Jump to content

Historia Regum Britanniae/Liber IX

Unchecked
E Wikisource
 Liber VIII Liber X 
INDEX

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20

ARTURUS FILIUS SUCCEDIT, ET COLGRINUM CIRCUMSEDIT.

Defuncto igitur Utherpendragon, convenerunt ex diversis provinciis proceres Britonum in civitatem Cilcestriae: Dubricio urbis Legionum Archiepiscopo suggerentes, ut Arturum filium regis in regem consecraret. Angebat enim eos necessitas: audito namque praedicti regis obitu, Saxones concives suos ex Germania invitaverant: et duce Colgrino ipsos exterminare nitebantur. Subjugaverant etiam sibi totam partem insulae, quae a flumine Humbri, usque ad mare Catanesium extenditur Dubricius ergo calamitatem patriae dolens, associatis sibi Episcopis Arturum regni diademate insignivit. Erat autem Arturus quindecim annorum juvenis, inauditae virtutis atque liberalitatis: in quo tantam gratiam innata bonitas praestiterat, ut a cunctis fere populis amaretur. Insignibus ergo regiis initiatus, solitum morem servans, largitati indulsit. Confluebat ad eum tanta multitudo militum, ut eis quod dispensaret, deficeret. Sed cui naturalis inest largitio cum probitate licet ad tempus indigeat, nullatenus tamen continua paupertas ei nocebit. Arturus ergo quia in illo probitas largitionem comitabatur: statuit Saxones inquietare, ut eorum opibus quae ei famulabatur ditaret familiam. Commonebat etiam illud rectitudo, cum totius insulae monarchiam debuerat hereditario jure obtinere. Collecta deinde sibi subdita juventute, Eboracum petivit. Cumque id Colgrino compertum esset, collegit Saxones, Scotos et Pictos, venitque ei obvius cum multitudine maxima, juxta flumen Duglas: ubi facto congressu, utriusque exercitus in majori parte periclitatus est. Victoria tamen potitus Arturus, Colgrinum fugientem insecutus est: ingressumque intra Eboracum obsedit. Audita itaque fratris fui fuga Baldulphus, cum sex milibus virorum obsidionem petivit, ut ipsum inclusum liberaret. Erat autem tunc ipse, quando frater pugnaverat, expectans adventum Cheldrici ducis juxta maritima, qui eis ex Germania in auxilium venturus erat. Cum itaque esset spatio decem miliariorum ab urbe, statuit nocturnum iter arripere, ut furtivam irruptionem faceret. Quod edoctus Arturus, jussit Cadorem ducem Cornubiae, cum sexcentis equitibus et tribus milibus peditum eadem nocte illi obviare. Qui viam qua hostes praeteribant nactus, inopinum impetum fecit: dilaceratisque atque interfectis Saxonibus fugam facere coegit. Qui ultra modum anxius, quod fratri suo auxilium subvectare nequiret: deliberavit apud se qualiter colloquio ipsius frueretur. Existimabat enim aditum salutis utrorumque consilio machinari posse: si illius praesentiam adire quivisset. Cum ergo alterius modi aditum non haberet: rasit capillos suos et barbam, cultumque joculatoris cum cythara cepit. Deinde intra castra deambulans, modulis quos in lyra componebat, sese cytharistam exhibebat. Cumque nulli suspectus esset, accessit ad moenia urbis paulatim ceptam simulationem faciens. Postremo cum ab inclusis compertus esset, tractus est funiculis intra muros, et ad fratrem conductus. Ex tunc viso germano, osculis et amplexibus desideratis sese refecit. Denique cum post multimodas deliberationes, in desperationem egrediendi incidissent, remeabant jam legati ex Germania, qui duce Cheldrico sexcentas naves milite forti oneratas in Albaniam conduxerant. Quo audito, dissuaserunt consiliarii sui Arturo obsidionem diutius tenere, ne si tanta multitudo hostium supervenisset, dubium certamen committerent.

===2===

HOELUS QUINDECIM MILLIA MILITUM, IN AUXILIUM ARTURO, MITTIT.

Paruit igitur Arturus domesticorum suorum consilio, et sese intra urbem Londoniarum recepit. Ubi convocato clero et totius potestatis suae primatibus, consilium quaerit, quid optimum, quidvc saluberrimum contra Paganorum irruptionem faceret. Communi tandem assensu illato, mittuntur in Armoricam nuncii ad regem Hoelum, qui ei calamitatem Britanniae notificarent. Erat autem Hoelus filius sororis Arturi ex Dubricio rege Armoricanorum Britonum generatus. Unde audita inquietatione quae avunculo ingerebatur, jussit navigium suum parari, collectisque quindecim millibus armatorum, proximo ventorum flatu ad portum Hamonis applicuit. Excepit eum Arturus quo honore decebat, mutuos amplexus saepissime innectens.

ARTURUS SAXONES SUBJECTAT ET SIBI TRIBUTARIOS FACIT.

Emensis postmodum paucis diebus, urbem Kaerliudcoit petunt a Paganis, quos supra memoravi, obsessam: haec autem in Lindiseinensi provincia inter duo flumina super montem locata, alio nomine Lindocolinum nuncupatur. Ut igitur cum omni multitudine suo convenerunt, praeliati sunt cum Saxonibus, inauditam caedem inferentes. Ceciderunt namque ex eis ea die sex milia, qui partim fluminibus submersi, partim telis percussi vitam amiserunt. Unde ceteri stupefacti, relicta obsidione fugerunt: quos Arturus insequi non cessavit, donec in nemus Caledonis venerunt. Ibi undique ex fuga confluentes, conati sunt Arturo resistere. Conserto itaque praelio, stragem Britonibus faciunt, sese viriliter defendentes. Ibi etenim arborum auxilio, tela Britonum vitabant. Quod Arturus intuens, jussit arbores circa illam partem nemoris incidi, et truncos ita in circuitu locari, ut egressus eis abnegaretur. Volebat namque illos inclusos tam diu obsidere, donec fame interirent. Quo facto, jussit turmas ambire nemus, mansitque tribus diebus ibidem. Cum igitur Saxones quo vescerentur indigerent, ne subita fame perirent, petierunt eo pacto egressum, ut relicto omni auro et argento, cum solis navibus in Germaniam redire sinerentur. Promiserunt quoque se daturos ei tributum ex Germania, obsidesque inde mansuros. Tunc Arturus quaesito consilio, eorum petitioni acquievit. Retinuit namque ipsorum opes, reddendique vectigalis obsides, solumque abscessum largitus est. Cumque illi in redeundo domum aequora sulcarent, piguit peractae pactionis, retortisque velis in Britanniam redierunt, et Totonesium littus adiverunt. Nacti deinde patriam tellurem usque ad Sabrinum mare depopulantur, colonos letiferis vulneribus afficientes. Inde arrepto itinere versus pagum Badonis, urbem obsident. Idque cum regi nunciatum esset, admirans ultra modum ipsorum facinus, jassit fieri judicium de illorum obsidibus brevi mora suspendendis. Praetermissa etiam inquietatione, qua Scotos et Pictos opprimere incoeperat, obsidionem dispergere festinavit. Maximis vero angustiis est cruciatus, quoniam Hoelum nepotem suum morbo gravatum in civitatem Alclud deserebat. Postremo Sumersetensem provinciam ingressus, visa cominus obsidione, in haec verba locutus est: “Quoniam impiissimi atque invisi nominis Saxones fidem mihi dedignati sunt servare: ego fidem Deo meo conservans, sanguinem concivium meorum in ipsos hodie vindicare conabor. Armate vos viri, armate, et proditores istos viriliter invadite, quos proculdubio auxiliante Christo triumphabimus.”

DUBRICIUS CONTRA SAXONES CONCIONATUR: ARTURI RES GESTAE: COLGRINI ET BALDULPHI MORS.

Haec eo dicente, sanctus Dubricius urbis Legionum Archiepiscopus, ascenso cujusdam montis cacumine, in hunc modum celsa voce exclamavit: “Viri Christiana professione insigniti, maneat in vobis concivium vestrorum pietas et patriae, qui proditione Paganorum exterminati, vobis sempiternum erunt opprobrium, nisi ipsos defendere institeritis. Pugnante ergo pro patria vestra, et mortem si supervenerit pro eadem ultro patimini: ipsa enim victoria est, et animae remedium. Quicunque etenim pro confratribus suis interierit, vivam hostiam se praestat Deo, Christumque insequi non ambigitur, qui pro fratribus suis animam suam dignatus est ponere. Si aliquis igitur vestrum in hoc bello mortem subierit, fiet ei mors illa omnium delictorum suorum poenitentia et absolutio, dum eam hoc modo recipere non diffugerit.” Nec mora: beati viri benedictione hilariti festinavit quisque armare se, et praeceptis ejus parere: ipse vero Arturus lorica tanto rege digna indutus, auream galeam simulacro draconis insculptam capiti adaptat. Humeris quoque suis clypeum vocabulo Priwen: in quo imago sanctae Mariae Dei genitricis impicta, ipsam in memoriam ipsius saepissime revocabat. Accinctus etiam Caliburno gladio optimo, et in insula Avallonis fabricato: lancea dexteram suam decorat, quae nomine Ron vocabatur: haec erat ardua lataque lancea, cladibus apta. Deinde dispositis catervis, Saxones in cuneos more suo dispositos, audacter invasit. Ipsi vero tota die viriliter resistebant, Britones usque insequentes. Vergente tandem ad occasum sole, proximum occupant montem, pro castris eum habituri. Multitudine etenim sociorum confisis, solus mons sufficere videbatur. At ut posterum sol diem reduxit: ascendit Arturus cum exercitu suo cacumen: sed in ascendendo suorum multos amisit. Saxones namque ex summitate occurrentes, facilius ingerebant vulnera, dum ipsos citior cursus in descensu ageret, quam eos in ascensu. Britones tamen cacumen maxima vi adepti, dextris hostium dextras suas confestim conferunt. Quibus Saxones pectora praetendentes, omni nisu resistere nituntur. Cumque multum diei in hunc modum praeteriisset, indignatus est Arturus, ipsis ita successisse: nec sibi victoriam advenire. Abstracto igitur Caliburno gladio, nomen sanctae Mariae proclamat, et sese cito impetu intra densas hostium acies immisit. Quemcunque attingebat, Deum invocando, solo ictu perimebat: nec requievit impetum suum facere, donec quadringentos et septuaginta viros, solo Caliburno gladio peremit. Quod videntes Britones, densatis turmis illum sequuntur, stragem undique facientes. Ceciderunt ilico Colgrinus et Baldulphus ejus frater, et multa milia aliorum. At viso sociorum periculo Cheldericus continuo in fugam versus est.

SAXONES POST CHELDRICI MONTEM, CADORI SE REDDUNT.

Rex igitur potitus victoria, Cadorem ducem Cornubiae jussit illos persequi, dum ipse Albaniam petere festinaret. Denunciatum namque illi fuerat, Scotos atque Pictos obsedisse Hoelum in urbe Alclud, in qua ipsum supra dixi infirmitate gravatum. Quocirca properabat ei in auxilium, ne a Barbaris occuparetur. Dux itaque Cornubiae decem milibus comitatus, fugientes Saxones nondum insequi voluit: immo naves eorum festinanter exigebat, ut ipsis ingressum prohiberet. Mox ut ipsis potitus est, munivit eas militibus optimis, qui introitum Paganis abnegarent, si ad eas confugerent. Deinde festinavit hostes sequi, sectatos sine pietate trucidare: praeceptum Arturi facturus. Qui modo gemina feritate fulminabant, nunc timido corde fugientes, aliquando occulta nemorum, aliquando montes et cavernas petebant, ut spatium vivendi haberent. Postremo cum nihil eis tutamini accessisset, insulam Tanet lacero agmine ingrediuntur. Insequitur eos eodem dux Cornubiae, solitam caedem inferens: nec requievit, donec perempto Cheldrico, cunctos ad deditionem compulit, receptis obsidibus.

DE LACU LUMOND: ARTURUS VENIAM PICTIS ET SCOTIS QUI EO FUGERANT, CONCEDIT.

Pace itaque firmata, petivit urbem Alclud, quam Arturus jam ab oppressione barbarica liberaverat. Deinde duxit exercitum suum Mureif, ubi obsidebantur Scoti et Picti, qui tertio contra regem nepotemque ejus praeliati, usque ad eandem provinciam diffugerant. Ingressi autem stagnum Lumond, occupaverunt insulas quae intra erant, securum refugium quaerentes: hoc autem stagnum sexaginta insulas continens, sexaginta flumina recipit: nec ex eo nisi unum solum ad mare decurrit. In insulis vero sexaginta rupes manifestum est esse, totidem aquilarum nidos sustentantes: quaB singulis annis convenientes, prodigium quod in regno venturum esset, celso clamore communiter edito notificabant. Ad has itaque insulas confugerant praedicti hostes ut stagni praesidio fruerentur: sed parum illis profuit. Nam Arturus collecto navigio flumina circuivit, ipsosque per quindecim dies obsidendo tanta afflixit fame, ut ad millia morerentur. Dumque illos in hunc modum opprimeret, Guillamurius rex Hiberniae cum maxima Barbarorum copia classe supervenit, ut ipsis oppressis auxilium subvectaret. Praetermissa itaque obsidione, coepit Arturus arma vertere in Hibernienses: quos sine pietate laceratos coegit ad patriam remeare. Potitus itaque victoria, vacavit iterum delere gentem Scotorum atque Pictorum, incomparabili saevitiae indulgens. Cumque nulli prout reperiebatur parceret, convenerunt omnes Episcopi miserandae patriae, cum omni clero sibi subdito, relinquias sanctorum et ecclesiastica sacramenta nudis ferentes pedibus, misericordiam regis pro salute populi sui implorantes. Mox ut praesentiam ejus habuerunt, flexis genibus deprecati sunt, ut pietatem super contrita gente haberet. Satis etenim periculi intulerat, nec erat opus perpaucos qui remanserant, usque ad unum delere. Sineret illos portiunculam patriae habere, perpetuae servitutis jugum ultro congestaturos. Cumque regem in hunc modum rogavissent, commovit eum pietas in lacrimas, sanctorumque virorum petitioni acquiescens, veniam donavit.

ARTURUS HOELUM DE MIRABILIBUS STAGNORUM INSTRUIT.

His itaque gestis, explorat Hoelus praedicti stagni situm, admiraturque tot flumina, tot insulas, tot rupes, tot numero aquilarum nidos adesse. Cumque ad mirum contulisset, accessit Arturus, dixitque illi: aliud stagnum magis esse mirandum in eadem provincia. Erat quippe haud longe illinc, latitudinem habens viginti pedum, eademque mensura longitudinem, cum quinque pedum altitudine. In quadrum vero, sive hominum arte, sive natura constitutum, quatuor genera piscium intra quatuor angulos procreabat: nec in aliqua partium pisces alterius partis reperiebantur. Adjecit etiam aliud stagnum in partibus Gualliarum prope Sabrinam esse, quod Pagenses Linligwan appellant: quod cum mare in ipsum fluctuat, in modum voraginis recipitur, sorbendoque fluctus nullatenus repletur, ut riparum marginem operiat. At dum mare decrescit, instar montis eructat absorptas aquas, quibus demum ripas tegit et aspergit. Interim si gens totius patriae illius facie versa prope astaret, recepta intra vestes undarum aspergine, vel vix vel nunquam elabi valeret, quin a stagno voraretur. Tergo autem verso, non est irroratio timenda, etiam si in ripis astaret.

ARTURUS EBORACUM RENOVAT.

Data venia Scotorum populo, petivit rex Eboracum, instantis natalis domini festum celebraturus. Cumque urbem intrasset, visa sacrarum ecclesiarum desolatione, condoluit. Expulso namque beato Samsone Archiepiscopo, cunctisque sanctae religionis viris, templa semiusta ab officio dei cessabant. Tanta etenim Paganorum insania praevaluerat. Exin convocato clero et populo Pyramum capellanum suum Metropolitanae sedi destinavit. Ecclesias usque ad solum destructas renovat: atque religiosis coetibus virorum ac mulierum exornat. Proceres autem inquietudine Saxonum expulsos, patriis honoribus restituit.

ARTURUS SCEPTRUM SCOTORUM AUGUSELO, URIANO MUREFENSIUM, LOT VERO CONSULATUM LONDONESIAE DONAT.

Erant ibi tres fratres regali prosapia orti, Lot videlicet atque Urianus, necnon et Auguselus: qui antequam Saxones praevaluissent, principatum illarum partium habuerant. Hos igitur ut ceteros paterno jure donare volens, reddidit Auguselo regiam potestatem Scotorum: fratremque ejus Urianum sceptro Murefensium insignivit: Lot autem, qui tempore Aurelii Ambrosii sororem ipsius duxerat: ex qua Walgannum et Modedrium genuerat: ad consulatum Londonesiae ceterarumque comprovinciarum, quae ad eum pertinebant, reduxit. Denique cum totius patriae statum in pristinam dignitatem reduxisset, duxit uxorem Guanhumaram ex nobili genere Romanorum editam: quae in thalamo Cadoris ducis educata, totius insulae mulieres pulcritudine superabat.

ARTURUS HIBERNIAM, ISLANDIAM, GOTHLANDIAM, ET ORCADES IMPERIO ADDIT.

Adveniente deinde sequenti aestate, paravit classem suam, adivitque Hiberniae insulam, quam sibi subdere desiderabat. Applicanti autem ipsi, praedictus rex Guillamurius cum innumerabili gente obviam venit, contra illum dimicaturus. Cumque praelium incepisset, confestim gens ejus nuda et inermis, mire lacerata confugit quo ei locus refugii patebat. Nec mora, captus est etiam Guillamurius et ad deditionem coactus. Unde ceteri principes patriae stupefacti, exemplo regis deditionem fecerunt. Subjugatis itaque totius Hiberniae partibus, classem suam direxit in Islandiam, eamque debellato populo subjugavit. Exin divulgato per ceteras insulas rumore quod ei nulla provincia resistere poterat, Doldavius rex Gothlandiae, et Gunfasius rex Orcadum ultro venerunt: promissoque vectigali subjectionem fecerunt. Emensa deinde hyeme, reversus est in Britanniam, statumque regni in firmam pacem renovans, moram duodecim annis ibidem fecit.

NORVEGIAM, DACIAM, AQUITANIAM ET GALLIAM SUBJICIT.

Tunc invitatis probissimis quibusque ex longe positis regnis, coepit familiam suam augmentare: tantamque urbanitatem in domo sua habere, ut aemulationem longe manentibus populis ingereret. Unde nobilissimus quisque incitatus, nihili pendebat se, nisi sese sive in induendo, sive in arma ferendo, ad modum militum Arturi haberet. Denique fama largitatis atque probitatis illius per extremos mundi cardines divulgata, reges transmarinorum regnorum nimius invadebat timor, ne inquietatione ejus oppressi, nationes sibi subditas amitterent. Mordacibus ergo curis anxiati, urbes atque urbium turres renovabant: oppida in congruis locis aedificabant: ut si impetus Arturum in illos duceret, refugium, si opus esset, haberent. Cumque id Arturo notificatum esset, extollens se quia cunctis timori erat, totam Europam sibi subdere affectat. Paratis deinde navigiis Norwegiam prius adivit, ut illius diademate Lot sororium suum insigniret. Erat autem Lot nepos Sichelini regis Norwegensium, qui ea tempestate defunctus, regnum suum eidem destinaverat. At Norwegenses indignati illum recipere, erexerant jam quendam Riculfum in regiam potestatem, munitisque urbibus, Arturo se posse resistere existimabant. Erat tunc Walvanus filius praedicti Lot duodecim annorum juvenis, obsequio Sulpicii Papae ab avunculo traditus: a quo arma recepit. Ut ergo Arturus (sicut dicere incoeperam) in Norwegense littus applicuit: obviavit ei rex Riculfus cum universo patriae populo, praeliumque commisit: et cum multum cruoris in utraque parte diffusum esset, praevaluerunt tandem Britones: factoque impetu Riculfum cum multis peremerunt. Victoria igitur potiti, civitates accumulata flamma invaserunt: dispersisque pagensibus, saevitiae indulgere non cessaverunt, donec totam Norwegiam, necnon et Daciam, dominio Arturi submiserunt. Quibus subactis, cum Lot in regem Norwegiae promovisset, navigavit Arturus ad Gallias, factisque turmis patriam undique vastare incoepit. Erat tunc provincia Gallia Romae Flolloni tribuno commissa, qui eam sub Leone Imperatore regebat. Qui cum Arturi adventum comperisset, collegit omnem armatum militem qui potestati suae parebat, et cum Arturo praeliatus est, sed minime resistere quivit. Nam Arturum juventus insularum omnium quas subjugaverat, comitabatur. Unde tantum perhibebatur habere exercitum, quantum erat difficile ab ullo posse superari. Famulabatur quoque ei melior pars Gallicanae militiae, quam sua largitate sibi obnoxiam fecerat. Flollo igitur cum sese in deteriorem praelii partem incidere vidisset, relicto confestim campo Parisios cum paucis diffugit. Ibi resociato dilapso populo, munivit urbem: et iterum affectavit cum Arturo dimicare. At dum exercitum suum vicinorum auxilio roborare intenderet, ex improviso venit Arturus, ipsumque intra civitatem obsedit. Emenso denique mense, cum Flollo gentem suam fame perire doluisset, mandavit Arturo, ut ipsi soli duellum inirent: et cui victoria provenisset, alterius regnum obtineret. Erat enim ipse staturae, et audaciae, et fortitudinis magnae: quibus ultra modum confisus, ita mandaverat, ut hoc modo salutis aditum haberet. Quod cum Arturo nunciatum esset, placuit ei vehementer Flollonis affectus. Renuntiavitque sese paratum fore praedictam conventionem tenere. Dato igitur ab utraque parte foedere, conveniunt uterque in insulam quae erat extra civitatem, populo expectante quid de eis futurum erat. Ambo erant decenter armati: super equos etiam mirae velocitatis sedentes: nec erat promptum dinoscere utri triumphus proveniret. Ut itaque erectis lanceis in adversis partibus steterunt, confestim subdentes equis calcaria, sese maximis ictibus percusserunt. At Arturus gestans cautius lanceam, Flollonem in summitate pectoris infixit, ejusque telo vitato, quantum vigor sinebat, illum in terram prostravit. Evaginato quoque ense festinabat eum ferire, cum Flollo velocius erectus, praetensa lancea occurrit: illatoque intra pectus equi Arturi letifero vulnere, utrumque concidere coegit. Britones ut prostratum regem viderunt, timentes eum peremptum esse, vix potuerunt retineri, quin rupto foedere in Gallos unanimiter irruerent. At dum metam pacis jam egredi meditarentur, erectus est ocyus Arturus: praetensoque clypeo imminentem sibi Flollonem cito cursu petivit. Instantes igitur cominus, mutuos ictus ingeminant, alter neci alterius insistens. Denique Flollo invento aditu, percussit Arturum in frontem, et nisi collisione cassidis mucronem hebetasset, mortiferum vulnus forsitan intulisset. Manante ergo sanguine, cum Arturus loricam et clypeum rubere vidisset, ardentiori ira succensus est, atque erecto totis viribus Caliburno, impressit eum per galeam in caput Flollonis, quod in duas partes dissecuit. Quo vulnere cedidit Flollo, tellurem calcaneis pulsans, et spiritum in auras emisit. Cumque id per exercitum divulgatum fuisset, concurrerunt cives, apertisque valvis civitatem Arturo tradiderunt. Qui deinde victoria potitus, divisit exercitum suum in duas partes, et unam Hoelo duci commisit: praecepitque illi ut ad expugnandum Guitardum Pictavensium ducem iret: ipse vero cum reliqua parte ceteras provincias sibi subjugare vacavit. Mox Hoelus Aquitaniam ingressus, urbes patriae invasit, Guitardumque pluribus praeliis anxiatum, ad deditionem coegit. Guasconiam quoque ferro et flamma depopulans, principes ejusdem subjugavit. Emensis iterum novem annis, cum totius Galliae partes potestati suae submisisset, venit iterum Arturus Parisios, tenuitque ibidem curiam: ubi convocato clero et populo, statum regni pace et lege confirmavit. Tunc largitus est Beduero pincernae suo Neustriam, quae nunc Normannia dicitur: Caioque dapifero, Andegavensium provinciam. Plures quoque alias provincias nobilibus viris, qui in obsequio suo fuerant. Denique pacificatis quibusque civitatibus et populis, incipiente vere in Britanniam est reversus.

ARTURUS CONCILIUM REGUM SIBI SUBJECTORUM IN URBE LEGIONUM CONVOCAT.

Cum igitur solennitas Pentecostes advenire inciperet, post tantum triumphum maxima laetitia fluctuans Arturus, affectavit curiam ilico tenere, regnique diadema capiti suo imponere. Reges etiam et duces sibi subditos ad ipsam festivitatem convenire: ubi et illam venerabiliter celebraret, et inter proceres suos firmissimam pacem renovaret. Indicato autem familiaribus suis quod affectaverat: consilium cepit, ut in urbe Legionum suum exequeretur propositum. In Glamorgantia etenim super Oscam fluvium, non longe a Sabrino mari, amoenissimo situ locata, prae ceteris civitatibus divitiis abundans, tantae solennitati apta erat. Ex una namque parte praedictum nobile flumen juxta eam fluebat, per quod transmarini reges et principes, qui venturi erant navigio advehi poterant: ex alia vero parte pratis atque nemoribus vallata, regalibus praepollebat palatiis: ita ut aureis tectorum fastigiis Romam imitaretur. Duabus autem eminebat Ecclesiis, quarum una in honore Julii martyris erecta, virgineo Deo dicatarum puellarum choro perpulcre ornabatur: altera vero in beati Aaron ejusdem socii nomine fundata, canonicorum conventu subnixa, tertiam metropolitanam sedem Britanniae habebat. Praeterea gymnasium ducentorum philosophorum habebat: qui astronomia atque ceteris artibus eruditi, cursus stellarum diligenter observabant, et prodigia eo tempore ventura regi Arturo veris argumentis praedicebant. Tot ergo delitiarum copiis praeclara, festivitati edictae disponitur. Missis deinde in diversa regna legatis, invitantur tam ex Galliis quam ex collateralibus insulis Oceani, qui ad curiam venire deberent. Venerunt ergo Auguselus rex Albaniae, quae nunc Scotia dicitur, Urianus rex Murefensium: Caduallo Leuirh rex Venedotorum, qui nunc Nortgualenses dicuntur: Sater rex Demetorum, id est Suthgualensium: Cador rex Cornubiae: trium etiam metropolitanarum sedium Archipraesules, Londoniensis videlicet, Eboracensis, nec non ex urbe Legionum Dubricius. Hic Britanniae primus Apostolicae sedis legatus tanta religione clarebat, ut quemque languore gravatum orationibus suis sanaret. Venerunt nobilium civitatum consules, Morvid consul Claudiocestriae: Mauron Guigornensis: Anaraut Saleberiensis; Arthgal Cargueitensis, quae Warguit appellatur: Jugein ex Legecestria: Cursalem ex Kaicestria: Kimmare dux Doroberniae: Galluc Saleberiensis: Urgennius ex Badone: Jonathal Dorocestrensis: Boso Ridocensis, id est, Oxenefordiae. Praeter consules venerunt non minoris dignitatis heroes, Danaut, Mappapo: Cheneus, Mapcoil, Pereder, Maberidur, Guisul, Mapnogoit, Regin, Mapclaut, Eddelein, Mapeledauc, Kincar, Mabbagan, Kimmare, Gorboniam, Mapgoit, Clofaut, Rupmaneton, Kimbelim, Maptrunat, Cathleus, Mapcatel, Kinlich, Mapneton, plures quoque alii, quorum nomina longum est enumerare. Ex collateralibus etiam insulis, Guillamurius rex Hiberniae: Maluasius rex Islandiae: Doldavius rex Godlandiae: Gunvasius rex Orcadum: Lot rex Norwegiae: Aschillius rex Dacorum. Ex transmarinis quoque partibus, Holdinus rex Rutenorum: Leodegarius consul Boloniae: Beduerus pincerna, dux Normanniae: Borellus Cenomanensis: Caius dapifer, dux Andegavensis: Guitardus Pictavensis: duodecim quoque Galliarum pares, quos Guerinus Carnotensis conducebat. Hoelus dux Armoricanoram Britonum cum proceribus sibi subditis, qui tanto apparatu ornamentorum, mularum et equorum incedebant, quantum difficile est describere. Praeter hos non remansit princeps alicujus precii citra Hispaniam, qui ad istud edictum non veniret. Nec mirum: largitas namque Arturi per totum mundum divulgata, cunctos in amorem illius illexerat.

DE ARTURI CORONATIONE.

Omnibus denique in urbe congregatis, solennitate instante, archipraesules ad palatium ducuntur, ut regem diademate regali coronarent. Dubricius ergo, quoniam in sua dioecesi curia tenebatur, paratus ad celebrandum obsequium, hujus rei curam suscepit. Rege tandem insignito, ad templum Metropolitanae sedis ornate conducitur: a dextro enim et a laevo latere duo Archipontifices ipsum tenebant. Quatuor autem reges, Albaniae videlicet atque Cornubiae, Demetiae et Venedociae, quorum illud jus fuerat, quatuor aureos gladios ferentes ante ipsum, praeibant. Conventus quoque multimodorum ordinatorum, miris modulationibus praecinebat. Ex alia autem parte reginam suis insignibus laureatam Archipraesules atque Pontifices ad templum Deo dicatarum puellarum conducebant. Quatuor quoque praedictorum regum reginae, quatuor albas columbas de more praeferebant. Mulieres autem quae aderant, illam cum maximo gaudio sequebantur. Postremo peracta processione, tot organa, tot cantus fiunt in utrisque templis, ita ut prae nimia dulcedine milites qui aderant nescirent quod templorum prius peterent. Catervatim ergo nunc ad hoc, nunc ad illud ruebant: nec si totus dies celebrationi deditus esset, taedium aliquod ipsis generaret. Divinis tandem obsequiis in utroque celebratis, rex et regina diademata sua deponunt: assumptisque levioribus ornamentis, ille ad suum palatium cum viris: haec ad aliud cum mulieribus epulatum incedunt. Antiquam namque consuetudinem Trojae servantes Britones, consueverant mares cum maribus, mulieres cum mulieribus festivos dies separatim celebrare. Collocatis postmodum cunctis, ut singulorum dignitas expectebat, Caius dapifer Herminio ornatus, mille vero nobilissimis juvenibus comitatus est: qui omnes Herminio induti, fercula cum ipso ministrabant. Ex alia vero parte, Beduerum pincernam totidem vario amicti sequuntur: qui in scyphis diversorum generum, multimoda pocula cum ipso distribuebant. In palatio quoque reginae innumerabiles ministri diversis ornamentis induti, obsequium suum praestabant, morem suum exercentes: quem si omnino describere pergerem nimiam historiae prolixitatem generarem. Ad tantum etenim statum dignitatis Britannia tunc provecta erat, quod copia divitiarum, luxu ornamentorum, facetia incolaram, cetera regna excellebat. Quicumque ergofamosus pro bitate miles in eadem erat, unius coloris vestibus atque armis utebatur. Facete etiam mulieres consimilia indumenta habentes, nullius amorem habere dignabantur, nisi tertio in militia approbatus esset. Efficiebantur ergo castae mulieres, et milites amore illarum meliores.

ARTURUS OMNES MUNERIBUS DITAT.

Refecti tandem epulis, diversi diversos ludos composituri campos extra civitatem adeunt. Mox milites simulacrum praelii ciendo, equestrem ludum componunt: mulieres in edito murorum aspicientes, in furiales amoris flammas amore joci irritant. Alii cum Celtibus, alii cum hasta, alii ponderosorum lapidum jactu, alii cum saxis, alii cum aleis ceterorumque jocorum diversitate contendentes, quod diei restabat, postposita lite, praetereunt. Quicunque vero ludi sui victoriam adeptus erat, ab Arturo largis muneribus ditabatur. Consumptis ergo primis in hunc modum tribus diebus, instante quarto vocantur cuncti, qui ei propter honores obsequium praestabant, et singuli singulis possessionibus, civitatibus videlicet atque castellis, Archiepiscopatibus, Episcopatibus, Abbatiis, ceterisque honoribus donantur.

LUCIUS TIBERIUS AD ARTURUM EPISTOLAM MITTIT.

Beatus igitur Dubricius in eremiticam vitam anhelans, sese ab Archiepiscopali sede deposuit: in cujus locum sacratur David regis avunculus, cujus vita exemplum totius bonitatis erat, his quos doctrina imbuerat. In loco vero sancti Samsonis Dolensis Archipraesulis, destinatur Chelianus illustris Presbyter Landaviae, annuente Hoelo rege Armoricanorum Britonum: cujus vita et boni mores virum commendaverant. Episcopatus vero Silcestriae Mauganio: et Guintoniae Diwanio decernitur: decernitur quoque pontificalis insula Alclud Eledanio. Dum haec inter eos distribueret: ecce duodecim viri maturae aetatis, reverendi vultus, ramos olivae, in signum legationis in dextris ferentes, moderatis vocibus et passibus ad regem ingrediuntur: et eo salutato, literas ipsi ex parte Lucii Tiberii in haec verba obtulerunt: “Lucius Reipublicae procurator, Arturo regi Britanniae quod meruit. Admirans vehementer admiror super tuae tyrannidis protervia. Admiror, inquam, et injuriam quam Romae intulisti. Recolligens indignor quod extra te egressus, eam cognoscere diffugias: nec animadvertere festines, quid sit injustis actibus senatum offendisse, cui totum orbem famulatum debere non ignoras. Etenim tributum Britanniae quod Senatus tibi praeceperat: quia Caius Julius, ceterique Romanae dignitatis viri illud multis temporibus habuerunt: neglecto tanti ordinis imperio detinere praesumpsisti: eripuisti quoque Galliam: eripuisti Allobrogum provinciam: eripuisti omnes Oceani insulas: quarum reges, dum Romana potestas in illis partibus praevaluit, vectigal majoribus nostris reddiderunt. Quia ergo de tantis injuriarum tuarum cumulis senatus rectitudinem petere decrevit, mediantem Augustum proximi anni terminum praefigens, Romam te venire jubeo: ut dominis tuis satisfaciens, sententiae quam eorum dictavit justitia, acquiescas. Sin autem, ego ipse partes tuas adibo, et quicquid vesania tua Reipublicae eripuit, eidem mediantibus gladiis restituere conabor. “Quae ut in praesentia regum et consulum recitatae fuerunt: secessit Arturus cum eis in giganteam turrim, quae in introitu erat, tractaturus quae contra talia mandata disponi deberent. At dum gradus ascendere incepissent, Cador dux Cornubiae, ut erat laeti animi, in hunc sermonem cum risu coram rege solutus est: Hucusque in timore fueram, ne Britones longa pace quietos, otium quod ducunt ignavos faceret: famamque militiae, qua ceteris gentibus clariores censentur, in eis omnino deleret. Quippe ubi usus armorum videtur abesse; alearum vero et mulierum inflammationes ceteraque oblectamenta adesse: dubitandum non est, quin id quod erat virtutis, quod honoris, quod audaciae, quod famae, ignavia commaculet. Fere namque transacti sunt quinque anni, ex quo praedictis delitiis dediti exercitio Martis caruimus. Deus igitur ut nos segnitia liberaret, Romanos in hunc affectum induxit, ut in pristinum statum nostram probitatem reducerent. Haec et his similia illo cum ceteris dicente, venerunt tandem ad sedilia, ubi collocatis singulis, Arturus illos in hunc modum affatus est.

ARTURUS, CONCILIO HABITO, SINGULIS DAT VENIAM QUID SENTIANT DICENDI.

Consocii (inquit) adversitatis et prosperitatis, quorum probitates hactenus et in dandis consiliis, et in militiis agendis expertus sum: adhibete nunc unanimiter sensus vestros, et sapienter praevidete quae super talibus mandatis nobis esse agenda noveritis. Quicquid enim a sapiente diligenter praevidetur, cum ad actum accedit, facilius toleratur. Facilius ergo inquietationem Lucii tolerare poterimus, si communi studio praemeditati fuerimus, quibus modis eam debilitare instemus. Quam non multum nobis timendam esse existimo: cum ex irrationabili causa exigat tributum, quod ex Britannia habere desiderat. Dicit enim ipsum sibi dari debere, quia Julio Caesari ceterisque successoribus suis redditum fuerit: qui dissidio veterum Britonum invitati cum armata manu in Britanniam applicuerunt: atque patriam domesticis motibus vacillantem suae potestati vi et violentia submiserunt. Quia vero hoc modo eam adepti fuerunt, vectigal ex ea injuste ceperunt. Nihil enim quod vi et violentia acquiritur, juste ab ullo possidetur qui violentiam intulit. Irrationabilem ergo causam praetendit, qua nos jure sibi tributarios esse arbitratur, Quoniam autem id quod injustum est, a nobis praesumit exigere: consimili ratione petamus ab illo tributum Romae: et qui fortior supervenerit, ferat quod habere exoptavit. Nam si quia Julius Caesar ceterique Romani reges Britanniam olim subjugaverunt, vectigal nunc debere sibi ex illa reddi decernit: similiter nunc ego censeo, quod Roma mihi tributum reddere debet, quia antecessores mei eam antiquitus obtinuerunt. Belinus etenim serenissimus ille Britonum rex, usus auxilio fratris sui, Brenni videlicet ducis Allobrogum, suspensis in medio foro viginti nobilioribus Romanis, urbem ceperunt, captamque multis temporibus possederunt. Constantinus etiam Helenae filius, nec non et Maximianus, uterque mihi cognatione propinquus, alter post alterum diademate Britanniae insignitus, thronum Romani Imperii adeptus est. Censetisne ergo vectigal a Romanis petendum? De Gallia autem, sive de collateralibus insulis Oceani, non est respondendum: cum illas diffugeret defendere, quando easdem potestati eorum subtrahebamus.” Haec et his similia eo dicente, Hoelus rex Armoricanorum Britonum, ceteros praecedere exorsus, in haec verba respondit.

HOELUS SENTENTIAM SUAM DE BELLO ROMANO PRODIT.

Licet unusquisque vestrum totus in se reversus, omnia et de omnibus animo tractare valeret, non existimo eum praestantius consilium posse invenire, quam istud quod modo discretio solertis prudentiae tuae recoluit. Provide etenim providit nobis tua deliberatio Tulliano liquore lita. Unde constantis viri affectum: sapientis animi effectum: optimi consilii profectum laudare indesinenter debemus. Nam si juxta praedictam rationem Romam adire volueris, non dubito quin triumpho potiamur: dum libertatem nostram tueamur: dum juste ab inimicis nostris exigamus, quod a nobis injuste petere incoeperunt. Quicunque enim sua alteri eripere conatur, merito quae sua sunt, per eum quem impetit, amittit. Quia ergo Romani nostra nobis demere affectant: sua illis procul dubio auferemus, si licentia nobis congrediendi praestabitur. En congressus cunctis Britonibus desiderandus: En vaticinia Sibyllae, quae veris auguriis testantur, ex Britannico genere tertio nasciturum, qui Romanum obtinebit imperium. De duobus autem adimpleta sunt oracula: cum manifestum sit, praeclaros (ut dixisti) principes Belinum atque Constantinum imperii Romani gessisse imperia. Nunc vero te tertium habemus, cui tantum culmen honoris promittitur. Festina ergo recipere, quod Deus non differt largiri: Festina subjugare, quod ultro vult subjugari: Festina nos omnes exaltare, qui ut exalteris, nec vulnera recipere, nec vitam amittere diffugimus, ut autem hoc perficias, decem millibus armatorum praesentiam tuam comitabor.”

AUGUSELI SENTENTIA.

Auguselus etiam rex Albaniae, ut Hoelus finem dicendi fecerat, quod super hac re affectabat, in hunc modum manifestare perrexit. “Ex quo dominum meum ea quae dixit affectare conjeci: tanta laetitia animo meo illapsa est, quantam nequeo in praesentia exprimere. Nihil enim in transactis debellationibus, quas tot et tantis regibus intulimus, egisse videmur, dum Romani et Germani illaesi permaneant: nec in illos clades, quas olim nostratibus ingesserunt, viriliter vindicemus. At nunc quoniam nobis licentia congrediendi permittitur, gaudens admodum gaudeo, et desiderio diei quo conveniemus aestuans, sitio cruorem illorum, quemadmodum fontem, si triduo prohiberer ne biberem. O si illam lucem videbo, quam dulcia erunt vulnera, quae vel recipiam vel inferam, quando dextras conferemus? Ipsa etiam mors dulcis erit, dum eam in vindicando patres nostros, in tuendo libertatem nostram, in exaltando regem nostrum perpessus fuero. Aggrediamur ergo semiviros illos, et aggrediendo perstemus, ut devictis ipsis, eorum honoribus cum laeta potiamur victoria. Exercitum autem nostrum duobus milibus armatorum equitum, exceptis peditibus, augebo.”

OMNES DE BELLO CONSENTIUNT.

Postquam etiam ceteri ad hoc, quae dicenda erant, dixerunt; promiserunt ei singuli quod in obsequium ejus debebant: ita ut praeter eos quos promiserat dux Armoricae, ex sola insula Britanniae sexaginta millia omnibus armis armatorum computarentur. At reges ceterarum insularum, quoniam non duxerant in morem equites habere: pedites quot quisque debebat, promittunt: ita ut ex sex insulis, videlicet Hiberniae, Islandiae, Gothlandiae, Orcadum, Norwegiae, atque Daciae, sexies viginti millia essent annumerata. Ex Gualliarum autem ducatibus, Rutenorum, Portuniensium, Estrusiensium, Cenomannorum, Andegavensium, Pictavensium, octoginta millia. Ex duodecim autem consulatibus eorum qui cum Guerino Carnotensi aderant, duodecies centum. Qui omnes simul erant, centum octoginta et tria millia et ducenti, praeter pedites, qui sub numero leviter non cadebant.

ARTURUS BELLUM PARAT.

Rex igitur Arturus videns omnes in obsequium suum unanimiter paratos, praecepit eis celeriter repatriare, et exercitum promissum disponere, et in Kalendis Augusti ad portum Barbae fluvii festinare, ut illinc Allobrogum fines cum ipso adituri Romanis obviam venirent. Imperatoribus autem per eorundem legatos mandavit, se nequaquam eis redditurum tributum, nec ob illud ut sententiae eorum acquiesceret, Romam aditurum: immo ut ex illis expeteret, quod ab illo judicio suo expetere decreverant. Digrediuntur ergo legati: digrediuntur reges; digrediuntur proceres: et quod eis praeceptum fuerat, perficere non differunt.

 Liber VIII Liber X