Jump to content

Historia Anglorum/Liber V

Unchecked
E Wikisource
Liber Quintus
post 1154 p.C.n.

 Liber Quartus Liber Sextus 

LIB. V. DE BELLIS DACORUM.

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24 - 25 - 26 - 27 - 28 - 29 - 30 - 31 - 32 - 33 - 34 - 35


Prologus.

In hujus historiae principio, quinque plagis percussam diximus Brittanniam: quarum de quarta quae per Dacos facta est, praesenti libro tractabimus: haec siquidem longe immanior, longe crudelior caeteris fuit. Romani namque sibi Brittanniam brevi subjugaverunt et lege dominantium splendide rexerunt. Picti vero et Scotti crebras irruptiones ex boreali parte Brittanniae faciebant, sed nec eam ex omni parte aggrediebantur, nec nunquam perniciose repulsi tempore non pauco ab invasione cessabant. Saxones autem pro viribus paulatim terram bello capessentes, captam obtinebant, obtentam aedificabant, aedificatam legibus regebant. Nec non et Normanni cito et breviter terram subdentes sibi, victis vitam et libertatem legesque antiquas regni jure concesserunt; de quibus in antea dicendum est. Daci vero terram undique creberrime, diutissime insilientes et assilientes, eam non obtinere sed praedari studebant, et omnia destruere, non dominari cupiebant. Qui si quandoque vincerentur, nihil proficiebant victores, cum alibi classis et exercitus major insurgeret: miroque modo cum reges Anglorum in orientalem partem contra eos pugnaturi tenderent, antequam hostilibus turmis appropinquarent, advolabat nuntius dicens: “Rex, quonam tendis? Classis Paganorum innumerabilis ex australi parte Angliae littora occupavit, urbesque et villas depopulans, omnia caedi tradit et igni.” Eadem die accurrebat alius dicens: “ Rex, quo fugam capessis? Terribilis exercitus in occidentali parte Angliae appulit, contra quos nisi festinus revertaris, te fugisse existimantes, caede et flamma a tergo persequentur.” Adveniebat eadem die, vel crastina, nuntius alius, qui diceret: “Quo tenditis, proceres? Daci borealibus plagis appulsi, jam domos vestras combusserunt, jam res vestras asportarunt, jam pueros sursum jactatos lancearum acumine susceperunt, jam conjuges vestras quasdam vi oppresserunt, quasdam secum abduxerunt.” Sic tot rumorum miserabili plaga percussi, rex et populus manibus et corde dissolvebantur et tabescebant. Igitur nec cum vincerent, laetitia ut assolet erat eis ulla, nec spes salutis aliqua. Cur autem tanto furore Dei justitia in eos exarserit, causa haec est. In primitiva Angliae ecclesia religio clarissime splenduit, ita ut reges et reginae, duces et episcopi, vel monachatum vel exilium, ut praemonstravimus, appeterent. Processu vero temporum adeo omnis virtus in eis emarcuit, ut gentem nullam proditione et nequitia sibi parem esse permitterent; quod maxime apparet in historia regum Nordhumbre. Sicut autem in regalibus gestis impietas eorum descripta est, ita uniuscujusque ordinis et officii homines dolo et proditione insistebant. Nec erat dedecori nisi pietas; et causa dignissima caedis innocentia. Immisit ergo Dominus omnipotens, velut examina apium, gentes crudelissimas, quae nec aetati nec sexui parcerent, scilicet Dacos cum Gothis, Norwagenses cum Suathedis, Wandalos cum Fresis: qui ab exordio regni Edelwlfi regis usque ad adventum Normannorum Willelmi regis ductu, ducentis triginta annis terram hanc desolaverunt. Qui etiam nonnunquam ex affinitate Brittanniae, Dei vindices et stimuli, Galliam pro meritis crudeliter invaserunt. Sed jam ad historiae ordinem, his explanatis, redeundum est.

Adelwlf primo anno regni sui, cum ipse adversus hostes praedictos in una parte regni sui persisteret, undique confluente Paganorum multitudine, misit Wlfhard consulem cum parte exercitus ad debellandum Dacos qui cum XXXIII. navibus apud Hamtonam appulerant: ubi, magna strage hostium patrata, clarissime triumphavit. Misit etiam rex Adelwlf Edelhelm consulem ut pugnaret contra alium exercitum apud Port cum exercitu Westsexe. Cumque diu conflixissent, occiso praedicto consule, Daci victores extiterunt. Anno vero sequente Herebertus consul pugnavit contra eos apud Mercsware, Dacisque vincentibus, suisque fugientibus, occisus est. Eodemque anno perrexit Paganorum exercitus per orientales partes Angliae, scilicet per Lindesie et Estangle et Cantiam, gentique innumerae vitam ferro rapuerunt. Anno vero hos sequente, terram profundius introiens, exercitus circa Cantuariam et Rovecestriam et Londoniam multitudinem magnam stravit

Adelwlf quinto anno regni sui cum parte exercitus, divisi namque erant exercitus, pugnavit contra gentem XXXV. puppium apud Carrum; Dacique victores fuerunt: licet enim parvus fuisset numerus puppium, magnus tamen erat puppes maximas numerus ingressorum. Anno vero ab hoc quinto, Alcstan episcopus venerabilis, et dux Ernulfus cum Sumersetis, et dux Osredus cum Dorsetis, pugnaverunt contra dacos apud Pedredesmuth; et, Deo auxiliante, multos eorum prostraverunt et victoriae splendorem obtinuerunt. Adelwlf decimo sexto anno regni sui et Edelbaldus filius suus, congregatis omnibus copiis, pugnaverunt cum maximo exercitu, qui cum CCCL. navibus appulerant ad Temesmuth, urbesque praeclaras et multis inclitas annis, Londoniam scilicet et Cantuariam, fregerunt, et fugaverunt Britwlf regem Merce victum cum exercitu suo, qui nunquam postea viguit; cui successit Burhred in regnum Merce: ingredientesque Sudreiam regalibus cuneis obviaverunt apud Achlea. Commissum est igitur inter maximos exercitus tantum et tam grave proelium, quantum nullus retro audierat in Anglia commissum. Videres igitur viros bellatores more segetis utrinque ruere; sanguinisque fluvios capita et membra caesorum secum volvere. Scribere autem singula nonne nimiae et fastidiosae prolixitatis esset? Concessit ergo Deus fortunam belli in se credentibus, et inenarrabilem contritionem se contemnentibus. Rex igitur Adelwlfus victor extitit clarissimus. Eodem anno Edelstan rex Cantiae et dux Ealhere navali proelio contra Dacos pngnaverunt apud Sandwic: et magna strage hostium facta, novem puppes eorum ceperunt: aliae vero fugerunt. Consul quoque nomine Cheorl cum gente Davenescyre pugnavit contra Paganos, multosque percussit, et victor extitit apud Wienbeorne, Hic igitur annus Anglorum genti fortunatus extitit. Hoc anno primum quidem Paganorum exercitus per totam hyemem in hac patria conversatus est apud Tenet.

Adelwlfus decimo octavo anno regni sui, adjuvit Burhred regem ad subjugandum sibi Nordwalenses potentissime; sociavitque ei filiam suam in matrimonio. Anno eodem misit rex Adelwlf Aluredum filium suum Leoni papae Romam; quem Leo postea in regem benedixit et loco filii suscepit. Hoc anno dux Ealhere cum Centensibus, et Huda cum Sudrigensibus pugnaverunt contra exercitum Paganorum apud Tenet: et magna gens ex utraquo parte occisa est, et naufragata; et ambo duces mortui sunt. Adelwlfus decimo nono anno regni sui, totam terram suam ad opus ecclesiarum decumavit propter amorem Dei, et redemptionem sui: postea vero cum magno honore Romam perrexit, et ibi uno anno conversatus est. Et inde rediens filiam Caroli Calvi regis Franciae assumpsit in uxorem, et eam secum in hanc patriam adduxit: et cum duobus annis eam tenuisset, hominibus ademptus est; et sepultus apud Wincestre. Hic primum fuerat episcopus apud Wincestre, sed Egbricto patre suo defuncto, necessitate cogente, factus est rex; et uxore ducta, quatuor filios genuit, qui omnes post eum reges fuerunt. Circa hoc tempus Pagani perendinaverunt tota hyeme apud Sepeige.

Adclbaldo filio suo reliquit praedictus rex nobilissimus regnum haereditarium Westsexe: Adelbricto filio suo alii reliquit regnum Cantiae et Estsexe, et Sudsexe. Ambo igitur fratres, optimae indolis juvenes, regnum suum, dum uterque vixit, felicissime tenuerunt. Adelbaldus rex Westsexe cum regnum suum quinque annis in pace tenuisset, morte immatura praereptus est; planxit autem omnis Anglia Adelbaldi regis juventutem, et factus est luctus vehemens super eum; et sepelierunt eum apud Sireburne. Sensitque posthac Anglia quantum amiserit in eo. Adelbricht frater regis praedicti regnavit post eum super Westsexe, qui prius erat rex Centensis. In diebus ejus venit navalis exercitus, et egredientes destruxerunt Wincestre; et sic

“Urbs autiqua ruit multos dominata per annos.”

Tunc vero dux Osric cum Hamtunescyre et dux Edelwlf cum Barrucscyre pugnaverunt contra eundem exercitum. Quibus cum magna contritione fugatis, nostri victores extiterunt.

Adelbricti regis anno quinto, venit exercitus Paganorum apud Tenet; quibus cum Centenses causa induciarum pecuniam promisissent, infra inducias, nocte quadam improvise proruperunt, et Cantiam ex orientali parte depraedati sunt. Eodem anno Adelbrictus cum regnasset super Westsexe quinque annis, super Cantiam vero decem annis, mortem gustavit. Post quem Adelred frater ejus regni suscepit insignia. Hoc autem anno venit maximus exercitus Paganorum in terram Anglorum, quorum duces fuerunt Hinguar et Ubba viri strenuissimi sed crudelissimi: Hinguar erat ingentis ingenii, Ubba vero fortitudinis admirandae. Perendinantes igitur in hyeme in Estangle, inducias et equos ab iis acceperunt, et quietis gratia fortitudini suae ad tempus pepercerunt.

Adelredi regis anno secundo, venit exercitus praedictus, quem Hinguar et Ubba rexerunt, in Nordhumbre apud Eoverwic. Eratque inter gentem patriae illius, solita proditione, magna discordia, quia regem suum Osbrict abjecerant, et alium degenerem, nomine Ellan, acceperant: ideoque tarde concordati, congregato exercitu, venerunt ad Eoverwic, in qua erat Paganus exercitus; fractoque muro intus irruentes, cum eis pugnaverunt, et ibi occisus est uterque rex Osbrict et Aella, et innumera multitudo gentis Nordhumbre intra urbem et extra; et qui residui fuerunt, inducias cum Paganis ceperunt. Hoc anno obiit Alcstan episcopus; sepultus est apud Scyreburne, ubi fuit episcopus quinquaginta annis.

Adelredus rex, anno tertio regni sui, ivit Snotingham cum fratre suo Alfredo in auxilium Burhredi regis Merce; exercitus namque praedictus venerat Snotingham, et ibi in hyeme fuit. Congregatis igitur omnibus copiis Anglorum, cum suos obsessos et viribus impares Hinguarus videret, vulpeculari astutia, verbisque delinitis, inducias ab Anglis impetravit: rediensque Eboracum, ibi crudeliter uno anno permansit. S. Eadmundus anno Dominicae Incarnationis DCCC.LXX., Adelredi regis anno quinto, coeli palatia conscendit. Exercitus namque praedictus Hinguari regis veniens per Merce ad Tedforde, ibi in hyeme permansit, clademque maximam genti miserrimae intulit. Rex vero Eadmundus magis eligens mortem perferre, quam desolationem suorum videre, captus eat ab iis, corpusque sanctissimum sagittis impiorum ad stipitem undique transverberatus: Dei vero clementia multa super eo signavit miracula.

Adelredi regis anno sexto, venit exercitus novus et maximus, quasi fluvius inundans et omnia secum volvens, in Westsexe usque ad Redingum; prae nimia vero multitudine cum simul non possent procedere, diversis turmis et locis gradiebantur. Duces eorum autem fuerunt duo reges Basreg et Aldene. Itaque post tres dies dux Edelwf duobus obvians consulibus exercitus apud Englafeld, pugnavit cum eis et vicit, et unum occidit, qui vocabatur Sidrac. Et post quatuor dies rex Edelred et frater suus cum magna gente venientes Redingum, pugnavenint cum exercitu; et multi ceciderunt ex utraque parte; et Daci victores fuerunt Et post quatuor dies iterum pugnaverunt rex Adelred et frater suus Alfred contra totum exercitum apud Escesdune, qui fuit divisus in duas partes: ex una parte fuerunt Basreg et Alfdene reges Pagani, contra quos pugnavit rex Edelred, et occidit regem Basreg: ex alia vero parte fuerunt Pagani consules, contra quos pugnavit Alfred frater regis, et occidit quinque consules; Sidroc senem et Sidroc juvenem et Osbearn et Frena et Harolde: et exercitus fugatus est, et multa millia occisa sunt; duravitque proelium usque ad noctem. Iterum post quatuordecim dies Adelred rex et frater suus Alfred pugnaverunt cum exercitu apud Basingum; et Daci vicerunt. Iterum post duos menses rex Adelred et frater suus Alfred pugnaverunt cum exercitu apud Meredune; et multi ex utraque parte ceciderunt, et Daci diu fugati in fine vicerunt. Ibi occisus est Heahmund episcopus et multi proceres Angliae. Post hoc proelium venit in aestate magnus exercitus apud Redingum. Hoc anno obit Adelred rex post Pascha, sepultus apud Winburnhamminster; qui regnavit quinque annis. Tunc Alfred frater suus, filius Adelwlfi, regnavit super Westsexe; et postea circa unum mensem pugnavit cum pauca gente apud Wiltune contra exercitum, et diu fugavit eum; et postea Daci vicerunt. Hoc anno fuerunt novem proelia campestria contra exercitum in regno ex australi parte Temese; praeter invasiones quas Alfred frater ejus et duces regis saepe fecerunt. Et hoc anno sunt occisi rex unus et novem comites; et proceres Westsexe ceperunt inducias cum exercitu Paganorum.

Alfredi regis anno primo, exercitus venit Londoniam a Reding, et ibi per hiemem fuit; et Mercenses ceperunt inducias cum exercitu. Secundo vero anno, rex Haldene duxit exercitum eundem hiematum in Lindesei apud Torcheseige. Tertio autem anno, hiemaverunt apud Rependune. Tunc vero congregati sunt cum eo tres alii reges, Godrun et Oscetin et Anwend, et facti sunt invincibiles; et Burhred regem, qui regnaverat XXII. annis super Merce, trans mare fugaverunt. Rex autem Burhred Romam perrexit, ibique moriens, sepultus est in ecclesia S. Mariae apud Anglecnescolam. Daci autem tradiderunt regnum Merce Ceolwlfo cuidam insipienti regi, ad servandum ad opus eorum. Ipse autem juravit, et obsides iis dedit, se redditurum illis regnum quandocunque vellent, et seipsum praesto esse cum omnibus quos adducere posset in auxilium eorum.

Alfredi regis anno quarto, exercitus recessit a Rependune et divisus est. Alfdene rex cum parte quadam exercitus perrexit in Nordhumbre et fuit in hieme juxta Tinam, et saisivit terram et divisit eam suis, et coluerunt eam duobus annis; et saepe praedavit super Pictos. Tres vero reges Dacorum praedicti venerunt cum majori parte exercitus ad Grantebrige, et ibi uno permanserunt anno. Hoc anno pugnavit rex Alfred navali proelio contra VII. puppes, quarum unam cepit, ceteras fugavit. Anno vero sequente, exercitus trium regum venit apud Werham in Westsexe. Rex vero Alfredus cepit inducias cum exercitu, acceptis ab eo obsidibus ex nobilioribus eorum. Ipsi autem juraverunt ei, quod nunquam alicui antea fecerant, se cito exituros a regno illius; et in proxima nocte furtim recedens exercitus qui equos habebant, perrexerunt Exanceastre. Hoc anno Rollo cum suis Normanniam venit. Anno vero sequente exercitus perjurus venit a Werham ad Exanceastre, et navalis exercitus circum remigans tempestate obrutus est, perieruntque CXX. puppes apud Swanawic. Rex autem Alfred cum magna gente secutus est exercitum, qui equos habebant, nec eos consequi potuit ante Exanceastre. Tunc exercitus tradidit illi quotquot obsides ipse volebat, et pacem tenere juravit; et bene tenuit. Tunc exercitus ivit in Merce, et partem regni tenuit, partem dedit Ceolwlfo.

Alfredi regis anno septimo, cum jam Daci omne regnum a boreali parte Temesis obtinerent, regnaretque rex Haldene in Nordhumbre, et frater Haldeni esset in Estangle, tres vero reges praedicti cum Ceolwlfo rege eorum essent in Merce, et Londonia, et Estsexe, regi vero Alfredo non remansisset nisi terra ultra Tamesim; indignum visum est Dacis ut vel hoc ei remaneret. Tres igitur reges venerunt Cipenham in Westsexe cum mira multitudine quae nuper a Dacia venerat: operientesque terram quasi locustae, cum nullus eis posset resistere, occupaverunt eam sibi. Pars igitur populi trans mare fugit, pars Alfredum regem secuta est, qui cum paucis se in nemoribus abscondebat, pars vero subdita est hostibus. Cum autem rex Alfredus jam nec terram haberet, nec spem habendi, respexit in reliquias plebis suae Dominus. Venit namque frater regis Haldene cum XXIII. navibus in Westsexe in Davenscyre. Gens autem regis Alfredi occidit eum et DCCCXI. homines exercitus sui; captumque est ibi vexillum eorum quod vocabatur Raven. Ergo rex Alfredus, hoc successu confortatus, paravit firmitatem quandam apud Ethelingeie; et sic fretus, pugnavit saepe cum exercitu, auxilio Sumersetensium qui ibi propinqui erant. Et in septima hebdomada post Pascha perrexit ad Ecgbrichtestan ex orientali parte Seleuude; et venerunt contra eum omnes Sumerseti et Wilsati et qui residui fuerant de Hantunescyre, laeti pro adventu suo: et ipse in crastino inde perrexit ad Aeglea, et inde alia die ad Edendune, et ibi pugnavit contra exercitum, et eum fugavit, et eum persecutus est usque ad firmitatem suam; et ibi fuit quatordecim diebus. Tunc exercitus tradidit regi obsides, et juravit se recessurum a regno suo. Promisit etiam quod rex eorum baptizaretur; et factum est: venit enim Godrun princeps regum eorum ad Alfredum regem, et baptizatus est. Alfredus vero patrinus ejus factus, cum eum secum duodecim diebus tenuisset, abeunti multa dedit munera.

Alfredi anno octavo, ivit exercitus praedictus a Chipenham ad Cyrencestre, et ibi hiemavit in pace. Eodem anno extranei, id est Wicingi, collegerunt novum exercitum, et manserunt apud Fulenham juxta Tamesim. Hoc anno sol obscuratus est. Anno vero sequente exercitus praedictus regis Godrum recessit a Cyrenceastre et perrexit in Estangliam, et terram illam obtinuit, et divisit. Eodem anno exercitns qui fuit apud Fulenham mare transiit, et ad Gant uno anno permansit. Sequenti vero anno pugnaverunt cum Francis, et vicerunt eos. Tertio autem anno venerunt per Mese in Franciam. Quo in tempore rex Alfredus navali proelio quatuor puppes Dacorum cepit, et eos qui inerant, interfecit. Quarto vero anno venit exercitus apud Scat in Cundoet, et ibi uno anno permansit. Hoc anno Marinus papa misit Alfiredo regi ligum Domini. Alfredus autem misit eleemosynam suam Romae, et etiam in Indiam ad S. Thomam, secundum votum quod fecerat quando hostilis exercitus hiemavit apud Londoniam.

Alfredi regis anno decimo quarto, pars exercitus qui in Gallia erat venit ad Bovecestriam: et civitatem obsidentes, coeperunt facere ibi aliam firmitatem. Adveniente vero rege, ad puppes fugerunt, et mare transierunt. Misit autem rex Alfred navalem exercitum ad Cent in Estanglia, qui cum venissent Sturemutham obviantes XVI. puppibus Wiccingorum vicerunt eas bello: sed redeuntes cum spoliis et victoria, obviaverunt magno exercitui Wiccingorum, et cum iis pugnantes victi sunt. Eodem anno interfecit aper quidam Carolum regem Franciae, filium Lodovei, filii Caroli Calvi, cujus filiam Juhetam duxerat rex Edelwlf. Tunc quoque papa Marinus obdormivit. Anno sequente venit exercitus Dacorum per Secanam ad ponten Parisius, et illic hiemavit. Alfredus rex Londoniam obsedit, quia maxima vis Dacorum secuta fuerat Gallicanum exercitum; omnes autem Anglici statim ei subditi sunt, et receperunt eum: Daci namque aufugerunt. Rex vero tradidit Aedredo duci civitatem in custodiam. Anno vero hos sequente, exercitus recedens a ponte Parisius ivit per Secanam usque ad Marnam, et per Marnam usque ad Cadzi, et in ea, et in Iorna duobus annis conversati sunt. Circa hoc tempus, factione Ernulfi, quinque reges facti sunt in Francia.

Alfredi regis anno XIX. Godrun rex Dacus, qui fuit filiolus Alfredi regis et regnavit in Estangle, luce demptus est. Hoc anno venit exercitus a Secana ad Scanlaudam, quod est inter Brittanniam et Franciam. Brittones vero cum eis pugnantes, et in flumen quoddam fugantes, multos necaverunt Hic Pleumundus archiepiscopus a Deo et omni populo electus est. Anno vero sequente exercitus ivit in orientem, et rex Arnulfus cum Francis et Saxonibus et Baveriensibus pugnavit contra exercitum, et repulit eos. Postea rediit in Angliam ille magnus exercitus cum omnibus rebus suis ad portum Limene cum CCL. navibus; qui portus est in orientali parte Cent juxta magnum nemus Andredeslaige, quod CXX. millia in longitudine, XXX. in latitudine continet. Egressi vero construxerunt castrum apud Awldre. Interim venit Hasteng cum LXXX. navibus in portum Tamesis, et paravit castrum apud Middletune: postea vero regi Alfredo juramenta fecit, ne in aliquo ei noceret. Rex ergo ipsi, et uxori suae, et filiis multa dona dederat; quorum alterum rex ipse in baptismate tenuerat, alterum vero Edredus dux magnus. Hasteng autem semper infidus, castrum construxit apud Beamfled. Cumque isset praedatum super regem, fregit rex castrum praedictum, et cepit ibi uxorem ejus, et filios, et pecuniam, et spolia, et puppes: uxorem vero et filios reddidit Hastengo, quia patrinus eorum erat. Regi autem Alfredo venit nuntius dicens: “Centum puppes venerunt a Nordhumbre et Estangle, et obsident Exanceastre.” Rex igitur dum illuc tendit, exercitus qui erat apud Awldre invasit Estsexe, et castrum fecit apud Scobrih: indeque permeantes, venerunt usque ad Budingtune juxta Savernam, et ibi castrum fecerunt; unde tamen bello repulsi, fugerunt ad castrum suum in Estsexe. Illi autem qui obsederant Exanceastre, audito adventu regis, ad puppes fugerunt, et in mari praedantes manebant. Quartus exercitus venit eodem anno a Nordhumbre usque in Legecestriam; sed ibi obsessi sunt, et tanta fame afflicti sunt, quod etiam equos suos comederent.

Alfredi regis, anno XXIII. Daci qui erant in Legecestria iverunt circum per Nordwales et Nordhumbre ad Mereseige insulam Estsexe, et post in hieme traxerunt puppes suas per Tamesim in flumen Luye: ille autem exercitus qui obsederat Exanceastre deprehensus est praedans juxta Ciceastre, ubi multos ex suis amiserunt, et quasdam ex puppibus suis perdiderunt. Anno vero sequenti, exercitus qui erat in Luye, fecit juxta idem flumen castrum quoddam, viginti millibus a Londonia. Venerunt igitur Londonienses ad castrum illud, et cum Dacis pugnantes, quatuor ex ducibus eorum occiderunt, et victoriam in tempore opportuno dedit suis Dominus omnipotens. Cum ergo fugissent Daci ad castrum, fecit rex aquam Luye findi in tria brachia, ne puppes suas per eam reducere possent. Quod Daci comperientes, relictis puppibus, perrexerunt usque ad Quadruge juxta Savernam, et ibi castrum fecerunt, et ibidem hiemaverunt; commendatis uxoribus suis in Estangle. Rex vero cum exercitu persecutus est eos: ut Londonienses puppes Dacorum relictas quasdam ad Londoniam duxerunt, quasdam combusserunt. Hi igitur his tribus annis praedictis, scilicet ex quo Daci ad portum Limene appulenint, Anglis multa mala fecerunt, sed et ipsi multo plura toleraverunt. Anno vero quarto, divisus est exercitus partim in Nordhumbre, et partim in Estangle; pars vero transfretans ivit in Secanam: postea tamen quaedam puppes Dacorum venerunt juxta littora Westsexe, quae crebris irruptionibus saepe praedantes, et saepe pugnantes, cladem non modicam provincialibus Westsexe contulerunt. De multis vero conflictibus unum pertractabo, quia insoliti fuit eventus. Rex Alfredus naves longas, scilicet XL. remorum, vel plurium, fecit parari contra puppes Dacorum praedictas: sex autem puppes Dacorum, cum in quodam littore Davenscyre starent, praeoccupaverunt eas novem regiae naves. Quod Daci videntes, tres rates contra eos commoverunt, aliae namque tres stabant in littore immobiles, Nereo scilicet retracto. Sex igitur puppes Anglorum pugnaverunt contra tres puppes Dacorum. Tres vero reliquae progressae sunt ad tres naves Dacorum in littore stantes. Tres igitur naves Dacorum contra sex desperate et omnino audacissime et diu pugnantes, conflictum asperrimum peregerunt. Vicit tamen numerus major, duaeque rates Dacorum captae sunt, tertia vero aufugit, omnibus tamen occisis qui inerant, praeter quinque. Hoc autem perpetrato, cum ad naves sociorum, quae juxta puppes Dacorum ex adverso littore erant, reverti vellent, exsiccatae sunt: quod Daci videntes, egressi de tribus puppibus pugnabant contra gentem Anglorum quae erat in tribus ratibus. Videres autem gentem sex navium bellum aspicientem, et auxilium ferre nequientem, pugnis caedere pectus, et unguibus rumpere crines. Angli tamen viriliter agebant, et Daci fortissime instabant. Ceciderunt ex Anglis XLII., et ex Dacis CXX. Daci tamen Lucheman praepositum regalis exercitus acrius insistentem occiderunt: ob quam rem Angli dum paulatim cederent. Daci pene victores visi sunt. Sed ecce, mari redeunte ad puppes, Daci maris alta invadunt, quos postea IX. puppes Anglorum sero et frustra persecutae sunt. Ventus vero adversus victores Dacos aggreditur, et duas ex puppibus eorum ad terram projecit, unde homines capti et adducti ad regem, omnes suspensi sunt apud Wincestriam; qui vero in tertia puppe erant, valde sauciati appulerunt in Estangle. Eodem anno perierunt XX. naves cum hominibus juxta australia littora.

Alfredus rex, cum regnasset viginti octo annis et dimidio super totam Angliam, praeter illas partes quae subditae erant Dacis, mortis sensit aculeum. De cujus regimine laborioso, et inextricabili vexatione, versifice proloqui dignum duximus:

“Nobilitas innata tibi probitatis honorem,
Armipotens Alfrede, dedit, probitasque laborem,
Perpetuumque labor nomen: cui mixta dolori
Gaudia semper erant, spes semper mixta timori.
Si modo victor eras, ad crastina bella pavebas:
Si modo victus eras, ad crastina bella parabas.
Cui vestes sudore jugi, cui sica cruore
Tincta jugi, quantum sit onus regnare, probarunt.
Non fuit immensi quisquam per climata mundi,
Cui tot in adversis vel respirare liceret,
Nec tamen aut ferro contritus ponere ferrum,
Aut gladio potuit vitae finisse labores.
Jam post transactos vitae regnique dolores,
Christus ei sit vera quies, sceptrumque perenne.”

Edwardus filius regis Alfredi, paternum regnum tenuit XXIV. annis. Aedelwoldus vero frater suus junior accepit uxorem, et saisivit Winburnam sine voluntate tam regis quam nobilium regni: quapropter ivit rex Edwardus cum exercitu usque ad Bathan juxta Winburnam. Aedelwoldus autem cum hominibus suis in Winburna permanens januis clausis, dicebat quia ibidem persisteret aut occumberet. Nocte tamen inde recedens, ivit ad exercitum qui erat in Nordhumbre. Illi vero nobilitati juvenis congaudentes, constituerunt eum regem et principem super reges et duces suos. Rex autem saisivit uxorem ejus, quam juvenis praedictus ultra vetitum episcopi duxerat, quia sacrata fuerat in sanctimonialem. Eodem anno obierat Edred dux Davenescyre uno mense ante obitum Alfredi regis; qui cum eo multa fidelis et fortis gesserat bella. Edwardi regis anno tertio, Aedelwoldus frater regis, coactis viribus, duxit navigium immensum in Estsexe; et Estsexenses sine mora subditi sunt. Anno vero sequente duxit exercitum gravissimum in Merce, et praedavit eam undique usque ad Cricalade. Ibique transiens Tamesim, cepit in Brethdenne et circumquaque quicquid aderat. Sicque patrato facinore suo, domum reversi sunt cum gaudio. At rex Edwardus congregans exercitum quam citius potuit, ivit post eos, et terram eorum totam praedatus est inter Dicum et Usam usque ad paludes in Nord; postea cum inde recedere vellet, praecepit per totum exercitum suum ut omnes simul recederent: et recesserunt omnes praeter Centenses, qui remanserunt ultra, praeceptum regis, et rex misit propter eos VII. nuntios. Tunc exercitus Dacorum ibi eos intercepit, et pugnavit cum eis; ibique occisus est Siulf dux, et Sighelm dux, et Adelwald baro regis, et Cenwlf abbas, et Sigebricht filius Siulfi, et Eadwold filius Accae, et plures alii, licet ditiores nominentur. Et ex parte Dacorum occisus est rex Eoric, et Aedelwoldus juvenis, quem elegerant in regem, et Beorthsigt filius Brithnodi adeling, et Isopo hold, et Oscetel hold, et plures alii, quos omnes nominare nequivimus, et multus populus cecidit ex utraque parte; et ex parte Dacorum plures occisi sunt, licet ipsi victoriam obtinuissent. Hoc eodem anno obiit Ealcswid uxor regis Edwardi.

Edwardus rex anno quinto, constituit inducias cum Estanglis et Nordhumbris apud Itingforde. Anno vero sequenti, misit exercitum rex fortissimum ex Westsexe et Merce, qui praedam maximam ceperunt ab exercitu qui erat in Nordhumbre, tam hominum quam animalium. Multisque Dacorum occisis, manserunt in terra eorum quinque hebdomadis praedantes. Anno sequenti, exercitus Dacorum venit in Merce praedatum. rex autem congregaverat centum puppes, et misit eas contra exercitum: quas postquam comperuit exercitus, putavit ab eis habere auxilium, et quod securius possent ire quoquo vellent. Porro rex misit exercitum post eos ex Westsexe et Merce, qui consecuti sunt eos a tergo cum domum reverterentur, et cum eis pugnaverunt. Bellum ingens est commissum. Contrivit autem Dominus infideles contritione magna, et ex eis multa millia mors cruenta devoravit, corrueruntque principes eorum in confusione et devorati in pulvere sorduerunt. Occidit namque rex Haldene, et rex Eowils, et Uthere consul, et Scurfa consul, et Owlf hold, et Benesing hold, et Hanlaf niger, et Wrfefs hold et Offerd hold, et Offerd hlyte, et Hahmund hold, et Gudferd hold, et alius Gudferd. Servi autem Domini victoria tanta potiti, exultantes in Deum vivum, in hymnis et concentibus Dominum exercituum benedicebant. Anno sequente, defuncto Edredo duce Merce, rex Edwardus saisivit Londoniam et Oxinefordiam, omnemque terram Mercensi provinciae pertinentem.

Edwardus rex anno IX. regni sui construxit Herefordiam, castrum non immensiun sed pulcherrimum, inter Beneficiam et Mimeram et Luye, flumina non profunda sed clarissima. Eodem anno construxit burgum quendam Witham in Estsexe, et interea manebat apud Mealdune: et ei subdita est magna pars gentis illius, quae prius erat in subditione Dacorum. Sequenti vero anno exiit Dacorum exercitus ab Hamtonia et Legecestria, et fregerunt inducias quas rex iis dederat; et fecerunt caedem magnam Anglorum apud Hocheneretune, et ibi circum in Oxinefordscyre. Et postquam domum redierunt, statim exiit alia caterva, et ivit ad Ligetune. Gens autem patriae illius eos comperiens, pugnavit cum eis, et eos fugavit, et totam praedam quam ceperant, eis abstulit, et etiam equos eorum.

Edwardi regis anno undecimo, venit magnus navalis exercitus ab austro ex Lidwicum, et duo connsules Uhter et Rahald; et circuierunt in West, quousque venerunt ad littus Saverne, et ibi praedati sunt in Nordwales ubicunque poterant juxta littora, ceperuntque Camelegeac episcopum et duxerunt eum ad puppes suas. Rex autem Edwardus redemit eum quadraginta libris. Postea exercitus exiit, volens praedari super Yrcingafeldas; et tunc obviaverunt eis Legeceastrenses, Herefordiensesque, et homines ex aliis castris quae ibi erant propinqua, et cum eis pugnantes eos fugaverunt: occideruntque Rahald consulem, et Geolcil fratrem Utheri eonsulis, magnamque partem exercitus, et fugaverunt eos in castrum quoddam, obsidentes eos ibi, quousque illi dederunt eis obsides, juraveruntque se recessuros a terra regis. Rex autem fecit custodiri littora Saverne ex australi parte a Walia usque ad Afenam, ita quod ipsi nullo modo ex illa parte irrumpere praesumpserunt. Ipsi tamen bis furtim exierunt; una vice ex orientali parte Weced, alia vice apud Portlocan: et utraque vice pauci evaserunt qui occisi non essent, praeter illos qui poterant natare ad puppes. Et tunc manserunt in insula Stepen cum magna miseria, ita quod cibus eis defecit, et multi fame mortui sunt, quia cibum conquirere nequibant Tunc recesserunt ipsi in Deomedum, et inde in Hiberniam. Eodemque anno rex Edwardus ivit cum exercitu ad Buchingaham, ibique mansit quatuor hebdomadis; fecitque vallum ex utraque parte aquae, antequam inde recessisset. Et Turchetel consul ibi subditus est regi; omnesque consules et meliores barones qui appendebant ad Bedefordiam, et plures ex illis qui appendebant ad Hamtoniam.

Edwardi regis anno duodecimo, fuisse proelium apud Holme inter Centenses et Dacos scripturae veterum dicunt: quis autem victor fuerit nonne indeterminatum relinquunt? Secundo ab hoc anno luna valde obscurata est, et magno fuit horrori videntibus: tertio anno apparuit cometa: quarto anno Legecestria renovata est: quinto anno corpus S. Oswaldi translatum est a Bardenei in Merce: sexto anno Anglici et Daci pugnaverunt apud Totanhale. Quis autem cuneorum horrendos aggressus, ignitas collisiones, formidabiles tinnitus, feras irruptiones, miserabiles occasus, clamores horrisonos scriptis exequetur? Tandem suos divina pietas victoria decoravit, et Dacos infideles caede simul et fuga dehonestavit. Eodem anno Edelfled domina Merce, quae sub Etheredo patre suo infirmo regnum Merce regebat, construxit burgum Brimesbirih.

Edwardi regis anno XVIII. mortuus est Ethered dominus Merce pater Edelfled, qui fuerat diu infirmus, et dedit terram suam filiae suae; quia nullum filium habebat. Secundo ab hoc anno Edelfled domina Merce construxit burgum ad Scoriate, et eodem anno burgum apud Bruge: tertio anno, Edelfled domina Merce construxit burgum Tamewrthe in principio aestatis; et ante Augustum, illum apud Stafforde: quarto, Edelfled domina Merce construxit burgum Edesbirih in principio aestatis; et in fine Augusti illum apud Wirengewic: quinto, Edelfled domina Merce construxit burgum apud Cereburih post Natale; et illum apud Wardebirh in aestate; et eodem anno illum apud Rumcoven: sexto, misit exercitum in Walliam, Walensibusque victis, fregit Brecanammere; in qua cepit uxorem regis Walensis cum XXXIII. hominibus: septimo, Edelfled domina Merce adquisivit Derebi cum provincia ei appendicia. Cum autem multitudo hostium intra Derebi conclusa, egredi contra eam non auderet, castellum acerrime invasit, et in ipso portae introitu proelii maxima vis exarsit, ubi quatuor duces fortissimi Edelfled caesi sunt; sed sui nihilominus portam et muros fregerunt. Octavo, Edelfled domina Merce conquisivit Legecestriam, et major pars exercitus, qui ibi erat, subdita est; Eboracensesque illi promiserant et quidam eorum fidem dederant, quidam vero juraverant quod forent in auxilium ejus. Post illam autem conventionem ipsa obiit apud Tamewrthe, duodecim diebus ante festum S. Johannis, octavo anno ex quo obtinuit dominium Merce, et sepulta est apud Gloucestre in porticu S. Petri. Haec igitur domina tantae potentiae fertur fuisse, ut a quibusdam non solum domina vel regina sed etiam rex vocaretur ad laudem et excellentiam mirificationis sui. Et ut aestimatum et dictum est, nisi fati velocitate praerepta fuisset, viros virtute transisset universos; unde ad tantae probitatis memoriam, camenam diuturnitatis largitricem vel pauca dicere compulimus:

“O Elfleda potens, O terror virgo virorum,
Victrix naturae, nomine digna viri.
Te, quo splendidior fieres, natura puellam,
Te probitas fecit nomen habere viri.
Te mutare decet, sed solam, nomina sexus,
Tu regina potens, rexque trophaea parans.
Jam nec Caesarei tantum meruere triumphi,
Caesare splendidior, virgo virago, vale.”

Edwardus rex vicesimo sexto anno regni sui, exhaereditavit ex dominio Merce totius Alfwen sororem Adelfled, quae postea regnum illud tenuit, magis curans an utiliter vel inutiliter ageret, quam an juste vel injuste. Postea vero construxit burgum apud Glademuthan. Nec longe post migravit a corpore apud Ferandune, et Alfwarde filius ejus cito post patrem defecit apud Oxineforde; et sepulti sunt apud Wincestre. Nec multo ante Sidric rex Northumbre occiderat fratrem suum Nigellum: quo scelere patrato, rex Reginaldus conquisiverat Eoverwic

Adelstan filius Edwardi electus est rex in Merce, et sacratus apud Kingstun: qui regno quidem parum vixit, sed clare gestis non parum splenduit; qui a fortissimis lacessiri, sed bello nunquam potuit vinci. Curriculo siquidem sequentis anni, Gudfridum regem Dacorum, patrem Reginaldi praedicti regis, bello lacessitus, bello repulit, repulsum fugavit, fugatum perdidit. Nec multo post adversa percussus fortuna, fratrem suum Edwinum, magni vigoris juvenem, et bonae indolis, maris fluctibus flebiliter amisit. Ut vero rex Adelstan, his transactis, gentem perfidam Dacorum et infidam Scottorum in exterminium traducere disponens, confertissimum duxit exercitum terra et mari in Nordhumbram et Scotiam; cui cum non esset qui resistere inciperet, vel qui resistere persisteret, ubique terrarum progrediens et pro libitu praedans, cum triumphali rediit lauro. Adelstan rex anno gratiae DCCCCXLV., regni vero sui anno quarto, commisit proelium ad Bruneburh, proeliorum maximum, contra Anlaf regem Hiberniae, qui vires suas gente Scottorum et Dacorum in Anglia conversantium adauxerat. De cujus proelii magnitudine Anglici scriptores quasi carminis modo proloquentes, et extraneis tam verbis quam figuris usi, translatione fida donandi sunt, ut pene de verbo in verbum eorum interpretantes eloquium, ex gravitate verborum gravitatem actuum et animorun gentis illius condiscamus.

“Rex Adelstan, decus ducum, nobilibus torquium dator, et frater ejus Edmundus, longa stirpis serie splendentes, percusserant, in bello, acie gladii apud Brunesburh. Scutorum muros fiderunt, nobiles ceciderunt, domesticae reliquiae defuncti Edwardi. Sic namque iis ingenitum fuerat a genibus cognationum, ut bellis frequentibus ab infestis nationibus defenderent patriae thesauros et domos, pecunias et xenia. Gens vero Hibernensium, et puppium habitatores, fatales corruerunt; colles resonuerunt. Sudaverunt armati, ex quo sol mane prodiit, micans hilariter, laetificans profunda, Dei luminare, fax Creatoris, usque quo idem nobilis ductor occasu se occuluit. Ibi viri jacuerunt multi a Dacia oriundi, telis perforati, sub scutis lanceati, simul et Scotti bello fatigati. Gens vero Westsexe, tota simul die, prius electi, post indefessi, invisae gentis globos straverunt; viri elegantes, hastas caedebant, viri Mercenses acuta jacula mittebant, duro manus ludo. Sanitas ibi nulla his qui cum Anlavo trans maris campos in ligni gremio terram petierunt, Marte morituri. Quinque occubuerunt in loco belli reges, juvenes gladiis percussi, ducesque septem regis Anlavi; absque numero ceciderunt Scotti, deperiitque Normannorum tumor. Nec enim paucos ad litem belli, duxerant secum: cum paucis vero in maris fluctus rex navi provectus, intrinsecus gemebat. Simul et Froda ductor Normannus, cumque suis notis dux Constantinus, de Martis congressu, jactare nequierunt, ubi cognationis suae fragmen apparuit, ubi amici sui corruerant, in statione populi bello prostrati, et filium suum in loco proelii vulneribus demolitum carum reliquit. Nec Gude Dacus declamare potuit, licet verbis blandus, et mente vetustus. Nec Anlaf ipse, cum reliquiis suis mentiri potuit, quod ad hoc negotium sui praestiterint in campo belli, ictuum immanitate, telorum transforatione, in concilio proborum. Matres vero et norus planxerunt suos belli alea cum Edwardi filiis lusisse; cum Normanni, navibus clavatis, et Anlaf tabefactus, ultra profundum flumen, terras suas, moesto animo, repetissent. Postea frater uterque rediit Westsexe, belli reliquias post se deserentes, carnes virorum in escam paratas. Ergo corvus niger, ore cornutus, et buffo livens, aquila cum milvo, canis lupusque mixtus colore, his sunt deliciis diu recreati. Non fuit bellum hac in tellure majus patratum, nec caedes tanta praecessit istam, postquam huc venerunt, trans mare latum, Saxones et Angli, Brittones pulsuri: clari Martis fabri, Walenses vicerunt, reges fugaverunt, regna susceperunt.”

His causa recreandi interpositis ad historiam redeamus.

Adelstanus rex cum regnasset quatuordecim annis, hominibus ultra non apparuit. Successit autem ei in regno Eadmundus filius suus, et regnavit sex annis et dimidio: cujus regni anno quarto occisus est, per proditionem regis Franciae, Willelmus filius Rollonis, qui terram quae vocatur Normannia a rege Franciae conquisierat. A Rollone autem gens Normannorum duxit originem. Eadmundus rex ducens exercitum in illam partem Merce quae Paganis diu subdita fuerat usque ad latissimum flumen Humbre, belli sorte, Dacos vicit, et Quinque Urbes victoriosus cepit: Lincolniam, Legecestriam, et Stanfordiam, et Snotingeham, et Derebi. Dacos igitur, qui etiam eo tempore Normanni sunt vocati, penitus extirpavit, et ab urbibus praedictis infidelitate remota, Dei gratia fidei fulgorem restituit. Eo in tempore obiit rex Anlaf, de quo praediximus: postea vero rex Eadmundus suscepit quendam alium Anlaf regem Dacorum in baptismate, tam viribus regis cedentem, quam praedicationi credentem. Et post paucos dies Reginaldum regem Eboracensem, de quo praediximus, quia Eboracum conquisierat, tenuit ad manum episcopi.

Eadmundus rex cum redisset ad Westsexe et honorabili triumpho susceptus esset, reges praedicti Dacorum, scilicet Anlaf filius Sidrici et Reginaldus filius Gudferdi, fregerunt pacem quam cum eo constituerant, depraedantes in parte regni sibi direpta. Rex igitur fortissimus Eadmundus cum militari copia provectus in Nordhumbre, bello commisso, reges utrosque et a regno fugavit, et Nordhumbram primus regum Westsexe in dominio proprio tenuit. Sequenti vero anno totam Cumberland, quia gentem provinciae illius perfidam et legibus insolitam ad plenum domare nequibat, praedavit et contrivit; et commendavit eam Malculmo regi Scotiae hoc pacto, quod in auxilio sibi foret terra et mari.

Eadmundus rex invictus cum regnasset feliciter sex annis et dimidio, et omnia ei prospere contigissent, et solus diceretur rex in Anglia, nefenda proditione confossus est et omnibus saeculis detestanda, die S. Augustini; cui morte inaestimata praerepto parcat Christi pia benignitas.

Edredus frater Eadmundi regis, filiusque regis Adelstani, fratri suo successit in regno: et eodem anno Nordhumbras, jugum dominationis suae ferre nolentes, cum valida armatorum manu petiit, totamque sibi conquisivit. Inde vero in Scotiam vexilla direxit. Scotti igitur nimio terrore percussi, sine bello subdiderunt se regi, et juraverunt ei tam Nordhumbri quam Scotti debitam domino fidelitatem: quod tamen juramentum diu non duravit. Edredo namque reverso in australes regni sui partes, Anlaf, qui a regno Nordhumbre aufugatus fuerat, rediit cum magna classe in Nordhumbram, et cum gaudio susceptus est a suis, et regno iterum restitutus: quod in fortitudine tenuit quatuor annis. Quarto autem anno, solita infidelitate utentes, Nordhumbri fugaverunt regem eorum Anlaf, et susceperunt Hyrc filium Haraldi in regem: sed ille iterum brevi tenuit regnum.

Edredus rex eximius, VII. anno regni sui, receptus est iterum in regno Nordhumbre; gens namque patriae illius dominum diu non perferens unum, tertio anno regni sui Hyrc filium Haraldi, ut leviter acceperat, leviter abjecerat, et regem Edredum ad se sponte vocatum regni sede reponunt.

Edredus rex eximius et invictus, cum super omnes partes Angliae tandem rex solus regnasset, fatis exigentibus, hominem exuit, octavo anno postquam diadematis insigni sublimatus fuerat.

Edwi filius regis Edmundi super universam Angliam post hunc regnavit. Edmundus namque filius Adelstani probissimi regis, filii Edwardi fortunati principis, filii Alfredi laboriosi ducis, filii Edelwlfi magni patris, filii Egbricti, qui regnum Westsexe maxime primus in sublime provexit, et in monarchiam suae fortitudinis diligentia protelavit, duos filios habuit; Edwi primogenitum, et Edgar minorem, quos secundum ordinem nativitatis ordo regnandi disposuit. Secundo autem anno regni ejus Wlstan archiepiscopus vitali privatus est aura. Rex autem praedictus Edwi non illaudabiliter regni infulam tenuit.

Edwi rex anno regni sui quinto, cum in principio regni ejus decentissime floreret, prospera et laetabunda exordia mors immatura perrupit.

Edgarus pacificus, frater regis praedicti, XVI. annis regnavit: in diebus ejus haec terra maxime meliorata est, et Dei omnipotentis gratia, quam ipse pro posse suo devotissimus meruit, semper dum vixit in pace regnavit. Ille namque Christi fidem in regno suo validissime dilatavit, et opera salutis exemplo suo clarissime fecundavit. Dilectus namque Deo et hominibus, gentes terrae suae semper pacificare studuit, nec aliquis praedecessorum suorum tanta pace et gaudio regnum tenere potuit. Ipse siquidem nomen Dei honorabat, et de lege Dei saepius inquirens, libenter eam discebat, et gaudenter docebat, et verbis et operibus populum suum bonorum operum exercitationi promptus invitabat. Domini autem omnipotentia servo suo Edgaro, bene gesta, non solum in futuro, verum etiam in praesenti saeculo retribuit; quia regulos omnes et consules et patriae totius gentem cum tremore et amore pro velle suo subdidit, absque proelio et aliqua Martis perturbatione. Fama vero et nomen regis clarissimum terris universis dilatabatur amplissime, et veniebant extranei videre gloriam ejus et audire doctrinam oris ejus. In hoc tamen peccabat, quod Paganos eos qui in hac patria sub eo degebant nimis firmavit, et extraneos huc adductos plus aequo diligens valde corroboravit: nihil enim in rebus humanis perfectissimum est.

Edgari pacifici anno quinto, Edelwoldus venerabilis feliciter episcopatum Wincestre suscepit. Hic secundo episcopatus sui anno, quosdam canonicos in veteri monasterio Wincestre degentes et ordinem suum pigre et negligenter observantes ejecit, et monachos imposuit. Quae ecclesia nostris temporibus loco avulsa est, quia nimis conjuncta erat matri ecclesiae, quae sedes est episcopi: consensu igitur episcopi et abbatis ejusdem monasterii extra muros urbis fandata est. Edelwoldus vero egregius praesul aedificator sepium fuit, avertens semitas iniquitatis, et plantans radices charitatis. Ipse namque seminator optimi consilii fuit; cujus monitis rex Edgarus novellas plantationes et arbusta teneritudinis Deo gratissima instituit. Abbatiam namque Glastinbirh construxit; abbatiam Abandune super Tamesim composuit; abbatiam apud Burch prope Stanfordiam stabilivit; abbatiam Thornei prope illam quae est apud Burch, in mediis paludibus, loco tamen amoenissimo fixit. Consilio etiam Edelwoldi episcopi, Ailwinus consul ejusdem regis abbatiam Ramesei in insula pulcherrima intra easdem paludes fixit. Est autem palus illa, de qua loquimur, latissima, et visu decora, multis fluviis decurrentibus irrigata, multis lacubus magnis et parvis depicta, multis etiam silvis et insulis florida: intra quam sunt ecclesia Heliensis, abbatia Ramesiensis, abbatia Chateric, abbatia Thorneie, abbatia Crulande; sed juxta eam sunt abbatia Burgensis, abbatia Spaldinge, ecclesia S. Ivonis super Usam fluvium Huntendoniae, ecclesia S. Egidii super Grentam fluvium Cantabrigiae, ecclesia S. Trinitatis in Tedfordia. Rex Edgarus undecimo anno regni sui, jussit praedari insulam Tenet, quia, jura regalia spreverant, non ut hostis insaniens, sea ut rex malo mala puniens.

Edgarus rex XIII. anno regni sui sacratus est in die Pentecostes apud Bathan: inde vero post Pentecosten duxit exercitum suum ad Legecestre, ubi venerunt contra eum sex reges, qui omnes ditioni ejus subjecti sunt, et omnes illi domino debitam dederunt fidem, se terra et mari servituros ei ad ejus imperium. Edgarus pacificus, rex magnificus, Salomon secundus, cujus tempore nunquam exercitus advenarum venit in Angliam, cujus dominio reges et principes Angliae sunt subjecti, cujus potentiae Scotti etiam colla dedere, cum regnasset sedecim annis et duobus mensibus, feliciter vivens feliciter obiit. Nec potuit male mori qui bene vixerat, qui tot ecclesias Deo fundaverat, qui tot bona perennia brevi tempore statuerat: cujus plantationum greges quanto instantius Deum laudare non cessant, tanto beati regis in coelestibus gloria crescere non desistit. De cujus laude musam aliquantulum dicere pro meritis promovimus:

“Auctor opum, vindex scelerum, largitor honorum,
Sceptriger Eldgarus regna superna petit.
Hic alter Salomon, legum pater, orbita pacis;
Quod caruit bellis, claruit inde magis.
Templa Deo, templis monachos, monachis dedit
agros,
Nequitiae lapsum, justitiaeque locum.
Novit enim regno verum perquirere falso,
Immensum modico, perpetuumque brevi.”

Edwardus filius Edgari regis, qui dicitur Sanctus, regnavit pro patre suo: cujus regni principio apparuit cometa, signum scilicet maximae famis quae in anno sequente secuta est. Tunc vero consul quidam nequissimus, Elfere nomine, abbatias plures quas rex Edgarus et Edelwold episcopus construxerant, quorundam potentum assensu et factione destruxit. Inde Dominus ad iram permoius pristinam renovare statuit cladem.

Edwardi sancti regis anno quarto, omnes optimates Anglorum ceciderunt a quodam solio apud Calne praeter S. Dunstanum, qui trabe quadam apprehensa restitit; unde quidam eorum valde laesi sunt, quidam vero mortui. Signum scilicet Dei excelsi fuit, quod proditione et interfectione regis sui ab amore Dei casuri essent, et a diversis gentibus digna contritione conterendi.

Edwardus rex sanctus cum quinque annis regnasset, occisus est proditione gentis suae perfidae, die advesperascente, apud Corvesgate: et inimicitias, quas viventi ingesserant, in mortuum protelantes, sepelierunt eum sine regio honore apud Warham; ut sicut vitam regis extinxerant, ita et nomen ejus extinguerent. Hic vero compertum est, contra divinam providentiam non sufficere pravum cor hominis et inscrutabile. Quem enim perfidi terris abjecerant, Deus in coelo gloriose suscepit: et memoria aeterna insignivit eum Dominus, cujus mentionem proditores obnubilare studuerant. Inde Dominus iterum ad iram promotus et plus solito irritatus, genti pessimae malum inextricabile conferre cogitavit. Dicitur autem quod noverca ejus, mater scilicet regis Edelredi, dum ciphum ei porrigeret, cultello percusserit.

Edelred filius Edgari regis, et frater Edwardi, coram ducibus Anglorum sacratus est in regem apud Kingstun omine sinistro, sicut de eo, cum parvulus esset, S. Dunstanus prophetaverat. Minxit namque cum baptizaretur in sacro fonte: unde vir Domini exterminium Anglorum in tempore ejus futurum praedixit. Post parvum vero tempus ex quo Edeldred regnavit, transtulit Alfere consul corpus S. Edwardi a Warham ad Scaftesbirh cum debito honore, nutu Dei compellente. Venerunt autem tertio anno regis Edelredi septem puppes Dacorum, quasi praenuntiae futurae vastationis, et praedaverunt Hamptune. Postea vero Alfere consul praedictus vitam deseruit; cui successit Alfricus, quem rex crudeliter exulavit. Eo tempore S. Adelwold episcopus, pater monachorum et sidus Anglorum, Domini visionem, quam semper optabat, adeptus est. Nec longe post S. Dunstanus archiepiscopus a mundi tenebris transiit ad coeli gloriam. His autem duobus luminaribus Anglorum genti subtractis, caruit Anglia lorica protectionis suae; et vindictae Dei praemeditatae desolata patuit. Successit vero S. Dunstano Adelgarus; Adelgaro vero post annum Siricius. Rex autem Edelred crudeliter destruxerat episcopatum Roveceastre. Inde iterum Dominus ad iram promotus, quod facere paraverat non distulit; veneruntque Daci ex multis partibus, et operuerunt Angliam quasi nubes coeli. Ex una igitur parte Wecheporte praedata est. Inde autem Daci progredientes exercitui Anglorum obviati sunt; qui confligentes Godam ducem eorum occiderunt, et partem illam exercitus in exterminium redegerunt. Ex alia vero parte Wic praedata est. Britnod vero consul cum magnis viribus obvians eis pugnavit et victus est, et gladiis caesus occubuit, et phalanges ejus in perniciem redactae sunt.

Edelredi regis anno decimo tertio, primum statuerunt Angli, consilio infausto Siricii archiepiscopi, quod ipsi censum Dacis persolverent, quatenus a rapinis et caede cessarent: et dederunt eis decem mille libras. Hoc autem malum usque in hodiernum diem duravit, et diu, nisi Dei pietas subveniat, durabit. Regibus namque nostris modo persolvimus ex consuetudine, quod Dacis persolvebatur ex ineffabili terrore. Post haec rex Dacis insidias molitus est. Alfric vero consul, quem rex exulaverat et postea tamen receperat, praemunire fecit exercitum. Jure autem didtur: “Quem semel graviter laeseris, non facile tibi fidelem credideris.” Cum ergo venisset regia classis a Londonia, quibus praeerant Alfricus et Toroldus consules, ut interciperent Dacos, praemoniti omnes evaserunt. Tunc exercitus major Dacorum obviam puppibus regiis venerunt, qui navali proelio pugnantes et multos Londoniensium caedentes, puppes totas armatas triumphose ceperunt, et Alfricum consulem qui inerat. Eodem anno S. Oswaldus Eboracensis archiepiscopus transit ad gloriam coeli; et Eadwlf suscepit sedem Eoverwic. Exinde Bebanburh fracta est et praedata, et post inde meavit exercitus in Humber, et praedati sunt ex utraque parte in Lindsey et Nordhumbre. At vero Angli, militaribus copiis aggregatis, cum contra eos acies direxissent, ante ipsam collisionem inceperunt fugam Frena, et Godwine, et Fridegist, qui duces erant exercitus Anglorum. Ea tempestate fecit Edwinus erui oculos Alfgaro filio Alfrici consulis, unde odium et infamia ejus crudelitatis adaucta est. Tunc Ricardo veteri defuncto successit Ricardus filius ejus in Normannia. His transactis, Anlaf et Suain Londoniam impetierant cum nonaginta quatuor navibus in nativitate S. Mariae. Cujus gloriosae virginis auxilio liberati sunt Christiani a Paganis: urbem namque assilientes et flammis demoliri parantes, inaestimata confusione repulsi sunt. Quamobrem spe frustrati in Eastsexe et Cent et Sudsexe et Hamtunescire, acceptis equis, saeviores solito perrexerunt, omnia caede et incendio replentes. Idcirco rex, missis nunciis, promisit censum eis et cibum; quod concedentes, hiemaverunt in pace apud Hamtune. Rex autem Edelred mittens pro rege Anlaf, datis obsidibus, honorifice suscepit eum apud Andovre: tenensque eum ad confirmationem episcopi, multis laetificavit muneribus. Anlaf itaque se nunquam amplius sine pace venturum in terram Anglorum regi promisit; promissumque tenuit. His temporibus obiit Siricius archiepiscopus; post quem Alfricus pallio est potitus.

Edelredi regis anno decimo nono Daci circa Cornugalliam perrexerunt in Savernam, praedantes in Davene et Sudwales, egredientesque ad Wecheport cum ferro et flamma; inde reversi sunt circa Penwihtstrict, ex australi parte, venientesque in Tamremutham, et inde apud Lideford, facibus et flammis omnia commendabant; et monasterium Ordulfi apud Esingestoche combusserunt. His transactis, perrexerunt hostes in Fronmudham, exeuntesque a puppibus perambulaverunt Dorsete cum clade solita, nullo resistente. Hoc tamen anno quandoque perendinabant in Vecta insula, et pascebantur de Hamtunescire et Sudsexe. Post haec vero venerunt in Tamesim, et inde per flumen Medewei ad Rovecestriam. Illic igitur Centenses congregati sunt, cuneisque constructis acerrime bellum inceperunt. Daci vero semper et soli bello intenti, Martio tandem potiti sunt campo. Exinde rex Edelred ivit in Cumberland cum exercitu gravissimo, ubi maxima mansio Dacorum erat: vicitque Dacos bello maximo, totamque fere Cumberland praedando vastavit. His actis venit quidam exercitus Dacorum ad Exanmutham, et ibi castrum expugnare satagentes, viriliter resistentibus cesserunt. Itaque diffusi sunt per patriam circumquaque cum ducibus solitis, Marte et Vulcano. Congregati sunt ergo contra eos Summerseti, et pugnaverunt apud Penho. Daci vero semper bellis exercitati belli fortuna potiti sunt. Sed jam liber hic Dacorum, magnitudinis suae meritis, termino donandus est.

More autem solito lux apertionis, ex ordinata abbreviatione genita, perstrictis hujus libri summitatibus, lectori diligenter anteponenda est

De regno Cantiae pauca dicenda sunt: siquidem cum Egbrictus rex Westsexe, Baldredo fugato, regnum Cantiae in dominio suo tenuisset, Adelstano filio suo moriens illud reliquit. Adelstano vero defuncto, ad fratrem Edelwlfum regem Westsexe regnum illud rediit, quod cum haereditario jure Adelberto filio suo reliquisset, et alius filius ejus Athelbaldus rex Westsexe post V. annos periisset, regnum utrumque Adelbricto subditum est, et nunquam postea divisum. Hic igitur omnino regnum Cantiae explicit.

De regno vero Westsexe haec elucidatio adhibeatur.

Ethelwlfus regnavit XIX. annis, victusque Dacis apud Carrum perniciose vicit eos apud Aclea.

Athelboldus filius regis praedicti regnavit quinque annis; et sepultus est apud Scireburnam.

Ethelbricht frater ejus regnavit V. annis; cujus duces et exercitus Dacos vicerunt apud Wincestre.

Athelred frater eorum V. annis, et paulo plus; qui contra Dacos apud Redingum mire, cum fratre suo, conflixit.

Alfredus frater ejus regnavit XXVIII. annis et dimidio; de quo nihil breviter dici potest, quia multa fecit et miranda.

Edwardus filius Alfredi XXIIII. annis, et pugnavit contra Dacos in Nordhumbre, et in egressione Merce vicit eos gloriose, et occidit reges fortes; vicit quoque Dacos apud Totenhale, et conquisivit Merce.

Adelstan filius Edwardi quatuordecim annis; qui fecit maximum proelium apud Bruneburh.

Edmundus filius Adelstani VI. annis et dimidio; qui super Dacos Quinque Urbes cepit, et eisdem victis, Nordhumbram in dominio tenuit.

Edredus frater Edmundi IX. annis omnes Angliae partes feliciter obtinuit.

Edwi filius Edmundi IV. annis eodem spatio et potentia tenuit.

Edgarus filius Edmundi, XVI. annis pacifice et gloriosius omnibus aliis imperavit.

Edwardus filius Edgari rex sanctus, V. annis regnum tenuit, et feliciter occisus est.

Edelred firater ejus, ira Dei perturbatus, aerumnose regnavit; de quo nobis multa restant dicenda.

De regno vero Nordhumbre paulisper tangendum est. Osbrictus namque tempore regis Athelwlfi regnavit ibidem; quem more suo abjicientes, constituerunt Ellam regem. Qui utrique cum a Dacis occisi fuissent, regnaverunt Daci multo tempore in Nordhumbre: scilicet rex Haldene, et Gudfert, et Nigellus, et Sidric, et Reginaldus, et Aniaf. Confuse autem regnaverunt Daci; ita quod modo ibi rex unus erat, modo duo, modo reguli multi: postea vero Edredo regi Westsexe in dominium contigit et successoribus ejus. Hic igitur omnino regnum Nordhumbre explicit.

De regno vero Merce paucis dicendum est. Brituulf namque rex Merce tertio anno regni sui fugatus est a Dacis. Burhred etiam cum regnasset viginti et duobus annis fugatus est a regno. Daci ergo regnum illud sibi conquisitum prius Ceolwlfo ad servandum tradiderunt, postea vero sibi minute diviserunt. Itaque pars patriae et procerum quandoque erat sub legibus Westsexe: Eadmundus vero rex Westsexe totam sibi in dominium subdidit. Hic igitur regnum Merce dominio Westsexe penitus subjectum explicit

Regnum vero Estangle, quod dudum regnis aliis, ut praedictum est, variis modis subjectum fuerat, nunc reges Westsexe vel Cantiae in dominio tenebant, nunc alicui vel aliquibus dabant. Igitur rex unus ibi erat aliquando, multi aliquando reguli: ultimus tamen Anglorum sub rege Westsexe regnavit ibidem S. Eadmundus; quo interfecto, regnavit Godrun Dacus: postea regnum minutim Daci partiti sunt, fuitque sub eis usque dum regi Edwardo ex maxima parte subjecta est. Hic igitur regnum Eastangle dominio Westsexe contingens explicit; et jam ad primordia causamque adventus Normannorum pervenimus.