Jump to content

Historia miscella/10

Checked
E Wikisource


LIBER DECIMUS.
Saeculo VIII

 LIBER NONUS LIBER DECIMUS PRIMUS. 



LIBER DECIMUS.

NERVA.

(0877D) Anno ab urbe condita 846, Vetere et Valente coss., resp. ad prosperrimum statum rediit, bonis (0878D)principibus ingenti felicitate commissa. Domitiano enim exitiabili tyranno interfecto, Cocceius Nerva oppido Narniensi genitus, duodecimus ab Augusto imperator (0879A)electus est. Is in privata vita moderatus, et strenuus, nobilitatis mediae, senex admodum, operam dante Petronio Secundo praefecto praetorio, item Parthenio interfectore Domitiani, imperator factus, aequissimum se et civilissimum praebuit. Iste cum imperium suscepisset, mox, rumore orto, vivere atque affore Domitianum, perinde trepidavit, ut, colore mutato, verbis amissis, vix consisteret. Sed a Parthenio confirmatus, recepta fiducia, ad solemne deliniamentum conversus est. Qui cum in curiam a senatu gratanter acceptus esset, solus ex omnibus Arius Antoninus, vir acer, eique amicissimus, conditionem imperantium prudenter exprimens, amplexus eum, gratulari se ait senatui, populo, provinciisque, ipsi autem nequaquam; cui satius fuerat malos semper principes (0879B)eludere, quam tanti oneris vim sustinentem, non modo molestiis periculisque subjici, sed famae etiam inimicorum pariter, et amicorum, qui cum se mereri omnia praesumant, si quidquam non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus. Iste quidquid ante poenae nomine tributis accesserat indulsit, afflictas civitates relevavit, puellas, puerosque natos egestosis parentibus, sumptu publico per Italiae oppida ali jussit. Hic primo edicto suo cunctos exsules revocavit. Unde et Joannes apostolus hac generali indulgentia liberatus Ephesum rediit. Hic, ne accessu malevolorum terreretur, Junii Maurici constantis viri dicto sic admonetur. Qui convivio familiari adhibitus, cum Veientonem consulari honore functum quidem apud Domitianum, tamen multos occultis criminationibus persecutum, adesse (0879C)vidisset, inter colloquia mentione Catuli facta, calumniatoris praecipui, dicente Nerva: Quid nunc faceret, si Domitiano supervixisset? Nobiscum, inquit, Mauricus, coenaret. Hic jurgiorum disceptator maximus, et frequens fuit, et scientissimus. Calphurnium Crassum promissis ingentibus animos militum pertentantem, detectum confessumque Tarentum cum uxore removit, Patribus lenitatem ejus increpantibus. Cumque interfectores Domitiani ad exitium poscerentur, tantum consternatus est, ut neque vomitum, neque impetum ventris valuerit differre, et tamen vehementer obstitit, dictitans aequius esse mori, quam auctoritatem imperii foedare, proditis sumendae potentiae auctoribus. Sed milites, neglecto principe, Petronium uno ictu, Parthenium (0879D)vero, demptis prius genitalibus, et in os conjectis, jugulavere, redempto magnis sumptibus Casperio, qui scelere tam truci insolentior, Nervam compulit referre apud populum gratias militibus, quod pessimos nefandissimosque omnium mortalium peremissent. Reip. divina provisione consuluit, Trajanum in liberi locum et partem adoptando. Qui dum, suggerente ira, voce quam maxima contra quemdam Regulum nomine inclamaret, (0880A)sudore correptus est. Quo refrigescente, horror corporis nimius initia febri praebuit, nec multo post vitam finivit, post annum et quatuor menses imperii et dies octo, aetatis septuagesimo atque altero anno, atque inter divos relatus est. Corpus a senatu, ut quondam Augusti, humeris delatum, in sepulcro Augusti in campo Martio sepultum est. Eo die quo interiit solis defectio facta est.

TRAJANUS.

Anno ab Urbe condita 847, Ulpius Crinitus Trajanus ex urbe Tudertina, Ulpius ab avo dictus, Trajanus a Trajo, paterni generis auctore, vel de nomine Trajani patris sic appellatus, decimus tertius ab Augusto imperium adeptus est, natus in Hispania, familia antiqua magis quam clara. Nam pater ejus primum cos. fuit. (0880B)Imperator autem apud Agrippinam, nobilem Galliae urbem, factus est, habens diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis civitatibus largitionem. Cumque duo sint quae ab egregiis principibus exspectentur, sanctitas domi, in armis fortitudo, utrobique prudentia, tantus in eo erat maximarum rerum modus, ut quasi temperamento quodam virtutes miscuisse videretur, nisi quod cibo vinoque paululum deditus erat. Remp. ita administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur, inusitatae civilitatis et fortitudinis. Romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit. Urbes trans Rhenum in Germania reparavit. Daciam Decibalo victo subegit: provincia trans Danubium facta, in his agris, quos (0880C)nunc Thaiphali, nunc Victophali, et Tervingi habent. Ea provincia decies centena millia passuum in circuitu tenuit. Armeniam, quam occupaverant Parthi, recepit, Pharmatasire occiso, qui eam tenebat. Albanis regem dedit. Hiberorum regem, et Sauromatarum, et Bosphoranorum, Arabum, et Hosdroenorum et Colchorum in fidem accepit. Carduenos Mardomedos, occupavit. Et Antemusium magnam Persidis regionem, Seleuciam et Ctesiphontem, Babylonem et Edessam, vicit ac tenuit. Usque ad Indiae fines, et ad mare rubrum accessit, atque ibi tres provincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam cum his gentibus quae Madenam attingunt. Arabiam postea in provinciae formam redegit, in mari Rubro classem instituit, ut (0880D)per eam Indiae fines vastaret. Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit, Romae et per provincias aequalem se omnibus exhibens, amicos salutandi causa frequentans, vel aegrotantes, vel cum festos dies habuisset, convivia cum eisdem indiscreta vicissim habens, saepe in vehiculis eorum sedens, nullum senatorum laedens, nihil injustum ad augendum fiscum agens, liberalis in cunctos, publice (0881A)privatimque ditans omnes, et honoribus augens, quos vel mediocri familiaritate cognovisset, orbem terrarum aedificans, multas immunitates civitatibus tribuens, nihil non tranquillum placidumque agens, adeo ut in omni ejus aetate unus tantum senator damnatus sit, atque is tamen per senatum, ignorante Trajano. Ob haec per orbem deo proximus nihil non venerationis meruit, et vivus, et mortuus. Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium. Amicis enim culpantibus quod nimium circa omnes communis esset, respondit talem se imperatorem esse privatis, qualem sibi imperatorem privatus optasset. Hic ob honorem Surae, cujus studio imperium arripuerat, lavacra condidit. De quo supervacaneum videtur cuncta velle nominatim promere, cum satis sit excultum atque emendatum (0881B)dixisse. Fuit enim patiens laboris, studiosus optimi cujusque ac bellicosi, magis simpliciora ingenia quam eruditissimos (cum ipse parcae esset scientiae, moderateque eloquens) diligebat. Justitiae vero ac juris humani divinique, tam repertor novi quam inveterati custos. Quae omnia eo majora visebantur, quod per multos atque atroces tyrannos perdito atque prostrato statu Romano, in remedium tantorum malorum divinitus credebatur opportune datus, usque eo, ut adveniens imperium ejus pleraque mirifica denuntiaverint. In queis praecipuum, cornicem e fastigio Capitolii Atticis sermonibus effatam, ἔσται καλῶς. Hic in persequendis sane Christianis errore deceptus, tertius a Nerone, cum passim repertos cogi ad sacrificandum idolis, ac detrectantes interfici, praecepisset, et plurimi interficerentur, (0881C)Plinii Secundi, qui inter caeteros judices, ut Tertullianus refert, persecutor datus erat, relatu admonitus est eos homines nihil morte gerere dignum, nisi quod diis non immolarent, et Christum veluti Deum ante lucem surgentes laudarent, a malis omnibus abstinentes. Ad quem Trajanus rescribit Christianos pro fide nullatenus inquirendos. Verumtamen continuo Romae aurea domus a Nerone totis privatis publicisque rebus impensis condita, repentino conflagravit incendio, ut intelligeretur missa etiam ab alio persecutio in ipsius potissime monimentis, a quo primum exorta esset, atque in ipso auctore puniri. Terraemotu quatuor urbes Asiae subversae, Elaea, Myrina, Pytanae, Cyme; et Graecae civitates duae, Opuntiorum et Oriciorum. Tres Galatiae (0881D)civitates eodem terraemotu dirutae. Pantheum Romae a Domitiano constructum fulmine concrematum est. Terraemotus in Antiochia pene totam subruit civitatem. Incredibili deinde motu sub uno tempore Judaei quasi rabie efferati per diversas terrarum partes exarsere. Nam per totam Libyam adversus incolas exarserunt, et (0882A)atrocissima bella gesserunt: quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata est, ut nisi postea Adrianus imperator collectas undique aliunde colonias deduxisset, vacua penitus terra, abraso habitatore mansisset. Aegyptum vero totam, et Cyrenen, et Thebaidam, cruentis seditionibus turbaverunt. In Alexandria tunc commisso praelio victi et attriti sunt. In Mesopotamia quoque rebellantibus jussu imperatoris bellum illatum est. Itaque multa millia eorum vasta caede deleta sunt. Sane Salaminam urbem Cypri, interfectis omnibus accolis, deleverunt. Igitur Trajanus post ingentem gloriam belli, domique quaesitam, e Perside rediens, apud Seleuciam Isauriae profluvio ventris exstinctus est. Obiit autem aetatis anno sexagesimo tertio, et mense uno, die quarto, imperii nono decimo, mense sexto, die (0882B)quinto decimo. Inter divos relatus est. Hujus exusti corporis cineres in urna aurea relati Romam, humatique in Trajani foro sub ejus columna, cujus altitudo centum quadraginta pedes habet: et imago superposita, sicut triumphantes solent, in Urbem invecta, senatu praeeunte et exercitu. Eo tempore multo perniciosius quam sub Nerva Tiberis inundavit, magna clade aedium proximarum; et terraemotus gravis per provincias multas, atroxque pestilentia, famesque et incendia facta sunt. Quibus omnibus Trajanus per exquisita remedia multipliciter opitulatus est, statuens ne domorum altitudo sexaginta superaret pedes, ob ruinas faciles et sumptus, si quando talia contigerint, exitiosos. Unde merito Pater patriae dictus est. Hujus tantum memoriae delatum est, ut usque ad nostram aetatem non aliter (0882C)in senatu principibus acclamaretur, nisi, Felicior Augusto, melior Trajano. Adeo in eo gloria bonitatis obtinuit, ut vel assentantibus, vel vere laudantibus occasionem magnificentissimi praestet exempli.

ADRIANUS.

Anno ab Urbe condita 867, Aelius Adrianus stirpis Italicae ex Hispania, Aelio Adriano, Trajani principis consobrino, Adriae orto, genitus, quod oppidum agri Piceni, etiam mari Adriatico cognomen dedit, quartus decimus ab Augusto imperator est creatus. Hic sine aliqua voluntate Trajani imperator est factus, operam dante tamen Plotina uxore Trajani. Nam eum Trajanus, quanquam consobrini sui filium, vivus noluerat adoptare. Qui Trajani gloriae invidens, statim provincias (0882D)tres abstulit, quas Trajanus addiderat, id est, de Assyria, Mesopotamia, Armenia, revocavit exercitus, ac finem imperii esse voluit Euphratem. Idem de Dacia facere conantem amici terruerunt, ne Romani cives multi traderentur, propterea, quia Trajanus, victa Dacia, ex toto orbe Romano infinitas (0883A)eo copias transtulerat, ad agros et urbes colendas. Daciae enim diuturno bello Decibali vires fuerant exhaustae, pacem tamen omni sui imperii tempore habuit. Semel tantum per praesidem cum Sauromatis dimicavit, et vicit. Orbem Romanum circumivit, multa aedificavit. Hic per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem virum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum, libris de Christiana religione compositis instructus, atque eruditus, praecepit, per epistolam ad Minutium Fundanum proconsulem Asiae datam, ut nemini liceret Christianos sine objectu criminis aut probatione damnare, idemque continuo Pater patriae in senatu ultra mortem majorum appellatur, et uxor ejus Augusta. Textus autem epistolae hic est: « Accepi litteras ad me scriptas a decessore (0883B)tuo Serenio Germano clarissimo viro, et non placet mihi relationem silentio praeterire, ne et innoxii perturbentur, et calumniatoribus latrocinandi occasio tribuatur. Itaque si evidenter provinciales huic petitioni suae adesse valent adversum Christianos, ut pro tribunali eos in aliquo arguant, hoc eis exsequi non prohibeo. Precibus autem in hoc solis, et acclamationibus, uti eis non permitto. Etenim multo aequius est, si quis volet accusare, te cognoscere de objectis. Si quis igitur accusat, et probat adversum leges quidquam agere memoratos homines, pro merito peccatorum etiam supplicia statues. Illud mehercle magnopere curabis, ut, si quis calumniae gratia quemquam horum postulaverit reum, in hunc pro sui nequitia suppliciis saevioribus vindices. » Igitur Adrianus remp. justissimis legibus ordinavit. (0883C)Judaeos sane perturbatione scelerum suorum exagitatos et Palaestinam provinciam quondam suam depopulantes ultima caede perdomuit, excidio Hierosolymis novissime desolatis, ita ut nec lapis super lapidem secundum divinam vocem sit in ea relictus, ultusque est Christianos, quos illi Chozbea duce, quod sibi adversus Romanos non assentirentur, excruciabant. Praecepitque ne cui Judaeo introeundi Hierosolymam esset licentia, Christianis tantum civitate permissa, quam ipse in oppidi statum murorum exstructione reparavit, et Aeliam de praenomine suo vocari jussit. Per idem tempus Romae Favorinus et Palaemon rhetores insignes, necnon et Herodes Atheniensis et Marcus habebantur. Iste facundissimus Latino sermone, Graecis litteris eruditissimus fuit, ita ut a plerisque Graeculus appellaretur. (0883D)Atheniensium studia moresque auxit, peritus non solum sermone, sed et caeteris disciplinis, canendi, psallendi, medendique scientia, musicus, geometra, pictor, fictorque ex aere, et marmore, proxime Polycletus, et Euphranoras. Proinde omnino ad ista est factus, ut elegantius nunquam quidquam humanae res expertae videantur. Memor supra quam cuiquam credibile est, locos, negotia, milites, absentes quoque nominibus recensere; rem immensi laboris, quippe qui provincias (0884A)omnes pedibus circumierat, agmen comitantium praevertens, cum oppida universa restitueret, augeret ordinibus. Namque ad specimen legionum militarium, fabros, perpendiculatores, architectos, genusque cunctum exstruendorum moenium, seu decorandorum, in cohortes centuriaverat. Varius, multiplex, multiformis, atque ad vitia et virtutes quasi arbiter genitus, impetum mentis quodam artificio regens, ingenium invidum, triste, lascivum, et ad ostentationem sui insolens, callide tegebat, continentiam, clementiam, facilitatem simulans, contraque dissimulans ardorem gloriae quo flagrabat; acerrimus ad lacessendum et respondendum seriis joco maledictis, referre carmen carmini, dictum dicto, prorsus praemeditatum crederes adversus omnia. Hujus uxor Sabina, dum prope servilibus injuriis afficitur, ad (0884B)mortem voluntariam compulsa, quae palam jactabat se, quod immane ingenium probavisset, elaborasset, ne ex eo ad humani generis perniciem gravidaretur. Hic morbo subcutaneo, quem diu placide sustinuerat, victus, dolore ardens impatiensque, plures e senatu exstinxit. A regibus multis pace occultis impetrata muneribus, jactabat palam plus se otio adeptum quam armis caeteros. Officia sane publica, et Palatina, necnon militiae, in eam formam statuit, quae paucis permutatis, hodie permanet. Dehinc miserabili exitu consumptus est, cruciatu membrorum omnium confectus, in tantum ut crebro sese interficiendum ministrorum fidissimis precans offerret, ac ne in semetipsum saeviret, charissimorum custodia servaretur. Hic non magnam clementiae gloriam habuit, diligentissimus tamen circa aerarium et (0884C)militum disciplinam. Obiit in Campania apud Bajas, imperii anno vigesimo primo, mense decimo, et die vigesimo: aetatis sexagesimo et altero anno. Senatus ei tribuere noluit divinos honores. Tamen, cum successor ipsius Titus Aurelius Antoninus Fulvius hoc vehementer exigeret, et universi senatores palam resisterent, tandem obtinuit.

ANTONINUS PIUS.

Ergo Adriano successit quintus decimus ab Augusto M. Antoninus Fulvius Bojonius, idem etiam Pius postea nominatus, genere claro, sed non admodum vetere. Iste ab Adriano in filium adoptatus, cujus gener fuerat, vir insignis, qui merito Numae Pompilio conferatur, ita ut Romulo Trajanus aequa re tur. Vixit ingenti (0884D)honestate, privato major imperio, nulli acerbus, cunctis benignus, in re militari moderata gloria, defendere magis provincias quam ampliare studens, viros aequissimos ad administrandam remp. quaerens, bonis honorem habens, improbos sine aliqua acerbitate detestans regibus amicus esse studens; cum orbem terrae nullo bello per annos vigint tres sola auctoritate rexerit, adeo trementibus eum atque amantibus cunctis regibus, nationibusque, et populis, ut parentem, seu patronum, magis quam dominum imperatoremve, (0885A)reputarent, omnesque in morem coelestium propitium optantes, de controversiis inter se judicem poscerent. Quin etiam Indi, Bactri, Hircani legatos misere, justitia tanti imperatoris comperta, quam ornabat vultu serie pulchro, procerus membra, decenter validus; priusquam salutandus prodiret, degustans panis aliquantum, ne frigescente circum praecordia sanguine, per jejunium viribus exesis interciperetur, eoque actui publicorum minime sufficeret, quem incredibili diligentia ad speciem optimi patrisfamilias exsequebatur, appetentia gloriae carens, et ostentatione, adeo mansuetus, ut instantibus Patribus ad eos qui contra eum conjurarant, persequendos compresserit quaestionem, profecto sciens necesse non esse sceleris in semetipsum cupidos pertinacius indagari, quia si plures reperirentur, (0885B)quantis odio esset intelligeretur. Hic ante imperium ditissimus fuit; omnes quidem opes suas stipendiis militum et circa amicos liberaliter erogando com minuit. Verum aerarium opulentum reliquit. Pius propter clementiam dictus est. Hujus temporibus Justinus philosophus librum pro Christiana religione compositum eidem Antonino tradidit, benignumque eum erga Christianos homines fecit. Qui non longe post suscitante se persecutione, et crescente, scripsit universis plebibus Asiae epistolam in his verbis: « Ego quidem non ambigo, etiam ipsis diis curae esse, ne qui noxius lateat; multo enim magis ipsis convenit punire eos, qui sibi immolare nolunt, quam vobis. Sed vos confirmatis eorum quos persequimini sententiam, quam de vobis habent dicentes vos impios, et sine deo (0885C)esse. Unde et optabilius habent animam ponere pro Deo suo, et mortem libenter amplecti, quam vobis acquiescere, et in vestrae religionis jura concedere. De motibus autem terrae, qui vel facti sunt, vel etiam nunc fiunt, absurdum non erit moerorem vestrum justa commonitione solari. Quoniam quidem comperi, quod in hujuscemodi rebus ad illorum invidiam communes casus transfertis. In quo illi quidem majorem fiduciam accipiunt apud Deum. Vos autem in omni tempore, quo de talibus ignoratis, caeteros quidem deos negligitis, cultum vero immortalis Dei, quem Christiani colunt, expellitis et deturbatis, usque ad mortem cultores illius observantiae persequentes: super quibus plurimi ex provinciis judices etiam venerabili patri nostro scripserant. Quibus rescriptum ab eo, ut nihil molestiae hujuscemodi (0885D)hominibus generarent, nisi forte arguerentur, aliquid adversum Romani regni statum moliri. Sed et mihi (0886A)ipsi de his quamplurimi retulerunt, quibus ego paternam secutus sententiam pari moderatione rescripsi. Quod si quis persistit hujuscemodi hominibus absque ullo crimine movere negotia, ille quidem qui delatus pro hoc nomine fuerit, absolvatur, etiamsi probetur id esse, quod ei objicitur, Christianus. Is autem qui crimen obtendit, reus poenae ipsius quam objecit existat. » Proposita Ephesi publice in conventu Asiae. Per idem tempus Romae agnoscitur Arianus philosophus Nicomediensis praetor, necnon et Maximus Tyrius, Apollonius Stoicus, Chalcedonius, Basilides, Citopolitanus. Isti etiam magistri verissimi Caesaris extitere. Igitur Antonius apud Lorias villa propria, millibus passuum duodecim ab Urbe, febri paucorum dierum, post vitae annum septuagesimum septimum, imperii vicesimum (0886B)tertium consumptus est, atque inter divos relatus est et merito consecratus, ita ut in honorem ejus templa, sacerdotes, atque infinita alia decreta sint. Usque adeo autem mitis fuit, ut cum ob inopiae frumentariae suspicionem lapidibus a populo Romano perstringeretur, maluerit ratione exposita placare, quam ulcisci seditionem.

M. AURELIUS.

Anno ab Urbe condita 911, M. Aurelius Antoninus Verus, sextusdecimus ab Augusto, Imperium adeptus est, haud dubie nobilissimus: quippe cum ejus origo paterna a Numa Pompilio, materna a Salentino rege penderet, et cum eo L. Annius Antoninus Verus. Tumque Romana Resp. duobus aequo jure Imperium administrantibus paruit, cum (0886C)usque ad eum singulos semper habuisset Augustos. Hi, et genere conjuncti inter se fuerunt, et affinitate. Nam Verus nepos, Antoninus gener Antonini Pii fuit, per uxorem Galeriam Faustinam minorem consobrinam suam. Hi bellum contra Vologesum regem Parthorum gesserunt, qui post victoriam Trajani primum rebellaverat, et gravi eruptione Armeniam, Cappadociam, Syriamque vastabat. L. Verus Antonius Antoninus ad id bellum profectus est. Qui dum Athenis sacrificaret, ignis in coelo ab Occidente in Orientem ferri visus est. Qui, Antiochiae et circa Armeniam agens, multa per duces suos ingentia patravit. Seleuciam Assyriae urbem nobilissimam, super Hydaspen fluvium sitam cum quadringentis (0886D)millibus hominum cepit. Parthicum triumphum revexit. Obiit tamen in Venetia inter Altinum et Concordiam civitatem, cum proficisceretur, (0887A)et cum fratre in vehiculo sederet, subito sanguine ictus, casu morbi, quem Graeci ἀπόπληξιν vocant: carminum maxime tragicorum studiosus, ingenii asperi, atque lascivi, reverentia tamen fratris nihil unquam atrox ausus. Cumque obiisset undecimo anno imperii, inter divos relatus est. Post eum Marcus Antoninus Verus remp. solus tenuit, quem mirari facilius quisquam quam laudare possit: a principio vitae tranquillissimus, adeo ut ab infantia quoque vultum nec ex gaudio, nec ex moerore putaverit, philosophiae deditus Stoicae. Ipse etiam non solum vitae moribus, sed etiam eruditione philosophus, tantae admirationis adhuc juvenis, ut eum successorem paraverit Adrianus relinquere; adoptato tamen Antonino Pio, generum ei idcirco esse voluerit, (0887B)ut hoc ordine ad imperium perveniret. Institutus est ad philosophiam per Apollonium Chalcedonium, ad scientiam litterarum Graecarum per Sextum Cheronensem, Plutarchi nepotem. Latinas autem litteras eum Fronto orator nobilissimus docuit. Hic cum omnibus Romae aequo jure egit, ad nullam insolentiam elatus est. Imperii fastigio liberaliter usus est, et promptissime. Provincias ingenti benignitate et moderatione tractavit. Contra Germanos eo principe feliciter res gestae sunt. Iste virtutum omnium coelestisque ingenii exstitit, aerumnisque publicis quasi defensor objectus est. Etenim nisi ad illa tempora natus esset, profecto quasi uno lapsu ruissent omnia status Romani. Quippe armis quies nunquam erat; perque omnem Orientem, Illyricum Italiamque bella (0887C)fluebant. Terraemotus, non sine interitu civitatum, inundationes fluminum, lues crebrae, locustarum acies in agris infestae, prorsus ut prope nihil quo summis angoribus atteri mortales solent dici seu cogitari queat quod non illo imperante saevierit. Credo divinitus attributum, ut dum mundi lex, seu natura, aliquid hominibus incognitum gignit, rectorum consiliis tanquam medicinae remediis, leniatur. Hic permisit viris clarioribus ut convivia eodem cultu quo ipse et similibus ministris exhiberent. His in diebus Parthici belli persecutionem Christianorum quarta jam post Neronem vice agi imperavit, quae tam graves ejus praecepto exstitere, ut in Asia et Gallia multi sanctorum martyrio coronati sint. Bellum unum ipse gessit Marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo ut (0887D)Punicis conferatur. Nam eo gravius est factum, quod universi exercitus Romani perierant. Sub hoc tantus casus pestilentiae fuit, ut post victoriam Persicam, Romae, ac per Italiam, provinciasque, maxima hominum pars, militum omnes fere copiae, languore defecerint. Ingenti ergo labore et moderatione cum apud Carnuntum jugi triennio perseverasset, (0888A)Marcomannicum bellum confecit: quod cum his Quadi, Vandali, Sarmatae, Suevi, atque omnis pene Germania, gerebant; et in Quadorum usque fines progressus exercitus, circumventusque ab hostibus, propter aquarum penuriam, cum tam sitis, quam hostis periculum sustineret, ad invocationem Christi nominis, quam subito magna fidei constantia quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta vis pluviae effusa est, ut Romanos quidem largissime, ac sine injuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos, praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit. Quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes, gloriosissimam victoriam, et omnibus pene antiquorum titulis praeferendam, rudi parvoque militum numero, sed potentissimo (0888B)Christi auxilio, reportarunt. Igitur multa millia hominum interfecta; ac Pannoniis servitio liberatis, Romae rursus cum Commodo Antonino filio suo, quem Caesarem fecerat, triumphavit. Ad hujus belli sumptum, cum, aerario exhausto, largitiones, quas militibus impenderet, nullas haberet, neque indicere senatui aut provincialibus aliquid vellet, instrumentum regii cultus, facta in foro Trajani diu sectione, distraxit, vasa aurea, pocula crystallina, et murrina, uxoriam, ac suam sericam, et auream vestem, multa ornamenta gemmarum, ac per duos continuos menses venditio habita est, multumque auri redactum. Post victoriam tamen emptoribus pretium restituit, qui reddere comparata voluerunt, molestus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere. (0888C)Hic in editione munerum adeo magnificus fuit, ut centum semel leones exhibuisse tradatur. Hujus tempore Cassius tyrannidem arripiens exstinctus est. Hic etiam praeteriti temporis per omnes provincias tributa donavit, omniaque simul fiscalium negotiorum calumniosa monimenta conjecta in foro jussit incendi, severioresque leges novis constitutionibus temperavit. Per idem tempus Romae pollebat Galenus optimus medicus, genere Pergamenus. Et Salvius Julianus Romae leges promebat, et Fronto rhetor, et Aristides Smyrnaeus sophista, Oppianusque poeta, et Atticus Platonicus philosophus Romae erant. Igitur, cum fortunatam remp. virtute et mansuetudine reddidisset, obiit in Campania apud oppidum Vendobonam duodevigesimo imperii anno, aetatis sexagesimo (0888D)primo. De ejus morte nuntio Romam pervecto, confusa luctu publico Urbe, senatus in curiam veste tetra amictus convenit, et quod de Romulo aegre creditum est, omnes pari sensu praesumpsere, Marcum coelo receptum esse, ob cujus honorem templa, columnae, multaque alia decreta sunt.

COMMODUS.

(0889A) Huic successit L. Aurelius Commodus filius ejus, qui et ipse Antoninus dictus, et ab Augusto decimus septimus imperator est creatus. Hic qualis futurus esset, in ipso primordio ostendit. Namque cum in supremis moneretur a patre suo attritos jam barbaros, ne permitteret vires recipere, responderat: Ab incolumi quamvis paulatim negotium perfici posse, a mortuo nihil. Iste nihil paternum habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse pugnavit. Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est, ut Commodus diceretur. Sed luxuriae et obscenitatis dedecore plurimo depravatus, gladiatoris quoque armis saepissime in ludo depugnavit. Deinceps etiam in amphitheatro cum hujusmodi hominibus, et cum (0889B)feris decertavit. Interfecit etiam plurimos Senatores, maxime quos animadvertit nobilitate industriaque excellere flagitia regis, inter quos etiam Salvium Julianum legislatorem occidit. Poena Urbis insequitur. Nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta inflammatio bibliothecam illam majorum cura studioque compositam, aedesque alias juxta sitas, rapaci turbine concremavit. Deinde aliud incendium postea Romae exortum, et aedem Vestae, et palatium, plurimamque Urbis partem, solo aequavit. Huic Martia generis libertini uxor fuit, forma tamen meretriciisque artibus pollens, quae cum animum ejus penitus devinxisset, egresso e balneo veneni poculum obtulit. Ad extremum ab immisso validissimo palaestrita compressis ejus faucibus, expiravit in domo Vestiliani, cum annis duodecim (0889C)post patrem et octo mensibus imperasset, vitaeque anno vigesimo secundo.

PERTINAX.

Huic successit Helvius Pertinax, qui octavus decimus ab Augusto imperium adeptus est. Iste grandaevus, et qui septuagenariam attigisset aetatem, praefecturam Urbe tunc agens ex senatusconsulto, coactus imperium repugnansque suscepit. Proinde tale cognomentum sortitus est. Octogesimo primo die imperii praetorianorum militum seditione, et Salvii Juliani scelere, multis vulneribus obtruncatur. Hujus caput tota Urbe vectum est. Hoc exitu obiit, vir, ad humanae conversationis exemplum, per laboris genera universa ad summos usque provectus honores, usque eo, ut Fortunae vocaretur pila. Is origine ortus (0889D)sordida, nam libertino genitus patre, apud Ligures in agro squalido Lollii Gentiani, cujus in praefectura quoque se clientem esse liberalissime fatebatur, fuit (0890A)doctor litterarum, quae a grammaticis traduntur. Blandus magis quam beneficus. Unde eum Graeco nomine χρηστόλογον appellavere. Nunquam injuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat simplicitatem. Communem se affatu, convivio, incessu, praebebat. Huic mortuo divi nomen decretum est. Ob cujus laudem ingeminatis ad vocis usque defectum plausibus acclamatum est: Pertinace imperante securi viximus, neminem timuimus, Patri pio, Patri senatus, Patri omnium bonorum!

DIDIUS JULIANUS.

Post eum Didius Salvius Julianus ortu Mediolanensis, nonus decimus ab Augusto remp. invasit, vir nobilis, et jure peritissimus, nepos Salvii Juliani, qui sub divo Antonino perpetuum composuit edictum, (0890B)factiosus, praeceps, regni avidus. Hoc tempore Niger Pescenninus apud Antiochiam et in Sabario Pannoniae oppido Septimus Severus creantur Augusti. Ab hoc Severo Julianus victus est apud Milvium pontem bello civili, et fugiens in palatio captus, et in abditas palatii balneas ductus, extenta damnatorum modo cervice decollatur, caputque ejus in rostris ponitur, post septem menses quam imperare coeperat.

SEPT. SEVERUS

Anno ab Urbe condita 947, Septimus Severus, vigesimus post Augustum, Romani imperii administrationem suscepit. Iste ex Africa oriundus, provincia Tripolitana, oppido Lepti fuit. Solus omni memoria, et ante, et postea, ex Africa imperator fuit. Hic primum fisci advocatus fuit, mox militaris tribunus, (0890C)per multa deinde et varia officia, atque honores, usque ad administrationem totius reip. venit. Bella multa et feliciter gessit. Pescenninum Nigrum, hominem omnium turpitudinum, qui in Aegypto et Syria rebellaverat, apud Cizicum interfecit: Parthos vicit, et Arabas interiores, et Adiabenos. Arabas eo usque superavit, ut etiam provinciam ibi faceret. Idcirco Parthicus, Arabicus, Adiabenicus dictus est. Multa toto orbe Romano reparavit. Sub eo etiam Clodius Albinus, qui in occidendo Pertinace socius fuerat Juliano, Caesarem se in Gallia fecit, victusque apud Lugdunum, et interfectus est. Hic fuit bellicosissimus omnium qui ante eum fuere: acer ingenio, et ad omnia quae intendisset usque in finem perseverans, benevolentia, quo inclinasset mirabili (0890D)ac perpetua. Ad acquirendum diligens, ad largiendum liberalis, in amicos inimicosque vehemens pariter, quippe qui Lateranum Cilonem, Anulinum Bassum, (0891A)caeterosque alios ditaret, aedibus quoque memoratu dignis, quarum praecipuas videmus Parthorum, quae dicuntur ac Laterani. Hic nulli in dominatu suo permisit honores venundari. Iste Judaeos et Samaritas rebellare conantes ferro coercuit. Quinta post Neronem persecutione Christianos excruciavit, plurimique sanctorum per diversas provincias martyrio coronati sunt. Igitur Severus, praeter bellicam gloriam, etiam civilibus studiis clarus fuit, et litteris Latinis doctus, philosophiae scientiam ad plenum adeptus, Graecis sermonibus eruditus, punica eloquentia promptior. Novissimum bellum in Britannia habuit, atque receptas provincias omni securitate munivit. Itaque magnam fossam, firmissimumque vallum, crebris insuper turribus per centum et triginta duo millia passuum (0891B)a mari ad mare deduxit. Ibique apud Eboracum oppidum, cum membrorum omnium, maxime pedum dolorem pati nequiret, veneni vice, quod ei negabatur, cibos gravis ac plurimae carnis avidius invasit. Quos cum conficere non posset, cruditate pressus expiravit, anno imperii 18, menseque decimo, vitae anno sexagesimo quinto, divusque appellatus est. Nam filios duos successores reliquit, Bassianum, et Getam. Sed Bassiano Antonini nomen a senatu petiit imponi.

CARACALLA.

Itaque dictus est M. Aurelius Antoninus Bassianus Caracalla, patrique successit, Lugduni genitus. Hic Bassianus ex avi materni nomine dictus est. At cum e Gallia vestem plurimam devexisset, talaresque Caracallas (0891C)fecisset, coegissetque plebem ad se salutandum indutam talibus introire, de nomine hujuscemodi vestis, Caracalla cognominatus est. Hic fratrem suum Getam peremit, ob quam causam furore poenas dedit, dirarum insectatione, quae non immerito Ultrices vocantur, a quo post furore convaluit. Hic corpore Alexandri Macedonis conspecto, Magnum Alexandrum se jussit appellari, assentantium fallaciis eo usque perductus, ut truci fronte, et ad laevum humerum conversa cervice, quod in ore Alexandri notaverat, incedens, fidem vultus simillimi persuaderet sibi. Iste morum fere paternorum fuit, paulo asperior, et minax. Opus Romae egregium fecit lavavri, quae Antonianae appellantur, nihil praeterea memorabile. Impatientis libidinis, qui novercam suam Juliam uxorem duxerit. (0891D)Is dum moliens adversus Parthos expeditionem movisset, cum Carras iter faceret, apud Edissam in Osdroena secedens ad officia naturalia, a milite, qui quasi ad custodiam sequebatur, interfectus est, anno imperii sexto, mense secundo, vix vitae egressus (0892A)quadragesimum tertium annum. Corpus ejus funere publico Romam relatum.

MACRINUS.

Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno, ab exercitu imperatores creati, nihil memorabile ex temporis brevitate gesserunt. Nam imperium eorum duorum mensium et unius anni fuit. Ambo pariter ab eodem exercitu apud Archelaidem obtruncantur, pro eo quod Macrinus militarem luxuriam et stipendia profusiora comprimeret.

HELIOGABALUS. Anno ab urbe condita 972 post hos creatus est Marcus Aurelius Antonius Varius, vigesimus tertius ab Augusto imperator. Hic Antonini Caracallae ex (0892B)Semea consobrina sua occulte stuprata filius. Sacerdos autem Heliogabali templi erat. Proinde Heliogabalus dictus. Hujus matris Semeae avus Bassianus nomine fuerat, Solis sacerdos, quem Phoenices, unde erat, Heliogabalum nominabant, a quo iste Heliogabalus dictus est. Is, cum Romam ingenti et militum et senatus exspectatione venisset, probris se omnibus contaminavit, impudicissime et obscenissime vixit. Cupiditatem stupri quam assequi naturae defectu non poterat, in se convertens, Bassianam se, pro Bassiano jusserat appellari. Vestalem virginem quasi matrimonio jungens suo, abscissisque genitalibus, Magnae matri se sacravit. Hic Marcellum, qui post Alexander dictus est, consobrinum suum, Caesarem fecit. Biennioque post, et octo mensibus, quam imperare coeperat, (0892C)Romae tumultu militari interfectus est, anno vitae sexto decimo, et cum eo mater sua misera. Hujus corpus per Urbis vias more canini cadaveris a militibus tractum est, militari cavillo appellantium indomitae rabidaeque libidinis catulam. Novissime cum angustum foramen cloacae corpus minime reciperet, usque ad Tiberim deductum, adjecto pondere, ne unquam emergeret, in fluvium projectum est, atque ex his quae acciderant Tiberinus Tractitius appellatus est.

ALEX. SEVERUS.

Anno ab Urbe condita 975 huic successit in imperium vigesimus quartus ab Augusto Aurelius Severus Alexander, ab exercitu Caesar, a senatu Augustus appellatus, juvenis admodum. Susceptoque adversus (0892D)Persas bello, Xerxen eorum regem gloriosissime vicit. Militarem disciplinam severissime rexit, quasdam tumultuantes legiones integras exauctoravit. Assessorem habuit, vel scriniorum magistrum, Ulpianum juris conditorem. Cujus mater Mammea Christiana Origenem presbyterum audire curavit. Bonus (0893A)quoque reip. fuit, aerumnosus sibi. Hujus temporibus Taurinus in Oriente Augustus effectus, ob timorem ipse se Euphrate fluvio abjecit. Tunc etiam Julius Maximinus apud Gallias regnum arripuit, pluribus de exercitu corruptis. Alexander vero cum deseri se a stipatoribus apud Magontiam vidisset, matrem sibi causam fuisse mortis exclamans, accurrente percussore, obvoluto capite, cervices manibus valde compressas praebuit, anno vitae vigesimo sexto, imperii decimo tertio, et die octavo. In Mammeam matrem suam unice pius fuit, et ob id omnibus amabilis. Haec eo filium coegerat, ut et illa ipsa permodica, si mensae prandioque superessent, quamvis semesa, alteri convivio reponerentur

MAXIMINUS.

(0893B)Post hunc Julius Maximinus genere Thrax ad imperium accessit, vigesimus quintus ab Augusto, anno ab Urbe condita 988. Is primus ex corpore militari imperator factus, sola militum voluntate, cum nulla senatos intercessisset auctoritas, neque ipse senator esset. Hic bello adversum Germanos feliciter gesto, dum pecuniosos persequitur, insontes pariter, noxiosque, apud Aquileiam a Pupieno occisus est, deserentibus eum militibus suis, cum filio Diadumeno nomine, adhuc puero, cum quo imperaverat triennio, et paucis diebus, cunctis militari joco conclamantibus: Ex pessimo genere ne catulum habendum. Iste persecutionem in Christianos sextus a Nerone exercuit. Hujus imperio duo Gordiani, pater et filius, principatum arripientes, unus post unum interierunt.

GORDIANUS.

(0893C) Deinde Gordianus, nepos Gordiani ex filio, vigesimus sextus ab Augusto imperator creatus est, ortus Romae clarissimo patre, qui, consensu militum, cum proconsulatum Africae gereret, Maximino imperante fuit princeps electus. Itaque cum Romam venisset, Balbinus atque Pupienus fratres interfecti sunt. Gordianus admodum puer, cum Tranquillinam Romae duxisset uxorem, Jani Gemini portas aperuit, quas utrum post Vespasianum et Titum apertas constet, neminem scripsisse memini. Et ad Orientem profectus, Parthis bellum intulit, qui jam moliebantur erumpere. Quod quidem mox feliciter gessit, praeliisque (0893D)ingentibus Persas afflixit. Rediens haud longe a Romanis finibus apud Ctesiphontem civitatem Persidis interfectus est fraude Philippi praefecti praetorii, qui post eum imperavit, accensis in seditionem militibus, anno vitae vigesimo, imperii sexto. Miles ei tumulum vigesimo milliario a Circeso, quod castrum (0894A)nunc Romanorum est, Euphrati imminens, aedificavit, nomenque loco dedit Sepulcrum Gordiani, exsequias vero Romam revexit, ipsum divum appellavit. Hujus temporibus Porphyrius Plotini Platonici philosophi auditor Romae habetur, Theopompus philosophus apud Cheroniam et Nicanor Sophista apud Athenas pollebant.

PHILIPPUS.

Anno ab Urbe condita 997, M. Julius Philippus vigesimus septimus ab Augusto, una cum filio Caio Julio Saturnino Philippo imperium invasit, atque exercitu incolumi reducto ad Italiam, ex Syria profecti sunt. Isti primi omnium imperatorum Christiani Romae facti sunt, et in die Paschae, id est, in ipsis vigiliis, cum interesse voluissent, et communicare mysteriis, (0894B)a Fabiano episcopo Romano non prius est permissum, nisi confiteretur peccata sua, et inter poenitentes staret, nec ullo modo copiam sibi mysteriorum futuram, nisi prius per poenitentiam culpas, quae de eo ferebantur plurimae, diluisset. Fertur igitur libenter eum quod a sacerdote sibi imperatum fuerat suscepisse, divinum sibi inesse metum, et fidem religionis plenissimam, rebus atque operibus comprobans. His tertio anno imperantibus, millesimus annus urbis Romae ingenti ludorum apparatu spectaculorumque celebratus est. Ambo deinde ab exercitu interfecti sunt: senior Philippus Veronae, medio capite supra ordines dentium praeciso; junior Romae, postquam annos quinque imperaverunt. Inter divos tamen relati sunt. Ex quibus junior Philippus duodecim annorum interfectus (0894C)est, qui adeo severi et tristis animi fuit, ut jam tunc a quinquenni aetate nullo prorsus commento cujusquam ad ridendum solvi potuerit, patremque ludis saecularibus petulantius cachinnantem, quanquam adhuc tenere, vultu aversato notaverit. Is Philippus humillimo ortus loco fuit, patre nobilissimo latronum ductore.

DECIUS.

Anno ab Urbe condita 1003, Decius e Pannonia inferiore, Bubaliae natus, vigesimus Octavus ab Augusto, interfecto Philippo, imperium invasit. Hic septimus post Neronem ad persequendos interficiendosque Christianos feralia dispersit edicta, plurimosque sanctorum ad coronas Christi de cruciatibus suis misit. (0894D)Iste bellum civile, quod in Gallia motum fuerat, oppressit, Decium filium Caesarem fecit. Romae lavacrum aedificavit vir artibus, cunctisque virtutibus instructus, placidus et communis domi, in armis promptissimus. Hujus temporibus, cum plurimi Gothi Istrum fluvium transmeassent Romanorum civitates devastantes, (0895A)Misam et Nicopolim capientes vastaverunt. Decius autem una cum filio illos bello aggressus, apud Abritum, qui locus Foroterebronii dicitur, triginta millibus barbarorum interfectis, de suis plurimis perditis maxime Thracibus, ipse quoque eodem bello inter confusas turbas gurgite paludis submersus est, ita ut nec cadaver ejus potuerit inveniri, filiusque ejus bello exstinctus est, anno imperii secundo. Scythae vero cum plurimis spoliis et captivis reversi sunt, desertam dimittentes Philippopolim civitatem Macedoniae. Hujus temporibus Valens Licinianus imperator effectus illico occiditur.

GALLUS.

Mox exercitus imperatores creavit Virium Gallum, et filium Galli Volusianum. Horum temporibus (0895B)Hostilianus Perpenna a senatu imperator creatus, nec multum post pestilentia consumptus est. Sub his etiam Aemilianus in Misia imperator effectus est. Contra quem imperatores ambo profecti, apud Interamniam bellum civile molientes, ab exercitu suo caeduntur, anno aetatis patris septimo circiter et quadragesimo, imperii anno secundo, creati in insula Meninge, quae nunc Girba dicitur. Isti nihil omnino clarum gesserunt, sola pestilentia, et morbis, atque aegritudinibus noti, quod nulla fere provincia Romana, nulla civitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia correpta atque vastata sit.

AEMILIANUS

Aemilianus vero Maurus genere, obscurissime natus, obscurius imperavit. Siquidem avarus fuit, ac (0895C)quarto mense damnatus apud Spoletium, sive pontem, quem ab ejus caede Sanguinarium accepisse nomen ferunt, inter Otriculum Narniamque, Spoletium et urbem Romam regione media positum, exstinguitur anno vitae quadragesimo septimo.

VALERIANUS.

Anno ab Urbe condita 1008, Licinius Valerianus, cognomento Colobius, tricesimus ab Augusto, in Rhetia et Norico agens, ab exercitu imperator et mox Augustus est factus. Gallienus quoque filius ejus Romae a senatu Caesar est appellatus. Is parentibus est ortus splendidissimis, stolidus tamen, et multum iners, neque ad usum aliquem publici negotii consilio seu gestis accommodatus. Hic Cornelium Valerianum (0895D)Gallieni filii sui filium Caesarem fecit. Sub his etiam Germani Ravennam usque pervenerunt. His imperantibus Regilianus in Moesia, Cassius Labienus Posthumus in Gallia, Gallieni filio interfecto, imperatores effecti sunt. Pari modo Lolianus apud Moguntiacum (0896A)in Aegypto Aemilianus, apud Macedonas Valens, Mediolani Aureolus invasere. Tunc Gothi rursus Istrum transeuntes, Thessalonicam urbem Illyrici vastaverunt, et praedis onustati ad propria remearunt. Tunc et Heruli quingentis navibus per Maeotidas paludes ad pontum navigantes, Byzantium et Chrysopolim ceperunt. Valerianus igitur in Mesopotamia bellum gerens a Sapore Persarum rege superatus est: mox etiam captus, apud Parthos ignobili servitute consenuit. Nam quandiu vixit, rex ejusdem provinciae, incurvato eo pedem cervicibus imponens, equum conscendere solitus erat. Hic mox ut arripuit imperium octavus a Nerone adigi per tormenta Christianos ad idololatriam, abnegantesque interfici jussit, fuso per omnem Romani regni latitudinem sanctorum sanguine.

GALIENUS.

(0896B) Galienus igitur filius ejus in loco Cornelii filii sui Salonianum alterum filium subrogavit, amori diverso pellicum deditus, Saloninae conjugis, et concubinae, quam per pactionem, concessa parte superioris Pannoniae, a patre Marcomannorum rege matrimonii specie susceperat, Pipam nomine. Interea Galienus, cum adolescens factus esset Augustus, imperium feliciter, mox commode, ad ultimum perniciose gessit. Nam juvenis in Gallia et in Illyrico multa strenue fecit: occiso apud Mursam Ingenuo, qui purpuram sumpserat, Regilliano, diu placidus, et quietus, mox in omnem lasciviam dissolutus, tenendae reip. habenas probrosa ignavia et desperatione laxavit. Alemanni vastatis Galliis Italiam penetraverunt. (0896C)Dacia, quae a Trajano ultra Danubium fuerat adjecta, tum amissa est. Graecia, Macedonia, Pontus, Asia vastata per Gothos: Pannonia a Sarmatis Quadisque depopulata est. Germani, usque ad Hispanias penetraverunt. Parthi, Mesopotamia occupata, Syriam sibi coeperunt vendicare. Jam desperatis rebus, et deleto pene imperio Romano, Posthumus in Gallia obscurissime natus, purpuram sumpsit, et per annos decem ita imperavit, ut consumptas pene provincias ingenti virtute et moderatione reparaverit. Qui seditione militum interfectus est, quod Moguntiacum, quae adversus eum rebellaverat cum Loliano res novas moliente, diripiendam militibus tradere noluisset. Post eum Marius vilissimus opifex purpuram (0896D)accepit, et secundo die interfectus est. Victorinus postea Galliarum accepit imperium, vir strenuissimus. Sed cum libidinis nimiae esset, et matrimonia aliena corrumperet, Agrippinae occisus est, actuario quodam dolum machinante, imperii sui anno secundo. (0897A)Huic successit Tetricus senator, qui Aquitaniam honore praesidis administrans, absens a militibus imperator electus est, et apud Burdegalam purpuram sumpsit, seditiones multas militum pertulit. Sed dum haec in Gallia geruntur, in Oriente per Odenatum Persae victi sunt, defensa Syria, recepta Mesopotamia, usque ad Ctesiphontem Odenatus penetravit. Igitur Gallieno remp. deserente, Romanum imperium in Occidente per Posthumum, per Odenatum in Oriente servatum est. Gallienus interea adversus Aureolum profectus est, quem cum apud pontem, qui ex ejus nomine Aureolus appellatur, obtentum detrusumque Mediolanum obsedisset, ejusdem Aureoli ducis sui commento, una cum Valeriano fratre a suis occiditur. Regnavit annis quindecim, sex cum patre, (0897B)novem solus. Vixit annos quinquaginta.

CLAUDIUS.

Anno ab Urbe condita 1024, Claudius ab Augusto trigesimus primus, ei successit electus a militibus, a senatu Augustus est appellatus. Hunc plerique putant Gordiano satum, dum adolescens a muliere matura institueretur ad uxorem. Hic Claudius Galieni morientis sententia imperator designatur, ad quem Ticini positum per Gallonium Basilium indumenta regia direxerat. Hic Gothos, qui sub Decio dispersi Illyricum Macedoniamque per quindecim annos vastaverant, ingenti praelio et incredibili strage delevit: Parcus vir, ac modestus, et justitiae tenax, ac reip. gerendae idoneus. Exstinctoque a suis Aureolo, receptis legionibus, adversus trecenta millia Alemannorum (0897C)haud procul a lacu Benaco dimicans, tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia superfuerit. Claudius vero, cum ex fatalibus libris, quos inspici praeceperat, cognovisset pestilentiae in senatu primi morte remedium desiderari, Pomponio Basso, qui tunc primus erat, se offerente, ipse vitam suam, haud responsa frustrari, dono reip. dedit. Qui tamen intra imperii sui biennium, apud Sirmium morbo interiit, divusque appellatus est: praefatus neminem tanti ordinis primatem haberi quam imperatorem. Ea res sicut erat cunctis grata, non divinum vocabulum modo, sed ex auro quoque statuam prope ipsum Jovis simulacrum in Capitolio, atque in curia clypeum ipsi aureum, proceres sacravere.

QUINTILIUS.

(0897D) Quintilius post eum, Claudii frater, consensu militum imperator electus est, unicae moderationis vir, et civilitatis, aequandus fratri, vel praeferendus, consensu senatus appellatus est Augustus, decimo septimo imperii die occisus est.

AURELIANUS. (0898A) Anno ab Urbe condita 1027, Aurelianus trigesimus secundus ab Augusto imperator creatus est. Iste genitus patre mediocri, et, ut quidam ferunt, Aurelii clarissimi senatoris colono, Dacia Ripensi, quae est inter Daciam et Macedoniam, oriundus fuit, vir in bello potens, animi tamen immodici, et ad crudelitatem propensioris, quique Gothos in Danubio strenuissime vicit, ditionemque Romanam antiquis terminis statuit. Iste haud dissimilis fuit magno Alexandro, seu Caesari dictatori. Nam Romanum orbem triennio ab invasoribus receptavit, cum Alexander annis tredecim per victorias ingentes ad Indiam pervenerit, et C. Caesar decennio subegerit Gallos, adversus cives quadriennio congressus. Iste in Italia tribus praeliis (0898B)victor fuit, apud Placentiam, et juxta amnem Metaurum, ac Fanum Fortunae, postremo Ticinensibus campis. Hujus temporibus apud Dalmatas Septimius imperator effectus, mox a suis obtruncatur. Iste primus apud Romanos diadema capiti innexuit, gemmisque et omni aurata veste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus videbatur, usus est. Hic muris validioribus et latioribus Urbem sepsit, templum Solis aedificavit, in quo infinitum auri gemmarumque constituit. Porcinae carnis usum populo instituit. Superavit in Gallia Tetricum apud Catalaunos, ipso Tetrico prodente exercitum suum, cujus assiduas seditiones ferre non poterat. Quin etiam per litteras occultas Aurelianum ita fuerat deprecatus, ut inter alia versu Virgiliano uteretur: (0898C)Eripe me his invicte malis.

Quem Aurelianus correctorem Lucianae provexit, aspergens hominem eleganti joco: Sublimius habendum regere aliquam Italiae partem, quam trans Alpes regnare. Zenobiam quoque, occiso Odenato marito, qui Orientem tenebat, haud longe ab Antiochia, magis praelii terrore quam praelio cepit. Ingressus Romam nobilem triumphum, quasi receptor Orientis Occidentisque egit, praecedentibus currum Tetrico et Zenobia. Hoc imperante etiam in Urbe monetarii rebellaverunt, vitiatis pecuniis et Felicissimo rationali interfecto. Quos Aurelianus victos ultima crudelitate compescuit, plurimos nobiles capite damnavit, saevus, et sanguinarius, ac necessarius magis (0898D)in quibusdam, in nullo amabilis imperator, trux omni tempore, etiam filio sororis interfecto, disciplinae tamen militaris et morum dissolutorum magna ex parte corrector. Provinciam Daciam, quam Trajanus ultra Danubium fecerat, intermisit, vastata omni Illyrico (0899A)et Moesia, desperans eam posse retineri. Abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciae in Moesia media collocavit, appellavitque eam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit, et est dextera Danubio in mare fluenti, cum ante fuerit laeva. Iste cum persecutionem agi adversus Christianos nonus a Nerone decerneret, fulmen ante eum magno pavore circumstantium ruit; ac non multo post in itinere occiditur servi sui fraude, qui ad quosdam militares viros amicos ipsius nomina pertulit annotata, falso manum ejus imitatus, tanquam Aurelianus ipsos pararet occidere. Itaque ut praeveniretur, ab iisdem interfectus est in itineris medio, quod inter Byzantium et Heracliam est, stratae veteris locus Cenophrurium appellatur. Mors tamen ejus inulta non fuit, meruit quoque inter (0899B)divos referri. Imperavit annos quinque et menses sex.

TACITUS.

Post hunc Tacitus trigesimus tertius ab Augusto imperium suscepit, vir egregie moratus, et reip. gerendae idoneus; nihil tamen potuit ostendere. Intra aucentesimum enim imperii diem apud Tarsum febre moritur.

FLORIANUS.

Florianus, qui Tacito successerat, duobus mensibus et diebus viginti in imperio fuit. Sed cum magna pars exercitus equitum Probum militiae peritum legisset, Florianus quasi per ludum imperio usus, incisis a semetipso venis, effuso sanguine consumptus est.

PROBUS.

(0899C) Anno ab Urbe condita 1033, Probus trigesimus quintus ab Augusto imperium adeptus est. Hic genitus patre agresti, hortorum studioso, Dalmatio nomine gloria militari ad administrationem reip. accessit, Gallias a barbaris occupatas ingenti praeliorum felicitate restituit. Bella deinde civilia, et quidem plurimo sanguine, duo gessit contra quosdam imperatores ab exercitu creatos. Unum in Oriente adversus Saturninum, alterum adversus Proculum et Bonosum Agrippinae, quos magnis certaminibus oppressit. Vineas Gallos et Pannonios habere permisit; opere militari Almam montem apud Sirmium, et Aureum apud Moesiam superiorem, vineis conseruit, et provincialibus colendos dedit. Hic cum bella innumera (0899D)gessisset, pace reparata, dixit brevi milites necessarios non futuros, vir acer, strenuus, justus, et qui Aurelianum aequaret gloria militari, morum autem civilitate superaret, interfectus tamen est Sirmio, tumultu militum, in turri ferrata. Imperavit annos sex et menses quatuor.

CARUS.

Anno ab Urbe condita 1040, Carus Narbonae (0900A)natus in Gallia, trigesimus sextus ab Augusto imperavit. Iste confestim Carinum et Numerianum filios Caesares fecit, cum quibus regnavit annis duobus. Sed dum bellum adversus Sarmatas gerit, nuntiato Persarum tumultu ad Orientem profectus est. Qui cum Antiochiae degeret, Numerianus filius ejus voluit intrare in ecclesiam, explorare mysteria Christianorum. At vero sanctus Babylas prohibuit eum dicens: Non licet tibi videre divina Christianorum mysteria, cum sis pollutus idolicis sacrificiis. Qui indignatus occidit eum. Hic contra Persas res nobiles gessit, ipsos praelio vicit, Seleuciam et Ctesiphontem urbes nobilissimas cepit. Et cum castra super Tigridem haberet, vi divini fulminis periit. Numerianus quoque filius ejus, quem secum Caesarem duxerat ad (0900B)Persas, adolescens egregiae indolis, cum oculorum dolore correptus in lectulo veheretur, impulsore Apro, qui socer ejus fuerat, per insidias occisus est. Et cum dolo occultaretur ipsius mors, quousque Aper invadere posset imperium, fetore cadaveris scelus est proditum. Milites enim, qui eum sequebantur, putore commoti, deductis lecticulae palliis, post aliquot dies mortem ejus notam habere potuerunt. Interea Carinus, quem Caesarem ad Parthos proficiscens Carus in Italia, Illyrico et Gallia reliquerat, Sabinum Julianum imperium invadentem, in campis Veronensibus occidit, omnibusque se sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit, matrimonia nobilia corrupit. Condiscipulis (0900C)quoque, qui eum in auditorio versuta fatigatione taxaverant, perniciosus fuit atque omnibus bonis invisus. Non multo post interficitur, praecipue ejus tribuni dextera, cujus dicebatur conjugem polluisse. Nam de Perside victor exercitus rediens, cum Carum Augustum fulmine, Numerianum Caesarem insidiis perdidisset, Diocletianum imperatorem creavit.

DIOCLETIANUS.

Anno ab Urbe condita 1042, Diocletianus trigesimus septimus ab Augusto imperator creatus, Dalmatia oriundus, vir obscurissime natus, adeo ut a plerisque scribae filius, a nonnullis Anulini senatoris libertinus fuisse credatur, matre, oppido pariter atque nomine Dioclea, quorum vocabulis, donec imperium (0900D)sumeret, Diocles est appellatus. Ubi orbis Romani potentiam cepit, Graium nomen in Romanum morem convertit. Is primum militi in concione juravit Numerianum nullo suo dolo interfectum, et cum juxta eum Aper, qui Numeriano insidias fecerat, constitisset, in conspectu exercitus, manu Diocletiani percussus est gladio. Postea Carinum, quem Carus Caesarem in Illyrico reliquerat, omnium odio, et exsecratione (0901A)viventem, apud Murgum ingenti praelio vicit, proditum ab exercitu suo, quem fortiorem habebat, certe desertum inter Viminatium et Aureum montem. Ita rerum Romanarum potitus, cum tumultum Rusticani in Gallia concitavissent, et factioni suae Bagaudarum nomen imponerent, duces autem haberent Amandum, et Aelianum, ad subigendos eos Maximianum Herculium Caesarem misit, qui levibus praeliis agrestes domuit, et partem Galliae reformavit. Per haec etiam tempora Carausius, qui vilissime natus, serenae militiae ordine famam egregiam fuerat consecutus, cum apud Bononiam per tractum Belgicae et Armoricae pecandum Oceanum mare accepisset, quod Franci, et Saxones infestabant, multis barbaris saepe captis, nec praeda integra, aut provincialibus (0901B)reddita, aut imperatoribus missa, sed sibi soli vendicata, cum suspicio esse coepisset, consulto ab eo admitti barbaros, ut transeuntes cum praeda exciperet, atque hac se occasione ditaret, a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit, et Britannias occupavit. Ita, cum per omnem orbem terrarum res turbatae essent, Carausius in Britannia, Achilleus in Aegypto, Julianus in Italia imperatores effecti, diverso exitu perierunt. E quibus Julianus, adacto per costas pugione, in ignem se abjecit. Narseus rex Persarum Orientem debellabat. Africam Quinquegentiani infestabant. Diocletianus mox Aurelium Maximianum cognomento Herculium ex Caesare fecit Augustum. Constantium et Galerium Maximianum cognomento Armentarium Caesares creavit. Quorum Constantius (0901C)per filiam nepos Claudii imperatoris traditur, Maximianum Galerium etiam affinitate conjunxerat. Constantius privignam Herculii Theodoram accepit, ex qua postea sex liberos Constantini fratres habuit. Galerius fidam Diocletiani Valeriam accepit uxorem. Ambo uxores prius habuerant, sed eos repudiare compulit. Cum a Carausio, tamen bella frustrata essent contra virum rei militaris peritissimum, ad postremum pax convenit. Eum post septennium socius Adlectus suus occidit, atque ipse post eum Britannias triennio habuit, qui dolo Asclepiodoei praefecti praetorio oppressus est. Ita Britanniae decimo anno receptae. Per idem tempus a Constantio Caesare in Gallia bene pugnatum est circa Lingonas. Die una adversam et secundam fortunam expertus est. Nam (0901D)cum repente barbaris ingruentibus, intra civitatem esset coactus tam praecipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus tolleretur, vix quinque horis mediis, adventante exercitu, LX fere millia Alemannorum occidit. Maximianus quoque Augustus bellum in Africa profligavit, domitis Quinquegentianis et ad pacem redactis. Diocletianus obsessum (0902A)Alexandriae Achilleum nono mense superavit, eumque interfecit. Victoria acerbe usus est, totam Aegyptum gravibus proscriptionibus caedibusque foedavit. Ea tamen occasione ordinavit proinde multa, et disposuit, quae ad nostram aetatem manent. Erat autem cum ipso et Constantinus filius Constantii. Qui cum adhuc valde juvenis esset, fortiter agebat in praeliis, et cum Christianis sentiebat. Quem indutuens Diocletianus intellectu animae, et corporis robore, atque ingenio circa eruditionem proficere, et deprehendens hunc futurum tyrannidis et ejus dogmatis destructorem, invidia ductus, dolo perimere satagebat. Deus autem hunc inopinate salvavit, et patri restituit. Interea Diocletianus in Oriente, Maximianus Herculius in Occidente vastari ecclesias, affligi interficique Christianos (0902B)decimo post Neronem loco praeceperunt. Quae persecutio omnibus fere actis diuturnior atque immanior fuit. Nam per decem annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentium, coedibus martyrum incessabiliter acta est. Sequitur terraemotus in Syria, ex quo apud Tyrum et Sidonem passim labentibus tectis multa millia hominum prostrata sunt. Galerius Maximianus primum adversus Narseum praelium secundum habuit, inde inter Gallinicum, Carrasque congressus, cum inconsulte magis quam ignave dimicasset (admodum enim parva manu cum copiosissimo hoste commisit) pulsus, et ad Diocletianum profectus, cum ei in itinere occurrisset, tanta insolentia a Diocletiano fertur exceptus, ut per aliquot millia passuum purpuratus tradatur ante vehiculum ejus cucurrisse. (0902C)Mox tamen per Illyricum Moesiamque contractis copiis, rursus cum Narseo Hormisdae et Saporis avo in Armenia Minore pugnavit successu ingenti, nec minore consilio simul et fortitudine, quippe qui etiam speculatoris munus cum altero et tertio equite susceperit. Pulso Narseo, castra ejus diripuit, uxores, sorores liberos cepit, infinitam extrinsecus Persarum nobilitatem abduxit, gazam Persicam copiosissimam, ipsum in ultimis regem in solitudines egit. Quare ad Diocletianum in Mesopotamia cum praesidiis tum morantem ovans regressus, ingenti honore susceptus est. Varia deinceps, et simul, et viritim bella gesserunt, Carpis et Basternis subactis, Sarmatis victis. Quarum nationum ingentes captivorum (0902D)copias in Romanis finibus locaverunt. Diocletianus morigeratus callide fuit, sagax praeterea, et admodum subtilis ingenio, et qui severitatem suam aliena invidia vellet obtegere, diligentissimus tamen et solertissimus princeps, et si imperio Romano primus regiae consuetudinis formam magis quam Romanae libertatis invexerat, adorarique se jussit, cum ante eum cuncti imperatores ut judices salutarentur. (0903A)ornamentum gemmarum vestibus calceamentisque indidit. Nam prius imperii insigne in chlamyde purpurea tantum erat, reliquaque communia. Herculius autem propalam ferus, et incivilis, ingenii asperitatem vultus horrore significans. Hic naturae suae indulgens, Diocletiano in omnibus etiam severioribus consiliis obsecutus est. Cum tamen ingravescente aevo parum se idoneum Diocletianus moderando imperio esse sentiret, auctor Herculio fuit, ut in vitam privatam concederent, et stationem reipublicae tuendae viridioribus juvenioribusque mandarent. Cui aegre collega obtemperavit, tamen uterque una die privato habitu imperii insigne mutavit, Nicomediae Diocletianus, Herculius Mediolani, post triumphum inclytum, quem Romae (0903B)ex numerosis gentibus egerant, pompa ferculorum illustri, qua Narsei conjuges, sororesque et liberi, ante currum ducti sunt. Concesserunt tamen, Salonam unus, alter in Lucaniam. Diocletianus privatus in villa quae haud procul a Salonis est praeclaro otio (0904A)senuit. Qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum imperium rogaretur, tanquam pestem aliquam detestans, in hunc modum respondit: Utinam Salonae possetis visere olera nostris manibus instituta, profecto nunquam istud tentandum judicaretis. Vixit annos sexaginta octo, e quibus post imperium in communi habitu prope novem exegit. Morte consumptus est, ut satis patuit, per formidinem voluntaria. Quippe, cum a Constantino atque Licinio vocatus ad festa nuptiarum, per senectam quo minus interesse valeret, excusavisset, rescriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur, Maxentio favisse, ac Maximiano favere, suspectans necem dedecorosam, dicitur venenum hausisse, inusitata virtute usus, ut solus omnium post conditum Romanorum imperium (0904B)ex tanto fastigio sponte ad privatae vitae statum civilitatemque remearet. Contigit igitur ei quod nulli post natos homines, ut cum privatus obiisset, inter divos tamen referretur.