Liber VI | Liber VIII |
1. De obitu sancti Salvii episcopi.
[recensere]Licet sit studium historiam prosequi, quam priorum librorum ordo reliquid, tamen prius aliqua de beati Salvii obitu exposcit loqui devotio, qui hoc anno obisse probatur. Hic enim, ut ipse referre erat solitus, diu in habitu saeculari commoratus, cum iudicibus saeculi mundialis causas est exsecutus; numquam tamen se in his concupiscentiis oblegans, quibus adoliscentum animus solitus est inplicari. Iam cum divini spiramenti odor interna viscerum attigisset, relicta saeculari militia, monastyrio expetivit; intellexitque vir iam tunc divinitati deditus, melius esse uti paupertatem cum Dei timore quam saeculi pereuntis lucra sectari. In quo monastyrio diu sub regula a patribus instituta versatus est. Iam vero cum in robore maiori tam intellectus quam aetatis evectus esset, defuncto abbate, qui huic monasterio praeerat, alendi gregis suscepit officium; et qui se magis fratribus publicum pro correctione reddere debuerat, fit, adsumpto honore, remutior. Ilico sibi secretiorem cellolam quaerit; nam in priore, ut ipse adserebat, amplius quam novem vicibus, nimia excesus abstinentia, pellem corporis demutavit. Denique accepto honore, cum in hac contentus parsimonia orationi et lectioni vacaret, illud plerumque revolvebat, melius sibi fieri, si esset inter monachos occultus, quam nomen acciperit abbatis in populos. Quid plura? Includitur vale dicens fratribus sibique ipsis vale dicentibus. In qua inclusione in omni abstinentia magis, quam prius egerat, commoratur, studens pro caritatis obsequio, ut, cum quisque venisset extraneus, et orationem tribuerit et eoglogias gratiam plenissimam ministraret; quae multis infirmis plerumque salutem integram detulerunt. Quodam autem tempore, febre nimia exaustus, hanillus iacebat in lectulo, et ecce! subito magno lumine cellola clarificata contremuit. Ad ille, extensis ad caelum manibus, cum gratiarum actione spiritum exalavit. Mixto quoque ululatu monachi cum ipsius genetrice corpus defuncti extrahunt, aqua diluunt, vestimentis induunt et feretro superponunt, adque in psallentio fletuque labentem exegunt noctem. Mane autem facto, funeris officio praeparato, corpus movere coepit in feretro. Et ecce! malis robiscentibus, vir, quasi de gravi somno suscitatus, excutitur, apertisque oculis, manibus elevatis, ait: 'O Domine misericors, quid fecisti mihi, ut me in hunc tenebrosum mundanae habitationis locum redire permitteris, cum mihi melior esset in caelo tua misericordia quam istius mundi vita nequissima?' Stupentibus autem suis et interrogantibus, quid fuerit tale prodigium, nihil interrogantibus ille respondit. Surgens autem de feretro, nihil mali sentiens de incommodo quod laboraverat, triduo absque cibi ac poculi perstetit alimento. Die autem tertio convocatis monachis et matrem, ait: 'Audite, o dilectissimi, et intellegite, quia nihil est, quod cernitis in hoc mundo; sed sunt iuxta id quae Salomon propheta cecinit: Omnia vanitas. Felix est enim qui ea agere potest in saeculo, ut gloriam Dei cernere mereatur in caelo'. Et cum haec dicerit, dubitare coepit, utrum loqueretur amplius an sileret. Quo tacente, inplicitus fratrum praecibus, ut quid vidisset exponerit, ait: 'Cum me ante hos quattuor dies, contremiscente cellola, exanimem vidistis, adpraehensus a duobus angelis in caelorum excelsa sublatus sum, ita ut non solum hunc squalidum saeculum, verum etiam solem ac lunam, nubes et sidera sub pedibus habere potarem. Deinde per portam luce ista clariorem introductus sum in illud habitaculum, in quo omne pavimentum erat quasi aurum argentumque renitens, lux ineffabilis, amplitudo inenarrabilis; quam ita multitudo promiscui sexus obtexerat, ut longitudo ac latitudo catervae prorsus pervidere non possit. Cumque nobis via inter conpraementes ab his qui praecedebant angelis pararetur, pervenimus ad locum, quem iam de longinquo contemplabamus; in quo superpendebat nubs omne luce lucidior, in quo non sol, non luna, non astrum cerni poterat, sed super his omnibus naturali luce splendidius effulgebat, et vox procedebat e nubi, tamquam vox aquarum multarum. Ibi etiam me peccatori humiliter salutabant viri in veste sacerdotali ac saeculari; quos mihi qui praecedebant enarraverunt esse martyres ac confessores, quos hic summo excolemus famulatu. Stans igitur in loco in quo iussus sum, operuit me odor nimiae suavitatis, ita ut, ab hac suavitate refectus, nullum adhuc cybum potumque desiderarem. Et audivi vocem dicentem: ìRevertatur hic in saeculo, quoniam necessarius est aeclesiis nostris". Vox enim audiebatur; nam qui loqueretur, paenitus cerni non poterat. Et ego prostratus super pavimentum cum fletu dicebam: ìHeu, heu, Domine, quur mihi haec ostendisti, si ab his frustrandus eram! Ecce hodie eiecis me a facie tua, ut revertar ad saeculum fragilem et hic ultra redire non valeam. Ne, queso, Domine, auferas misericordiam tuam a me, sed depraecor, ut permittas me hic habitare, ne illic decidens peream". Et ait vox, quae loquebatur mihi: ìVade in pace. Ego enim sum custus tuus, donec reducam te in hoc loco". Tunc relictus a comitibus meis, discedens cum fletu, per portam quam ingressus fueram hic sum regressus'. Haec eo loquente, stupentibus cunctis qui aderant, coepit iterum sanctus Dei cum lacrimis dicere: 'Vae mihi, quia talem misterium ausus sum revelare. Ecce enim odor suavitatis, quam de loco sancto hauseram, et in quo per hoc triduum sine ullo cybo potuque sustentatus sum, recessit a me. Sed et lingua mea gravibus est operta vulneribus et ita tumefacta, ut omne os meum videatur implere. Et scio, quia non fuit bene placitum domino Deo meo, ut haec arcana vulgarentur. Sed tu nosti, Domine, quia in simplicitate cordis haec feci, non in iactantia mentis. Sed quaeso, indulgeas et non me derelinquas iuxta pollicitationem tuam'. Et haec dicens siluit et accepit cybum potumque. Ego vero haec scribens vereor, ne alicui legenti sit incredibile, iuxta id quod Salustius historiam scribens ait: Ubi de virtute adque gloriam bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accepit; supra ea veluti ficta pro falsis ducit. Nam testor Deum omnipotentem, quia ab ipsius ore omnia quae rettuli audita cognovi. Post multum vero tempus ipse vir beatus a cellola sua extractus, ad episcopatum electus, invitus est ordinatus. In quo, ut opinor, decimo anno cum agerit, invalescente apud Albigensem urbem inguinario morbo et maxima iam parte de populo illo defuncta, cum iam pauci de civibus remanerent, vir beatus tamquam bonus pastor numquam ab illo loco recedere voluit; sed semper ortabatur eos, qui relicti fuerant, oratione incunibere ac vigiliis instanter insistere et bona semper tam in operibus quam in cogitatione versare, dicens: 'Haec agite, ut, si vos Deus de hoc mundo migrare voluerit, non in iudicium, sed in requiem introire possitis'. Cum autem, ut credo, iam revelante Domino, tempus suae vocationis agnusceret, ipse sibi sarcofagum conposuit, corpus abluit, vestem induit; et sic intentum semper caelo beatum spiritum exalavit. Fuit autem magnae sanctitatis minimaeque cupiditatis, aurum numquam habere volens. Nam, si coactus accepisset, protinus pauperibus erogabat. Cuius tempore cum Mummolus patricius multos captivos ab ea urbe duxisset , prosecutus ille omnes redemit. Tantamque ei Dominus gratiam cum populo illo tribuit, ut ipsi etiam qui captivos duxerant et de praetio ei concederent et in reliquo munerarent; et sic patriae suae captivos libertati pristinae restauravit. Multaque de hoc viro bona audivi; sed dum ad historiae ceptum reverti cupio, plurima praetermitto.
2. De conlisione Carnotenorum et Aurilianensium.
[recensere]Defuncto igitur Chilperico inventamque, quam diu quaesierat, mortem Aurilianensis cum Blesensibus iuncti super Dunenses inruunt eosque inopinantes proterunt; domos annonasque vel quae moveri habele non poterant incendio tradunt, pecora diripiunt adque res quas levare poterant sustulerunt. Quibus discedentibus, coniuncti Dunenses cum reliquis Carnotenis, de vestigio subsecuntur, simile sorte eos adficientes, qua ipsi adfecti fuerant, nihil in domibus vel extra domus vel de domibus relinquentes. Cumque adhuc inter se iurgia commoventes desevirent et Aurilianensis contra hos arma concuterent, intercedentibus comitibus, pax usque in audientia data est, scilicet ut in die, quo iudicium erat futurum, pars, quae contra partem iniuste exarserat, iusticia mediante, conponerit. Et sic a bello cessatum est.
3. De interitu Vidastis cognomento Avi.
[recensere]Vidastis cognomento Avus, qui ante hos annos Lupum Ambrosiumque pro amore uxoris Ambrosii interfecerat et ipsam sibi, quae consubrina sua esse dicebatur, in matrimunio acceperat, dum multa scelera infra Pectavum terminum perpetraret, quodam loco cum Chulderico Saxone coniunctus, dum se invicem convitiis lacesserent, unus ex pueris Chulderici Avonem hasta transfixit. Qui ad terram ruens, plerisque adhuc ictibus sauciatus, iniquam animam, sanguine defluente, refudit; fuitque ultrix divina maiestas sanguinis innocentis, quem propria effuderat manu. Multa enim furta, adulteria homicidiaque miserrimus saepe conmiserat, quae silere melius poto. Conposuit tamen filiis Saxo ille mortem eius.
4. Quod Fredegundis in aeclesia confugit.
[recensere]Quod Fredegundis in aeclesia confugit, et de thesauris ad Childeberto ductis.
Interea Fredegundis regina iam viduata Parisius advenit et cum thesauris, quos infra murorum septa concluserat, ad aeclesiam confugit adque a Ragnemodo fovetur episcopo. Reliquos vero thesauros, qui apud villam Calam remanserant, in quibus erat missurium illud aureum quod nuper fecerat, thesaurarii levaverunt et ad Childeberthum regem, qui tunc apud Meldensem conmorabatur urbem, velociter transierunt.
5. Quod Gunthramnus rex Parius venit.
[recensere]Fredegundis igitur regina, accepto consilio, legatos ad Gunthchramnum regem mittit, dicens: 'Veniat dominus meus et suscipiat regnum fratris sui. Est', inquid, 'mihi infans parvolus, quem in eius ulnis ponere desiderans, me ipsam eius humilio dicioni'. Conperto autem Gunthchramnus rex de fratris excessu amarissime flevit. Moderato quoque planctu, conmoto exercitu, Parisius dirigit. Cumque ille infra muros susceptus fuisset, Childeberthus rex, nepus eius, ab alia advenit parte.
6. Quod idem rex ea que de Charibertho erant sibi subegit.
[recensere]Sed cum eum Parisiaci recipere nollent, legatos ad Gunthchramnum regem diregit, dicens: 'Scio, piissime pater, non latere pietati tuae, qualiter utrumque usque praesens tempus pars obpraesserit inimica, ut nullus de rebus sibi debitis possit invenire iustitiam. Idcirco supplex nunc depraecor, ut placita, quae inter nos post patris mei obitum sunt innexa, custodiantur'. Tunc Gunthchramnus rex legatis illius ait: 'O miseri et semper perfidi, nihil in vobis verum habentes neque in promissis permanentes, ecce omnia quae mihi polliciti estis relictis, cum Chilperico rege novam pactionem scripsistis, ut, me a regno depulso, civitates meas inter se dividerent. Ecce pactiones ipsas, ecce manus vestrae subscriptiones, quibus hanc conibentiam confirmastis! Et qua nunc fronte quaeritis, ut nepotem meum Childeberthum suscipere debeam, quem mihi vestra perversitate voluistis facere inimicum?' Cui legati dixerunt: 'Si tantum mentem iracundia coepit, ut nihil nepote tuo de his quae pollicitus es indulgeas, vel illa quae de regno Chariberthi debentur auferre desiste'. Quibus ille ait: 'Ecce pactiones, quae inter nos factae sunt, ut, quisque sine fratris voluntatem Parisius urbem ingrederetur, amitteret partem suam, essetque Polioctus martyr cum Hylario adque Martino confessoribus iudex ac retributor eius. Post haec ingressus est in ea germanus meus Sigyberthus, qui iudicio Dei interiens amisit partem suam. Similiter et Chilpericus gessit. Per has ergo transgressiones amiserunt partes suas. Ideoque, quia illi iuxta Dei iudicium et maledictionibus pactionum defecerunt, omnem regnum Chariberthi cum thesauris eius meis ditionibus, lege opitulante, subiciam nec exinde alicui quicquam nisi spontanea voluntate indulgeam. Absistete igitur, vos semper mendaces ac perfidi, et haec regi vestro referte'.
7. Quod legati Childeberthi Fredegundem requirunt.
[recensere]Quibus discedentibus legati iterum Childeberthi ad antedictum regem veniunt, Fredegundem reginam requirentes atque dicentes: 'Redde homicidam, quae amitam meam suggillavit, quae patrem interfecit et patruum, quae ipsus quoque consobrinus meus gladio interemit'. At ille: 'In placito', inquid, 'quem habemus, cuncta decernimus, tractantes, quid oporteat fieri'. Nam Fredegunde patrocinio suo fovebat, ipsamque sepius ad convivium evocans, promittens, se ei fieri maximum defensorem. Quadam vero die, dum pariter ad mensam epolarentur, regina consurgens et vale dicens, a rege detenebatur, dicente sibi: 'Adhuc aliquid cybi sume'. Cui illa: 'Indulge', inquid, 'depraecor, domini mi, quia iuxta consuetudinem mulierum contigit mihi, ut pro conceptu consurgam'. Haec ille audiens, obstipuit, sciens, quartum esse mensem, ex quo alium ediderat filium; tamen permisit eam consurgere. Prioribus quoque de regno Chilperici, ut erat Ansovaldus, et reliqui ad filium eius, qui erat, ut superius diximus, quattuor mensuum, se colligerunt, quem Chlotharium vocitaverunt, exegentes sacramenta per civitates, quae ad Chilpericum prius aspexerant, ut scilicit fidelis esse debeant Gunthchramno rege ac nepote suo Chlothario. Gunthchramnus vero rex omnia, quae fidelis regis Chilperici non recte diversis abstulerant, iusticia intercedente, restituit, multa et ipsi eclesiis conferens; testamenta quoque defunctorum, qui eclesias heredis instituerant et ad Chilperico conpressa fuerant, restauravit, multisque se benignum exhibens ac multa pauperibus tribuens.
8. Quod rex populum petiit, ne ut fratres eius interematur.
[recensere]Sed quia non erat fidus ab hominibus inter quos venerat, armis se munivit, nec umquam ad eclesiam aut reliqua loca, qua ire delectabat, sine grande pergebat custodia. Unde factum est, ut quadam die dominica, postquam diaconus silentium populis, ut missae abscultarentur, indixit, rex conversus ad populum dicerit: 'Adiuro vos, o viri cum mulieribus qui adestis, ut mihi fidem inviolatam servare dignimini nec me, ut fratres meus nuper fecistis, interematis, liceatque mihi vel tribus annis nepotis meus, qui mihi adoptivi facti sunt filii, enutrire, ne forte contingat, quod Divinitas aeterna non patiatur, ut illis parvolis, me defuncto, simul pereatis, cum de genere nostro robustus non fuerit qui defensit'. Haec eo dicente, omnes populus orationem pro rege fudit ad Dominum.
9. Quod Rigunthis a Desiderio, thesauris ablatis, retenta est.
[recensere]Dum haec agerentur, Rigunthis, Chilperici regis filia, cum thesauris supra scriptis usque Tholosam accessit. Et cernens se iam ad terminum Gothorum esse propinquam, moras innectire coepit, dicentibus sibi tum praeterea suis, oportere eam ibidem commorari, cum ipsi fatigati de itenere vestimenta haberent inculta, calciamenta scissa, ipsosque equorum adque carrucarum apparatos adhuc, sicut plaustris evecti erant, seorsum esse disiunctos. Oportere potius omnia haec prius diligenter stabilire et sic in itenere proficisci ac suscepi cum omni elegantia ab sponso, ne forte, si inculti inter Gothos apparerent, inriderentur ab ipsis. Dum ergo his retardarentur ex causis, mors Chilperici regis in aures Desiderii ducis inlabitur. Ipse quoque, collectis secum viris fortissimis, Tholosam urbem ingreditur repertusque thesauros abstulit de potestate reginae et in domo quadam sub sigillorum munitione ac virorum fortium custodia mancipat, deputans reginae victum artum, donec ad urbem regrederetur.
10. Quod Gundovaldus in regno elevatus est.
[recensere]Quod Gundovaldus in regno elevatus est, et de Rigundae, filia Chilperici regis.
Ipse vero ad Mummolum, cum quo foedus ante duos annos inierat, properavit. Morabatur tunc Mummolus infra murus Avennicae urbis cum Gundovaldo, cui in libro superiore meminimus. Qui coniunctus cum supradictis ducibus Limovicinum accedens, Briva-Curretia vicum, in quo sanctus Martinus, nostri, ut aiunt, Martini discipulus, requiescit, advenit, ibique parmae superpositus, rex est levatus. Sed cum tertio cum eodem girarent, cecidisse fertur, ita ut vix manibus circumstantium sustentare potuisset. Deinde ibat per civitates in circuitu positas. Rigunthis vero in basilica sanctae Mariae Tholosa, in qua Ragnovaldi uxor, cui supra meminimus, Chilpericum metuens confugerat, resedebat. Ragnovaldus vero de Hispaniis rediens, uxori facultatique restituetur. Legationis enim causa Hispaniam petierat, a rege Gunthchramno directus. Magno ea tempestate incendio basilica antedicti Martini beati apud Brivam vicum ab inminente hoste cremata est, ita ut tam altarium quam columnae, quae de diversis marmorum generibus aptatae erant, ab igne dissolverentur. Sed ita haec aedes in posterum a Ferreolo episcopo reparata est, tamquam si nihil mali pertulerit. Vehementer enim admirantur veneranturque hunc sanctum incole, eo quod plerumque virtutes eius experiantur.
11. De signis quae apparuerunt.
[recensere]Erat enim, cum haec agebatur, mensis decimus. Tunc apparuerunt in codicibus vinearum palmites novi cum uvis deformatis, in arboribus flores; pharus magna per caelum discurrens, quae, priusquam lux fierit in die, late mundum inluminavit. Apparuerunt etiam in caelo et radii. A parte septentrionali columna ignea, quasi de caelo pendens, per duarum horarum spatium visa est, cui stella magna superposita erat. In Andecavo enim terra tremuit, et multa alia signa apparuerunt, quae, ut opinor, ipsius Gundovaldi interitum nuntiarunt.
12. De incendio regionis Toronicae et virtute sancti Martini.
[recensere]Igitur Gunthchramnus rex comites suos ad conpraehendendas civ condam Sigyberthus de regno Chariberthi fratris sui acciperat, direxit, ut exegentes sacramenta suis eas ditionibus subiugarent. Toronici vero adque Pectavi ad Childeberthum, Sigyberthi filium, transire voluerunt, sed commoti Biturigi contra eos venire disponunt adque infra terminum Toronicum incendia facere coeperunt. Tunc Maroialensim aeclesiam termini Toronici, in qua sancti Martini reliquiae habibantur, incendio concremarunt; sed virtus beati adfuit, ut in tam valido incendio pallolae, quae super altarium fuerant positae, non consumerentur ab igne. Et non solum ipse, sed etiam herbolae olim collectae altarioque locatae nequaquam exustae sunt. Qua incendia videntes Toronici legationem mittunt, dicentes, melius sibi esse ad tempus Gunthchramno rege subdi quam cuncta incendio ac ferro vastari.
13. De incendio et praedes Pectavi urbis.
[recensere]Confestim autem post mortem Chilperici Gararicus dux Limovicas accesserat et sacramenta de nomine Childeberthi susceperat. Exinde Pectavis veniens, ab ipsis receptus est et ibi morabatur. Audiens vero quae Toronici patiebantur, mittit legationem, obtestans, ne nos ad partem Gunthchramni regis tradere deberimus, si nobis vellimus esse consultum; sed meminirimus potius Sigyberthi, qui quondam genitur Childeberthi fuit. Nos vero haec rursum episcopo et civibus mandata remisimus, quod, nisi se ad tempus Gunthchramno rege subderent, similia paterentur, adserentes, hunc esse nunc patrem super duos filios, Sigyberthi scilicet et Chilperici, qui ei fuerant adoptati; et sic tenere regni principatum, ut quondam Chlotharius rex fecerat, pater eius. His quoque non adquiescentibus, Gararicus de civitate egreditur, quasi exercitum adducturus, in urbe vero Eberonem cubicularium Childeberthi regis relinquens. Sicharius vero cum Willachario Aurilianense comite, qui tunc Toronus acceperat, exercitum contra Pectavos commovit, ut scilicet ab una parte Toronici, ab alia Biturigi commoti cuncta vastarent. Qui cum ad terminum propinquassent ac domus cremare coepissent, miserunt ad eos Pectavi legatos, dicentes: 'Petemus, ut usque in placito, quod inter se Gunthchramnus et Childeberthus regis habent, susteneatis. Quod si convenit, ut pagos hos rex Gunthchramnus accipiat, non resistemus; sin aliud, dominum nostrum recognuscimus, cui servire plenius debeamus'. Ad haec illi responderunt: 'Nihil nobis de hac causa pertinet, nisi tantum iussa principis adimplere. Nam si nolueritis, cuncta ut coepimus devastamus'. Cumque in hoc res ageretur, ut universa incendio, praedae adque captivitati traderentur, eiectis de civitate hominibus Childeberthi, sacramenta Gunthchramno rege dederunt, non longo tempore ea custodientes.
14. De legatis Childeberthi regis ad Gunthramno missis.
[recensere]Igitur, adveniente placito, directi sunt ad Childebertho rege Egidius episcopus, Gunthchramnus Boso, Sigyvaldus et alii multi ad Gunthchramno regem; ingressique ad eum, ait episcopus: 'Gratias agimus Deo omnipotenti, o piissime rex, quod te post multos labores regionibus tuis regnoque restituit'. Cui rex ait: 'Illi enim dignae sunt gratiae referendae, qui est rex regum et dominus dominorum, qui haec sua miseratione operare dignatus est. Nam non tibi, cuius consilio doloso ac periurus regionis meae anno superiore incensae sunt, qui numquam fidem integram cum ullo homine habuisti, cuius dolositas ubique dispergitur, qui non sacerdotem, sed inimicum regni nostri te esse declaras'. Ad haec verba episcopus iracundia commotus siluit. Unus autem ex legatis dixit: 'Supplecat nepus tuus Childeberthus, ut civitates, quas pater eius tenuit, reddi iubeas'. Ad haec ille respondit: 'Iam dixi vobis prius, quia pactiones nostrae mihi haec conferunt, ideoque eas reddere nolo'. Alius quoque legatorum ait: 'Rogat nepus tuus, ut Fredegundem maleficam, per quam multi reges interfecti sunt, reddi iubeas ad ulciscendam mortem patris, patrui vel consubrinorum suorum'. At ille: 'Tradi ei', inquid, 'in potestate non poterit, quia filium regem habet. Sed et ea quae contra illam adseretes, vera esse non credo'. Post hos Gunthchramnus Boso, quasi aliquid suggesturus, ad regem accedit. Et quia sonuerat, Gundovaldum manifeste regem levatum, antecipans rex verba eius, ait: 'O inimici regionis regnique nostri, qui propterea ante hos annos Orientem adgressus es, ut Ballomerem quendam - sic enim vocabat rex Gundovaldum - super regnum nostrum adduceris, semper perfide et numquam custodiens quae promittis!' Cui ille: 'Tu', inquid, 'dominus et rex regali in solio resedis, et nullus tibi ad ea quae loqueris ausus est respondere. Insontem enim me de hac causa profiteor. At si aliquis est similis mihi, qui hoc crimen inpingat occulte, veniat nunc palam et loquatur. Tunc, o rex piissime, ponens hoc in Dei iudicium, ut ille discernat, cum nos in unius campi planitiae viderit demicare' . Ad haec, cunctis silentibus, addedit rex: 'Omnibus autem haec causa animus accendere debet, ut repellatur a finibus nostris advena, cuius pater molinas gobernavit, et ut vere dicam, pater eius pectinibus insedit lanasque conposuit'. Et quamquam possit fieri, ut unus homo utriusque artificii magisterio subderetur, ad increpationem tamen regis quidam ex ipsis respondit: 'Ergo duos, ut adseris, patres hic homo habuit, lanarium simul molinariumque. Absit a te, o rex, ut tam inculte loquaris. Non enim auditum est, unum hominem praeter spiritalem causam duos habere posse pariter genitores'. Dehinc, cum multi solverentur in risu, respondit alius legatorum, dicens: 'Vale dicimus tibi, o rex. Nam quia reddere noluisti civitatis nepotis tui, scimus, salvam esse securem, quae fratrum tuorum capitibus est defixa. Celerius tuum libravit defixa cerebrum'. Et sic cum scandalum discesserunt. Tunc rex his verbis succensus, iussit super capita euntium proici aequorum stercora, putrefactas astulas, paleas ac faenum putridine dissolutum ipsumque foetidum urbis lutum. Quibus de rebus maculati graviter, non sine inmensa iniuria adque contumilia abierunt.
15. De malitia Fredegunde.
[recensere]Resedente vero Fredegunde regina in aeclesia Parisiaca, Leonardus ex domestico, qui tunc ab urbe Tholosa ad venerat, ingressus ad eam, causas contumiliae iniuriasque filiae eius narrare coepit, dicens, quia: 'Iuxta imperium tuum accessi cum regina Rigunthe ac vidi humilitatem eius, vel qualiter expoliata est a thesauris et omnibus rebus; ego vero per fugam dilapsus, veni nuntiare dominae meae quae gesta sunt'. Haec illa audiens furore commota, iussit eum in ipsa aeclesia spoliare, nudatumque vestimentis ac balteo, quod ex munere Chilperici regis habebat, discedere a sua iubet praesentia. Cocos quoque sive pistores, vel quoscumque de hoc itenere regressus esse cognovit, caesos spoliatosque ac demanicatos reliquid. Nectarium autem, Baudegysili episcopi fratrem, nefandis accusationibus cum rege temptavit obruere, adserens, eum de thesauro regis mortui multa portasse. Sed et de prumptuariis tam tergora quam vina multa eum abstulisse dicebat, petens, ut vinctus carceralibus tenebris truderetur. Sed patientia regis fratrisque auxilium fieri non permisit. Multa quidem ibi vana exercens, non metuebat Deum, in cuius aeclesiam petebat auxilium. Habebat tunc temporis secum Audonem iudicem, qui ei tempore regis in multis consenserat malis. Ipse enim cum Mummolo praefecto multos de Francis, qui tempore Childeberthi regis seniores ingenui fuerant, publico tributo subegit. Qui post mortem regis ab ipsis spoliatus ac denudatus est, ut nihil ei, praeter quod super se auferre potuit, remaneret. Domus enim eius incendio subdederunt; abstulissent utique et ipsam vitam, nisi cum regina aeclesiam expetisset.
16. De regressu Praetextati episcopi.
[recensere]Praetextatum vero episcopum egre suscoepit, quem cives Rhodomaginsis post excessum regis de exilio expetentes, cum grande laude civitati suae restituerunt. Post reditum vero suum ad urbem Parisiacam advenit ac se Gunthchramno regi repraesentavit, exorans, ut causam suam diligenter inquireret. Adserebat enim regina, eum non debere recepi, qui fuisset per iudicium quadraginta quinque episcoporum a sacerdotali officio segregatus. Cumque rex pro hac causa synodum excitare vellit, Ragnemodus huius urbis episcopus pro omnibus responsum reddidit, dicens: 'Scitote ei paenitentiam indictam a sacerdotibus, non tamen eum prursus ab episcopatum remotum' . Et sic a rege susceptus adque convivio eius adscitus, ad urbem suam regressus est.
17. De Promoto episcopo.
[recensere]Promotus vero, qui in Dunense castro ordinante Sigybertho rege episcopus fuerat institutus et post mortem regis amotus fuerat, eo quod castrum illud esset diocisis Carnotena, - contra quem ita iudicium latum fuerat, ut praesbiterii tantum officium fungeretur - accessit ad regem, depraecans, ut ordinationem episcopatus in antedicto castro reciperet. Sed, obsistente Pappolo Carnotenae urbis episcopo ac dicente, quia: 'Diocisis mea est', ostendente praesertim iudicium episcoporum, nihil aliud potuit obtenere cum rege, nisi ea quae sub ipsius castri termino propria habebat reciperit, in qua cum genetrice adhuc superstite moraretur.
18. De eo quod rege dictum est.
[recensere]De eo quod rege dictum est, ut se cautum redderet, ne interficeretur.
Commorante vero rege apud urbem Parisiacam, venit quidam pauper, dicens: 'Audi, rex, verba oris mei. Noveris enim, quia Faraulfus, cobicularius quondam fratris tui, quaerit te interficere. Audivi enim consilium eius, ut, eunte te matutina oratione ad aeclesiam, aut cultro adpeteret aut hasta transfoderet'. Obstupefactus autem rex, misit vocare eum. Quo negante, de his rex metuens, armis se valde munivit, nec paenitus ad loca sancta vel alibi nisi vallatus armatis adque custodibus procedebat. Faraulfus autem non post multum tempus mortuus est.
19. Quod regina in villa abire iussa est.
[recensere]Cum autem magnus clamor fierit adversus eos qui potentes cum rege fuerant Chilperico, scilicet quod abstulissent vel villas vel res reliquas de rebus alienis, omnia, quae iniuste ablata fuerant, rex reddi praecepit, sicut iam superius indecatum est. Fredegundem quoque reginam ad villam Rodoialensim, quae in Rhodomagensie termino sita est, abire praecepit. Secutique sunt eam omnes meliores natu regni Chilperici regis. Ibique relinquentes eam cum Melanio episcopo, qui de Rhodomago submotus fuerat, ad filium eius se transtulerunt, promittentes, quod ab his studiosissime nutriretur.
20. Quod idem emisit qui Brunechildem lederet.
[recensere]Postquam autem Fredegundis regina ad supradictam villam abiit, cum esset valde maesta, quod ei potestas ex parte fuisset ablata, meliorem a se existimans Brunichildem, misit occulte clericum sibi familiarem, qui eam circumventam dolis interemere possit, videlicet ut, cum se subtiliter in eius subderet famulatum, ab ea credi possit, et sic clam percoliretur. Veniens igitur clericus, cum diversis ingeniis se eidem commendavit, dicens: 'A facie Fredegundis reginae fugio, deposcens auxilium tuum'. Coepit se etiam omnibus reddere humilem, carum, oboedientem ac reginae privatum. Sed non longo tempore interposito, intellexerunt eum dolosae transmissum; vinctusque ac caesus, cum rem patifecisset occultam, redire permissus est ad patronam. Reseransque quae acta fuerant, effatus, quod iussa patrari non potuissit, manuum ac pedum abscisione multatur.
21. De fuga et custodia Eberulfi.
[recensere]His ita gestis, cum rex Gunthchramnus Cabillonno regressus mortem fratris conaretur inquirere et regina crimen super Eberulfum cobicularium inposuissit - rogatus enim fuerat ab ea, ut post mortem regis cum ipsa resederet, sed optenere non potuit - haec ergo inimicitia pullulante, adseruit regina ab eodem principem interfectum, ipsumque multa de thesauris abstulisse et sic in Toronicum abscessisse, ideoque, si rex mortem fratris desideraret ulciscere, noverit huius causae hunc esse signiferum. Tunc rex iuravit omnibus optimatibus, quod non modo ipsum , verum etiam progeniem eius in nonam generationem deleret, ut per horum necem consuetudo auferretur iniqua, ne reges amplius interficerentur. Quod cum Eberulfus conperissit, basilicam sancti Martini, cuius res saepe pervaserat, expetivit. Tunc data occansione, ut custodiretur, Aurilianensis adque Blesensis vicissim ad has excubias veniebant, impletisque quindecim diebus, cum praeda multa revertebantur, adducentis iumenta, pecora vel quodcumque derepere potuissent. Ille vero, qui beati Martini iumenta abduxerant, commota altercatione, se invicem lanceis transfixerunt. Duo, qui mulas diripiebant, ad domum vicini cuiusdam accedentes, potum rogare coeperunt. Cumque ille se habere negarit, elevatis lanceis ut eum transfoderent, hic extracto gladio utrumque perfodit, cecideruntque ambo et mortui sunt; iumenta tamen sancti Martini reddita sunt. Tantaque ibi tunc mala per hos Aurilianensis gesta sunt, ut nequeant explicari.
22. De malitia eius.
[recensere]Dum haec autem agerentur, res ipsius Eberulfi diversis conceduntur. Aurum argentumque vel alias meliores species, quas secum retenebat, in medio exposuit; quod vero conmendatum habuit, publicatum est. Greges etiam aequorum, porcorum iumentorumque diripiuntur. Domus vero inframuranea, quam de dominatione aeclesiae abstulerat, referta annonis, vino adque tergoribus rebusque aliis multis, adplene spoliata est, nec ibi aliud quam parietes vacui remanserunt. Ex hoc nos maxime suspectus habebat, qui in causis eius fideliter currebamus, promittens plerumque, quod, si umquam ad regis gratiam perveniret, in nobis haec quae perferebat ulcisceretur. Deus enim novit, cui arcana pectoris revelantur, quia de puro corde, in quantum potuemus, solatium ministravimus. Et quamquam multas nobis insidias prius de rebus sancti Martini fecissit, extabat tamen causa, ut eadem obliviscerem, eo quod filium eius de sancto lavacro suscipissem. Sed credo, infilici ea res maximum fuit inpedimentum, quod nullam reverentiam sancto praestabat antestiti. Nam saepe cedes infra ipsum atrium, quod ad pedes beati erat, exegit, exercens assiduae aebrietatis ac vanitatis. Presbiterum quoque unum, pro eo quod ei vinum dare differret, cum iam crapulatus aspiceretur, elisum super scamnum pugnis ac diversis ictibus verberavit, ut paene animam reddere videretur; et fecissit forsitan, si ei medicorum ventusae non subvenissent. Habebat enim pro timore regis in ipsum salutaturium beatae basilicae mansionem. Cum autem presbiter, qui clavis ostei retenebat, clausis reliquis, recessissit, per illum salutaturii osteum introeuntes puellae cum reliquis pueris eius, suspiciebant picturas parietum rimabantque ornamenta beati sepulchri; quod valde facinorosum relegiosis erat. Quod cum presbyter cognovissit, defixis clavis super ostium, intrinsecus serras aptavit. Haec ille cum post caenam vinu maditus advertissit et nos in basilicam in initium noctis orationis gratia psallerimus, furibundus ingreditur meque convitiis ac maledictionibus urguere coepit, illud inter iurgia exprobrans, quod ego eum vellim a sancti antestitis fimbriis separare. Sed ego stupens, quae virum coepissit insania, blandis sermonibus mulcire conatus sum. Sed cum eius furias verbis lenibus superare non possim, silere decrevi. Ille vero me tacitum intendens, ad presbiterum convertitur evometque in eum multa convicia. Nam et illum verbis procacibus et me diversis obpropriis inpugnabat. Nos vero cum vidissimus eum, ut ita dicam, agi a daemone, egressi a basilica sancta, scandalum vigiliasque finivimus, illud maxime indignum ferentes, quod ad hoc iurgium absque reverentia sancti ante ipsum sepulchrum antestitis excitaverat. His diebus vidi somnium, quod ipsi in sancta basilica retuli, dicens: 'Putabam me quasi in hac basilica sacrosancta missarum solemnia caelebrare. Cumque iam altarium cum oblationibus palleo syrico coopertum essit, subito ingredientem Gunthchramnum regem conspicio, qui voce magna clamabat: ìExtrahite inimicum generationis nostrae, evellite homicidam a sacro Dei altario". At ego, cum haec audirem, ad te conversus dixi: ìAdpraehende palleum altaris, infelix, quo sacra munera conteguntur, ne hinc abiciaris". Cumque adpraehenderis, laxa eum manu et non viriliter detenebas. Ego vero, expansis manibus, contra pectus regis meum pectus aptabam, dicens: ìNoli eiecere hunc hominem de basilica sancta, ne vitae periculum patiaris, ne te sanctus antestis sua virtute confodeat. Noli te proprio iaculo interemere, quia, hoc si feceris, praesentem vitam aeternamque carebis". Sed cum rex mihi resisteret, tu laxabas palleum et post me veniebas. Ego vero valde tibi molestus eram. Cumque reverteris ad altarium, adpraehendebas palleum, sed rursum relinquebas. Dum hunc tu tepide reteneris et ego rege viriliter resisterem, evigilavi pavore conterritus, ignarus quid somnium indecaret'. Igitur cum ei ista narrassem, ait: 'Verum est somnium, quod vidisti, quod valde cogitatione meae concordat'. Cui ego: 'Et quid providit cogitatio tua?' Et ille: 'Deliberatum', inquid, 'habui , ut, si me rex ab hoc loco iuberit extrahi, ab una manu pallas altaris tenerem, ab alia vero, evaginato gladio, te prius interfectum, quantuscumque deinceps clericos repperissem, in morte prosternerem. Nec mihi post haec erat iniuria leto subcumbere , si de huius sancti clericis acciperem ultionem'. Haec ego audiens et stupens, admirabam quod erat, quia per os eius diabulus loquebatur. Numquam enim in Deum ullum timorem habuit. Nam dum essit in libertatem, equi eius ac pecora per segites pauperum vineisque dimittebantur. Quod si expellebantur ab his, quorum evertebant labores, statim a suis percolibantur. Nam in hac angustia qua erat saepe commemorabat, quod res beati antestitis abstulissit iniuste. Denique anno superiore, commotum quendam levem e civibus, aeclesiae actores fecit interpellari. Tunc, postposita iustitia, res, quas olim aeclesia possedebat, sub specie emptionis abstraxit, datam ipsi homini partem auream baltei sui. Sed et alia multa perversae egit usque ad finem vitae suae, quem in posterum explanamus.
23. De Iudaeo interfecto cum suis.
[recensere]Praesenti quoque anno Armentarius Iudaeus cum uno sectae suae satillite et duobus christianis ad exegendas cautionis, quas ei propter tributa puplica Iniuriosus ex vecario, ex comite vero Eonomius deposuerant, Toronus advenit. Interpellatisque viris, promissionem accepit de reddendo pecuniae fenore cum usuris, dicentibus sibi praeterea ipsis: 'Si ad domum nostram veneris, et quae debentur exsolvimus et aliis te muneribus, sicut dignum est, honoramus'. Eo quoque eunte, ab Iniurioso suscipetur et convivio conlocatur; expletoque epulo, adpropinquante nocte, commoti ab eodem loco ad alium transeunt. Tunc, ut ferunt, Iudaei cum duobus christianis ab Iniuriosi hominibus interfecti, in puteum, qui propinquus erat domui eius, proiecti sunt. Auditis his parentes eorum quae gesta fuerant, Toronus advenerunt; datoque quibusdam hominibus inditio, puteum repperiunt virosque extrahunt, multum negante Iniurioso, quod in hac causa non fuerit inquinatus. Post haec in iuditio venit; sed cum fortiter, ut diximus, denegaret et hii non haberent, qualiter eum convincere possint, iudicatum est, ut se insontem redderet sacramento. Sed nec hoc his adquiescentibus, placitum in regis Childeberthi praesentiam posuerunt. Verumtamen neque pecunia neque cautionis Iudaei defuncti repertae sunt. Loquebantur tunc multi hominum, Medardum tribunum in hoc scelere mixtum fuisse, eo quod et ipse a Iudaeo pecuniam mutuassit. Iniuriosus tamen ad placitum in conspectu regis Childeberthi advenit et per triduum usque occasum solis observavit. Sed cum hii non venissent neque de causa ab ullo interpellatus fuisset, ad propria rediit.
24. De praeda urbis Pectavae.
[recensere]Anno igitur decimo Childeberthi regis rex Gunthchramnus, commotis gentibus regni sui, magnum iuncxit exercitum. Sed pars maior cum Aurilianensibus adque Biturigis Pectavum petiit. Excesserant enim de fide, quam regi promiserant. Miseruntque prius legationem, ut scirent, utrum susceperentur ab his an non. Sed episcopus loci Maroveus dure suscepit hos nuntios. At illi infra terminum ingressi, praedas, incendia adque homicidia faciebant. Hii vero qui cum praeda revertebantur, per Toronicum transeuntes, similiter illis qui iam sacramenta dederant faciebant, ita ut ipsae quoque aeclesiae incenderentur et quaecumque invenire potuissent diriperentur. Quod saepius actum est, dum illi ad regem egre converterentur. Sed cum exercitus propius ad urbem accederet et iam pars maxima regionis devastata cerneretur, tunc miserunt nuntios, fideles se rege Gunthchramno fatentes. At illi infra murus urbis recepti, super episcopum inruerunt, dicentes, eum infidelem esse. Ille vero cum se ab his cerneret coartatum, effracto unum de sacris ministeriis calicem aureum et in numisma redactum, se populumque redemit.
25. De spolia Marileifi.
[recensere]Marileifum vero, qui primus medicorum in domo Chilperici regis habitus fuerat, ardentissime vallant; et qui iam a Gararico duce valde spoliatus fuerat, ab his iterum denudatur, ita ut nulla ei substantia remaneret. Equos quoque eius, aurum argentumque sive species, quas meliores habebat, pariter auferentes, ipsum ditioni aeclesiasticae subdiderunt. Servitium enim patris eius tale fuerat, ut molinas aeclesiasticas studeret, fratresque ac consubrini vel reliqui parentes colinis dominicis adque pistrino subiecti erant.
26. Quod Gundovaldus civitates circuit.
[recensere]Gundovaldus vero Pectavum accedere voluit, sed timuit. Audierat enim, iam contra se exercitum commoveri. In civitatibus enim, quae Sigyberthi regis fuerant, ex nomine regis Childeberthi sacramenta suscipiebat; in reliquis vero, quae aut Gunthchramni aut Chilperici fuerant, nomine suo, quod fidem servarent, iurabant. Post haec Ecolisinam accessit, susceptaque sacramenta muneratisque prioribus, Petrocoricum adgreditur. Graviter episcopum tunc iniuriatum reliquid, pro eo quod susceptus ab eodem honorifice non fuisset.
27. De iniuria Magnulfi episcopi.
[recensere]Exinde Tholosam digressus, emisit nuntius ad Magnulfum episcopum civitatis, ut ab eo susciperetur. Sed, ille, non inmemor prioris iniuriae, quam per Sigulfum quondam, qui se in regno elevare voluit, pertulerat, dicit civibus suis: 'Scimus enim, regis esse Gunthchramnum ac nepotem eius; hunc autem nescimus unde sit. Estote ergo parati, et si voluerit Desiderius dux hanc calamitatem inducere super nos, simili ut Sigulfus sorte depereat; sitque omnibus exemplum, ne quis extraneorum Francorum regnum audeat violare'. His ita resistentibus et bellum parantibus, adveniente Gundovaldo cum magno exercitu; cum vidissent, quod sustenere non possint, susceperunt eum. Post haec cum ad convivium in domo aeclesiae episcopus una cum Gundovaldo resederet, ait: 'Filium te Chlothacharii regis adseris, sed utrum sit verum an non, ignoramus. Vel si possis vindecare coepta, incredibile habetur apud animos nostros'. At ille ait: 'Ego regis Chlothacharii sum filius et partem regni de praesenti sum percepturus; et usque Parisius velociter accedam et ibi sedem regni statuam'. Cui episcopus ait: 'Verumne est ergo, quod nullus de stirpe regum Francorum remansit, si tu haec quae dicis impleberis?' Inter has altercationes cum haec Mummolus exaudisset, elevata manu alapis cecidit episcopum, dicens: 'Non pudet, ut tam degener et stultus ita magno regi respondeat?' Verum ubi et Desiderius de consilio episcopi conperit quae fuerant dicta, ira commotus, manus in eum iniecit; caesumque communiter hastis, pugnis et calcibus ac fune revinctum exilio damnaverunt, resque eius tam proprias quam aeclesiae integre auferentes. Waddo autem, qui erat maior domus reginae Rigunthis, se eisdem copolavit. Reliqui vero qui cum eo abierant per fugam dilapsi sunt.
28. Quod exercitus inante accessit.
[recensere]Post haec exercitus ab urbe Pectava remotus inantea post Gundovaldum proficiscitur. Secutique sunt eum de Toronicis multi lucri causa; sed Pectavis super se inruentibus, nonnulli interempti, plurimi vero spoliati redierunt. Hi autem qui de his ad exercitum prius iuncxerant pariter abierunt. Itaque exercitus ad Dorononiam fluvium accedens, praestolare coepit, quid de Gundovaldo cognusceret. Cui iam, ut supra dictum est, adhaeserant dux Desiderius et Bladastis cum Waddone maiore domus Rigunthis reginae. Erant enim primi cum eo Sagittarius episcopus et Mummolus. Sagittarius enim iam repromissione de episcopatu Tholosano acciperat.
29. De interitu Eberulfi.
[recensere]Dum autem haec agerentur, misit rex Gunthchramnus Claudium quendam, dicens: 'Si abiens', inquid, 'et eiectum de basilica Eberulfum aut gladio interemeris aut catenis vincxeris, magnis te muneribus locupletabo; verumtamen, ne sanctae basilicae iniuriam inferas, omnino commoneo'. Ille vero, ut erat vanitate adque avaritiae deditus, velociter Parisius advolavit. Uxor enim ei ex Meldensim terreturio erat. Volvere animo coepit, utrum Fredegundem reginam videret, dicens: 'Si eam videro, elicere ab ea aliquid muneris possum. Scio enim, eam esse homini ad quem directus sum inimicam'. Tunc accedens ad eam, de praesenti munera magna capiens, promissionis multas elicuit, ut aut extractum a basilica Eberulfum occideret aut circumventum dolis catenis vinceret aut certe in ipso eum atrio trucedaret. Regressus autem ad Dunensem castrum, comitem commovit, ut ei trecentos viros quasi ad costodiendas Toronicae urbis portas adiungeret, scilicet ut, cum venisset, per eorum solatium Eberulfum possit obpremere. Cumque comes loci viros istos commoneret, Claudius Toronus peraccessit. Et cum iter ageret, ut consuetudo est barbarorum, auspicia intendere coepit ac dicere sibi esse contraria, simulque interrogare multis, si virtus beati Martini de praesenti manifestaretur in perfidis, aut certe, si aliquis iniuriam in eum sperantibus intulisset, si protenus ultio sequeretur. Igitur postpositis, ut dixemus, viris, qui ad solatium eius venire debuerant, ipse ad basilicam sanctam accessit. Statimque infelici Eberulfo coniunctus, sacramenta dare coepit ac iurare per omnia sacrosancta vel virtutem praesentis antestitis, nullum in causis eius fore fideliorem, qui ita cum rege causas eius possit exserere. Hoc enim apud se consilium habuerat miserrimus: 'Nisi eum perierando decipero, non vincam'. Verum ubi videt Eberulfus, quod ei talia cum sacramento in ipsam basilicam ac per porticos vel singula loca atrii veneranda promitterit, crededit miser homini perieranti. Die autem altero, cum nos in villam quasi milia triginta ab urbe commoraremur, ad convivium basilicae sanctae cum eodem vel reliquis civibus est adscitus, ibique eum Claudius gladio ferire voluit, si pueri eius longius adstetissent. Verumtamen numquam haec Eberulfus, ut erat vanus, advertit. Postquam autem convivium est finitum, ipse simul ac Claudius per atrium domus basilicae deambulare coeperunt, sibi invicem fidem ac caritatem sacramentis intercurrentibus promittentes. His ita loquentibus, ait Claudius Eberulfo: 'Delectat animo ad metatum tuum haurire potum, si vina odoramentis essent inmixta aut certe potentioris vini libationem strenuetas tua requireret'. Haec eo dicente, gavisus Eberulfus, respondit habere se, dicens: 'Et omnia quae volueris ad metatum meum repperies, tantum ut dignetur dominus meus tugurium ingredi mansionis meae'. Misitque pueros unum post alium ad requirenda potentiora vina, Laticina videlicet adque Gazitina. Cumque illum a pueris relictum solum Claudius conspexisset, elevata contra basilica manu, ait: 'Martine beatissime, fac me uxorem cum parentibus cito videre'. Infelix enim in discrimine positus, et hunc interficere in atrio cogitabat et virtutem sancti antestitis metuebat. Tunc unus e pueris Claudii, qui erat rubustior, adpraehensum Eberulfum a tergo validioribus lacertis adstringit resupinatumque pectus eius ad iugulandum parat. At Claudius, extractu a balteo gladio, ad eum diriget. Sed et ille prolatum a cingulo ferrum se ad percutiendum, dum teneretur, adaptat. Cumque Claudius, elevata dextera, cultrum eius pectori iniecisset et ille non signiter sub ascella illius pugionem defixisset, retractumque ad se, libratu ictu pollicem Claudii intercidit. Ex hoc convenientes pueri eius cum gladiis, Eberulfum diversis ictibus sauciant. Quorum de manu dilapsus, dum fugire iam exanimes nitiretur, extracto gladio, caput eius gravissime verberant, effusoque cerebro cecidit et mortuus est; nec promeruit ab eo salvari, quem fideliter numquam intellexit exposcere. Igitur Claudius timore perterritus, cellolam abbatis expetiit, ab eo tutari se cupiens, in cuius patronum reverentiam habere non sapuit. Illo quoque resedente, ait: 'Perpetratum est scelus inmensum, et nisi tu subveneris, periemus'. Haec eo loquente, inruerunt pueri Eberulfi cum gladiis ac lanceis, obseratumque repperientes ostium, effractis cellolae vitreis, hastas per parietes fenestras inieciunt Claudiumque iam simevivum ictu transfigunt. Satellites autem eius post ostia et sub lectis abduntur. Abba adpraehensus a duobus clericis, inter gladiorum acies vix vivus eripetur; reseratisque ostiis, turba gladiatorum ingreditur. Nonnulli etiam matricolariorum et reliquorum pauperum pro scelere commisso tectum cellolae conantur evertere. Sed et inergumini ac diversi egeni cum petris et fustibus ad ulciscendam basilicae violentiam proficiscuntur, indigne ferentes, quur talia, quae numquam facta fuerant, essent ibidem perpetrata. Quid plura? Extrahuntur fugaces ex abditis et crudeliter trucidantur; pavimentum cellolae tabo maculatur. Postquam vero interempti sunt, extrahuntur foris et nudi super humum frigidam relinquuntur. Percussores vero nocte sequenti, adpraehensis spoliis, fuga dilabuntur. Adfuit autem Dei ultio de praesenti super eos, qui beatum atrium humano sanguine polluerunt. Sed nec eius facenus parvum esse censetur, quem talia beatus antestis perferre permisit. Magnam ex hoc rex iracundiam habuit; sed, cognita ratione, quievit. Res tamen ipsius infelicis tam mobelis quam inmobelis, quod a prioribus relictum fuerat, suis fidelibus condonavit. Qui uxorem eius valde spoliatam in sanctam basilicam reliquerunt. Corpus vero Claudii vel reliquorum parentes proximi auferentes in suam regionem, sepelierunt.
30. De legatis Gundovaldi.
[recensere]Igitur Gundovaldus duos ad amicos suos legatus derigit, clericus utique. Ex quibus unus abba Caturcinae urbis litteras quas acciperat, cavatam cudicis tabulam, sub cera recondidit. Sed adpraehensus ab hominibus regis Gunthchramni, repertis litteris, in regis praesentia est deductus; qui caesus gravissime, in custodia est retrusus.
31. De reliquiis sancti Sergi marthiris.
[recensere]Erat tunc temporis Gundovaldus in urbe Burdegalensi a Berthramno episcopo valde dilectus. Inquirens autem, quae ei causae solatium praebere possint, narravit quidam, quod aliquis in partibus Orientis rex, ablato sancti Sergi martyris pollice, in dextro brachio corporis sui seruisset. Cumque ei necessitas ad depellendum inimicos obvenisset, in hoc confisus auxilio, ubi dextri lacerti erexisset ulnam, protinus multitudo hostium, quasi martyris obpraessi virtute, labibatur in fugam. Haec audiens Gundovaldus, inquirere diligentius coepit, quisnam esset in eo loco, qui reliquias sancti Sergii martyris meruisset accipere. Interea proditur ab episcopo Berthramno Eufron neguciator per inimicitiam, quia invitum aliquando eum totunderat, inhians facultatem eius. Quod ille dispiciens, ad aliam urbem transiens, caesariae crescente, regreditur. Ait ergo episcopus: 'Est hic quidam Syrus Eufron nomine, qui de domo sua ecclesiam faciens, huius sancti reliquias collocavit et plurima ex his signa, virtute martyris opitulante, conspexit. Nam cum tempore quodam Burdegalensis civitas maximo flagraretur incendio, haec domus circumdata flammis nullatenus est adusta.' Ista eo dicente, statim Mummolus cursu rapido cum episcopo Berthramno ad domum Syri accedit, vallatumque hominem, pignera sibi sancta praecepit ostendi. Negat ille. Tamen cogitans, quod pro malitia aliqua ei haec pararetur insidia, ait: 'Noli fategare senem nec sancto inferre iniuriam; sed, acceptis a me centum aureis, abscide'. Illo quoque insistenti, ut sanctas viderit reliquias, ducentus aureos obtulit; et nec sic obtenuit eum recedere, nisi ipsa pignera viderentur. Tunc Mummolus elevari ad parietem scalam iubet - erant enim in sublime parietes contra altarium in capsola reconditae - diaconum suum scandere praecepit. Qui per gradus scandens scalae, adpraehendens capsam, ita tremore concussus est, ut nec vivens putaretur ad terram reverti. Adtamen accepta, ut diximus, capsula, quae de parieti pendebat, detulit. Quam perscrutatam, Mummolus os de sancti digito repperit, quod cultro ferire non metuit. Posito enim desuper cultro, et sic de alio percutiebat. Cumque post multos ictos vix frangi potuissit, divisum in tribus partibus ossiculum diversas in partes dilabitur. Credo, non erat acceptum martyri, ut haec ille contigerit. Tunc flente vehimentius Eufronio, prosternuntur omnes in orationem, depraecantes, ut Deus dignaretur ostendere, quae ab oculis fuerant humanis ablata. Post orationem autem repertae sunt particulae, ex quibus una Mummolus adsumpta abscessit, sed non, ut credo, cum gratia martyris, sicut in sequenti declaratum est. Dum autem in hac urbe morarentur, Faustianum presbiterum Aquinsi urbi episcopum ordinare praecipiunt. Nuper enim in Aquinsi urbe episcopus obierat, et Nicetius comes loci illius, germanus Rustici Vici Iuliensis episcopi, praeceptionem ab Chilperico elicuerat, ut tonsoratus civitati illi sacerdus daretur. Sed Gundovaldus distruere nitens eius decreta, convocatis episcopis, iussit eum benedici. Berthramnus autem episcopus, qui erat metropolis, cavens futura, Palladium Santonicum iniungit, qui eum benedicerit. Nam et oculi ei eo tempore a lippitudine gravabantur. Fuit autem ad hanc ordinationem et Orestis Vasatinsis episcopus; sed negavit hoc coram rege.
32. De aliis Gundovaldi legatis.
[recensere]Post haec misit iterum Gundovaldus duos legatos ad regem cum virgis consecratis iuxta ritum Francorum, ut scilicet non contingerentur ab ullo, sed exposita legatione cum responsu reverterentur. Sed hi incauti, priusquam regis praesentiam cernerent, multis quae petebant explanaverunt. Extemplo sermo cucurrit ad regem; itaque vincti catenis in regis praesentiam deducuntur. Tunc illi quid quaererent, ad quem directi vel a quo fuerint missi, negare non ausi, aiunt: 'Gundovaldus, qui, nuper ab Oriente veniens, dicit se filium esse patris vestri regis Chlothacharii, misit nos, ut debitam portionem regni sui recipiat. Sin autem a vobis non redditur, noveritis, eum in his partibus cum exercitu esse venturum. Omnes enim viri fortissimi regionis illius, quae ultra Dorononiam sita ad Gallias pertinet, ei coniuncti sunt. Et ita infit: ìIudicavit tunc Deus, cum in unius campi planitiae iuncxerimus, utrum sim Chlothacharii filius an non".' Tunc rex furore succensus iussit eos ad trocleas extendi et fortissime caedi, ut, si vera essent quae dicerint, evidentius adprobarent, et si aliquid doli adhuc intra pectorum archana retinerent, vis tormentorum extorquerit invitus. Deinde increscentibus suppliciis, aiunt neptem illius, id est regis Chilperici filiam, cum Magnulfo Tholosanorum episcopo exilio depotatam; thesauros omnes ab ipso Gundovaldo sublatus, ipsum quoque regem ab omnibus maioribus natu Childeberthi regis expetitum esse, sed praesertim, cum Gunthchramnus Boso ante hos annos Constantinopolim abissit, ipsum in Galliis invitassit.
33. Quod Childeberthus ad Gunthchramnum patruum suum venit.
[recensere]Quibus caesis et in carcere trusis, rex arcessire nepotem suum Childeberthum iubet , ut scilicet coniuncti pariter homines istos audire deberent. Denique cum simul coniuncti viros interrogarent, iteraverunt ea, regis simul adstantibus, quae prius solus rex Gunthchramnus audivit. Adserebant etiam constanter, hanc causam, sicut iam supra diximus, omnibus senioribus in regno Childeberthi regis esse cognitam. Et ob hoc nonnulli tunc de prioribus regis Childeberthi in hoc placito abire timuerunt, qui in hac causa putabantur esse particepis. Post haec rex Gunthchramnus, data in manu regis Childeberthi hasta, ait: 'Hoc est indicium, quod tibi omne regnum meum tradedi. Ex hoc nunc vade et omnes civitates meas tamquam tuas proprias sub tui iuris dominatione subice. Nihil enim, facientibus peccatis, de stirpe mea remansit nisi tu tantum, qui mei fratris es filius. Tu enim heres in omni regno meo succede, ceteris exheredibus factis'. Tunc relictis omnibus, adsumpto seursum puero, clam locutus est, prius obtestans diligentissime, ne secreta conlocutio ulli hominum panderetur. Tunc indicavit ei, quos in consilio haberet aut spernerit a conloquio, quibus se crederit, quos vitarit, quos honorarit muneribus, quos ab honore depellerit, interea interdicens, ut Egidium episcopum, qui ei semper inimicus exteterat, nullo modo aut crederet aut haberet, quia et ipsi et patri suo saepius periurassit. Deinde, cum ad convivium convenissent, cohortabatur Gunthchramnus rex omnem exercitum, dicens: 'Videte, o viri, quia filius meus Childeberthus iam vir magnus effectus est. Videte et cavete, ne eum pro parvolo habeatis. Relinquite nunc perversitates adque praesumptiones quas exercitis, quia rex est, cui vos nunc deservire debetis'. Haec et his similia locutus, per triduum epulantes adque iocundantes multisque se muneribus locupletantes, cum pace discesserunt. Tunc ei reddedit rex Gunthchramnus omnia quae pater eius Syghiberthus habuerat, obtestans, ne ad matrem accederet, ne forte aliquis daretur aditus, qualiter ad Gundovaldum scriberit aut ab eo scripta susciperit.
34. Quod Gundovaldus Convenas abiit.
[recensere]Igitur Gundovaldus, cum audisset sibi exercitum propinquare, relictus a Desiderio duci, Garonnam cum Sagittario episcopo, Mummolo et Bladasti ducibus adque Waddone transivit, Convenas petentes. Est enim urbs in cacumine montes sita nullique monti contigua. Fons magnus ad radicem montes erumpens, circumdatus torre tutissima; ad quem per cuniculum discendentes ex urbe, latenter latices hauriunt. Hanc enim ingressus urbem in initium quadraginsimae, locutus est civibus, dicens: 'Noveritis, me cum omnibus, qui in regno Childeberthi habentur, electum esse regem adque habere mecum non modicum solatium. Sed quoniam frater meus Gunthchramnus rex inmensum adversus me movit exercitum, oportet vos alimenta adque cuncta supellectilem infra murorum monitione concludere, ut scilicet, dum nobis illa pietas divina augit solatium, non periatis inopia'. Haec illis credentibus, quaecumque habere potuerunt collocantes in urbe, praeparabant se ad resistendum. Eo tempore Gunthchramnus rex misit litteras ad Gundovaldum ex nomine Brunichildis reginae, in quibus erat scriptum, ut, relicto exercitu et in loca sua abire iussum, ipse remotior apud Burdegalinsem urbem hyberna deducerit. Scripserat enim haec dolose, ut de eo plenius, quid agerit, possit agnoscere. Igitur cummorante eo apud urbem Convenas, locutus est incolis, dicens: 'Ecce iam exercitus adpropinquat, egrediemini ad resistendum'. Quibus egredientibus, hii occupantes portas adque claudentes, excluso foris populo cum episcopo loci, cuncta quae in urbe invenire potuerant suis dicionibus subdiderunt. Tantaque ibi multitudo annonae adque vini reperta est, ut, si viriliter stetissent, per multorum annorum spatia victus alimenta non egerent.
35. De basilica sancti Vincenti marthiris Agenninsis vastata.
[recensere]Audierant enim eo tempore ducis Gunthchramni regis, Gundovaldum ultra Garonnam in litore resedere cum ingenti hostium multitudine ipsosque thesauros, quos Rigundae tulerat, secum retenere. Tunc, impetum factum, cum equitibus Garonnam nando transire, nonnullis de exercitu in amne dimersis. Reliqui litus egressi, requirentes Gundovaldum, invenerunt camellos cum ingenti pondere auri adque argenti sive equites, quos fessus per vias reliquerat. Audientes deinceps eos infra muros urbis Convenicae commorari, relictis plaustris ac diversis inpedimentis cum populo minori, rubustioris viri ipsum, sicut iam Garonnam transierant, insequi distinant. Quibus properantibus, venerunt ad basilicam sancti Vincenti, quae est infra terminum Agenninsis urbis, ubi ipse martyr pro Christi nomine agonem dicitur consummasse, inveneruntque eam refertam a diversis thesauris incolarum. Erat enim spes incolis non esse a christianis tanti martyris basilicam violandam. Cuius ostia summo studio obserata erant. Nec mora, adpropinquans exercitus cum reserare templi regias non valeret, ignem accendit; consumptisque osteis, omnem substantiam cunctamque suppellectilem, quae in ea invenire potuerunt, cum sacris ministeriis abstulerunt. Sed multos ibi ultio divina conteruit. Nam plerisque manus divinitus urebantur, emittentis fumum magnum, sicut ex incendio surgi solet. Nonnulli arrepti a daemone, per inergiam debachantes martyrem declamabant. Plurimi vero semoti a seditione propriis se iaculis sauciabant. Relicum vero vulgus inante non sine grande metu progressum est. Quid plura? Convenitur ad Convenassic enim diximus nomen urbis - omnesque falanga in suburbana urbis campania castra metata est, ibique extensis tenturiis resedeba. Vastabatur in circuitu tota regio; nonnulli autem ab exercitu, quos fortior avaritiae aculeus terebrabat, longius evacantes, peremebantur ab incolis.
36. De conlocutione Gundovaldi cum exercitu.
[recensere]Ascendebant enim multi per collem et cum Gundovaldo saepius loquebantur, inferentes ei convitia ac dicentes: 'Tune es pictur ille, qui tempore Chlothacharii regis per oraturia parietis adque camaras caraxabas? Tune es ille, quem Ballomerem nomine saepius Galliarum incolae vocitabant? Tune es ille, qui plerumque a regibus Francorum propter has praesumptiones quas proferis tunsoratus et exilio datus es? Vel quis te, infelicissime hominum, in his locis adduxit, edicito. Quis tibi tantam audaciam praestetit, ut dominorum ac regum nostrorum finis auderis attingere? Certe, si a quoquam es evocatus, clara voce testare. En tibi ante oculus mortem expositam , en ipsam, quam diu quaesisti, exilii foveam, in qua praeceps deiciaris. Dic satellites veritim, vel a quibus inviteris enuntia'. At ille, cum haec audiret, propius super portam adstans dicebat: 'Quod me Chlothacharius pater meus exosum habuerit, habetur incognitum nulli; quod autem ab eo vel deinceps a fratribus sim tonsoratus, manifestum est omnibus. Et haec me causa Narsiti praefecto Italiae iuncxit; ibique uxorem accipiens, duos filius generavi. Qua mortua, adsumptis mecum liberis, Constantinopolim abii. Ab imperatoribus vero susceptus benignissime, usque hoc tempore vixi. Ante hos enim annos, cum Gunthchramnus Boso Constantinopolim abissit et ego sollicitus causas fratrum meorum diligenter rimarem, cognovi, generationem nostram valde adtinuatam, nec superesse de stirpe nostra nisi Childeberthum et Gunthchramnum regis, fratrem scilicet et fratris mei filium. Filii enim Chilperici regis cum ipso interierant, uno tantum parvolo derelicto. Gunthchramnus frater meus filius non habebat; Childeberthus nepus noster menime fortis erat. Tunc Gunthchramnus Boso, haec mihi diligenter exposita, invitavit me, dicens: ìVeni, quia ab omnibus regni regis Childeberthi principibus invitans, nec quisquam contra te muttire ausus est. Scimus enim omnes, te filium esse Chlothacharii, nec remansit in Galliis qui regnum illum regere possit, nisi tu advenias". At ego, datis ei multis muneribus, per duodecim loca sancta ab eo suscipio sacramenta, ut securus in hoc regnum accederim. Veni enim Massilia, ibique me episcopus summa benignetate suscepit; habebat enim scripta seniorum regni nepotis mei. Ex hoc enim Avenione accessi iuxta placita patricii Mummoli. Gunthchramnus vero inmemor sacramenti ac promissiones suae, thesauros meos abstulit et in sua dicione subegit. Nunc autem recognuscite, quia ego sum rex, sicut et frater meus Gunthchramnus. Tamen, si tanto odio nostro mens vestra crassatur, vel ad regem vestrum deducar, et si me cognuscit fratrem, quod voluerit faciat. Certe, si nec hoc volueritis, vel liceat mihi regredi, unde prius egressus sum. Abibo enim et nulli quicquam iniuriae inferam. Tamen, ut sciatis vera esse quod dico, Radegundem Pectavam et Ingutrudem Toronicam interrogate. Ipsae enim vobis adfirmabunt, certa esse quae loquor'. Haec eo dicente, multi cum convitiis et inproperiis haec verba prosequebantur.
37. De bello contra urbem.
[recensere]Quintus et decimus in hac obsidione effulserat dies, et Leudeghiselus novas ad distruendam urbem machinas praeparabat, plaustra enim cum arietibus, cletellis et axebus tecta, sub qua exercitus properaret ad distruendos muros. Sed cum adpropinquassent, ita lapidibus obruebantur, ut omnes adpropinquantes muro conruerint. Cupas cum pice et adipe accensas super eos proicientes, alias vero lapidibus plenas super eos deiciebant. Sed cum nox certamina prohiberit, hostis ad castra regressi sunt. Erat autem Gundovaldo et Chariulfus valde dives ac praepotens, cuius aphotecis ac prumptuariis urbs valde referta erat; de cuius substantia hi maxime alebantur. Bladastis autem haec cernens quae gerebantur, metuens, ne Leudeghyselus, obtenta victuria, eos morti traderet, inposito igne in eclesiae domo, concurrentibus ad incendium mitigandum inclusis, ille fuga dilapsus abscessit. Mane autem facto, exercitus iterum ad bella consurgit, ac ex virgis fasces faciunt, quasi ad conplendam vallem profundam, quae a parte orientis sita erat; sed nocere haec machina nihil potuit. Sagittarius vero episcopus frequentius muros cum arma circuibat et saepius lapides contra hostem manu propria eiecit e muro.
38. De interitu Gundovaldi.
[recensere]Denique hii qui urbem inpugnabant, cum viderint, quod nihil proficere possint, nuntios occultos ad Mummolum dirigunt, dicentes: 'Recognosce dominum tuum et a perversitate ista tandem aliquando desiste. Quae enim te amentia vallat, ut ignoto homine subimigaris? Uxor enim tua iam cum filiis captivata est, filii tui utpute iam interfecti sunt. Quo rues, quidve praestolaris, nisi ut corruas?' Haec ille mandata accipiens, dixit: 'Iam, ut video, regnum nostrum finem accepit, et potentia cadit. Unum superest, si securitatem vitae me habere cognuscerim, de multo vos labore poteram removere'. Discendentibus nuntiis, Sagittarius episcopus cum Mummolo, Chariulfo atque Waddone ad eclesiam pergit, ibique sibi sacramenta dederunt, ut, si de vitae promissione certiores fierint, relicta amicitia Gundovaldi, ipsum hostibus traderent. Reversi iterum nuntii promiserunt eis vitae securitatem. Mummolus vero dixit: 'Hoc tantum fiat; ego hunc in manu vestra tradam, et ego recognuscens dominum meum regem, ad eius praesentiam properabo'. Tunc ille promittunt, quod, si haec impleret, ipsum in caritate susceperint, et si cum rege excusare non possint, in aeclesia ponerent, ne vitae amissione multaretur. Haec cum sacramenti interpositione polliciti, discesserunt. Mummolus vero cum Sagittario episcopo et Waddone ad Gundovaldum pergentes, dixerunt: 'Sacramenta fidelitatis, qualia tibi dedimus, ipse qui praesens es nusti. Nunc autem accipe salubre consilium: discende ab hac urbe et repraesentare fratri tuo, sicut saepe quaesisti. Iam enim cum his hominibus conlocuti sumus, et ipse dixerunt, quia non vult rex perdere solatium tuum, eo quod parum de generatione vestra remanserit'. At ille intellegens dolum eorum, lacrimis perfusus, ait: 'Invitationem vestram in his Galliis sum delatus, thesauros vero meos, in quibus inmensum pondus argenti continetur et auri ac diversarum specierum, aliquid in Avennica urbe retenetur, aliquid Gunthchramnus Boso diripuit. Ego vero, iuxta Dei auxilium spem omnem in vobis positam, vobis consilium meum credidi, per vos regnare semper obtavi. Nunc cum Deo vobis sit actio, si quid mihi mendacii dixeritis; ipse enim iudicet causam meam'. Haec eo dicente, respondit Mummolus: 'Nihil tibi fallaciter loquimur; sed ecce! viros fortissimos stantes ad portam tuum opperientes adventum. Nunc autem depone balteum meum aureum, quod cingeris, ne videaris in iactantia procedere; et tuum adcinge gladium meumque restituae'. Et ille: 'Non simpliciter', inquid, 'haec verba suscipio, ut ea quae de tuis usque nunc in caritate usus sum a me auferantur'. Mummolus vero adserebat cum iuramento, nihil ei molesti fieri. Egressi igitur portam, ab Ollone Biturigum comite et Bosone susceptus est. Mummolus autem cum satellitibus in urbe regressus, portam firmissime obseravit. Hic autem cum se in manibus inimicorum cerneret traditum, elevatis ad caelum manibus et oculis, ait: 'Iudex aeterne et ultio vera innocentium, Deus, a quo omnes iustitia procedit, cui mendacium non placet, in quo nullus dolus neque versutia malitiae continetur, tibi commendo causam meam, dipraecans, ut sis velociter ultor super eos, qui me insontem in manibus tradiderunt inimicorum'. Haec cum dixisset, consignans se cruce dominica, abire coepit cum hominibus supradictis. Cumque a porta elongassint, sicut est circa urbem vallis tota in praecipitio, inpulsus ab Ollone caecidit, illo quoque clamante: 'En vobis Ballomerem vestrum, qui se regis et fratrem dicit et filium'. Et inmissa lancia voluit eum transfigere, sed repulsa a circulis luricae nihil nocuit. Denique cum elevatus ad montem regredi niteretur, Boso, emisso lapide, capud eius libravit. Qui caecidit et mortuus est. Venitque omne vulgus, et defixis in eo lanceis, pedes eius fune legantes, per omnia exercituum castra traxerunt; evellentesque caesariem ac barbam eius, insepultum ipso quo interfectus fuerat loco reliquerunt. Nocte vero sequenti hii, qui primi erant, omnes thesauros, quos in urbe repperire potuerunt, cum ministeriis eclesiae clam abstulerunt. Mane vero, reseratis portarum valvis, emisso exercitu, omne vulgus inclusum in ore gladii tradiderunt, sacerdotis quoque Domini cum ministris ad ipsa aeclesiarum altaria trucidantes. Postquam autem cunctus interfecerunt, ut non remaneret mingens ad parietem, omnem urbem cum eclesiis reliquisquae aedificiis succenderunt, nihilque ibi praeter umum vacuum relinquentes.
39. De interitu Sagittarii episcopi et Mummoli.
[recensere]Igitur Leudeghyselus rediens ad castra cum Mummolo et Sagittario, Chariulfo vel Waddone, nuntios occulte ad regem diregit, quid de his fieri vellit. At ille capitali eos iussit finire sententiam. Waddo tunc cum Chariulfo, relictis filiis obsedibus, discesserunt ab eis. Delato quoque nuntio de horum interitu, cum hoc Mummolus advertissit, accinctus arma ad tugurium Leudeghysili petit. At ille videns eum, ait: 'Quid sic', inquid, 'quasi fugiens venis?' Cui ille: 'Nihil, ut video, de fide promissa servatur; nam cerno me in mortis exitio positum'. Cui ille. 'Ego egrediar foris et omnia mitigabo'. Quo egrediente, confestim ex iusso eius vallata est domus, ut hic interficeretur. Sed et ille, cum diutissime contra bellantes restitisset, venit ad osteum; cumque egrederetur, duo cum lanceis utraque ei latera feriunt. Sicque caecidit et mortuus est. Quod viso episcopus dum timore consternatus paveret, ait ad eum quidam de adstantibus: 'Inspice propriis oculis, episcope, quae gerentur, et tecto capite, ne agnoscaris, silvam pete, ut abscondaris paulolum adque, ira labente, possis evadere'. At ille, accepto consilio, dum obtecto capite fugire niteretur, extracto quidam gladio capud eius cum cocullo decidit. Deinde unusquisque ad propria rediens, magnas per viam praedas et homicidia fecit. Fredegundis autem his diebus Chuppanem in Tholosano direxit, ut scilicet filiam suam exinde quocumque modo possit eruere. Ferebant enim plerique ob hoc eum transmissum, ut, si Gundovaldum repperisset vivum, multis inlectum promissionibus ad eam transduceret. Sed cum hoc facere nequivissit, acceptam Rigundem a loco illo reduxit, non sine grande humilitate adque contumilia.
40. De thesauris Mummoli.
[recensere]Igitur Leudeghiselus dux cum thesauris omnibus, quos superius nominavimus, ad regem venit; quos postea rex pauperibus et aeclesiis erogavit. Adpraehensam vero uxorem Mummoli inquirere rex coepit, quid thesauri, quos hii congregaverunt, devenissent. Sed illa cognoscens virum suum interfectum fuisse et omnem iactantiam eorum prorsus in terram conruisse, omnia pandit, dixitque, multum adhuc apud urbem Avennecam auri adque argenti esse, quae ad regis notitiam non venissent. Statimque misit rex viros, qui haec deferre deberint, cum uno puero, quem valde creditum Mummolus habens, haec ei commendaverat. Abeuntes autem acceperunt omnia quae in urbe relicta fuerant. Ferunt autem ducenta quinquaginta talenta argenti fuisse, auri vero amplius quam triginta. Sed haec, ut ferunt, de reperto antiquo thesauro abstulit. Quod rex diviso cum Childebertho rege, nepote suo, partem suam maxime pauperibus est largitus, mulieri autem nihil amplius quam ea, quae de parentibus habuerat, derelinquens.
41. De gigante.
[recensere]Tunc et homo ille inmensi corporis ad regem de Mummoli familiaribus adductus est, ita magni corporis elatus, ut duos aut tres pedes super longissimus homines putaretur magnus, lignarius faber, qui non multo post obiit.
42. De virtute sancti Martini.
[recensere]Post haec edictum a iudicibus datum est, ut qui in hac expeditione tardi fuerant damnarentur. Biturigum quoque comes misit pueros suos, ut in domo beati Martini, quae in hoc termino sita est, huiusmodi homines spoliare deberent. Sed agens domus illius resistere fortiter coepit, dicens: 'Sancti Martini homines hii sunt. Nihil eis quicquam inferatis iniuriae, quia non habuerunt consuetudinem in talibus causis abire'. At illi dixerunt: 'Nihil nobis et Martino tuo, quem semper in causis inaniter proferis; sed et tu et ipsi pretia dissolvitis, pro eo quod regis imperium neglexistis'. Et haec dicens ingressus est atrium domus. Protinus dolore percussus caecidit et graviter agere coepit. Conversusque ad agentem voce flebili ait: 'Rogo, ut facias super me crucem Domini et invoces nomen beati Martini. Nunc autem cognovi, quod magna est virtus eius. Nam ingrediente me atrium domus, vidi virum senem exhibentem arborem in manu sua, quae mox extensis ramis omne atrium texit. Ex ea enim unus me adtigit ramus, de cuius ictu turbatus corrui'. Et innuens suis rogabat, ut eieceretur de atrio. Egressus autem invocare nomen beati Martini attentius coepit. Ex hoc enim commodius agens, sanatus est.
43. De Desiderio et Waddone.
[recensere]Desiderius vero infra castrorum munitione se resque suas tutavit. Waddo maior domus Rigundis ad Brunichildem reginam transiit, et ab ea susceptus, cum muneribus et gratia est demissus. Chariulfus basilicam sancti Martini expetiit.
44. De muliere phitonissa.
[recensere]Fuit tunc temporis mulier, quae spiritum phitonis habens multum praestabat dominis divinando questum eoque in gratia proficit, ut, ab his libera facta, suis voluntatibus laxaretur. Si quis enim aut furtum aut aliquid mali perferret, statim haec, quo fur abiit, cui tradedit vel quid ex hoc fecerit, edicebat. Congregabat cotidie aurum argentumque, procedens in ornamentis, ita ut putaretur esse aliquid divinum in populis. Sed cum Agerico Veridunense episcopo haec nuntiata fuissent, misit ad conpraehendendum eam. Quam adprehensam et ad se adductam, iuxta id quod in Actibus legimus apostolorum, cognovit in eam inmundum spiritum esse phitonis. Denique cum exorcismum super eam diceret ac frontem oleo sancto perungueret, exclamavit daemonium et quid esset prodidit sacerdoti. Sed cum per eum a puella non extruderetur, abire permissa est. Cernens vero puella, quod in loco illo habitare non possit, ad Fredegundem reginam abiit ibique et latuit.
45. De fame anni praesentis.
[recensere]Magna hoc anno famis paene Gallias totas obpressit. Nam plurimi uvarum semina, flores avellanorum, nonnulli radices herbae filicis arefactas redactasque in pulvere, admiscentes parumper farinae, panem conficiebant. Multi enim herba segitum decidentes, similiter faciebant. Fuerunt etiam multi, quibus non erat aliquid farinae, qui diversas colligentes herbas et comedentes, tumefacti deficiebant. Plurimi enim tunc ex inaedia tabescentes, mortui sunt. Graviter tunc negutiatores populum spoliaverunt, ita ut vix vel modium annonae aut semodium vini uno triante venundarent. Subdebant pauperes servitio, ut quantulumcumque de alimenta porregerent.
46. De interitu Christofori.
[recensere]His diebus Cristoforus negutiatur ad Aurilianensem urbem abiit Audierat enim, quod ibidem multum vini delatum fuisset. Abiens ergo, conparato vino et lintribus invecto, accepto a socero pecunia multa, cum duobus pueris Saxonibus viam equitando terebat. Pueri vero diu dominum exosum habentes et plerumque fuga labentes, eo quod crebrius gravissime verberarentur, cum venissent in quadam silva, praecedente domino, puer unus iaculata valide lancea dominum suum transfixit. Quo ruente, alius cum framea capud eius dilaceravit. Et sic ab utroque in frustra decisus, exanimis est relictus. Hii vero accipientes pecuniam, fuga dilapsi sunt. Frater vero Cristofori, sepulto corpuscolo, homines suos post pueros dirigit. Iuniore quoque conpraehenso legant, seniore cum pecunia fugiente. Quibus redeuntibus, cum vinctum laxius reliquissent, accepta lancea, unum ex his a quibus ducebatur interemit. Sed deductus ab aliis usque Toronus, diversis suppliciis adfectus detruncatusquae, patibolo valde exanimis est adpensus.
47. De bello civile inter cives Toronicus.
[recensere]Gravia tunc inter Toronicos cives bella civilia surrexerunt. Nam Sicharius, Iohannis quondam filius, dum ad natalis dominici solemnia apud Montalomaginsim vicum cum Austrighyselo reliquosque pagenses caelebraret, presbiter loci misit puerum ad aliquorum hominum invitationem, ut ad domum eius bibendi gratia venire deberint. Veniente vero puero, unus ex his qui invitabantur, extracto gladio, eum ferire non metuit. Qui statim cecidit et mortuus est. Quod cum Sicharius audisset, qui amicitias cum presbitero retinebat, quod scilicet puer eius fuerit interfectus, arrepta arma ad eclesiam petit, Austrighyselum opperiens. Ille autem haec audiens, adpraehenso armorum apparatu, contra eum diregit. Mixtisque omnibus, cum se pars utraque conliderit, Sicharius inter clericos ereptus, ad villam suam effugit, relictis in domo presbiteri cum argento et vestimentis quattuor pueris sauciatis. Quo fugiente, Austrighyselus iterum inruens, interfectis pueris, aurum argentumque cum reliquis rebus abstulit. Dehinc cum in iudicio civium convenissent et praeceptum esset, ut Austrighyselus, qui homicida erat et, interfectis pueris, res sine audientia diripuerat, censura legali condempnaretur, inito placito, paucis infra diebus Sicharius audiens, quod res, quas Austrighyselus direpuerat, cum Aunone et filio adque eius fratre Eberulfo retinerentur, postposito placito, coniunctus Audino, mota seditione, cum armatis viris inruit super eos nocte, elisumque hospicium, in quo dormiebant, patrem cum fratre et filio interemit resque eorum cum pecoribus, interfectisque servis, abduxit. Quod nos audientes, vehimenter ex hoc molesti, adiuncto iudice, mittimus ad eos legationem, ut in nostri praesentia venientes, accepta ratione, cum pace discederent, ne iurgium in amplius pulularet. Quibus venientibus coniunctisque civibus, ego aio: 'Nolite, o viri, in sceleribus proficere, ne malum longius extendatur. Perdidimus enim aeclesiae filios; metuemus nunc, ne et alios in hac intentione careamus. Estote, quaeso, pacifici; et qui malum gessit, stante cantate, conponat, ut sitis filii pacifici, qui digni sitis regno Dei, ipso Domino tribuente, percipere. Sic enim ipse ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Ecce enim! etsi illi, qui noxae subditur, minor est facultas, argento aeclesiae redemitur; interim anima viri non pereat'. Et haec dicens, optuli argentum aeclesiae; sed pars Chramnesindi, quae mortem patris fratrisque et patrui requirebat, accepere noluit. His discedentibus, Sicharius iter, ut ad regem ambularet praeparat, et ob hoc Pectavum ad uxorem cernendam proficiscitur. Cumque servum, ut exerceret opera, commoneret elevatamque virgam ictibus verberaret, ille, extracto baltei gladio, dominum sauciare non metuit. Quo in terra ruente, currentes amici adpraehensum servum crudeliter caesum, truncatis manibus et pedibus, patibolo damnaverunt. Interim sonus in Toronicum exiit, Sicharium fuisse defunctum. Cum autem haec Chramnesindus audisset, commonitis parentibus et amicis, ad domum eius properat. Quibus spoliatis, interemptis nonnullis servorum, domus omnes tam Sichari quam reliquorum, qui participes huius villae erant, incendio concremavit, abducens secum pecora vel quaecumque movere potuit. Tunc partes a iudice ad civitatem deductae, causas proprias prolocuntur; inventumque est a iudicibus, ut, qui nollens accepere prius conpositionem domus incendiis tradedit, medietatem praetii, quod ei fuerat iudicatum, amitteret - et hoc contra legis actum, ut tantum pacifici redderentur - aliam vero medietatem conpositionis Sicharius redderet. Tunc datum ab aeclesia argentum, quae iudicaverant, accepta securitate, conposuit, datis sibi partes invicem sacramentis, ut nullo umquam tempore contra alterum pars alia musitaret. Et sic altercatio terminum fecit.
Explicit liber VII.
Liber VI | Liber VIII |