Jump to content

Historia miscella/11

Checked
E Wikisource
LIBER UNDECIMUS.
Saeculo VIII

 LIBER DECIMUS LIBER DUODECIMUS. 



LIBER UNDECIMUS.

CONSTANTINUS ET GALERIUS.

(0903B)His igitur obeuntibus, in administrationem reip. Constantinus et Galerius Augusti creati sunt, divisusque (0903C)est inter eos Romanus orbis, ut Gallias, Italiam, Africam Constantius, Illyricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret, sumptis duobus Caesaribus, Severo per Italiam, Maximo Galerii sororis filio per Orientem. Eodemque tempore Constantinus Caesar efficitur. Constantius tamen contentus dignitate Augusti, Italiae atque Africae administrandae sollicitudinem recusavit, vir egregius et praestantissimae civilitatis, divitiis provincialium ac privatorum studens, fisci commoda non admodum affectans, dicensque melius publicas opes privatis haberi, quam intra unum claustrum reservari. Adeo autem cultus modici, ut feriatis diebus, si cum amicis numerosioribus esset epulandum, privatorum ei argento ostiatim petito triclinia sternerentur. Hic non modo amabilis, sed (0903D)venerabilis fuit. Gallis etiam praecipue, quod Diocletiani suspectam prudentiam et Maximiani sanguinariam temeritatem, imperio ejus evaserant. Obiit in Britannia Eboraci, principatus anno 13, atque inter divos relatus est. Galerius vir, et probe moratus, et egregius in re militari, cum Italiam quoque, sinente Constantio, administrationi suae accessisse sentiret, Maximum Caesarem in Orientem direxit, et Severum in Italia reliquit. Ipse in Illyrico moratus est.

CONSTANTINUS.

Anno ab Urbe condita 1061, Constantio mortuo, (0904B)Constantinus ex obscuriore matrimonio ejus filius, in Britannia trigesimus octavus ab Augusto imperator creatus est, et sexto Kalendas Augusti in locum patris (0904C)exoptatissimus moderator accessit. Hic dum juvenculus a Galerio in urbe Roma religionis specie vice obsidis teneretur, fugam arripiens, atque ad frustrandos insequentes publica jumenta, quaqua iter egerat interficiens, ad patrem in Britanniam pervenit. Et forte eisdem diebus ibidem Constantium parentem fata ultima perurgebant. Quo mortuo, cunctis qui circa eum erant annitentibus, sed praecipue Alamannorum rege Eroco auxilii gratia cum Constantino comitato, imperium capit. Hic sororem suam Constantiam Licinio Mediolano accito conjungit, filiumque suum Crispum nomine, ex Minerva concubina susceptum, idem Constantinus eisdem diebus natum oppido Arelatensi, Licinianumque Licinii filium mensium fere viginti Caesarem (0904D)fecit.

MAXENTIUS.

Romae interea praetoriani, excitato tumultu, Maxentium Herculii filium, qui in villa publica morabatur, sex millibus ab Urbe discreta itinere Lavicano, Augustum nuncupaverunt. Quo nuntio Maximianus Herculius ad spem arrectus resumendi fastigii, quod invitus amiserat, Romam advolavit e Lucania, quam sedem privatus elegerat, in agris amoenissimis consenescens. Diocletianum quoque etiam per litteras (0905A)adhortatus est, ut depositas resumeret potestates, quas ille irritas habuit. Sed adversum motum praetorianorum atque Maxentii Severus Caesar missus Romam a Galerio, cum exercitu venit, obsidensque Urbem, militum suorum scelere desertus, ab Herculio ad Tres Tabernas exstinguitur, funusque ejus Gallieni sepulcro infertur, quod ab Urbe abest per viam Appiam millibus novem. Post haec Herculius Maximianus solatio exercituum, filium Maxentium imperio nudare conatus, seditionem et convicia militum tulit. Auctae Maxentio opes, confirmatum est imperium. Herculius ad Gallias profectus est, dolo composito, tanquam a filio esset expulsus, ut Constantino genero jungeretur, moliens tamen Constantinum reperta occasione interficere, qui in Galliis, et militum, et provincialium (0905B)ingenti jam favore regnabat, caesis Francis, atque Alemannis, captisque eorum regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum spectaculum muneris parasset, objecit. Detectis igitur insidiis per Faustam, quae dolum viro nuntiaverat, profugit Herculius, Massiliaeque a Constantino oppressus est. Ex ea enim navigare ad filium praeparabat, sed a Constantino captus poenas dedit, mortis genere postremo, fractis laqueo cervicibus, vir ad omnem asperitatem saevitiamque proclivis, infidus, incommodus, civilitatis penitus expers, stolidus, ortu agresti, Pannonioque, nam etiam nunc haud longe Sirmio eminet locus, palatio ab eo ibidem constructo, ubi parentes ejus exercebant opera mercenaria. Interiit aetate sexaginta annorum, viginti imperator. Genuit ex Eutropia Syra (0905C)muliere Maxentium, et Faustam conjugem Constantini, cujus patri Constantio tradiderat Theodoram privignam.

LICINIUS.

Per hoc tempus a Galerio Licinius imperator est factus, Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine, et in bello, quod adversum Narseum gesserat, strenuus laboribus, et officiis acceptus. Interea Galerius persecutionem, quae a Diocletiano et Maximiano in Christianos fuerat missa, ipse atrocioribus edictis accumulavit. Ac postquam per annos decem omni genere hominum provincias exhausit, putrefacto introrsum pectore, et vitalibus dissolutis, cum ultra horrorem humanae miseriae etiam vermes eructaret, medicique jam ultra fetorem non ferentes, crebro jussu ejus occiderentur, (0905D)a quodam medico constantiam ex desperatione sumente increpitus, iram Dei esse poenam suam, atque ideo a medicis non posse curari, edictis late missis, Christianos de exsilio revocavit, ipse autem cruciatus non sustinens, finem vitae suae attulit. Fuit, licet inculta agrestique justitia satis laudabilis, pulcher corpore, eximius et felix bellator, ortus parentibus agrariis, (0906A)pastor armentorum, unde ei cognomen Armentarius fuit, ortus Dacia Ripensi, ibique sepultus est, quem locum Romulianam ex vocabulo Romulae matris appellarat. Is insolenter affirmare ausus est matrem, more Olympiadis Alexandri Magni creatricis, compressam dracone semet concepisse. Interea respub. tum a novis quatuor imperatoribus tenebatur, Constantino, Maxentio, filiis Augustorum, Licinio, Maximino, novis hominibus. Quinto tamen imperii sui anno Constantinus bellum adversus Maxentium civile commovit, pro eo, quia senatorum, et maxime nobilium, matronas publice abstrahi atque ad suam libidinem deduci imperabat, et post contaminationem viris suis reddi jubebat, non tam expleta adulterii libidine quam immutata. Tantus vero metus Patres plebemque oppresserat, uti (0906B)nec hoc ipsum quidem, quod in metu erant, palam ostendere auderent. Sed ferebant insuetam servitutem gementes, et aliquid pro libertate cogitare metu inhibebantur, cum ille non jam ira, sed libidine caedis, agitaretur. Denique quadam die imperabat militibus suis exire per plateas totius urbis, et omnes qui occurrissent, cujuscunque aetatis, et cujuslibet sexus, gladiis caederent. Innumeraeque multitudines populi Romani, non hostium, sed civium telis dejectae sunt. Senatores vero, et hi maxime qui vel honoribus, vel opibus, clariores in curia videbantur, confictis criminibus, tanquam rei puniti proscriptique sunt. Magicae quoque artis industriam summis studiis excolebat, ad quae ministeria explenda perquirebantur mulieres nobiles gravidae, et adhibitae mediae scindebantur, rapiebantur et (0906C)parvuli infantes, eorumque exta visceribus revulsa perscrutabantur. Jugulabantur et leones, et nefandis quibusdam commentis, ac precaminibus daemonica arte compositis, bella per haec dicebantur arcere, et credebantur jus fasque regni per nefas posse servare. His vero malis omnibus etiam illud additur, quod illi qui per caeteras urbes vel agros fuerant tyrannica crudelitate deterriti, dum sibi nihil ad vitam tutum putant, relictis agris, per loca abdita latebris eunt, omnique studio arandi serendique cessante, tanta fames urbem atque omnia loca invaserat, ut nihil reliqui ad vitae subsidium fieret. Constantinus igitur ejus copias multis praeliis fudit, tamen propter magicas artes eum valde metuebat. Cumque in haesitatione multa consisteret, multaque secum de imminentis belli necessitate pervolvens (0906D)iter ageret, atque ad coelum saepius oculos levaret, et inde sibi auxilium divinum precaretur, vidit per soporem ad Orientem partem in coelo signum crucis igneo fulgore rutilare. Cumque tanto visu fuisset exterritus, ac novo perturbaretur aspectu, astare sibi videt angelos dicentes: ΕΝ ΤΟΥΤΩ ΝΙΚΑ, Constantine; quod est: In hoc vince. Fertur autem et ipsum Christum apparuisse (0907A)ei, et signum monstrasse crucis, ac praecepisse ut figuram similem faceret, et in praeliis hoc auxilium haberet, quo victoriae jura conquireret. Eusebius itaque Pamphilus jurejurando ipso imperante dicente audisse se refert, quia circa meridiem, declinante jam sole, crucis signum ex lumine factum, et scripturam consertam ei dicentem: In hoc vince; vidisset ipse, et milites, qui cum eo tunc essent. Pergenti namque cum aliquo exercitu pariter in loco, hoc, inquit, ei miraculum ostensum. Dumque cogitaret quid esset, nox supervenit, et dormienti Christus cum signo, quod vidit in coelo apparuit, jussitque ut fieret ejus signi figuratio, quae foret auxilium in congressionibus praeliorum. Tum vero laetus redditus, et de victoria jam securus, signum crucis quod in coelo viderat in militaria vexilla transformat, (0907B)ac labarum, quem dicunt, ex auro et lapidibus pretiosis in speciem crucis dominicae. Hoc enim signum bellicum inter alia pretiosius, eo quod imperatorem praecederet, et adorari id a militibus moris esset. Unde praecipue Constantinum reor nobilissimum decus imperii Romani in signum mutasse crucis, ut frequenti visione atque cura desuescerent a priore more subjecti, et eum solum arbitrarentur Deum, quem coleret imperator, vel quo duce atque auxiliatore eveheretur adversum hostes. Semper enim hoc signum proponebatur ante ordines universos, quod maxime laborantibus aciebus in praeliis adesse praecipiebat. Constituit itaque certos signiferos, qui in eo laborarent, quorum opus erat ut vicibus humeris eum veherent, et omnes acies ita lustrarent. Fertur enim quod aliquando quidam (0907C)ferens hoc signum repente hostibus invadentibus expavisset, dedissetque alteri devehendum. Cumque se de praelio subtraxisset, et jacula declinasset, subito percussus interiit. Ille vero qui sacrum suscepit tropaeum, multis se jaculantibus permansit illaesus. Mirabiliter enim divina regente virtute, sagittae hostium figebantur in signo, a signifero autem inter pericula protinus evolvebantur. Dicitur autem neque alium unquam hujusmodi ministrum, ut solet in bello, vulnere mortuum, aut cladem captivitatis perpessum. Igitur, cum jam Constantinus haud procul a ponte Milvio castra posuisset, subito Maxentius agitur in occursum, et proruens urbis Romae sequi se reliquum exercitum jubet, prior ipse praecurrit armatus. Jusserat autem navibus ad decipulam compositis fluvium sterni, et superpositis (0907D)pontibus exaequari. Tunc Constantinus crucem auream, quam formaverat, ante se jussit portare, factaque congressione superati sunt, qui circa Maxentium fuerant, plurimis ex his interemptis. Maxentius autem fugiens, paulo superius a ponte Milvio, in pontem navigiis compositum a latere ingredi festinans, lapsu equi in profundum demersus est, voratumque limo pondere thoracis corpus vix repertum. Erat is annus imperii Constantini septimus. Inter haec Diocletianus Salonae defunctus est. Fertur autem Maxentium suppositum arte muliebri, (0908A)tenere mariti animum laborantis, auspicio gratissimi partus coepti a puero (sic). Is Maxentius nulli unquam charus fuit, nec patri, aut socero quidem Galerio. Interea cives Romani, qui Constantinum poposcerant, ut in eorum exsurgeret adjutorium, a maligni Maxentii tyrannide liberati, civitatem coronant, et cum gaudio victorem Constantinum una cum vivifica cruce suscipiunt, et Deum collaudantes, necnon et per septem dies adorantes, et Constantinum victorem laudibus magnificantes.

MAXIMINUS.

Non multo post deinceps in Oriente quoque adversus Licinium Maximinus Caesar res novas molitus, vicinum exitium fortuita apud Tarsum Ciliciae et simplici morte praevenit. Hic sorore Armentarii progenitus, (0908B)veroque nomine ante imperium Daza dictus, post imperium Galerius Maximinus appellabatur. Caesar quadriennio dehinc per Orientem Augustus triennio fuit, ortu quidem atque instituto pastorali, verum sapientissimi cujusque, ac litterarum cultor, ingenio quieto, avidior vini, quo ebrius quaedam corrupta mente aspera jubebat, quod cum pigeret factum, differri quae praecepisset in tempus sobrium ac matutinum statuit.

VALENS.

Valens interea in Oriente ab exercitu imperator appellatus, ab eodem Licinio morte multatur.

ALEXANDER.

Deinde Alexander, qui apud Carthaginem imperator est factus, a Constantini exercitu jugulatur. Iste fuit (0908C)Phryx origine, ingenio timidus, inferior adversus laborem vitio senectae aetatis. Igitur Constantinus decimo quarto imperii sui anno totius Romani imperii Monocrator effectus, omnem curam transtulit ad divina, ecclesias erigens, et liberaliter has ex ratione publica ditans. Iste primam legem scripsit, idolorum templa his tradi, qui Christo sunt deputati, cum eo sane leges proferebat Crispus filius ejus; secundam vero, Christianos solos militare, gentibusque ac exercitibus principari; tertiam, duas paschales hebdomadas, unam scilicet ante, et alteram post Resurrectionem, sine labore cujusquam operis celebrandas. His ita gestis, pax profunda et tranquillitas obtinuit orbem, et exsultatio fideles, concurrentibus assidue omnibus nationibus ad fidem Christi, et baptizatis, ac patria conquassantibus simulacra. (0908D)Verum enim vero, ut imperia difficile concordiam custodiunt, Constantinus vir ingens, et omnia efficere nitens quae animo praeparasset, simul principatum totius orbis affectans, Licinio bellum intulit, quanquam necessitudo et affinitas cum eo esset, ac primo eum in Pannonia vicit, secundo apud Cibalas juxta paludem Hiulcam nomine, Constantino castra Licinii nocte irrumpente, Licinius fugam petiit, Byzantiumque fuga volucri pervenit, ubi Martinianum officiorum magistrum Caesarem creat. Constantinus omni Dardania, Moesia, (0909A)Macedonia potitus, numerosas provincias occupavit. Varia deinde inter eos bella, et pax reconciliata ruptaque est. Denique Licinius denuo pugnaturus contra Constantinum, spem victoriae habebat per divinationes et sacrificia. Denique etiam Graeci dicunt tunc eum expertum divinationem Delphici Geminique Apollinis, eique consulenti de bello respondisse fertur daemonium: O senex valde te juvenes pugnatores observant, tuaque vita soluta est, saevaque senectus te excipiet. Interea Constantinus acie potior, Licinium navali, et terrestri praelio vicit, et eum apud Nicomediam Bithiniae urbem indumentum regium deferentem in deditionem cepit, et contra sacramenti religionem Thessalonicae in custodiam missum, privatum una cum Martiniano jussit occidi, metuens, Herculii Maximiani soceri sui exempto, ne (0909B)iterum depositam purpuram in perniciem reip. sumeret. Hic Licinius annum dominationis fere post decimum quartum, vitae proxime sexagesimum, occiditur: avaritiae omnium cupidine pessimus, neque alienus a luxu venereo, asper admodum, haud mediocriter impatiens, infestus litteris, quas per inscientiam immodicam virus ac pestem publicam nominabat, praecipue forensem industriam. Agraribus plane, ac rusticantibus, quod ab eo genere ortus esset et alitus, satis utilis, ac militiae custos ad veterum instituta severissimus. Spadonum et aulicorum omnium vehemens domitor, tineas soricesque palatii eos appellans. Eodem tempore res Romana sub uno Augusto, et tribus Caesaribus, quod nunquam alias fuit, cum liberi Constantini Galliae, Orienti Italiaeque praeessent. (0909C)Verum insolentia rerum saecularium aliquantum Constantinum ex illa favorabilis animi docibilitate mutavit. Primum necessitudines persecutus, egregium virum, et bonae indolis juvenem, sororis filium, Commodum interfecit; mox Crispum, Fausta conjuge, ut putant, suggerente, necari jubet, dehinc uxorem suam Faustam in balneas ardentes conjectam interemit, cum eum dolore nimio nepotis, mater Helena increparet, post numerosos interfecit amicos, vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis comparandus. Innumerae in eo animi corporisque virtutes claruere, militaris gloriae appetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, verum ita ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos, fortissimas gentes et (0909D)copiosissimas, post civile bellum, in illo barbaricissimo solo, hoc est, in Sarmatarum regione, varie profligavit, pace his ad postremum data, ingentemque apud Barbaras gentes memoriae gratiam collocavit. Calocerum quemdam in Cypro aspirantem novis rebus oppressit. Tricennalibus suis Dalmatium fratris sui Dalmatii filium Caesarem legit. Fuit vero ultra quam aestimari potest laudis avidus. Hic Trajanum herbam parietariam ob titulos multis aedibus inscriptos appellare (0910A)solitus erat. Hic pontem in Danubio construxit, habitum regium gemmis, et caput exornans perpetuo diademate. Commodissimus tamen multis rebus fuit, calumnias sedare legibus severissimis, civiles nutrire artes, praecipue studia litterarum, legere ipse, scribere, meditari, audire legationes, et querimonias provinciarum, affectator usti amoris, quem omni sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opulentiores eos clarioresque praestaret. Multas leges erogavit, quasdam ex bono, et aequo, plerasque superfluas, nonnullas severas. Primusque urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Nam cum ei omnia prospere cederent, propriam voluit habere (0910B)civitatem. Veniensque ad campum ante Ilium positum juxta Hellespontum super Ajacis tumulum, ubi Achivi contra Trojam pugnantes habuerunt castra, civitatem designavit, portasque fecit, quae hactenus videntur a navigantibus. Haec agenti per noctem Deus apparuit, monens ut alium quaereret locum, eumque monens pergere ad Byzantium Thraciae, illic eum habitare jussit. Quam, cum primitus Byzantium vocaretur, auxit, et maximo circumdedit muro, et diversis ornatam fabricis, aequam imperiali Romae constituit, et denominatam Constantinopolim appellari secundam Romam lege firmavit, sicuti lex ipsa in marmorea platoma noscitur esse conscripta, et juxta equestrem statuam ejus in Strategio est constituta. Eaque summa liberalitate data, in illustribus domibus eos qui ab urbe (0910C)Roma erant viros rationabiles collocavit, et ex aliis locis secundum genus eligens, et domos magnas eis distribuens, ut habitaretur civitas, egit. Tunc etiam templum sanctae Sophiae, et sanctae Irenae, et apostolorum, et sancti Motii, et archangeli, Dei amicus princeps aedificavit. Tunc funditus templo Asclepii penes Aegas, et Veneris in Affacis situ destructo, multisque aliis eversis, horum reditus donavit Ecclesiis. Simulacra namque ornata, publice in Constantinopolitana urbe proposuit, et tripodas Delphicos in circo ad spectaculum dedit, quae cum ipso videantur aspectu, superfluere feruntur. Tunc multae gentes ad baptismum accesserunt miraculis actae, quae patrata sunt a captivis sacerdotibus, qui fuerant sub Gallieno captivati. Interea mater (0910D)imperatoris, Helena nomine, in somnis admonita Jerosolymam properavit, et sepulcrum Christi, quod licet difficile, tamen invenit sordibus coopertum, et desuper templum Veneris aedificatum, ubi virgineis cantibus insultabant, praecepitque destrui sceleratissimum templum, ipsumque pulverem funestis sacrificiis violatum ejici, et procul a civitate dispergi. Exin locum purgari praecipiens, statim palam monumentum Domini apparuit. Apparuerunt et circa illud suffossae tres cruces, et (0911A)clavi, simul et titulus litteris Hebraeis, Graecis et Latinis, conscriptus, JESUS NAZARENUS REX JUDAEORUM. Dicitur autem quia mortuus crucis tactu surrexit. De hoc ligno Sibylla dixit apud Paganos: O ter beatum lignum, in quo Deus extensus est. Tunc ergo, quae crux Domini esset, quae latronum, dubitare coeperunt. Proinde Macarius civitatis praesul hujusmodi tractatu dubitationem solvit. Mulieri namque nobilitate clarae longa aegritudine fatigatae unam illarum crucium cum oratione promptissima adhibens, virtutem Salvatoris agnovit. Mox enim ut mulierem attigit crux, passionem saevissimae aegritudinis effugavit, et feminae salutem restituit. De clavis quidem, quibus manus Christi fuerant perforatae, alios in galeam misit imperatoris, filii capitis providentiam gerens, ut jacula bellica submoveret, alios (0911B)freno equino permiscuit, et cautelam imperatoris agens, veterem philosophiam adimplens. Olim enim Zacharias propheta clamaverat dicens: Et erit quod in freno est sanctum Domino omnipotenti. Salvatoris vero crucis partem quidem aliquam filio distribuit, quam Constantinus suscipiens, et credens salvari civitatem ubi haec particula servaretur, in sua statua, sicut fertur, in foro Constantini posita super columnam porphyreticam, devote condidit. Reliquam vero partem in argentea theca clausam, Macario sacerdoti civitatis reliquit, et undique congregans artifices, maximas illic ornatasque ecclesias aedificavit. Post haec imperator curam habens maximam Christianorum, Paganorum superstitionem aversabatur, removitque monomachias et suas imagines in templis poni praecepit, et cubitum, quo mensuratur Nilus, non jam in (0911C)templum Serapidis annis singulis, sed in ecclesiis portari sancivit. Igitur Constantinus bellum adversus Parthos moliens, qui jam Mesopotamiam fatigabant, trigesimo et secundo anno imperii, aetatis vero sexagesimo et sexto aegritudine captus, ex urbe Constantinopolitana, quasi ad calidas aquas egressus est Nicomediam. In villa publica morbo consumptus est, facto testamento tribus filiis, consulatu Feliciani et Taciani, undecimo Kalendas Junii. Fuit irrisor potius quam blandus, unde proverbio vulgari Trachala dictus. Decem annis praestantissimus, duodecim sequentibus latro, decem novissimis pupillus, ob profusiones immodicas nominatus. Mors ejus etiam ante biennium denuntiata est per crinitam stellam, quae inusitatae magnitudinis aliquandiu fulsit: eam Graeci κομήτην vocant; (0911D)atque inter divos meruit referri. Corpus autem ejus in aureo locello collocatum, Constantinopolim est devectum, et in palatii celso loco repositum. Quod in multis honoribus atque veneratione, quasi viveret, habebatur, donec aliquis filiorum ejus assisteret. Postea vero ab Oriente Constantio veniente, cum imperialibus (0912A)exsequiis funus ejus sepultum est in ecclesia apostolorum in sepulcro porphyretico.

Is successores filios reliquit, atque unum Dalmatii fratris filium. Hi singuli has partes regendas habuerunt. Constantinus filius ejus primus; in decennali suo ejus genitor fecit eum habere principatum super cuncta trans Alpes. Secundum Constantium in vicennali suo in Oriente constituit, a freto Propontidis in Asiam, atque Orientem. Constantem vero juniorem in tricennalibus suis in Illyricum, Italiamque et Africam, ordinavit. Dalmatium in Thraciam, Macedoniamque et Achaiam. Annibalianum Dalmatii Caesaris consanguineum in Armeniam nationesque circum socias. Verum Dalmatius Caesar prosperrima indole, neque patruo absimilis, haud multo post oppressus est factione (0912B)militari, et Constantio patrueli suo sinente potius quam jubente. Constantinus igitur dum nititur partes junioris fratris invadere, bellum contra eum commovit, et dum inconsultius apud Aquileiam bellum aggressus est, a Constantis ducibus interfectus est, et in fluvium projectus est, cui nomen Alpha est, non longe ab Aquileia, consulatu Acindini et Procli. Quam ob rem Romani imperii principatus Occidentalium quidem partium pervenit ad Constantem, Orientalis autem ad Constantium. Eodem tempore etiam remp. contigit valde turbari. Gens namque Francorum circa Gallias constituta Romanis erat infesta, quam Constans oppressit, et Rom. imperio subjecit. Tunc etiam terraemotus maximus in Oriente factus est, et praecipue in Antiochia, quae anno jugiter est commota, et Neocaesarea civitas Ponti (0912C)cecidit.

CONSTANTIUS.

Constantius autem et Constans leges ediderunt, Judaeum non emere servum, alioquin auferri eum, et publicis rationibus tradi. Porro, si et circumcidere ausus fuerit servum, gladio puniri talia praesumentem.

CONSTANS.

Igitur Constantis imperium strenuum aliquandiu et justum fuit. Mox cum et valetudine inprospera et amicis gravioribus uteretur, ad gravia vitia conversus, cum intolerabilis provincialibus, militi injucundus esset, et cum circa Gallias venandi cupidine per silvas saltusque erraret, conspiravere aliquanti militares in ejus necem, auctoribus Crestio et Marcellino, simulque (0912D)Magnentio. Qui, ubi patrandi negotii dies placuit, Marcellinus natalem filii simulans plerosque ad coenam vocat. Itaque in multam noctem convivio celebrato, Magnentius quasi ad ventris solita secedens, apud Augustudunum habitum imperialem capit. Ea re cognita Constans fugere conatus, apud Helenam oppidum Pyrenaeo proximum non longe ab Hispaniis, a Gaisone cum lectissimis misso interficitur, anno imperii decimo septimo, (0913A)aetatis tricesimo. Nam Caesar triennio fuit. Hic fuit debilis pedibus manibusque articulorum dolore, fortunatus coeli temperie, fructuum proventu, nulla a barbaris formidine per omne tempus, sine gravi crudelitate terribilis. Diversa Constantii fortuna fuit. A Persis enim multa et gravia perpessus, saepe captis oppidis, urbibus obsessis, caesis exercitibus, nullumque ei contra Saporem praelium fuit prosperum, nisi quod apud Singarum, haud dubiam victoriam militum ferocia amisit, qui pugnam seditiose et stolide contra rationem belli die jam praecipiti poposcerunt. Per idem tempus Dyrachium Dalmatiae terraemotu collapsum est. Interea terraemotu magno, et in civitate Beryto Phaenices facto, plurima pars ejus corruit, ita ut multi gentiles ingrederentur ecclesiam, se ritum (0913B)Christianorum servaturos spondentes. Igitur post Constantis necem, Magnentio Italiam, Africam, Gallias obtinente, etiam Illyricum res novas habuit. Vetranio enim magister militum ad imperium in Pannonia apud Mursam consensu militum electus est. Quem grandaevum jam, et cunctis amabilem diuturnitate, et felicitate militiae ad tuendum Illyricum principem creaverunt, virum probum, et veterum morum, ac jucundae civilitatis, sed omnium liberalium artium expertem, adeo ut ne elementa quidem primarum litterarum nisi grandaevus, et jam imperator acceperit. Tunc Constantius imperator Gallum patruelem suum Caesarem fecit, cui nomen suum imponens, Syriam Antiochiae habitandam destinavit, ut partes per eum custodirentur Orientales. Quo ad Antiochiam veniente, circa (0913C)Orientem signum apparuit in coelo die Pentecostes. Columna namque sub specie crucis in coelo visa est, speciem luminis habens extensam a Golgotha usque ad montem Olivarum. In circuitu autem ejus corona erat, velut Iridis speciem habens. Hoc et Constantius Gallus vidit. Interea Constantius Augustus ad ultionem fraternae necis bellum civile commoverat castrametatus in Illyricum. Cogebat enim eum fraternae necis ultio, et maxime Vetranionis, qui per milites Augustus fuerat factus. Cumque venisset Sirmium, mutuo foederibus habitis Vetranionem vidit. Factumque est ut milites qui eum constituerant transirent ad favorem Constantii: quo facto, solum Constantium imperatorem Augustum voce missa clamaverunt. Cumque de Vetranione nulla memoria fieret, ille repente sciens se traditum, (0913D)ad pedes se prostravit imperatoris. Porro Constantius auferens ei coronam, simul et purpuram, clementer ei locutus est, monens ut sub schemate privato quiesceret, quod ejus utique aetati convenientius quam habere nomen sollicitudinibus onustatum. Jussitque ei sumptus uberrimos ex publicis functionibus exhiberi, (0914A)fuit enim prope ad stultitiam simplicissimus. Cumque in Prusa Bithyniae Vetranio moraretur, Constantius scripsit ei dicens quia multorum bonorum ei causa fuisset, quem a tantis cogitationibus et malis sibi provenientibus liberasset; nec se bene fecisse, quia quae sibi praestare debuerat, illi potius impendisset. His diebus Romae Nepotianus, Eutropiae Constantii sororis filius, hortantibus perditis, Augusti nomen rapit. Quem octavo die vigesimoque Magnentius oppressit. Caput ejus pilo per Urbem circumlatum est, gravissimaeque proscriptiones et nobilium caedes fuerunt.

MAGNENTIUS.

Hoc tempore Constantius cum Magnentio apud Mursam dimicans vicit, in quo bello pene nunquam amplius Romanae consumptae sunt vires, totiusque imperii fortuna (0914B)pessumdata. Dehinc enim, cum se Magnentius in Italiam recepisset, apud Ticinum plures fudit, et, ut victoria solet, audacius persequentes, veniensque Romam, multos peremit senatores et populos. Ibique agnoscens vicinos esse contra se milites Constantii, accessit ad Galliae partes occidentalis. Cumque multa et gravissima inibi praelia in alterutros exercerent, modo isti, modo illi victores esse videbantur. Novissime autem devictus Magnentius fugit, vidensque milites, quasi de perditione tristes, stans excelsiori eos nitebatur allocutionis consuetudine confortare. Tunc illi favorem solitum Magnentio exhibere parati, inviti, et nolentes clamaverunt omnes una voce: Constanti Auguste, tu vincas. Hoc augurium Magnentius traxit ad semetipsum, tanquam ei divinitus concederetur imperium, et propterea (0914C)ad ulteriora tendebat. Sequentibus autem Constantii militibus circa montem Seleucum facta congressione, solus fugiens venit in Lugdunensem urbem, comprehendensque suam matrem, et fratrem seniorem, quem ad tuendas Gallias Caesarem constituerat, occidit. Nec multo post a Constantii militibus ibidem coangustatus, gladio occulte proviso, ictum pulsu parietis juvans transfosso latere, ut erat vasti corporis, naribusque, et ore cruorem effundens, mense imperii quadragesimo secundo, aetatis prope quinquagesimo, exspiravit, anno imperii Constantii sexto, et Galli Constantii consulatus anno secundo, XVIII Kalendas Septembris. Fuit is ortus parentibus barbaris, qui Galliam inhabitabant. Legendi studio promptus, sermone acer, animi tumidi et immodici, timidus, artifex tamen ad occultandam audaciae (0914D)specie formidinem. Ejus morte audita, Decentius frater ejus laqueo fascia composito vitam finivit. In his ergo praeliis ingentes Romani imperii vires consumptae sunt, ad quaelibet bella externa idoneae, quae multum triumphorum possent securitatisque conferre. Sed neque sic circa rempub. quies evenit. Nam (0915A)post paululum apud occidentales Gallias, Silvanus quidam res novas molitus, tyrannus est exortus, quem duces Constantii vigesimo octavo die perimunt. Fuit ingenio blandissimus, quanquam barbaro patre genitus, tamen institutione Romana satis cultus, et patiens. Porro Judaei in Diocoesarea Palaestinae residentes vicina loca turbabant, et sumentes arma tentabant resultare Romanis. Post haec itaque Gallus Caesar cum Antiochiae degeret, exercitu destinato eos interfecit, civitatemque vastavit. Cumque sibi videretur prospere gessisse, felicitatem non ferens, accessit ad tyrannidem, et insinuans imperatori suam intentionem, quaestorem vocabulo Magnum, et Domitianum praefectum Orientis occidit. Ob quam rem Constantius indignatus, evocavit eum. Qui cum contemnere non valeret, pergebat ad (0915B)principem. Cumque contra insulam Falconensem venisset, illic eum Constantius praecepit interimi, anno imperii sui septimo, et consulatus ipsius Galli anno tertio. Vir fuit natura ferus, et ad tyrannidem promptior, si suo jure imperare licuisset. Solus in imperio Romano eo tempore Constantius princeps et Augustus fuit. Nunc igitur de Claudio Juliano pauca dicenda sunt, ejusque genere, ac disciplina, et quomodo venerit ad imperium. Constantinus, qui Byzantium suo nomine Constantinopolim appellavit, duos habuit ex eodem patre, non ex eadem matre, germanos. Quorum unus Dalmatius, alter Constantius vocabatur. Constantius autem duos habuit natos, Gallum et Julianum. Post mortem Constantini conditoris Constantinopolitanae civitatis, dum milites juniorem Dalmatium peremissent, (0915C)tunc, et isti, functo jam patre, pene mortis periculum sustinuerant cum Dalmatio, nisi Gallum quidem aegritudo, quae putabatur inevitabilis, liberasset, Julianum aetas infantilis, erat enim annorum octo. Cumque ab eis fervor imperatoris quievisset, Gallus circa Ephesum apud doctores erat, ubi etiam a progenitoribus possessiones habebat. Porro Julianus crescens in auditoriis Constantinopolitanae urbis, exercebatur in basilica, ubi doctores erant, habitu privato procedens, habebatque paedagogum eunuchum nomine Mardonium, grammaticum Nicoclem Laconensem, rhetoricam vero legebat apud Ecybolium Sophistam. Erat enim Julianus ab initio Christianus. Cumque lectione proficeret, etiam fama per populum volitabat, quia posset etiam rempub. gubernare. Quod dum latius panderetur, aestuationes (0915D)induxit Constantio imperatori. Quamobrem abstinuit eum ab urbe regia, et misit Nicomediam, praecipiens ne conveniret apud Libanium Sophistam Syrum. Tunc enim Libanius a paedagogis Constantinopoli expulsus, Nicomediae morabatur. Prohibebatur ergo Julianus apud Libanium legere, eo quod paganus esset, verumtamen librorum ejus lectionibus utebatur, cumque proficeret (0916A)in rhetorica, supervenit in Nicomedia Maximus philosophus, non ille Byzantius pater Euclidis, sed Ephesius, quem postea quasi artes magicas exercentem Valentinianus imperator praecepit occidi. Tunc igitur non ob aliam causam Nicomediam venerat, nisi Juliani fama protractus. Apud quem, cum Julianus verba philosophica praegustasset, coepit etiam doctoris imitari religionem. Is enim etiam imperii cupidinem in animum ejus immiserat. Cumque haec non laterent aures imperatoris, inter metum spemque constitutus, suspicionem celare volens, quia qui dudum integer fuerat Christianus, postea proditor est effectus, tonsus monachicam simulabat vitam, et latenter quidem exercebatur in philosophica, in manifesto autem sacros Christianorum legebat libros. Denique in Ecclesia Nicomediae lector (0916B)est constitutus, et divinos Codices in ecclesia audiente populo legebat. Porro sub hoc habitu furorem declinavit imperatoris. Haec equidem pro timore faciebat, nequaquam a spe recedens, quam mente conceperat, dicebatque plurimis amicorum suorum, felicia fore tempora, quibus ipse rerum potiretur. Post paulum vero perempto Gallo Julianus repente fit suspectus imperatori, qui etiam eum custodiri praecepit, et dum fuga lapsus fuisset, diversa circumeundo salvatus est. Vixque sero uxor imperatoris Eusebia celatum inveniens, supplicavit imperatori, quatenus nihil mali pateretur, sed ut potius ad philosophandum mitteretur Athenas. Coepit igitur Julianus imperialia sceptra desiderare. Quamobrem discurrens universam Helladam, vates quaerebat responsa reddentes, consulens si ad suum imperium perveniret, (0916C)invenitque virum, qui ei desiderata se dicere fateretur. Is eum perducens ad quemdam idolorum locum, et intromittens in adytum, seductores daemones evocavit, quibus solemniter apparentibus, terrore compellitur Julianus in fronte sua crucis signaculum formare. Tunc daemones tropaei dominici figuram respicientes, repente disparuerunt. Quod agnoscens magus, coepit culpare Julianum. At ille terrorem significavit, et crucis se dixit obstupuisse virtutem, eo quod videntes hoc signum daemones evanuerunt. Porro magus: Non hoc suspiceris, o bone vir, quia timuerunt, sicut ais, sed abominati hoc signum potius recesserunt. Et ita capiens miserum, odio replevit Christiani signaculi Julianum. Post haec igitur Constantius evocavit Julianum, et constituit Caesarem septimo Idus Novembris, (0916D)dansque ei conjugem Helenam sororem suam, quae Constantia dicta est, contra barbaros eum destinavit, ad Gallias. Hi namque barbari, quorum imperator Constantius contra Magnentium solatia petierat, cum nihil profuissent contra tyrannum, Romanorum vastabant urbes, alias expugnabant. Ubique foeda vastitas erat, Romanumque imperium non dubia jam calamitate (0917A)nutabat. Cum esset ergo juvenculus Julianus, jussit ei imperator ut praeter consilium ducum nihil moliri praesumeret. Cumque duces accepta potestate negligerent, et propterea barbari superarent, tunc Julianus duces quidem deliciis vacare permisit: sumens autem milites, eisque spolia interemptorum hostium compromittens, initium vincendi barbaros fecit, et amorem suum apud milites collocavit. Fertur itaque quod dum in quamdam civitatem fuisset ingressus, corona laurea, quibus solent civitates ornari, inter columnas pendens, rupto fune, super caput ejus decidit, eumque aptissime coronavit. Quo facto, cuncti clamavere quia ei signum foret imperii. Interea Julianus, cum apud imperatorem de ducum negligentia quereretur, alter armorum mittitur magister, ejus alacritati conveniens, (0917B)cujus ministerio cum barbaris fiducialiter est congressus. Et dum illi per legatos litteras imperatoris eos ad provincias invitantis ostenderent, tunc ille legatos eorum misit in vincula; factaque congressione cum modicis copiis Romanorum apud Argentoratum Galliae urbem ingentes copias hostium exstinxit. Stabant acervi montium similes, fluebat cruor fluminum modo, captus rex nobilis Chonodamarus, et Constantio missus, fusi omnes optimates, redditus limes Romanae possessionis. Ac postmodum cum Alamannis apud Rhenum fluvium residentibus dimicans, potentissimum eorum regem Bodomarium cepit, claraque victoria decoratus, cum mediocritate vitae, atque mansuetudine militibus praeesset, ab eis appellatur Augustus. Cumque corona deesset imperialis, (0917C)unus signa portantium, torquem quem habebat in collo sumens, Juliani capiti circumposuit.

JULIANUS.

Hoc ergo modo Julianus imperator est factus. Hoc facto, nihil de Constantio cogitans, judices ab illo factos honoribus mulcebat, et ad illius invidiam litteras proferebat, quibus ostenderet eum, propter bellum contra Magnentium gestum, in Romanorum terras barbaros induxisse. Hunc Constantius urgere legationibus, ut in statum nomenque pristinum revertatur. Julianus mandatis mollioribus refert se sub nomine celsi imperii multo officiosius pariturum. Igitur Julianus repente religione mutata, cum prius Christianus esse putaretur, semetipsum pontificem nominabat, et veniens ad templa paganorum sacrificabat, suadebatque subjectis talia (0917D)colere, et Christianorum baptisma, sacrificiis, et innovationibus, quas expiationes pagani vocant, et sanguine immolationum studebat abluere, et abrenuntiare Christianae (0918A)professioni. Cumque Constantius propter bellum Persicum Antiochiae moraretur, sperans ille quia sine bello posset Illyricum detinere, ad eos agebat iter, dicens se velle Constantio satisfacere, tanquam non sponte, sed voluntate militum infulas imperii suscepisset. Dicitur itaque, dum ad hos terminos accessisset, vindemia jam collecta circa occasum Pleiadum, uvas denuo fuisse prolatas, insuper etiam imbrem ex aere descendentem in ejus vestem simul, ac caeterorum, singulas crucis signacula guttulas formasse. Hoc facto videbatur et ipsi, et aliis, quia botris extra tempus illatis, bonum ei panderetur indicium, imber autem cadens vestem super quam ceciderat roboraret. Alii vero dicebant uvarum signum praeter tempus significare perditionem imperatoris, ad instar hujusmodi botrorum, (0918B)et parvi temporis fore ejus imperium. Porro de cruce dicebant, praeminitare hoc signum, quia sit coeleste dogma Christianorum, et oporteat signari cunctos crucis signaculo. Cum audisset itaque Constantius contra se venire Julianum, instructione belli Parthici derelicta, Constantinopolim veniebat. Cumque iter faciens magis magisque ardens dolore, atque ut erat talium impatiens, acriter festinaret, in radicibus Tauri montis, apud oppidum Mopsocrenen inter Ciliciam et Cappadociam febri acerrima, quam indignatio nimia vigiliis augebat, interiit III Nonas Novembris, consulatu Tauri et Florentii, anno imperii tricesimo octavo, aetatis quinto et sexagesimo. Ex quibus tredecim cum patre regnavit, viginti quatuor post illum, id est, septem solus, cum fratribus atque Magnentio sedecim, meruitque (0918C)inter divos referri. Eodem tempore, magno terraemotu Constantinopolis pars diruta est. Iste fuit vir egregiae tranquillitatis, placidus, nimium amicis et familiaribus credens, mox etiam uxoribus deditior, qui tamen in primis se imperii annis ingenti modestia egerit. Familiarium etiam locupletator, neque inhonorans, quorum laboriosa expertus fuisset officia. Ad severitatem tamen propensior, si suspicio imperii moveretur, mitis fuit alias, felix bellis civilibus, externis lacrymabilis, mirus artifex in sagittis, a cibo, vinoque, et somno multum temperans, patiens laboris, facundiae cupidus, quam cum assequi ingenii non valeret tarditate, aliis invidebat, spadonum, aulicorum, vernaculorumque amori deditus, uxorumque, quibus contentus, nulla libidine transversa, aut injusta (0918D)polluebatur. Sed ex conjugibus, quas plurimas sortitus est, praecipue Eusebiam dilexit, decoram quidem, verum per Adamantias, et Gorgonias, et alia importuna (0919A)ministeria, vexantem famam viri contra quam feminis modestioribus mos est, quarum saepe praecepta maritos juvant. Namque, ut caeteras omittam, Pompeia Plotina, incredibile dictu est, quantum auxerit gloriam Trajani, cujus procuratores cum calumniis provincias agitarent, adeo ut unus ex his diceretur locupletum quemque ita convenire: « Quae habes? Unde habes? » tertium, « Pone quod habes, » illa conjugem corripuit, atque increpans quod laudis suae esset incuriosus, talem reddidit postea, ut exactiones improbas detestans, fiscum lienem vocaret, quod eo crescente reliqui artus tabescant.

Igitur defuncto Constantio, Julianus jam Thracas obtinebat, et deinceps Constantinopolim veniens appellatus est Augustus. Interea dum Constantinopolim (0919B)fuisset ingressus, coepit cogitare sibi populum complacare, et eorum favorem decenter acquirere: quod hac arte fecit. Bene namque sciebat Constantium ab omnibus populis nomen consubstantialitatis amplectentibus odiri: ob quam rem ab ecclesiis videbantur exclusi, et episcopi confiscati, exsilioque directi. Simul etiam noverat et paganos fuisse contristatos prohibitione sacrificiorum, et desiderare adipisci tempus, quo eorum aperirentur templa, ut haberent idolis immolandi licentiam. Sic igitur utrumque populum moeroribus vulneratum a defuncto cognoscens, et communiter omnes eunuchorum violentia, et praecipue Eusebii Nicomediensis episcopi rapinis ingemiscentes, qui suam sedem reliquerat, et Constantinopolitanam invaserat: Julianus ita apud omnes semetipsum artificioso velamine commendabat. (0919C)Et aliis Christianis quidem amare se fingebat, aliis autem paganis per vanam gloriam largus erat, omnibus tamen qualis esset in commune religione monstrabat. Et primum quidem crudelitati Constantii circa subjectos derogans, et eam coram universo populo redarguens, jubet episcopos exsilio deportatos evocari, et confiscatas eorum reddi substantias. Templa quoque paganorum velociter suos necessarios praecepit aperire, eos autem qui fuerant ab eunuchis oppressi, recipere, quae male ab eis fuerant abjecta sancivit. Eusebium vero praesidentem imperiali cubiculo morte damnavit, non solum quia multos oppresserat, sed quia Gallum quoque fratrem ejus consilio audierat interemptum. Et corpus quidem Constantii regio honore sepelivit. Ejecit vero e palatio eunuchos, tonsores, et coquos: (0919D)eunuchos quidem, quia uxor ejus obierat, post quam non duxit aliam; coquos autem, eo quod cibis simplicibus uteretur; tonsores vero, quia multis, inquit, sufficit unus. Scriptorum autem plurimos antiquae fortunae restituens, reliquis eorum mercedem scripturae dare praecepit. Abscidit quoque etiam publicum cursum mularum et caballorum. Haec ejus opera laudant pauci, vituperant multi. Is enim etiam noctibus vigilans conscribebat libros, et descendens in senatu publice recitabat. Solus enim imperatorum a Julio Caesare in curia senatus recitavit orationes. Honorabat disciplinarum cultores, maxime philosophantes. Habebat autem plurimum vanae gloriae vitium, et in oratione, quam de Caesaribus scripserat, cunctos ante se principes laceravit. (0920A)Hac ergo arrogantia motus, etiam contra Christianos conscripsit libros. Ut ergo coquos atque tonsores expelleret, opus philosophi, non tamen imperatoris egit; ut detraheret, atque laceraret, nec philosophi, nec principis fuit. Igitur Julianus dudum studens Paganitatem in omni sua ditione dilatari, et Christianitatem exterminari, primum quidem Galilaeorum filiis (sic enim Salvatoris nostri cultores denominabat) praecepit ne poetarum aut philosophorum legerent disciplinas. Propriis, inquit, pennis vulneramur secundum proverbium, ex nostris enim armati conscriptionibus, contra nos bella suscipiunt. Et templa quidem erant aperta, sacrificiaque Paganorum per civitates secundum voluntatem illius procedebant; ipse autem aestuabat, ne fervor ejus Christianorum abundantia frustraretur. Et maxime (0920B)pulsabatur, quia multi sacerdotum suorum Christianas habebant uxores, et filios et servos. Arbitratus autem Christianitatis statum ex vita bona et conversatione consistere, studuit ubique templa paganorum instructione et ordine Christianae religionis ornare sedibus atque processionibus: Paganorum dogmatibus atque monitionibus lectores suae superstitionis instituit, adinstar clericorum, ut horas certas, et dies, et orationes solemniter observarent, praecipiens pariter habere curas virorum atque mulierum philosophare scientes, habitaculis peregrinorum et pauperum, aliaque providentia circa egenos exhibita, paganorum religionem componere, et pietatis habere nomen. Si quis autem sponte vel invitus peccaret, secundum traditionem Christianorum instituit, ut post poenitentiam mediocrem constitutam (0920C)sustineret correptionem. Praecipue vero zelatus dicitur notas litterarum episcopalium, quibus solent alterutris scribentes commendare peregrinos, et ubi proficiscuntur, et a quibus veniunt modis omnibus indicare, et solatia promereri, tanquam noti et amici sint, testimonio directi signaculi. Haec considerans festinabat, ut pagani Christianorum consuescerent officiis. Scribens enim Arsabo pontifici Galatiae tali modo epistolam: « Paganorum, inquit, ritus nondum agitur secundum intentionem nostram, propter cultores ejus in negligentia positos. Nam deorum claritas, magnitudo, atque sublimitas, omni ratione, omnique spe major est; sed propitii sint nostris animis dii, propter negligentiam quam habemus, cum illorum providentia in parvo tempore tanta facta mutatio sit, quantam nec orare primitus quicunque (0920D)praesumpserat. Cur ergo credimus hoc posse sufficere, neque respicimus quemadmodum superstitionem Christianorum auxit cura peregrinorum, et circa sepulturas, et mortuos multa solatia, honestaque conversationis studia, non vera, sed ficta. Quas res arbitror sub veritate apud nos debere geri. Non itaque fas est te solum talem esse, sed omnes abolute circa Galatiam sacerdotes, quos aut deprecare, aut oratione flecte, aut certe festinanter a sacerdotali ministerio remove, nisi diis cum conjugibus, et filiis, atque servis, colla submiserint, non ferentes ulterius eorum servos aut filios hoc facere, contemnentes autem Galilaeos impie contra deos agentes, et impietates pietatibus praeponentes. Deinde cunctos admone, ut sacerdos neque ad spectacula (0921A)procedat, neque in tabernis bibat, aut cuilibet arti, aut operibus turpibus, aut impudentibus praesit. Qui obediunt honorentur, inobedientes expelle. Xenodochia constitue per singulas civitates, ut nostra peregrini clementia perfruantur, non tantum nostri, sed etiam extranei pecuniis indigentes. Ut autem habeas unde fiat, interim decrevi singulis annis triginta millia modios tritici per universam dari Galatiam, et sexaginta millia vini sextarios. Horum quinta pars pauperibus templa observantibus debet expendi, reliqua peregrinis, indigentibusque distribui. Turpe namque est ut Judaeos quidem non abjiciant, sed potius nutriant impii Galilaei et suos pariter et nostros, nostri vero nostrorum solatio deserantur. Quapropter doce etiam collationes facere paganos ad talia ministeria, paganorumque vicos (0921B)offerre diis primitias frugum, eosque hujusmodi benefactis institue, docens eos hoc opus olim fuisse nostrorum. Homerus enim hoc probat, introducens Eumenum talia facientem. Nos ergo neque bona nostrorum imitamur, sed aliis remittimus, negligentia non confusi, magis autem deorum reverentiam respuentes. Si igitur haec te facientem cognovero, ego laetitia plenus ero. Praesides provinciarum rarius domi suscipe, frequenter eis scripta transmitte. Ingredientibus eis civitatem, nullus sacerdotum occurrat. Cumque ad templa venerint deorum, intra januas eis nemo praecedat militum, aut forte praecedentium officiorum, sed qui voluerit subsequatur. Cumque ad ipsum limen templi pervenerit, privatus existat. Tu enim, sicut nosti, judex intus es. Hoc enim etiam sacra sanctio videtur exigere. Obedientes igitur (0921C)pro veritate pii sint, reluctantes vanae gloriae comprimantur. Quid enim patiatur, aut quod mereatur auxilium, qui matrem deorum propitiam habere noluerit? Qui ergo eam neglexerint, non solum sine querela non erunt, sed etiam nostrae indignationis impetum sustinebunt. Neque enim fas est ut illi parcatur, qui deos habuerit inimicos. Suade siquidem eis ut si mea voluerint frui tuitione, omnes matri deorum studeant offerre culturam. » Haec itaque faciens imperator ad destructionem Christianorum, neque subjectis praevaluit, et aperte Christianis vim parare erubuit. Inter haec ut ad paganitatem milites insuescerent, studuit ad priscum schema reformare signum illud labarum sublimius Romanorum, quod Constantinus, sicut praedictum est, in (0921D)crucis formam mutaverat. Verum in publicis imaginibus depingebat Jovem quasi de coelo sibi coronam et purpuram deferentem, Mercurium et Martem in se respicientes, velut pro testimonio sapientis et fortis. Et hoc agebat imaginibus, ut sub occasione imperii latenter adorarentur dii, et hoc modo subjecti clanculo fallerentur. Arbitrabatur enim quia si hoc sponte eis imponeret, postea quae vellet impleret; si vero respuentes agnosceret, venia sublata torqueret, tanquam circa Romam solemnia reluctantes, et in republica, atque ipso imperio delinquentes. Pauci siquidem etiam poenis subditi, cognoverunt dolum, quia, sicut moris erat, adorare noluerunt. Turba vero, ut assolet, per ignorantiam simpliciter imagines adorabat, quod tamen imperatori nihil profuit. Cumque multa excogitaret, quibus (0922A)paganorum ritus extolleret, invenit modum qui plurimis Christianis militibus clarae virtutis coronam dedit. Cum venisset itaque tempus quo imperialia milites solent dona percipere (hoc enim agitur plerumque die Kalendarum Januariarum, et natali principum, et urbium regiarum), exquisivit quatenus eos simpliciter ex prisca consuetudine fallere potuisset. Jussitque ut unusquisque ad manus imperatoris accedentium, ab officiis admonitus, primo incensum offerret (erat enim ante eum thus positum, et ara) secundum antiquam Rom. consuetudinem. Tunc alii quidem licenter suam ostenderunt fortitudinem, et neque incensum offerre, neque donum accipere passi sunt. Alii vero, occasione legis et antiquitatis, neque mente perceperunt, quod commisere peccatum. Verum alii propter lucrum capti, aut timore perturbati, (0922B)seu jussione repentina conclusi, licet intellexerint, tamen paganitatem declinare non potuerunt. Plurimi siquidem per ignorantiam decepti, dum inter cibos, ut assolet, et pocula invocarent in alterutros Christum, respondens quidam dixit: Quid patimini invocantes Christum, quem ante paululum denegastis, dum donum ab imperante percipientes, thus in ignem mitteretis? Cumque hoc milites audissent, et quod gesserant agnovissent, statim exsilientes, publice currebant, atque impetu facto clamabant, Deumque suum et cunctos homines testabantur se Christianos esse, et in eo nomine permanere, atque per ignorantiam se fecisse, et, si dici posset, solam manum paganam esse, conscientiam vero nihil simul egisse. Cumque venissent ad principem, projecerunt aurum quod acceperant, et forti voce poscebant (0922C)ut reciperet quod dedisset, et occideret illos. Sic enim poenitentiam agere fatebantur, eo quod improvide eorum dextera peccasset, et studere propter Christum totum corpus poenae tradere. Cumque Julianus talia audisset, furore commotus, praecepit capita eorum incidere, et cum ducerentur ad mortem, sequente populo, et mirante virtutem eorum pro pietate susceptam, venerunt ad locum quo rei puniri solent. Tunc spiculatorem rogavit senior omnium, ut ante omnes caput cujusdam nomine Romani adhuc adolescentis abscinderet, ne dum aliorum respiceret mortem, frangeretur. Cumque ille genua fixisset in terra, et spiculator gladium evaginasset, venit repente nuntius clamore prohibens necem. Porro juvenculus ille occisione privatus ait: Non fuit (0922D)Romanus dignus ut Christi martyr appellaretur. Et licet sanguinem malignus imperator prohibuisset effundi, ductus invidia, verumtamen non eos in civitatibus habitare permisit, sed ad ultima Romanorum loca exsilio destinavit. Postea vero praecepit ut qui sacrificare noluerint, in palatio non intrarent, et neque collegio, neque foro eos, neque arbitrio, neque ulla dignitate, nec qualibet communione participare jussit. Interea Julianus, dum Constantinopoli apud Fortunam sacrificaret, accessit ad eum Mares episcopus Chalcedone, et publice impium, ac sine Deo, apostatamque vocavit. Ille vero solam ei improperasse fertur caecitatem. Erat enim senex, et pro imbecillitate oculorum manu alterius agebatur. Super haec etiam volens lacerare eum, consuete dixit: Neque Galilaeus Deus tuus curare te potest. Respondens vero (0923A)Mares: Ego quidem Deo meo gratias ago pro caecitate, quia hoc ideo gestum est in me, ne te videam pietate nudatum. Imperator autem nihil respondens abscessit. Sic enim putabat potius roborari paganitatem, si se patientem ac mitem erga Christianos demonstrasset. Igitur dum Persae mortuum cognovissent fuisse Constantium, capta fiducia venerunt ad terminos Romanorum, denuntiantes bellum. Ob quam rem Romanas vires contractas undique Julianus advexit, ut ad destinatam secum traheret perditionem, misitque in Delphos, et Delum, atque Dodonem, ad percipienda responsa, si expediret ei bella suscipere. Tunc universi vates, et pugnandi fiduciam dabant, et victoriam promittebant. Unum vero responsum pro exemplo mendacii vel seductionis inserere non pigebit. Est enim hujusmodi: (0923B)Nunc omnes aggredimur dei victoriae tropaea referentes circa fluvium Tigrem. Horum ego dux ero belligerator Mars. Horum itaque carminum ridiculum convenit divulgare, qui rationalem dominum Musarumque principem Pythium eum vocant. Ego autem mendacium seductionibus ejus inveniens inditum, ingemisco. Tigrem namque fluvium Tigrim voluit appellare; quoniam Tigris ejus est nominativus, et per Assyriorum arva discurrens, in Persicum sinum descendit. Per haec ergo responsa deceptus infelix et victoriam mente somniabat, et post Parthicum triumphum pugnam Galilaeis inferre parabat. Multos itaque vicos, castraque detinens jam etiam civitates capiebat, Assyriamque depopulatus, castra apud Ctesiphontem civitatem habuit. In qua in tantum obsedit regem, ut crebris legationibus (0923C)uteretur, offerens dare suae patriae partem, si soluto bello discederet, quod ille noluit, neque supplicantibus est misertus, neque mente percepit, quia vincere quidem bonum est, supervincere autem nimis invidiosum, credens praecipue magicis artibus, quas ei Maximus philosophus exhibebat, et arbitratus Alexandri Macedonis se gloriam percepturum, aut certe potiorem. Putabat enim, secundum Pythagoream Platonisque sententiam, ex mutatione corporum Alexandri animam possidere, aut esse potius in alio corpore alium Alexandrum. Ob hanc itaque causam Persarum regis noluit preces admittere. Interea cum in deserto loco captivorum primo habuisset ducatum, postea quidam senior transfuga, sub schemate proditoris, se ei compendiosum iter ostendere (0923D)compromisit. Cumque tribus diebus ambulantes ad majorem solitudinem venissent, in insidias inciderunt. Statim illum quidem senem fustibus occiderunt, confitentem se hoc fecisse pro patriae libertate, et libenter omnia tormenta sustinere. Cumque eum Parthi hinc urgerent, e castris jam positis, arrepto tantum clypeo procurrit. Cumque sic inconsulto ardore nititur ordines ad praelium componere, ab uno ex hostibus, et quidem fugiente, conto percutitur. Relatusque in tabernaculum, rursum ad hortandos suos egressus, paulatim sanguine (0924A)vacuatus, circa noctis fere medium defecit. Quidam autem dicunt jaculum repente delatum discurrens per brachium ejus in latus immersum esse. Qui vero justissimum intulit vulnus, hactenus ignoratur. Sed alii quemdam invisibilium virtutum esse ferunt, alii vero unum pastorem Ismaelitarum, alii militem fame et itinere fatigatum. Sed sive homo, sive angelus fuerit, palam est quod divinis jussionibus ministravit. Calistus autem, qui inter familiares tunc imperatoris militabat, et heroico versu ejus conscripsit historiam, ait eum vulneratum a daemone. Libanius vero Sophista Syrus, inter caeteras laudes, quas de vita ejus scripsit, in fine libri, sic ait: O Daemonum alumne, daemonumque discipule, et daemonum observator! Julianus ergo quarto consulatu suo, quem egerat cum Sallustio, VII Kalendas (0924B)Julii interiit, anno imperii sui tertio, septimo vero ex quo Caesar a Constantio fuerat ordinatus, vitae anno trigesimo primo. Post cujus mortem ejus magiae Carris compertae sunt. Per hanc agens, quoniam per Edessam pro piae religionis cultu transire noluerat, in templum, quod a paganis colitur, est ingressus. Ubi dum quaedam cum suis consortibus sacrilega celebrasset, januas et claustra disposuit, et quosdam ibi milites observare praecepit, ut interius nullus accederet, donec ipse remearet. Cumque mortuus fuisset Julianus, et Jovianus pius successisset, ingredientes in templum, invenerunt mulierem a capillis appensam extensas habentem manus, cujus uterum aperuerat, ut Persarum victoriam in jecore ejus inspiceret. In qua urbe, cum ejus nuntiatus fuisset interitus, publicam cuncti habuere festivitatem, (0924C)et non solum in ecclesiis, et sepulcris martyrum exsultabant, sed etiam in theatris victoriam praedicabant cum sacerdotibus exsultantes. Communiter enim clamabant omnes: Maxime fatue, ubi sunt vaticinia tua? Vivit Deus, et Christus ejus. Hic fuit vir egregius, et rempub. insigniter moderaturus, si per fata licuisset, liberalibus disciplinis apprime eruditus. Aequaverat enim philosophos et Graecorum sapientissimos, facundia ingenti, usu promptior, memoriae tenacissimae, atque amplissimae, in amicos liberalis, sed minus diligens quam principem decuit, corpore validus quidem, sed brevis fuit, barba prolixa, oculi currentes huc illucque directi, in provinciales justissimus, et tributorum, quantum fieri posset, repressor, civilis (0924D)in cunctos, mediocrem habens aerarii curam, gloriae avidus, ac per eam animi plerumque immodici, nimius Christianae religionis insecutor, perinde tamen, ut a cruore abstineret. M. Antonino non absimilis, quem etiam aemulari studebat, cultu numinum superstitiosus. Praefatus consulto sese de imperio nihil mandare, ne (uti solet in multitudine discrepantibus studiis amicorum) ex invidia regni prae discordia exercitus periculum pararet. Audax plusquam imperatorem decet, cui salus propria, cum semper ad securitatem (0925A)omnium, tum in bello maxime servanda est. Ita illum cupido gloriae flagrantior pervicerat, ut neque terraemotu, neque plerisque praesagiis, quibus vetabatur Persidem petere, adductus sit finem ponere ardori, ac ne noctu quidem visus ingens globus coelo lapsus ante diem belli, cautum praestiterit.

JOVIANUS.

Igitur altera die absque omni dilatione Joviano infulas imperatoris imponunt. Erat enim vir fortis, et nobilis, et illo tempore Millenarius, quo Julianus electionem militibus lege proposuit, ut aut sacrificarent, aut militia cederent. Qui cingulum magis elegit amittere quam imperatoris praeceptionibus impiis obedire. Hunc ergo tunc Julianus propter belli necessitatem inter viros militares habebat, qui cum violenter a militibus ad imperium (0925B)traheretur, clamabat dicens non se velle paganis hominibus imperare, cum ipse Christianus existeret. Cumque vox omnium communiter procla nasset, dicentium se quoque esse Christianos, suscepit imperium. Is exercitu in Perside inopia laborante, pacem cum Sapore rege Persarum, necessariam quidem, sed ignobilem, fecit, mutatis finibus, ac nonnulla imperii Romani parte tradita, quod ante eum, ex quo Romanum imperium conditum erat, nunquam accidit. Quin etiam legiones nostrae, ita et apud Caudium per Pontium ducem Samnitium, et in Hispania apud Numantiam, et in Numidia sub jugum missae sunt, ut nihil tamen finium traderetur. Ea pacis conditio non penitus reprehendenda foret, si foederis necessitatem, tum cum integrum fuit, mutare voluisset, sicut a Romanis omnibus his bellis, (0925C)quaecunque memoravi, factum est. Nam et Samnitibus, (0926A)et Numantinis, et Numidis confestim bella illata sunt, neque pax rata fuit. Sed dum aemulum sui imperii veretur, intra Orientem residens, gloriae parum consuluit. Tunc imperator discessit ab Antiochia, et venit ad Tarsum Ciliciae, ibique corpus Juliani sepelivit honorifice. Et cum cuncta solemnia funeri ejus exhibuisset, designatus est consul una cum Varroniano filio suo. Dumque Constantinopolim festinaret, venit ad praedium nomine Dadastam, inter Galatiam et Bithyniam, ubi Themistius philosophus cum aliis senatoribus occurrens, consularem recitavit orationem. In praedicto namque praedio hiemis tempore languore constrictus repentina morte obiit. Multi exanimatum crapulitate opinantur, inter coenandum enim nimium epulis indulserat; alii odore cubiculi, quod ex recenti tectorio calcis grave (0926B)quiescentibus erat; quidam nimietate prunarum quas gravi frigore adoleri jusserat multas. Decessit imperii mense septimo, XIII Kalend. Martii, aetatis, ut qui plurimum vel minimum tradunt, trigesimo et tertio anno, ac benignitate principum qui ei successerunt, inter divos relatus est. Hic fuit genitus patre Varroniano incola agri Singidonensis, provinciae Pannoniae. Ejus patri, cum liberos crebro amitteret, praeceptum est somnio, eum qui jam instante uxoris partu edendus foret diceret Jovianum. Fuit enim insignis corpore, laetus ingenio, litterarum studiosus, nam et civilitati propior, et natura admodum liberalis, vir inter alias virtutes neque imprudens, neque iners. Cumque in Niceam Bithyniae venisset exercitus, Valentinianum ordinavit imperatorem, V Kalend. Martii, virum optimum (0926C)et apice principali dignissimum.