Liber VI | Liber VIII |
INDEX |
1
[recensere]PRAEFATIO AUCTORIS.
Nondum autem ad hunc locum historiae perveneram, cum de Merlino divulgato rumore, compellebant me undique contemporanei mei, ipsius prophetias edere: maxime autem Alexander Linconiensis Episcopus, vir summae religionis et prudentiae. Non erat alter in clero sive in populo cui tot milites vel nobiles famularentur: quos mansueta pietas ipsius, et benigna largitas in obsequium ejus alliciebat: cui cum satisfacere praeelegissem, prophetias transtuli, et eidem cum hujusmodi literis direxi.
2
[recensere]AD ALEXANDRUM.
Cogit me, Alexander Linconiensis praesul, nobilitatis tuae dilectio Prophetias Merlini de Britannico in Latinum transferre, antequam historiam perarassem, quam de gestis regum Britannorum inceperam: proposueram enim illam prius perficere et istud opus subsequenter explicare: ne dum uterque labor ingrueret, sensus meus ad singula minus sufficeret. Attamen quoniam securus eram veniae, quam discretio subtilis ingenii tui donaret: agrestem calamum meum libellis apposui, et plebeio modulamine ignotum tibi interpretatus sum sermonem. Admiror autem admodum, quod id pauperi stylo dignatus es committere, cum tot doctiores et tot ditiores virga potestatis tuae coerceat: qui sublimioris carminis delectamento aures Minervae tuae mulcerent. Et ut omnes philosophos totius Britanniae insulae praeteream, tu solus es, quod non erubesco fateri, qui prae ceteris audaci lyra caneres: nisi te culmen honoris ad alia negocia vocaret. Quoniam ergo placuit ut Galfridus Monumetensis fistulam suam in hoc vaticinio sonaret, modulationibus ejus favere non diffugias: et si quid inordinate sive vitiose protulerit, ferula camoenarum tuarum in rectum convertas concentum.
3
[recensere]MERLINI PROPHETIA.
Sedente itaque Vortegirno Britonum rege super ripam exhausti stagni, egressi sunt duo dracones, quorum unus erat albus, et alter rubeus. Cumque alter alteri appropinquasset, diram commiserunt pugnam, et ignem anhelitu suo procreabat. Praevalebat autem albus draco, rubeumque usque ad extremitatem lacus fugabat. At ille cum se expulsum doluisset, impetum fecit in album, ipsumque retro ire coëgit. Ipsis ergo in hunc modum pugnantibus, praecepit rex Ambrosio Merlino dicere, quid draconum praelium portendebat. Mox ille in fletum erumpens, spiritum hausit prophetiae, et ait: Vae rubeo draconi, nam ejus exterminatio festinat: cavernas ejus occupavit albus draco, qui Saxones quos invitasti significat. Rubeus vero gentem designat Britanniae, quae ab albo opprimetur. Montes itaque ejus ut valles aequabuntur, et flumina vallium sanguine manabunt. Cultus religionis delebitur, et ecclesiarum ruina patebit. Praevalebit tandem oppressa, et saevitiae exterorum resistet. Aper etenim Cornubiae succursum praestabit, et colla eorum sub pedibus suis conculcabit. Insulae Oceani potestati ipsius subdentur, et Gallicanos saltus possidebit. Timebit Romulea domus ipsius saevitiam: et exitus ejus dubius erit. In ore populorum celebrabitur: et actus ejus cibus erit narrantibus, Sex posteri ejus sequentur sceptrum: sed post ipsos exsurget Germanicus vermis, Sublimabit illum aequoreus lupus: quem Africana nemora comitabuntur. Delebitur iterum religio, et transmutatio primarum sedium erit. Dignitas Londoniae adorabit Doroberniam: et pastor Eboracensis septimus in Armorico regno frequentabitur. Menevia pallio urbis Legionum induetur: et praedicator Hiberniae propter infantem in utero crescentem obmutescet. Pluet sanguineus imber: et dira fames mortales afficiet. His supervenientibus dolebit rubeus: sed emenso labore vigebit. Tunc infortunium albi festinabit, et edificia hortulorum ejus diruentur. Septem sceptrigeri perimentur, et unus eorum sanctificabitur. Ventres matrum truncabuntur, et infantes abortivi erunt. Erit ingens supplicium hominum: ut indigenae restituantur. Qui faciet haec, aeneum virum induet, et per multa tempora super aeneum equum Londoniae portas servabit. Exin in proprios mores revertetur rubeus draco: et in se ipsum saevire laborabit. Superveniet itaque ultio tonantis: quia omnes ager colonos decipiet. Arripiet mortalitas populum: cunctasque nationes evacuabit. Residui natale solum deserent, et exteras culturas seminabunt. Rex benedictus parabit navigium, et in aula inter beatos duodecimus annumerabitur. Erit miseranda regni desolatio, et areae messium in fructuosos saltus redibunt. Exurget iterum albus draco, et filiam Germaniae invitabit. Replebuntur iterum hortuli nostri alieno semine, et in extremitate stagni languebit rubeus. Exin coronabitur Germanicus vermis, et aeneus princeps humabitur. Terminus illi positus est, quem transvolare nequibit. Centum namque et quinquaginta annis in inquietudine et subjectione manebit: trecentis vero insidebit. Tunc exsurget in illum aquilo, et flores quos zephyrus procreavit eripiet. Erit deauratio in templis, nec acumen gladiorum cessabit. Vix obtinebit cavernas suas Germanicus draco: quia ultio proditionis ejus superveniet. Vigebit tandem paulisper: sed decimatio Neustriae nocebit. Populus namque in ligno et ferreis tunicis superveniet, qui vindictam de nequitia ipsius sumet. Restaurabit pristinis incolis mansiones: et ruina alienigenarum patebit. Germen albi draconis ex hortulis nostris abradetur, et reliquiae generationis ejus decimabuntur. Jugum servitutis ferent: matremque suam ligonibus et aratris vulnerabunt. Succedent duo dracones, quorum alter invidiae spiculo suffocabitur: alter vero sub umbra nominis redibit. Succedet leo justitiae, ad cujus rugitum Gallicanae turres et insulani dracones tremeunt. In diebus illis aurum ex lilio et urtica extorquebitur, et argentum ex ungulis mugientium manabit. Calamistrati varia vellera vestient, et exterior habitus interiora signabit. Pedes latrantium truncabuntur. Pacem habebunt ferae: et humanitas supplicium delebit. Findetur forma commercii: dimidium rotundum erit. Peribit miluorum rapacitas, et luporum dentes hebetabuntur. Catuli leonis in aequoreos pisces transformabuntur: et aquila ejus super montem Aravium nidificabit. Venedocia rubebit materno sanguine, et domus Corinei sex fratres interficiet. Nocturnis lacrymis madebit insula: unde omnes ad omnia provocabuntur. Vae tibi Neustria, quia cerebrum leonis in te effundetur: dilaceratisque membris a patrio solo eliminabitur. Nitentur posteri transvolare superna: sed favor novorum sublimabitur. Nocebit possidenti ex impiis pietas, donec sese genitore induerit. Apri igitur dentibus accinctus, cacumina montium et umbram galeati transcendet. Indignabitur Albania, et convocatis collateralibus sanguinem effundere vacabit. Dabitur maxillis ejus frenum quod in Armorico sinu fabricabitur. Deaurabit illud aquila rupti foederis, et tertia nidificatione gaudebit. Evigilabunt rugientes catuli, et postpositis nemoribus intra moenia civitatum venabuntur. Stragem non minimam ex obstantibus facient, et linguas taurorum abscindent. Colla rugientium onerabunt catenis, et avita tempora renovabunt. Exin de primo in quartum: de quarto in tertium: de tertio in secundum rotabitur pollex in oleo. Sextus Hiberniae moenia subvertet, et nemora in planitiem mutabit: diversas portiones in unum reducet, et capite leonis coronabitur. Principium ipsius vago affectui subjacebit: sed finis ipsius ad supernos convolabit. Renovabit namque beatorum sedes per patrias, et pastores in congruis locis locabit. Duas urbes duobus palliis induet: et virginea munera virginibus donabit. Promerebitur inde favorem tonantis, et inter beatos collocabitur. Egredietur ex eo lynx penetrans omnia, quae ruinae propriae gentis imminebit: per illam enim utramque insulam amittet Neustria: et pristina dignitate spoliabitur. Deinde revertentur cives in insulam: nam dissidium alienigenarum orietur. Niveus quoque senex in niveo sedens equo, fluvium Perironis divertet, et cum candida virga molendinum super ipsum metabitur. Cadwalladrus vocabit Conanum, et Albaniam in societatem accipiet. Tunc erit strages alienigenarum: tunc flumine sanguine manabunt. Tunc erumpent Armorici fontes, et Bruti diademate coronabuntur. Replebitur Cambria laetitia: et robora Cornubiae virescent. Nomine Bruti vocabitur insula, et nuncupatio extraneorum peribit. Ex Conano procedet aper bellicosus, qui intra Gallicana nemora acumen dentium suorum exercebit. Truncabit namque quaeque majora robora, minoribus vero tutelam praestabit. Timebunt illum Arabes et Africani: nam impetum cursus sui in ulteriorem Hispaniam protendet. Succedet hircus Venerei castri aurea habens cornua, et argenteam barbam: qui ex naribus suis tantam efflabit nebulam qua tota superficies insulae obumbrabitur. Pax erit in tempore illius: et ubertate glebae multiplicabuntur segetes. Mulieres incessu serpentes fient, et omnes earum gressus superbia replebuntur. Renovabuntur castra Veneris: nec cessabunt sagittae Cupidinis vulnerare. Fons omnis vertetur in sanguinem: et duo reges duellum propter leaenam de vado baculi committent. Omnis humus luxuriabit: et humanitas fornicari non desinet. Omnia haec tria secula videbunt: donec sepulti reges in urbe Londoniarum propalabuntur. Redibit iterum fames: redibit mortalitas: et desolationem urbium dolebunt cives. Superveniet aper commercii, qui dispersos greges ad amissa pascua revocabit. Pectus ejus cibus erit egentibus, et lingua ejus sedabit sitientes. Ex ore ipsius procedent flumina quae arentes hominum fauces rigabunt. Exin super turrim Londoniarum procreabitur arbor, quae tribus solummodo ramis contenta, superficiem totius insulae latitudine foliorum obumbrabit. Huic adversarius Boreas superveniet, atque iniquo flatu suo tertium illi ramum eripiet: duo vero residui locum extirpati occupabunt, donec alter alterum foliorum multitudine annihilabit: deinde vero locum duorum obtinebit ipse, et volucres exterarum regionum sustentabit. Patriis volatilibus nocivus habebitur: nam timore umbrae ejus liberos volatus amittent. Succedet asinus nequitiae in fabricatores auri velox: sed in luporum rapacitatem piger. In diebus illis ardebunt quercus per nemora, et in ramis tiliarum nascentur glandes. Sabrinum mare per septem ostia discurret, et fluvius Oscae per septem menses fervebit. Pisces illius calore morientur: et ex eis procreabuntur serpentes: frigebunt Badonis balnea: et salubres aquae eorum mortem generabunt. Londonia necem viginti milium lugebit: et Tamensis fluvius in sanguinem mutabitur. Cucullati ad nuptias provocabuntur, et clamor eorum in montibus Alpium audietur.
4
[recensere]MERLINI PROPHETIAE CONTINUATIO.
Tres fontes in urbe Guintonia erumpent, quorum rivuli insulam in tres portiones secabunt. Qui bibet de uno, diuturniori vita fruetur: nec supervenienti languore gravabitur. Qui bibet de altero, indeficienti fame peribit: et in facie ipsius pallor et horror sedebit. Qui bibet de tertio, subita morte periclitabitur, nec corpus ipsius subire poterit sepulcrum. Tantam ingluviem vitare volentes, diversis tegumentis eam occultare nitentur. Quaecumque moles superposita fuerit, formam alterius corporis recipiet. Terra namque in lapides: lapides in lignum, lignum in cineres, cinis in aquam, si superjecta fuerint, vertentur. Ad haec ex urbe Canuti nemoris eliminabitur puella, ut medelae curam adhibeat. Quae ut omnes artes inierit, solo anhelitu suo fontes nocivos siccabit. Exin ut sese salubri liquore refecerit, gestabit in dextera sua nemus Caledonis: in sinistra vero murorum Londoniae propugnacula. Quacunque incedet, passus sulphureos faciet, qui duplici flamma fumabunt: fumus ille excitabit Rutenos, et cibum sub marinis conficiet. Lacrymis miserandis manabit ipsa, et clamore horrido replebit insulam. Interficiet eam cervus decem ramorum: quorum quatuor aurea diademata gestabunt: sex vero residui in cornua bubalorum vertentur, quae nefando sonitu tres insulas Britanniae commovebunt. Excitabitur Daneium nemus, et in humanam vocem erumpens clamabit: “Accede, Cambria, et junge lateri tuo Cornubiam, et dic Guintoniae, absorbebit tellus te. Transfer sedem pastoris quo naves applicant, et cetera membra caput sequantur. Festinat namque dies, qua cives ob scelera perjurii peribunt. Candor lanarum nocuit, atque tincturae ipsarum diversitas. Vae perjurae genti, quia urbs inclyta propter eam ruet. Gaudebunt naves augmentatione tanta, et unum ex duobus fiet. Reaedificabit eam Ericius, oneratus pomis: ad quorum odorem diversorum nemorum convolabunt volucres. Adjiciet palatium ingens, et sexcentis turribus vallabit illud. Invidebit ergo Londonia, et muros suos tripliciter augebit. Circuibit eam undique Tamensis fluvius, et rumor operis transcendet Alpes. Occultabit intra illam Ericius poma sua, et subterraneas vias machinabitur. In tempore illo loquentur lapides, et mare quo ad Galliam navigatur intra breve spatium contrahetur. In utraque ripa audietur homo ab homine, et solum insulae dilatabitur. Revelabuntur occulta submarinorum, et Gallia prae timore tremet. Post haec ex Calaterio nemore procedet ardea, quae insulam per biennium circumvolabit. Nocturno clamore convocabit volatilia, et omne genus volucrum associabit sibi. In culturas mortalium irruent, et omnia grana messium devorabunt. Sequetur fames populum, atque dira mortalitas famem. At cum calamitas tanta cessaverit, adibit detestabilis ales vallem Galabes, atque ipsam in excelsum montem levabit. In cacumine quoque ipsius, plantabit quercum, atque intra ramos nidificabit. Tria ova procreabuntur in nido: ex quibus vulpes, lupus, et ursus egredientur. Devorabit vulpes matrem et asininum caput gestabit. Monstro igitur assumpto, terrebit fratres suos, ipsosque in Neustriam fugabit. At ipsi excitabunt aprum dentosum in illa, et navigio revecti cum vulpe congredientur. Quae cum certamen inierit, finget se defunctam, et aprum in pietatem movebit. Mox adibit ipse cadaver, et dum superstabit, anhelabit in oculos ejus et faciem. At ipsa non oblita praeteriti doli, mordebit sinistrum pedem ipsius, totumque ex corpore evellet. Saltu quoque facto, eripiet ei dextram aurem et caudam, et intra cavernas montium delitebit. Aper ergo illusus, requiret lupum et ursum, ut ei amissa membra restituant. Qui ut causam inierint, promittent ei duos pedes vulpis, et aures et caudam, et ex ipsis porcina membra component. Acquiescet ipse, promissamque restaurationem expectabit. Interim descendet vulpes de montibus, et sese in lupum mutabit, et quasi colloquium habitura cum apro, adibit illum, et callide ipsum totum devorabit. Exin transvertet sese in aprum, et quasi sine membris expectabit germanos: sed et ipsos, postquam advenerint, subito dente interficiet, atque capite leonis coronabitur. In diebus ejus nascetur serpens, qui neci mortalium imminebit. Longitudine sua circuibit Londoniam, et quosque praetereuntes devorabit. Bos montanus caput lupi assumet, dentesque suos in Fabrica Sabrinae dealbabit. Associabit sibi greges Albanorum et Cambriae qui Tamensem fluvium potando siccabunt. Vocabit asinus hircum prolixae barbae, et formam ipsius mutuabit. Indignabitur igitur montanus, vocatoque lupo, cornutus taurus in ipsos fiet. Ut autem saevitiae indulserit, devorabit carnes eorum et ossa, sed in cacumine Uriani cremabitur: favillae rogi mutabuntur in cygnos, qui in sicco quasi in flumine natabunt. Devorabunt pisces in piscibus: et homines in hominibus deglutient. Superveniente vero senectute, efficientur submarini lupi, atque submarinas insidias machinabuntur. Submergent navalia, et argentum non minimum congregabunt. Fluctuabit iterum Tamensis: convocatisque fluminibus ultra metas alvei procedet: urbes vicinas occultabit: oppositosque montes subvertet. Adhibebit sibi fontem Galaes dolo et nequitia repletus. Orientur ex eo seditiones provocantes Venedotos ad praelia. Convenient nemorum robora, et cum saxis Gewisseorum congredientur. Aderit corvus cum miluis, et corpora peremptorum devorabit. Super muros Claudiocestriae nidificabit bubo, et in nido ejus procreabitur asinus. Educabit illum serpens Malverniae, et in plures dolos commovebit. Sumpto diademate transcendet excelsa, et horrido racanatu populum patriae terrebit. In diebus ejus titubabunt montes Panchaii, et provinciae nemoribus suis spoliabuntur. Superveniet namque vermis ignei anhelitus: qui emisso vapore comburet arbores. Egredientur ex eo septem leones capitibus hircorum turpati. Foetore narium mulieres corrumpent: et proprias communes facient. Nesciet pater proprium filium: quia more pecudum lascivient. Superveniet vero gigas nequitiae, qui oculorum acumine terrebit universos. Exsurget in eum draco Wigorniae, et eum exterminare conabitur: facto autem congressu, superabitur draco, et nequitia victoris opprimetur. Ascendet namque draconem, et exuta veste insidebit nudus. Feret illum ad sublimia draco: erectaque cauda verberabit nudatum. Resumpto iterum vigore gigas, fauces illius gladio confringet. Implicabitur tandem sub cauda ejus draco, et venenatus interibit. Succedet post illum Totonesius aper, et dira tyrannide opprimet populum, Eliminabit Claudiocestria leonem, qui diversis praeliis inquietabit saevientem. Conculcabit eum sub pedibus suis, apertisque faucibus terrebit. Cum regno tandem litigabit leo, et terga nobilium transcendet. Superveniet taurus litigio, et leonem dextro pede percutiet. Expellet eum per regni diversoria: sed cornua sua in muros Oxoniae confringet. Vindicabit leonem vulpes Kaerdubali, et totum suis dentibus consumet. Circumcinget illam Lindocolinus coluber, praesentiamque suam draconibus multis horribili sibilo testabitur. Congredientur deinde dracones ut alter alterum dilaniet? Opprimet alatus carentem alis et ungues in genas venenatas configet. Ad certamen convenient alii: et alius alium interficiet. Succedet quintus interfectus, residuos diversis machinationibus confringet. Transcendet dorsum unius cum gladio, et caput a corpore separabit, Exuta veste ascendet alium, et dexteram caudae laevamque injiciet. Superabit eum nudus, cum nihil indutus proficeret. Ceteros tormentabit a dorso, et in rotunditatem regni compellet. Superveniet leo rugiens, immani feritate timendus. Ter quinque portiones in unum reducet: et solus possidebit populum. Splendebit gigas colore niveo, et ad candidum populum germinabit. Deliciae principes enervabunt: et subiti in beluas mutabuntur. Orietur in illis leo humano cruore turgidus. Supponetur ei in segete falcifer: qui dum laborabit metere, opprimetur ab illo. Sedabit illos Eboracensis auriga: expulsoque domino in currum quem ducit ascendet. Abstracto gladio minabitur Orienti: et rotarum suarum vestigia replebit sanguine. Fiet deinde piscis in aequore, qui sibilo serpentis revocatus, coibit cum illo. Nascentur inde tres tauri fulgurantes, qui consumptis pascuis convertentur in arbores. Gestabit primus flagellum vipereum, et a post genito dorsum suum divertet. Nitetur ipse flagellum eripere: sed ab ultimo corripietur. Avertent mutuo a sese facies, donec venenatum scyphum projecerint: succedet ei Colonus Albaniae, cui a dorso imminebit serpens. Vacabit ipse tellurem subvertere, ut patriae segetibus candeant. Laborabit serpens venenum diffundere: ne herbae in messes proveniant. Letali clade deficiet populus: et moenia urbium desolabuntur. Dabitur in remedium urbs Claudii, quae alumnam flagellantis interponet. Stateram namque medicinae gestabit: et in brevi renovabitur insula. Deinde duo subsequentur sceptrum, quibus cornutus draco ministrabit. Adveniet alter in ferro: et volantem equitabit serpentem. Nudato corpore insidebit dorso: et dexteram caudae injiciet. Clamore ipsius excitabuntur maria: et timorem secundo injiciet. Secundus itaque sociabitur leoni: sed exorta lite congressum facient. Mutuis cladibus succumbent mutuo, sed feritas beluae praevalebit. Superveniet quidam in tympano et cithara, et demulcebit leonis saevitiam. Pacificabuntur ergo nationes regni, et leonem ad stateram provocabunt. Locata sede ad pensas vacabit: sed palmas in Albaniam extendet. Tristabuntur ergo Aquilonares provinciae, et ostia templorum reserabunt. Signifer lupus conducet turmas, et Cornubiam cauda sua circumcinget: resistet ei miles in corru, qui populum illum in aprum mutabit. Vastabit ergo aper provincias: sed in profundo Sabrinae occultabit caput. Amplexabitur homo leonem in auro: et fulgor auri oculos intuentium excaecabit. Candebit argentum in circuitu, et diversa torcularia vexabit. Imposito vino inebriabuntur mortales: et postposito coelo in terram respicient. Ab eis vultus avertent sidera, et solitum cursum confundent. Arebunt segetes his indignantibus, et humor convexi negabitur. Radices et rami vices mutabunt: novitasque rei erit in miraculum. Splendor Solis electro Mercurii languebit: et erit horror inspicientibus. Mutabit clypeum Stilbon Arcadiae: vocabit Venerem galea Martis. Galea Martis umbram conficiet: et transibit terminos furor Mercurii. Nudabit ensem Orion ferreus. Vexabit nubes Phoebus aequoreus. Exibit Jupiter licitas semitas: et Venus deseret statutas lineas. Saturni sideris livor pluendo corruet, et falce recurva mortales perimet. Bis senus numerus domorum siderum, deflebit hospites ita transcurrere. Omittent Gemini complexus solitos, et urnam in fontes provocabunt. Pensa librae oblique pendebunt, donec aries recurva cornua sua supponat. Cauda Scorpionis procreabit fulgura, et Cancer cum Sole litigabit. Ascendet Virgo dorsum Sagittarii, et flores virgineos offuscabit. Currus Lunae turbabit Zodiacum: et in fletum prorumpent Pleiades. Officia jam nulla redibunt: sed clausa janua in crepidinibus Ariadne delitebit. In ictu radii exsurgent aequora, et pulvis veterum renovabitur. Confligent venti diro sufflamine, et sonitum inter sidera conficient.
Liber VI | Liber VIII |