Historia Anglorum/Liber IV

E Wikisource
< Historia Anglorum
Jump to navigation Jump to search
Liber Quartus
post 1154 p.C.n.
Fairytale left blue.png Liber Tertius Liber Quintus Fairytale right blue.png

LIB. IV. DE REGNO ANGLORUM.

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24 - 25 - 26 - 27 - 28 - 29 - 30 - 31 - 32 - 33 - 34


1

“In nomine Domini nostri Jesu Christi Salvatoris nostri, imperantibus dominis nostris piissimis Egfrido rege Hymbronensium, anno decimo regni ejus, et Centwino rege Westsexe anno quinto regni ejus, et Edelredo rege Morciorum anno sexto regni ejus, et Aldulfo rege Est-Anglorum anno XVI. regni ejus, et Lothario rege Cantuarionun, anno VII. regni ejus, sub die XV. Kalendarum Octobrium, indictione VIII., praesidente Theodoro gratia Dei archiepiscopo Britanniae insulae et civitatis Dorovernensis, una cum eo sedentibus caeteris episcopis Britanniae insulae viris venerabilibus, praepositis sacrosanctis Evangeliis, in loco qui Saxonico vocabulo Hatfeld nominatur, pariter tractantes, fidem rectam et orthodoxam exposuimus, sicut Dominus noster Jesus Christus incarnatus tradidit discipulis suis, qui praesentialiter viderunt et audierunt sermones ejus, atque sanctorum patrum tradidit Symbolum, et generaliter omnes sanctae et universales synodi et omnia probabilium Catholicae ecclesiae doctorum chorus. Nos itaque sequentes eos pie atque orthodoxe juxta divinitus inspiratam doctrinam eorum professi credimus constanter et confitemur, secundum sanctos patres, proprie et veraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum Trinitatem in unitate consubstantialem, et unitatem in Trinitate, hoc est, unum Deum in tribus subsistentibus personis et consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris.”

Et post multa hujusmodi quae ad rectae fidei confessionem pertinebant, haec quoque sancta synodus suis litteris addit:

“ Suscepimus sanctas et universales quinque synodos beatorum et Deo acceptabilium patrum, id est, qui in Nicaea congregati fuerunt CCCXVIII. contra Arrium impiissimum et ejusdem dogmata, et in Constantinopoli CL. contra vesaniam Macedonii et Eudoxii et eorum dogmata, et in Epheso prima CC. contra nequissimum Nestorium et ejus dogmata, et in Chalcedone DC. contra Eutychen et Nestorium et eorum dogmata; et iterum in Constantinopoli quinto congregati sunt concilio in tempore Justiniani Minoris contra Theodorum et Theodoreti et Ibae epistolas et eorum dogmata contra Cyrillum.” Et paulo post: “ Et synodum quae facta est in urbe Roma in tempore Martini papae beatissimi, indictione prima, imperante Constantino piissimo anno nono, suscepimus; et glorificamus Dominum nostrum Jesum Christum sicut ipsi glorificaverunt, nihil addentes vel subtrahentes; et anathematizamus corde et ore quos anathematizaverunt, et quos susceperunt suscepimus, glorificantes Deum Patrem sine initio, et Filium ejus unigenitum ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et Filio inenarrabiliter, sicut praedicaverunt hi quos memoravimus supra, sancti apostoli ot prophetae et doctores; et nos omnes subscripsimus, qui cum Theodore archiepiscopo fidem Catholicam exposuimus.”

2

Intererat autem huic synodo Johannes archicantator ecclesiae S. Petri Romae, et abbas ..... S. Martini, qui nuper inde venerat jussu papae Agathonis, cum Benedicto abbate venerabili. Benedictus autem construxerat monasterium S. Petro juxta ostium fluminis Wiri. Qui Romam profectus ad confirmandum privilegium templi illius ex concessione regis Egberti, rediens Johannem praedictum secum adduxit. Hujus Benedicti successor fuit Ceolfridus abbas, sub quo Beda deguit. Ibi ergo Johannes cantare docuit Romano more, et decreta synodi Martini papae, ubi ipse interfuerat, ibi scripta reliquit. Repetens vero Romam relaturus qualitatem fidei Anglorum, in via mortuus est, et Turonis sepultus.

3

Nunc igitur, his ita pertractatis, redeundum est ad contextum historiae regum Anglorum quem in fine libri secundi desecuimus: connectendusque est illi tractatui tractatus iste, ut in directum protendatur narratio. Centwino igitur Occidentalium Saxonum rege defuncto, Cedwalla post eum regnans, auxilio Mul fratris sui, insulam Vectam suam viribus suis fecit; namque frater ejus Mul laudabilis et gratiosus, terribilis erat viribus, et decorus aspectu: ideoque et omnibus amabilis erat, et famae praerogativa clarissimus. Perrexerunt ergo fratres praedicti in Centensem provinciam, causa virium suarum exercitandarum et famae ampliandae. Ipsi namque necdum baptizati erant, quamvis praedecessores eorum et populus omnis Christi essent. Igitur ingredientes Cent, nullo obsistente, praedati sunt totam provinciam. Cedwalla namque cum regnum suum invaderet, Lotarius, rex Cantiae, regnum suum moriens deseruit. Vulneratus namque est rex impiger Lotarius in pugna Australium Saxonum, quos contra eum Eadric filius Egberti aggregaverat, et vulnerum immanitate inter medendum defunctus est. Ac post eum idem Eadric anno uno et dimidio, sine amore et reverentia Centensium, regnavit.

4

Eo quoque tempore Egfridus rex Nordhumbre mortuus est. Miserat namque anno praecedente Hiberniam ducem Berctum cum exercitu, qui misere gentem innoxiam et nationi Anglorum semper amicam vastavit. At Hiberni, et pro posse suo repugnantes, et divinae auxilium pietatis invocantes, coelitus se vindicari continuis Deum imprecationibus postulabant. Et quamvis maledici regnum Dei possidere non possint, creditum est tamen quod ii qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius Domino vindice poenas sui reatus luerent. Siquidem anno post hunc proximo, idem rex, cum temere exercitum ad vastandum Pictorum provinciam duxisset, multum prohibentibus amicis, et maxime beatae memoriae Cudberto, qui nuper fuerat ordinatus episcopus, (anno namque eodem fecerat eum rex idem Lindisfarnensem episcopum,) introductus est, simulantibus fugam hostibus, in angustias inaccessorum montium, et cum maxima parte copiarum quam secum adduxerat, extinctus: datumque est illi, ne audiret amicos revocantes se, quia noluerat audire …. patrem Egbertum, ne Scotiam nil se laedentem impugnaret. Exinde spes coepit et virtus …. Anglorum fluere, et retro sublapsa referri: nam et Picti terram suam, cujus partem tenebant Angli, recuperaverunt; Brittones quoque nonnullam libertatem receperunt, quam hactenus habent. Vir autem Domini Trumwine abbas Ebercurni, positi quidem in regione Anglorum, sed juxta fretum quod Anglorum terras Pictorumque disterminat, fugit inde, et in monasterio Streneshal saepe dicto obiit. Successit autem Egfrido in regnum Alfrid, vir in Scripturis doctissimus, qui frater ejus et filius regis Oswi esse dicebatur: destructumque regni statum, quamvis intra fines angustiores, nobiliter recuperavit.

5

Cedwalla secundo anno regni sui misit fratrem suum Mul fortissimum, et juvenes cum eo fortissimos, praedatum Cent, petitione ejusdem fratris sui. Allexerat enim eum praeteriti anni lucrum gloriosum, et famae pretium non exosum. Pergens igitur in Cent, non invenit qui ei resisteret, et terram praedando in solitudinem redigens, et Christi servos immeritos affligens, maledicta eorum merita sensit. Nam cum hostes effoeminatos duceret, et nihil sibi pro viribus praevideret, irruit in domum quandam longe a suis cum duodecim tantum militibus praedaturus; ubi inopinata multitudine circumventus, cum hostes interficiendo non deficeret nec proficeret, qui armis caedi non poterat, in ipsa domo cum duodecim militibus suis igne combustus est. Periit ergo flos juvenum, et juvenilis evanuit exercitus. Unde comparet quam nihili sit confidentia fortitudinis ad Dei omnipotentiam. Haec audiens Cedwalla rursus ingressus est Cantiam, ubi mirabili caede et innumera satiatus rapina, cum non inveniret quid caederet vel raperet, ad sua magnus vindex et victor saevus rediit. Cedwalla rex cum duobus annis regnasset, se regnumque suum abdicans propter Deum regnumque perpetuum, Romam petiit; illud gloriae singularis sibi aestimans si ibi baptizaretur et moreretur. Sergius ergo papa baptizavit eum, et ex nomine apostoli Petrum vocavit. Rex vero, secundum votum, infra septem dies in albis mortuus est, duodecimo Kal. Maii, et sepultus est in ecclesia S. Petri; super quem scriptum est hoc epitaphium:

“Culmen, opes, sobolem, pollentia regna, triumphos,
Exuvias, proceres, moenia, castra, lares,
Quaeque patrum virtus, et quae congesserat ipse
Cedwal armipotens liquit amore Dei:
Ut Petrum sedemque Petri rex cerneret hospes,
Cujus fonte meras sumeret almus aquas:
Splendificumque jubar radianti carperet haustu,
Ex quo vivificus fulgor ubique fluit.
Percipiensque alacer redivivae praemia vitae,
Barbaricam rabiem, nomen et inde suum,
Conversus convertit ovans: Petrumque vocari
Sergius antistes jussit, ut ipse pater
Fonte renascentis, quem Christi gratia purgans,
Protinus albatum vexit in arce poli.
Mira fides regis, clementia maxima Christi,
Cujus consilium nullus adire potest.
Sospes enim veniens supremo ex orbe Britanni
Per varias gentes, per freta, perque vias,
Urbem Romuleam vidit, templumque verendum
Aspexit Petri, mystica dona gerens.
Candidus inter oves Christi sociabilis ibit,
Corpore nam tumulum, mente superna tenet.
Commutasse magis sceptrorum insignia credas,
Quem regnum Christi promeruisse vides.”

6

Ine regnavit post hunc super Westsexe XXXVII. annis. Ine fuit filius Cenred, filii Ceolwold; Ceolwold fuit frater Cinewold, fueruntque ambo filii Cudwine, filii Ceauling, filii Chenric, filii Certic. Hujus regis anno secundo Theodorus archiepiscopus, XXII. anno episcopatus sui transiit: cujus loco Britwold abbas Raculf electus est, et sacratus archiepiscopus. Ad hoc usque tempus fuerunt Romani archiepiscopi: exinde fuerunt Angli. Ipse vero Britwoldus ordinavit Tobiam Rovensem episcopum, Latina, Graeca, et Saxonica lingua …. multipliciter instructum. Eo tempore erant duo reges in Cent, non tam secundum stirpem regiam quam secundum invasionem: scilicet Uithred et Webhard. Ine VI. anno regnante, legitimus rex Centensis Withred confortatus in regno, religione simul et industria suam gentem ab extranea invasione liberavit. Withred namque fuit filius Egbrith, filii Erchenbricth, filii Eadbald, filii Edelbrith. Tenuit autem regnum Centense XXXII. annis nobiliter et pacifice. Anno eodem Ine rex castrorum acies ordinatas et terribiles in Cantiam deduxit, vindicaturus combustionem Mul cognati sui. Rex autem Withred obviam ei affuit, non cum feroci arrogantia, sed pacifica supplicatione; non cum frendentibus minis, sed rhetorici mellis dulcedine, qua regi fero persuasit ut, armis depositis, multam pecuniae a Centensibus acciperet pro caede juvenis; et sic lis finita ruit, pax confirmata revixit. Rex vero Centensis abhinc semper in pace regnavit. Tertio post hunc anno Merci, qui dicuntur etiam Sudhumbri, turpe scelus commiserunt; reginam namque Ostridam, uxorem Edelredi regis sui et Egfridi regis sororem, inhumane occiderunt.

7

Ine XI. anno regnante, Bertus praedictus consul Egfridi sensit maledicta Hibernensium, quorum ecclesias destruxerat, sicut et dominus suus senserat. Sicut enim Egfridus rex ingressus terram Pictorum caedem ibi pertulit, ita et iste, ingressus terram eorundem vindicaturus dominum suum, ab iisdem occiditur. Circa hoc tempus ab Incarnatione Domini septingenti anni fuerunt. Aedelred filius Pendae rex Merce, Omnipotentis benignitate visitatus, fit monachus anno XXIX. regni ejus, et sepultus est apud Bardenie feliciter: cui successit Cenred cognatus ejus, similis virtute et felicitate. Cum enim quinque annis regnum nobiliter tenuisset, nobilius multo sceptra regni reliquit. Veniens namque Romam, et monachus ibi factus, Constantino pontificante, usque ad diem permansit ultimum: cum quo etiam Offa filius Sigheri regis Orientalium Saxonum, rex si remansisset futurus, pari ductus devotione Romam ivit et monachatum suscepit. Imitamini ergo, reges, horum duorum regum felicissimam strenuitatem, scilicet Edelredi et Cenredi, quorum nomen permanet in aeternum; qui diademata, uxores, urbes, cognatos, et omnia relinquentes, multis millibus idem faciendi exemplum fuerunt. O Deus bone! quae et qualia diademata eis reddes, et ipse manu tua cervicibus eorum summus Pontifex impones in die exultationis et laetitiae, quando cunctis millibus legionum coelestium et terrestrium tecum reges praedictos suscipientibus cum triumpho, et faciem eorum videre desiderantibus, afferent fructum non centenum tantum, sed potius millenum! fructum odoriferum, fructum expectabilem, et tibi ipsi visu delectabilem. O Deus bone! quis nunc etiam igne Sancti Spiritus accensus exempla regum illorum, et vere regum, sequatur, ut adhuc etiam crescat eis exultatio novi fructus, et uberiora tibi sequentium probitate munera offerant cum devotissima jocunditate? Heu miseri! dimittendus est sermo de regibus coeli, qui, O utinam, perennis in cordibus nostris miserulis et inertissimis figatur! Sed redeundum est de coelo ad terras. Successit namque regibus praedictis Merce Ceolred in regno, quod idem octo annis patriae et avitae virtutis haeres clarissime rexit.

8

Ine vicesimo anno regni sui divisit episcopatum Westsexiae in duo, qui unus esse solebat; partem orientalem a silvis tenuit Daniel, occidentalem Aldelmus. Aldelmo vero successit Forthere. Eodem anno Wilfridus episcopus, de quo inter miracula non silebitur, obiit apud Uundalum, XLV. anno episcopatus sui, et sepultus est apud Ripun. Anno huic proximo pugnavit rex Ine et Nun cognatus ejus contra Gerente regem Wales. Cujus pugnae principio occisus est dux Higebald; ad ultimum vero Gerente cum suis faciem ab Anglis avertit, et fugiens, arma et spolia sequentibus reliquit. Tunc etiam Berfrid consul restitit superbiae Pictorum, dimicans inter Heve et Cere; ubi multitudine magna Pictorum strata, ultor extitit regis Egfridi et consulis Berti. Acca presbyter successit Wilfrido episcopo. Alfridus vero rex Nordhumbre, quarto ante hunc anno, infirmatus perierat apud Driffeld, anno regni sui vicesimo nondum impleto. Cui succedens Osredus filius ejus, puer octo annorum, regnavit XI. annis. Osred vero rex, belli infortunio, juxta Mere pugnans, interfectus est. Cui succedens Cenred regnavit duobus annis, et mortuus est. Post quos Osricus regnavit ibidem undecim annis. Hi namque quatuor reges regnaverunt in Nordhumbre tempore Ine regis.

9

Ine XXVI. anno regni sui pugnavit contra Ceolred regem Merce, filium Edelredi regis, apud Wonebirih; adeo autem horribiliter pugnatum est utrinque, ut nesciatur cui clades detestabilior contigerit. Anno vero sequente idem rex Merce Ceolred mundo exiit, et sepultus est apud Lichfeld. Adelbold successit ei in regnum Merce, vir fortis et vehemens, regnavitque victoriose XLI. annis. Eodem anno Egbertus vir venerabilis convertit monachos qui erant in Hii, ad catholicum Pascha et canonicam tonsuram. Cumque cum iisdem conversis moratus fuisset XIII. annis, jam securus de correctione fratrum, ipso die Paschali, cum missarum solemnia celebrasset, exultavit ut videret diem Domini: vidit, et gavisus est. Eo tempore Naiton rex Pictorum conversus fuerat ad rectum Pascha, literis instructoriis a Ceolfrido abbate directis, qui post Benedictum, de quo praediximus, rexit monasterium quod est ad ostium Wiri amnis, et juxta amnem Tina, in loco qui vocatur In Girvum. Scripsit ergo regi literas de Pascha et de tonsura, magna plenas auctoritate: quod autem ille literis persuasit, rex in toto regno suo regia auctoritate perfecit. Circa hoc tempus Cudburh, soror Cneburh, constituit abbatiam apud Wineburn; quae data fuerat Egferdo regi Nordhumbre, sed eo vivente separata.

Ine XXXVL anno regni ejus exercitum suum in Sudsexe promovit, pugnavitque contra Sudsexas potenter et victoriose, et interfecit in eodem proelio Ealdbriht, quem prius fugaverat a castro quod vocatur Tantune, quod quidem rex Ine construxerat; sed quia juvenis praedictus Ealdbriht castrum introierat, qui regius hostis erat, Edelburh regina, uxor Ine, castrum cepit armis, captumque destruxit, et eum fugere compulit in Sudrei et Sudsexe. Eodem anno Withred rex Centensis, cum per XXXIV. annos paene regnasset, defunctus est; tres filios, Edilbertum, Edbertum, Aeilricum, relinquens haeredes. Circa hoc tempus Tobias Rovensis episcopus, Theodori archiepiscopi et abbatis Adriani discipulus, expiravit; cui successit Aldulfus.

10

Ine rex potens et felix, relinquens Adelhardo cognato suo regnum, Romam petiit, et ibi peregrinans in terris, stipendia promeruit in coelis. Hujus autem regis tempore, ut mundi volubilitas quam velox sit ex hinc perpendatur; fuerunt imperatores Justinianus minor, qui regnavit decem annis; Leo, qui regnavit tribus annis; Tiberius, qui regnavit septem annis; Justinianus secundus, qui regnavit sex annis; Philippus, qui regnavit anno et dimidio; Anastasius, qui regnavit tribus annis; Theodosius, qui regnavit uno anno; Leo, qui regnavit novem annis; Constantinus etiam, cujus regni anno tertio Ine Romam profectus est. Apostolici autem in ejus tempore hi fuerunt: Sergius papa, Johannes, alius Johannes, Sisinnius, Constantinus, Gregorius; cujus tempore rex Ine sponte victor cupiditatis exulavit. Reges autem Francorum hi fuerunt ex ordine tempore ejus: rex Childericus, rex Theodoricus, rex Clodoveus, rex Childebertus, rex Dagobertus. Tempore etiam hujus regis, coeli palatia conscenderunt S. Heddi episcopus Wincestrensis, S. Guthlacus heremita Croilandensis, S. Johannes Eboracensis archiepiscopus. Reges vero contigui Cedwalla et Ine, magni viribus, quod commune fuit eis cum belluis, majores vero sanctitate, quod proprium est angelorum, et hominum sed paucorum, egregie fecerunt: unde beatos dicent eos omnes generationes. Sicut et duo reges contigui Merce fecerunt, scilicet Edelred et Cenred: qui relictis omnibus bonis falsis, verum et summum bonum, quod Deus est, adepti sunt. Reges ergo terrae praesentes, imitamini reges praedictos sapientes et beatos, non furiosos et infelices, quorum distinctionem opera et finis operum in praesenti tractatu demonstrant. Quatuor ergo reges praedicti luminaria sunt omnibus regibus terrae, ut boni quos imitentur habeant, mali unde excusentur non habeant. Vos etiam, qui reges non estis, reges praedictos imitamini, ut coeli reges efficiamini. Si enim, cum illi majora reliquerunt, vos minora relinquere nolueritis, sancti reges praedicti vestrae damnationis judices erunt.

11

Aedelhard rex Westsexe primo anno regni sui pugnavit contra Oswald juvenem de regia stirpe, regnum idem sibi acquirere conantem. Oswald namque filius fuit Aedelbald, filii Chinebald, filii Cudwine, filii Ceaulin, filii Cinric. Cum autem juvenis, impar numero regalibus turmis, pondus proelii diu pertulisset, et ultra non posset, fuga regi regnum reliquit. Rex igitur praedictus in regno confortatus est. Aedelhardi regis anno tertio apparuerunt duae cometae circa solem terribiles; una quippe solem praecedebat ...... orientem, alia sequebatur occidentem, quasi Orienti simul et Occidenti dirae cladis praesagae; vel certe una diei, altera noctis praecurrebat exortum, ut utroque tempore mala mortalibus imminere signarent. Portabant autem faciem ignis contra Aquilonem quasi ad accendendum acclinem; apparebantque mense Januario, et duabus ferme septimanis permanebant. Quo tempore gravissima Sarracenorum lues Gallias et Hispanias late misera caede vastabat; et ipsi post non multo in eadem provincia dignas suae perfidiae poenas luebant. Eodem quoque anno Osricus rex Nordhumbre vita discedens, regnum quod XI. annis gubernaverat Ceolwlfo reliquit, fratri illius, qui ante se regnaverat tempore Cenredi regis. Rex autem Ceolwlf VIII. annis regnum tenuit. Hic est rex ille, cui Beda vir sanctus et venerabilis, vir ingenii florentis et Christi philosophus, Ecclesiasticam Historiam Anglorum scripsit, qua regi missa, quantum profecerit finis beatus regis ostendit.

12

Aedelhardo regnante quinque annis, Britwoldus, archiepiscopus pene XXXIII. annis, obiit; et Tadwinus, qui fuerat presbyter apud Bredune in Merce, factus est archiepiscopus. Illum autem sacraverunt viri beatae memoriae, Inguald Londoniensis episcopus, et Daniel Wintoniensis episcopus, et Aldulf Rovensis episcopus, et Aldwine Licesfeldensis episcopus. Post biennium vero Edelbald rex Merce fortissimus, congregato terribili exercitu, obsedit Sumerton, castris dispositis per gyrum; cumque non esset qui auxilium inclusis inferret, vel includentibus resistere posset, eam recepit in suam. Edelbald igitur rex Mercensis maxima virtute super reges coaetaneos provectus, omnes provincias Angliae usque ad Humbram flumen, cum suis regibus, sibi subjectas esse voluit, et fecit. Eodem anno sol obscuratus est.

Aedelhardi regis anno VIII., Tadwinus archiepiscopus, vir religione et prudentia insignis, sacris quoque literis nobiliter instructus, hominibus ultra non apparuit. Ascendit autem in loco ejus Egbricht, recepto Romae pallio. Anno eodem venerabilis Beda, semper mente inhabitata, coeli conscendit palatia; qui regia virtute sua et aliorum vitia compescens, cum regibus ipsis inferior non sit, dignissime regum in ordine quasi rex ponatur.

13

Beda igitur presbyter monasterii quod est ad Wiremudham et In Girvum, a Benedicto abbate ejusdem loci, ac deinde Ceolfrido educatus et eruditus, semper scripturis studuit; reliquit autem mundum anno LXII. aetatis suae, senex annis et sapientia, et plenus dierum non in vano consumptorum, quod apparet in operum suorum numero. Scripsit ergo a principio Genesis usque ad nativitatem Isaac, libros tres: de tabernaculo, et vasis ejus, et vestibus, libros tres: in primam partem Samuelis usque ad mortem Sanlis, libros quatuor: de aedificatione Templi allegorice, duos: in Cantica Canticorum, sex: Omeliarum Evangelii, II. : in Esdram et Neemiam, tres: in canticum Abacuc, unum: in librum Tobiae, unum: Capitula quoque lectionum Veteris Testamenti: in Evangelium Marci, quatuor: in Lucae, sex: in Apostolum quaecuncunque in opusculis Augustini invenit, cuncta per ordinem transcripsit: in Actus Apostolorum, duos: in septem Epistolas Canonicas, libros septem: in Apocalypsim, tres: item Capitula lectionum in totum Novum Testamentmn excepto Evangelio: item librum Epistolarum ad diversos : item de Historiis sanctorum: item de vita S. Cuthberti, primum heroice, postea plano sermone: item de vita Abbatum monasteiii sui, duos: item Martyrologium: item librum Hymnorum: item librum de Temporibus: item librum de Metrica arte: et Historiam Ecclesiasticam Anglorum in libris quinque; in qua pie perorat, ut apud omnes legentes fructum intercessionis inveniat.

14

De statu autem ecclesiastico in suo tempore ita idem Beda ait:

“In praesenti Cantuariensis archiepiscopus est Tadwine, Rovensis episcopus Aldulfus, Londoniensis Ingualdus: super Orientales Anglos sunt Edbertus et Hedhelac episcopi: provinciae Occidentalium Saxonum Daniel et Forthere episcopi; super Merce est Aldwinus episcopus: super gentem quae ad occidentem Sabrinae amnis habitat, est Walestod episcopus: in provincia Huicciorum est Wilfridus episcopus: in provincia Lindisfarorum Chinebertus: Vecta insula ad Danielem episcopum Wentae pertinet; et provincia Australium Saxonum, jam aliquot annis sine episcopo, eundem colit. Sub rege vero Ceolwlfo sunt quatuor episcopi; Wilfrid Eboracensis, Edilwald Lindisfarnensis, Acca Haugustaldensis, Wettelmus in Candida Casa, quae nuper pontificata ipsum primum habet antistitem. Rex vero Cent est Eadbriht: rex Westsexe Aedelhard: rex Est-Anglorum Selred: rex Nordhumbre Ceolwlfus: rex Merce Edelbaldus, maximus omnium. Anno adventus Anglorum circiter ducentesimo octogesimo octavo: anno Dominicae Incarnationis septingentesimo tricesimo quarto, in cujus regno perpetuo exultet terra, et congratulante in fide ejus Brittania, laetentur multae insulae et confiteantur memoriae sanctitatis ejus.”

Hucusque auctoritatem venerabilis Bedae presbyteriin hac nostra historia contexenda secuti sumus, et maxime in iis omnibus quae de rebus ecclesiasticis dicta sunt: in aliis etiam semper quantumcunque potuimus. Hinc igitur, quae in scriptis veterum diligenti scrutinio collectis invenire potuimus, ad instructionem posteritatis literis mandare studuimus. Namque sicut in prologo Historiae Anglorum doctissimus Beda testatur: “Vera lex historiae est simpliciter id, quod fama vulgante colligitur, scribendo posteris notificare.”

15

Aedelhardi regis anno decimo Nothelmus archiepiscopus accepit pallium a papa: nec longe post Forthere episcopus et Fridegida regina, relictis possessionibus splendidis et deliciarum voluptatibus, Romam profecti sunt. Quod iis temporibus plures de gente Anglorum, nobiles, ignobiles, clerici, laici, viri ac feminae, certatim facere consueverunt. Eo etiam tempore Edilwaldus Lindisfarnensis episcopus vivendi finem fecit; post quem episcopatus honorem Chenewlf adeptus est. Nec segnius venerabilis Acca presbyter, et Haugustaldensis postea praesul, corporeis rebus exutus est.

16

Aedelhardi regis anno XI. Ceolwlf rex nobilissimus Nordhumbre nobilissime fecit. Ceolwlf namque fuit filius Cutha, filii Cuthwine, filii Ledwold, filii Egwold, filii Aldelm, filii Ocche, filii Idae regis. Ceolwlf igitur cum saepe viventi Bedae colloqueretur, et saepe ante mortem ejus, et post mortem, Historiam ejus ad se scriptam oculis adhiberet, coepit diligenter regum singulorum facta et finem secum discutere, viditque luce clarius regna terrena et res humanas cum labore perquiri, cum timore possideri, cum dolore amitti. Et quia quibusdam minus callidis vel aetate teneris, videntibus temporalia pulchra et delectabilia, cum audierint praedicari ea deserenda et temnenda, videtur eis frivolum et contra rationem, quia nondum perceperunt quomodo mordeant mundi divitiae, quomodo ad nihilum deveniant, et fructum tandem nullum nisi seram poenitudinem generent: horum nihil regem callentem et expertum impediebat. Senserat enim in seipso regnum sibi cum labore fuisse perquisitum, cum timore possessum; noluit vero cum dolore amittere. Sponte igitur divitiarum non servus sed dominus, quasi magnus viles abjecit. Maxime autem accenderat eum, quod cum pueri vel mulieres vulgusque, vel etiam ditiores, prosilirent ad eum conspiciendum et ejus beatitudinem mirandam, ipse horribilibus curis necis et proditionis et multimodae calamitatis intus cruciabatur, et animo et corpore decoquebatur. Cumque alii judicarent eum beatissimum, ipse qui solus animi sui secreta noverat, judicabat se miserrimum. Quum ergo parvo spatio, id est, octo annis regnasset, permaximum visum est ei, et valde anxiatus est quod tanto tempore vitam suam amiserit, curis et decipulis vanis et fragilibus deditam; reliquum autem saltem vitae suae non erroneae stultitiae sed sapientiae et utilitati propriae dicare certavit. Exemplumque assumens ex Historia beati viri praedicta, sex reges fortissimos, vir vere fortissimus prosecutus est: scilicet Edelredum regem Merce, et Cenredum successorem ejus; nec non Cedwallam regem Westsexe, et Ine successorem ejus; sed et Sigebertum regem Estangle, qui monachus effectus est, quem postea Penda occidit; et Sebbi regem Estsexe qui monachus effectus diem jucundum mortis suae praevidit: vidit et gavisus est. Isti non devorarunt substantias suas cum meretricibus, sed euntes cum dolore semina sua seminaverunt, ut venientes veniant cum exultatione, suos Deo manipulos afferentes. Complevit ergo Ceolwlfus hebdomadam regum perfectorum; et habitu monachali suscepto, capiti ejus corona de lapide pretioso imposita est a Domino. Edbricto vero cognato suo regni sceptra reliquit. Edbrictus namque fuit filius Eatae filii Ledwoldi, regnavitque XXI. annis. In hoc regum commercio Edelbald rex superbus Mercensis, alterius vir animi, et ideo aliusmodi deditus fini, spreta sanctificatione, gladiisque jura postponens, introivit Nordhumbre, et cum non esset qui ei resistere posset, praeda arrepta quantam voluit secum ad suos transvexit.

17

Aedelhardus rex decimo quarto anno regni sui mortuus est, et regnavit Cudred cognatus ejus pro eo super Westsexe, sexdecim annis. Edelbaldus vero rex superbus saepe eum nunc seditionibus, nunc bellis affligebat. Fortuna autem varia, vicibus variis, modo hunc, modo illum Martis eventibus extollebat. Aliquando vero pacem inter se statuebant, quam brevi tenentes spatio, denuo rebellabant. Eodem anno Aedbert sacratus est archiepiscopus, tempore Zachariae papae, et Dun episcopus apud Rovecestre. Cudredus anno regni sui quarto et Edelbald rex Merce, tunc simul pacificati, pugnaverunt viribus conjunctis contra Brittannorum undique congestorum innumerabilem multitudinem. Cumque reges fortissimi, exercitusque eorum clarissimus, inter se divisi, hinc et inde certatim, et quasi ex invidia Brittannorum phalanges percutientes sternerent, nequierunt tantum bellandi onus perferre Brittanni. Fugam igitur eligentes, dederunt terga percutientibus, et spolia sequentibus. Reges autem victoriosi remeantes ad sua, triumphalibus gaudiis suscepti sunt. Anno vero sequenti obiit Wilfrid, qui fuerat episcopus triginta annis apud Eboracum. Anno vero eodem visum est signum mirabile in coelo; stellae namque hac et illac discurrebant per aera, quod omnibus intuentibus magno fuit monstro. Anno vero hunc sequente decessit Daniel, quadragesimo tertio anno ex quo fuit episcopus. Anno etiam hos praedictos sequente, rex Selred vitae ademptus est; scripta namque veterum quod hoc anno occisus fuerit dicunt; quomodo autem vel a quo occisus fuerit non dicunt.

18

Cudredi anno nono, occisus est Kinric filius ejus, armorumque decus “debellatorque ferarum;” aetate tener, sed armis acer, annis parvus, sed vigore magnus: qui cum successibus suis instaret fortunamque Martis nimis sollicitaret, immoderationem animi caedes militari seditione illata punivit. Eodem anno obiit Edbrit rex Centensis, qui regni infula XXII. annis potitus fuerat.

Cudredus anno undecimo regni sui pugnavit contra Edelhun audacissimum consulem; qui seditionem movens in dominum, licet numero militum longe domino debilior esset, diu tamen et gravissime Martio perstitit in campo: probitasque consulis excelsa loco millium fuit. Cumque ei jam pene victoria laetis applauderet alis, infixum tandem corpori vulnus, et animo perjurium, justam regis causam triumphare compulerunt.

19

Cudredus decimo tertio anno, cum jam regis Edelbaldi superbas exactiones et insolentiam ferre non posset, occurrit ei cum legionibus vexillatis apud Bereford, omni spe vivendi postposita libertati. Adduxit autem secum Edelhun praedictum consulem jam sibi concordem, cujus viribus fretus et consilio, belli discrimen ingredi potuit. Edelbaldus vero rex regum cum Mercensibus Centenses adduxerat, Orientalesque Saxones et Anglos, copiasque multiplices. Aciebus igitur dispositis cum in directum tendentes appropinquarent, Edelhun praecedens Westsexenses, regis insigne draconem scilicet aureum gerens, transforavit vexilliferum hostilem. Unde clamore orto, pars Cudredi valde confortata est; statimque acies sibi invicem offenderunt. Ergo tonitruum belli, scilicet offensionis armorum et sonitus ictuum clamorisque cadentium, terribiliter exarsit, bellum maximum et inaestimabile incipitur: quod vel Mercenses, vel eos Westsexe, usque in longam posteritatem vincenti supponeret. Videres igitur acies loricis crispantes, galeis acutas, lanceis hirsutas, vexillis depictas, auro resplendentes, parvo tempore sanguine perfusas, lanceis cassas, ruina dissipatas, cerebris aspersas, visu horrendas. Congregantes autem se ad vexilla utrinque procaces et fortissimi, gladiis et securibus Amazonicis rem agentes, acies aciebus funeste irruebant. Memoria fugae nulla, spes victoriae utrinque certa: Mercenses superbiae tumor invitabat, Westsexas servitutis horror accendebat. At ubicunque consul praedictus aciebus se infigebat, via ruinarum patebat, dum securis ejus timendissima, modo fulminis, corpora finderet et arma. Rex fortissimus autem Edelbaldus quacunque ruebat strages hostilis fiebat, dum gladio ejus invictissimo essent arma pro veste, ossa pro carne. Cum igitur, quasi duo ignes diversis in partibus impositi obstantia quaeque consumerent, contigit ut sibi obviam rex et consul venirent. Uterque vero alteri terribilis corpore infrenduit, dextram excussit, se in armis collegit, et ictibus immensis arma obstantissima pares lacessunt. Deus autem, qui superbis resistit, a quo robur fortitudo et magnanimitas procedit, gratiae suae regi Edelbaldo terminum posuit, animoque regis confidentiam solitam dempsit. Cum igitur nec animum suum nec vires ipse recognosceret, pugnantibus adhuc suis, a Domino omnipotenti territus, fugam primus incepit. Nec ab hac die usque ad mortis suae tempora prosperum aliquid ei Deus permisit. Quarto siquidem post hunc anno rursum pugnans apud Secandune, non sine mirabili exercituum ruina, fugam dedignans occisus est. Occisus apud Secandune, sepultus est apud Repandune: sic itaque rex validissimus, cum quadraginta et uno annis regnasset, superbiae immoderatae poenas exsolvit. Regnum vero Westsexe, ex hoc tempore valde roboratum, crescere usque in perfectum non destitit. Cudredus quartodecimo anno regni sui pugnavit contra Brittannos; qui victori regis Edelbaldi, ut praedictum est, frustra resistentes, cito fugam inceperunt, clademque maximam sine hostium detrimento digne pertulerunt. Anno sequente Cudredus rex magnus et excelsus, tot prosperitatibus et victoriis potitus, mortis inclementia laetitiam finivit.

20

Sigebertus regis praedicti cognatus successit ei, sed brevi tempore regnum tenuit. Namque ex praecessoris sui eventibus tumefactus et insolens, etiam suis intolerabilis fuit. Cum autem omnibus modis male tractaret eos, legesque vel ad commodum suum depravaret, vel pro commodo suo devitaret, Cumbra consul ejus nobilissimus, prece totius populi querimonias eorum regi fero intimavit. Quem, quia regem suaserat ut lenius populum regeret, et inhumanitate deposita Deo et hominibus amabilis appareret, mox impia nece jussit interfici; populoque saevior et intolerabilior tyrannidem augmentavit.

Sigebertus rex, in principio secundi anni regni sui, cum incorrigibilis superbiae et nequitiae esset, congregati sunt proceres et populus totius regni, et provida deliberatione et unanimi consensu omnium expulsus est a regno. Kinewlf vero juvenis egregius de regia stirpe oriundus, electus est in regem. Sigebertus vero rex fugatus a suis, non minora mentis metuens, in sylvam magnam quae vocatur Andredeswald fugiens, se abscondit; ubi quidam porcarius Cumbrae consulis, nequiter, ut diximus, interfecti, regem absconsum venit, inventum cognovit, cognitum domini sui vindex occidit. Ecce manifestum Domini judicium, ecce quomodo Domini justitia non solum in futuro seculo, verum etiam in isto digna meritis recompensat! Eligens namque reges improbos ad contritionem promeritam subjectorum, alium diu insanire permittit ut et populus pravus diu vexetur, et rex pravior in aeternum acrius crucietur, veluti Edelbaldum regem Merce praefatum: alium vero cita disterminatione praeoccupat, ne populus suus nimia tyrannide oppressus non respiret, et immoderata principis nequitia citissimas ultionis aeternae debito poenas incurrat, veluti Sigebertum hunc, de quo tractamus; qui quanto nequior extitit, tanto vilius a subulco interfectus, a dolore in dolorem transiit. Unde Domini justitiae aeternae laus et gloria nunc et semper. Amen.

21

Kinewlfi regis anno primo, Edelbaldo regi Merce successit Beornred in regnum, sed brevi: Offa enim eodem anno fugavit eum, regnavitque super Merce XXXIX. annis. Offa juvenis nobilissimus fuit, filius quidem Wingferd, filii Eanwlf, filii Osmod, filii Eapa, filii Wippa, filii Creada, filii Kinewald, filii Cnibba, filii Icil, filii Eomer, filii Ageltheo, filii Offa, filii Weremund, filii Withlad, filii Woden. Offa strenuissimus rex fuit; vicit namque Centenses proelio, vicit quoque Westsexas proelio, vicit quoque Nordhumbros proelio. Offa fuit vir religiosus: transtulit namque ossa S. Albani in monasterium quod construxerat multisque modis ditaverat, deditque vicario B. Petri, Romanae urbis pontifici, redditum statutum de singulis domibus regni sui in aeternum. Kinewlfi regis anno tertio, Eadbert rex Nordhumbre videns regum praedictorum, Edelbaldi scilicet et Sigeberti, vitam aerumnosam et finem infaustum, Ceolwlfi vero praedecessoris sui vitam laudabilem et finem gloriosum, meliorem partem elegit quae non auferetur ab eo. Regno namque relicto, tonsuram capitis aeternum diadema generaturam suscepit, furvasque vestes, aethereum splendorem collaturas, induit. Iste est octavus regum illorum qui regna sua pro Christo sponte dimiserunt, immo, ut verius dicam, pro regno aeterno commutarunt; quibus octo beatitudinum jocunditas perennis multiplici delectamento ineffabiliter jocundatur, quorum strenuitatem imitari beatorum est. Successit autem in regno Osolf filius suus; sed cum uno anno regnasset, a familia sua nefanda proditione occisus est. Post quem Mol Edelwold regnavit sex annis. Circa hoc tempus Cudbrictus archiepiscopus vitae demptus est.

22

Kinewlf cum VI. annis regnasset, Edelbricht rex Centensis metas vivendi attigit. Eodem anno Ceolwlfus tunc monachus, sed quondam rex, non hic obiit, sed hinc abiit, stipendia mirabilia recepturus. Anno vero sequente, Mol rex Nordhumbre interfecit Oswine fortissimum ducum suorum, qui committens proelium erga dominum suum apud Eadwinesclive, jure gentium spreto, jure Dei occisus est. Anno vero sequente Iambeth factus est archiepiscopus Eboracensis. Tunc etiam Fridwald episcopus Ceastrensis vivere destitit, qui factus fuerat episcopus VI. anno regni Ceolwlf. Eo tempore Witwine factus est episcopus Witern. Mol vero cum VI. annis regnasset, regnum Nordhumbre dimisit: post quem Aired VIII. annis regnavit. Cujus regni anno X. animas emiserunt Egbert archiepiscopus Eboracensis, cum archiepiscopus fuisset XXXVI. annis, et Fridebertus episcopus Haugustaldensis, cum episcopus fuisset XXXIV. annis: Edberto archiepiscopo successit Adelbert, Frideberto episcopo successit Alcmund. Anno IV. Alredi regis obierunt Pipinus rex Francorum, et Stephanus papa Romanorum; et Eadbert filius Eatae, dux famosissimus Anglorum.

23

Anno gratiae DCCLXIX., Kinewlfi vero regis anno XV., incepit fieri mutatio dextrae Excelsi; imperium namque Romanum, quod tot annis in se praecellentissimum fuerat, Carolo regi magno Francorum subjectum est post XXX. annos regni ejus, quod in hoc anno inceperat, et successoribus ejus usque ad hunc diem exinde contigit. Kinewlfi regis anno XX. pugnavit rex Offa cum Mercensibus contra Centenses apud Ottanford; clade autem horrenda utrinque peracta, belli successibus Offa clarus effulsit. Eodem anno Nordhumbri fugaverunt regem eorum Alred ab Eoverwic in hebdomada Paschali, et elegerunt sibi in regem Edelred filium Mol, qui regnavit annis IV. Hoc autem anno visa fuerant in coelo rubea signa post occasum solis; et horrendi serpentes visi fuerunt in Sudsexe cum magna admiratione. Secundo autem ab hoc anno, Saxones Antiqui, unde gens Anglorum descendit, ad fidem conversi sunt. Quo anno Witwine episcopus Witterne, XXIV. anno episcopatus sui, morte affectus est. Kinewlf XXIV. anno regni sui pugnavit contra Offam circa Benetune. Martis autem casu minoratus loco secessit; et Offa rex castrum idem in jura sua redegit. Eodem anno Edelbert sacratus est apud Eoverwic episcopus in Witterne. Anno sequente Edelbald et Herebert, duces regis Nordhumbre, rebellantes domino suo, occiderunt Aldulf filium Bose regalis exercitus primatem Martis congressibus apud Kingsclive; et postea duces regis, Kinewlf et Eggan, proelio ingenti occiderunt duces praedicti apud Hilathimum. Rex autem praedictus Adelred, ducibus suis et spe amissis, fugit a facie eorum: illi vero constituerunt Alfwld in regem, qui regnavit decem annis. Anno autem hunc sequente principes et praepositi Nordhumbre quendam consulem et justiciarium suum, quia rigidior aequo extiterat, combusserunt. Eodem anno Edbert archiepiscopus obiit in Cestre, cui successit Enbald. Eodem anno Kinebold factus est episcopus Lindisfarnensis. Eodem anno Antiqui Saxones et Franci pugnaverunt: Franci vero vicerunt. Anno vero proximo rex Nordhumbre Alfwld misit Romam propter pallium, et dedit Enbaldo arehiepiscopo. Tunc Alemundo episcopo Haugustaldensi defuncto Tilbeth successit. Carolus eo anno Romam ivit. Circa hoc tempus concilium fuit apud Acle.

24

Kinewlf cum regnasset XX. et VI. annis, et contra Brittannos victoriosus, multa gessisset proelia, et eos ex omni parte domasset, tandem exulare statuit adolescentem Kineard, fratrem Sigeberti. Ipse autem impetiit regem apud Meretune, ubi private perrexerat ad quandam mulierem. Rex autem id comperiens, in ostio viriliter se defendebat, donec conspecto juvene foras exiliens, vulneravit eum; et omnes socii ejus in regem pugnantes, interfecerunt eum. Clamore autem audito, milites regis qui in urbe erant, in juvenem cucurrerunt, renuentesque oblatas ab eo terras et pecuniam, pugnando omnes mortui sunt, praeter unum Brittannum obsidem, graviter vulneratum. Mane autem milites regis, qui circa erant, in atrio ubi rex occisus erat, obsederunt juvenem et suos. Qui dixit eis: “Cognati vestri mecum sunt, vobisque dabo terram et pecuniam secundum cor vestrum, ne pugnetis contra nos: idem autem sociis vestris obtuli, renuentesque perierunt.” Illi autem responderunt, nullam pecuniam cariorem domino suo esse iis, seque domini sociorumque sanguinem ulturos; irrumpentesque gravi proelio in portam, juvenem et LXXXIV. qui cum eo erant interfecerunt. Remansitque solus filiolus juvenis, vulneratus tamen. Kinwlf igitur XXXI. anno regni sui sepultus est apud Wincestre; juvenis autem apud Ascenminster.

25

Brichtric, qui etiam de progenie Certici saepe dicti regis erat, post Kinwlfum regnavit super Westsexe sexdecim annis; cujus anno secundo Adrianus papa misit legatos in Brittanniam ad renovandam fidem quam praedicaverat Augustinus. Ipsi vero honorifice a regibus et populis suscepti, super fundamentum stabile aedificaverunt, pulchre Christi misericordia cooperante. Tenuerunt autem concilium apud Cealchide, ubi Iambert dimisit partem episcopatus sui. Ibi etiam Higebrit electus est ab Offa rege. Eodem anno Egfert sacratus est in regem Kentensis provinciae. Anno vero sequente, qui est annus gratiae septingentesimus octogesimus sextus, apparuit signum crucis in vestibus quod dictu et auditu seculis omnibus videri potest mirabile. Factumne igitur fuit ad demonstrationem motionis Ierosolymitanae cum crucibus assumptis, quae facta est post trecentos et novem annos tempore junioris Willielmi: an potius factum est ad correctionem gentium, ne plagam Dacorum, quae proxime secuta est, correcti perferrent? Nos autem nihil temere definimus, sed Domini secreta Domino relinquimus.

Brichtricus anno regni sui quarto, duxit in uxorem Eadburh filiam regis Offae Merce: unde confortatus est in regno et provectus in superbiam. His autem diebus venerunt Daci cum tribus puppibus in Brittanniam praedationis causa. Quod praepositus regis illius provinciae videns, occurrit eis debito securius, ut comprehensos ad regium duceret castrum. Nesciebat autem qui essent qui appulerant, vel cur appulissent. Statim vero immixtus eis occisus est. Hic primus fuit Anglorum caesus a Dacis post quem multa millia millium ab iisdem caesa sunt: et haec puppes primae fuerunt quas huc Daci adduxerunt. Anno sequenti convenit concilium apud Nordhumbre in Wincenhale.

26

Brichtrici regis VI. anno congregata est synodus apud Aclea. Sigan vero occidit nefanda proditione Alfwld regem Nordhumbre. In eo autem loco, ubi rex amicus Domini occisus est, lumen coeleste saepe visum est. Et ipse sepultus est in ecclesia apud Haugustaldam: post quem Osredus regnare incepit; sed anno sequenti proditus est, et a regno fugatus, et Edelred filius Mol item regno est restitutus. Osredus vero IV. anno postquam rex fuerat, cum congregatis viribus rediret, ut Edelred, per quem expulsus fuerat, regno expelleret, inter eundum captus est et occisus, et sepultus est Tinemuthae. Quam bene igitur dixit, qui dixit: “O caeca futuri mens hominum.” Cum enim juvenis praedictus Osred tripudians et laetabundus rex fieret, quam parum aestimabat se, anno II. regali sede, anno vero IV. vitali luce privandum; unde semper inter prospera solliciti simus, ignari scilicet quam prope sint adversa. Ea tempestate Offa rex Merce praecepit amputari caput S. Edelbricti. His etiam diebus Iambriht archiepiscopus ultra non vixit; et abbas Edelred electus est in archiepiscopum. Enbaldus vero archiepiscopus Eboracensis sacravit Baldulf episcopum apud Witerne. Brichtrici regis anno X. visi sunt flammei dracones volantes per aera, quod signum duae pestes secutae sunt: primo maxima fames, postea gens pagana a Norwagia et Dacia veniens; quae prius gentem Nordhumbrensem misere exterminavit, et post in Lindisfarnensi provincia ecclesias Christi cum inhabitantibus horribiliter destruxerunt in Idibus Januarii. Qua etiam tempestate Sigga dux, qui Alfwold regem beatum indigne prodiderat, digne deperiit.

27

Brichtrici regis anno XI. Nordhumbri regem suum Edelred occiderunt; qui anno eo quo rex Osredus occisus fuerat, in superbiam elatus, sua relicta, novam duxerat uxorem; ignorans quod et ipse post biennium perimendus esset, brevisque regni gaudium mortis desolatione tam cito terminandum foret. Post quem Ardulf regnum Nordhumbre suscepit. Hunc igitur Enbaldus archiepiscopus et Edelbertus episcopus et Higebaldus episcopus et Baldulfas episcopus sacraverunt in regem, et elevatus est in regia sede apud Eboracum. Nec multo post obiit Enbaldus archiepiscopus apud Eboracum; cui successit alter Enbaldus. His diebus Adrianus papa et rex magnus Offa vitae metas attigerunt. Postea Egfert, filius Offae, regnavit super Merce; et C.XLI. die mortuus est: cui successit rex Cenwlf. Eodem anno Eadbrict, vocatus alio nomine Pren, adeptus est regnum Centense. Gens vero Pagana praedaverunt Nordhumbre; et monasterium Egfert spoliaverunt apud Donemuth. Tunc vero, occurrentibus eis nobilissimis et bello assuetissimis Anglorum, ducibus eorum occisis, victi ad puppes fugerunt. Cum vero in puppibus fugiendo perseverarent, aliquae earum per tempestatem fractae sunt, et multi virorum naufragati sunt; quidam vero viventes capti sunt, et juxta littus capite privati sunt. Nec multo post Cenwlf rex Merce Centensem provinciam transverberans praedatus est, regemque eorum Pren, viribus sibi imparem et ideo per latibula et divortia delitescentem, comprehendit, et victum victoribus secum reduxit. Brichtrici, regis anno decimo quarto, Romani amputaverunt linguam Leonis papae, et oculos sibi eruerunt, eumque a sua sede fugaverunt. Sed ipse, ut scripta tradunt, per Domini misericordiam iterum videre et loqui potuit, rursusque papa effectus est. Post triennium vero Carolus rex factus imperator et a Leone papa magne sacratus, damnavit morti illos qui papam dehonestaverant; sed postea precibus papae mortem indulsit, et in exilium eos retrusit. Post triennium quoque defecit Brichtric rex Westsexe. Hoc in tempore fuit magnum proelium in Nordhumbre apud Wellehare; in quo periit Alric filius Hereberti, et alii cum eo multi. Singulorum autem bellorum gesta et fines et modos ad plenum determinare, nimietas prolixitatis necessario prohibet. Gens enim Anglorum naturaliter dura erat et superba, et ideo bellis intestinis incessanter attrita.

28

Egbricht, anno gratiae DCCC, octavus numero decem regum fortissimorum quos in secundo libro praerogativa singularis excellentiae notavimus, regnavit XXXVII. anuis et sex mensibus super Westsexe; quem juvenili quidem aetate Brictric praecessor ejus, et Offa rex Merce ab hac terra fugaverant: exulavit igitur III. annis cum rege Francorum, nobiliter tamen et egregie. Defuncto autem rege praedicto, cum reversus regnum suscepisset, eodem die Edelmund consul recessit a Wicum, et veniens Kinemeresford, obviavit Wicstan consuli cum Wilsatis: et ilico simul pugnaverunt; et ambo consules occisi sunt, et Wilsates vicerunt. Quarto post hunc anno decessit Aedelhard archiepiscopus Centensis, et Wlfred loco suo sacratus est. Inde vero post biennium, Cudred rex Centensis vitali privatus est aura. Anno vero sequenti Hardulf rex Nordhumbre fugatus est a regno suo. Egbricht XIV, anno regni sui praedavit in regnis Brittonum ab Oriente usque ad Occidentem, nec fuit qui ejus immanitati vel conaretur resistere. Anno autem huic proximo, Carolus rex Francorum et imperator Romanus vita exierat. Anno autem huic proximo, S. Leo papa venerabilis corpus deposuit, et Stephanus ei successit: Stephano vero Paschalis. Post parvum vero spatium tempore Cenwlf rex Merce morti datus est. Post quem regnavit Ceolwlf in loco ejus: sed tertio ab hoc anno regnum amisit, et Beornwlf sibi illud occupavit.

29

Egbricht XXIV. anno regni sui commisit proelium contra Beornwlf regem Merce apud Ellendune; unde dicitur: “Ellendune rivus cruore rubuit, ruina restitit, faetore tabuit” Ibi autem, maximo gentis exterminio utrinque peracto, Egbricht victor funestus extitit. Inde vero successus urgens suos, et fortunae instans, misit Adelwlf filium suum, qui postea rex devenit, Alcstan episcopum et Wlfard consulem cum magno exercitu in Cent; qui fugaverunt regem Baldred ultra Tamesin, Tunc ergo populos Cantiae, et Sudriae, et Sudsexe, et Estsexe rex Egbricht in dominium suscepit, quos prius cognatus suus Pren injuste amiserat. Hoc etiam anno rex Estangle cum gente sua recepit Egbricht regem in patronum: et postea hoc eodem anno Estangli occiderunt Beornwlf regem Merce; cui successit Ludecen. Eodem anno maximum proelium fuerat inter Brittones et gentem Davenescire apud Gavelford; ubi multa millia utrinque corruerunt. Anno vero proximo Ludecen rex Merce et quinque consules cum eo occisi sunt.

Egbricht XXVII. anno regni sui fugavit Wilaf regem Merce, qui regi Ludecen successerat, regnumque sibi acquisivit. Cum ergo obtineret omne regnum ex australi parte Humbre, duxit exercitum contra Nordhumbras apud Dore. Illi vero regi magno devote concordiam offerentes et subjectionem, pacifice separati sunt. Anno vero sequente rex Egbricht, misericordia motus, concessit Wilaf ut regnum Merce teneret sub eo. Et inde rex Egbricht duxit exercitum in Nordwales, et eam sibi patrocinio armorum subdidit. Anno vero hos sequente, Wlfredo archiepiscopo Centensi defuncto Ceolnod successit.

30

Egbrichti regis anno XXXIII. redierunt Daci in Angliam, XXXVIII anno postquam apud Donemutham victi, et fugati sunt. Primiun igitur praedaverunt Sepeige. Rex vero Egbricht pugnavit cum exercitu suo contra eos, qui triginta et quinque maximis puppibus advecti fuerant anno sequente apud Carrum, et ibi Dacenses alea belli praevaluerunt: et duo episcopi, scilicet Herefert et Wigfert, et duo duces, scilicet Dudda et Osmod, perierunt. Anno vero sequente venit exercitus Dacorum navalis in Westwales: et Walenses cum Dacis coadunati sunt, et contra regem Egbricht insurrexerunt. Rex vero secunda usus fortuna, Dacos et Walenses contritione contrivit, et triumphose fortissimos fugavit apud Hengistesdune. Anno his proximo Egbricht, rex et monarcha Brittanniae, fatis concessit. Regnorum, quae in manu propria tenebat, filios fecit haeredes: Edelwlfum super Westsexe, Edelstan vero super Cent et Sudsexe et Estsexe. Sed cum jam ad monarchiam Angliae pervenimus, et ad plagam horribilem quae per Dacos illata est, liber proprius rebus novis donandus est.

31

Verum ut in libro secundo factum est, ea quae in hoc libro dicta sunt, breviter repetenda sunt; et regnorum singulorum progressio ex ordine dirigetur, ut quod confusum est in tot regum commixtionibus, haec abbreviatio diligenter elucidet. Unde, cum lectori gratior extitero, fructum laboris desiderabilem Dei gratia percipiam.

Haec est abbreviatio de regibus Cantuariae in hoc libro praetractatis.

Lotharius regnavit duodecim annis, et pugna Australium Saxonum neci traditus est.

Eadricus regnavit anno .et dimidio, extraneus a regali prosapia.

Nidred et Wibbehard, similiter extranei, regnaverunt VI. annis, et expulsi sunt.

Withred de regia stirpe ortus, regnavit XXXIV. annis in pace, et cum rege Ine concordiam fecit.

Edbriht filius Withredi, cum duobus fratribus, regnum tenuit XXII. annis.

Edelbriht sceptro regni potitus est XII. annis.

Egfert regnum idem XXXIV. annis, ut conjicere possumus ex scriptis, tenuit.

Edbrit Pren regnavit III. annis, et captus est, et abductus a Cenwlfo rege Merce.

Cudred regni infulas obtinuit IX. annis.

Baldred regnavit XVIII. annis; et fugavit eum a regno rex Egbricht Westsexe.

Egbrichtus rex Westsexe, regnum conquisitum dum vixit obtinens, Adelstano filio suo moriens reliquit: cessavit ergo regia stirps Cantuariae, et in aliena jura regnum transiit.

Haec est abbreviatio de regibus Westsexe in hoc libro praetractatis,

32

Cedwalla cum duobus annis reguasset Vectam insulam acquisivit: Cent bis praedavit; pergensque Romam, in albis mortuus est, et insignia regni commutavit.

Ine regnavit XXXVII. annis: vicitque proelio Gerentem regem Walensem, domuitque bello Australes Saxones: Romamque petens se feliciter regno deposuit.

Adelhardus cognatus regis Ine, regnum sibi ab eodem traditum rexit in pace quatuordecim annis.

Cudredus regnavit sexdecim annis, vicitque Brittannos bis lege proelii; et regem Edelbaldum.

Sigebertus crudelis regnavit uno anno et paulo plus; et a regno juste expulsus, et postea occisus est.

Kinewlf regnavit viginti tribus annis; quem Kinehard frater regis neci tradidit.

Brictricus regnavit XVI. annis; eujus tempore primum Dacorum saevitia Brittanniam lacessivit.

Egbrichtus regnavit XXXVII. annis, et praedavit in Brittanniam ab Oriente usque ad Occidentem, vicitque Marte Beornwlfum regem Merce, et Baldred regem Cantiae, et regem Wilaf, et Dacos.

Haec est abbreviatio de regibus Nordhumbre in hoc libro praesignatis.

33

Alfridus frater regis Egfridi, doctus in scripturis, strenuus in bellis, regnavit viginti annis.

Osredus filius ejus regnavit XI. annis, et pugnans interfectus est.

Cenred regnavit II. annis, et infirmatus, mortis celeritate praeventus est.

Osricus regnavit XI. annis, et vitali luce caruit.

Ceolwlfus frater Cenredi praedicti regis, regnavit VIII. annis, et monachus effectus est. Cujus tempore Beda presbyter venerabilis, et Christi philosophus, feliciter decessit.

Aedbrictus cognatus ejus regnavit XXI. annis, effectusque monachus, fragilem vitam fine glorioso perlustravit.

Osulf filius ejus regnavit uno anno, et a familia sua proditus est, et occisus.

Mol Edelwold regnavit VI. annis, et coactus dimisit illud.

Alredus regnavit VIII. annis, et fugatus, depositus est a gente sua.

Aedelred filius Mol regnavit tribus annis, et fugit a facie ducuum suorum rebellantium.

Alfwold regnavit X. annis, quem Sigga dux proditione occidit.

Osred, nepos regis praedicti, regnavit uno anno, et a regno fugatus est a suis; et post triennium occisus.

Aedelred filius Mol iterum regnavit quatuor annis, et occisus est a populo suo semper nequissimo.

Ardulf regnavit XIL annis, et a suis fugatus est a regno suo. Postea Nordhumbri, ut apparet, insania nequitiae praeoccupati, aliquantisper sine rege fuerunt, et Egbrichto regi concordati sunt.

Haec est abbreviatio regum Merce in hoc libro praedictorum.

34

Edelred filius Pendae regnavit XXIX. annis, et gloriose monachus effectus est.

Cenred cognatus ejus regnavit V. annis, Romamque petiit, et victoriosus monachatum suscepit.

Ceolred, filius Edelredi regis, regnavit octo annis, pugnavitque valide contra regem Ine.

Edelbald superbus regnavit XLI. annis. Hic praedavit Nordhumbre, vicitque gentem Walliae, praefuitque regibus omnibus Angliae: sed tandem a Cudredo rege victus; et postea occisus est.

Beornred uno anno regnum tenuit; sed Offa validus eum aufugavit.

Offa XXXIX. annis regnavit. Is regem Westsexe Kinewlf bello minoravit, et Centenses et Nordhumbras.

Egferd, filius Offae regis, uno ad plenum anno vivere non suffecit.

Cenwlf regnavit XXVI. annis pacifice, et mortuus est communi morte.

Ceolwlf tribus annis regnum tenuit; quod tunc ei Beornulf ferox diripuit.

Beornulf uno anno regnavit, et ab Egbricto rege bello victus demarcuit.

Ludecen rex primo anno regni sui, cum consulibus quinque suis, occisus est.

Wilaf ab rege Egbricto victus bellando, tributarie sub eo regnum tenuit. Regnum vero Eastangle jam regnis aliis variis modis subjectum fuerat.