Historia Augusta/Carus, Carinus et Numerianus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Carus, Carinus et Numerianus
~ 400

Fairytale left blue.png Firmus, Saturninus, Proculus, et Bonosus

FLAVI VOPISCI SYRACUSII CARUS ET CARI-NUS- ET NUMERIANUS

I. 1 Fato rem p. regi eamqu[a]e nunc ad summum evehi, nunc ad minima retrahi Probi mors satis prodidit. 2 nam cum ducta per tempora variis vel erecta[m] motibus vel adflicta[m], nunc tempestate aliqua nunc felicitate variata omnia prope passa esset, quae patitur in homine uno mortalitas, videbatur post diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura post Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia -senatus ac populi- leges et gubernacula [senatus ac populo] temperante. 3 sed ruina ingens vel naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato {e} medio tali principe in eam desperationem votum publicum redegit, ut timerent omnes Domitianos, Vitellios et Nerones. 4 plus enim timetur de incertis moribus principis quam speratur, maxime in ea re p., qu-a-e recentibus confossa, vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam, triginta etiam prope tyrannorum -conluvionem- caesa civilium membra sibimet vindicantium perpessa m-a-eruerit.

II. 1 Nam si velimus ab ortu urbis repetere, quas varietates sit passa Romana, res p., inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis laborasse. 2 et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei p., quae illius felicitas fuit, qui fundavit, constituit roboravitque rem p. atque unus omnium conditorum perfectam urbem reliquit? 3 quid deinde Numam loquar, qui frementem bellis et gravidam triumphis civitatem. rel-i-gione munivit? 4 viguit ig-it-ur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res p., sed passa, tempestatem de moribus regiis non sine gravi exitio semet ulta est. 5 adolevit deinde usque ad tempora Gallicani belli, sed quasi quodam mersa naufragio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit quam timeba-n-t boni. 6 reddidit se deinde in integrum, sed eo usque gravata est Punicis bellis ac terrore Pyrr-h-i, ut mortalitatis mala praecordiorum timore sentiret.

III. 1 Crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed socialibus adfecta discordiis extenuato felic-it-atis sensu usque ad Augustum bellis civilibus, adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata, si reparata dici potest libertate deposita. 2 tamen utcumque, etiamsi domi tristis fuit, apud exteras gentes effloruit; passa deinceps tot Nerones, per Vespasianum extulit caput. 3 nec omni Titi felicitate laetata, Domitiani vulnerata inmanitate per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior, Commodi v[a]ecordia et crudelitate lacerata est. 4 nihil post haec praeter Severi diligentiam usque {ad} Alexandrum Mam-a-eae sensit bonum. 5 longum est, quae secuntur, universa conectere: uti enim principe Valeriano non potuit et Gallienum per annos quindecim passa est. 6 invidit Claudio longi-n-quitatem imperii amans vari[a]etatum prope et semper inimica, fortuna iustitiae. 7 sic enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam ut ea, quae sunt in publicis actibus, eventuum vari[a]etate mutentur. 8 sed quorsum talibus qu[a]erellis et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe meliorem, si Carinum non reli[n]quisset heredem.

IV. 1 Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate dicere nequeam, [ae]quae illa vera si[n]t. 2 Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum, sed Illyricianis parentibus fuisse contendit. 3 sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani solertissime persecutus est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus adserit natum. 4 in ephemeride quadam legisse -me- memini Carum Mediolanensem fuisse, sed a-l-bo curia-e- Aquil-e-iensis civitatis insertum. 5 ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consul[a]e ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult videri. 6 [a]epistula Cari: 'Marc[li]us Aurelius -Carus- pro consul[a]e Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent, quibus rem publicam delegabant. 7 ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem: -non- feci aliter, si te iuvante non fallar; fac igitur, ut maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris.' 8 Vides tota [a]epistula maiores suos Romanos illum velle intellegi.

V. 1 Indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam cum primum imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem scripsit. 2 inter cetera: 'gaudendum est itaque, p. c., quod unus ex vestro ordine, vestri etiam generis imperator est factus. quare adnitemur, ne meliores peregrini quam vestri esse videantur.' 3 hoc quoque loco satis clarum est illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum. 4 Hic igitur per civiles -et- militares gradus, ut tituli statuarum eius indicant, praef. praet. a Probo factus tantum sibi aput milites amoris locavit, ut interfecto Probo tanto prinicipe solus dignissimus videretur imperio.

VI. 1 Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos infasto-s- ret-t-ulisse Cari factione interemptum Probum, sed -ne-que[d] meritum Probi erga Carum neque Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et acerrime et constantissime vindicavit. 2 quid autem de eo Probus senseri[n]t, indicant litter-a-e de eius honoribus ad senatum dat-a-e: 'Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit.' inter cetera: 'felix autem esset nostra res p., si, qualis Carus est aut plerique vestrum, plures haberem in actibus conlocatos. 3 quare equestrem statua-m- viro morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, addito eo ut publico suumptu [vel] eidem exaedificetur domus marmoribus a me delatis. decet enim nos talis integritatem remunerari viri' et reliqua.

VII. 1 Ac ne minima quaeque conectam et ea, quae apud alios poterunt inveniri, ubi primum accepit imperium, consensu omnium militum bellum Persic[c]um, quod Probus parabat, adgressus est liberis Caesaribus nuncupatis, et ita quidem ut Carinum ad Gallias tuendas cum viris lectissimis destinaret, secum vero Numerianum, adule-s-centem cum lectissimum tum etiam disertissimum, duceret. 2 et dicitur quidem s-a-epe dixisse se miserum, quod Carinum ad Gallias principem mitteret, neque illa aetas esset Numeriani, ut illi Gallicanum, quod maxime constantem principem quaerit, crederetur imperium. sed haec alias. 3 nam exstant -et-iam litter-a-e Cari, quibus aput praefectum suum de Carini moribus qu[a]eratur, ut appareat verum esse, quod Onesimus dicit, habuisse in animo Carum, ut Carino Caesareanum abrogaret imperium. 4 sed haec, ut diximus, alias in ipsius Carini vita dicenda sunt. nunc ad ordinem revertemur.

VIII. 1 Ingenti apparatu et toti[u]s viribus Probi profligato magna ex parte bello Sarmatico, quod gerebat, contra Persas profectus nullo sibi occurrente Mesopotamia-m- Carus cepit et -C-testifontem usque pervenit occupatisque Persis domestica seditione imperatoris Persi-ci- nomen emeruit. 2 verum cum avidus gloriae, pra-e-fecto suo maxime [i]urgente, qui et ipsi et filii-s- eius quaerebat exitium cupiens imperare, longius progressus esset, ut alii dicunt morbo, ut plures fulmine interemptus est. 3 negari non potest eo tempore, quo perit, tantum fuisse subito tonitruum, ut multi terrore ipso exanimati esse dicantur. cum igitur -a-egrotaret atque in tentorio iaceret, ingenti exorta tempestate inmani coruscatione, inmaniore, ut diximus, tonitru exanimatus est. 4 Iulius Ca-l-purnius, qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum urbis super morte Cari [a]epistulam dedit. 5 inter cetera: 'cum', inquit,'Carus, princeps noster vere carus, aegrotaret et -in tentorio iaceret-, tanti turbinis subito exorta tempestas est, ut caligarent omnia neque alterutrum nosceret; coruscationum deinde ac tonitruum in modum [fulgurum] igniti sideris continuata vibratio omnibus nobis veritatis scientiam sustulit. 6 subito enim conclamatum est imperatorem mortuum, et post illud praecipu[a]e tonitru-u-m, quo-d- cuncta terruerat. 7 his accessit quod cubiculari dolentes principis mortem incenderunt tentorium. unde su-b-it-o- fama emersit fulmine interemptum eum, quem, quantum scire possumus, aegritudine constat absumptum.'

IX. 1 Hanc ego epistulam idcirco indidi, quod plerique dicunt vim fati quandam esse, ut Romanus princeps Ctesifontem transire non possit, ideoque Carum fulmine absumptum, quod eos fines transgredi cuperet, qui fataliter constituti sunt. 2 sed sibi habeat artes suas timiditas, calcanda virtutibus. 3 licet plane ac licebit (per sacratissimum Caesarem Maximianum constitit) Persas vincere atque ultra eos progredi, et futurum reor, si a nostris non deseratur promissus numinum favor. 4 Bonum principem Carum fuisse cum multa indicant tum illud etiam, quod, statim est adeptus imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces, ut invasuros se non solum Illyricum sed Thracias quoque Italiamque minarentur, ita s[i]ci-e-nter bella par-t-iendo contudit, ut paucissimis diebus Pannonias securitate donaverit occisis Sarmatarum sedecim mili[ti]bus, captis diversi sex[s]us viginti milibus.

X. 1 Haec de Caro satis esse credo. veniamus ad Numerianum. huius et iun-c-tior patri et admirabilior per socerum suum facta videtur historia. et quamvis Carinus maior aetate fuerit, prior etiam Caesar quam -Numerianus- sit nuncupatus, tamen necesse est, ut prius de Numeriano loquamur, qui patris secutus est mortem, post de Carino, quem vir rei p. necessarius Augustus Diocletianus habitis conflictibus interemit.

XI. 1 Numerianus, Cari filius moratus egregi[a]e et vere dignus imperio, eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer public[a]e declamaverit feranturque illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano adcommodiora stilo. 2 versu autem talis fuisse praedicatur, ut omnes poetas sui temporis vicerit. nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui halieutika kunegetika et nautika scripsit qui[n]que omnibus coloribus inlustratus emicuit, et Aurelium Apollinarem -i-amborum scriptorem, qui patris, eius gesta in litteras ret-t-ulit, [h]isdem, qu-a-e recitaverat, editis veluti radio solis obtexit. 3 huius oratio fertur ad senatum missa tantum habuisse eloquentiae, ut illi[s] statua non quasi C-a-esari sed quasi r-h-et[h]ori decerneretur, ponenda in bibliotheca[e] Ulpia, cui suscriptum est: 'Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.'

XII. 1 Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum oculos dolere coepisset, quod illud aegritudinis genus nimia utpote -vigilia- confecto familiarissimum fuit, ac lectica porta-re-tur, factione Apri soceri sui, qui invadere conabatur imperium, occisus est. 2 sed cum per plurimos dies de imperatoris salute quaereretur a milite, contionareturque Aper idcirco illum videri non posse, quod oculos invalidos, a[c] vento ac sole subtraheret, foetore tamen cadaveris res esset prodita omnes invaserunt Aprum, cuius factio latere non potuit, eumque ante signa et principia protraxere. tunc habita est ingens contio, factum etiam tribunal.

XIII. 1 et cum qu-a-ereretur, quis vindex Numeriani iustissimus fieret, quis daretur rei p. bonus princeps, Diocletianum omnes divino consensu, cui multa iam signa facta dicebantur imperii, Augustum appellaverunt, domesticos tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei p., amantem suorum et ad omnia, quac tempus quaesiverat, temperatum, consiIii semper alti, nonnumquam tamen -ferreae- frontis, sed prudentia e-t- nimia pervicacia motus inquieti pectoris conprimentis. 2 hic cum tribunal cons-c-endisset atque Augustus esset appellatus et quaereretur, quem ad modum Numerianus esset occisus, educto gladio Aprum praefectum praetori ostentans percussit, addens verbis suis: 'hic est auctor necis Numeriani.' sic Aper foeda vit-a- et deformibus consiliis agens dignum moribus suis exitum dedit. 3 avus meus ret-t-ulit interfuisse conti[ci]oni, cum Diocletiani manu esset Aper occisus; dixisse autem dicebat Diocletianum, -cum Aprum- percussisse-t-: 'gloriare, Aper,

Aeneae magni dextra cadis.'

4 quod ego miror de homine militari, quamvis pIurimos plane sciam militares vel Gr-a-ec[a]e vel Latin[a]e vel comicorum usurpare dicta vel talium poetarum. 5 ipsi denique comici plerumque sic milites inducunt, ut eos faciant vetera dicta usurpare. nam et 'lepus tute es: pulpamentum quaeris' Livii Andronici dictum est, multa alia, quae Plautus Cae-ci-liusque posuerunt.

XIV. 1 Curiosum [non] puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data est ad omen imperii. --avus meus mihi ret-t-ulit ab ipso Diocletiano compertum--. 2 'cum', inquit, 'Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur in minoribus adhuc locis militans et cum Dryade quadam muliere [cu]rationem convictus sui cotidiani faceret atque illa diceret: 'Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es', ioco non serio Diocletianus respondisse fertur. 'tunc ero largus, cum fuero imperator.' 3 post quod verbum Dryas dixisse fertur: 'Diocletian[a]e, iocari noli, nam eris imperator, cum Aprum occideris.'

XV. 1 Semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, idque Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Dryad[a]e ipse ret-t-ulerat. 2 denique, ut erat altus, risit et tacuit. apros tamen in venatibus, ubi fuit facultas, manu sua semper occidit. 3 denique cum Aurelianus imperium accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit: 'ego semper apros occido, sed alter utitur pulpamento.' 4 iam illud notum est atque vulgatum, quod, cum occidisset Aprum praefectum praet., dixisse fertur: 'tandem occidi Aprum fatalem.' 5 ipsum Diocletianum idem avus meus dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse, nisi ut impleret Dryadis dictum et suum firmaret imperium. 6 non enim tam crudelem se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret.

XVI. 1 Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano, superest nobis Carinus, homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor iuventutis (pudet dicere, quod in litteras Onesimus ret-t-ulit), ipse quoque male usus genio sexus sui. 2 hic cum Caesar decretis sibi Galliis atque Italia[e], Illyrico, Hispani-i-s ac Brittanni-i-s et Africa relictus a patre Caesareanum teneret imperium, sed ea lege, ut omnia faceret, quae Augusti faciunt, inormibus se vitiis et ingenti foeditate 3 maculavit, amicos optimos quosque releg-av-it, pessimum quemque elegit aut tenuit, praef. urbi unum ex cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquando nec dici. 4 praef. praetorii, quem habebat, occidit; 5 in eius locum Matronianum, veterem conciliatorem, fecit, unum ex his notariis, quem stup-ro-rum et libidinum conscium semper atque adiutorem habuerat. 6 invito patre consul processit. superbas ad senatum litteras dedit. 7 vulgo urbis Romae, quasi populo Romano, bona senatus promisit. uxores ducendo ac reiciendo novem duxit pulsis pleri-s-que praegnatibus. mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus atque lenonibus Palatium replevit. 8 fastidium suscribendi tantum habuit, ut inpurum quendam, cum quo semper meridi[a]e iocabatur, ad suscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque, quod bene, suam imitaretur manum.

XVII. 1 Habuit gemmas in calceis; nisi gemmata fibula usus non est, balteo[m] etiam saepe gemmato[m]. regem denique illum Illyrici plerique vocitarunt. 2 praef(ectis) numquam, -numquam- consulibus obviam processit. hominibus inprobis plurimum detulit eosque ad convivium semper vocavit. 3 centum libras avium, centum piscium, mill[a]e divers-a-e carnis in convivio suo frequenter exhibuit. vini plurimum effudit. inter poma et melones natavit. rosis Mediola-nen-sibus et triclinia et cubicula stravit. 4 balneis ita frigidis usus est, ut solent esse cellae suppositoriae, frigidariis semper nivalibus. 5 cum hiemis tempore ad quendam locum venisset, in quo fontana esse-t- pertepi-d-a, ut adsolet per hiemem naturaliter, eaque in piscina usus esset, dixisse balneatoribus fertur: 'aquam mihi muliebrem praepara-s-tis.' atque hoc eius clarissimum dictum effertur. 6 audiebat pater eius, quae ille faceret, et clamabat: 'non est meus.' statuerat denique Constantium, qui postea Caesar est factus, tunc autem praesidatum Dalmatiae administrabat, in locum eius subrogare, quod nemo tunc vir melior videbatur, illum vero, ut Onesimus dicit, occidere. 7 longum est, si de eius luxuria plura velim dicere. quicumque ostiatim cupit noscere, legat etiam Fulvium Asprianum usque ad t-a-edium gestorum eius universa dicentem.

XVIII. 1 Hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum, Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia, et -s-celera edidit, quasi iam liber a frenis domesticae pi[a]etatis suorum mor-t-ibus absolutus. 2 nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis. nam contra Diocletianum multis proeliis conflixit, sed ultima pugna apud Margum commissa victus occubuit. 3 Hic trium principum fuit finis, Cari, Numeriani et Carini. post quos Diocletianum et Maximianum principes -dii- dederunt, iungentes talibus viris Galerium atque Constantium, quorum alter natus est, qui acceptam ignominiam Valeriani captivitate[m] deleret alter, qui Gallias Romanis legibus redderet. 4 quattuor sane principes mundi fortes, sapientes, benigni et admodum liberales, unum in rem p. se-n-tientes, [s]per-r-everent-es- Romani senatus, moderati, populi amici, -per-san-c-ti, graves, religiosi et quales principes semper oravimus. 5 quorum vitam singulis libris Claudius Eusthenius qui, Diocletiano ab [a]epistulis fuit, scripsit, quod idcirco dixi, ne quis a me re-m- tan[ta]tam requireret, maxime cum vel vivorum principum vita non sine repr[a]ehensione dicatur.

XIX. 1 Memorabile[m] maxime Cari et Carini et Numeriani hoc habuit imperium, quod ludos populo R. novis ornatos spectaculis dederunt, quos in Palatio circa porticum stabuli pictos vidimus. 2 nam et neurobaten, qui velut in ventis cot-h-urnatus ferretur, exhibuit et toec-h-obaten, qui per parietem urso eluso cucurrit, et ursos mimum agentes et item centum salpistas uno crepitu concinentes et centum cerataulas, choraulas centum, etiam pyt-h-aulas centum, pantomimos et gymnicos mille, pegma praeterea, cuius flammis scaena conflagravit, quam Diocletianus postea magnificentio rem reddidit. 3 mimos praeterea undique advocavit. exhibuit et ludum Sarmaticum, quo duIcius nihil est. exhibuit Cyclope[m]a. do[r]natum est Gr-a-ecis artificibus et gymnicis et histrionibus et musicis aurum et argentum, donata et vestis serica.

XX. 1 Sed haec omnia nescio quantum apud populum gratiae habeant, nullius sunt momenti apud principes bonos. 2 Diocletiani denique dictum fertur, cum ei quidam largitionalis suus [a]editionem Cari laudaret dicens multum placuisse principes illos causa ludorum theatralium ludorumque circensium: 'ergo', inquit, 'bene risus est in imperio suo Carus.' 3 denique cum omnibus gentibus advocatis Diocletianus daret, ludos, parcissime [a]usus {est} libertate, dicens castiores esse oportere ludos specta-n-te censore[m]. 4 Legat hunc locum Iunius Messala, quem ego libere culpare audeo. ille enim patrimonium suum scaenicis dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam dedit mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio aurato atque purpureo pro syrmate tragoedus uteretur. 5 inscriptum est adhuc in choraulae pallio tyriant-h-ino, quo ille velut spolio nobilitatis exultat, Mes-s-al-a-e nomen uxoris. iam quid lineas petitas, Aegypto loquar? quid Tyro et Sidone tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles? 6 donati sunt -ab- Atrabati[ti]s birri petiti, donati birri Canusini, Afri[n]cani, opes, in scaena n-on- prius visae.

XXI. 1 Et haec quidem idcirco ego in litteras ret-t-uli, quod futuros editores pudore tangeret ne patrimonia sua proscriptis legitimis heredibus mimis et balatronibus deputarent. 2 Habe, mi amice, meum munus, quod ego, ut s-a-ep[a]e dixi, non eloquentiae causa sed curiositatis in lumen edidi, id praecipu[a]e agens, ut, si quis eloque-n-s vellet facta principum reserare, materiam non requireret, habiturus meos libellos ministros eloquii. 3 te quaeso, sis contentus nosque sic voluisse scribere melius quam potuisse contendas.