dispositio praesertim Dei, faciens pacem et creans malum, condignis Angliae flagellis finem destinans, dedit eis proventum incepti, et ab eo per ipsos pacis serenitas, concordia sacramentis confirmata, resplenduit. O quam inestimabile gaudium! quam beata dies! cum in urbe Wintoniensi processione pontificum ct heroum coruscante, et innumerabilis populi frequentia congratulante, juvenis clarissimus ipso rege ducente gloriose susceptus est. Ipsum siquidem rex in filium suscepit adoptivum, et haeredem regni constituit. Exinde rex ducem Londonias secum duxit, nec ibi minori gaudio ab innumerabilis conventu plebis, processionibus luculentissimis, ut tantum decebat virum, susceptus est. Sic Dei misericordia pacis auroram et noctis aerumnosae finem regno diruto contribuit Anglorum.
38
[recensere]His igitur actis, cum gaudio et amore rex Stephanus et filius ejus novus nuper conventuri discesserunt, haec etenim concordia ante Natale Domini confirmata est. Ad octavas autem Epiphaniae rursus convenerunt apud Oxenforde cum jam dux per annum fere in expugnatione, imo in resuscitatione Angliae in ipsa commoratus fuisset. Igitur ibi principes Anglorum jussu regis hominium et domino debitam fidelitatem duci simul exhibuerunt, regi tamen honorem debitum fidemque, dum viveret, conservaturi. Ab hoc conventu magnifico pace nova fruentes ad propria cum gaudio discesserunt. Nec longa fuit medii mora temporis, cum iterum apud Dunestable convenerunt. Ibi aliquantulum quidem clarissima dies obnubilata est. Displicebat enim duci, quod castella post mortem Henrici regis in pessimos usus circumquaque constructa non diruerentur, sicut confirmatum et sancitum fuerat inter eas in concordiae firmissimo foedere; pars quidem magna jam erat diruta; quibusdam tamen suorum castellis regis dementia vel versutia parcens, pacti communionem debilitare videbatur. Dux igitur super hoc regem angarians, repulsam passus est. Sed tamen, patri novo consentiens, aegre quidem rem distulit, ne concordiae lumen extinguere videretur. Utrinque igitur discessum est in pace; et non multo post accepta dux a rege licentia victoriosissimus Normanniam repedavit.
39
[recensere]Haec sunt gesta Henrici juvenum strenuissimi in secundo adventu suo in Angliam. Nec succenseat mihi quispiam, quod de multis ab eo splendide gestis pauca scriptis tradiderim; nec enim de tot tantisque regibus, neque de rebus per tot saecula gestis historiae plenitudinem contexere potui, quod multos exigeret codices; sed potius historiarum abbreviationes, ne posteros res gestae prorsus laterent, in unum volumen contraxi. Nunc ad propositum revertamur. Itaque dux gloriosus in Gallias rediens, a genitrice sua et fratribus et omni gente Normanniae et Andegavis, Cenomaniae et Pictavis, debita laetitia et honore susceptus est. Rex autem Stephanus in pace tunc primo regnans, quae regio debebantur honori adoptivi gratia filii potentissimus obtinuit. O dira mortalium rabies! O nefanda perversitas! Quidam filii hominum, quorum dentes arma et sagittae, et lingua gladius acutus, inter regem praesentem et ducem absentem summo opere stimulum discordiae studebant seminare. Rex autem vix eorum persuasionibus restare poterat, et processu temporis, (ut aestimabant nonnulli,) jam non restabat; et pravorum consilia non invitus, sed tamen quasi nollet dissimulans, aequo licentius audiebat. Sed aliter filii hominum, aliter judicabat Deus, qui, ut decebat incepta perficiens, pravorum consilia perversasque machinationes ad nihilum redigebat. Cum itaque castellum quod vocatur Drache juxta Eboracum obsedisset, et obsessum tandem cepisset, aliaque multa victor castella diruisset, Doroberniam petiit cum comite Flandrensi locuturus. Cui colloquens, infirmitate et tandem morte praereptus est, octo diebus ante festivitatem Omnium Sanctorum, et in abbatia de Faversham juxta uxorem suam et filium sepultus est, cum fere XIX. annis laboriose nimis et infeliciter regnasset.
40
[recensere]Miserunt itaque Theobaldus archiepiscopus et quam plures ex Angliae proceribus nuntios festinanter pro domino suo duci Normannorum, ut regnum suscepturus incunctanter adveniret. Impeditus tamen ventis et mari, causisque quam pluribus, paucis diebus ante Natale, cum conjuge, fratribusque suis, multisque potentibus, magnisque copiis applicuit apud Noveforest. Fuit igitur Anglia sine rege quasi sex hebdomadis, nec tamen Dei gratia praeveniente pace caruit; vel pro regis amore venturi, vel timore. Ut vero cum, ut dictum est, applicuisset, Lundoniam petens, ut decebat tantum et tam beatum virum, cum summa laetitia et multis prae gaudio lacrymantibus, in regem benedictus est, et in thronum regni splendidissime collocatus. De cujus temporis beatitudine sic diximus heroice:
- “Rex obiit, nec rege carens caret Anglia pace.
- Haec, Henrice, creas miracula primus in orbe.
- Rex nondum, praesens nondum, tamen efficis illud
- Quod rex non potuit praesens, dignissime sceptris.
- Quam bene sceptra geres, qui regni flectis habenas.
- Nondum sceptra gerens, dum trans maris alia mo-
- raris.
- Per te, sed sine te, fruitur tamen Anglia pace;
- Haec aurora tuos praecessit, Phoebe, nitores;
- Ecce venit radians: radii sunt advenientis
- Certa fides, hilaris clementia, cauta potestas,
- Lene jugum, vindicta decens, correctio dulcis,
- Castus amor, libratus honor, frenata voluptas.
- His igitur radiis dum sceptra decora decoras,
- Tu diadema magis, quam te diadema perornat.
- Anglia, letali jamdudum frigore torpens,
- Nunc solis fervore novi rediviva calescens,
- Erigis impressum terrae caput, et vacuatis
- Maestitiae lacrymis, prae laetitia lacrymaris.
- Cum lacrymis haec verba tuo profundis alumno;
- Spiritus es, caro sum; te nunc intrante revixi.”
Et jam regi novo novus liber donandus est. Explicit liber X. Hic incipit liber undecimus de Henrico juniori.