Liber VII | Liber IX |
INDEX 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24 |
1
[recensere]VORTEGIRNUS INTERROGAT MERLINUM DE MORTE SUA.
Cum igitur haec et alia multa prophetasset Merlinus, ambiguitate verborum suorum adstantes in admirationem commovit. Vortegirnus vero prae ceteris admirans, et sensum juvenis, et vaticinia collaudabat. Neminem enim praesens aetas produxerat, qui ora sua in hunc modum coram ipso solvisset. Scire igitur volens exitum vitae suae, rogavit juvenem sibi indicare quod sciebat. Ad haec Merlinus: “Ignem filiorum Constantini diffuge: si diffugere valueris. Jam naves parant: jam Armoricanum littus deserunt: jam vela per aequora pandunt: petent Britanniam insulam: invadent Saxonicam gentem: subjugabunt populum nefandum: sed prius te intra turrim inclusum comburent. Malo tuo patrem eorum prodidisti: et Saxones in insulam invitasti. Invitasti eos tibi in praesidium: sed supervenerunt in tuum supplicium. Imminent tibi duo funera: nec est promptum, utrum prius vitabis. Hinc enim regnum tuum devastabunt Saxones, et leto tuo incumbent: hinc autem applicabunt duo fratres, Aurelius et Utherpendragon, qui mortem patris sui in te vindicare nitentur. Quaere tibi diffugium si poteris: cras Totonesium littus tenebunt. Rubebunt sanguine Saxonum facies: et interfecto Hengisto Aurelius Ambrosius coronabitur. Pacificabit nationes: restaurabit ecclesias: sed veneno deficiet. Succedet ei germanus suus Utherpendragon: cujus dies anticipabunter veneno. Aderunt tantae proditioni posteri tui, quos aper Cornubiae devorabit. Nec mora, cum crastina dies illuxit, applicuit Aurelius Ambrosius cum germano suo, decem milibus militum comitatus.
2
[recensere]AURELIUS AMBROSIUS, REX BRITANNIAE FACTUS, VORTEGIRNUM OBSESSUM IGNE PERIMIT.
Rumore itaque adventus ipsius divulgato: convenerunt undique Britones, qui in tanta clade dispersi fuerant: et societate concivium suorum roborati, hilariores solito efficiuntur. Convocato autem clero, inunxerunt Aurelium in regem: et sese ei more suo submiserunt. Cumque impetum in Saxones fieri cohortarentur, dissuasit rex. Nam prius Vortegirnum persequi affectaverat. Adeo enim propter proditionem patri illatam doluerat, quod nil agere videretur, nisi eum prius vindicaret. Affectum itaque suum exequi desiderans, convertit exercitum suum in Cambriam, oppidumque Genoreu petivit. Diffugerat enim eo Vortegirnus, ut tutum refugium haberet. Erat autem oppidum illud in natione Hergin super fluvium Ganiae, in monte qui Cloarius nuncupatur. Ut igitur ad illud pervenit Ambrosius, proditionis patri ac fratri illatae reminiscens, Eldol ducem Claudiocestriae affatur: “Respice dux nobilis hujus urbis moenia, an poterunt Vortegirnum protegere, quin gladii mei mucronem ipse intra viscera ipsius recondam? Promeruit enim necem: nec tibi ignotum esse existimo ipsum eam promeruisse. O hominem omnium sceleratissimum: O ineffabilibus tormentis perpendum! Primo prodidit patrem meum Constantinum, qui ipsum et patriam a Pictorum irruptione liberaverat. Deinde Constantem fratrem meum, quem ut perderet in regem promovit. Deinde cum ipsemet versutia sua insignitus fuisset, intromisit concivibus Paganos, ut eos qui fidelitati meae adhaerebant, exterminaret: sed permittente deo in laqueum, quem fidelibus suis paraverat, incautus cecidit. Nam ut nequitiam ipsius compererunt Saxones, ejecerunt illum e regno, quod neminem pigere debeat. Illud vero dolendum esse censeo, quod nefandus populus quem nefandus ille invitavit, nobiles cives exterminavit: fertilem patriam devastavit: sacras ecclesias destruxit: et Christianitatem fere a mari usque ad mare delevit. Nunc ergo cives viriliter agite: et vindicate vos prius in istum, per quem haec omnia mala accesserunt. Deinde vertamus arma in hostes imminentes, et patriam ab eorum ingluvie liberemus. Nec mora, diversis machinationibus incumbunt: moenia diruere nituntur. Postremo, cum cetera defecissent, ignem adhibuerunt: qui cum alimentum reperisset, non acquievit adjunctus, donec turrim et Vortegirnum exarsit.
3
[recensere]AURELII AMBROSII LUADES.
Quod cum Hengisto Saxonibusque ejus relatum esset, invasit eum timor: quia probitatem Aurelii timebat. Tanta namque virtus et audacia viro inerat: quod cum Galliarum partes frequentaret, non erat alter qui cum illo congredi auderet. Nam si congressum fecisset, vel hostem ab equo prosternebat: vel hastam in frusta confringebat. Praeterea largus erat in dandis: sedulus in divinis obsequiis: modestus in cunctis: et super omnia mendacium vitans. Fortis pedes: fortior equo: et ad regendum exercitum doctus. Tales probitates ejus dum adhuc in Armoricana Britannia moraretur, fama assiduis volatibus in insulam detulerat. Timuerunt ergo eum Saxones, et sese trans Humbrum receperunt. In partibus illis munierunt civitates et oppida: nam patria illa semper refugio eis patuerat. Vicinitas etenim Scotiae adhibebat tutelam: quae in omne damnum civibus imminere consueverat. Natio namque ad inhabitandum horribilis, evacuata civibus, tutum receptaculum alienigenis praestiterat. Siquidem Pictis, Scotis, Dacis, Norwegensibus, ceterisque qui ad vastandam insulam applicuerant, situ locorum admittente patuerat. Securi ergo affinitatis patriae, versus illam diffugerant: ut si opus fuisset, sese intra eam, quasi in propia castra recepissent. Cumque id Aurelio indicatum fuisset, audacior effectus, spem victoriae recepit. Ocyus ergo convocatis civibus, exercitum suum augmentavit, atque versus Aquilonares partes iter arripuit. Et cum nationes praeteriret, inspiciens illas desolatas, condolebat: maxime autem propter ecclesias usque ad solum destructas: quibus restaurationem promittebat, si triumpho potiretur.
4
[recensere]HENGISTUS CONTRA AMBROSIUM PROFICISCITUR.
At Hengistus cum adventum ipsius comperisset, revocata audacia commilitones suos elegit, atque unumquemque inanimans, hortabatur eos unanimiter et viriliter eis resistere: nec congressum Aurelii exhorrere. Dicebat autem ipsum paucos ex Armoricanis Britonibus habere, cum numerus eorum ultra decem milia non procederet. Insulanos vero Britones pro nihilo reputabat, cum toties eos in praeliis devicisset. Proinde promittebat suis victoriam, et ob ampliorem numerum securitatem. Aderant enim circiter ducenta milia armatorum. Et cum omnes hoc modo inanimasset, ivit obviam Aurelio in campum qui dicebatur Maisbeli, per quem ipse Aurelius transiturus erat: affectabat namque et subitum et furtivum impetum facere, Britonesque non praemeditatos occupare. Quod tamen non latuit Aurelium, nec idcirco distulit campum adire: sed festinantius ingressus est. Ut ergo hostes prospexit, disposuit turmas suas; tria milia ex Armoricanis jussit equis adesse, ceteros cum insulanis mixtim in aciem constituit. Demetios in collibus, Venedotos in prope sitis collibus nemoribusque locavit. Erat autem causa, ut si Saxones ad ea diffugerent, adessent qui obviarent.
5
[recensere]PUGNA INTER HENGISTUM ET AMBROSIUM COMMITTITUR.
Interea accessit Eldol dux Claudiocestriae ad regem, et ait: “Sola dies pro omnibus diebus vitae meae mihi sufficeret, si congredi cum Hengisto mihi Deus concederet. Nempe succumberet alter nostrum, dum gladiis insisteremus. Reminiscor namque diei qua convenimus quasi pacem habituri: cumque de concordia ageretur, prodidit omnes qui aderant, et cum cultris interfecit, praeter me solum, qui reperto palo evasi. Succubuerunt eadem die quadringenti sexaginta barones ac consules, qui omnes inermes advenerant. In tanto periculo subvectavit mihi deus palum, quo defensus evasi.” Talia referebat Eldol. Sed Aurelius hortabatur socios totam spem suam in filium Dei ponere: hostes suos deinde audacter invadere, et pro patria unanimiter pugnare. At Hengistus e contrario turmas suas componebat: componendo praeliari docebat: docendo singulas perambulabat, ut omnibus unam audaciam pugnandi ingereret. Dispositis tandem in utraque parte cuneis, congrediuntur acies: mutuos ictus ingeminant: cruorem non minimum diffundunt. Hinc Britones: hinc Saxones vulnerati moriuntur. Hortatur Aurelius Christianos, monet Hengistus Paganos: et dum talem decertationem facerent, nitebatur semper Eldol habere aditum congrediendi cum Hengisto, sed non habuit. Nam Hengistus ut vidit suos succumbere, Britones vero nutu Dei pravalere: confestim diffugit, petivitque oppidum Kaerconan, quod nunc Cunungeburg appellatur. Insequitur eum Aurelius: et quoscunque in itinere reperiebat, vel occidebat, vel in servitutem compellebat. Cum ergo vidisset Hengistus, quod insequeretur se Aurelius, noluit oppidum introire: sed convocato in turmas populo, iterum praeliari disposuit. Quippe sciebat, quod oppidum nequaquam Aurelio resisteret: et quod omne tutamen suum in gladio et hasta consisteret. Denique cum supervenisset Aurelius, composuit et ipse socios suos in turmas, et acerrimam pugnam ingessit. Porro Saxones unanimiter resistunt, et invicem letaliter vulnerantur. Diffunditur sanguis utrobique: clamor morientium vivos in iram ducebat. Postremo, Saxones praevaluissent, nisi equestris turma Armoricanorum Britonum supervenisset. Constituerat namque eam Aurelius, sicut in primo praelio fecerat. Superveniente ergo illa, cesserunt ei Saxones, et aliquantulum dilacerati, vix iterum sese consociaverunt. Acriores deinde Britones incumbunt: et hostes unanimiter infestant. Non cessabat Aurelius socios monere, obviantes vulnerare, fugientes insequi, atque suos hoc modo consolari. Similiter Eldol, nunc hac nunc illac discurrens infestis vulneribus adversarios suos afficiebat: quicquid autem ageret, aestuabat semper habere copiam congrediendi cum Hengisto.
6
[recensere]BRITANNI SAXONES PROSTERNUNT; HENGISTUS AB ELDOL VIVUS CAPITUR.
Dum itaque diversas irruptiones diversae turmae facerent, convenerunt forte pariter, et mutuos ictus ingeminare coeperunt. O viros prae ceteris pugnaces, qui dum mutuos enses alter in alterum immitterent, prosiliebant ex ictibus ignes, ac si tonitrua coruscationesque procrearent. Diu dubium fuit, utri praestantior vigor inerat. Quandoque enim praevalebat Eldol, et cedebat Hengistus: quandoque cedebat Eldol, et praevalebat Hengistus. Dum in hunc modum decertarent: supervenit Gorlois dux Cornubiae cum phalange cui praeerat, turmas diversorum infestans. Quem cum aspexisset Eldol, securior effectus, cepit Hengistum per nasale cassidis, atque totis viribus utens, ipsum intra cives extraxit. Maximo igitur gaudia fluctuans, excelsa voce dicebat: “Desiderium meum implevit Deus, prosternite viri obstantes Ambrones, prosternite. Vobis est in manu victoria; vicistis enim devicto Hengisto. Inter haec, Britones non cessant Paganos oppugnare, saepius ac saepius invadere: et cum retrocedebant, iterum revocata audacia resistere. Nec in hunc modum quieverunt, donec potiti sunt victoria. Diffugerunt itaque Saxones, quo impetus quemque ducebat. Alii urbes, alii montana nemorosa, alii naves petebant. At Octa, filius Hengisti, cum majori multitudinc Eboracum adivit. Eosa vera cognatus ejus urbem Alclud: et se cum innumeris armatis munivit.
7
[recensere]ELDOL HENGISTI CAPUT GLADIO AMPUTAT.
Ut itaque triumphavit Aurelius, cepit urbem Conani, quam supra memoraveram: et ibidem tribus diebus moratus est. Interea jussit peremptos sepeliri, vulneratos curari, fatigatos requiescere, et eosdem diversis levaminibus reficere. Post haec convocatis ducibus, decernere praecepit, quid de Hengisto ageretur. Aderat Eldadus Claudiocestrensis Episcopus, frater Eldol, vir summae prudentiae et religionis. Hic cum Hengistum coram rege stantem aspexit, jussit ceteros tacere, et in hunc modum locutus est: “Et si omnes istum liberare conarentur, ego ipsum in frusta conciderem: insequerer namque Prophetam Samuelem, qui cum Agag regem Amalech in potestate tenuisset, concidit illum in frusta, dicens: sicut fecisti matres sine liberis, sic faciam hodie matrem tuam sine liberis inter mulieres: sic ergo facite de Hengisto, qui alter Agag existit.” Accepit ergo Eldol gladium, et duxit eum extra urbem, et amputato capite ad tartara direxit. At Aurelius, ut erat in cunctis rebus modestus, jussit eum sepeliri, et cumulum terrae super corpus ejus, Pagano more, apponi.
8
[recensere]OCTA, HENGISTI FILIUS, IN EBORACO OBSESSUS, AURELIO SESE DEDIT.
Deinde duxit Aurelius exercitum suum ad Eboracum, ut Octam filium Hengisti expugnaret. Cumque civitatem obsideret: dubitavit Octa resistere, et urbem contra tantam multitudinem defendere. Communicato itaque consilio, egressus est cum nobilioribus qui secum aderant, gestans catenam in manu, et arenam in capite: et sese regi in haec verba praesentavit: “Victi sunt Dei mei, Deumque tuum regnare non haesito, qui tot nobiles ad te hoc modo venire compellit. Accipe ergo nos, et catenam istam: et nisi misericordiam habueris, habe nos ligatos, et ad quodlibet supplicium voluntarie paratos.” Motus ergo Aurelius pietate, jussit adjudicari quid in illos agendum foret. Cum autem diversi diversa proferrent, surrexit Eldadus Episcopus, et sententiam hoc sermone disseruit: “Gibeonitae voluntarie venerunt ad filios Israel, petentes misericordiam, et impetraverunt. Erimus ergo Christiani pejores Judaeis, abnegantes misericordiam? misericordiam petunt, misericordiam habeant. Ampla est insula Britanniae, et in pluribus locis deserta. Foederatos ergo illos sinamus saltem deserta inhabitare, et nobis in sempiternum serviant. Acquievit itaque rex Eldadi sententiae, et misericordiam de eis habuit: exemplo etiam Octae motus, venit Eosa ceterique qui diffugerant, et misericordiam impetraverunt. Dedit ergo eis regionem juxta Scotiam, et foedus cum eis confirmavit.”
9
[recensere]AURELIUS, PROFLIGATIS HOSTIBUS, RES REGNI RENOVAT.
Triumphatis itaque hostibus, convocavit rex consules et principes regni intra Eboracum, praecepitque eis restaurare Ecclesias, quas gens Saxonum destruxerat. Ipse vero Metropolitanam sedem illius urbis, atque ceteros Episcopatus provinciae reaedificari incoepit. Emensis deinde quindecim diebus, cum operarios diversos in diversis locis statuisset, adiit urbem Londoniae, cui hostilis irruptio non pepercerat. Condolens igitur illius excidium, revocat undique cives residuos, et eam restituere aggreditur. Ibidem disposuit regnum suum, legesque sopitas renovat, amissas avorum possessiones nepotibus distribuit. Quae autem in tanta calamitate heredes amiserant: largitae sunt commilitonibus ejus. Tota intentio ipsius versabatur circa regni restitutionem, Ecclesiarum reformationem, pacis ac legis renovationem, justitiae compositionem. Exin petivit Guintoniam, ut eam sicut ceteras restitueret. Cumque in restauratione ejus quae ponenda erant posuisset: monitu Eldadi Episcopi, ivit ad monasterium prope Kaercaradoc, quae nunc Salesberia dicitur, ubi consules et principes jacebant, quos nefandus Hengistus prodiderat. Erat ibi Coenobium trecentorum fratrum in monte Ambrii, qui, ut fertur, fundator ejus olim extiterat. Ut ergo locum quo defuncti jacebant circumspexit, et pietate motus in lacrymas solutus est, postremo in diversas meditationes inductus, deliberavit apud se qualiter locum faceret memorabilem. Dignum namque memoria censebat cespitem, qui tot nobiles pro patria defunctos protegebat.
10
[recensere]DE CHOREA GIGANTEA.
Convocatis itaque undique artificibus lignorum et lapidum, praecepit ingeniis uti, novamque structuram adinvenire, quae in memoriam tantorum virorum in aevum constaret. Cumque omnes ingeniis suis diffidentes, repulsam intulissent: accessit Tremounus urbis Legionum Archiepiscopus ad regem, et ait: “Si uspiam est qui praeceptum tuum aggredi valuerit, Merlinus vates Vortegirni aggredietur. Quippe non existimo alterum in regno tuo esse, cui clarius sit ingenium, sive in futuris dicendis, sive in operationibus machinandis. Jube eum venire, atque ingenio suo uti, ut opus quod affectas constet.” Cum itaque de eo multa interrogasset Aurelius, misit diversos nuncios, per diversas nationes patriae, ut inventum illum adducerent: qui peragratis provinciis invenerunt eum in natione Gewisseorum, ad fontem Galabes, quem solitus fuerat frequentare. Indicato autem quid vellent, duxerunt illum ad regem. Excepit eum rex cum gaudio, jussitque futura dicere, cupiens miranda audire. Cui Merlinus: “Non sunt revelanda hujusmodi mysteria, nisi cum summa necessitas incubuerit. Nam si ea in derisionem sive vanitatem proferrem, taceret spiritus qui me docet, et, cum opus superveniret, recederet.” Denique cum omnibus repulsam intulisset, noluit rex eum infestare de futuris, sed de operatione praemeditata allocutus est. Cui Merlinus: “Si perpetuo opere sepulturam virorum decorare volueris, mitte pro chorea gigantum, quae est in Killarao monte Hiberniae. Est etenim ibi structura lapidum, quam nemo hujus aetatis construeret, nisi ingenium artem subvectaret. Grandes sunt lapides, nec est aliquis cujus virtuti cedant: qui si eo modo quo ibi positi sunt, circa plateam locabuntur, stabunt in aeternum.
11
[recensere]UTHERPENDRAGON AD HIBERNIAM NAVIGAT.
Ad ea verba Merlini solutus est Aurelius in risum, dicens: “Qualiter id fieri posset, ut tanti lapides ex tam longinquo regno adveherentur, ac si Britannia lapidibus careret, qui ad operationem sufficerent.” Ad haec Merlinus: “Ne moveas rex vanum risum: quia haec absque vanitate profero. Mystici sunt lapides, et ad diversa medicamenta salubres. Gigantes olim asportaverunt eos ex ultimis finibus Africae, et posuerunt in Hibernia, dum eum inhabitarent. Erat autem causa, ut balnea intra illos conficerent, cum infirmitate gravarentur. Lavabant namque lapides, et intra balnea diffundebant: unde aegroti curabantur. Miscebant etiam cum herbarum confectionibus, unde vulnerati sanabantur. Non est lapis ibi, qui medicamento careat.” Cum hoc audissent Britones, censuerunt pro lapidus mittere, populumque Hiberniae praelio infestare, si eos detinerent. Postremo eligitur Utherpendragon frater regis, et quindecim milia armatorum, ut huic negocio parerent. Eligitur et ipse Merlinus, ut ipsius ingenio et consilio agenda tractarentur. Paratis deinde navibus, mare ingrediuntur, prosperisque ventis Hiberniam adeunt.
12
[recensere]GILLOMANIUS, REX HIBERNIAE PROFLIGATUM, BRITANNI CHOREAM GIGANTEAM SECUM REPORTANT.
Ea tempestate regnabat in Hibernia Gillomanius, juvenis miras probitatis. Hic cum audisset, quod in Hiberniam applicuissent Britones, collegit exercitum grandem, et eis obviam perrexit. Cumque dedicisset causam adventus eorum, astantibus arrisit, et ait: “Non miror, si ignava gens Saxonum, insulam Britonum devastare potuit, cum Britones bruti sint et stulti. Quis etenim hujusmodi stultitiam audivit? Nunquid meliora sunt saxa Hiberniae quam Britanniae: ut regnum nostrum pro ipsis ad praeliandum provocetur? Armate vos viri, at defendite patriam vestram, quia dum mihi vita inerit, non auferent nobis etiam minimum lapidem choreae.” Uther igitur, ut vidit ipsos ad praeliandum paratos, festinato agmine in eos irruit. Nec mora, praevaluerunt Britones: Hiberniensibusque laceratis ac interfectis, Gillomanium in fugam pepulerunt. Potiti autem victoria, petierunt Killaraum montem, lapidumque structuram adepti, gavisi sunt, et admirati. Circumstantibus itaque cunctis, accessit Merlinus, et ait: “Utimini viribus vestris, juvenes: ut in deponendo lapides istos, sciatis utrum ingenium virtuti, an virtus ingenio cedat.” Ad imperium igitur ejus indulserunt unanimiter multimodis machinationibus, et aggressi sunt choream deponere. Alii funes, alii restes, alii scalas paraverunt, ut quod affectabant, perficerent: nec ullatenus perficere valuerunt. Deficientibus cunctis, solutus est Merlinus in risom, et suas machinationes confecit. Denique cum omnia quae necessaria erant apposuisset: levius quam credi potest lapides deposuit: depositos autem, fecit deferri ad naves, et introponi: et sic cum gaudio in Britanniam reverti coeperunt. Et prosperantibus ventis applicant, sepulturasque virorum cum lapidus apparant. Quod cum indicatum fuisset Aurelio, diversos nuncios per diversas partes Britanniae direxit: jussitque clerum ac populum submonere, submonitos vero, in montem Ambrii convenire, ut cum gaudio et honore praedictam sepulturam repararent. Ad edictum ergo illius venerunt Pontifices at Abbates, et ex unoquoque ordine qui ei subditi fuerans: et cum omnes convenissent, instante die quae praedicta fuerat, imposuit Aurelius diadema capiti suo, festumque Pentecostes regaliter celebravit: tribusque sequentibus diebus continue celebrationi vacavit. Interea honores qui possessoribus carebant, domesticis suis largitur, ut eis obsequii sui laborem remuneraret. Evacuatae erant duae Metropolitanae sedes, Eboraci videlicet et urbis Legionum, a pastoribus suis: quibus communi populorum consilio consulere volens, concessit Eboracum Samsoni illustri viro, summaque religione famoso: urbem vero Legionum Dubricio, quem divina providentia in eodem loco profuturum elegerat. Cumque haec et cetera in regno suo statuisset: praecepit Merlino lapides circa sepulturam erigere, quos ex Hibernia asportaverat. At ille praeceptis ejus obediens, eodem modo quo in Killarao monte Hiberniae positi fuerant, erexit illos circa sepulturam: et ingenium virtuti praevalere comprobavit.
13
[recensere]PASCENTIUS SAXONES ITERUM IN BRITANNIAM INTRODUCIT.
Eodem tempore Pascentius Vortegirni filius, qui in Germaniam diffugerat, commovebat omnem armatum militem illius regni in Aurelium Ambrosium, patremque suum vindicare volebat. Promittebat autem infinitam copiam auri et argenti: si auxilio eorum Britanniam sibi subdidisset. Denique cum promissis suis universam juventutem corrupisset, paravit maximum navigium, applicuitque Aquilonaribus insulae partibus, ac eas vastare incoepit. Cumque illud regi nunciatum fuisset, collegit exercitum suum, obviamque eis perrexit atque saevientes hostes ad praelium provocavit. Qui ultro ad bellum venientes, commiserunt cum civibus pugnam: sed volente Deo devicti fuerunt, et in fugam compulsi.
14
[recensere]PASCENTIUS SECUNDUM CUM GILLOMAMIO REVERTITUR. MORS AURELII AMBROSII.
Pascentius ergo in fugam propulsus, non ausus est in Germaniam redire: sed retortis velis adivit Gillomanium in Hiberniam, et ab illo receptus est. Et cum infortunium suum notificasset, miseratus Gillomanius, pactus est ei auxilium: conquerens de injuria quam Uther Aurelii frater sibi intulerat, dum gigantum choream perquireret. Confirmato tandem inter ipsos foedere, paraverunt sibi naves, et ingressi sunt eas, et in Meneviam urbem applicuerunt. Quo divulgato, Utherpendragon excitata armatorum copia in Cambriam ivit, ut cum eis pugnaret. Frater etenim ejus Aurelius in Guintonia urbe morbo gravatus jacebat, nec poterat ipse adire. Cumque id Pascentio et Gillomanio, Saxonibusque qui aderant compertum fuisset, gavisi sunt valde: quia existimabant propter infirmitatem ejus, regnum Britannia leviter subdendum. Et dum murmuratio inde per populos fieret: accessit unus ex Saxonibus, nomine Eopa, ad Pascentium, et ait: “Quibus donariis ditabis hominem, qui Aurelium Ambrosium tibi interfeciet?” Cui Pascentius: “O si quempiam reperirem, cui hoc in animo staret, darem illi mille argenti libras, familiaritatemque meam dum viverem: et si fortuna permiserit ut regni diademate potiar, faciam illum centurionem, idque juramento confirmabo.” Ad haec Eopa: “Didici linguam Britannicam, moresque hominum scio: in medica arte peritus. Si igitur ea quae promittis, executus mihi fueris: fingam me Christianum esse, et Britannum: et quasi medicus praesentiam regis nactus, ei potionem qua obibit conficiam. Et ut citius aditum reperiam, me monachum religiosissimum, et omni dogmate eruditum fingam. Cumque hoc promisisset, pepigit Pascentius foedus cum illo, et ea quae spoponderat, juramento confirmavit. Rasit igitur Eopa barbam suam, capiteque tonso, monachalem cepit habitum: et vasis medicamentorum suorum oneratus, iter Guintoniam versus arripuit. Urbem postremo ingressus, obtulit obsequium suum clientibus regis et gratiam in oculis eorum invenit. Nihil enim desiderabilius expectabant quam medicum. Exceptus itaque, et in praesentiam regis ductus, promisit se redditurum ei sanitatem, si potionibus suis foveretur. Nec mora, potionem conficere jussus, submiscuit venenum, regique porrexit. Quod cum coepisset Aurelius et hausisset, jussus est confestim a nefando Ambrone sub coopertorio suo delitere, atque obdormire: ut magis potio detestanda operaretur. Paruit illico rex monitis proditoris illius, et quasi sanitatem recepturus obdormivit. Nec mora, illabente veneno per poros corporis et venas, consecuta est mors soporem, quae nemini parcere consuevit. Interea nefandus proditor ille, inter unum et alium elapsus, in curia nusquam comparuit. Haec dum Guintoniae agerentur, apparuit stella mirae magnitudinis et claritatis, uno radio contenta: ad radium vero, erat globus igneus in similitudinem draconis extensus, et ex ore illius procedebant duo radii, quorum unus longitudinem suam ultra Gallicanum clima videbatur extendere; alter vero versus Hibernicum mare vergens, in septem minores radios terminabatur.
15
[recensere]QUOMODO COMETA UTHERIS REGNUM PRAESIGNIFICAVIT.
Apparente vero praefato sidere, perculsi sunt omnes metu et admiratione qui illud inspiciebant. Uther etiam frater regis, hostilem exercitum in Cambriam ducens, non minimo terrore perculsus, quosque sapientes adibat, ut quid portenderet stella notificarent. Inter ceteros jussit vocare Merlinum: nam et ipse in exercitum venerat, ut consilio ipsius res praeliorum tractarentur. Qui ut in praesentiam regis ductus astitisset, jussus est significationem sideris enucleare. Mox ille in fletum erumpens, revocato spiritu exclamavit, et dixit: “O damnum irrecuperabile! O orbatum populum Britanniae! O nobilissimi regis migrationem! Defunctus est inclytus Britonum rex Aurelius Ambrosius: cujus obitu omnes obibimus, nisi Deus auxilium subvectet. Festina ergo, dux nobilissime Uther, festina, et conflictum cum hostibus ne differas: victoria tibi in manu erit: et rex eris totius Britanniae. Te enim sidus istud significat, et igneus draco sub sidere. Radius autem qui versus Gallicanam plagam porrigitur, portendit tibi filium futurum potentissimum, cujus potestas omnia regna habebit quae protegit. Alter vero radius filiam significat, cujus filii et nepotes regnum Britanniae successive habebunt.”
16
[recensere]PASCENTIUS ET GILLOMANIUS IN PRAELIO OCCISI.
At Uther in dubio existens an verum protulisset Merlinus, in hostes tamen ut coeperat, progreditur. Advenerat namque prope Meneviam, ita ut iter medietatis diei restaret. Cumque adventus ejus Gillomanio et Pascentio, Saxonibusque qui aderant, relatus fuisset: egressi sunt ei obviam ut cum ipso congrederentur. Porro ut sese adinvicem conspexerunt, agmina sua in utraque parte statuerunt, cominusque accedentes pugnaverunt: pugnantes autem interficiuntur milites hinc et inde, ut in tali eventu fieri solet. Denique cum multum diei praeterisset, praevaluit Uther: interfectisque Gillomanio et Pascentio, triumpho potitus est. Fugientes itaque Barbari, festinaverunt ad naves suas: sed fugiendo a persequentibus civibus trucidabantur. Cessit prorsus victoria duci, favente Christo, qui post tantum laborem, quam citius potuit, regressus est Guintoniam. Advenerant namque nuncii, qui regis casum indicaverant, ipsumque jam ab Episcopis patriae sepultum esse prope Coenobium Ambrii, intra choream gigantum, quam vivens fieri praeceperat. Audito etenim ipsius obitu, convenerant in urbem Guintoniam Pontifices et Abbates, atque totus clerus ejusdem provinciae, et ut tantum regem decebat funus ipsius procuraverunt. Et quia vivens adhuc praeceperat, ut in coemeterio quod ipse paraverat sepeliretur, tulerunt corpus ejus eodem atque cum regalibus exequiis humaverunt.
17
[recensere]UTHERPENDRAGON FIT REX BRITANNIAE.
At Uther frater ejus, convocato regni clero et populo, cepit diadema insulae: annuentibusque cunctis sublimatus est in regem. Reminiscens autem expositionis, quam Merlinus de supradicto sidere fecerat: jussit fabricari duos dracones ex auro, ad draconis similitudinem, quem ad radium stellae inspexerat. Qui ut mira arte fabricati fuerunt: obtulit unum in ecclesia primae sedis Guintoniae: alterum vero sibi ad ferendum in praelia retinuit. Ab illo ergo die vocatus fuit Utherpendragon: quod Britannica lingua caput draconis appellamus. Idcirco hanc appellationem recepit: quia Merlinus eum in regem per draconem prophetaverat.
18
[recensere]OCTA ET EOSA IN PRAELIO CAPIUNTUR.
Interea Octa Hengisti filius atque Eosa cognatus ejus, cum soluti essent a foedere quod Aurelio Ambrosio pepigerant, moliti sunt inferre inquietudinem regi, atque nationes ejus dilacerare. Associabant namque sibi Saxones quos Pascentius conduxerat: nunciosque suos propter ceteros in Germaniam dirigebant. Maxima itaque multitudine stipatus, Aquilonares provincias invasit: nec saevitiae suae indulgere quievit, donec urbes et promontoria ab Albania usque ad Eboracum destruxit. Postremo eum urbem obsidere incepisset: supervenit Utherpendragon, cum tota regni fortitudine: et cum illo praeliatus est. Restiterunt viriliter Saxones, et irruptiones Britonum tolerantes, ipsos in fugam pepulerunt. Victoria autem potiti, insecuti sunt eos cadentes usque ad montem Damen, dum sol diem stare permittebat. Erat autem mons ille arduus, in cacumine coryletum habens, in medio vero saxa praerupta, latebris ferarum habilia. Occupaverunt eum Britones totaque nocte intra saxa et coryleta commanserunt. At cum Arctos temonem vertere coepit: praecepit Uther consules suos, atque principes ad se vocari, ut consilio eorum tractaret, qualiter in hostes irruptionem facerent. Convenerunt ocyus cuncti in praesentia regis: jussitque dicere quid consiliarentur: et Gorloi duci Cornubiae primum sententiam suam proferre praeceperunt. Erat enim magni consilii et aetatis maturae. 'Non opus est' (inquit) ambagibus vanis aut sermonibus, dum adhuc noctem restare conspicimus. Utendum nobis est audacia et fortitudine, si vita et libertate frui diutius volueritis. Magna est Paganorum multitudo et pugnandi avida: nos vero rariores existimus. Si autem diem supervenire expectaverimus: non censeo nobis utile, ut cum eis congrediamur. Eia ergo, dum tenebrae durant, densatis turmis descendamus, ipsosque intra castra sua subito impetu invadamus. Nam dum nihil haesitaverint, nec nos venturos hoc modo existimaverint: si unanimiter irruentes usi fuerimus audacia, triumpho sine dubio potiemur. Placuit regi omnibusque illius sententia: monitisque ejus paruerunt. Statuti namque per turmas et armati, castra hostium petunt, et unanimi affectu in ipsos irruere proponunt. At dum prope incederent, compererunt vigiles eorum adventum, qui soporatos socios sonitu lituorum evigilaverunt. Turbati itaque hostes, et stupefacti, partim armare sese festinant, partim formidine praeoccupati, quo impetus ducebat, discurrebant. At Britones, densatis incedentes turmis, ocyus adeunt castra, et invadunt: repertoque aditu, nudatis ensibus in hostes concurrunt. Qui ita ex improviso occupati, non viriliter reddiderunt praelium: cum ceteri audaciam cum praemeditatione recepissent. Porro Britones acriter irruere intendunt, trucidare conantur: et Paganos ad milia interficiunt. Denique capti sunt Octa et Eosa, et Saxones penitus dissipati.
19
[recensere]UTHER AMORE IGERNAE CAPTIVATUS, PER ARTES MERLINI MAGICAS, EJUS POTITUR.
Post illam vero victoriam, petivit urbem Alclud, provinciaeque illi disposuit: pacemque ubique renovavit: circuivit etiam omnes Scotorum nationes, rebellemque populum a feritate sua deposuit: tantam namque justitiam exercebat per patrias, quantam alter praedecessorum suorum non fecerat. Tremebant ergo in diebus ejus quicunque perverse agebant, cum sine misericordia plecterentur. Denique pacificatis Aquilonaribus provinciis, ivit Londoniam: jussitque ibidem Octam atque Eosam in carcere servari. Festo etiam paschali superveniente; praecepit proceribus regni in eandem urbem convenire, ut sumpto diademate tantum diem cum honore celebraret. Parverunt ergo cuncti, et diversi ex diversis civitatibus venientes, instante festivitate convenerunt. Celebravit itaque solennitatem rex ut proposuerat: et gaudio cum proceribus suis indulsit. Laetitiam agebant cuncti: quia ipsos laeto animo rex receperat. Advenerant namque tot nobiles cum conjugibus et filiabus suis, laeto convivio digni. Aderat inter ceteros Gorlois dux Cornubiae, cum Igerna conjuge sua, cujus pulcritudo mulieres omnes totius Britanniae superabat. Cumque inter alias inspexisset eam rex, subito amore illius incaluit: ita ut postpositis ceteris, totam intentionem suam circa eam verteret. Haec sola erat cui fercula incessanter dirigebat: cui aurea pocula familiaribus internunciis mittebat: arridebat ei multotiens, jocosa verba interserebat. Quod cum comperisset maritus ejus, confestim iratus est, et ex curia sine licentia recessit. Non affuit qui eum revocare quivisset, cum id solum amittere timeret, quod super omnia diligebat. Iratus itaque Uther, praecepit ei redire in curiam suam, ut de illata injuria rectitudinem ab eo sumeret: cui cum parere diffugisset Gorlois, admodum iratus est rex, juravitque jurejurando, se vastaturum regionem ipsius, nisi ad satisfactionem festinaret. Nec mora, praedicta ira inter eos manente, collegit exercitum magnum rex, petivitque provinciam Cornubiae, atque ignem in urbes et oppida accumulavit. At Gorlois non ausus est congredi cum eo, quia ejus minor erat armatorum copia. Unde praeelegit munire oppida sua, donec auxilium suum ab Hibernia impetrasset: et cum magis pro uxore sua quam pro se ipso anxiaretur: posuit eam in oppido Tintagol in littore maris, quod pro tutiori refugio habebat. Ipse vero ingressus est castellum Dimilioc, ne si infortunium supervenisset, ambo simul periclitarentur. Cumque id regi nunciatum fuisset, ivit ad oppidum in quo erat Gorlois, et illud obsedit, omnemque aditum ipsius praeclusit. Emensa tandem hebdomada, reminiscens amoris Igernae, dixit cuidam familiari suo, nomine Ulfin de Ricaradoch: 'Uror amore Igernae, nec gaudium habere, nec periculum corporis mei evadere me existimo, nisi ea potitus fuero. Tu ergo adhibe consilium quo voluntatem meam expleam, aut aliter internis anxietatibus interibo.' Ad haec Ulfin: 'Et quis tibi consiliari valuerit: cum nulla vis accedere queat, qua eam intra oppidum Tintagol adeamus? Etenim situm est in mari, et undique circumclusum ab ipso, nec est alter introitus, nisi quem angusta rupes praebeat: ipsum tres armati milites prohibere queunt, licet cum toto regno Britanniae astiteris. Attamen si Merlinus vates operam insisteret dare: arbitror te posse consilio ipsius desiderio tuo potiri.' Credulus itaque rex, Merlinum vocari jussit: nam et ipse ad obsidionem venerat. Vocatus confestim Merlinus, cum in praesentia regis astitisset, jussus est consilium dare, quo rex desiderium in Igerna expleret. Qui comperta anxietate quam rex patiebatur, pro ea commotus est super tanto amore ipsius, et ait: 'Ut voto tuo potiaris, utendum est tibi novis artibus et tempore tuo inauditis. Scio medicaminibus meis dare figuram Gorlois, ita ut per omnia ipse videaris. Si itaque parueris, faciam te prorsus simulare eum: Ulfinum vero Jordanum de Tintagol familiarem ejus. Alia autem specie sumpta, adero tertius, poterisque tuto oppidum adire ad Igernam, ac aditum habere. Paruit itaque rex, diligentemque animum adhibuit. Postremo commissa familiaribus suis obsidione, se Merlini medicationibus commisit, et in speciem Gorlois transmutatus est. Mutatus est et Ulfin in Jordanum, Merlinus in Bricelem: ita ut nemini quod fuerant comparerent: deinde aggressi sunt viam versus Tintagol, et cum crepusculo ad oppidum venerunt. Indicato ocyus janitori quod consul adveniret, apertae sunt januae, et intromissi sunt viri. Quid enim aliud accidisset, cum ipse Gorlois reputaretur adesse? Commansit itaque rex ea nocte cum Igerna, et sese desiderata Venere refecit. Deceperat namque illam falsa specie quam assumpserat: deceperat etiam fictitiis sermonibus, quos ornate componebat. Dicebat enim se egressum esse ab obsesso oppido, ut sibi tam dilectae rei atque oppido disponeret: unde ipsa credula nihil quod poscebatur abnegavit. Concepit itaque eadem nocte celeberrimum illum Arturum, qui postmodum ut celebris esset, mira probitate promeruit.
20
[recensere]GORLOI OCCISO, UTHER IGERNAM MATRIMONIO DUCIT.
Interea cum compertum esset per obsidionem, regem non adesse: exercitus ejus inconsulte agens, muros diruere conatur: et obsessum comitem ad praelium provocare. Qui etiam inconsulte faciens, egressus est cum commilitonibus suis, arbitrans parva manu tot armatis se posse resistere: pugnantes ergo hinc et inde inter primos interfectus est Gorlois, et socii ejus dissipati. Captum est quoque oppidum quod obsederant, et opes intus repertae non aequa sorte divisae: nam ut cuique administrabat fortuna et fortitudo, rapaci ungue rapiebat. Peracta tandem hujus facti audacia: venerunt nuncii ad Igernam, qui et necem ducis, et obsidionis eventum indicarent. Sed cum regem in specie consulis juxta eam residere inspexissent, erubescentes admirabantur ipsum, quem in obsidione interfectum deseruerant, ita incolumen pervenisse. Nesciebant enim quae medicamenta Merlinus confecerat. Ad tales ergo rumores arridebat rex, atque cum his verbis Comitissam amplexabatur: 'Non equidem interfectus sum: sed ut vides, vivo: doleo tamen oppidi mei destructionem, sociorumque meorum caedem: unde nobis timendum est, ne superveniat rex: et nos in oppido isto intercipiat. Ibo ergo prius ei obviam, et me cum ipso pacificabo, ne nobis deterius contingat. Egressus itaque petivit exercitum suum, et exuta specie Gorlois in Utherpendragon rediit. Cumque omnem eventum didicisset, ob caedem Gorlois doluit: sed ob Igernam a maritali copula solutam gavisus est. Reversus itaque ad oppidum Tintagol, cepit illud. Cepitque Igernam et voto suo potitus est. Commanserunt deinde pariter non minimo amore ligati: progenueruntque filium et filiam. Fuit autem filii nomen Arturus, filiae vero, Anna.
21
[recensere]OCTA ET EOSA BETTUM RENOVANT.
Cumque dies et tempora praeterissent, occupavit infirmitas regem: eumque multis diebus vexavit. Interim vero custodes carceris, in quo Octa atque Eosa (quos supra memoravi) taediosam vitam ducebant, diffugerant cum eis in Germaniam, terroremque per regnum intulerant. Asserebat namque rumor, ipsos jam commovisse Germaniam, classemque maximam paravisse in exitium insulae redituros: quod et factum est. Redierunt enim cum maxima classe sociisque innumerabilibus, et partes Albaniae ingressi, civitates atque cives igne ac caede affecerunt. Committitur itaque exercitus Britanniae Lot de Londonesia, ut hostes longius arceret. Erat autem consul ille Leir, eques strenuissimus, sapientia et aetate maturus. Probitate ergo ipsius acclamante, dederat ei rex Annam filiam suam, regnique sui curam, dum infirmitati subjaceret. Hic cum in hostes progressus esset, multoties repulsus est ab eis, ita ut sese intra civitates reciperet: saepius autem fugabat atque dissipabat illos, et nunc ad nemora nunc ad naves diflugere cogebat. Fuit inter eos dubia praeliorum decertatio, ita ut nesciretur utri victoria proveniret. Superbia enim civibus nocebat: quia dedignabantur praeceptis consulis obedire. Unde debiliores exeuntes nequibant imminentes hostes superare.
22
[recensere]UTHER, MORBO CONFLICTATUS, FERETRO CONTRA HOSTES VEHITUR.
Vastata ita fere tota insula, cum id regi nunciaretur: ultra quam infirmitas expetebat iratus est: jussitque cunctos proceres convenire, ut ipsos de superbia et debilitate sua corriperet. Et cum omnes in praesentia sua conspexisset: convicia cum castigantibus verbis intulit, juravitque quod ipsemet eos in hostes conduceret. Praecepit itaque fieri sibi feretrum quo asportaretur, cum ingressum alterius modi abnegaret infirmitas. Praecepit etiam cunctos paratos esse, ut cum opportunitas accideret, in inimicos progrederentur. Nec mora, paratum est feretrum: parati sunt omnes, diesque opportunus instabat.
23
[recensere]OCTA ET EOSA, CUM MULTIS SUORUM, OCCIDUNTUR.
Introposito itaque rege, Verolamium perrexerunt, ubi praedicti Saxones universum populum affligebant. Cumque edocti essent Octa et Eosa adventum Britonum, regemque in feretro advectum, dedignati sunt cum eo praeliari, quia in vehiculo advenerat. Aiebant enim ipsum semimortuum esse, nec tantos viros cum hujusmodi homine pugnare decere. Receperunt itaque sese intra urbem: et valvas, quasi nihil timentes, deseruerunt apertas. At Uther, cum id sibi relatum fuisset: jussit ocyus obsidere civitatem, ac moenia undique invadere. Paruerunt itaque cives, et urbem obsederunt, moeniaque invaserunt. Stragem autem Saxonibus dantes, fere dirutis muris ingressi sunt: nisi Saxones ad ultimum resistere incoepissent. Praevalentibus namque civibus, piguerat eos incoeptae superbiae: unde se defendere instituerunt. Scandantes itaque muros omnimodis telis Britones repellebant. Denique cum utrinque decertarent: supervenit nox, quae singulos ab armis ad quietem invitavit. Quietem desiderabant multi: plures vero consilium quo adversarios suos perderent. At Saxones cum inspexissent superbiam suam sibi nocuisse, Britones vero triumphasse: proposuerunt cum diluculo egredi, inimicosque suos ad campestre praelium provocare, quod factum est. Nam ut diem protulit Titan, dispositis catervis egressi sunt, ut propositum exequerentur suum. Quod videntes Britones, diviserunt milites suos per turmas, atque obviam venientes prius invadere coeperunt. Resistunt ilico Saxones, invadunt Britones, et mutuam caede utrobique conficiunt. Postremo cum multum diei praeteriisset: cessit victoria regi Britonum, interfectisque Octa et Eosa, terga dederunt Saxones. Tanta inde laetitia cepit regem, ita ut cum prius sine juvamine alterius sese erigere nequiret, levi conamine erectus, resedit in feretro, ac si subitam sanitatem recepisset. Solutus etiam in risum, hilari voce in hunc sermonem prorupit: “Vocabunt me Ambrones isti, regem semimortuum, quia infirmitate gravatus in feretro jacebam. Sic equidem eram. Malo tamen semimortuus ipsos superare, quam sanus et incolumis superari, sequenti vita perfuncturus. Praestantius enim est mori cum honore, quam cum pudore vivere.”
24
[recensere]UTHER HAUSTU AQUAE VENENATO DIEM OBIT.
Devicti autem Saxones, non idcirco a malitia sua destiterunt: sed Aquilonares provincias ingressi, populos incessanter infestabant. Quos Uther rex (ut proposuerat) affectabat insequi: sed dissuaserunt principes, quia eum gravior infirmitas post victoriam occupaverat. Unde audaciores insistentes hostes, omnibus modis regnum subdere nituntur. Proditioni etiam solitae indulgentes, machinantur qualiter regem dolo interficiant. Et cum alter aditus defecisset, statuerunt eum veneno perdere: quod factum est. Nam cum in urbe Verolamio jaceret, direxerunt in paupere cultu legatos, qui statum curiae addiscerent: qui cum totum didicissent, inter caetera compererunt unum, quod proditioni ipsius praeelegerunt. Erat namque prope aulam fons nitidissimae aquae, quam rex solitus fuerat potare, cum ceteros liquores propter infirmitatem abhorreret. Fontem namque aggressi sunt nefandi proditores, ipsumque undique veneno infecerunt, ita ut manans aqua tota corrumperetur. Ut ergo potavit ex ea rex, festinae morti succubuit. Succubuerunt etiam centum homines post illum, donec comperta fraude, cumulum terrae superposuerunt. Cum autem obitus regis divulgatus fuisset, advenerunt pontifices cum clero regni: tuleruntque corpus ejus ad Coenobium Ambrii: et intra choream gigantum juxta Aurelium Ambrosium more regio humaverunt.
Liber VII | Liber IX |