Liber Quintus | Liber Septimus |
LIB. VI. DE ADVENTU NORMANNORUM.
1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24 - 25 - 26 - 27 - 28 - 29 - 30 - 31 - 32 - 33 - 34 - 35 - 36 - 37 - 38 - 39 - 40 - 41 - 42 |
1
[recensere]Anno millesimo ab Incarnatione Domini, Ricardi consulis Normannorum filiam rex praedictus Edeldred in conjugem assumere praecogitavit ad tuitionem regni sui. Ille enim vir fortissimus erat, et omni regno Francorum formidabilis: ipse autem se suosque valde debilitatos videbat, futuramque cladem non mediocriter horrebat. Hoc autem Dei nutu factum esse constat, ut veniret contra improbos malum. Genti enim Anglorum, quam sceleribus suis exigentibus disterminare proposuerat, sicut et ipsi Brittones peccatis accusantibus humiliaverant, Dominus omnipotens duplicem contritionem proposuit, et quasi militares insidias adhibuit. Scilicet ut hinc Dacorum persecutione saeviente, illinc Nordmannorum conjunctione accrescente, si ab Dacorum manifesta fulminatione evaderent, Nordmannorum improvisam cum fortitudine cautelam non evaderent. Quod in sequentibus apparuit, cum ex hac conjunctione regis Anglorum et filiae ducis Normannorum, Angliam juste, secundum jus gentium, Normanni et calumniati sunt et adepti sunt. Praedixit etiam eis quidam vir Dei, quod ex scelerum suorum immanitate, non solum quia semper caedi et proditioni studebant, verum etiam quia semper ebrietati et negligentiae domus Domini dediti erant, eis insperatum a Francia adventurum dominium, quod et eorum excellentiam in aeternum deprimeret, et honorem sine termino restitutionis eventilaret. Praedixit etiam quod non ea gens solum, verum et Scottorum, quos vilissimos habebant, eis ad emeritam confusionem dominaretur. Praedixit nihilominus varium adeo saeculum creandum, ut varietas quae in mentibus hominum latebat, et in actibus patebat, multimoda variatione vestium et indumentorum designaretur. Hac igitur providentia, cum, legatariis ad ducem Normannorum missis, rex Anglorum suae petitionis concessionem obtinuisset, statuto tempore, tanto digni ministerio, ad dominam suam recipiendam et adducendam, proceres Anglorum mittuntur in Normanniam; quae longo et digno regibus apparatu dirigitur in Angliam.
2
[recensere]Millesimo secundo anno, Emma, Normannorum gemma, venit in Angliam et diadema nomenque reginae suscepit. Quo proventu rex Adelred in superbiam elatus et perfidiam prolatus, omnes Dacos qui cum pace erant in Anglia clandestina proditione fecit mactari una eademque die, scilicet in festivitate S. Bricii. De quo scelere in pueritia nostra quosdam vetustissimos loqui audivimus, quod in unamquamque urbem rex praefatus occultas miserit epistolas, secundum quas Angli Dacos omnes eadem die et eadem hora, vel gladiis truncaverunt impraemeditatos, vel igne simul cremaverunt subito comprehensos. Eodem anno rex praefatus Lefsium ducem exulavit, quia Effic regis vicecomitem occiderat.
Millesimo tertio anno, ira Daci exarserunt digna, sicut ignis, quem sagimine velit aliquis extinguere. Advolantes venerunt quasi multitudo locustarum, quidam Execestriam venerunt, et urbem totam funditus destruxerunt, et omnia spolia secum, cineribus tantum relictis, deportaverunt. Hugonem vero Normannum, quem ibi jam regina Emma vicecomitem statuerat, in perniciem compegerunt. Congregatae sunt itaque gentes Hamptunescire et Wiltunescire pugnatum cum exercitu. Cum autem appropinquarent ad praelium, finxit se dux eorum Alfricus infirmum, et cogebat se ad vomitum; sicque gentem Anglorum, quam ducebat, prodidit. Et quoniam verum est quod vulgo dicitur: “Quando dux deficit, exercitus vilescit,” Daci videntes defectum hostium, persecuti sunt eos usque ad Wiltune, quam praedantes et comburentes venerunt ad Salesbiri; et inde ad puppes suas cum praeda et triumpho remearunt.
3
[recensere]Anno IV, Suain rex Dacorum fortissimus, cui Deus regnum Angliae destinaverat, cum navibus multis venit ad Nordwic, et eam praedatus est et combussit. Quod Wlfketel dux illius provinciae videns, fecit pacem cum exercitu; improvisum ejus adventum sustinere non sufficiens. Infra pacem vero exercitus post tres hebdomadas furtim perrexit ad Tedford, et eam praedatam combussit. Quod comperiens dux Wlfketel, mane ex improviso cum parva manu revertenti ad puppes occurrit exercitui; quibus graviter et diu resistere, sed non suffecit persistere.
Anno V. Daci redierunt in patriam suam. Ne tamen interea plaga carerent Angli, tanta desolatio famis Brittanniam invasit, quantam nullus hominum meminisse potuit.
Anno VI. cum Suain vir audacissimus cum magna classe redisset ad Sandwic, quem semper comitabantur tres sociae: praedatio, combustio, occisio, frenduit omnis Anglia, et commota est velut aruudinetum, Zephiro vibrante, collisum. Rex autem, congregato exercitu, cum toto auctumno contra eos persisteret, nihil profecit; illi namque classem alio dirigentes, ludum solitum exercebant. In principio vero hiemis in insula Vecta manserunt; et sicut per prophetam dictum est: “Dies festos vertam in luctum,” in Natali Domini perambulaverunt Hamtonescire et Bercscire, usque ad Redinges, inde ad Walingeford, inde ad Coleseige, inde juxta Aesesdune ad Chichelmeslaue. Quocunque autem pergebant, quae parata erant hilariter comedentes, cum discederent, in retributionem procurationis, reddebant hospiti caedem, hospitio flammam. Revertentibus autem Dacis ad mare, obviavit exercitus Westsex et pugnavit cum eis. Quid .autem aliud profecit, nisi quod spoliis suis Dacos victus ditavit? Vidit igitur gens Wincestre exercitum hostilem, superbum et audacem, juxta portas urbis transeuntem, et cibum quem ultra L. milliaria a mari conquisiverat, et spolia quae a bello victis acceperat, secum deferentem. Rex autem Adelred cum moestitia et confusione erat ad firmam suam in Salopscire, saepe rumorum sauciatus aculeis.
4
[recensere]Anno VII, rex et senatus Anglorum dubii quid agerent, quid omitterent, communi deliberatione gravem conventionem cum exercitu fecerunt; et ad pacis observationem triginta millia librarum ei dederunt. Eodem anno, Dei providentia, ad perniciem Anglorum factus est Edricus dux super Merce, proditor novus, sed maximus.
Anno VIII., qui est annus XXX. regni praedicti regis, fecit rex parari per totam Angliam ex trecentis et decem hidis navem unam, et ex octo hidis loricam et galeam. Hida autem Anglice vocatur terra unius aratri culturae sufficiens per annum.
5
[recensere]Anno IX. Ricardo Normannorum duci misit rex nuncios suos, causa consilii et auxilii postulandi. Puppes autem praedictae congregatae sunt apud Sandwic, et viri optime armati: nec fuit tantus numerus navium tempore alicujus in Brittannia. Illusit autem eos Deus. Siquidem rex exulaverat Wlnod puerum nobilem Sudsexe; ille vero cum XX. navibus coepit praedari juxta littora maris. Igitur Brictric frater ducis Edrici laudem sibi volens adquirere, LXXX. ex puppibus praedictis secum duxit, et hostem vivum vel defunctam se regi allaturum promisit. Sed inter eundum, ventus ultra modum horribilis naves ejus omnes ad terram perniciose jactavit: Wlnod vero superveniens, statim eas combussit. Sinistris angariatae nunciis, puppes reliquae Londoniam redierunt: exercitus quoque divisus est; et sic omnia labor Anglorum cassatus est. Tempore igitur messis, venit exercitus Dacorum novus et innumerabilis apud Sandwic; et inde ad Cantuariam progressi, statim cepissent eam, nisi ter mille libras dando, cives pacem impetrassent. Daci ergo in Vectam devenerunt: et inde Sudsexe et Hamtunescire et Bercscire praedati sunt. Rex autem Aedelred, collectis omnibus Anglorum viribus, regredientibus Dacis obviavit, finemque saevitiae eorum imposuisset, nisi dux Edricus, semper proditor, rumoribus fictis et terroribus falsis regi pugnam dissuasisset. Postea Daci redeuntes hiemaverunt in Tamese, Londoniamque saepe assilientes, saepe repulsi sunt. Trans Natale vero perrexerunt per Chiltern ad Oxineford. Qua combusta redeuntes, perstantes in Cantia puppes suas contra se adductas in Quadragesima emendaverunt.
6
[recensere]Anno X. venerunt Daci apud Gipeswic in die Ascensionis Domini, et insurrexerunt in Wlfketel ducem exercitus; et Estangli protinus fugerunt. Sed homines Grantebrigescire viriliter obstiterunt; unde, dum Angli regnaverunt, laus Grantebrigiensis provinciae splendide floruit. Cuneis vero inter se invincibiliter confligentibus, mortisque casum vilipendentibus, occisus est Athelstan sororius regis, et Oswi dux, et Edwi frater Evici, et Wulfric consul, et multi cum eis principes. Anglis vero cum memoria fugae nulla adesset, Turcetil Mireneheved, id est “Caput formicae,” primus fugam incepit, et opprobrium meruit sempiternum. Daci vero victores, terram Estangle tribus mensibus, et etiam paludes praecedenti libro descriptas, cum ecclesiis, vel praedati sunt, vel combusserunt. Destruxerunt etiam Tedford; combusserunt quoque Grantebrige: et inde recedentes per montana amoenissima loci delectabilis qui vocatur Balesham, quosquos invenerunt in eodem loco, neci dederunt; puerosque jactantes super acumina lancearum recipiebant. Quidam vero fama dignus extenta, in gradus turris templi, quod adhuc ibidem stat, ascendit; et tam loco quam probitate munitus, ab omni solus exercitu se defendit. Inde vero Daci transeuntes per Estsexam venerunt ad flumen Tamesis. Nec segnes, inde promoverunt acies in Oxinefordscire, et in Bokinghamscire; et sic juxta Usam ad Bedeford, et sic ad Temesford. Flumen vero Usae per tria castra, quae sunt capita provinciarum, decurrit: scilicet, Bukingham, Bedeford, et Huntendune. Huntendonia vero, id est, “Mons venatorum,” loco Godmundcestre, nobilis quondam urbis, nunc vero villae non inamabilis, ex alia parte fluminis sita, castris duobus praedictis, tam situs fulgore quam sui decore, tam praedictarum paludum vicinitate quam ferarum et piscium fertilitate longe praeminet. Ad festum vero S. Andreae diverterunt ad Northamtune. Qua combusta, pertranseuntes cis Tamesim, totam terram combusserunt; et ad Natale classi suae se reddiderunt.
7
[recensere]Anno XL., cum jam Daci praedassent ex boreali parte Tamesis, Estangle et Grantebrigescire et Oxinefordscire et Bukinhamscire et Estsexe et Middlesexe et Herfordscire et Bedefordscire, et partem Huntedunescire, quae est ex ea parte fluminis, et multum in Hamtunescire; ex australi parte Tamesis, Kent et Sudreie et Hastings et Sudsex et Bercscire et Hamptescire, et multum in Wiltunescire; metropolim Angliae Cantuariam obsederunt, et proditione ceperunt. Almar enim, quem Alfegus archiepiscopus a morte liberaverat, eam prodidit. Ingressi igitur ceperunt Alfegum archiepiscopum, et Godwine episcopum, et Lefwine abbatem, et Alfword praepositum regis, et clericos cum monachis, et viros cum mulieribus; sicque victores ad puppes redierunt. Videres autem spectaculum horrendum, faciem urbis antiquae et pulcherrimae totam in cineres redactam, cadavera civium per vicos densissime jacentia, sanguine solum flumenque nigrescentia, fletum et ejulatum puerorum et mulierum in captivitatem transducendorum, caput fidei fontemque doctrinae Anglorum vinculis mancipatum opprobriose pertrahi.
8
[recensere]Anno XII., cum Sabbatum adesset in hebdomada Paschali, commoti sunt Daci erga archiepiscopum, quia prohibebat pecuniam dari pro se. Erant etiam ebrii vino, quod venerat ab austro. Adducto igitur archiepiscopo in medio eorum, jactaverunt in eum ossa et capita boum: unde cum Deo omnipotenti grates laetissimas ex intimo corde redderet, percussus est capite cum securi. Cecidit ergo vir Dei, sanctoque cruore terram aspergens, anima beata coeli decoravit templa. Mane autem episcopi Ednod et Helhun susceptum corpus cum debito honore detulerunt, et sepelierunt ad monasterium S. Pauli: quo in loco Deus merita sancti martyris ostendit. Successit autem ei Lefwing archiepiscopus. Tunc vero rex nimis sero pacem fecit cum Dacorum exercitu, dans eis VIII. millia librarum. Nunquam enim tempore opportuno pax fiebat, donec nimia contritione terra langueret. Subdiderunt autem se regi XLV. puppes Dacorum, promittentes quod Angliam tuerentur, rex vero inveniret eis victum et vestitum.
9
[recensere]Anno XIII., Suain rex Dacorum venit per Humbram usque Gainsburh: statimque subditus est ei Ucthred dux Nordhumbre et tota gens illa. Gens etiam Lindeseie, et gens Urbium Quinque, et omnes ex boreali parte Watlingestrate dederunt ei obsides. Rex vero tradidit obsides et puppes Cnut filio suo custodiendas; pergensque ad Oxinefordiam et Wincestriam, gentes illas in ditionem accepit. Inde revertens Lundoniam, populum multum amisit in Tamesi; quia non curabant ire ad pontem. Cives vero, quia rex Aedelred inerat, fortiter ei restiterunt. Suain igitur inde recedens ivit ad Wallingford, et inde ad Bathan: et omnis Westsex subdita est ei. Postea vero cum Suain reversus esset ad puppes suas, Londonienses etiam subditi sunt ei; quia timebant ne eos in perniciem redigeret. Quod videns rex Aedelred, misit Emmam reginam Ricardo fratri suo in Normanniam: et postea Edwardum et Aelfredum filios suos. Suain vero ab omni populo habebatur pro rege, jussitque dari per Angliam victum et censum exercitui suo: Turchil vero similiter jussit dari exercitui suo qui erat in Grenewic. Rex autem Aedelred petiit Withland, quo per Natale moratus, transfretavit fugitivus ad Ricardum Normanniae ducem.
10
[recensere]Anno XIV., Suain jam rex Anglorum, in exordio regni sui subita morte periit. Exercitus autem ejus elegit Cnut filium suum in regem. Angli vero in Normanniam Aedelredo regi nuncios direxerunt, intimantes ei quod si humanius solito vellet eos tractare, nullum eo libentius se in regem recepturos. Ille autem per Edwardum filium suum praemissum omnia rege et populo digna spondens eis, adveniens ab omni Anglorum gente cum laetitia susceptus est. Cnut vero cum exercitu suo moratus apud Gainsburh usque ad Pascha, cum hominibus Lindeseie concordatus est. Quod audiens rex Aedelred, cum maximo exercitu superveniens, provinciam illam combussit, et provinciales pene omnes interfecit. Cnut vero intime dolens gentem illam sui causa destructam, perrexit cum navibus ad Sandwic; ibique emittens obsides nobilissimos, qui erant patri suo traditi, abscidit eis manus et nasum. Praeter hoc malum jussit rex exercitui qui erat apud Greenwic reddi XXI. mille librarum. Addidit autem Dominus malis solitis malum insolitum; mare namque ascendens solito superius villas cum populo submersit innumero.
Anno XV., dux Edricus prodidit Sigeferd et Morchere proceres egregios; vocatos namque in cameram suam fecit occidi. Edmundus vero filius regis Adelredi terram eorum saisivit, et uxorem Sigeferdi duxit. Cnut vero rediit a Dacia in Sandwic, veniensque in Westsexe ad Frothemutham, inde praedavit Dorsete et Sumersete et Wiltescyre. Rex vero Adelred jacebat infirmus apud Chosam. Tunc Edmundus filius regis et dux Edricus, congregato exercitu contra Cnut, cum simul venissent, voluit dux prodere juvenem. Ideoque divisi sunt, et proelium dimissum est. Igitur Westsexe subdita est Cnut regi Dacorum.
11
[recensere]Anno XVI., dux Edricus cum XL. navibus subdens se Cnut regi, et rex cum CLX. navibus, convenerunt in Tamasim; pergentesque apud Crikelade, Warwicscyre ferro et flamma destruxerunt. Rex autem Adelred fecit edictum ut quicunque Anglorum sanus esset secum in bello procederet. Cum autem congregata esset gens innumera, dictum est regi, quod sui prodere volebant eum. Quamobrem dimisso exercitu rediit Londoniam. Edmundus vero ivit ad Uctred ducem Nordhumbre; praedaveruntque simul in Staffordscire et in Scropscire et in Legeceastre. Cnut vero ex alia parte ivit per Bukingehamscire in Bedefordescire, et sic in Huntendunescire, et inde juxta paludes ad Stanford; et sic in Lincolnescire, et inde in Snotingehamscire, et sic in Nordhumbre erga Everwic. Quod audiens Uctred dimisit praedationem suam et reversus est in Nordhumbre, et necessitate subditus est Cnut, et cum eo tota Nordhumbre; et dedit obsides: et tamen ibi occisus est. Edmundus vero rediit Londoniam ad patrem suum. Sed Cnut statuens Hyrc consulem super Nordhumbre in loco Uctredi, rediit ad puppes suas ante Pascha; post Pascha vero cum navigio suo tendebat Londoniam. Adelred cum regnasset XXXVII. annis, post multos labores et anxietates vitae suae, decessit in Londonia, antequam navigium hostile advenisset.
12
[recensere]Post quem Edmundus filius ejus electus est in regem, qui cognominatus est “Ireneside,” id est, “Ferreum latus,” quia maximi vigoris, et mirabilis patientiae bellicis erat in negotiis. Edmundus rex ivit in Westsexe, et omnis gens ei subdita est. Interea venerunt Dacorum puppes ad Grenewic, et inde Londoniam: facientesque foveam magnam ex australi parte, traxerunt puppes suas ex occidentali parte pontis, fodientesque circa urbem ita quod nemo intrare vel exire pos- set, urbem saepe et graviter assilierunt; sed cives eis caute et viriliter restiterunt. De bellis vero regis Edmundi, et de fortitudine ejus, nonne haec scripta sunt in historiis veterum cum laude summa?
13
[recensere]Edmundus primum bellum gessit contra exercitum Dacorum apud Peonnam juxta Gillinges, successusque manifestior contigit Edmundo. Secundum bellum gessit contra Cnut regem apud Sceorstan; ubi pugnatum est acerrime. Dux vero Edric et Almer Derling erant in proelio contra regem Edmundum: igitur multi ex utraque parte ceciderunt, et exercitus per se divisi sunt. Tertio cum manu electa bellatorum venit Londoniam; et fugato exercitu ad puppes qui obsederat urbem, fortissime liberavit eam; et cum debito triumpho ingressus est in eam. Quartum bellum gessit contra eundem exercitum post duos dies apud Brendforde. Multi autem suorum in eo transitu nimis festinantes flumine submersi sunt; ipse tamen belli festivum decus obtinuit. Rex igitur Cnut summo timore perstrictus, manum suam multis copiis ad se mandatis augmentavit. Cogitaverunt etiam Cnut rex et dux Edricus, ut quem armis vincere nequibant proditione vincerent. Igitur dux Edricus concordatus est ei ut eum proderet. Ivit ergo consilio ejus in Westsexe, ut maximum contra Cnut duceret exercitum. Cnut vero interea Londoniam obsidens, terra et aqua fortiter assilivit: sed cives ei viriliter obstiterunt. Quinta vice rex Edmundus transiens iterum Tamasim fluvium apud Brendeforde, ivit in Kent pugnatum cum Dacis. Sed in ipsa obviatione praecedentium vexiliatorum, horror nimius Dacos invasit, et in fugam versi sunt. Edmundus vero persequutus est eos cum occisione magna usque ad Eilesford. Quod si eos persequi persisteret, ultimus ille dies bello Dacisque fuisset. Dux vero Edricus consilio nequissimo fecit eum resistere. Consilium pejus datum non fuerat in Anglia. Sextum bellum commisit Edmundus cum maxima gente, et Cnut cum omnibus Dacorum exercitibus congregatis, in Estsexe apud Esesdune. Bello igitur acerrimo et finali pugnatum est, et utrique invincibiles, caede despecta, persistebant. Apparuit autem ibi virtus Edmundi juvenis. Cum enim Dacos solito acrius pugnare videret, loco regio relicto, quod erat ex more inter draconem et insigne quod vocatur “Standard,” cucurrit terribilis in aciem primam. Vibrans igitur gladium electum et brachio juvenis Edmundi dignum, modo fulminis fidit aciem: abrumpensque mediam pertransiit, seque sequentibus obruendam dedit. Inde in aciem regalem advolat; ubi cum clamor et stridor horrendus inciperet, videns dux Edricus ruinam Dacorum imminere, clamavit Anglorum genti: “Flet Engle, flet Engle: ded is Edmund,” quod sic interpretatur: “Fugite Angli, fugite Angli: mortuus est Edmundus.” Sic igitur clamans, fugam cum suis primus incepit, quem tota gens Anglorum in fugam subsecuta est. Illic igitur miranda strages Anglorum facta est: illic occisus est Ednod dux, et Aelfric dux, et Godwine dux, et Wlfketel dux de Estangle, et Ailward filius Alfsi ducis, et omnis flos nobilitatis Brittanniae. Rex vero Cnut, tanta fretus victoria, Londoniam et sceptra cepit regalia. Septima tamen vice congregati sunt exercitus in Gioucestrescyre. Hinc autem formidantes fortitudinem regis Edmundi, illinc vero regis Cnut, dixerunt inter se proceres: “Cur insensati necis periculum totiens incurrimus? pugnent singulariter, qui regnare student singulariter.” Placuit sententia regibus; nec enim mediocris erat rex Cnut probitatis. Positi igitur reges in Olanie, duellum inceperunt. Telis igitur et lanceis utrinque fractis super arma omnium armorum praestantissima, rem gladiis egere. Audiebant igitur, et videbant horribiles tinnitus et igneas collisiones populus uterque cum gemitu et clamore. Tandem vigor incomparabilis Edmundi fulminare coepit. Cui Cnut rex cum magno vigore resistens, et tamen sibi timens, inquit: “Juvenum omnium fortissime, quae necessitas est alteram nostrum, regnandi causa, ferro perire. Simus fratres adoptivi, regnumque partiamur, imperemusque ego rebus in tuis, tuque in meis. Dacia quoque tuo disponatur imperio.” His verbis juvenis mens generosa delinita est: et osculum pacis invicem datum est. Conveniente igitur populo, et prae gaudio lacrimante, Edmundus regnum suscepit Westsexe; Cnut vero regnum Merce suscipiens reversus est Londoniam.
14
[recensere]Edmundus rex post paucos exhinc dies proditione occisus est apud Oxineford. Sic autem occisus est. Cum rex hostibus suis terribilis et timendissimus in regno floreret, ivit nocte quadam in domum evacuationis ad requisita naturae, ubi filius Edrici ducis in fovea secretaria delitescens consilio patris, regem inter celanda cultello bis acuto percussit; et inter viscera ferrum figens, fugiens reliquit. Edricus igitur ad regem Cnut veniens, salutavit eum dicens: “Ave rex solus.” Cui eum rem gestam denudasset, respondit rex: “Ego te ob tanti obsequii meritum cunctis Anglorum proceribus reddam celsiorem.” Jussit ergo eum excapitari, et caput in stipite super celsiorem Londoniae turrim figi. Sic periit Edmundus rex fortis cum uno anno regnasset; et sepultus est juxta Edgar avum suum in Glastengebirh.
15
[recensere]Cnut rex Anglorum Emmam ducis Normannorum filiam, uxorem regis Adelredi, duxit. Postea vero rex dignam retributionem nequitiae Anglis reddidit. Ipse namque in dominio suo Westsexam habebat, Hyrc Nordhumbram, Turchillus Estangle, Edricus Merce. Rex vero Cnut Edricum occidit, Turchillum exulavit, Hyrc fugere compulit: praeterea summos procerum aggressus, Normannum ducem interfecit, Edwi Adelinge exterminavit, Adelwoldum detruncavit, Edwi Ceorleking exulavit; Bridric ferro vita privavit. Fecit quoque per Angliam mirabilem censum reddi, scilicet LXXII. mille librarum, praeter undecies mille librarum quas Londonienses reddiderunt. Dignum igitur exactorem Dominus Justus Anglis imposuit.
Cnut tertio anno regni sui ivit in Daciam, ducens exercitum Anglorum et Dacorum in Wandalos. Cum autem hostibus, crastina die conflicturus, appropinquasset, Godwinus consul Anglorum ducens exercitum, rege inscio, nocte profectus est in hostes. Igitur improvidos invasit, occidit, fugavit. Rex vero summo mane, cum Anglos fugisse vel ad hostes perfide transisse putaret, acies ordinatas in hostem dirigens, non invenit in castris nisi sanguinem et cadavera et praedam. Quamobrem summo honore deinceps Anglos habuit, nec minori quam Dacos. Hic actis in Angliam rediit. Hoc circa tempus Leving archiepiscopo defuncto, Athelnod successor ejus Romam petiit. Cum quo Lefwinus abbas Eliensis profectus, abbatiam injuste sibi ablatam, papa Benedicto jubente, rehabuit. Archiepiscopus vero Roma rediens, corpus S. Alfei a Londonia transtulit Cantuariam.
16
[recensere]Cnut regis anno octavo, dux Normannorum Ricardus secundus, pater Emmae reginae Anglorum, vivere non adjecit. Post quem Ricardus filius suus anno prope uno imperavit: et post eum Robertus frater ejus octo annis. Anno vero sequenti ivit cum exercitu Anglorum rex in Daciam contra Ulf et Eilaf: qui gravissimam contra eum multitudinem terra et mari adduxerunt de gente Speon. Ibi ergo periit populus multus Anglorum et Dacorum ex parte Cnut; et Speon vicerunt.
Cnut rex anno duodecimo ivit ab Anglia cum quinquaginta puppibus in Norwegiam, et bello fugavit Olaf regem Norwegensium, regnumque illud recepit in suam subditionem. Cum vero inde redisset in Angliam, rex Olaf rediens in Norwegiam a patriae illius gente occisus est: remansitque Cnut regnum illud dim vixit. Circa hoc tempus Roberto regi Francorum successit Henricus filius suus.
Cnut regis anno decimoquinto, Robertus dux Normanniae in peregrinatione Ierosolimitana mortuus est; cui successit Willelmus nothus filius suus, in puerili aetate. Rex vero Cnut Romam splendide perrexit; et eleemosynam, quae vocatur “Romscot,” quam antecessores sui dederant ecclesiae Romanae, perenniter assignavit. Quis autem numeret eleemosynas ejus et dapsilitates ejus et magnalia quae gessit rex magnus in peregrinatione illa? Non fuit rex sub occidentali limite, qui tam splendide, tam famose Romae sancta loca petisset. Eodem vero anno Roma rediens perrexit in Scotiam: et Melcolm rex Scotiae subditus est ei, duo alii reges Melbeathe et Jermarc.
17
[recensere]Cnut rex cum viginti annis regnasset, vivere destitit apud Scaftesbirh, et sepultus est apud Wincestre in veteri monasterio. De cujus regis potentia pauca sunt perstringenda: nec enim ante eum tantae magnitudinis rex fuerat in Anglia. Erat enim dominus totius Daciae, totius Angliae, totius Norwagiae, simul et Scotiae; enimvero, extra numerum bellorum quibus maxime splenduit, tria gessit eleganter et magnifice. Primum est, quod filiam suam imperatori Romano cum ineffabilibus divitiis maritavit. Secundum, quod Romam pergens, omnes malas exactiones in via quae per Gallias Romam tendit, quae vocantur tolonea vel transversa, data pecunia sua, diminui fecit usque ad medietatem. Tertium, quod cum maximo vigore imperii, sedile suum in littore maris, cum ascenderet, statui jussit. Dixit autem mari ascendenti: “Tu meae ditionis es; et terra in qua sedeo mea est: nec fuit qui impune meo resisteret imperio. Impero igitur tibi ne in terram meam ascendas, nec vestes nec membra dominatoris tui madefacere praesumas.” Mare vero de more conscendens pedes regis et crura sine reverentia madefecit. Rex igitur resiliens ait: “'Sciant omnes habitantes orbem, vanam et frivolam regum esse potentiam, nec regis quempiam nomine dignum praeter Eum, cujus nutui coelum, terra, mare, legibus obediunt aeternis.” Rex igitur Cnut nunquam postea coronam auream cervici suae imposuit, sed super imaginem Domini, quae cruci affixa erat, posuit eam in aeternum, in laudem Dei Regis magni: cujus misericordia Cnut regis anima quiete fruatur.
18
[recensere]Haraldus, filius Cnut regis et Ailivae filiae Alfelmi ducis, electus est in regem. Fuit namque placitum magnum apud Oxenford; ubi Lefricus consul et omnes principes ex boreali parte Tamesis cum Londoniensibus elegerunt Haraldum, ut conservaret regnum fratri suo Hardecnut, qui erat in Dacia. Godwinus vero consul, pater Haraldi postea regis, et principes Westsexe coeperunt contradicere; sed non profuit. Consilium ergo inierunt quod Emma regina cum regis defuncti familia conservaret Westsexe apud Wincestre in opus filii sui: Godwinus vero consul dux eis esset in re militari.
Haraldus rex exulavit Emmam reginam, novercam scilicet suam; quae divertens ad Baldewinum consulem Flandriae accepit ab eo castrum Bruge, ut ibi et inde degeret: Willelmo namque Normannorum domino adhuc in aetate puerili cum rege Francorum manente, Normannia fiscus regalis erat. Anno sequente Athelnod archiepiscopo Cantuariensi migrante, successit Eadsi.
19
[recensere]Haraldus rex cum regnasset IV. annis et mensibus IV. mortem sensit apud Oxenford; et sepultus est apud Westminster. In diebus illis redditae fuerant XVI. puppibus ab unoquoque portu VIII. marcae argenti sicut et patris sui tempore.
Hardecnut filius regis Cnut et Emmae reginae, veniens a Dacia apud Sandwic, illico susceptus est et electus in regem simul ab Anglis et Dacis. Hujus anno secundo redditus est census exercitui Dacorum: scilicet XXI. mille librarum et LXXXIX. librae; et postea sunt redditae XXXII. puppibus XI. mille librae et XLVIII. librae. Eodem anno venit Edwardus filius Edelredi regis a Normannia, ad regem Hardecnut fratrem suum: ambo etenim erant filii Emmae, filiae Ricardi consulis.
20
[recensere]Hardecnut rex morte praereptus est cum regnasset II. annis, in medio flore juventutis suae apud Lamhuthe; qui clarae indolis et benignae juventutis fuerat suis. Tantae namque largitatis fertur fuisse, ut prandia regalia quatuor in die vicibus omni curiae suae faceret apponi, malens a vocatis apposita fercula dimitti, quam a non vocatis apponenda fercula reposci; cum nostri temporis consuetudo sit, causa vel avaritiae, vel, ut ipsi dicunt, fastidii, principes semel in die tantum suis escas anteponere. Sepultus est autem rex Hardecnut in veteri monasterio apud Wincestre, juxta Cnut patrem suum. Proceres igitur Anglorum, jam Dacorum dominio liberati, hilares pro Alfredo primogenito filio Edelredi, ut regni diademate sublimetur, nuntios mittunt. Ille autem cum esset patre Anglicus, et matre Normannus, aliquos ex consanguineis matris suae, multos ex coaevis commilitantibus a Normannia secum duxit in Angliam. Godwinus vero cum esset consul fortissimus, et proditor saevissimus, praecogitavit se Edwardo fratri minori et simpliciori posse dare filiam suam in reginam. Hunc vero Alfredum, quia primogenitus erat et magnae probitatis, nullo modo filiam suam dignaturum praevidebat. Intimavit igitur proceribus Angliae, Alfridum nimiam copiam Normannorum secum adduxisse; terras Anglorum eis promisisse; gentem fortissimam et subdolam inter eos instirpare, Anglis securum non esse: hos persolvere poenas oportere, ne alii post haec audeant pro regis cognatione se Anglis ingerere. Capti sunt igitur et ligati Normanni qui venerant cum Alfredo: et cum ordine sederent, novem semper excapitati sunt et decimus, remansit apud Gildeforde. Cum autem onmes interfecti essent nisi decima pars, nimium visum est Anglis tot superesse; feceruntque decimam decimari, et sic paucissimi evaserunt. Alfredum vero captum duxerunt in Ely, et oculos ejus eruerunt, et mortuus est. Miserunt ergo pro Edwardo juniore in Normanniam nuntios et obsides, mandantes ei quod paucissimos Normannorum secum adduceret, et eum in regem fidelissime stabilirent. Paruit Edwardus, et cum paucis venit in Angliam; et electus est in regem ab omni populo, et sacratus est ab Eadsi archiepiscopo apud Wincestre in die Paschae. Eadsi vero archiepiscopus dimisit archiepiscopatum propter infirmitatem, et sacratus est Siward in loco ejus. Tunc quoque factus est Stigandus episcopus Estangle.
21
[recensere]Edwardus rex, in patrocinium regni sui, duxit filiam Grodwini fortissimi consulis, nomine Edgitham, sororem regis Haraldi futuri. Circa hoc tempus tanta fames Angliam invasit, quod sextarius frumenti, qui equo uni solet esse oneri, venundaretur V. solidis, et etiam plus. Postea vero Stigandus, qui erat episcopus in Estangle, factus est episcopus etiam apud Wincestre. Rex autem exulavit Suain consulem, filium Godwini praedicti consulis: qui recedens ad Baldwinum consulem Flandriae, ibidem hiemavit apud Bruge.
Edwardi regis anno sexto, commissum est bellum apud Walesdune inter Henricum regem Francorum et proceres Normanniae, qui nolebant Willelmum in dominum recipere. Quos cum dux Willelmus victos obtinuisset, quosdam exulavit, quosdam corpore minuit. Venerunt eo tempore duo principes Dacorum, Lothen et Hirling, apud Sandwic; ubi capta innumerabili praeda, auri quoque et argenti copia, per mare gyrantes Estsexam praedati sunt. Inde vero dirigentes iter in Flandriam, vendita praeda sua, reversi sunt unde venerant. Anno sequenti rediit Suain consul in Angliam impetratum pacem a rege. Quod cum Haraldus frater ejus et Beornd cousul divertissent, venit postea ad Godwinum patrem suum apud Pevense; cui humillime supplicans et fratribus suis Haraldo et Tosti et Beornd consuli, obtinuit ab eis ut Beornd consul secum proficisceretur usque ad Sandwic ad amicitiam regis impetrandam. Beornd igitur introiens in naves Suain consulis ad auxilium ejus, nequiter occisus est ab eis: cadaverque ejus projectum sepelierunt amici sui apud Wincestre, juxta Cnut regem avunculum suum. Suein vero reversus est in Flandriam. Sequenti vero anno Suein regi concordatus est cautela Godwini patris sui. Eo tempore Leo papa tenuit synodum apud Verzelei, ubi Ulf episcopus Dorcescestriae interfuit: et poene fractus est baculus ejus episcopalis, nisi majus pretium dedisset: nesciebat enim officium suum sicut episcopum deceret. Eadsi archiepiscopus vita cassatus est. Obierat etiam Siwardus successor ejus.
22
[recensere]Edwardus, decimo anno regni sui, dedit Roberto episcopo Londoniae archiepiscopatum Cantuariae. Regi vero delatum est quod Godwinus gener suus, et Suein filius ejus, et Haraldus prodituri eum essent. Quos in causam vocatos, cum sine obsidibus venire recusarent, rex exulavit. Itaque Godwinus et Suein iverunt in Flandriam, Haraldus vero in Hiberniam. Rex vero in iram promotus, dimissa regina, thesaurum suum et terras ei abstulit. Deditque Odoni consulatum Davenesyre et Sumersete et Dorsete: Algaro vero filio Lefrici consulis dedit consulatum Haraldi.
Edwardi regis anno XI. Emma Normannigena, uxor regum et mater regum, morem mortis pertulit. Godwinus autem consul et Suein filius ejus, currentes velis extensis a Flandria ad insulam Wiht, praedati sunt eam; praedati sunt quoque Portland. Haraldus vero veniens ab Hibernia praedatus est apud Portlocan; et inde veniens ad patrem suum in Wiht, perrexerunt in Pevense, et inde ad Nesse et in Rumene, et in Hithe, et in Folcestane, et in Dovere, et in Sandwic, et in Scepeie; ubique accipientes obsides et puppes. Quidam vero exeuntes, Middeltune villam regis combusserunt; classis vero per Nordmutham tendens in Londoniam, obviavit L.puppibus, quibus rex inerat. Tunc igitur per internuncios, consilio Stigandi episcopi, datis obsidibus, concordati sunt rex et gener suus: reddiditque illi et suis terras et omnia quae prius habuerant; et iterum accepit reginam suam. Robertus vero archiepiscopus et omnes Franci, quorum consilio rex consulem exulaverat, exulati sunt. Stigandus autem factus est archiepiscopus Cantuariae. Circa hoc tempus Siwardus consul fortissimus Nordhumbre, poene gigas statura, manu vero et mente praedura, misit filium suum in Scotiam conquirendam. Quem cum bello caesum patri renuntiassent, ait: “Recepitne vulnus letale in anteriori vel posteriori corporis parte?” Dixerunt nuntii: “In anteriori.” At ille: “Gaudeo plane, non enim alio me vel filium meum digner funere.” Siwardus igitur in Scotiam proficiscens regem bello vicit, regnum totum destruxit, .destructum sibi subjugavit.
23
[recensere]Edwardus XII. anno regni sui cum pranderet apud Windleshores, ubi plurimum manere solebat, Godwinus, gener suus et proditor, recumbens juxta eum dixit: “Saepe tibi, rex, falso delatum est me proditioni tuae invigilasse; sed si Deus coeli verax et justus est, hoc panis frustulum concedat ne mihi guttur pertranseat, si unquam te prodere vel cogitaverim.” Deus autem justus et verax audivit vocem proditoris; et mox, eodem pane strangulatus, mortem praegustavit aeternam. Haraldus vero filius ejus habuit consulatum patris sui; sed Algarus consul Cestriae habuit consulatum Haraldi.
24
[recensere]Edwardi regis anno XIII. pugnaverunt proceres Normanniae contra gentem Francorum apud castrum quod vocatur Mortuum-mare; et interfectus est Radulphus camerarius, princeps exercitus Francorum; contigitque victoria Normannis. Et quidem rex Henricus Francorum, et dux Willelmus Normannorum bello non intererunt. Anno sequente, Siwardus consul rigidissimus, profluvio ventris ductus, mortem sensit imminere, dixitque: “Quantus pudor me tot in bellis mori non potuisse, ut vaccarum morti cum dedecore reservarer! Induite me saltem lorica mea impenetrabili, praecingite gladio, sublimate galea; scutum in laeva, securim auratam mihi ponite in dextra, ut militum fortissimus modo militis moriar.” Dixerat; et ut dixerat, armatus honorifice spiritum exhalavit. Sed quia Walteof filius ejus adhuc parvulus erat, datus est consulatus ejus Tosti filio Godwini consulis. Eodem anno Algarus consul Cestriae exulatus est, quia de proditione regis in consilio convictus fuerat. Ille vero pergens ad Griffinum regem Nordwales, rediens cum eodem rege combussit Hereford et ecclesiam S. Athelbricti. Postea venit Edwardus filius Edmundi Irenside in terram istam: et statim mortuus est, et sepultus apud Londoniam in ecclesia S. Pauli. Hic fuit pater Margaretae reginae Scottorum, et Edgari Atheling. Margareta vero fuit mater Matildis reginae Anglorum, et Davidis urbanissimi regis Scottorum. Lefricus quoque consul nobilissimus Cestriae defunctus est eo tempore: cujus uxor Godiva, nomine perpetuo digna, multa probitate viguit, et abbatiam apud Coventre construxit, et auro et argento incomparabiliter ditavit. Construxit etiam ecclesiam Stow sub promontorio Lincolniae, et multas alias. Algarus vero filius ejus suscepit consulatum Cestriae.
25
[recensere]Edwardi regis anno XXII., cum jam Henrico rege defuncto Phillippus filius ejus regnaret, Willelmus dux Normannorum subjugavit sibi Cenomanniam. Haraldus vero transiens in Flandriam, tempestate compulsus est in Ponticam provinciam. Quem captum, consul Ponticus Willelmo duci Normanniae reddidit. Haraldus vero juravit Willelmo super reliquias sanctorum multas et electissimas, se filiam ejus ducturum, et Angliam post mortem Edwardi regis ad opus ejus servaturum. Summo igitur honore susceptus et munenbus amplis ditatus, cum reversus esset in Angliam perjurii crimen elegit. Anno vero sequenti Haraldus et Tosti perrexerunt in expeditionem in Walliam. Gens vero patriae subdita est eis et obsides dedit. Post ea siquidem occiderunt regem suum Griffinum, et attulerunt Haraldo caput ejus; Haraldus vero statuit ibi alium regem. Contigit autem eodem anno quod in aula regia apud Windleshores, Tosti Haraldum fratrem suum regi vina propinantem capillis coram rege ipso arripuerit. Invidiae namque et odii fomitem ministraverat, quod cum Tosti ipse primogenitus esset, arctius a rege frater suus diligeretur. Igitur, impetu furoris propulsus, non potuit cohibere manus a caesarie fratris. Rex autem perniciem eorum jam appropinquare praedixit, et iram Dei jam non differendam. Tantae namque saevitiae fratres illi erant, quod cum alicujus nitidam villam conspicerent, dominatorem de nocte interfici juberent totamque progeniem illius, possessionemque defuncti obtinerent: et isti quidem justiciarii erant regni. Tosti igitur furibunde discedens a rege et a fratre suo, perrexit ad Hereforde, ubi frater suus corrodium regale maximum paraverat; ubi ministros fratris sui omnes detruncans, singulis vasis vini, medonis, cervisiae, pigmenti, morati, sicerae, crus humanum vel caput vel brachium imposuit. Mandavitque regi quod ad firmam suam properans cibos salsatos sufficienter inveniret, alios secum deferre curaret. Rex ergo eum ob scelus adeo infinitum delegari et exulari praecepit.
26
[recensere]Edwardi regis anno XXIV. Nordhumbri haec audientes, Tosti consulem suum, qui multas eis caedes et clades ingesserat, fugaverunt: omnemque familiam suam interfieientes tam Anglos quam Dacos, ceperunt thesauros et arma ejus in Eoverwic. Constituerunt igitur Marcherum filium Algari consulis super eos consulem: qui cum gente illa et cum Lincolnesire et Snotinghamsire et Derbisire perrexit usque ad Hamtune; et Edwinus frater suus venit contra eum cum hominibus consulatus sui, et plures Brittanni cum eo. Tunc venit Haraldus consul ad eos. Ipsi vero miserunt eum ad regem et nuncios cum eo, precantes ut possent habere Marcherum consulem super eos. Quod rex concessit, et remisit Haraldum ad eos ad Hamtune, qui hoc eis affirmavit. Ipsi vero interim comburentes et praedantes et occidentes, provinciae illi non pepercerunt, sed multa millia hominum secum abducentes cum petitionem suam obtinuissent, multis annis deteriorem partem illam regni reddiderunt. Tosti vero et uxor sua ad Baldwinum consulem Flandriae divertentes, hiemaverunt.
27
[recensere]Millesimo sexagesimo sexto anno gratiae, perfecit Dominator Dominus de gente Anglorum quod diu cogitaverat: genti namque Normannorum asperae et callidae tradidit eos ad exterminandum. Enimvero cum basilica S. Petri apud Westminster dedicata esset in die Sanctorum Innocentium, et postea in vigilia Epiphaniae rex Edwardus mundo decessisset, et sepultus esset in eadem ecclesia, quam ipse construxerat et possessionibus multis ditaverat, quidam Anglorum Eadgar Atheling promovere volebant in regem. Haraldus vero, viribus et genere fretus, regni diadema invasit. Willelmus vero dux Normanniae tribus de causis mente stimulatus et intrinsecus irritatus est. Primo, quia Alfredum cognatum suum Godwinus et filii sui dehonestaverant et peremerant: secundo, quia Robertum episcopum et Odonem consulem et omnes Francos Godwinus et filii sui arte sua ab Anglia exulaverant: tertio, quod Haraldus in perjurium prolapsus, regnum quod jure cognationis suum esse debuerat, sine aliquo jure invaserat. Principes vero Normannorum convocans‚ auxilium Angliae conquirendae ab eis petiit. Quibus ad se consiliandos euntibus, Willelmus filius Osberti dapifer ducis interfuit: qui gravissimum iter ad Angliam capessendam gentemque Anglorum fortissimam perhibens, contra paucissimos in Angliam ire volentes acerrime litigavit: quod audientes proceres, valde gavisi, fidem dederunt ei, ut quod ipse diceret omnes concederent. Ingressus igitur ante eos coram duce, dixit: “Paratus sum in hac expeditione cum omnibus meis devote proficisci.” Oportuit ergo omnes Normannorum principes verbum ejus prosequi. Classis itaque maxima parata est ad portum qui vocatur S. Walerici. Quod audiens rex Haraldus, vir bellis acerrimus, cum navali exercitu contra Willelmum ducem in mare profectus est. Interea venit Tosti consul in Humbram cum LX. puppibus: Edwinus vero consul veniens cum exercitu fugavit eum. Ille vero fugiens in Scotiam, obviavit Haraldo regi Norwagiae cum CCC. puppibus: et Tosti, gavisus valde, subditus est ei. Deinde ambo venerunt in Humbram usque ad Eoverwic; et juxta urbem pugnaverunt cum eis Edwinus et Marcherus consules: cujus locus pugnae in australi parte urbis adhuc ostenditur. Haraldus vero rex Norwagiae et Tosti cum eo Martis omine glorioso potiti sunt. Quod audiens Haraldus rex Anglorum, cum manu valida obviavit eis apud Steinfordesbrige. Pugna igitur incepta est, qua gravior non fuerat, Coeuntes namque a summo mane usque ad meridiem, cum horribiliter ruentes utrinque perseverarent, maximus numerus Anglorum Norwagenses cedere sed non fugere compulit. Ultra flumen igitur repulsi, vivis supra mortuos transeuntibus, magnanimiter restiterunt. Quidam vero Norwagensis, fama dignus aeterna, super pontem restitit, et plus XL. viris Anglorum securi caedens electa, usque ad horam diei nonam omnem exercitum Anglorum detinuit solus: usquequo quidam navim ingressus per foramina pontis in celandis eum percussit jaculo. Transeuntes igitur Angli, Haroldum regem et Tosti occiderunt, et totam Norwagensium aciem vel armis straverunt vel igne deprehensos combusserunt.
28
[recensere]Haraldus rex Anglorum eadem die reversus ad Eoverwic cum summa laetitia, dum pranderet, audivit nuntium dicentem sibi: “Willelmus dux Normanniae littora australia occupavit, et castellum construxit apud Hastings.” Rex igitur non segnis advolans, aciem suam construxit in planis Hastinges. Willelmus vero V. catervas equitum splendide promovit in hostem; quibus terribiliter dispositis orationem hujuscemodi habuit:
29
[recensere]“Vos alloquor, Normanni, gentium fortissimi, non quasi vestrae probitatis incertus, non quasi de victoria non securus: quae nunquam casu aliquo vel impedimento a vobis evadere potuit. Quod si semel non vincere potuissetis, exhortandi forsitan essetis, ut probitas vestra praeradiaret. Quod autem nativum vobis est et quasi necessarium, qua indiget exhortatione? O mortalium validissimi, quid potuit rex Francorum bellis proficere cum omni gente quae sunt a Lotaringa usque ad Hispaniam contra Hasting antecessorem nostrum? Qui quantum voluit Franciae sibi adquisivit, quantum voluit regi permisit; dum placuit, tenuit; dum satiatus est, ad majora anhelans, reliquit. Nonne Rou pater meus, dux primus et author nostrae gentis, cum patribus nostris regem Francorum Parisius in medio regni sui bello vicit? nec Francorum rex potuit sperare salutem, nisi et filiam suam et terram, quae ex vobis Normannia vocatur, supplex obtulisset? Nonne patres vestri regem Francorum in Rotomago ceperunt et tenuerunt, donec Ricardo puero, duci vestro, Normanniam reddidit, eo pacto, quod in omni collocutione regis Franciae et ducis Normanniae gladio dux accingeretur, regem vero nec gladium nec etiam cultellum ferre liceret? Hanc aeternam sanctionem patres vestri regi magno cogentes statuerunt. Nonne idem dux patres vestros usque ad Mirmandam juxta Alpes adduxit: et urbis ducem, generum scilicet suum, sponsae suae proelians parere coegit? Et ne parum sit vobis homines vicisse, vicit et ipse diabolum, corporaliter colluctans et prosternens, ligansque manus ejus post terga, confusumque victor angelorum reliquit. Sed quid prisca narro? Nonne vobis congredientibus in eo tempore apud Mortemer, Franci praecipites praeposuere fugam bellis, calcaria telis? Vos autem, Radulfo summo duce Francorum interfecto, fama spoliisque potiti, naturale bonum solita necessitate tenuistis. Eja! procedat aliquis Angloum, quos centies antecessores nostri et Daci et Norwagenses bellis vicerunt: demonstretque gentem Rou ex ejus tempore usque nunc semel militiae naufragia perpessum esse, et ego victus abscedo. Nonne igitur pudori nobis est gentem vinci solitam, gentem arte belli cassam, gentem nec etiam sagittas habentem, contra vos, O fortissimi, quasi bello ordinatam procedere? Nonne vobis pudet regem Haraldum contra me in praesentia vestri, perjurum, faciem suam vobis ostendere ausum fuisse? Mihi tamen stupori est, quod eos, qui parentes vestros cum Alfredo cognato meo proditione nefanda excapitaverunt, oculis vestris vidistis, et eorum capita nefanda adhuc humeris eorum supersunt. Erigite vexilla, viri; nec sit irae promeritae modus vel modestia. Ab oriente ad occidentem videatur fulmen gloriae vestrae; audiatur tonitruum impetus vestri, vindicesque generosissimi sanguinis.”
30
[recensere]Nondum peroraverat dux Willelmus: omnes ira accensi ultra quam credi potest secundum acies suas impetu ineffabili provolabant in hostem, ducemque jam sibi soli loquentem relinquebant. Quidam vero nomine Taillefer dudum antequam coirent bellatores, ensibus jactatis ludens coram gente Anglorum, dum in eum omnes stuperent, quendam vexilliferum Anglorum interfecit. Secundo similiter egit. Tertio idem agens, et ipse interfectus est; et acies sibi offenderunt. Incipit letifera nubes sagittarum. Tonitruum sequitur ictuum. Insilit ignita collisio galearum et ensium. Cum ergo Haraldus totam gentem suam in una acie strictissime locasset, et quasi castellum inde construxisset, impenetrabiles erant Normannis. Docuit igitur dux Willelmus genti suae fugam simulare; fugientes autem, ad quandam foveam magnam dolose protectam devenerunt: ubi multus numerus eorum corruens oppressus est. Dum igitur Angli insequendo persistunt, acies principalis Normannorum mediam Anglorum catervam pertransiit. Quod videntes qui persequebantur per foveam praedictam, redire compulsi ibidem ex magna parte perierunt. Docuit etiam dux Willelmus viros sagittarios ut non in hostem directe, sed in aera sursum sagittas emitterent, cuneum hostilem sagittis secarent: quod Anglis magno fuit detrimento. Viginti autem equites strenuissimi fidem suam dederunt invicem, quod Anglorum catervam perrumpentes, signum regium, quod vocatur Standard, arriperent. Quod dum facerent, plures eorum occisi sunt: pars autem eorum, via gladiis facta, Standard asportavit. Interea totus imber sagittariorum cecidit circa regem Haraldum: et ipse in oculo percussus corruit. Erumpens autem multitudo equitum regem vulneratum interfecit, et Girdh consulem interfecit, et Lewine consulem fratres ejus cum eo. Sic igitur contritus est exercitus Anglorum; Willelmus vero tanta potitus victoria, susceptus est a Londoniensibus pacifice, et coronatus est apud Westminster ab Aldredo Eborancensi archiepiscopo. Et facta est mutatio dexterae Excelsi; quam cometa ingens in exordio ejusdem anni designaverat. Unde dictum est:
“Anno milleno sexageno quoque seno Anglorum metae flammas sensere cometae.”
Commissum est autem bellum mense Octobris, in festivitate S. Calixti, Quo in loco rex Willelmus abbatiam nobilem postea pro defunctis suis construxit, et eam digne nomine Belli vocavit.
31
[recensere]Willelmus rex anno sequenti mare transiit ducens secum obsides et thesauros. Et eodem anno rediens, divisit terram militibus. Sed Eadgar juvenis cum multis militibus pergens in Scotiam, Melcolm regi Scotorum Margaretam sororem suam desponsavit. Cum autem rex Roberto comiti consulatum Nordhumbre dedisset, provinciales eum et cum eo D.CCCC. homines occiderunt. Tunc Eadgar juvenis cum omni gente Nordhymbre venit Eouerwic et burgenses cum eo pacem fecerunt. Rex vero adveniens cum exercitu civitate praedata magnam gentis perfidae stragem dedit. Eadgarus autem reversus est in Scotiam.
32
[recensere]Willelmi regis anno tertio venerunt duo filii Swein regis Dacorum et Osbertus consul frater suus cum CCC. puppibus in Humbram. Ad quos Waltef consul et Eadgar juvenis venerunt; junctique simul Daci et Angli castellum de Eouerwic ceperunt, multosque Francorum perimentes, principes eorum vinctos et thesauros ad puppes tulerunt, et inter Usam et Trentam hiemaverunt. Rex autem adveniens Dacos aufugavit, et Anglos illius provinciae destruxit. At consul Waltef cum rege concordatus est.
Anno sequenti, Baldewino Flandriae consule defuncto, cujus jam filiam rex Willelmus duxerat, successit filius suus Ernulfus, quem rex Willelmus Anglorum et Philippus rex Francorum manutenebant. Robertus autem Frisiensis frater ejus bello confligens occidit Ernulfum consulem et Willelmum filium Osberti de quo praediximus et multa millia hominum utriusque regis.
33
[recensere]Willelmi regis anno V. Marcherus et Edwinus consules caeperunt praedari per campos et nemora. Edwinus autem occisus est a suis. Marcherus vero et Hereward et Alwinus episcopus venerunt in Ely. Rex vero ducens exercitum terra et mari, insulam obsedit, pontem paravit, domum belli artificiose construxit, quae usque hodie perstat; viros praedictos occidit introiens insulam praeter Herewardum, qui suos viriliter strenuissimus eduxit.
Sequenti anno duxit rex exercitum terra et mari in Scotiam, Melcolm vero rex Scotorum homo suus effectus est, et obsides ei dedit. Anno sequenti rex duxit exercitum Anglorum et Francorum in Cenomanniam. Angli vero terram illam destruxerunt, villas comburendo, vineas cedendo, et eam regi subdiderunt. Proximo vero anno ivit rex in Normanniam, et Eadgarus juvenis concordatus ei in curia regis diu permansit.
34
[recensere]Willelmi regis anno IX., Radulfus, cui rex consulatum Estangle dederat, regem a regno expellere praecogitavit, consilio Waltef consulis et Rogeri, qui fuit filius Willelmi filii Osberti; cujus sororem consul praedictus duxit, et in ipsis nuptiis hanc proditionem prolocuti sunt. Proceres vero regni ejus viriliter obstiterunt, unde ipse naves introiens apud Norwic recessit in Daciam. Rex autem rediens in Angliam, Rogerum consulem cognatum suum misit in carcerem. Sed Waltef consulem decollari fecit apud Wincestre, et sepultus est apud Crulande. Ceterorum vero qui nuptiis pravis interfuerant, multos fugavit, multos oculis privavit. Radulfus autem consul adducens Cnut filium Swein regis Dacorum, et Hacun consulem, rediit in Angliam cum CC. puppibus. Sed cum non auderent contra regem Willelmum pugnare, transfretaverunt in Flandriam. Eodem anno Edith regina decessit, et sepulta est juxta Edwardum virum suum apud Westminstre.
Anno sequenti rex transfretans obsedit Dol. Britanni autem castellum tenuerunt viriliter, donec rex Franciae adveniens liberavit eos. Postea vero rex Franciae et rex Willelmus concordati sunt. Rex autem Scotorum Melcolm praedatus est in Nordhymbre usque ad Tine, et praedam maximam multosque homines in vinculis secum reduxit. Rex quoque Willelmus seditione militari agens contra Robertum filium suum apud Gerberie, quod est castrum in Francia, equo suo propulsus est; et Willelmus filius ejus vulneratus, et multi ex suis occisi. Maledixit autem rex Roberto filio suo. Porro Nordhymbri proditione occiderunt Walkerum episcopum Dunhelme in quodam palatio pacifice statuto juxta Tinam, et C. homines cum eo.
35
[recensere]Willelmus rex anno XV. duxit exercitum in Walliam, et eam sibi subdidit. Odonem episcopum fratrem suum postea in carcerem posuit. His transactis, regina Matildis obiit. Eo tempore cepit rex ab unaquaque hida Angliae VI. solidos. Turstanus vero abbas Glastingebiri turpe scelus commisit. Tres namque monachos sub altari positos occidi fecit, et XVIII. vulnerati, ita quod sanguis eorum cucurrit ab altari super gradus, et a gradibus super aream.
36
[recensere]Willelmus rex anno XVIII., quo in anno Urbanus effectus est papa Romanus, rediit a Normannia in Angliam, cum tanto exercitu, Francorum, Normannorum, Britannorum, quod mirum videbatur, quomodo haec terra pascere posset eos. Didicerat enim, fama crebrescente, quod rex Daciae Cnut et Robertus Frisiensis consul Flandriae volebant ditioni suae Angliam Martis aggressibus supponere. Cum autem apparatus eorum Deo volente defecisset, remisit magnas partes exercituum ad natale solum. Misit autem de hinc rex potentissimus justitiarios suos per unamquamque scyram, id est, provinciam Angliae, et inquirere fecit per jusjurandum quot hidae, id est, jugera uni aratro sufficientia per annum, essent in unaquaque villa, et quot animalia. Fecit etiam inquiri quid unaquaeque urbs, castellum, vicus, villa, flumen, palus, silva redderet per annum. Haec autem omnia in cartis scripta delata sunt ad regem, et in thesauros reposita usque hodie servantur. Eodem anno Mauricius effectus est episcopus Lundoniae, qui templum maximum quod necdum perfectum est incepit.
37
[recensere]Willelmus rex fortis anno XIX. regni sui, cum de more tenuisset curiam suam in Natali apud Gloucestre, ad Pascha apud Wincestre, ad Pentecosten apud Londoniam, Henricum filium suum juniorem virilibus induit armis. Deinde accipiens hominium omnium terrariorum Angliae cujuscunque feudi essent, juramentum etiam fidelitatis recipere non distulit. Postea rex adquisitis magni thesauri copiis super quoscunque aliquam causam invenire poterat, sive juste sive injuste ivit in Normanniam.
38
[recensere]Anno vicesimo primo regni Willelmi regis, cum jam justam Domini voluntatem super Anglorum gentem Normanni complessent, nec jam vix aliquis princeps de progenie Anglorum esset in Anglia, sed omnes ad servitutem et ad moerorem redacti essent, ita etiam ut Anglicum vocari esset opprobrio, hujus auctor vindictae Willelmus vitam terminavit. Elegerat enim Deus Normannos ad Anglorum gentem exterminandam, quia praerogativa saevitiae singularis omnibus populis viderat eos praeminere. Natura siquidem eorum est ut, cum hostes suos adeo depresserint, ut adjicere non possint, ipsi se deprimant, et se terrasque suas in pauperiem et vastitatem redigant; semperque Normannorum domini, cum hostes contriverint, cum crudeliter non agere nequeant, suos etiam hostiliter conterunt. Quod scilicet in Normannia et Anglia, Apulia, Calabria, Sicilia, et Antiochia, terris quas eis Deus subjecit, magis magisque apparet. In Anglia igitur injusta telonea et pessimae consuetudines his temporibus pullulaverunt. Principes omnes auri et argenti cupiditate caecati adeo erant, ut illud de eis vere dici potuisset: “Unde habeat nemo quaerit, sed oportet habere.” Quanto magis loquebantur de recto, tanto major fiebat injuria. Qui justitiarii vocabantur, caput erant omnis injustitiae. Vicecomites et praepositi, quorum erat officium justitia et judicium, furibus et raptoribus atrociores erant, et omnibus saevissimis saeviores. Rex ipse cum ad firmam terras suas, quanto carius poterat, dedisset, alii magis offerenti, et deinde, alii, semper negligens pactum, et ad majora studens, dabat. Nec erat cura quanta injuria pauperibus a praepositis fieret. In hoc igitur anno pestes infirmitatis et famis Angliae Deus inmisit, ut qui febribus evaderet fame moreretur. Inmisit etiam tempestates et tonitrua, quibus multos hominum occidit, nec animalibus nec pecori pepercit. Iverat autem hoc anno rex Willelmus in Franciam, praedavitque regnum regis Philippi, et multos suorum neci dedit. Combussit quoque castrum nobile quod vocatur Maante, et omnes ecclesias quae ibi inerant, plebemque multam, et duos anachoritas sanctos igni tradidit. Quibus de causis Deus irritatus, regem cum inde veniret infirmitati, postea morti concessit. De cujus regis potentissimi vita bona perstringenda sunt et mala, ut a bonis sumantur exempla, et a malis discatur cautela.
39
[recensere]Willelmus omnibus Normanniae consulibus fortior fuit, omnibus Anglorum regibus potentior fuit, omnibus praedecessoribus suis laude dignior fuit. Erat autem sapiens sed astutus, locuples sed cupidus, gloriosus sed famae deditus. Erat humilis Deo servientibus, durus sibi resistentibus. Posuerat namque consules et principes in carcerem; episcopos et abbates possessionibus suis privaverat; fratri proprio non pepercerat; nec erat qui resisteret. Auferebat potentissimis etiam auri et argenti millia, ad castella solus omnes fatigabat construenda. Si cervum caperent aut aprum, oculos eis evellebat, nec erat qui obmurmuraret. Amavit autem feras, tanquam pater esset earum; unde in silvis venationum quae vocantur Novesforest ecclesias et villas eradicari, gentem extirpari, et a feris fecit inhabitari. Cum autem raperet suis sua, non pro aliqua necessitate sed prae nimia cupiditate, in intimis cordium amaricabantur, et tabescebant. Ipse vero nihili pendebat iras eorum; sed oportebat omnibus obsequi regis nutui, si amore ejus vel pecunia vel terris vel vita vellent perfrui. Heu quanto dolore plangendum est, quod aliquis hominum, cum cinis et vermis sit, adeo superbiat, ut super omnes se solum mortis oblitus extollat. Regi quidem praefato Normannia haereditarie provenerat, Cenomanniam armis adquisierat, Britanniam sibi acclinem fecerat. Super Angliam solus totam regnaverat, ita quod nec ibi una sola hida inerat, de qua nesciret cujus esset, et quid valeret. Scotiam quoque sibi subjugaverat, Walliamque reverendus in suam acceperat. Pacis autem tantus auctor fuerat, quod puella auro onusta regnum Angliae pertransire posset impune. Si aliquis quempiam quacunque de causa peremisset, capitali subjacebat sententiae; si aliquam vi oppressisset, genitalibus privabatur armis. Construxit autem abbatiam Belli, de qua dictum est, et illam apud Cahom in Normannia, in qua ipse sepultus est. Uxor vero sua Matildis abbatiam sanctimonialium ibidem construxit, in qua et ipsa sepulta est. Quorum animabus misereatur, qui solus post mortem medetur. Vos igitur qui legitis, et viri tanti virtutes et vitia videtis, bona sequentes, et a malis declinantes, pergite per viam directam, quae ducit ad vitam perfectam.
40
[recensere]Eodem anno pagani super Christianos in Hispania praedati sunt, et partes regni magnas occupaverunt. Amphos vero rex Christianus, accepto circumquaque a Christianis auxilio, resurgens paganos occidit, fugavit, terrae ablatae damna reparavit. Accidit etiam in Dacia quod Daci, nunquam antea in dominum fide laesi, Cnut regem suum in monasterio quodam proditione peremerunt. Willelmus vero rex Roberto filio suo primogenito dimiserat Normanniam. Willelmo secundo filio eius regnum Angliae, Henrico tertio thesauri copiam. Pro quo cum Robertus partem ei Normanniae vendidisset, thesauro habito terram ei abstulit. Quae res valde Deo displicuit, sed vindictam in tempora distulit. Willelmus vero pergens apud Wincestre thesaurum patris sui secundum imperium ejus divisit. Erant autem in thesauro illo LX.M. librae argenti, excepto auro et gemmis, et vasis et palliis. Deditque inde quibusdam ecclesiis X. marcas auri, quibusdam sex, et unicuique ecclesise villae V. solidos, et misit in unumquemque comitatum C. libras divisum pauperibuis. Praecepto quoque patris sui omnes vinctos a vinculis solvit.
Rex igitur novus curiam suam ad Natale tenuit apud Londoniam. In qua adfuerunt Lamfrancus archiepiscopus, qui eum sacraverat in regem, et Thomas episcopus Eboracensis, et Mauricius Londoniensis, et Walkelinus Wintoniensis, et Gaufridus episcopus Exceastre, et Wlnod episcopus sanctus Wireceastre, et Willelmus Tedforde, et Robertus Ceastre, et Willelmus Dunhelme, et Odo episcopus Baiocensis, justitiarius et princeps totius Angliae, et Remigius episcopus Lincolliensis, de quo pauca tangere res exigit.
41
[recensere]Remigio igitur, qui monachus fuerat apud Fescamb, dederat rex Dorecestriae episcopatum, quae sita est super Tamasim. Cum autem episcopatus ille major omnibus Angliae a Tamasi usque ad Hymbram duraret, molestum visum est episcopo quod in ipso termino episcopatus sedes esset episcopalis. Displicebat etiam ei, quod urbs illa modica erat, cum in eodem episcopatu civitas elarissima Lincolliae dignior sede episcopali videretur. Mercatis igitur praediis, in ipso vertice urbis juxta castellum turribus fortissimis eminens, in loco forti fortem, pulchro pulchram, virgini virginum construxit ecclesiam; quae et grata esset Deo servientibus, et, ut pro tempore oportebat, invincibilis hostibus. Provinciam tamen Lindisse archiepiscopus Eboracensis calumpniabatur, ex antiqua temporum serie. Remigius vero nichili ducens impetitionem ejus, non segniter opus inceptum peregit; peractumque clericis doctrina et moribus approbatissimis decoravit. Erat siquidem statura parvus, sed corde magnus, colore fuscus, sed operibus venustus. De regia quidem proditione fuerat impetitus, sed famulus ejus, ferri igniti judicio dominum purgans, regio restituit amori, et maculam pontificali detersit decori. Hoc tempore, hoc auctore, his causis, incepta est ecclesia moderna Lincolliensis.
42
[recensere]Verum jam rebus usque ad tempora nostra perductis, novis novus liber est donandus. Si autem et hic praedictorum recapitulatio elucidans requiratur, nec ob ista, cum pauca sint, lectori molestus apparebo. Ecce igitur speculum de regibus libri terminati.
Adelred reguavit super universos fines Angliae XXXVII. annis, semper cum labore.
Edmundus juvenum fortissimus regnavit I. annum, et proditione occisus est.
Cnut omnium praedecessorum suorum maximus regnavit gloriose XX. annis.
Haraldus filius ejus regnavit IIII. annis et XVI. ebdomadis.
Hardecnut munificus, regis Cnut filius, cum regnasset II. annis, X. diebus minus, morte praereptus est.
Edwardus, rex bonus et pacificus, regnavit in pace XXIIII. annis.
Haraldus rex perjurus uno anno, et tamen non pleno, quem propria perdidit injustitia.
Willelmus, omnium praedictorum summus, XXI. anno glorifice splenduit. De quo dictum est:
- “Cesariem, Cesar, tibi si natura negavit,
- Hanc, Willelme, tibi, stella cometa dedit.”
Explicit liber sextus