Historia Augusta/L. Verus

E Wikisource
 Marcus Aurelius Avidius Cassius 


Iuli Capitolini

VERUS

1[recensere]

[1] Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse, ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secut⟨o⟩s ordinem sed vivendi:
[2] ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, dein Verus, qui superstite perit Marco, priorem Marcum, dehinc Verum credidi celebrandum.
[3] Igitur Lucius Ceionius
[c]Aelius Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur.
[4] quem constat non inho:[no]rruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu, sed sub Marco in simili ac pari s maiestatis imperio, a cuius secta [a]lascivia morum et vitae licentioris nimietate dissensit.
[5] erat enim morum simplicum et qui adumbrare nihil posset.
[6] huic naturalis pater fuit Lucius ⟨A⟩elius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in eadem statione constitutus perit.
[7] avi ac proavi et item maiores plurimi consulares.
[8] natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII. kal. Ianuariarum die, quo et Nero, qui rerum potitus est.
[9] origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia.

2[recensere]

[1] Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare in Hadriani familia remansit.
[2] a quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium, Marcum nepotem esse voluisset posteritati satis providens,
[3] et ea quidem lege, ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco, quia hic adhoc impar videbatur aetate, ut in Marci vita exposuimus.
[4] duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo Tiberiana.
[5] audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos T⟨e⟩lephum atque ⟨He⟩f⟨a⟩estionem, ⟨H⟩arpocrationem, r⟨h⟩et:[h]ores Ap:[p]ollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem, philosophos Ap:[p]ollonium et Sextum.
[6] hos omne s amavit unice, atque ab his in vicem dilectus est, nec tamen ingeniosus ad litteras.
[7] amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius dicam, peior poeta quam r⟨h⟩et:[h]or.
[8] nec desunt, qui dicant eum adiutum ingenio amicorum atque ab aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse dicitur. educatorem habuit Nicomedem.
[9] fuit voluptarius et nimis laetus et omnibus deliciis, ludis, iocis decenter aptissimus.
[10] post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. amavit venatus, pal⟨a⟩estras e⟨t⟩ omnia exercitia iuventutis.
[11] fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis.

3[recensere]

[1] Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione, qua patris temp⟨l⟩um dedic⟨a⟩bat, populo liberalis fuit,
[2] mediusque inter Pium et Marcum idem :[se] resedit, cum quaestor populo munus daret.
[3] post quaesturam statim consul est factus cum Se⟨x⟩ti:[li]o Laterano. interiectis annis cum Marco fratre iterum factus est consul.
[4] diu autem e⟨t⟩ privatus fuit et ea honorificentia caruit, qua Marcus ornabatur.
[5] nam ⟨ne⟩que in senatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre, sed cum praefecto praetorii vectus est, nec aliud ei honorificentiae adnomen adiunctum est quam quod Augusti filius appellatus est.
[6] fuit studiosus etiam circensium ⟨h⟩aut aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus, quod eum pater ita in adoptionem Pii transire iusserat, ut nepotem appellaret. cui, quantum videtur, fidem exhibuit, non amorem.
[7] ama⟨v⟩it tamen Antoninus Pius simplicitate⟨m⟩ ingenii puritatemque vivendi hortatusque est, ut imitaretur, et fratrem.
[8] defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperi⟨um⟩.

4[recensere]

[1] Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, p-ost- consulat-u-s etiam honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen, cum ante Commodus vocaretur.
[2] Lucius quidem Marco vicem reddens si ⟨quid⟩ susciperet obsecutus ut legatus proconsuli vel praese s imperatori.
[3] iam primum enim Marcus pro ambobus ad milites est locutus, et pro consensu:[s] imperi-i- graviter se et a⟨d⟩ Marci mores egit.
[4] ubi vero in Syria⟨m⟩ profectus est, non solum licentia vitae liberioris, sed etiam adulteriis et iuvent⟨ut⟩is amoribus infamatus est,
[5] si quidem tantae luxuriae fuisse dicitur, ut etiam, ⟨postea⟩quam [postea] de Syria redit, popinam domi instituerit, ad quam post convivium Marci devertebat, ministrantibus sibi omni genere turpium personarum.
[6] fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vaga⟨re⟩tur nocte per tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et comisaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque efflictum li⟨v⟩ida facie redisse:[t] et in tabernis agnitum, cum sese absconderet.
[7] iac-i-ebat et nummos in popinas maximos, quibus calices frangeret.
[8] amavit et aurigas prasino favens.
[9] gladiator⟨um⟩ etiam frequentius pugna s:[um] in convivio habuit trahens c:[a]ena:[n]s in noctem et in t:[h]oro convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in cubiculum perferretur.
[10] somni fuit permodici, digestion-i⟩- facillimae.
[11] sed Marcus haec omnia ⟨r⟩esciens dissimulabat re-scisse- pudore illo, ne reprehenderet fratrem.

5[recensere]

[1] et notissimum eius quidem fer⟨tur⟩ tale convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum: «septem convivium, novem vero convicium;»
[2] donatos autem pueros decoros, qui ministrabant, singulis, donatos etiam structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel quadripedum, quorum cibi adpositi erant,
[3] donatos etiam calices singulis per singulas potiones, myrrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni:[s] tempori:[bu]s floribus, data et vasa aurea cum unguent-i-s a⟨d⟩ spe⟨c⟩iem alabastrorum,
[4] data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argenteis, ut ita de convivio redirent.
[5] omne autem convivium aestimatum dicitur sexagies centenis milibus sestertiorum.
[6] hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluisse publicum fa:[c]tum.
[7] post convivium lusum est tesseris usque ad lucem.
[8] et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem esse cognosceret.
[9] sed quantum profecerit, cum alia vita tum haec, quam narra⟨v⟩imus, c:[a]ena monstrabit.

6[recensere]

[1] circensium tantam curam habuit, ut frequenter {e} provincia litteras causa circensium et miserit et accep⟨er⟩it.
[2] denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a venetianis est passus iniurias, quod turpissime contra eos faveret;
[3] nam et Volucri equo prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat;
[4] cui quidem passas uvas et nu⟨cl⟩eos in vicem hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam ad se adduci iubebat, cui mortuo sepulchrum in Vaticano fecit.
[5] in huius equi gratiam primum coeperunt equi s aurei vel brabia postulari.
[6] in tanto autem equus ille honore fuit, ut ei a populo prasinianorum saepe modius aureorum postularetur.
[7] Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo inplicitus apud Canusium aegrota⟨v⟩it. quo ⟨a⟩d eum visendum frater contendit.
[8] multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur.
[9] nam cum interfecto legato, caesis legionibus, Syris defectionem cogitantibus oriens vastaretur, ille in Apul:[e]ia ven⟨a⟩batur et apud Corinthum et Athenas inter symfonias et cantica navigabat et per singulas maritimas civitates Asiae, Pamph⟨y⟩liae Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur.

7[recensere]

[1] Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit. duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita ut Bab⟨y⟩lonem et Mediam pervenirent et Armeniam vindicare⟨n⟩t.
[2] part:[h]umque ipsi nomen est Armenici, Parthici, Medici, quod etiam Marco Romae agenti delatum est.
[3] egit autem per quadriennium Verus hiemem Laod-i-ciae, aestatem apud Dap⟨h⟩nen, reliquam partem Ant[h]ioc⟨h⟩iae.
[4] risui fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in eum dicta exstant.
[5] vernas in triclinium Saturnalibus et diebus festis semper admisit.
[6] ad Eufraten tamen inpulsu[m] comitum suorum secundo profectus est.
[7] Ef[f]esum etiam redit, ut Lucillam uxorem missam a patre Marco susciperet, et idcirco maxime, ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum.
[8] confecto sane bello regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedit.
[9] Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum reli⟨n⟩queret, redit et pariter cum fratre triumphavit susceptis a senatu nominibus, quae in exercitu acceperat.
[10] fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syria posuisse barbam. unde in eum a Syris multa sunt dicta.

8[recensere]

[1] Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas redit, Romam usque luem secu⟨m⟩ deferre vide⟨re⟩tur.
[2] et nata fertur pestilentia in Bab⟨y⟩lonia, ubi de templo Ap[p]oll-i-nis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos ⟨o⟩rbemque complesse,
[3] et hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites nostros receperat, expugnata est.
[4] quod quidem inter ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat.
[5] habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina, quae sibi delata fuerant, cum fratre communicaret die triumphi, quem pariter celebrarunt.
[6] reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultu fuit Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre disposuit.
[7] his accessit, quod, quasi reges aliquos ad triumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuit Maximinus, quem Paridis nomine nuncupavit.
[8] villam praeterea extruxit in via Clodia famosissimam, in qua per multos dies et ipse ingenti luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis Pari⟨dis⟩, quorum praesentia⟨e⟩ ⟨n⟩ulla inerat reverentia,
[9] et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque diebus in eadem villa residens cognitionibus continuis operam dedit, aut convivante fratre aut convivia comparante.
[10] habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum erat Memfi, quem et ipsum e Syria velut trop⟨a⟩eum Parthicum adduxerat, quem Apolaustum nominavit. :[11] adduxerat secum et fidicinas et tibicines et histriones sc:[r]urrasque mimarios et praesti⟨g⟩iatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sed histrionicum confecisse.

9[recensere]

[1] et haec vitae diversitas atque alia multa inter Marcum ac Verum simultates fecisse non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor inseverat;
[2] verum illud praecipuum quod, cum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syria⟨m⟩ misisset, atque ille se insolentius qu⟨a⟩m verecundus senator efferret dicens ad fratres suos scripturum esse, si qui⟨d⟩ forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interisset, visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus. quae res simultatum auxit rumorem.
[3] liberti multum potuerunt apud Verum, ut in vita M-arci- diximus, Gemin-u-s et Agacl⟨y⟩tus, cui dedit invito M(arco) Libonis uxorem;
[4] denique nuptiis :[h]a ⟨V⟩ero celebratis Marcus convivio non interfuit.
[5] habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et [t]Eclectum ceterosque.
[6] quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris a-b-iecit Eclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit.
[7] Ad bellum Germanicum, Marcus quod nollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel in urbe dimittere causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiam venerunt invitoque Lu-c-io Alpes transgressi,
[8] cum Verus apud Aquileiam tantum ve⟨n⟩atus convivatusque esset, Marcus autem omnia prospexisset.
[9] de quo bello – ⟨partim⟩ per legatos barbarorum pacem petentium, ⟨partim⟩ per duces nostros gestum est – in Marci vita plenissime disputatum est.
[10] conposito autem bello in Pannonia urgente Lucio Aquileiam rediere:[t], quo⟨d⟩que urbanas desiderabat Lucius voluptates, in urbem ⟨f⟩estinatum est.
[11] sed non longe ab Altino subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant, correptus Lucius depositus e vehiculo detracto sanguine Altinum perductus, cum triduo mutus vixisset, apud Altinum perit.

10[recensere]

[1] Fuit sermo, quod et socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinae socrus dolo aspersis ostreis veneno extinctus esse, idcirco quod consuetudinem, quam cum matre habuerat, filiae prodidisset.
[2] quamvis et illa fabula, qu⟨a⟩e in Marci vita posita est, abhorrens a talis viri vita sit ex:[t]orta,
[3] cum multi etiam uxori eius flagitium mortis adsignent et idcirco, quod Fabiae nimium indulserat Verus, cuius potentiam uxor Luci⟨lla⟩ ferre non posset.
[4] tanta sane familiaritas inter Lucium et Fabiam sororem fuit, ut:[s]i hoc quoque usurpaverit rumor, quod inierint consilium ad Marcum e vita tollendum.
[5] idque cum esset per Agacl⟨y⟩tum libertum proditum Marco, ante:[ad]ventum Lucium ⟨a⟩ Faustina, ne praeveniret.
[6] Fuit decorus corpore, vultu geniatus, barba prope barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia adductiore venerabilis.
[7] dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri :[ro]ramenta respergeret, quo magis coma inluminata flavesceret.
[8] lingua impeditior fuit, aleae cupidissimus, vitae semper luxuriosae atque in pluribus Nero praeter crudelitatem et ludibria.
[9] habuit inter alium luxuriae apparatum calicem crystallinum nomine Volucrem ex eius equi nomine, quem dilexit, human⟨a⟩e po:[si]tionis modum supergressum.

11[recensere]

[1] Vixit annis quadraginta duobus. imperavit cum fratre annis undecim. inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eius naturalis sepultus est.
[2] Nota est fabula, quam Marci non capit vita, quod partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una parte venenato, Marcus Vero porrexerit.
[3] se:[a]d hoc nefas est de Marco putari, quamvis Veri et cogitata et facta mereantur.
[4] quod nos non in medio relinquemus, sed tot⟨u⟩m purgat⟨u⟩m confutat⟨u⟩mque respuimus, cum adhuc post Marcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talem nec adulatio videatur potuisse confingere.