Homiliae (Haymo Halberstatensis)/3
HOMILIA CI. FERIA SECUNDA PENTECOSTES. 118.0562D| (JOAN. III.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipso non pereat, sed habeat vitam. » Et reliqua. Unde notandum quod eadem de Filio Dei unigenito replicat, quae de filio hominis in cruce exaltato promiserat, dicens: « Ut omnis qui credit in ipso, non pereat, sed habeat vitam aeternam. » Quia profecto idem redemptor et conditor noster, Filius Dei ante saecula existens, filius hominis factus est in fine saeculorum, ut qui nos per divinitatis suae potentiam creaverat, ad perstruendam vitae beatitudinem perennis, ipse per fragilitatem humanitatis nostrae nos restauraret, ad recipiendam quam pardidimus vitam. Sequitur:
118.0563A| « Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. » Ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum, sed interimitur, qui praecepta medici servare non vult. Venit salvare mundum. Quare salvator dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum? Salvari non vis ab ipso? ex teipso judicaberis. Et quid dicam judicaberis? Videte quid ait:
« Qui credit in eum non judicatur. Qui autem non credit. » Quid dicturum sperabas, nisi judicetur? « Jam, inquit, judicatus est. » Nondum apparuit judicium, sed jam factum est judicium. Novit Dominus qui sunt ejus, novit qui permaneant ad coronam, et qui permaneant ad flammam; novit in area sua triticum suum, novit et paleam, novit et segetem, novit 118.0563B| zizaniam. Jam dijudicatus est qui non credit. Quare judicatus est? « Quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Erant enim eorum mala opera. » Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum. Omnium enim opera mala invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Hoc sequitur:
« Qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. » Quomodo ergo quidam bonum opus fecerunt, ut venirent ad lucem, id est ad Christum? Et quomodo quidam dilexerunt tenebras? Si enim omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat: et serpens 118.0563C| ille, in quo figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant (Num. XXI): et propter morsus serpentis erectus est serpens, id est, mors Domini propter mortales homines, quos invenit injustos, quomodo intelligitur: « Hoc est judicium, quoniam lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Erant enim eorum mala opera (Joan. III). » Quid est hoc? Quorum enim erant opera bona? Nonne venisti ut justifices impios? Sed « dilexerunt, inquit, magis tenebras quam lucem. » Ibi posuit vim, multi enim dilexerunt peccata sua, multi confessi sunt peccata sua: quia qui confitetur peccata sua et accusat peccata sua, jam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua, et tu cum accuses, conjungeris Deo. Quasi duae res sunt, et homo et 118.0563D| peccator. Quod audis homo, Deus fecit: quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis opus tuum in te, et ames in te opus Dei. Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium bonorum operum tuorum confessio est operum malorum. Facis veritatem, et venis ad lucem. Quid est facere veritatem? Non te palpes, non tibi blandiaris, non tibi aduleris, non dicas: justus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem, ut manifestentur opera tua, quia in Deo sunt facta. Quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et 118.0564A| ejus veritas tibi ostenderet. Sed qui etiam admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem, et fugit eam, ut non arguantur opera ejus mala, quae diligit. Qui autem facit veritatem, accusat in se mala sua, non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat, quia quod vult ut Deus ignoscat, ipse agnoscit, et venit ad lucem: cui gratias agit, quod illi quod in se odisset ostenderit, et dicit Deo: « Domine, averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L). » Et quia frustra dicit, nisi iterum dicat: « Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper (Ibid.), » sit ante te, quod non vis esse ante Deum. Si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet tibi Deus illud ante oculos tuos: et tunc retorquet, quando jam poenitentiae fructus nullus 118.0564B| erit.
HOMILIA CII. FERIA TERTIA PENTECOSTES. (JOAN. X.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. » Et reliqua. Propter Pharisaeorum qui se videre jactabant, cum caeci erant, venenatam et superbam et insanabilem arrogantiam Dominus Jesus ista contexuit, quae in hac parabola teguntur, quam ipse illis non intelligentibus exponere dignatus est, in qua nos salubriter, si advertamus, admonuit non gloriari in sapientia humana, non in morum dignitate, sed in humilitate fidei catholicae, 118.0564C| quae in Christum non desit. Multi enim sunt pagani, qui secundum quamdam vitae hujus consuetudinem dicuntur boni homines, innocentes et quasi observantes ea quae in lege praecepta sunt, deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum adversus quemquam testimonium perhibentes, non concupiscentes domum proximi sui, non desiderantes aut uxorem aut servum aut ancillam proximi, et caetera talia quae in lege mandata sunt, velut observant Christiani, et Christiani non sunt, et plerumque se jactant, quomodo isti Pharisaei, dicentes: « Nunquid et nos caeci sumus (Joan. IX)? » Sed haec omnia inaniter faciunt, quia non intrant per ostium, sed aliunde tumidi fastu, quasi per seipsos ascendere quaerunt. Quapropter 118.0564D| Dominus similitudinem proposuit de grege suo, et de ostio quo ingrediatur ad ovile. Quid enim prodest vana jactantium de bene vivendo inflatio, dum ad finem perpetualiter bene vivendi vita eorum non perveniat? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper bene vivere. Nam si cui non datur semper bene vivere, quid prodest ei bene vivere ad tempus? Igitur nec bene vivere dicendi sunt, qui finem vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera vel certa semper vivendi, nisi agnoscat vitam quae est Christus, et per januam intret in ovile. Sunt enim quidam homines qui in suis gloriantur moribus, et alios post se trahere quaerunt, 118.0565A| non de Christi praeceptis instruentes suos sectatores, sed suis exemplis vivere eos suadentes. De quibus alio loco ipsa Veritas ait: « Docentes doctrinas hominum, et mandata Dei contemnentes (Marc. VII). » Hi per aliam partem ascendere quaerunt, rapere et occidere, non ut pastor salvare atque conservare. De talibus hic dictum est: « Sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. » Non solum vero tales inveniuntur doctores inter eos qui sine nomine Christi sunt, sicut multi philosophorum, qui suam sapientiam buccis crepantibus ventilabant, et vitam beatam suis sectatoribus promiserunt: verum etiam plurimi qui Christiano nomine censebantur, et illuminatos a Christo se esse jactabant, fingentes sibi nova quaeque nomina de Christo, et fidei catholicae contraria, sicut 118.0565B| innumerabiles haeretici faciebant, aestimantes se falso nomine per januam, quae Christus est, intrare. Sabellius dicit: Qui Filius est, ipse est Pater; sed Filius non est Pater. Non intrat per ostium qui Filium dicit Patrem. Arius dicit: Aliud est Pater, aliud Filius. Recte diceret, si diceret, alius, non aliud. Quando enim dicit aliud, ei contradicit a quo audit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. XIX). » Nec ipse ergo intrat per ostium. Praedicat ergo Christum, qualem sibi fingit, non qualem veritas habet. Photinus dicit: Christus homo est tantum, non Deus. Nec ipse ergo intrat per ostium, quia Christus et homo et Deus est. Huic enim nova haeresis, quae nostris temporibus orta est consentire videtur, affirmando et praedicando: Christus, sicut quilibet suorum, 118.0565C| nuncupativus Deus est, et non verus. Quid opus est multa percurrere, et multa vana haeresis dinumerare? Hoc tenete ovile Christi, Ecclesiam catholicam esse credite. Quicunque intrare velit in ovile, per ostium intret, id est per Christum: et Christum verum Deum, et vere Filium Dei praedicet. Non solum Christum verum praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non suam. Nam multi quaerendo gloriam suam, oves Christi sparserunt potius quam congregaverunt. Humilis est enim janua Christus Dominus noster. Qui intrat per hanc januam, oportet ut humiliet se, ut sano capite possit intrare. Hi sunt qui veri pastoris vocem audiunt. Hi sunt, quos proprias oves nominatim verus pastor vocat, de his dictum est: « Gaudete et exsultate, quoniam nomina vestra 118.0565D| scripta sunt in coelis (Luc. IX), » hinc enim eas « vocat nominatim (Joan. X). » Et quis alius emittit, nisi qui peccata dimittit, ut eum sequi duris liberati vinculis possint? Et quis eas praecessit, quo eum sequantur, nisi qui « resurgens a mortuis, jam non moritus, et mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI)? » Has vero educit a fide ad speciem, et ante istos vadit, quia prior omnium ascendit in coelum: et quae sunt oves suae, illum sequuntur, quia sciunt vocem doctrinae suae. Alienos vero doctores non sequuntur, sed fugiunt ab eis, quia non noverunt vocem, id est doctrinam alienorum. Sed loquente Domino Jesu, non intellexerunt qui audierunt. « Incrassatum enim habuerunt cor, et graviter audierunt (Matth. XIII). » 118.0566A| Nominat ostium, nominat ovile, nominat oves. commendat haec, sed nondum exponit. Legamus ergo quia venturus est ad ea verba, in quibus nos aliqua quae dixit dignetur exponere, ex quorum expositione dabit nobis fortasse etiam illa, quae non exposuit, intelligere. Pascit enim manifestis, exercet obscuris. Audiamus exponentem, quem audivimus proponentem. Dicit ergo eis Jesus:
« Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. » Ecce ipsum ostium, quod clausum posuerat, aperuit. Ipse est ostium. Agnovimus, intremus, ut nos intrasse gaudeamus.
« Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. » Quid est hoc, Domine, « omnes quotquot venerunt? » Quid enim? tu non venisti? Sed intellige, 118.0566B| omnes quotquot venerunt, dixit, utique praeter me. Recolamus ergo. Ante adventum ipsius venerunt prophetae, nunquid fuerunt fures et latrones? Absit. Non praeter illum venerunt, quia cum illo venerunt. Venturus praecones mittebat, sed eorum corda quos miserat, possidebat. Cum illo ergo venerunt, quia cum Verbo Dei venerunt. « Ego sum, inquit, via, veritas et vita (Joan. XIV). » Si ipse est veritas, cum illo venerunt, quia veraces fuerunt, et veritatem praedicaverunt. Quotquot autem praeter illum venerunt, « fures sunt et latrones. » Per sevenerunt, quia per eum missi non fuerunt, dicente Apostolo: « Quomodo praedicabunt nisi mittantur? » (Rom. X.) Et quia per se venerunt, et non sunt ab eo missi, « fures sunt et latrones. » Nam ante 118.0566C| adventum Christi falsi fuerunt in populo Dei prophetae et falsi doctores, sicut post adventum illius sub nomine Christiano quamplurimi falsi fuerunt doctores; nec doctores, sed seductores; non praedicatores, sed praedatores; latrocinia exercentes, non sanae doctrinae inhaerentes, de quibus dictum est: « Fures sunt et latrones, » id est, ad furandum et occidendum venerunt. « Sed non audierunt eos oves, » illae quae verae sunt oves, non sub pelle ovina lupinum cor abscondentes. Igitur qui ante adventum Christi praedicaverunt, eodem spiritu praedicaverunt quo apostoli et sancti doctores, qui post adventum Christi veritatis viam mundo ostenderunt. Quotquot autem illo tempore crediderunt vel Abrahae, vel Isaac, vel Jacob, vel Moysi, vel aliis patriarchis et 118.0566D| prophetis Christum praenuntiantibus, oves erant, et Christum audierunt: non alienam vocem, sed ipsius Christi audierunt. Nam judex clamat in praecone, dum praeco judicem annuntiat venturum. Alii sunt ergo quos non audierunt oves, in quibus non erat vox Christi, errantes, falsa dicentes, inania garrientes, vana fingentes, miseros seducentes, sicut pseudoprophetae, sicut Scribae et Pharisaei temporibus ipsius Domini. Hi sunt qui venerunt per se, et non sunt a judice missi. His vero cum doctrinis suis procul expulsis, videamus quo nos pastor bonus vocat. Dicit enim:
« Ego sum ostium ovium. Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredictur et egredictur, et 118.0567A| pascua inveniet. » Et hoc evidenter ostendit, non solum pastorem, sed etiam oves intrare per ostium. Sed quid est, « Ingredietur et egredietur, et pascua inveniet? » Ingredi quippe in Ecclesiam Christi per ostium, valde bonum est; exire autem de Ecclesia, sicut ait ipse Joannes evangelista in epistola sua: « Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II), » non est utique bonum. Talis ergo egressus non potest a bono pastore laudari, ut diceret: « Et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. » Est ergo aliquis non solum ingressus, verum etiam egressus bonus per ostium bonum, quod est Christus. Sed quis est ille laudabilis et beatus egressus? Possum quidem dicere ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus: egredi autem, quando exterius 118.0567B| operamur. Ex quo patet, sicut dicit Apostolus: « Per fidem habitat Christus in cordibus nostris (Ephes. III), » ingredi per Christum esse, secundum ipsam fidem etiam foris, id est, coram hominibus, operari. Unde et in psalmo dicitur: « Exiet homo ad opus suum (Psal. CIII). » Et ipse Dominus dicit: « Luceant opera vestra coram hominibus (Matth. V). » Sed plus me delectat quod ipsa veritas tanquam pastor bonus, et ideo doctor bonus quodammodo nos admonuit, quemadmodum intelligere debeamus quod ait: « Ingredietur et egredietur, et pascua inveniet, » cum secutus adjunxit:
« Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat. Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant. » Videtur enim dixisse, ut vitam habeant 118.0567C| ingredientes, et abundantius habeant egredientes. Non autem potest quisquam per ostium, id est, per Christum egredi ad aeternam vitam, quae erit in specie, nisi per ipsum ostium, hoc est, per eumdem Christum in Ecclesiam ejus, quod est ovile ejus, intraverit ad vitam temporalem, quae est in fide. Ideo ait: « Ego veni ut vitam habeant, » hoc est, fidem quae per dilectionem operatur, per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant, « quia justus ex fide vivit (Gal. V). » -- « Et abundantius habeant, » quia perseverando usque in finem per illud ostium, id est per fidem Christi egrediuntur, quoniam viri fideles moriuntur et abundantius habebunt vitam veniendo quo pastor ille praecessit, ubi nunquam deinde moriantur. Quamvis ergo et hic in ipso ovili non desint 118.0567D| pascua, quoniam ad utrumque possumus intelligere quod dictum est: « Et pascua inveniet, » id est, ad ingressum et ad egressum, tamen tunc vera pascua invenient, ubi saturentur « qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V): » qualia pascua invenit, cui dictum est: « Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). »
HOMILIA CIII. FERIA QUARTA PENTECOSTES. (ACT. II.) « In diebus illis: Stans Petrus cum undecim, elevavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba 118.0568A| mea. » Et reliqua. Post adventum Spiritus sancti in apostolos, quem adhuc praesenti festivitate celebramus, Judaei audientes apostolos plenos Spiritu sancto, omnium genera linguarum loquentes, stupebant valde et admirabantur. Alii autem deridentes, dicebant, quia musto repleti sunt. Ignorantes tamen vera dicebant quia musto spiritalis gratiae erant repleti. Jam enim « vinum novum in utres novos (Matth. IX) » venerat, cum apostoli « non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus (Rom. VII), » Dei magnalia resonarent. « Tunc stans Petrus cum undecim, » ut in praesenti lectione audistis, « elevavit vocem suam et dixit: Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. Non enim sicut vos existimatis, 118.0568B| hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia. » Spiritus sanctus gloriam individuae Trinitatis mundo praedicaturus, tertia convenienter hora descendit super apostolos, qui erant in oratione perseverantes. Recte autem Spiritum sanctum orationis hora percipiunt, ut ostendatur legentibus, qui Spiritus sancti gratia non facile percipitur, nisi mens a carnalibus suspensa, ad superna semper meditanda elevetur.
« Sed hoc est quod dictum est per prophetam: Effundam de spiritu meo super omnem carnem. » In verbo effusionis ostendit muneris largitatem, et non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum datus Spiritus sanctus, sed credentibus omnibus passim in utroque sexu conditionibus et personis eadem esset gratia concessa. « Et dabo prodigia in coelo sursum, 118.0568C| et signa in terra deorsum. » Prodigia in coelo, Domino nascente, novum sidus apparuit, illo crucem ascendente, sol obscuratus est, sed et ipsum coelum tenebris est obductum. Signa in terra, quae Domino spiritum emittente contremuit, monumenta aperuit, saxa scidit, et multa quae dormierant sanctorum corpora rediviva protulit. « Sanguinem et ignem et vaporem fumi. » Sanguinem de latere suo emanantem dedit, quo totius mundi salus processit, et maledictio deleta, et tota terra est sanctificata. Ignem autem, id est, Spiritum sanctum dedit, qui exurit omnia vitia et peccata in homine. Vaporem, id est, gratiam compunctionis et fletuum. Potest etiam in igne fidelium illuminatio; in vapore fumi Judaeorum, qui non crediderunt, caecitas intelligi.
118.0568D| « Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. » Hoc est quod Petrus alibi ait (Act. X): « Quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi. » Quae cum ita sint, perspice, o homo, quantum valeas, et perpende quid debeas, ut tandem vilis esse tibi desinas, ut vel per hoc erubescendis subjacere vitiis dedigneris, dum generositatem tuam de Creatoris ac Reparatoris dignitate imiteris. Habet causas quibus se ipse confundat. Cur dignis Dominus ficto corde subdatur, cui gloria promittitur aeterna? Ac si gemino privilegio divinae imaginis participatione videbaris honoratus, efficeris etiam commercii nobilitate pretiosus. Unde ergo tam fortis esse possis 118.0569A| contra hostem tuum, interroga statum tuum, quam tibi Dominus ad debellandum in membris tuis mundi principem ac spiritales nequitias superandas, liberam contulerit facultatem. Ac sic impossibile non putes te transferri ut coelestia obtineas, si aerias deviceris potestates. Non ergo te degenerem ac despectum faciat vita, quem vel factura probatur illustrem protulisse, vel gratia: sed cursum suum fideles Christi ad superna fiducialiter attollant. Nam qui se coelesti pretio vident redemptos, ad coelestia non dubitent praeparatos, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA CIV. FERIA QUARTA PENTECOSTES. 118.0569B| (JOAN. VI.) « In illo tempore, dixit Jesus turbis Judaeorum: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. » Et reliqua. Quid est, nemo potest venire ad me, nisi quia nemo potest credere in me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum? Ille venit, quem gratia Dei praevenit, cui cum Propheta dicamus: « Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). » Et iterum: « Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII). » Praeveniet velle, subsequetur perficere. Trahit autem Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, quia eum cogitant Patrem habere Deum. Deus enim Pater aequalem sibi genuit Filium, et qui cogitat atque in fide sua 118.0569C| sentit et ruminat aequalem esse Patri eum in quem credidit, ipsum trahit Pater ad Filium. Qui enim Christo dicit, non est Deus verus, non trahit eum Pater, sed sua perversa cogitatio trahit eum veritati non consentire. Ille tractus est a Patre, qui ait: « Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI); » cui Dominus, inquit: « Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Ibid.) » Ipsa revelatio, ipsa est attractio. Dum enim dixit: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, » continuo subjunxit: « Et ego resuscitabo eum in novissimo die. » Reddit quod sperat, videbit quod adhuc non videndo credidit, manducabit quod esuriit, satiabitur eo quod sitit. Ubi? In resurrectione 118.0569D| mortuorum, quia « Ego resuscitabo eum in novissimo die. »
« Est scriptum in prophetis (Jer. XXXI). Et erunt omnes docibiles Dei. » Quare hoc dixit, o Judaei? Pater vos non docuit quomodo potestis me cognoscere? Omnes regni illius homines docibiles Dei erunt, non ab hominibus audient. Et si ab hominibus audiunt, tamen quod intelligunt, intus datur, intus coruscat, intus revelatur. Homines foris verbum sonare possunt, sed in vanum laborant, nisi intus Deus docens aperit sensus. Ille est Deo docibilis, quem Deus intus veritatis instruit agnitione et amore. « Omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me. » Quomodo trahit Pater docendo et delectat, non necessitatem 118.0570A| ponendo? Quia nemo necessitate credidit, sed voluntate. Filius dicebat, Pater docebat. Homo qui videbatur, loquebatur, sed Deus in corde audientis interius docebat. Ideo subjungit:
« Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic videt Patrem. » Ego sum a Patre, et ideo Patrem video. Quid est autem trahi a Patre nisi discere a Patre? Quid est discere a Patre, nisi audire Patrem, nisi audire verbum Patris, id est me? Ne forte ergo cum dico vobis: « Omnis qui audivit a Patre et didicit, » dicatis apud vos: Sed nunquam vidimus Patrem, quomodo autem discere potuimus a Patre? a meipso audite. « Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem. » Ego novi Patrem, ab illo sum: sed quomodo Verbum 118.0570B| ab illo cujus est verbum, non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audientem.
« Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam aeternam. » Revelare se voluit Dominus quid esset. Nam compendio dicere potuit: Qui credit in me, habet me. Ipse enim Christus verus Deus et vita aeterna. Qui ergo credit in me venit ad me: et qui venit ad me habet me. Quid est autem habere me? Habere vitam aeternam. Mortem assumpsit vita aeterna, mori voluit, sed de tuo, o homo, non de suo. Accipit a te, ut moreretur pro te. Assumpsit ergo vita mortem, ut vita occideret mortem. Nam qui credit, inquit, habet vitam aeternam, non quod patet, sed quod latet. Vita enim aeterna 118.0570C| est Verbum quod in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et vita erat lux hominum (Joan. I). Mori venit, sed tertia die resurrexit.
« Ego sum, » inquit, « panis vitae. » Et unde superbiebant? « Patres vestri, inquit, manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. » Quare manducaverunt, et mortui sunt? Quia quod videbant credebant: quod non videbant non intelligebant. Ideo patres vestri, quia similes estis illorum, murmuratores patres murmuratorum filiorum. Manducaverunt Moyses et Aaron, et caeteri sancti qui fuerunt in populo, manna manducaverunt, et non mortui sunt, quia spiritaliter visibilem cibum intellexerunt, spiritaliter esurientes. Alii manducaverunt et permanserunt in infidelitate, sicut Judaei audierunt loquentem 118.0570D| Christum, sed non spiritaliter verba ejus intellexerunt; ideo dixit eis: « Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. » Qua morte, nisi infidelitatis? Nam in communi morte mortui sunt, et sancti qui fuerunt inter eos. Ideo signavit Dominus his verbis mortem spiritalem, non carnalem. Patres ergo istorum, id est, mali patres malorum, infideles patres infidelium, murmuratores patres murmuratorum. Nam de nulla re magis Deum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando. Ideo Dominus volens ostendere talium filios, hinc ad eos coepit: Quid murmuratis invicem, murmuratores filii murmuratorum, « Patres vestri manducaverunt in deserto manna, et 118.0571A| mortui sunt. » Non quia malum erat, sed quia male manducaverunt.
« Hic est panis qui de coelo descendit. » Hunc panem signavit manna, hunc panem signavit altare Dei. Sacramenta haec sunt, et illa fuerunt: in signis diversa sunt, in re quae significatur, paria sunt. Apostolum audi: « Nolo autem vos, » inquit, « ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt (I Cor. X). » Spiritalem utique, non corporalem escam: quia illi manna, nos alium spiritalem: sed patres nostri, non patres illorum, quibus nos similes sumus, non quibus illi similes fuerunt. « Hic est ergo panis de coelo 118.0571B| descendens. » « Ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. » Sed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non quod pertinet ad visibile sacramentum: qui manducat intus, non foris: qui manducat in corde, non qui premit dente.
« Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. » Ideo vivus, quia de coelo descendi. De coelo descendit et manna; sed manna umbra erat, iste veritas est.
« Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. » Hoc quando caperet caro, quod dixit panem carnem? Vocatur caro, quod non capit caro. Et ideo magis non capit caro, quia vocatur caro. Hoc enim exhorruerunt, hoc assimulatum esse 118.0571C| dixerunt, hoc non fieri putaverunt. « Caro mea est, inquit, pro mundi vita. » Norunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligunt. Fiant corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi. De spiritu Christi non vivit, nisi corpus Christi. Quisquis vivere vult, credat in Christum, manducet spiritaliter spiritalem cibum, incorporetur corpori Christi, et non sit putridum membrum quod resecari mereatur, sit pulchrum, sit sanum, sit aptum capiti suo.
HOMILIA CV. FERIA QUINTA PENTECOSTES. (LUC. IX.) « In illo tempore: Convocatis Jesus duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia, et ut languores curarent. » Et reliqua. 118.0571D| Concessa potestate primo signorum, misit eos praedicare regnum Dei, ut promissorum magnitudinem attestaretur etiam magnitudo factorum, fidemque verbis daret virtus ostensa: et nova facerent, qui nova praedicarent. Unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit intra sanctam Ecclesiam, multi sunt qui vitam virtutum tenent, et signa virtutum non habent. Quia frustra miraculum foras ostenditur, si deest quod intus operetur. Nam juxta Magistri gentium vocem: « Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV). »
« Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. » Solet quaeri 118.0572A| quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse Dominum discipulis ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus: « Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum (Marc. VI)? » Quod ita solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda, sicut sub alia significatione intelligitur tentatio de qua dictum est. « Deus neminem tentat (Jac. I): » et sub alia de qua dictum est: « Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XV). » Illa, seductionis est: haec, probationis. Utrumque ergo accipiendum est a Domino apostolis dictum: et, ut nec virgam ferrent: et, ut non nisi virgam ferrent. Cum enim secundum 118.0572B| Matthaeum diceret eis (Matth. X): « Nolite possidere aurum et argentum, » etc., continuo subjecit: « Dignus est enim operarius cibo suo. » Unde satis ostendit cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quod necessaria non sunt sustentationi hujus vitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi monstraret ab illis, quibus Evangelium credentibus annuntiarent. Claret autem hoc non ita praecepisse Dominum, tanquam Evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus, quibus annuntiant Evangelium: alioquin contra hoc praeceptum fecit Apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam gravis esset (II Cor. XII), sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquid impetratur, nisi 118.0572C| fiat, inobedientiae culpa est: cum autem potestas datur, licet cuique non uti, et tanquam de suo jure recedere. Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus, his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent hujus vitae necessaria nec magna nec minima. Ideo posuit, nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus, ac per hoc, addendo: « Dignus est enim operarius cibo suo, » prorsus aperuit et illustravit, unde haec omnia loqueretur. Hanc enim potestatem virgae nomine significavit, cum dicit: « Ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, » ut intelligatur, quia per potestatem a Domino acceptam, quam virgae nomine 118.0572D| significavit, etiam quae non portantur non deerunt. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ut ne quisquam eorum praeter eam qua esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Quod vero secundum Marcum non portari vel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet, dicens: « Et ne induerentur duabus tunicis, » quid eos monet, nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Aliter: In duabus tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum, non quod in locis Scythiae et glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus, sed quo in tunica vestimentum intelligamus, ne alio vestiti, aliud nobis futurorum timore servemus.
118.0573A| « Et in quamcunque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. » Dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis jura custodiant. Alienum namque a praedicatore regni coelestis astruit, cursitare per domos, et inviolabilis hospitii jura mutare. Nec otiose secundum Matthaeum domus, quam ingrediantur apostoli, eligenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non superet.
« Et quicunque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. » Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt in civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis, ut 118.0573B| nihil ab eis accipiant, nec ad victum quidem necessarium, qui Evangelium spreverint. Allegorice autem qui verbo humiliter intendunt, si quibus (ut homines) terrenae levitatis naevis obscurantur, per ea mox quae recipiunt evangelicae praedicationis vestigia, purgantur; qui vero perfidia vel negligentia vel etiam studio contemnunt, horum vitanda communio, fugienda synagoga censetur. Excutiendus pedum pulvis, ne gestis inanibus et pulveri comparandis mentis castae vestigium polluatur.
« Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique. » Quid evangelizarent, vel quomodo curarent apostoli, Marcus exponit plenius. « Praedicabant (inquit) ut poenitentiam agerent, et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos 118.0573C| aegros, et sanabantur. (Marc. VI.) » Dicit et Jacobus: « Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super ipsum, ungentes eum oleo sancto in nomine Domini, et si in peccatis sit, dimittentur ei (Jac. V). » Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae Ecclesiae morem esse traditum, ut pontificali benedictione consecrato oleo, perungatur aegrotus. « Praedicabant autem ut poenitentiam agerent, » etc. « Misit illos (inquit) evangelizare regnum Dei » quia videlicet utrumque juxta Joannis Baptistae, vel ipsius Salvatoris exemplum praedicabant: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). » Regnum enim coelorum januis propinquare, est de his quemque quibus ab eo discesserat, poenitere.
HOMILIA CVI. FERIA SEXTA PENTECOSTES. 118.0573D| (MATTH. XII.) « In illo tempore dixit Jesus turbis: Si ego in spiritu Dei ejicio daemones, Filii vestri in quo ejiciunt? » Et reliqua. Ecce hic trinitas videtur Trinitas appellata, quod fiat totum unum. Nam dum tria sunt, unum sunt, quia et singula in se manent, et omnia in omnibus. Pater igitur et Filius et Spiritus sanctus, trinitas et unitas: idem enim unum, idem et tria: in natura unum, in personis tria. Unum, propter majestatis communionem: 118.0574A| tria, propter personarum proprietatem. Quod autem dicit: « In spiritu Dei ejicio daemones. » Ostendit quod Spiritus sancti cooperatione Pater et Filius operari credantur, Psalmista attestante, qui ait: « Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). » Quia a Patre et Filio procedit, ideo Spiritus sanctus praedicatur Deus, et substantiam ejus habet. Neque enim aliud de Patre procedere potuit, quam quod ipse est Pater. Spiritus autem dictus secundum id quod ad aliquid refertur, spirans et inspirans, utique et ex eo appellatus spiritus est. Proprie autem quodammodo dicitur Spiritus sanctus, secundum quod refertur ad Patrem et Filium, quod eorum spiritus sit. Nam et hoc nomen quod spiritus dicitur, non secundum id 118.0574B| quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam significat. Omnis enim incorporea natura spiritus in Scripturis sanctis appellatur. Spiritus autem principalis tamen in Psalmo quinquagesimo legitur, ubi quia tertio spiritus repetitur, nonnulli ergo intelligunt ibi trinitatem significari: in principali spiritu, Patrem: in spiritu recto, Filium: in spiritu sancto, Spiritum sanctum. « Ejicio daemones. » Daemones a Graecis dictos autem quasi δαίμονας, id est peritos ac rerum scios. Praesciunt autem futura multa, unde et solent responsa aliqua dare. Hi ante transgressionem quidem coelestia corpora gerebant, lapsi vero, in aeriam qualitatem conversi sunt. Nec aeris illius priora spatia, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis quasi carcer 118.0574C| est, usque ad tempus judicii: postea vero igne inexstinguibili sine fine cruciandi sunt. Hi sunt praevaricatores angeli, quorum princeps est diabolus. Ista ex parte subauditur discretio spirituum manifesta comprobatur, ad consolationem credentium redeundum est. « Igitur pervenit in vos regnum Dei. » Hoc est, si creditis me in spiritu Dei ejicere daemones, id est aequalem me Patri in divinitate credideritis, regnum Dei vobis patet. Regnum Dei, scilicet illud sublime solium, de quo in Scriptura sacra canitur: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). » Et item contra reprobos: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur illud genti facienti fructum ejus (Matth. XXII). » Et alibi ad discipulos: « Regnum Dei intra vos est 118.0574D| (Luc. XVII), » id est Christus, qui est perfecta pars regni justorum.
« Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. » Aliam similitudinem viri fortis inducit, sicut de regno et civitate praedixerat, id est: Quomodo daemones ejicere potuissem, si principem eorum consentientem, non vinctum haberem? Sive simpliciter accipitur, quod fortis diabolus qui a Christo in cruce alligatus est, cujus domus mundus in maligno positus. Vasa vero homines sunt infideles, quos Dominus ei subtraxit.
« Qui non est mecum, contra me est; et qui non 118.0575A| congregat mecum, spargit. » Ac si diceret: Non possunt opera Salvatoris Beelzebub operibus comparari. Ille cupit animas tenere captivas, hic liberat: ille praedicat idola, hic unius Dei notitiam: ille trahit ad vitia, hic ad virtutes: ille congregat ad unius Dei notitiam, hic spargit suadendo multa inutilia. Sive, « qui non est mecum, » haereticus infidelis semper resistens fidei meae. « Qui non congregat mecum, spargit. » Unitatem destruens, in multas dividit haereses. Moraliter.: « Qui non est mecum, » id est qui non est in mandatis meis, et voluntati meae resistit. « Qui non congregat mecum, » qui suos affectus in amorem Dei non colligit, in varia mundi desideria spargit.
« Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia 118.0575B| remittetur hominibus. » Ut est illud: Hic non ejicit daemones, nisi in principe daemoniorum. « Omne peccatum, quidquid in filium hominis dictum fuerit, per poenitentiam remittetur. « Spiritus autem blasphemiae, » quo blasphematur illud, per quod salus fit, « non remittetur. » Quicunque dixerit peccatum supradictum contra filium hominis, hoc est, qui vilitate carnis meae scandalizatur, dicens quod Filius sim fabri et Mariae, etc., quamvis culpa non careat erroris, tamen habet veniam, propter carnis scilicet vilitatem.
« Qui dixerit contra Spiritum. » Qui manifeste intelligens opera Dei, cum de eis negare non possit, pro invidia Spiritus sancti dicit facta esse in Beelzebub. « Neque in hoc saeculo neque in futuro remittetur 118.0575C| ei. » Ostendit aliqua esse peccata, quae in judicio per ignem purgatorium remittuntur.
« Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum. » Concludit eos syllogismo. Si, inquit, diabolus bona opera facere non potest, si autem bona sunt quae cernitis, subauditur scire debetis, ut non sit diabolus qui ea facit. Neque enim fieri potest ut ex malo bonum, aut ex bono oriatur malum. Arbor enim bona Christus est: arbor vero mala, diabolus est. Ac si dicat: O Pharisaei, ex me fructus bonus orietur, cum sanavero mundum. Ex vobis autem malus, cum me crucifigetis.
« Progenies viperarum, quomodo potestis loqui bona, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. » Quasi dixisset, non fructus bonae arboris 118.0575D| ex vobis prodeunt, sed folia, hoc est, verba solum, et non opera.
« Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. » Hoc superiori jungendum est. Quomodo bonus homo non profert mala, nec malus bona: sic non potest Christus mala, nec diabolus facere bona. Et hoc in Christum et Judaeos subauditur:
« Dico autem vobis. » Ac si diceret, verbum quod non aedificat audientes, non erit absque periculo loquentis: quanto magis vos qui opera Spiritus sancti calumniamini, dicentes opera Beelzebub? « Verbum otiosum. » Otiosum verbum est quod sine utilitate loquentis et audientis dicitur, sive quod ratione et 118.0576A| pietate caret, sive quod nec boni nec mali aliquid agit: « Reddet rationem, » id est animam suam.
« Ex verbis enim tuis justificaberis, aut ex verbis tuis condemnaberis. » Id est, vel hic vel in futuro. Per oris ergo locutionem Dominus universa, quae vel actu, vel facto, vel cogitatu, de corde proferimus, insinuat, quae magis quam hominibus dicta, nuda et aperta sunt oculis ejus. Nam et moris est Scripturarum verba pro rebus ponere. Unde Psalmista: « Dic, » inquit, « animae meae: salus tua ego sum (Psal. XXXIV). » Et Ezechias: « Non fuit verbum, quod non ostenderem eis (Isa. LXV). » Qui utique rerum, et non verborum Chaldaeis revelavit arcana. Item Apostolus: « Et nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII), » pro eo ut diceret: Nemo Dominum 118.0576B| Jesum intellectu cernit, nemo voluntate amplectitur, nisi per gratiam Spiritus sancti.
HOMILIA CVII. SABBATO POST PENTECOSTEN. (LUC. IV.) « In illo tempore: Surgens Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus. » Et reliqua. Cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem, et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris. Hoc factum Marcus et Lucas narrant, priusquam de leproso dicant. Sed nihil obstat narrandi diversitas, ubi eadem res nuntiatur, maxime cum Lucas historiae scribat narrationem, sicut in capite superius dictum est: « Surgens Jesus 118.0576C| de synagoga, introivit in domum Simonis. » Matthaeus vero ordinem mysterii secutus sit. Synagoga Graece, de qua Jesus surgere dicitur, Latine congregatio dicitur, quod proprium nomen Judaeorum populus tenuit. Ipsorum enim proprie Synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit: nostram autem apostoli nunquam Synagogam dixerunt, sed semper Ecclesiam, sive discernendi causa, sive quod inter congregationem, unde synagoga, et convocationem, unde Ecclesia nomen accepit, distat aliquid, quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus: convocari autem magis est utentium ratione, sicut homines sunt. « Introivit in domum Simonis. » Spiritaliter domus Simonis Petri Ecclesiam significat. Socrus, id est mater ejus uxoris, 118.0576D| cujus pater socer dicitur. Socrus ipsius Petri Synagogam significat, quam jacentem et febricitantem Jesus invenit, id est in littera legis et invidia manentem, quae in fine credet, salvatis gentibus, ut est illud: « Cum introierit plenitudo gentium, tunc de Israel reliqui salvi fient (Rom. IX). »
« Tenebatur magnis febribus, et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam, imperavit febri, et dimisit eam. » Si virum a daemonio (parumper superius ut textus Evangelii narrat) liberatum, moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus, consequenter femina febribus tenta, sed ad imperium Domini curata, carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore, per continentiae 118.0577A| praecepta frenatam. Omnis enim amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia, spiritus immundi furor est. Fornicationem vero, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, febrem illecebrosae carnis intellige. « Et stans super illam, imperavit febri, et dimisit eam. » Quaeritur cur tertio loco socrus Petri sanatur? Quia mulier in exordio mundi tertia erravit persona; sive quod Synagoga ex tertio filio Noe, id est Sem, orta est, cujus figuram gerit. Sed Dominus Salvator noster, modo rogatus, modo ultro, curat aegrotos, ostendens contra peccatorum quoque passiones, et precibus semper annuere fidelium, et ea quae ipsae minime in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel etiam non intellecta dimittere, 118.0577B| juxta quod Psalmista postulat: « Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine (Psal. XVIII). »
« Et continuo surgens, ministrabat illis. » Naturale est febricitantibus, incipiente sanitate, lassescere, et aegrotationis sentire molestiam. Verum sanitas, quae Domini confertur imperio, simul tota redit. Non solum ipsa redit, sed et tanto robore comitante, ut eis continuo, qui se adjuverant, ministrare sufficiat, et juxta leges tropologiae, membra quae servierant immunditiae ad iniquitatem, ut sacrificarent morti, serviant justitiae in vitam aeternam.
« Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad Jesum. 118.0577C| At ille, singulis manus imponens, curabat eos. » Solis occubitus passionem mortemque significat illius, qui dixit: « Quandiu in mundo sum, lux sum mundi (Joan. IX). » Et sole occidente, plures daemoniaci quam ante, plures quoque sanantur aegroti. Quia qui temporaliter in carne vivens paucos Judaeorum docuit, calcato regno mortis, omnibus per orbem gentibus fidei salutisque dona transmisit. Cujus ministris quasi viae lucisque praeconibus, Psalmista canit: « Iter facite ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII). » Super occasum quippe Dominus ascendit, quia unde in passione occubuit, inde majorem suam gloriam resurgendo manifestavit.
« Exibant autem daemonia a multis, clamantia et dicentia: quia tu es Filius Dei. Et increpans, non 118.0577D| sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. » Daemonia Filium Dei confitebantur, et attestante evangelista. « Sciebant ipsum esse Christum. » Quia quem dierum quadraginta jejunio fatigatum diabolus hominem cognoverat, nec tentando valebat, an Dei Filius esset experiri, jam nunc per signorum potentiam vel intellexit, vel potius suspicatus est esse Filium Dei. Non igitur ideo Judaeis eum crucifigere persuasit, quia Christum, sive Dei Filium non esse putavit, sed quia morte se illius non praevidit esse damnandum. Vere enim de hoc mysterio a saeculis abscondito dicit Apostolus, quod nemo principum hujus saeculi cognovit. « Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. 118.0578A| II). » Quare autem daemonia Dominus de se loqui prohibeat, Psalmista manifestat, qui ait: « Peccatori autem dixit Deus, quare tu enarras justitias meas? » etc. (Psal. XLIX.) Ne quis, dum praedicantem audit, sequatur errantem. Improbus autem magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat. Alias autem non solum daemones, qui inviti confitebantur, jubentur silere de Christo, sed et illi qui ab eo sanati sponte confiteri volebant, imo ipsi apostoli, qui eum post resurrectionem toto orbe erant praedicaturi, ante passionem ejus praecipiuntur omnino reticere de illo: ne divina videlicet majestate praedicata passionis dispensatio differretur, et dilata passione, salus mundi quae per hanc futura erat, 118.0578B| negaretur.
« Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum, et detinebant illum, ne discederet ab eis. » Si occasu solis, Domini mors exprimitur salvatoris, quare non die redeunte resurrectio illius judicetur, qui manifesta luce a credentium turbis inquiritur, et in gentium deserto inventus, ne abeat detinetur, maxime cum haec prima sabbati, quo resurrectio celebrata est, egressio, quaestio et inventio contigerit?
« Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. » Et ut Marcus ait (Marc. I): Abiit in desertum gentium, ibique in suis fidelibus orabat, quia 118.0578C| corda eorum per gratiam sui spiritus ad virtutem orationis excitabat.
HOMILIA CVIII. IN OCTAVA PENTECOSTES. (JOAN. III.) « In illo tempore: Erat homo ex Pharisaeis. Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. » Et reliqua. Sicut ignorantia unius aliquando multis obesse solet, sic unius interrogatio multis prodesse. Quod in hujus lectionis textu facillime comprobamus, si Nicodemi interrogationem, et Domini responsionem sollicite attendamus. Utiliter enim unus ignorat, quando ad unius interrogationem, non unus, sed multi, quid utile est discunt. Nam, ut supra evangelica lectio retulit, praedicante Domino Hierosolymis 118.0578D| in die festo, multi Judaeorum crediderunt in nomine ejus, videntes signa quae faciebat. Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine. Ipse enim sciebat quid esset in homine. Ex eis ergo qui crediderant, unus erat iste Nicodemus: qui, quoniam rudimenta coelestis doctrinae aliquantulum perceperat, cupiens plenius instrui, ut secretius ejus allocutione perfrui posset, nocte ad eum venit. Nox autem, in qua venit, ipsam ignorantiam qua premebatur significat, quia enim illum nondum verum Deum esse credebat, sed quasi magistrum docendus adibat, congrue non in die, sed in nocte veniebat. Non enim de illis erat 118.0579A| qui ab Apostolo audire meruerunt: « Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Eph. V), » sed potius in illorum numero esse comprobatur, quibus per prophetam dicitur: « Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum (Isa. LX). » Et per Apostolum: « Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis (Eph. V). » Vel certe, quia princeps Judaeorum erat, nocte ad Jesum venit, metuens sibi imminere aliquod periculum, non solum a Judaeis, sed etiam a Romanis. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum palam confiteretur Christum, extra Synagogam fieret. Non solum quidem nocte in ipso statu temporis, sed etiam verbis suam ignorantiam pandit, cum ei dicit:
« Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. » A Deo igitur illum missum ad coeleste magisterium docendum 118.0579B| ex visione miraculorum intelligebat, necdum tamen ipsum verum Deum credebat. Et ideo ait: « Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. » Rabbi autem et magister, unum idemque est. Sed Hebraice rabbi, Latine magister dicitur. Si enim perfecte eum verum Deum esse credidisset, magis Dominum quam magistrum appellasset. Sed dum magistrum appellavit, et Dominum tacuit, non se perfecte credere manifestavit: quoniam necdum erat perfusus illo, qui foras mittit timorem, sed potius de illis erat quibus dicitur: « Quaesierunt gloriam hominum magis quam Dei (Joan. XII). » Unde non incongrue figuram catechumenorum tenet, illorum scilicet qui in fide imbuuntur, baptismum percepturi. Et illi quidem requisiti 118.0579C| se Deum esse credere confitentur, necdum tamen ejus occulta mysteria capiunt, nec sacramentum corporis et sanguinis ipsius intelligunt. Nos autem qui in fidei fundamento radicati sumus, essentialiter de illo credamus, quod Nicodemus quasi insipiens loquitur. Ipse enim est verus magister, a quo omnis sapientia procedit, et cum quo fuit semper et est ante aevum, sine cujus magisterio insipiens esse convincitur, etiam qui sibi sapiens esse videtur. Qui ait discipulis suis: « Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim (Joan. XIII). » Et iterum: « Vos autem nolite vocari Rabbi, unus est enim magister vester (Matth. XXIII). » Credamus autem illum a Deo venisse, juxta quod ipse in Evangelio loquitur, dicens: « Ego a meipso non veni, sed 118.0579D| Pater meus misit me (Joan. VIII). » Et iterum: « Qui me misit, mecum est (Ibid.) » Et alibi: « Vado ad eum qui misit me (Joan. XVI). » Et rursus: « Exivi a Patre, et veni in mundum (Ibid.). » De cujus adventu Paulus scribit, dicens: « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, etc. (Gal. IV). » Quod vero subjunxit: « Nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. » Non solum autem illa quae Dominus faciebat, sed nec parum aliquid boni sine illo fieri posse credamus, qui ait in Evangelio: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Caeterum per ejus gratiam multis datum est esse possibile, quod sine illo omnino esset impossibile, sicut ipse ait: « Qui credit in me, opera quae 118.0580A| ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV). » Ex virtute autem miraculorum credit eum a Domino esse missum, vel aliquem magnum virum, sicut Moysen, aut Eliam, aut unum ex prophetis. Sed ipsam potestatem non se habere posse credidit, sed a Deo accipere. Et quia de salute sua sollicitus Nicodemus, ad magistrum veritatis interrogandum venerat, non solummodo secundae nativitatis, sed etiam mysterium passionis et resurrectionis, atque in coelum ascensionis audivit. Nam subditur:
« Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. » Omnis enim homo originalis peccati vinculo tenetur astrictus, antequam per undam baptismatis et gratiam sancti Spiritus sit ablutus, 118.0580B| teste Psalmista, qui ait: « Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L). » Et sicut per beatum Job dicitur: « Nemo mundus est a peccato, etiamsi unius diei vita ejus fuerit super terram (Job IV, XXV). » Sed Nicodemus, qui nocte ad Dominum venerat, necdum mysterium secundae nativitatis intelligens dixit ad Jesum:
« Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci? » In quibus verbis non esse impossibile, quod audit, affirmat: sed modum, quomodo fieri possit, interrogat. Sed quod ille de carnali nativitate dicit, nos de spiritu sentire debemus. Sicut enim homo in ventrem matris suae iterum non 118.0580C| potest introire et renasci, sic qui baptizatus est rebaptizandus non est. Sive enim ab haeretico, sive a quolibet facinoroso in nomine sanctae Trinitatis baptizatus fuerit, iterum non est baptizandus, ne invocatio tanti nominis videatur annullari. Hoc autem sacramentum nec malus pejus, nec bonus melius implere potest. Quia qualiscunque sit minister exterior, Spiritus sanctus operator est interior. Unde post baptismum Ecclesia peccantibus poenitentiam indicit, non autem baptismum iterat. Quo ordine spiritalis nativitas impleatur, Dominus manifestat, cum quaerenti Nicodemo respondit, dicens:
« Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. » Et convenienter in ordine baptizandi 118.0580D| utrumque posuit, aquam scilicet et Spiritum sanctum. Quia aqua corpus lavat, sed Spiritus sanctus mentem renovat. Superflue enim aqua esset, nisi Spiritus sanctus peccata remitteret. Aqua igitur exterius significat quod Spiritus sanctus interius operatur, id est, mundationem peccatorum. Ergo aqua proficit ad lavacrum, spiritus autem ad gratiam. Siquidem Joannes baptizabat populum aqua, non in remissionem peccatorum, sed in poenitentiam, dicens: « Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Hic est qui baptizat in Spiritu sancto et igni (Joan. I). » Postquam ergo ille venit, qui singulari privilegio meruit ut Spiritus sanctus super eum in specie columbae descenderet 118.0581A| et maneret, et per suum baptismum nostrum baptismum sanctificavit, omnes credentes remissionem peccatorum accipere credimus. De quo baptismate Dominus dicit: « Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Act. I). » Et iterum: « Baptismate meo baptizabimini. » Et rursus: « Baptismate habeo baptizari (Luc. XII). » Sed quia ad januam paradisi rhomphaea illa flammea, et gladius versatilis post peccatum positus fuerat (Gen. III), necesse erat ut per Spiritum sanctum peccatis relaxatis, credentibus iterum per baptismum aperiretur. Quod quia invisibilis spiritus invisibiliter operatur, recte subjungit:
« Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. » Ac si diceret 118.0581B| Dominus: Sicut caro ex carne nascitur, sic per spiritum Dei spiritus hominis renovatur. Unde ait Apostolus: « Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV). » Solae autem mentes fidelium noverunt, quia cum aliquis ad baptismum venit, descendit filius irae, et ascendit filius reconciliationis: descendit filius diaboli, et ascendit per adoptionem Filius Dei: descendit filius discordiae, et ascendit filius pacis. Caeterum coram oculis insipientium et infidelium, qui nihil aliud, quam quod oculis vident, credere volunt, totum quod in baptismo agitur ludus esse putatur. Unde in fine, visa sanctorum gloria, dicturi sunt: « Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in 118.0581C| similitudinem improperii: nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est (Sap. V). »
« Non mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo. » Quia Nicodemus, quod a magistro veritatis audierat, nondum perfecte intelligere poterat, non mediocre mirabatur. Sciebat enim veritatem falli non posse: et tamen quomodo fieret, quod veritas proferebat, non intelligebat, et ideo mirabatur. Cujus mentem Dominus ab admiratione removens, sacramentum secundae nativitatis manifestius declaravit, subjiciens:
« Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat. Sic est omnis 118.0581D| qui natus est ex spiritu. » Spiritus ubi vult spirat, quia cujuscunque mentem vult illuminat, sicut Apostolus, enumeratis ejusdem Spiritus sancti donis, ait: « Haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » « Et vocem ejus audis, » cum is quem repleverit, te praesente, Deum confitetur. « Sed nescis unde veniat aut quo vadat, » quia ejus nec initium, nec finis videtur. Sive certe, nescio unde veniat aut quo vadat, quia qualiter in hominem ingrediatur, et egrediatur, videre non potest, quoniam visibilem habet naturam intantum ut si, te praesente, ad horam aliquem spiritus prophetiae repleverit, videre non possis: Si enim tui ipsius spiritum corporalibus oculis 118.0582A| videre non potes, et tamen te spiritum habere non dubitas, multo magis spiritum Dei invisibiliter operantem videre non vales, et tamen quod invisibiliter operatur, fidelis mens non dubitat. « Sic omnis qui natus est ex Spiritu. » Id est, sicut spiritus Dei invisibilis est, sic hominis spiritus invisibilis est. Et sicut spiritus Dei invisibiliter operatur, sic spiritus hominis invisibiliter renascitur. Et quia hoc sacramentum invisibile quisquis non intelligit, non contumaciter, sed humiliter inquirere debet, sicut Nicodemus adhuc interrogat, dicens:
« Quomodo possunt haec fieri? » Cui a Domino respondetur: « Tu es magister in Israel, et haec ignoras? » Quod non insultando Dominus dicit, quasi qui magister vocaretur, et tamen tanti mysterii 118.0582B| ignarus esset, sed illum ad humilitatis viam provocat, sine qua janua regni coelestis non aperitur. Ait enim:
« Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. » In quibus verbis indivisibilem Trinitatem in substantia humanitatis ostendit, cum unus idemque Dei Filius loquens, non singulariter, sed pluraliter dicit, « quod scimus loquimur: » quia quod scit Filius, scit Pater, scit Spiritus sanctus. Et quod loquitur Filius, loquitur Pater, loquitur et Spiritus sanctus. Et quibus una est substantia, non dispar est scientia. Testimonium ejus non acceperunt, quia sicut ipse dixit: « Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me (Joan. V). »
118.0582C| « Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo si dixero vobis coelestia, credetis? » Frequenter Dominus ad discipulos et ad turbas loquens, similitudines de rebus terrenis adhibuit, sed quia illi terrena et visibilia non credebant, quomodo coelestia capere possent? Ut autem ex multis unum proferamus, terrena Dominus ei ostendit, cum ait: « Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II). » Illi autem non intelligentes, quod de templo corporis sui loqueretur, ad materialis templi destructionem sive restaurationem sermonem converterunt, dicentes: « Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? » (Ibid.) Quisquis autem coeleste sacramentum cognoscere 118.0582D| desiderat, paulatim ad superiora ascendere debet. Unde postquam Dominus modum secundae nativitatis Nicodemo aperuit, ascensionis suae potentiam declaravit, dicens:
« Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. » Ubi quaeritur quomodo filius hominis descendisse de coelo, juxta ipsius promissionem et ante ascensionem in coelo esse dicatur? Ad quod dicendum quia mediator Dei et hominum Dominus Jesus Christus, in una eademque persona ex duabus substantiis creditur, divina scilicet et humana. Quia idem est Filius Dei, qui et filius hominis: et idem filius hominis, qui et Filius Dei. Ipse ergo descendit de coelo per humanitatem, qui erat in eo per divinitatem. Et ipse ascendit 118.0583A| in coelum per humanitatem, ubi semper erat per divinitatem. Cui simile est quod alibi dicit: « Exivi a Patre et veni in mundum: iterum relinquo mundum et vado ad Patrem (Joan. XVI). » Quaeritur iterum quare dicat: « Nemo ascendit in coelum, » etc., cum omnis fidelium Ecclesia illo se ascensuram esse credat, quo caput suum meminit praecessisse, juxta ipsius promissionem, dicentis: « Volo, Pater, ut ubi sum ego, ibi sit et minister meus (Joan. XXI). » Ad quod dicendum quia omnium electorum caput est Christus, et hujus capitis membra sunt omnes electi, quibus ait Apostolus: « Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro (I Cor. XII). » Membra ergo capiti suo adhaerentia in coelum sunt ascensura. Sed quia nullus sua virtute vel merito 118.0583B| ascendere potest, nisi per ejus gratiam, qui de coelo in terram descendere dignatus est, recte dicitur: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. » Quia Dominus Jesus Christus cum suis membris unum efficitur corpus, qui ergo coelum ascendere desiderat, capiti suo totis viribus adhaereat. Et quia prius Domini passio consummanda erat, et post modum ejus ascensio declaranda, Nicodemum, magistrum Mosaicae legis, Dominus ad spiritalem ejusdem legis intelligentiam provocat, cum subjungit:
« Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. » Ubi historiae veteris libri Numeri Dominus meminit, in qua taedio longi itineris populus Israeliticus afflictus, murmurasse 118.0583C| contra Dominum et Moysen legitur (Num. XXI). Propter quod misit in eos Dominus serpentes ignitos, ad quorum morsus cum plures morerentur, venerunt ad Moysen, dicentes: « Omnes morimur, ora pro nobis ad Dominum. » Cumque orasset Moyses, jussit eum Dominus facere serpentem aeneum, et ponere in stipite pro signo, dicens: « Si quis percussus eum aspexerit, vivet. » Factaque est mira res, et antea inaudita. Mordebantur a serpentibus, aspiciebant serpentem, et sanabantur. Aenei ergo serpentis exaltatio Domini passionem praefiguravit, qui exaltandus erat cruce, sicut in praesenti loco dignatus est exponere. De qua ipse alibi ait: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII). » Nec cuilibet indignum videri debet, id 118.0583D| est Dominus per assumptam humanitatem serpenti comparetur; quia ipse per Prophetam de seipso loquitur: « Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis (Psal. XXI). » Et sicut in septuaginta interpretibus legitur, scarabaeus clamabat de ligno, id est Christus de cruce. Sicut enim serpens ille similitudinem habebat ignitorum serpentium, sed tamen a veneno serpentium alienus erat: sic Dominus Jesus Christus apparuit in similitudine carnis peccati, nullam tamen maculam traxit peccati. Aeneus autem dictus est serpens propter infinitam in Christo aeternitatem. Aes autem durabile est metallum, et valde sonorum, et natura aeternitatis nec initium habuit, nec finem habebit. 118.0584A| Vel quia aes rubicundum habet colorem, aeneus dictus est serpens, propter pretiosi sanguinis effusionem. Igniti autem serpentes, quorum morsibus homines peribant, venenosas cogitationes et mortiferas persuasiones significant. Quae, cum delectationem perversam usque ad consensum perducant, quasi pungendo animam interimunt. Nam et primi parentes nostri in paradiso serpentis astutia sunt decepti. Miro ergo ordine contra serpentem ponitur serpens, quia per hoc quod Dominus pro nobis passionem sustinuit, antiqui serpentis caput contrivit. Quicunque ergo originalis peccati punctione, vel cujuscunque vulneris contagione vult sanari, intueatur serpentem in stipite, id est, confiteatur Christum in cruce, et hunc crucifixum. Cumque tali fide armatus 118.0584B| crucifixerit membra sua cum vitiis et concupiscentiis, non solum a mortis periculo liberari, sed etiam ad vitam pervenire merebitur aeternam. Unde et subditur: « Ut omnis qui credit in ipso, non pereat, sed habeat vitam aeternam. » « Omnis enim, » ait Scriptura, « quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Act. II), » sicut ipse Salvator in Evangelio ait: « Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI). » Ille autem vere credit, qui sic vivit sicut Christus praecipit. Qui autem confitetur verbis, sed factis eum negat, non vitam meretur, sed poenam. Quia, sicut ait Jacobus apostolus: « Fides sine operibus mortua est (Jac. II). » Et iterum: « Tu credis quod unus sit 118.0584C| Deus? Bene facis, et daemones credunt, et contremiscunt (Ibid.). »
HOMILIA CIX. DOMINICA SECUNDA POST PENTECOSTEN. (I JOAN. IV.) « Charissimi: Deus charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit in mundum, ut vivamus per ipsum. » Et reliqua. Quomodo ipse Dominus ait: « Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV). » Et ibi probata est dilectio Christi in nobis, quia mortuus est pro nobis. Dilectio Patris unde probata est a nobis? Quia Filium suum unicum misit mori pro nobis, sicut et Paulus apostolus ait: 118.0584D| « Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? » (Rom. VIII.)
« Et in hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. » Non illum dileximus prius, nam ad hoc nos ille dilexit prius, ut diligamus eum. Gratia quippe hominem praevenit ut diligat Deum, quia dilectione operetur bona. Unde Psalmista: « Deus meus, inquit, misericordia praeveniet me (Psal. LVIII). » « Et misit Filium suum propitiatorem pro peccatis nostris. » Et hoc est maximum in nobis divinae pie tatis indicium, quia cum necdum ipsi pro peccatis nostris eum petere nossemus, misit ille Filium suum 118.0585A| ad nos, qui nobis in se credentibus ultro veniam daret, nosque ad paternae gloriae societatem vocaret. In quibusdam codicibus hic versiculus ita legitur: « Et misit Filium suum litatorem pro peccatis nostris. » Litator autem sacrificator est. Sacrificavit enim Filius Dei pro peccatis nostris, non hostiam pecudum, sed seipsum offerendo. Unde bene Paulus admonens, ait: « Estote imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (I Cor. IV). » Cujus sententiae concinit hoc, quod hic quoque Joannes exhortando subjungit, dicens:
« Charissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus invicem diligere. » Quod autem sequitur: 118.0585B| « Deum nemo vidit unquam, » majore disputatione indiget, cum Dominus et hominibus mundo corde Deum videndum promittat, et de sanctis dicat quod angeli eorum in coelis semper videant in faciem Patris. Hanc autem sententiam in Evangelio suo ponit idem Joannes, ubi etiam quomodo Deus videri possit, consequenter adjungit dicens: « Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I). » Quod, beatus pater Ambrosius ita exposuit: Et ideo Deum nemo vidit unquam, quia eam quae in Deo habitat plenitudinem divinitatis, nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Vidit enim, ad utrumque referendum est. Denique cum additur: « Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit, » mentium magis quam oculorum 118.0585C| visio declaratur. Species enim videtur, virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur. Item beatus Augustinus in libro De videndo Deo, de eadem disputans quaestione, proinde in qua narrante Unigenito qui est in sinu Patris narratione ineffabili, creatura rationalis munda et sancta, impletur Dei visione ineffabili, quam tunc consequemur, cum ei aequales facti fuerimus: quoniam sicut videntur ista visibilia corporis sensibus, non ita Deum vidit unquam. Quoniam si aliquando eo modo visus est, non sicut ista natura videtur, sed voluntate visus est specie, qua voluit apparens, latente natura atque in se incommutabiliter permanente. Eo autem modo quo videtur sicuti est, nunc fortasse videtur a quibusdam angelis suis sanctis. A nobis autem tunc ita 118.0585D| videbitur, cum ei facti fuerimus aequales, et post aliquanto exponens sententiam sancti Ambrosii: Deum nemo vidit unquam, vel in hac vita sicut ipse est, vel etiam in angelorum vita, sicut visibilia ista, quae corporali visione cernuntur, quia Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Quia non ad oculorum corporalium, sed ad mentium visionem dictum est pertinere quod narravit. Item post multa: Ad eam vero visionem qua videbimus Deum sicuti est, mundanda corda commonuit. Quia enim corporalia consuetudine loquendi visibilia nominantur, propterea Deus invisibilis dicitur, ne corpus esse credatur. Neque enim corda munda suae substantiae contemplatione fraudabit, cum haec magna 118.0586A| et summa merces Deum colentibus et diligentibus promittatur, dicente ipso Domino, quando corporalibus oculis visibiliter apparebit, et invisibilem se contuendum mundis cordibus promittebat. « Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV). » Haec quippe natura ejus aequaliter cum Patre invisibilis, sicut aequaliter incorruptibilis est, quia continuatim Apostolus posuit, dicens (I Tim. I): Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, divinam substantiam qua potuit hominibus praedicatione commendans. Deus ergo invisibilis, neque oculo, sed mente quaerendus est. Sed quemadmodum si solem istum videre velimus, oculos corporis purgaremus, unde lux videri potest: volentes videre Deum, oculum 118.0586B| cordis, quo Deus videri potest, purgemus. « Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). » Verum quia haec visio in futuro speratur, quid agendum est nobis, dum adhuc constituti in corpore, peregrinamur a Domino? Quo solatio utendum, ubi divina visione necdum licet perfrui?
« Si diligamus invicem, Deus in nobis manet. » Sed nemo putet hanc dilectionem, in qua Deus manet, abjecta et desidiosa quadam mansuetudine, imo non mansuetudine, sed remissione et negligentia reservari. Non ista est charitas, sed languor. Ferveat charitas ad corrigendum, ad emendandum. Sed si sunt boni mores, dilatentur: sunt mali, emendentur corriganturque. Si ergo diligamus invicem sincera et disciplinabili charitate, Deus in nobis 118.0586C| manet. Operibus quidem ipsius charitatis manifestatur, quamvis nondum visibiliter apparens. « Et charitas ejus in nobis perfecta est. » Quaerendum autem quomodo dicat perfectionem divinae charitatis in mutua dilectione consistere, cum Dominus in Evangelio pronuntiet, non esse magnum, si diligamus eos qui nos diligunt, nisi ad inimicos etiam (de quibus hic penitus tacere videtur) eadem dilectio pertingat, nisi forte ipsos quoque inimicos fraterni amoris intuitu diligere jubemur, videlicet ut non semper inimici remaneant, sed resipiscant a diaboli laqueis, nobisque germano foedere socientur. « Si diligamus, inquit, invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus perfecta est. » Incipe diligere, perficiens coepisti diligere? coepit in te Deus habitare, 118.0586D| ut perfectius habitando faciat te perfectum.
« In hoc cognoscimus quod in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. » Hoc ipsum quod de spiritu suo dedit tibi unde cognoscis? Interroga viscera tua, si plena sunt charitate, habes spiritum Dei, Paulo teste, qui ait: « Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). »
« Et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi. » Nemo de salute sua desperet, quia etsi magni sunt morbi scelerum qui deprimunt, omnipotens Deus est medicus qui salvat, tantum meminerit quisque, quod idem Filius 118.0587A| Dei, qui venit mitis ut salvaret, venturus est ut districtus judicet.
« Quicunque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. » Perfectam cordis confessionem dicit, quod nec male suadentium haereticorum possit fraude corrumpi, nec persequentium paganorum tormentis conquassari, nec carnalium fratrum exemplis, nec propriae fragilitatis segnitia titubare. Sunt etenim qui etiam verbis negant esse Jesum Filium Dei, quales multi fuisse produntur eo ipso tempore, quo haec scribebat Joannes. Sunt item qui confitentur verbis, factis autem negant. Unde bene qui nunc ait: « Quicunque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo, » ipse paulo superius 118.0587B| dixit: « Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, » insinuans profecto quia quisquis dilectionem in fratres habet, ille Jesum Dei esse Filium testatur.
« Et nos cognovimus et credimus charitati, quam habet Deus in nobis. » Cognovimus quia Jesus est Filius Dei, et quia Pater misit eum salvatorem mundi, et credimus charitati, quam habet Deus in nobis, quia videlicet cum haberet unicum, noluit esse unum, sed ut fratres haberet, adoptavit illos qui cum illo possiderent vitam aeternam. « Deus charitas est. » In hoc superius dixerat, ecce iterum dicit. Amplius tibi non potuit commendari charitas, quam ut diceretur Deus. Forte munus Dei contempturus eras, nunquid et Deum contemnis? « Et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo. » 118.0587C| Vicissim in se habitant, qui continet et qui continetur. Habitas in Deo, sed ut continearis: habitat in te Deus, sed ut contineat te ne cadas, quia, sicut Apostolus de ipsa charitate dicit, charitas nunquam cadit (I Cor. XIII). Quomodo cadit, quem continet Deus?
« In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii. » Quisquis fiduciam habet in die judicii, perfecta est in illo charitas. Quid est habere fiduciam in die judicii? non timere ne veniat dies judicii. Cum enim primo ad poenitendum se de malis actibus converterit, incipit timere diem judicii, ne videlicet apparente justo judice, ipse damnetur. Processu vero bonae conversationis animatus, discit non timere quod timebat, sed potius 118.0587D| optare, ut veniat ille desideratus cunctis gentibus (Agg. II), sperans se cum sanctis merito bonae actionis esse coronandum. Unde autem fiduciam in diem judicii habere possumus, plenius subdendo manifestat. « Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. » Nunquid vero potest esse homo sicut Deus? sed et meminisse oportet, quod et supra dictum est, quia non semper ad aequalitatem dicitur sicut, sed dicitur ad quamdam similitudinem. Quomodo enim dicis, sicut aures habeo, ita habet et imago? Nunquid omnino sic? Sed tamen dicis, sicut. Si enim facti sumus ad imaginem Dei, quare non sicut Deus sumus? Non ad aequalitatem, sed pro modulo nostro. Inde ergo nobis datur fiducia in die 118.0588A| judicii, « quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. » Imitando videlicet perfectionem dilectionis in mundo, cujus ille exemplum nobis quotidie praebet de coelo. De qua Salvator in Evangelio: « Diligite, » inquit, « inimicos vestros, et orate pro persequentibus vos ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V). »
« Timor non est in charitate, » In tali videlicet charitate, quae ad imitationem divinae bonitatis, etiam inimicis benefacere, et hos diligere novit, « sed perfecta charitas foras mittit timorem. » Illum scilicet timorem, de quo dicitur: « Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX). » Quo timet quisque, incipiens opera justitiae, ne veniat justitiae districtus 118.0588B| judex, et se minus castigatum inveniens damnet. Illa charitas pellit foras timorem, quae pro merito justitiae fiduciam habet in die judicii. Sed et praesentium adversitatum timorem perfecta charitas ejicit ex animo, quam habere quaerebat, qui Domino supplicans, ait: « A timore inimici eripe animam meam (Psal. LXIII), » quam habebat qui dixit: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? (Rom. VIII) etc. « Quoniam timor poenam habet. » Torquet cor conscientia peccatorum, nondum facta est cogitatio. Ideo in Psalmo de ipsa perfectione justitiae: « Convertisti, » inquit, « planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum et praecinxisti me laetitia: ut cantet tibi 118.0588C| gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX). » Id est, non sit quod stimulet conscientiam meam. Stimulat timor, sed noli timere, intrat charitas quae sanat, quem vulnerat timor « Qui autem timet; non est perfectus in charitate. » Quia nimirum timor poenam habet, quamvis sicut sectionem medici salus optata, ita timorem charitas desiderata subsequitur. Nec putari debet his beati Joannis sermonibus esse contrarium, quod Psalmista dicit: « Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII). » Duo namque sunt timores. Unus, quo timent homines Deum ne mittantur in gehennam. Ipse est timor ille qui introducit charitatem, sed sic venit ut exeat. Si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum amas quem sic times: non bona desideras, sed mala caves. 118.0588D| Sed ex eo quod mala cavens corrigis te, incipis et bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis, erit in te timor sanctus, ille scilicet, ne ipsa bona amittas, ne mittaris in gehennam, sed et ne ipsa te deserat praesentia Domini, quem amplecteris, quo aeternum frui desideras.
« Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. » Nam unde diligeremus, nisi ille prior dilexisset nos? Hinc enim ipse in Evangelio dicit: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. (Joan. XV). » Ita autem perfecti erimus in charitate, si quemadmodum nullius alterius, nisi salutis nostrae gratia, prior dilexit nos ille, nimirum nos quoque ita eum nullius rei, nisi sui tantum amoris dilexerimus 118.0589A| obtentu. Verum quia sunt qui verbo tenus Deum diligunt, consulte subjungitur:
« Si quis dixerit, quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit, mendax est. » Unde probamus quia mendax est? audi. « Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? » Quid ergo? Qui diligit fratrem suum, et non diligit Deum, necesse est ut diligat Deum et diligat ipsam dilectionem. Deus enim dilectio est. Et ne quis dicere auderet: Et quid obstat diligere Deum, etiamsi non diligo fratrem, recte subdidit: « Et hoc mandatum habemus a Deo ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. » Quomodo enim diligis eum, cujus odisti mandatum? Quis est qui dicat, diligo imperatorem sed odi leges ejus? 118.0589B| Non ita est verus Dei amator, sed « vide nunquid quia mandata tua dilexi, Domine, » et ideo confidenter adjungit, « in tua misericordia vivifica me (Psal. CXVIII). »
HOMILIA CX. DOMINICA SECUNDA POST PENTECOSTEN. (LUC. XVI.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso. » Et reliqua. Scriptura sacra divinitus inspirata, non solum bonorum actiones ad imitandum commemorat, sed etiam tormenta reproborum narrat: ut quos ad bene vivendum non provocant exempla piorum, saltem terreant denuntiata supplicia reproborum. Quod utrumque in hac 118.0589C| lectione ostenditur, quando non solum requies Lazari commemoratur, sed etiam poena superbi divitis ad memoriam reducitur, ut in uno habeant pauperes quod imitentur, in altero autem divites unde terreantur. Nam cum superius Dominus contra avaritiae vitium disputaret, admonendo subjunxit, dicens: « Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). » Sed quia omnis, qui ex vitio non vult corrigi, ex correptione deterior fit, subjunxit evangelista, dicens: « Audiebant omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant eum. » Quia cum malorum perversitas crescit, praedicatio non solum minui non debet, sed etiam augeri. Ut confirmaret Dominus exemplis, quod docuerat verbis, 118.0589D| adjunxit hoc per similitudinem, quod in capite hujus lectionis audivimus, dicens: « Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. » Ostendens superbum divitem esse condemnatum, quia sibi amicum Lazarum de mammona iniquitatis facere noluisset. Valde enim homo iste dives fuisse ostenditur, cum purpura et bysso indutus memoratur. Purpura enim regiae dignitatis est habitus: byssus vero, genus est quoddam lini suavissimi et candidissimi decoris. Ad augmentum quoque temporalis gloriae, quotidie epulabatur splendide diversis ciborum apparatibus ventri satisfaciens. Epulae enim ad crapulam pertinent, pretiosa vero 118.0590A| vestimenta ad inanem gloriam. Sed quo ditior in facultatibus, eo deterior in cruciatibus. « Potentes enim, » ait Scriptura, « potenter tormenta patientur (Sap. VI). » Sunt enim nonnulli, qui putant in cultu pretiosarum vestium peccatum non esse. Quod si omnino non esset, nequaquam Dominus mentionem purpurati divitis, qui in inferno torquebatur, faciens, praemitteret, dicens: « Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso. » Et nisi in cultu pretiosarum vestium peccatum fuisset, nequaquam Petrus feminas compesceret, dicens: « Non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus (I Petr. III). » Et Paulus apostolus in epistola ad Timotheum: « Et mulieres volo esse in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate 118.0590B| ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona (I Tim. II). » Et si hoc observandum est a mulieribus, quanto magis a viris? Unicuique enim sua conscientia testis est, quia pretiosa vestis nonnisi propter inanem gloriam requiritur. Quia cum in secreto sit, ubi a nemine videatur, non curat qualibuscunque indutus sit vestibus. At vero cum in publicum processerit, pretiosa vestimenta requirit, non ut sanctior, sed ut honorabilior caeteris appareat. Quia vero virtus est vilibus vestimentis indui. e diverso colligimus peccatum non deesse pretiosa vestimenta requirere. Si enim in vilitate vestium virtus non esset, nequaquam evangelista de asperitate 118.0590C| sui vestimenti Joannem laudasset. E quibus exemplis cognoscere possumus, quia tanta ac talia vestimenta quaerere debemus, quae nuditatem possint operire ac frigus arcere. Quod Dominus ostendit, quando in initio primos homines non purpuram, sed tunicas pelliceas induit. Unde Paulus nos admonet, dicens: « Nihil intulimus in hunc mundum, sed neque aliquid auferre possumus, habentes autem victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI). » Sunt autem alii, qui praecepta Veteris Testamenti austeriora esse putant, quam Novi. Sed hi improvida consideratione falluntur, dum utrorumque Testamentorum praecepta subtilius non discutiunt. Nam in Veteri Testamento dicitur: « Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Levit. XIX). » In Novo 118.0590D| autem Dominus ait: « Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V). » In Veteri Testamento homicidium morte plectitur (Deut. XXXV). In Novo Dominus dicit: « Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V). » In Veteri dicitur: « Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu (Deut. XIX). » In Novo praecipitur: « Si quis quod tuum est tulerit, ne repetas. Et qui voluerit tecum contendere in judicio, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et qui te angariaverit mille passus, vade cum illo duo millia. Et ego dico vobis, nolite resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram 118.0591A| (Matth. V). » In Veteri praecipitur: « Non adulterabis uxorem proximi tui (Exod. XX). » In Novo: « Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). » In Veteri Testamento, aliena res invasa, in quadruplum restuititur: hic autem, dives non aliena legitur rapuisse, sed quia propria non dedit, apud inferos torquetur. Unde cognoscimus, quia praecepta Novi Testamenti, quanto sunt perfectiora, tanto districtiora.
« Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus. » Si subtiliter haec verba Domini discutimus, inveniemus quia quae apud homines alta videntur, apud Deum frequenter in imo sunt: et quae apud homines sunt despecta, Deo accepta sunt. Denique inter homines 118.0591B| nomina divitum longe lateque sciuntur, pauperum vero etiam a pluribus concivibus et vicinis ignorantur. At contra, Dominus mentionem de divite et paupere faciens, nomen divitis quasi ignotum tacuit, nomen vero pauperis, quasi familiarius indicavit, ostendens unum reprobando nescire, alterum eligendo se scire. Ait enim de divite: « Homo quidam erat dives. » De paupere autem: « Erat quidam mendicus, nomine Lazarus, » ac si diceret: Superbum divitem nescio, humilem pauperem scio. Excelsus enim Dominus, cum non sit personarum acceptor, alta de longe conspicit, et humilia de prope. Ut suscitet de pulvere egenum, et de stercore elevet pauperem (Psal. CXII). Novit ergo Dominus quos elegit, et ignorat quos reprobat. Unde in fine reprobis 118.0591C| dicturus est: « Nescio vos unde sitis, discedite a me operarii iniquitatis (Matth. VII). » At perfecto viro Moysi dicitur: « Novi te ex nomine (Exod. XXXIII). » Et sicut Apostolus ait: « Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II). » At per hoc magni meriti illos esse credimus, quorum nomina Deus scire dicitur.
« Qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, sed et canes veniebant et lingebant ulcera ejus. » -- « Vasa figuli probat fornax, » ait Scriptura, « et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII). » Quod huic pauperi Lazaro contigisse cernimus, cui ad augmentum doloris, cum egestate ciborum accidit infirmitas ulcerum. Sola enim egestas illi sufficeret, etiamsi infirmitas 118.0591D| defuisset. Et rursus, sola infirmitas sufficere posset, si indigentia defuisset. Sed ad augmentum doloris, cum infirmitate addita est indigentia, ut tanto probabilior coram oculis Dei esset, quanto durius igne tribulationis fuisset excoctus. Ubi considerandum est quia Dominus omnipotens aequissimus judex, in una eademque re duo judicia operatus est, ut unde uni praemium, inde alteri cresceret supplicium. Fortassis enim dives iste de misericordia excusationem haberet, nisi pauperem afflictum ante januam jacentem vidisset: cum autem vidit miserum sed misereri noluit, omnem aditum excusationis sibi exclusit. Pauper vero cum penuria corporis, majorem tribulationem sustinuit mentis, cum videret quotidie divitem 118.0592A| splendide epulari, se vero micarum fragmenta desiderare: cum cerneret illum obsequentibus turbis circumdari, se autem a nemine visitari. Jam quod ab hominibus contemptus sit, canes testantur, qui licenter ulcera ejus lingebant. Quod justo Dei judicio (sicut diximus) factum est, ut unde uni probatio, inde alteri cresceret damnatio. Sed nunquid semper aut iste in tribulatione, aut ille erit in gloria? non. Audi quod sequitur:
« Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. » In quo loco colligere possumus, quia unicuique electorum angelus ob custodiam sui deputatus est, juxta id quod ait Apostolus: « Sunt administratorii spiritus 118.0592B| in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I). » Et sicut Dominus de parvulis ait: « Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII), » nam et de Petro pulsanti ad januam, dictum est: « Angelus ejus est (Act. XII). » Quandiu enim electi in praesenti vita manent, ubi « corpus quod corrumpitur aggravat animam, deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX), » necesse habent angelorum auxilio confortari, secundum quod scriptum est in persona viri justi: « Angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Psal. XC). » Cum enim oculus divinae majestatis semper et ubique nostra opera et cogitationes intueatur, credimus 118.0592C| tamen dignas operationes et justas eleemosynas ab angelis Deo nuntiari, juxta illud quod angelus Tobiae ait: « Cum oraretis, ego obtuli orationes vestras ante Deum (Tob. XII). » Hinc est quod ab angelo dicitur Danieli: « Ex die qua posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Domini, exaudita sunt verba tua, et ego veni propter sermones tuos (Dan. X). » Qui autem operantes in hac vita electos adjuvant, a corpore exeuntes suscipiunt, quod in praesenti exemplo comprobatur, cum dicitur: « Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. » Sinus autem Abrahae in hoc loco requiem significat beatorum, juxta quod alibi ait: « Multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob 118.0592D| in regno coelorum (Matth. VIII). » Sicut enim de ea re, quam in sinu habemus, certi securique sumus: sic electi coelestis regni gremio collecti, aeterna securitate firmantur. Sed sicut laeto corde audiendum est quod dicitur: « Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae: » ita valde timendum est quod subinfertur: « Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. » Sepultus autem in inferno dicitur, cum spiritus sepultura non indigeat, ut magnitudo poenarum ostendatur. Mortuo enim sepultura debetur, et ideo quia mortuus erat in corpore, in anima sepultus in inferno dicitur, quia sine fine cruciabitur. Sicut enim pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus 118.0593A| (Psal. CXV), sic econtra mors impiorum pessima. Audiat hoc avarus, audiat pecuniarum cupidus. Quid enim prodest avaro diviti, quod in bonis ducit dies suos, quando in puncto ad inferna descendit? Ubi e diverso colligere possumus, quae poena praeparata sit raptoribus, quando dives iste, qui aliena legitur non rapuisse, sed sua non dedisse, in inferno sepultus esse narratur. Si enim in inferno cruciatur, qui sua non dedit, qua poena puniendus est, qui aliena tollit? qualibus per Isaiam dicitur: « Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci (Isa. IX). » Non solum enim rapina, sed etiam superflua tenacitas inferni poenam meretur, sicut ipse judex pauperum curam negligentibus dicturus est (Matth. XXV): « Discedite a me, 118.0593B| maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus: esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi et non dedistis mihi potum: hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis, Quandiu enim uni ex minimis istis non fecistis, nec mihi fecistis. » -- « Radix enim, ut ait Apostolus, omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI). » Unde Dominus ait in Evangelio: « Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI). » Et iterum: « Difficile, qui pecunias 118.0593C| habent, in regnum coelorum intrabunt (Marc. X). » Illis denique, qui sollicite inquirere solent, utrum anima ad similitudinem corporis membra habeat, an non, praesens lectio satisfacit. Ait enim Dominus de divite:
« Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus. Et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. » Ergo et dives oculos et linguam habebat, et Lazarus digitum: quia anima secundum suam subtilem et spiritalem naturam membra creditur habere, quae habet et corpus. Quod in eo facile comprobatur, quia corporis membra 118.0593D| nihil possunt sine anima. Ubi pariter demonstratur, quia non solum boni bonos in gloria, sed mali malos recognoscunt in poena. Nam dives non solum Lazarum, quem prius viderat, recognovit, sed etiam Abraham, quem nunquam viderat, se recognovisse testatur, cum ait: « Pater Abraham, miserere mei. » Et cum fratrum suorum absentium meminit, liquido datur intelligi, quia eos, quos praesentialiter malos videbat, recognoscere poterat. In quo loco etiam ostenditur, quia non solum boni, cum sint in aeterna requie recepti, malos conspiciunt in poena, sed etiam mali bonos in gloria. Quod Dei judicio agitur, ut unde sanctis gloria, inde reprobis augeatur poena. Dupliciter enim reprobi cruciantur cum sanctos conspiciunt 118.0594A| in requie, non solum quia peccaverunt, sed etiam cum eos remunerari vident, quos contemptui habuerunt. Unde in fine visa illorum gloria, dicturi sunt: « Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Ergo miseri erravimus a via veritatis (Sap. V). » Justi autem tanto uberiores gratias Deo referunt, quanto de majoribus tormentis, non suis meritis, sed gratia de se considerant liberatos, quod usque ad judicium futurum erit. Nam postea, sublatis impiis ne videant gloriam Dei, sancti reprobos conspecturi sunt, quia illi qui Creatori suo juncti erunt, nihil erit in creaturis 118.0594B| quod non videant. A longe dives Abraham conspicit, quia per imitationem ejus proximus fieri noluit. Multum autem ad se refrigerandum Lazarum mitti precatur, ut ejus gloria ei fieret detrimentum, cujus poenae ipse noluit praebere solatium. In omnibus enim operibus suis justissimus est Dominus, in hoc tamen ejus justum judicium declaratur, cum dicitur: « Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam. » In mensis enim divitum micae superfluae esse videntur, gutta autem aquae etiam pauperibus exigua est. Qui ergo minima negaverat, minima impetrare nequit: quia qui micas panis Lazaro dare noluit, in ardore positus guttam aquae ex ejus digito decidentem impetrare non potuit. Audiant hoc avari, qui superflua divitiarum 118.0594C| suarum magis in putredinem verti sinunt, quam in necessitatibus pauperum expendi, non timentes illud, quod terribiliter eis Jacobus apostolus comminatur, dicens: « Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae supervenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis (Jac. V). » Talis erat ille dives, qui dicebat in corde suo: « Destruam horrea mea, et majora faciam. » Cui a Domino dictum est: « Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te: haec autem quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII)? » -- « Quia ergo, » ut ait Apostolus, « nihil intulimus in hunc mundum, sed neque aliquid 118.0594D| auferre possumus, habentes victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI). » Quid est quod specialiter linguam refrigerari rogat, cum hinc inde ultricibus poenis circumsepitur totus atque cruciatur, nisi quia in ea plus se ardere judicat? Ubi datur intelligi, quia pro qualitate et quantitate peccatorum, redditur reprobis poena tormentorum. Non enim aequalis poena debetur ei, qui parum peccavit, et ei qui multum. Quia sicut sub uno radio solis non omnes aequaliter urimur, ita reprobi in gehennali poena non omnes aequaliter cruciantur. Habet enim hoc subtilitas judiciorum Dei, ut per quod membrum amplius peccat quis, in eo majorem vindictam recipiat. Cum enim superius dives iste splendide epulatus 118.0595A| fuisse dicitur, et nunc in lingua se cruciari perhibet, ostenditur quia prae caeteris membris in lingua arderet. In conviviis enim superflua et inanis loquacitas abundare solet: quoniam ubi venter diversis cibis et potibus distentus fuerit, statim lingua ad cachinnos, joca, maledictiones, detractiones et caetera his similia resolvitur, sicut scriptum est: « Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII). » Et quia in conviviis in lingua peccaverat, in tormentis in lingua ardebat. « Quoniam, » sicut ait Salomon, « per quae peccat quis, per haec et torquetur (Sap. XI). » Sed forte quaeret aliquis, utrum ignis gehennalis corporeus sit, an incorporeus. Ad quod dicendum, quia sic corporeus esse creditur, ut animam incorpoream cruciare possit. Quod autem 118.0595B| res corporea animam incorpoream cruciare possit, mirum non est, cum vivente quolibet homine spiritus in corpore tenetur. Nam apostatas angelos quis incorporeos spiritus esse dubitet? et tamen igne gehennali sine intermissione cruciantur, sicut Veritas reprobis dictura est: « Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). » Non est ergo dubium, animam incorpoream ante judicium ab igne corporali posse torqueri, cum hoc in spiritibus immundis possibile demonstretur. Justum est enim, ut qui in anima simul et corpore peccant, ante judicium in anima, post judicium vero in anima et corpore crucientur.
« Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. » 118.0595C| Cum superius Abraham patrem vocat, et nunc cum Abraham filium eum nominat, cognoscere possumus ex eodem populo, qui ex stirpe Abraham originem ducebat, illum fuisse. Sed summopere illud considerandum est, quia quem filium nominat, a poena non liberat: quoniam in districtione justi judicii Dei tanta aequalitas justitiae erit, ut nec filius patrem, nec pater filium liberare valeat, sed unusquisque recipiet secundum opera sua, prout gessit, sive bonum, sive malum. Quia peccator in peccato suo morietur, et justus in justitia sua, quam operatus est, vivet. Unde et per Ezechielem prophetam Dominus, cum terram gladio, peste et fame perituram praediceret, adjunxit, dicens: « Vivo ego, dicit Dominus, quia si Noe et Job et Daniel fuerint in medio ejus, filios et filias non 118.0595D| liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas (Ezech. XIV). » Absque oblivione autem memoriae commendandum est, quod diviti voce Abrahae dicitur: « Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. » -- « Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. » In quibus verbis intelligimus et divitem aliquod bonum fecisse, pro quo in hac vita bona recepit: et pauperem aliquod reprehensibile egisse, pro quo praesentis vitae flagellis purgatus est. Aequissimus enim judex Deus, sicut malum nullum impunitum dimittit, sic nullum bonum absque mercede relinquit: quia aut in praesenti, aut in futuro retribuit. Quoties ergo aut prosperitas praesentis vitae nobis blanditur, aut divitiae affluunt, 118.0596A| timendum est ne de bono quod agimus, mercedem in praesenti saeculo recipiamus, ne forte in futuro nobis dicatur: « Amen dico vobis, recepistis mercedem vestram (Matth. VI). » Quotiescunque autem aut paupertas nos affligit, aut flagella nos atterunt, gaudendum est et gratulandum: quia flagella Dei aut ad remunerationem nobis contingunt, aut ad probationem. Propter quod nos Scriptura admonet, dicens: « Fili, ne despicias disciplinam Domini Dei tui, neque fatigeris cum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III). »
« Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. » 118.0596B| Chaos dicitur pactum vel firmatum, sive confusio elementorum. Dicitur enim chaos vorago vel profundum. Sed in hoc loco dicimus quia infernus, ubi dives torquebatur, longe inferius erat, unde paulo superius dicitur: « Elevans autem oculos suos, vidit Abraham a longe, cum esset in tormentis. » Ante adventum enim Domini animae sanctorum, quia propter originale peccatum januam regni coelestis ingredi non valebant, in secretioribus locis absque poena erant, ad quorum comparationem infernus poenalis longe inferius erat, unde Psalmista precatur: « Eripuisti animam meam ab inferno inferiori (Ps. LXXXV). » Chaos ergo magnum firmatum est, sive terminus intransmeabilis districtione justi judicii Dei, ut nec isti ad illos, nec illi ad istos transire possint. Quod 118.0596C| autem illi qui in poenalibus locis tenentur, ad sanctorum requiem transire velint, nulli dubium est. Justi autem in requie constituti, etsi per mentis compassionem ad illos transire volunt, tamen quia ab aequalitate justi judicis discordare non possunt, nequaquam ad eos transire valent. Sed infelix dives de salute sua desperatus, ad fratrum liberationem, quos in saeculo reliquerat, sollicitudinem convertit cum ait:
« Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. » Cui justo judicio Dei ad cumulum suae damnationis, non solum cognitio, sed etiam memoria reservata est: ut non solum pro se, sed etiam pro fratribus 118.0596D| torqueretur, quos similiter perire metuebat. Neque enim perfecta esset in divite ultio pauperis, si Lazarum non cognovisset; neque perfecta poena in tormentis, si fratrum, quos in saeculo reliquerat, non meminisset. Quo exemplo nos instruimur, quia animae sanctorum in aeterna beatitudine receptae, pro salute charorum, quos inter saeculi pericula reliquerunt, intercedere creduntur. Et quia juxta Scripturae auctoritatem, qui sibi nequam est, nulli bonus erit (Eccli. XIV), diviti pro fratribus roganti respondetur:
« Habent Moysen et prophetas, audiant illos. » At ille dolore constrictus: « Non, inquit, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam 118.0597A| agent. » Et quia (ut ait Salomon) nec opus, nec ratio, nec scientia, neque prudentia est apud inferos (Eccle. IX), adhuc subditur: « Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. » Qua sententia luce clarius patet, quia qui Moysen et prophetas audire contempserunt, Christum a mortuis resurgentem credere noluerunt: vel qui praecepta Veteris Testamenti contemnunt, utique veritatem Novi Testamenti, quae Christi resurrectionem praedicat, minime implere possunt. Sed quia haec moraliter ad terrendam divitum avaritiam, et pauperum inopiam consolandam diximus, hinc breviter quid allegorice significent, videamus. Per divitem enim et pauperem duo praecepta populi significantur, Judaeorum scilicet et 118.0597B| gentium. Per divitem Judaeorum populus praefiguratur, qui non solum carnales divitias, sed etiam spiritales per legis notitiam accepit, quibus magis ad nitorem, quam ad utilitatem usus est. Qui purpura indutus est in martyribus, bysso in virginibus: sive purpura in regia dignitate, bysso in gloria sacerdotali. Epulabatur quotidie splendide, in Patrum eloquiis meditando. Per pauperem vero Lazarum gentilis populus designatur, qui pauper exstitit, quando a legis notitia et cognitione Dei alienus fuit. Jacebat ad januam ejus, quia intra januam scientiae legis ingredi non poterat. Ulceribus plenus, id est diversis peccatorum criminibus foedatus. Cupiens satiari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat; quia ille superbus Judaeorum populus 118.0597C| verba, quae de legis scientia profluebant, gentibus dare nolebant. Et dum praeceptis legis magis ad elationem, quam ad charitatem et utilitatem usus est, quasi ex acceptis dapibus tumuit. Mensa enim Scripturam sanctam significat, sicut scriptum est: « Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII). » Micae autem, quae cadebant de mensa divitis, verba sunt, quae de legis scientia, ut diximus, profluebant. Has cupiebat accipere iste pauper, gentilis scilicet populus, de quibus erat illa mulier Chananaea quae Domino sibi dicenti, « Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus, » respondit dicens: « Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV). » Sed quem 118.0597D| dives contemnit, Deus non despicit. Quando enim excelsus Deus humilis factus est homo, non solum ad Judaeorum populum, sed etiam ad gentium praedicatores suos mittere dignatus est. Unde bene dicitur: « Sed et canes veniebant et lingebant ulcera ejus. » Canes in Scripturis, varias habent significationes. Aliquando populum Judaeorum significant, ut in Psalmo legitur: « Circumdederunt me canes multi (Psal. XXI). » Aliquando falsos catholicos, sicut per sapientissimum Salomonem dicitur: « Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, ita stultus qui iterat stultitiam suam. (Prov. XXVI). » Aliquando haereticos, sicut Apostolus ait: « Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem (Philip. III). » 118.0598A| Aliquando malos doctores, sicut per prophetam dicitur: « Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi canes muti, non valentes latrare, videntes vana et amantes somnia (Isa. LVI). » Et iterum: « Canes impudicissimi nescierunt saturitatem (Ib.) » Et Joannes in Apocalypsi: « Foris canes et venefici, et impudici, et omnis qui amat et facit mendacium (Apoc. XXII). » Sed in hoc loco bonos praedicatores significant, de quibus per Psalmistam dicitur: « Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII). » Canis enim vulnus quod lingit, citius ad sanitatem perducit. Quid autem sunt vulnera nisi peccata? Sicut enim vulnus ab interioribus visceribus foras in cute erumpit, sic peccata per confessionem pandenda sunt, ut ad sanitatem animae quis pervenire 118.0598B| possit. Igitur nihil aliud est peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio. Et nos ergo confitendo peccata nihil aliud agimus, nisi quod pestiferum in mente latebat, aperimus. Quia ergo sancti praedicatores gentilem populum ad peccatorum confessionem vocaverunt, quasi spiritales canes vulnera Lazari lingendo curaverunt. Unde bene idem Lazarus, adjutus interpretatur: quia illi ad salutem eum adjuverunt, qui peccata sua eum confiteri docuerunt. Et quia gentiles per fidem filii Abrahae effecti sunt, recte subjungitur: « Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. » Pauper autem in sinum Abrahae portatur, quia per fidem gentilis populus ad societatem patriarcharum colligitur, Domino dicente: « Multi 118.0598C| venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII). » At vero Judaeorum populus, qui credere noluit, propter perfidiam repellitur. Unde bene dicitur: « Mortuus est autem dives, et sepultus est in inferno. » Recte in capite hujus lectionis primum posuit divitem, deinde pauperem: nunc vero primum pauperem, deinde divitem, ut ostenderet quia Judaicus populus, qui fuerat in capite superbiendo et se exaltando, factus est in cauda: gentilis se humiliando, qui erat novissimus, factus est primus, quia, sicut per sapientissimum Salomonem dicitur: « Superbum sequitur ignominia, et humilem spiritu gloria (Prov. XXIX). » Unde et Dominus in Evangelio ait: « Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. 118.0598D| XIV, XVIII). » Et iterum: « Erunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XIX). » Qui Abraham a longe conspicit, quia ei per imitationem, ut dictum est, proximus fieri noluit. Qui plus in lingua se cruciari perhibet, quia verba legis, quae in ore tenuit, opere implere contempsit. Recte etiam in lingua magis ardere dicitur, quia Judaei acuerunt linguas suas sicut serpentes, quando contra auctorem vitae dixerunt: « Crucifige, crucifige eum. Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX). » Qui ab extremo digito Lazari se refrigerari precatur, quia illi qui in aeterno supplicio sunt damnati, minimis sanctorum operibus, si fieri posset, optarent esse participes. Quod quia post mortem fieri non potest, recte diviti 118.0599A| voce Abrahae dicitur: « Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. » Quinque autem fratres dives se habere testabatur, quia populus Judaicus quinque libros Moysi accepit. Unde recte per Abraham dicitur: « Habent Moysen et prophetas. » Vel quia ejusdem pars populi, qui adhuc in praesenti vita subsistit, in quinque sensibus corporis constat, quos sensus qui ad spiritalem intellectum flectere nolunt, recte de eorum contumacia subinfertur: « Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent. » Ideo enim in Christum, qui ex mortuis resurrexit, non credunt, quia Moysen et prophetarum dicta spiritaliter non intelligunt. Unde Salvator ait in Evangelio: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan 118.0599B| et mihi. De me enim ille scripsit (Joan. V).
HOMILIA CXI. DOMINICA TERTIA POST PENTECOSTEN. (I JOAN. III). « Nolite mirari, si odit vos mundus. » Et reliqua. Mundum, dilectores mundi dicit. Nec mirandum quia qui amant mundum, fratrem a mundi amore separatum et coelestibus tantum desideriis intentum, amare non possint. Abominatio est enim peccatori religio, ut Scriptura testatur.
« Nos scimus quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. » Nemo se de virtutibus falso extollat, nemo suarum virium paupertatem ultra modum metuat. Apertum dat indicium, « quoniam diligimus fratres, » quia quicunque fraterna 118.0599C| dilectione plenus est, ad salutem electorum pertinet, quia portionem habere in terra viventium meruit.
« Qui non diligit, manet in morte. » Mortem dicit animae. « Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). » Vita quippe carnis, anima: vita animae, Deus est. Mors corporis, amittere animam: mors animae, amittere Deum. Unde constat, quia in anima mortui omnes in hanc lucem nascimur, trahentes ex Adam originale peccatum, sed Christi gratia fidelibus regenerande agitur, ut in anima vivere possint. Verum baptismatis et fidei mysterium illis solum prodest, illos de morte trahit ad vitam, qui sincera mente diligunt fratres. Atque ideo notandum, 118.0599D| quod non ait: Qui non diligit, venturus est in mortem, quasi de poena perpetua loqueretur, quae restat peccatoribus in futuro; sed « Qui non diligit, inquit, manet in morte, » de qua etiam in hac vita, si fratres perfecte amaret, exsurgere posset. Hinc etenim dicitur in Apocalypsi: « Beatus et sanctus, qui habet spem in resurrectione prima, in his secunda mors non habet potestatem (Apoc. XX). »
« Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. » Si contemnebat quisque odium fraternum, nunquid et homicidium in corde suo contempturus est? non movet manus ad occidendum hominem, et homicida jam tenetur a Deo, vivit ille, et iste jam interfector judicatur. « Et scitis quia omnis homicida non habet 118.0600A| vitam in se manentem. » Nam ubi retributionis tempus advenerit, cum Cain qui ex maligno erat, damnabitur etiam qui hoc homicidii genere tenetur (Gen. IV), ut discordet et dissideat, et pacem cum fratribus non habeat. Notandum enim quod non ait absolute, « homicida non habet vitam in se manentem: » sed omnis, inquit, homicida, scilicet non solum ille qui ferro, verum et ille qui odio fratrem insequitur.
« In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit. » Qualis perfecta charitas esse debeat in nobis, Dominicae passionis exemplo didicimus. « Majorem namque hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV). » Unde et Paulus ait: 118.0600B| « Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. VI). » Hanc beatus Petrus habere monebatur, cum Domino dicente, « Petre, amas me? pasce oves meas, » respondit se amare, statimque audivit: « Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit (ait Evangelium) significans qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. XXI). » Cum enim amorem confitenti suas commendaret oves, eum in testimonium perfecti amoris animam pro eisdem ovibus ponere docebat. « Et nos debemus pro fratribus animas ponere. » Sed dicit aliquis forte: Et quomodo possum habere istam charitatem? Noli cito desperare de te, 118.0600C| forte nata est, sed nondum perfecta est, nutri eam, ne offocetur. Et unde novi, inquit, natam in me esse charitatem, quam nutriam? Audi sequentia:
« Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? » Ecce unde incipit charitas. Si nondum es idoneus mori pro fratre, jam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri. Si enim molestiam patienti non compateris, non utique pateris: ex quo ambo regenerati estis, charitas manet in te.
« Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. » Opere videlicet, cum frater aut soror nudi sunt et indigent victu quotidiano, demus eis quae necessaria sunt corpori. Similiter 118.0600D| cum spiritalibus donis eos egere conspicimus, praestemus eorum necessitati quae possumus. Veritate autem, ut eadem eis beneficia simplici intentione largiamur, et non propter laudem humanam, non propter jactantiam, non ad injuriam aliorum, qui majoribus praediti substantiis nil tale fecerint. Quaecunque enim mens hujusmodi naevis inficitur, in hac puritas veritatis habitare non valet, tametsi opera dilectionis proximis impendere videatur.
« In hoc cognovimus quoniam ex veritate sumus, » id est, cum opera pietatis in veritate facimus, patet quia ex veritate sumus, quae Deus est, utpote qui ejus perfectionem pro modulo nostro imitamur.
HOMILIA CXII. DOMINICA TERTIA POST PENTECOSTEN. 118.0601A| (LUC. XIV.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis similitudinem hanc: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. » Et reliqua. Omnipotens Deus in exordio mundanae formationis, ad se cognoscendum, seque perpetualiter laudandum, duas rationabiles creaturas, angelicam scilicet et humanam, condidit. Sed quia angelica magna ex parte per superbiam lapsa est, humanae naturae stanti invidit, eamque ad lapsum peccandi traxit, atque paradisi deliciis privavit. Unde scriptum est: « Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II). » Has delicias primus homo amisit, quando in paradiso praecepta vitae contempsit. Expulsus autem 118.0601B| a paradiso, tam longe ab ejus deliciis peccando effectus est, ut vix eas nominatas recordari possit atque spiritales paratus tangere, nisi per similitudines et parabolas. Quia hoc inter carnales et spiritales delicias distat, quoniam carnales deliciae, cum habentur, in fastidio sunt: cum vero non habentur, in desiderio. At contra, spiritales deliciae tunc in fastidio sunt, cum non habentur, eduntur: et quanto magis degustantur, tanto amplius desiderantur. Hinc et Psalmista ait: « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII). » Primum dixit, gustate; deinde, videte. Ac si diceret: Ejus dulcedinem percipere non potestis, si hanc minime gustastis. De quo et apostolus Petrus dicit: « Si enim gustastis quoniam dulcis est Dominus (I Petr. II). » 118.0601C| Quia ergo ab earum degustatione homo peccando longe recesserat, pius et misericors Deus nolens humanam naturam, quae aliquid fragile ad delinquendum habuerat, perire perpetuo, iterum poenitentibus has delicias praeparavit, atque ad earum saporem hominibus denuntiandam, servum suum misit. Nam, ut supra retulit evangelista, cum diceret Dominus Pharisaeo, a quo fuerat invitatus (Luc. XIV): « Cum facis prandium aut coenam, noli invitare eos qui te iterum reinvitent, et fiat tibi retributio, sed voca pauperes ac debiles, et beatus eris, quia non habent, unde retribuant tibi; retribuetur enim tibi in retributione justorum, » quidam de circumstantibus dixerunt: « Beatus qui manducabit 118.0601D| panem in regno Dei. » Et Dominus ad illos: « Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. » Spiritualiter homo iste Deus est intelligendus, de quo scriptum est: « Homo est, et quis cognoscit eum? » Et iterum: « Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI). » Qui vere homo vocatur ab humanitate, quia benignissimam largitatem quotidie generi humano exhibet. Qui fecit coenam magnam, quia indeficientem satietatem in aeterna dulcedine electis animabus praeparavit. Vocavit autem multos, primum per semetipsum Judaeis praedicando, postmodum per praedicationem apostolorum ex quatuor mundi partibus populum gentium ad fidem vocando, de qua vocatione per Psalmistam 118.0602A| dicitur: « Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. III). » Super numerum reprobi multiplicantur, quia extra numerum electorum inveniuntur. Multi enim vocantur, sed pauci veniunt: quia multi intrant in Ecclesiam per fidem, sed pauci salvantur per operationem. Et ne de ignorantia homines excusationem haberent, « misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent. » Servus iste qui ad invitandos alios mittitur, ordinem praedicatorum significat. Qui dum verbum divinum intra Ecclesiam annuntiant, quasi plurimos ad coenam vocant. Non solum enim divinae pietati satis fuit, quod aeternas delicias nobis praeparavit, sed etiam servis missis, earum dulcedinem nobis enuntiavit. Ex quibus unus erat ille, qui dicebat: « Pro 118.0602B| Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Rogamus ergo in Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V). » Hora coenae, finis est saeculi, ille scilicet, de quo Paulus ait: « Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). » Et Joannes: « Filioli, novissima hora est (I Joan. II). » Quamvis enim apud antiquos consuetudo fuerit, ut semel in die pranderent, et hoc convivium et prandium et coena vocaretur, tamen apud usum nostrae locutionis, post prandium coena restat, post coenam autem nullum convivium remanet. Unde non incongrue per hanc coenam dies judicii, sive illud aeternum convivium figuratur, ad quod qui pervenire meruerint, « non esurient neque sitient amplius neque nocebit eis aestus aut sol: quia miserator 118.0602C| eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos (Isa. XLIX). » De qua coena per Joannem dicitur: « Beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt, in his secunda mors non habet potestatem (Apoc. XIX). » Cujus coenae participationem se noverat habere, qui dicebat: « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII). » Et iterum: « Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). » Tanto ergo ad hanc coenam festinantius currere debemus, quanto post hanc aliam invenire non novimus, Domino monente: « Currite dum lucem vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant (Joan. XII). » Nam ut fastidium auferret, subjunxit, dicens: « Quia jam parata sunt omnia. » Omnia enim parata sunt, quia ille 118.0602D| singularis agnus occisus est, in cujus praeparatione omnia praecesserunt. Sive omnia parata sunt, quia nullum exemplum virtutis est, quod ad nostram imitationem in operibus sanctorum non sit declaratum. Jam enim innocentiam Abel audivimus, obedientiam Abrahae, constantiam Isaac, tolerantiam Jacob, castimoniam Joseph, mititiam Moysi, misericordiam David, patientiam Job, et finem Domin vidimus.
« Et coeperunt omnes simul excusare. » Offert Deus quod rogari debuerat, dare paratus est non rogatus, de quo vix credi potuit, quod largiri dignaretur, etiam postulatus. Investigandae enim sunt deliciae Domini, etiamsi fuissent absconditae. Nunc 118.0603A| autem manifeste paratae sunt, et tamen ad eas accipiendas pigri et fastidiosi sumus. Quod ideo fit, quia plus terrenis desideriis, quam coelestibus inhiamus. Unde et subditur: « Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire et videre illam: rogo te, habe me excusatum. » Quid per villam, nisi terrena designatur substantia? Exiit ergo videre villam, qui ut terrenam acquirat substantiam, in exterioribus rebus semetipsum implicat. Sunt enim nonnulli qui, divitiarum temporalium cupiditate capti, ut ditiores et potentiores aliis appareant, diversis artibus et ingeniis, terrenis negotiis inserviunt. Dumque aeternam vitam aut vix aut tarde ad memoriam reducunt, etsi non verbis tamen operibus ad convivium Dei venire negligunt: quia sicut ait Apostolus: 118.0603B| « Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II). » Et sicut Dominus dicit in Evangelio, difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum coelorum (Matth. XIX). Igitur qui toto desiderio peragendis superfluis curis et mundanis intendit, magis saeculum imitari videtur quam Deum, sicut Jacobus apostolus ait: « Qui voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV). » Et iterum: « Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa et inutilia (I Tim. VI). »
« Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. » Quid in quinque jugis boum, nisi quinque sensus corporis intelliguntur, visus videlicet, auditus, gustus, odoratus 118.0603C| et tactus? Qui bene juga vocantur, qui in utroque sexu geminantur. Quos sensus ideo accipimus, ut inter bonum et malum discernere valeamus. Sunt etenim nonnulli, qui sensus corporis, quos acceperunt ad usum naturae, in usum convertunt culpae: et oculos quidem ad concupiscentiam, et aures aperiunt ad audiendam libenter detractionem, linguam ad maledictionem, manus ad proximi laesionem, nares ad illicitum odorem. Dumque semetipsos obliviscentes, aliena opera ad derogandum curiosius inquirunt, scilicet non ut corrigant aut emendent, sed ut dijudicent et contemnant, ad convivium Dei non veniunt. Unde bene de quinque jugis boum dicitur, « eo probare illa. » Solet enim probatio aliquando ad curiositatem pertinere. Qui enim de alterius oculo festucam 118.0603D| ejicere nititur, ut sanctior et justior videatur caeteris, in suo trabem non videns (Matth. VII), quasi ad probanda juga boum egrediens, ad convivium Domini non venit. Grave namque curiositatis est vitium, qui dum alienas actiones dijudicat, semetipsum obliviscitur. Tales significavit Dina Jacob filia (Gen. XLIII), quae cum egressa esset ut videret mulieres regionis illius, videlicet Sichimis, ad quam ingressa fuerat cum patre et fratribus, turpiter a Sichem Emor filio constuprata, patre interveniente et fratribus pugnantibus liberata, ad paternam domum reversa est. Quando enim mens infirmantium actiones curiose perscrutatur, quasi Dina filia Jacob mulieres regionis videre desiderans, a paterna domo 118.0604A| egreditur (Gen. XXXIV), id est a semetipsa recedit: sicque violata virginitate ad domum paternam revertitur, quia solet contingere ut in iisdem vitiis deterius labatur, in quibus acrius alios judicabat, quam decebat. Et sicut Dina filia Jacob, nisi patre interveniente et fratribus pugnantibus liberari non poterat, ita quoque actio curiositatis eripi non poterit, nisi Domino miserante et sanctorum orationibus intervenientibus. Qui ergo adhuc in aetate puellari, id est novellus in conversatione fuerit, in paterna domo maneat, id est in secreto sui pectoris se ante se ponat, et juxta Evangelii praeceptum intret in cubiculum, et clauso ostio oret patrem suum (Matth. VI). Illi autem ad aliorum actiones corrigendas foras procedere debent, quos et morum gravitas, 118.0604B| et aetatis maturitas, et diuturna sanctitas, atque temperata discretio idoneos reddit. Notandum quod et is qui propter villam, et is qui propter quinque juga boum venire excusat, in excusatione sua eadem verba proferunt, cum dicunt: « Rogo te, habe me excusatum. » Cum enim dicit, « Rogo te, » humilitas sonat in voce; cum autem subjungit, « habe me excusatum, » superbia ostenditur in actione. Sunt enim nonnulli infirmae mentis homines, qui suave jugum Christi suscipere metuunt, et tamen in iniquitatibus suis jacere non formidant. Tales ut Psalmista ait « illic trepidaverunt timore, ubi non est timor (Psal. XIII). » Quibus cum a doctoribus praedicatur, ut pravitates suas deserant, et saecularia desideria abnegent, respondere solent: Rogo te, ora 118.0604C| pro me, hoc tamen agere non possum. Cum ergo dicit: Rogo te, ora pro me: et cum dicit: Hoc agere non possum, quid aliud est, nisi quia humilitas sonat in voce et superbia in actione? Tales significavit Petrus adhuc in infirmitate positus, quando viso miraculo piscium, dixit: « Exi a me, quia homo peccator sum, Domine (Luc. V). » Sed qui se peccatorem considerat, Deum a corde suo nullo modo repellat, sed quo magis se impium intelligit, eo magis misericordiam Dei imploret.
« Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. » Quid per uxorem, nisi voluptas carnis designatur? Nec mirum. Solet enim per licitam rem res illicita figurari. Conjugium namque est res licita, quia a Deo concessum est, sicut scriptum 118.0604D| est: « Erunt duo in carne una (Marc. X). » Et Apostolus: « Quos Deus conjunxit, homo non separet (Ibid.). » Sed dum plerique non pro desiderio filiorum, sed pro sola carnis delectatione explenda illud suscipiunt, ad convivium Dei venire recusant, comparati jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis, in quorum vituperationem per prophetam dicitur: « Equi amatores et emissarii, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Jer. V). » Et iterum: « Quorum carnes sicut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum (Ezech. XXIII), » quibus per Prophetam dicitur: « Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI). » Tres ergo ordines Dominus excusationum 118.0605A| commemoravit, quia tria sunt spiritaliter vitia, in quibus genus humanum maxime implicatum, ad convivium Dei venire contemnit, per quae et diabolus Jesum Christum tentavit, id est, per avaritiam, per curiositatem, quae pertinent ad vanam gloriam, et per concupiscentiam carnis, id est per gulam: quae sollicite nos cavere Joannes apostolus admonet, cum dicit: « Charissimi, nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum (I Joan. II), et ambitio saeculi. » Emptio ergo villae ad ambitionem saeculi pertinet, id est ad avaritiam. Probatio quinque jugorum boum, ad concupiscentiam oculorum, id est ad curiositatem. Conjunctio uxoris, ad concupiscentiam carnis, 118.0605B| id est ad luxuriam. Alios enim superbia inflat, alios luxuria maculat, alios cupiditas vel curiositas devastat. Ex earum enim radicibus multi vitiorum rami pullulant, qui multos a convivio Dei revocant. Fugientes ergo superiora vitia, non aliorum nequitias perscrutemur, sed ad nos reversi, cogitemus tales nos fuisse, aut tales nos esse posse. Cupiditatem et avaritiam fugiamus, et pauperes esse propter Christum desideremus, ut ait Apostolus: Habentes victum et vestimentum, « his contenti simus (I Tim. VI). » Petulantiam non solum fugiamus, sed etiam a licito usu conjugii abstineamus: et secundum Apostolum » habentes uxores, simus tanquam non habentes (I Cor. VII). » -- « Et reversus servus nuntiavit « haec Domino suo. » Servus iste, ut supra dictum 118.0605C| est, speciem tenet doctorum. Nuntiat ergo servus Domino suo verba excusantium, cum doctores pro illorum erroribus dolent, atque simpliciter Dominum deprecantur, quos verbum Dei despicere cognoscunt et ad coenam venire. Sed nunquid quia avari, quia curiosi, quia luxuriosi venire contemnunt, locus convivii Domini vacuus remanebit? Non. Audi sequentia:
« Tunc iratus paterfamilias. » Quaeritur quomodo iste paterfamilias irasci dicitur, quem figuram Dei diximus tenere, cum in Deo nulla ira cadat, nulla mutabilitas sit. Ad quod dicendum, quia more nostro Scriptura loquitur, ut per visibilia invisibilia intelligamus. Neque enim aliter intelligere poteramus. Sicut enim rex tunc iratus dicitur, quando in 118.0605D| peccatores vindictam exercet, ita Deus omnipotens illis iratus apparebit, quos pro peccatis puniet. Caeterum vere in sua natura immutabilis est, et irasci nunquam potest, sicut de eo quidam sapiens testatur: Tu autem, Domine sabaoth, cum tranquillitate judicas. Et apostolus: « Apud quem non est transmutatio (Jacob. I). » De quo etiam Psalmista ait: « Deus judex justus, fortis et patiens, nunquid irascitur (Psal. VII) de die in diem? »
« Dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, caecos et claudos compelle intrare. » Plateae a latitudine dicuntur, vicus autem a convivantibus nomen accepit. Superbis ergo venire contemnentibus, humiles pauperes 118.0606A| colliguntur; quia dignum est, ut quos mundus despicit, Deus eligat. Quia, sicut ait Apostolus, « infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret (I Cor. I). » Ubi colligere possumus, quia per infirmitates membrorum, infirmitates mentium expressae sunt. Pauperes enim et debiles sunt, qui se apud semetipsos despiciunt. Caeci, quos intellectus Scripturarum nullo ingenio illuminat. Claudi, qui per intellectum viam Dei vident, et tamen prae infirmitate mentis per eam currere formidant. Et hi ergo qui colliguntur, peccati vinculo tenentur, sicut et illi qui venire contempserant. Sed pauperes humiles colliguntur, superbi vero peccatores despiciuntur. Frequenter enim illi 118.0606B| facilius ad Deum convertuntur, quos mundi prosperitas diversis occupationibus non ligat.
« Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. » Ac si diceret: Jam pars quaedam ex Judaeis credidit, sed adhuc locus restat, ubi multitudo gentium subintroeat. De quibus adhuc subditur:
« Et ait Dominus servo: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. » Cum superius Dominus de plateis et vicis aliquos colligere praecepit, populum Judaeorum significare voluit, qui suburbanam habitationem accepit: quia in urbibus quasi in vicis degebat, et in legalibus institutis quodammodo excultus fuit. Nunc autem cum de viis et sepibus alios intrare compellit, gentilem 118.0606C| populum intelligi vult agrestem et quodammodo a cultura Dei alienum. Primum ergo in plateas et vicos misit, quia prius ad gentem Judaeorum praedicatores suos destinavit, dicens: « In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed ite potius ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X). » Illis autem maxima ex parte non credentibus, gentiles vocantur, cum dicitur: « Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. » In via quippe lata et spatiosa, quae ducit ad mortem, gentilis populus erat, et tortuosis flexibus more sepium, variis criminibus et peccatis alligatus. Sive certe, ut quidam volunt, cum superius divites aliquos colligere praecepit, populum Judaeorum significat, ut dictum est. Per illos 118.0606D| autem, qui de plateis vocantur, gentium populus designatur, qui ex altitudine vel longitudine vitiorum, per praedicationem apostolorum, ab idolorum culturis ad verum Deum conversi sunt. De quibus dicitur: « Pauperes ac debiles, » etc. Pauper enim, debilis, caecus et claudus, gentilis populus erat. Pauper erat quia delicias paradisi perdiderat: debilis, quia a bono opere torpebat: caecus, quia in tenebris et umbra mortis sedebat: claudus, quia in utroque pede claudicans, a recto itinere cessabat. Qui ergo lucem veritatis ignorabat, viam mandatorum Dei currere nesciebat, delicias spiritales amiserat, nec bonum operari noverat. Non igitur soli illi currunt ad convivium, qui debiles sunt corpore, 118.0607A| sed et mente. Pauper enim est, qui quamvis dives sit, tamen egens virtutibus divitias distribuit ut Dominus, non autem eas concupiscit ut servus. De quibus Dominus ait: « Beati pauperes spiritu (Matth. V). » Caecus est, qui illud lumen aspicere non potest, qui dixit: « Ego sum lux mundi (Joan. VIII). » Debilis, qui fidem perfectam non habet, quam Dominus commendans discipulis, ait: Si habueritis fidem, et reliqua (Matth. XVII). Claudus est, qui habet fidem sine ribus, aut opera sine fide. Quia sicut « fides sine operibus mortua est (Jacob. II), » ita et opera sine fide nihil sunt. Ergo tales ad convivium Dei vocantur, quia « non est opus sanis medicus, sed male habentibus. (Matth. IX). » Cum autem ait: « Exi in vias et sepes, » per illos qui de viis vocantur, populum Judaeorum 118.0607B| intelligi voluit, qui quasi ex viis vocatus est, quia legem habebat, per quam incedere debebat. Per sepes vero, gentilis populus intelligitur. Sepes vero ex sylva sunt. Solet autem natio gentium per ligna sylvarum designari, sicut scriptum est: Tunc exsultabunt omnia ligna sylvarum. Tunc autem ipsi vocati sunt, quando latam et spatiosam viam atque tortuosam, quae ducit ad mortem, reliquerunt, et iter rectum incedere coeperunt. Unde Joannes in Apocalypsi, postquam dixisset se ex duodecim tribubus duodecim millia signatos vidisse, adjunxit, dicens: « Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare non poteram (Apoc. VII). » Notandum autem, quia in hac tertia invitatione non dicitur, « voca, » sed « compelle intrare. » Sunt 118.0607C| enim plerique qui non facile ad Deum convertuntur, nisi prius aut infirmitate aut paupertate aut aliqua necessitate constricti fuerint: quod illa parabola Evangelii de prodigo filio ostendit, qui cum egere coepisset, ad se reversus, dixit: « Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo: surgam et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc. XV). » Et de talibus Psalmista ait: « Cum occideret eos, tunc inquirebant eum (Psal. LXXVII). » Et sicut per prophetam dicit: « Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Isa. XXVIII). » Nonnulli enim electi post carnis desideria currere desiderant, cum amatoribus 118.0607D| mundi communem vitam ducere, sed oculus divinae misericordiae eorum impias actiones praeveniens, alios infirmitate affligit, alios paupertate attenuat, alios necessitatibus variis coangustat. Cumque post flagella ad Deum convertuntur, quasi ad convivium ejus intrare compelluntur. Talibus per prophetam dicitur: « Virga et flagello castigaberis filia Sion, ut non discedat zelus meus a te. » Tales significavit puer ille Amalechites, de quo in Regnorum libris legitur, qui sociis fugientibus infirmus in via remansit, quem David persequens Amalechites reperit, eumque cibo et potu refocillavit, atque ducem sui itineris fecit, et ipse postea cum David Amalechites percussit, a quorum consortio infirmus in via remansit (I Reg. 118.0608A| XXX). Amalechites enim, qui lambens populus interpretatur, mundi amatores significat, qui de aliorum facultatibus ditari desiderant. Sunt enim nonnulli electi qui cum talibus communem vitam ducere optant, sed misericordia Dei praeveniente, aut infirmitate, aut aliqua necessitate praepediuntur, quasi infirmi in via remanent, quos David, id est, manu fortis Dominus scilicet Jesus Christus reperiens, spiritali cibo et potu refocillat, atque eorum mentes ad coelestia sitienda accendit. Et solet contingere, ut ipsi postea ad Deum conversi amatores mundi spiritali gladio increpandos feriant, cum quibus prius communem vitam in saeculo ducere desiderabant, qualibus per Osee prophetam pie comminatur, dicens: Ecce ego « sepiam viam tuam spinis, et sepiam 118.0608B| eam maceria, et sequeris amatores tuos, et non apprehendes eos, quaeres, et non invenies eos, et dices: « Revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc (Osee. II). » Valde autem terribile est quod in conclusione hujus parabolae dicitur:
« Dico autem vobis quod nemo illorum virorum, qui vocati sunt, gustabit coenam meam. » Quod omnes enim vocati sumus, scimus utrum autem ad aeternam beatitudinem degustandam perventuri, adhuc ignoramus. Multis enim modis vocat nos Deus, per fidem, per baptismum, per exempla patrum, per prospera et adversa, per somnia et revelationes. Quia ergo inexcusabiles sumus de vocatione, solliciti debemus esse, necesse est, in bona operatione, ne tempore 118.0608C| judicii a convivio Dei exclusi, cum fatuis virginibus fame pereuntes et clamantes, Domine, Domine, aperi nobis, audiamus: « Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV), » sed potius cum prudentibus virginibus in aeterna satietate de visione Conditoris jugiter epulemur.
HOMILIA CXIII. DOMINICA QUARTA POST PENTECOSTEN. (I PETRI V.) « Charissimi, humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. » Et reliqua. Modo, fratres charissimi, audivimus beatum Petrum apostolum ad humilitatem nos cohortantem atque dicentem: « Humiliamini sub potenti manu Dei. » Manus Dei, potestas ejus datur intelligi, quia in Deo compaginatio membrorum 118.0608D| non invenitur, qui ubique et in omnibus totus est plenus, atque perfectus. Sub more hominum de Deo loquitur Scriptura, ut apertius majestatem atque potentiam sui Creatoris homines intelligant, et intelligentes quae sit voluntas Dei, opere complere contendant, unde gaudia sibi sempiterna conquirant. Sequitur: « Ut vos exaltet in tempore visitationis. » Quia quisquis hic in praesenti saeculo ejus se subdiderit voluntati, et in praeceptis ejus assensum commodaverit, et ea, quantum divina gratia posse dederit, operibus adimplere sategerit, carnis superbiam conterendo, in die ultimae retributionis exaltabitur a Domino, atque ad aeternae beatitudinis praemia perducetur.
118.0609A| « Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis » Ut Psalmista nos admonet, dicens: « Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet (Psal. LIV). » Et alibi: « Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono (Psal. XXXIII). » Et ipse Dominus in Evangelio: « Nolite solliciti esse dicentes, quid manducabimus, aut quid bibemus? scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). »
« Sobrii estote, et vigilate. » Semper in sobrietate et modestia vitam vestram habetote, caventes semper astutias diaboli, et vigilate jugiter in custodia mandatorum Dei, et in custodia animarum vestrarum. 118.0609B| Sequitur:
« Quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. » Diabolus enim nunquam dormiens, nunquam ab insidiis hominum requiescens, sed semper die et nocte circuit tentando et insidias ponendo hominibus, qualiter quemquam illorum, qui Dei voluntati subjecti sunt, sua valeat suggestione decipere, « quaerens quem devoret » non corpore, sed anima, quemcunque ad nociva et inutilia valeat pertrahere carnalia desideria.
« Cui resistite, fortes in fide. » Exemplo Christi et sanctorum ejus contemnentes dulcedinem carnalis concupiscentiae, recordantes jugiter quid sit illis amaritudinis praeparatum, qui desideriis terrenis 118.0609C| inserviunt, nec converti a malitia sua per poenitentiam volunt. Nos ergo fideliter Domino adhaerere satagamus, ejusque praecepta jugiter meditemur, carnis nostrae desideria conteramus, et resistamus fortiter diabolo hosti nequissimo, in fide recta, in spe firma ad Dei omnipotentis misericordiam, in charitate perfecta ad servitium ejus, in operibus misericordiae et pietatis, ut ejus largiente gratia, mereamur et de hoste triumphum, et aeternae beatitudinis praemium.
« Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo, » per incarnationem unigeniti Filii sui, quem pro mundi misit mori salute.
« Modicum passus, » qui in hoc mundo quamvis 118.0609D| modici temporis, multas sustinuit pro nobis injurias, ad ultimum etiam crucifixus et occisus est pro redemptione nostra, et mori dignatus est pro nobis. Modicumque temporis retentus a morte, statim surrexit tertia die.
« Ipse perficiet » in nobis bonum quod coeperat, nosque in sua semper voluntate, et in divina religione confirmet et corroboret, » in perseverantia bonorum operum.
HOMILIA CXIV. DOMINICA QUARTA POST PENTECOSTEN. (LUC. XV.) « In illo tempore: Erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores, ut audirent 118.0610A| illum. » Et reliqua. Sicut unius peccatoris casus multos ad desperationem trahere solet, qui ejus malum exemplum imitantur, sic unius recuperatio multis prodest ad salutem. Quod in exordio hujus lectionis facile comprobamus, si superiora hujus Evangelii sollicite consideremus. Ut enim evangelicus sermo supra retulit: Transiens Jesus, vidit hominem sedentem ad telonium, nomine Levi, qui et ipse princeps erat publicanorum, et vocavit eum. At ille relictis omnibus surgens, secutus est illum. Et fecit ei convivium magnum in domo sua, et erat turba multa publicanorum discumbentium cum eo. Ergo publicani et peccatores videntes principem suum tam benigne a Deo non solum receptum, sed etiam in ordinem apostolatus vocatum, tandem resumpta 118.0610B| fiducia, quasi aegroti ad medicum accesserunt, ut audirent illum. Et non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt. Quod videntes scribae et Pharisaei, qui de falsa justitia sibi applaudebant, non solum aegrotos ad medicum accedentes, sed etiam ipsum medicum ore contumaci reprehendebant, dicentes:
« Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. » Unde cognoscimus, quia sicut vera justitia compassionem habet, sic falsa dedignationem. Dominus autem Jesus Christus veram justitiam habens, compassione et misericordia publicanos et peccatores suscipere non est dedignatus. Pharisaei quidem qui falso se justos arbitrabantur, non solum peccatores despiciebant, sed ipsum medicum peccatores 118.0610C| vocantem reprehendebant. De quorum numero erat ille unus Pharisaeus, nomine Simon, qui cum invitasset Dominum ad domum suam, et vidisset mulierem peccatricem lacrymis pedes ejus rigantem, et capillis suis tergentem, dicebat in corde suo: « Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est haec mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est (Luc. VII). » Quem praeveniens Dominus, ait illi: « Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille dixit: Magister, dic. » Ait illi: « Duo debitores erant cuidam feneratori, unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligere (Ibid.) » habuit? At ille hoc, quod negare non potuit, respondit, dicens: « Aestimo quia is cui plus 118.0610D| donavit (Ibid). » Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: « Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti, haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti, haec autem ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti, haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi, remittuntur ei peccata multa (Ibid). » Sed illis murmurantibus, Dominus talem similitudinem adhibuit, ut et eorum murmurationem ex ratione compesceret, et ipsa similitudo ad ipsum Auctorem omnium specialiter pertineret.
« Ait enim ad illos parabolam istam, dicens: Quis 118.0611A| ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam? » Ac si diceret: Si vos ovem perditam studio tanto et labore inquiritis, non ovi, sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem debeo ad imaginem Dei factum quaerere, et de perditione liberare? Quia non veni quemquam perdere, sed omnes salvare (Luc. IX). Spiritaliter homo iste, ille est de quo propheta ait: « Ecce veniet Deus et homo de domo David, » scilicet Dominus Jesus Christus, qui habuit centum oves, quando angelicam et humanam naturam perfectam creavit. Centenarius enim numerus perfectus est, et ipse centum oves habuit, quando ad obtinendam aeternam 118.0611B| perfectionem angelorum et hominum naturam condidit. Una enim ovis tunc periit, quando primus homo peccavit. Sed ille, cujus misericordia est ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum, nolens humanam naturam perpetuo perire, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, abiit illam quaerere quae perierat. Desertum hic coelum intelligitur. Quia enim desertum dicitur derelictum recte in hoc loco coelum desertum vocatur, quia primus homo peccando illud deseruit. Quod manifestius significare volens alius evangelista pro deserto, in montibus posuit, ut intelligas, in excelsis. Reliquit ergo nonaginta novem in deserto, quando illos angelicos spiritus in coelo relinquens, propter nos et propter nostram salutem humanam naturam suscepturus, 118.0611C| intravit terram. Notandum tamen quia non sic eos deseruit, ut semper per divinitatis potentiam cum illis non esset, per quam ubique est praesens, ubique est totus, sicut et nos deseruit, quando ad illos rediit. Qnaesivit enim ovem se non quaerentem, quia natura humana cum non posset accedere ad ejus divinitatem, factus est nobis vicinus per humanitatem, teste Apostolo, qui ait: « Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus (Phil. II). » Et iterum: « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Gal. IV). »
« Et cum invenerit eam, imponet in humeros suos 118.0611D| gaudens. » Per humeros Dei labor passionis ejus exprimitur. Quoniam ergo habet homo majorem fortitudinem in humeris ad onera portanda, quam in caeteris membris, merito per humeros virtus passionis designatur, sicut Isaias ait (cap. IX): « Et factus est principatus ejus super humerum ejus. » Quia enim in humeris onera portare solemus, inventam ovem in humeris posuit, quando nos per laborem suae passionis ad coelestem gloriam revocavit. De quo per beatum Petrum dicitur: « Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus, cujus livore sanati sumus. Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum 118.0612A| (I Petr. II). » Sive impositam in humeris ad gregem reportavit, quando nos ad suam similitudinem reformavit. Hoc est ergo ovem inventam in humeris imponere, quod juxta aliam parabolam hominem a latronibus vulneratum imponere in jumentum et ducere in stabulum.
« Et veniens domum. » Domus, ad quam inventa ovis reportatur, coelestis est patria, ad quam illa spiritalis ovis pii pastoris humeris se reportari optabat, cum dicebat: « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, et visitem templum ejus (Psal. XXVI). » Et iterum: « Erravi sicut ovis quae periit, require servum tuum, Domine (Psal. CXVIII). » Inventa ergo ove, ad Dominum 118.0612B| revertitur, quia post liberatam humanam naturam, post triumphum suae passionis, ad coelum rediit per gloriam ascensionis. Quanta autem gloria de hominis liberatione angelis in coelis orta sit, manifestatur cum subditur:
« Vocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. » Amici et vicini angelorum spiritus sunt, qui amici recte vocantur, quia ab ejus veritate nunquam discordant. Vicini, quia visionem claritatis illius e proximo contemplantur. Notandum autem quod non ait, congratulamini inventae ovi, sed mihi, ostendens quia nostra salus illius est gaudium. Piissimus enim Deus, cum sit immutabilis, sicut humano more contristari pro hominum perditione 118.0612C| dicitur, sic de ejus salute gaudere. Quod autem de hominum perditione doleat, ipse per prophetam declarat, cum enumeratis Jerusalem peccatis, adjungit, dicens: In omnibus istis contristabas me. Quantum autem de ejus salute gaudeat evangelista declarat, dicens: In illa hora exsultavit Jesus spiritu, et dixit: « Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI). » Cujus gaudii perfectionem Dominus declarat, cum exponens similitudinem subjungit, dicens:
« Dico vobis quod ita gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. » Majus ergo gaudium est in coelo de conversis 118.0612D| peccatoribus, quam de stantibus justis: quia et nos terrenam substantiam perditam cum majori gaudio recuperamus, quam ante perditionem possederamus. Quod manifeste illa parabola Evangelii indicat, ubi prodigum filium revertentem pater cum magno gaudio suscepit, dicens: « Proferte cito stolam primam, et date annulum in manu ejus, et calceamenta in pedes, et occidite vitulum saginatum, et epulemur et jucundemur: et quia hic filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV). » Sed forte movet aliquem, quomodo angeli Dei, in quibus summa perfectio est, magis de conversione peccatorum quam de statu justorum gaudere possint? Ad quod dicendum, quia sunt nonnulli 118.0613A| electi, qui Deo se protegente nulla capitalia crimina commiserunt, et tamen nullis virtutibus principalibus se exercent. Et quia suo judicio sibi justi esse videntur, tanto securius vivunt, quanto se minus peccatores cognoscunt. Qui vero post publica flagitia et scelera ad poenitentiam conversi, tanto se acrius affligunt, quanto gravius se peccasse meminerunt: et sibimet irati, carnem suam per abstinentiam et vigilias macerant; voluntates proprias abnegant, jejuniis et eleemosynis inserviunt, in orationibus et lacrymis compunguntur, et mortificantes semetipsos, « crucifigunt membra sua cum vitiis et concupiscentiis (Gal. III). » De talium ergo peccatorum conversione majus gaudium est in coelo, quam de illorum justorum statu, qui, ut diximus, tanto 118.0613B| minus se in bonis exercent operibus, quanto minus se obligatos sentiunt in malis gravioribus: quia et rex eum militem in praelio plus diligit, qui post fugam reversus adversarios viriliter premit, quam illum qui nunquam iniit fugam, nec tamen aliquando aliquid fortiter gessit. Similiter et agricola eam terram plus diligit, quae post excerptionem veprium et spinarum uberiores fructus reddit, quam illam quae nunquam spinas protulit, nec tamen uberes fructus fecit. Sunt etiam alii justi, qui cum justitiae opera habeant, se tamen minime ipsi justos arbitrantur, et quasi conscii sibi sint magnorum peccatorum, ita semetipsos accusant, affligentes se jejuniis, vigiliis, orationibus: et sicut alii culpas operis, ita illi plerumque deplorant culpas cogitationis. 118.0613C| Considerandum ergo est, quia si de conversis peccatoribus gaudium sit in coelo, multo magis maximum gaudium est de talium justorum operatione. Neque angeli in quibus perfecta est charitas, sine gaudio salutem hominum videre possunt, de quorum interitu dolere dicuntur.
« Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et evertit domum et quaerit diligenter donec inveniat? » Qui superius per pastorem, ipse nunc signatur per mulierem, Dominus scilicet Jesus Christus, Dei virtus et Dei sapientia. Quae mulier habens drachmas decem, quia angelorum et hominum rationalem creaturam creavit. Novem enim sunt ordines angelorum, id est angeli, archangeli, throni et dominationes, 118.0613D| virtutes, principatus et potestas, cherubim et seraphim. Decimus enim per superbiam cecidit. Sed ut electorum numerus compleretur, ad illius restaurationem homo decimus creatus est. Quia tantam multitudinem ex animabus fidelium coelum credimus ascensuram, quantos illic contigit angelos remansisse, juxta illud quod scriptum est: Statuit terminos hominum juxta numerum filiorum Israel. Et sicut Dominus ait in Evangelio: In resurrectione « neque nubent, neque nubentur, sed erunt aequales angelis in coelo (Marc. XII). » In drachma enim imago regis exprimitur: et quia angelorum et hominum spiritus ad imaginem Dei creati sunt, recte in drachmarum nomine exprimuntur. Unam drachmam mulier perdidit, 118.0614A| quando primus homo peccavit. Sed Dei sapientia, nolens hominem perire perpetualiter, accendit lucernam. Lucernam quippe accendit, quando humanam naturam, quam ex nobis assumpsit, virtute miraculorum per suam divinitatem clarificavit. Lucerna enim lumen est in testa, lumen in testa, divinitas in humanitate. Sicut enim lumen in testa convalescit, ita Dei caro per ignem passionis ad immortalitatem transivit, sicut ipse per Prophetam ait: « Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI). » Sed postquam mulier accendit lucernam, domum evertit, quia cum Dominus in humanitate apparuit, statim cor humanum ad poenitentiam agendam convertit, ipso dicente: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). » Evertitur 118.0614B| quippe domus, quando homo illud quod nequiter gessit, graviter in seipso puniens destruit.
« Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. » Amicae et vicinae, supernae civitatis virtutes sunt et angelorum scilicet spiritus, qui ab ejus voluntate nunquam discordant, nec ab illius visione aliquo intervallo temporis separantur. Congratulabuntur namque angeli in inventione ovis et drachmae, quando numerum suum, quem per apostatam angelum imminutum viderunt, per recuperationem hominis compleri cernent. Notandum autem, quia non ait, congratulamini inventae drachmae, sed mihi, ostendens quia nostra liberatio liberatoris est exsultatio. Magna est enim spes conversis 118.0614C| peccatoribus, magna fiducia poenitentibus tribuitur, cum subinfertur:
« Ita dico vobis quia gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem justis qui non indigent poenitentiis. » Quis igitur habet tam durum pectus et impoenitens cor, ut haec audiens non convertatur? Ut ergo gaudium habeant de nostra conversione angeli, utique dignum est ut luctum in terra teneamus, dicentes cum Psalmista: « Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI), » ut impleatur in nobis quod Dominus dicit in Evangelio: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). » Sed videndum est qualis debeat esse poenitentia, quia multi sunt, qui se peccatores assidue dicunt, et tamen 118.0614D| adhuc delectat eos peccare. Alii a vino et carne se abstinent, alii largas eleemosynas tribuunt: sed quia a peccato non cessant, fructus dignos poenitentiae non faciunt. Quoniam veram poenitentiam facere non potest, nisi qui peccatum odit et Deum diligit. Ille est enim poenitens dicendus, qui sic praeterita deflet, ut iterum flenda non committat. Unde bene poenitentia dicta est, quasi punientia: quia ita praeterita mala punire poenitendo debemus, ut ea iterum poenitenda non committamus. Quia qui praeterita plangit, et futura cavet, securus ad Deum venit. Qui enim delectabiliter et sine cessatione malis operibus inhaeret, et a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione, se abstinet, magis irrisor 118.0615A| quam poenitens dicendus est. Utrumque enim poenitentibus necessarium, ut et pro peccatis amaritudinem habeant in corde, et afflictionem in corpore, ut caro, quae laeta nos traxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam, juxta illius exemplum qui ait: « Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina (Psal. XXXI). » Unde alibi voce poenitentis dicitur: « Manducabam sicut cinerem panem meum, et poculum meum cum fletu miscebam. A facie irae et indignationis tuae (Psal. CI). » Et iterum: « Ego autem dum mihi molesti essent, induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. XXXIV). » Hinc ecclesiastica consuetudo publicam poenitentiam in cinere et cilicio indicere consuevit, ut in asperitate cilicii afflictio sentiatur exterius, et in visione 118.0615B| cineris recordatio sit humanitatis interius. Hinc in voce beati Job in persona poenitentium dicitur (cap. XLII): « Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. » Nullus de magnitudine peccatorum desperet, quia etsi magni morbi animarum, omnipotens est medicus, qui non venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. Nullum enim vulnus peccati tam magnum est, ut per poenitentiam sanari non possit, si tamen medicina poenitenliae non negligatur. Non enim ille mentitur qui ait: « In quacunque die peccator conversus fuerit, et ingemuerit, peccata illius oblivioni tradentur. » Et iterum: « Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII et XXXIII). » Hinc peccatricem animam ad poenitentiam 118.0615C| provocans, per prophetam Dominus dicit: « Nunquid potest mater oblivisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Isa. XLIX). » Humana enim natura sicut facile cadit, sic facile surgere potest. Quia sicut ait Salvator in praesenti lectione: « Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. »
HOMILIA CXV. DOMINICA QUINTA POST PENTECOSTEN. (LUC. VI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. » Et reliqua. In caeteris virtutes quibus Dominus Jesus Christus coelestem gloriam 118.0615D| quaerere monuit, praecipue misericordiam commendavit. Denique cum in monte sedens octo beatitudines discipulos suos doceret, ait inter caetera: « Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). » Quisquis ergo ad hoc praemium beatitudinis pertingere desiderat, virtutem misericordiae studeat habere. Ut autem ostenderet non solum gratis, sed etiam ingratis misericordiam impendendam, postquam sententiam de dilectione inimicorum protulit, adjunxit hoc quod in capite hujus lectione audivimus, dicens:
« Estote ergo misericordes. » Primum ergo etymologiam hujus nominis videamus, ut virtutes illius perfectius cognoscere valeamus. Misericordia enim 118.0616A| ex corde et miseria compositum est nomen; in qua compositione ostenditur, quia ubicunque est miseria, ibi necesse est misericordia. Duobus autem modis misericordiam intelligimus: una est corporalis et altera incorporalis; una visibilis et altera invisibilis. Ad corporalem namque misericordiam pertinet, esurienti cibum, sitienti potum tribuere, vestire nudum, suscipere hospitem, visitare infirmum, sepelire mortuum, et peccantibus in nobis ex corde dimittere, et necessitati proximorum juxta vires succurrere, et caetera his similia pietatis opera impendere. Aut vero spiritalis misericordia est insipientem docere, consolari dolentem, exhortari bene agentem, corripere negligentem, et superbientem ad humilitatem et satisfactionem provocare, et caetera talia. Una est ergo 118.0616B| bona, et altera melior: quia tanto est melior misericordia spiritalis quam corporalis, quanto est anima melior quam corpus. Per unam enim reficitur corpus, quod est moriturum, per alteram anima sine fine mansura. Igitur qui utramque potest impendere, perfectus est. Si quis autem spiritalem impendere non valet, saltem corporalem non negligat, ut in retributione justorum audire mereatur: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). » Hanc habere volebat Paulus apostolus discipulos suos, quibus dicebat: « Induite vos, sicut electi Dei, viscera misericordiae, estote invicem benigni (Col. III). » Ad hanc habendam Petrus apostolus per epistolam fideles exhortatur, dicens: « Omnes unanimes estote in 118.0616C| oratione, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles (I Petr. III). » Tanto ergo studiosius hanc requirere debemus, quanto in ejus exsecutione coelestis Patris imitatores esse desideramus. Quantum enim perfecta sit virtus misericordiae, hinc liquido ostenditur, cum ad ejus exhibitionem ipsius Domini provocamur exemplo. Unde et subditur:
« Sicut et Pater vester misericors est. » Ubi notandum quia sicut adverbium similitudinis, non semper ad aequalitatem, sed aliquando pertinet ad similitudinem. Neque enim sicut Dominus est, nos per omnia esse possumus, et tamen juxta quamdam similitudinem, ut Joannes apostolus ait: « Sicut ille est et nos sumus in hoc mundo (I Joan. IV). » Juxta 118.0616D| hunc modum locutionis, et in hoc loco sicut ad similitudinem pertinet. Dignum est enim, ut sicut nos Patrem gloriamur habere in coelis, juste et pie vivamus in terris, in tantum ut ipsa bona nostra opera filios Dei nos esse demonstrent. Sicut enim in humana nativitate paterni vultus similitudinem frequenter in filiorum facie inspicimus, ita si filii Dei esse volumus, coelestem Patrem in terris imitari debemus. Unde Apostolus ait: « Si portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV). » Et sicut filiis regum cultus pretiosior et dignitas sublimior commendatur, sic in nobis, qui filii sumus Dei, in bonis operibus virtutes florere debent, ut charitate fulgidi, in humilitate praecipui, castitate 118.0617A| lucidi appareamus, ut impleatur quod Dominus ait: « Sancti eritis, sicut ego sanctus sum (I Petr. I). » Estote perfecti, ut sicut ipse pius et misericors est, « qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V); » ita non solum amicis, sed etiam inimicis et extraneis quae possumus impendamus, sicut Dominus ait: « Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Ibid.), » quatenus in sorte filiorum Dei computari mereamur, ut impleatur in nobis quod ipse ait in Evangelio: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Ibid.). » Nec superfluum videri debet, si ad hanc imitationem coelestis Patris subtilius indagandam, ex rebus visibilibus aliquod exemplum sumamus. Tradunt enim physiologi naturam esse aquilarum, 118.0617B| ut pullos suos contra jubar solis suspendant, et quos more parentum irreverberatis oculis intueri viderint claritatem solis, cum omni indigentia fovent et nutriunt: quos autem terram inspicere viderint, quasi adulterinos dejiciunt et contemnunt. Similiter de corvis dicunt, quod tandiu pullos suos negligant, quousque similitudinem suam nigrescentibus plumis in illis inspiciant. In quibus similitudinibus nos mystice monemur, ut si filii Dei esse cupimus, aeternae claritatis gaudia mentis oculo contemplemur, et superni parentis similitudinem in bonis actibus ostendamus, ut impleatur in nobis illud quod ipse ait in Evangelio: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera bona vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Ibid.). » Teste 118.0617C| enim apostolo Petro: Cujus opera facit quis, ejus filius appellatur. Unde Paulus nos admonet dicens: « Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi (Ephes. V). » Hinc Joannes ait: « Filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III). »
« Nolite judicare, et non judicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. » Quaeritur quare dicat, « Nolite judicare et non judicabimini, » cum ipse alibi dixisse legatur: « Si videris fratrem tuum peccantem, increpa illum (Luc. XVII). » Et alio loco: « Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem te non audierit, 118.0617D| adhibe tecum unum vel duos (Matth. XVIII). » Ad quod respondendum, quia in correptione fraterna, haec discretionis regula tenenda, ut scilicet manifesta et aperta mala, et vitentur, et reprehendantur; ea vero, quae quo animo fiant a proximis ignoratur, non sunt judicanda, sed potius extra increpationem accipienda. Sunt enim quaedam opera, quae et bono et malo animo fieri possunt; de talibus periculosum est judicare, maxime ne condemnemur. Sicuti, verbi gratia, vides aliquem frequenter non jejunantem, noli multum laudare, neque multum detestari, quia potest fieri ut propter infirmitatem stomachi jejunare non possit, aut propter appetitum gulae jejunare 118.0618A| non velit. Haec et his similia facile non sunt judicanda, sicut apostolus Paulus dicit: « Qui manducat, non manducantem non judicet; et qui non manducat, manducantem non spernat (I Rom. IV). » Et iterum: « Noli ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV). » Et alibi, ubi prohibet eos judicare, qui carnibus vescebantur, ab his qui non vescebantur, dicens: « Nemo vestrum judicet in cibo aut in potu (Col. II). » Et item: « Tu quis es qui judicas alienum servum (Rom. XIV)? » Et rursus: « Melius est non manducare carnem, neque bibere vinum (Ibid.), » etc. Quoniam qui alium injuste judicat aut condemnat, juste judicabitur et 118.0618B| condemnabitur. Sunt vero alia opera, quae per semetipsa manifesta et aperta mala sunt, sicut sunt adulteria, furta, homicidia, rapinae, ebrietates, et caetera talia; haec a fidelibus non solum reprehendenda sunt, sed et corrigenda ab illo qui locum regiminis tenet, atque judicanda, maxime propter illud quod Dominus per prophetam dicit: « Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. XXXIII). » Est et aliud discretionis genus in correctione fraterna observandum, ut si, verbi gratia, occultum est peccatum, occulte corrigas et emendes, propter hoc quod Dominus dicit: « Si videris fratrem tuum peccantem, corripe eum inter te et ipsum solum. » Si autem manifestum et publicum est peccatum, publice 118.0618C| argue et emenda, propter illud quod Apostolus ait: « Peccantem coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant (I Tim. V). » Et sicut per Salomonem dicitur: Qui corripit palam, pacem facit. Et iterum: « Responde stulto juxta stultitiam suam (Prov. XXVI). » Ad hoc enim divina justitia statuit in Ecclesia, ut esset pastor in populo, princeps in saeculo, ut unus peccantes corrigat, alter vero corrigendo negligentes puniat. Quando autem in te frater tuus peccat, cum levi correptione dimitte ei. Unde et subditur ita. Sed quia non sufficit declinare a malo, nisi quisque studeat facere bonum, postquam de non judicandis proximis praeceptum dedit, formam cui imprimamus, ostendit, dicens:
« Dimittite, et dimittetur vobis. » Quod est dicere: 118.0618D| Dimittite peccantibus in vobis, et dimittentur vobis peccata vestra. Non solum enim alios temere judicare non debemus, sed etiam his qui nos injuste judicant ex corde dimittere. Igitur dimittere ad ignoscenda peccata pertinet, juxta quod Dominus alibi ait (Matth. VI): « Si dimiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester dimittet vobis peccata vestra. » Et item: « Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem (Marc. XI). » Quod autem adjungit:
« Date et dabitur vobis. » Ad dandam eleemosynam pertinet, Domino alibi dicente: « Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI). » 118.0619A| Dimittere enim injurias debemus et eleemosynas dare, ut detur nobis vita aeterna secundum quod Dominus dicit: « Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). » Et forte quod daretur a vobis si quaereres, subjunxit, dicens.
« Mensuram bonam et confertam, et coagitatam, et supereffluentem. » Mensura enim bona a bonorum omnium remuneratore dabitur, quando pro minimis majora rependet, pro terrenis coelestia, pro transituris mansura. Quae bene conferta dicitur, id est plena et perfecta, et coagitata, quia ex nulla parte inanis erit et vacua. « Supereffluentem, » id est superabundantem. Haec enim mensura plena, perfecta, et superabundans fideli servo dabitur, quando dicetur: 118.0619B| « Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). » Et quia de gloria beatae patriae, postquam accepta fuerit, nullus locus amittendi erit, recte dictum est: « Dabunt in sinum vestrum. » Sicut enim de ea re, quam in sinu habemus, certi securique sumus, ita postquam in gremio regni coelestis collecti fuerimus, aeterna securitate firmi erimus, Joanne in Apocalypsi dicente: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum (Apoc. XXI). » Et quia Deus redditurus est unicuique secundum opera sua, adhuc subinfertur:
« Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. » Si enim in nobis peccantibus libenter 118.0619C| dimittimus, et Deus omnipotens clementer dimittet nobis peccata nostra. Unde quotidie in oratione eum poscimus, dicentes: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). » Qui ergo peccanti in se dimittere non vult, vane et superflue a Domino postulat, sicut ipse dicit: « Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Ibid.). » Unde et Salomon: « Homo homini servat iram (Eccli. XXVIII), » etc. Et iterum: « Dimitte proximo nocenti te, et deprecanti te dimitte ei, et peccata solventur (Ibid.). » Qui enim pro Deo in praesenti vita majorem amorem assumpserit, et uberiores eleemosynas tribuerit, majorem remunerationem in aeterna vita recipiet, 118.0619D| teste Apostolo, qui ait: « Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus metet (II Cor. IX) » vitam aeternam.
« Dicebat autem illis et similitudinem: Nunquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? » In hac similitudine Dominus Scribas et Pharisaeos specialiter percutit, qui locum magisterii indigne usurpant, Dominum deserentes, ut Dominus alibi ait: « Mandatum Dei transgredimini propter traditiones vestras (Matth. XV). » Qui cum caeci essent, ita ut se caecos esse nescirent, magistri fieri in populo non erubescebant: non lucrum animarum quaerentes, sed suae jactantiae et cupiditati consulentes, non ut populo prodessent, sed honorabiliores 118.0620A| et doctiores in eo apparerent, amantes « primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi (Matth. XXXIII). » Quia enim illum videbant, qui dixit: « Ego sum lux mundi (Joan. VIII), » et non eum agnoscebant, procul dubio caeci erant, sicut Dominus dicit: « Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum (Matth. XV). » Cumque populum docerent quod nesciebant, et ipsi caeci caecis ducatum praebentes utrique in foveam cadebant, sicut Dominus alibi exprobrat eis, dicens: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei legisperiti, qui tulistis clavem scientiae (Luc. II). » Et alio loco sic: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines; vos enim non intratis, nec alios 118.0620B| intrare sinitis (Matth. XXIII). » Sed cavendum nobis est, ne vitia Scribarum et Pharisaeorum ad nos transeant, ut quod in illis reprehendimus, in nobis inveniatur. Sunt enim nonnulli qui, antequam discipuli fiant, magistri fieri appetunt: et quibus non est sanctitas in moribus, nec maturitas in aetate, neque doctrina in sermonibus suffragatur, inverecunde locum regiminis appetunt, et ideo magistri erroris fiunt, quia discipuli veritatis esse noluerunt. Cum enim aliquis perverse vivens docendi officium indigne suscipit, quasi caecus caeco ducatum praebere praesumit, et ideo ambo in foveam cadunt, quia et ille indigne praeest, et iste malum exemplum sequitur, ac per hoc uterque in errorem incidit. Inde Jacobus dicit: « Nolite fieri plures magistri (Jac. 118.0620C| III). » Omnis enim qui viam veritatis aliis ostendere desiderat, cautissime cavere debet, ne aliter vivat quam doceat, nisi qualiter vixit Christus et docuit. Unde et subditur:
« Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. » Solet namque in humanis disciplinis contingere, ut discipulus per acumen mentis antecellat magistrum. Magister ergo in hoc loco ille intelligitur, qui alibi ait: « Vos vocatis me, Magister et Domine, et bene dicitis (Joan. XIII): » Et item: « Nec vocemini magistri, unus enim est magister vester, qui in coelis est (Matth. XXIII). » Quae sententia a superioribus pendet, ubi dictum est: « Dimittite, et dimittetur vobis. Date et dabitur vobis. » Ac si diceret: Si magister 118.0620D| vester, cum possit ut Deus, suas noluit vindicare injurias, et vos perfecti esse poteritis discipuli, si inter persecutiones non injurias rependatis, sed patientiam exhibeatis, non quod ita perfecti esse possimus, sicut ipse ait, sed pro modulo nostrae capacitatis humilitatem et mansuetudinem illius imitari debemus, illius veri magistri exemplum sequentes, qui ait: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). » Sunt aliquanti, qui in aliorum vitiis corrigendis duriores et districtiores apparent, cum in suis blandiores et leniores existant. Unde et subditur:
« Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras? » 118.0621A| Quantum inter festucam et trabem, tantum inter peccatum majus et minus distat. Quod ut manifestius intelligatur, unum e cunctis in medium proferamus. Verbi gratia: Ira subitanea, festuca est; inveterata autem, trabes efficitur. Et ira quidem subitanea oculum mentis perturbat, sicut per Prophetam dicitur: « Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI). » Odium autem mentem excaecat, teste Joanne apostolo, qui ait: « Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae excaecaverunt oculos ejus (I Joan. II). » Qui enim odium in corde servans, fratrem subito irascentem durius reprehendit et dijudicat, quasi de alterius oculo festucam ejicere nititur, in suo trabem non videns. Sed quia 118.0621B| cujus vita despicitur, illius praedicatio contemnitur, recte subjungitur:
« Et quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns? » Qui enim alterius minima peccata vult corrigere, necesse est ut primum sua corrigat et emendet, nequando dicat illis Deus: « Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum (Psal. XLIX). » Qui enim alterius vitam discutere debet, purum oculum mentis necesse est ut habeat, sicut Apostolus ad Timotheum scribit: « Oportet episcopum irreprehensibilem esse tanquam Dei dispensatorem (I Tim. III). » Unde Dominus adhuc admonendo 118.0621C| subjungit, dicens:
« Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. » Hypocrita Graece, Latine simulator dicitur vel subauratus, quo nomine illi censentur, qui aliud ostendunt exterius, et aliud servant interius. Tales Dominus in Evangelio increpat, dicens: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quoniam similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris apparent hominibus speciosa, intus vero sunt plena ossibus mortuorum et omni spurcitia. Sic et vos quidem a foris paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII). » Quam grave namque vitium sit hypocrisis, beatus Job ostendit, cum ait: « Non enim veniet in conspectu 118.0621D| Domini omnis hypocrita (Job XIII). » Et iterum: « Congregatio hypocritarum sterilis (Id., XV). » Et: « Simulatores et callidi provocant iram Dei (Id., XXXVI). » Et Salomon: « Simulator ore decipit amicum suum (Prov. XI). » Pessimum quippe genus est hypocritarum, qui in hoc saeculo carnem macerant, et in futuro mercede privantur: quia sicut Dominus ait: « Receperunt mercedem suam (Matth. VI). » Sunt enim nonnulli, qui cum servi sint vitiorum, ut appareant hominibus justi, aliena peccata acriter corrigunt, de qualibus Scriptura dicit: « Est correptio mendax in ore contumeliosi (Eccli. XIX). » Talibus convenit quod Dominus ait: « Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut 118.0622A| educas festucam de oculo fratris tui. » Neque haec dicentes aliquem a fraterna correptione prohibemus, maxime cum sicut Jacobus apostolus ait (Jac. V): « Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. » Sed quotiescunque fratrem peccare videmus, nostrae fragilitatis memores, benigne et leniter corrigere debemus, monente Paulo apostolo: « Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI). » Cum autem aliquem incorrigibiliter vitiis inhaerere conspicimus, zelo rectitudinis accensi, durius increpare debemus, exemplo illius qui ait: « Vidi praevaricantes, et tabescebam 118.0622B| (Psal. CXVIII). » Et iterum: « Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? Perfecto odio oderam illos (Psal. CXXXVIII). » Tunc enim sine culpa irasci videmur, quando talem asperitatem non ira, sed zelus format, in exemplo Moysi, qui exiit a Pharaone iratus nimis, quia ejus nequitiam incorrigibilem vidit.
HOMILIA CXVI. DOMINICA SEXTA POST PENTECOSTEN. (I PETR. III.) « Charissimi, omnes unanimes in oratione estote. » Et reliqua. Fraternitatis unanimitas veluti urbs inexpugnabilis, hostium non patet insidiis. Habet enim sancta, ut Salomon ait (Cant. VI), castrorum aciem ordinatam, quam tyranni et persecutores una cum auctore suo diabolo non valent erumpere: quia in uniente Christo nec martyres 118.0622C| persecutio, nec virgines carnalis delectatio, nec misericordes cupiditas, nec humiles temporalis gloriae devincit ambitio. « Compatientes. » Sicut enim gaudere debemus cum gaudentibus, ita et flere cum flentibus, sicut Paulus faciebat apostolus, qui dicebat: « Quis infirmatur, et ego non infirmor? » (II Cor. XI.) « Fraternitatis amatores. » Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint, amare debet, sicut et seipsum amare debet, aut quia justus est, aut ut justus sit. Dilectionem autem fraternam quantum commendat Joannes apostolus, attendamus: « Qui diligit, » inquit, « fratrem suum quem videt, in lumine manet, et scandalum in eo non est (I Joan. II). » Et item: « Dilectissimi, diligamus nos invicem, quia dilectio ex Deo. Et omnis qui diligit, 118.0622D| ex Deo natus est, et cognovit Deum (Ibid., IV). » Et Dominus inquit: « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Et in hoc scient omnes quia mei estis discipuli, si vos invicem dilexeritis (Joan. XIII). »
« Misericordes. » Scriptum quippe est (Prov. XXI): « Facere misericordiam, magis placet Deo, quam victimae. » Et: « Qui pronus est, » inquit Scriptura, « ad misericordiam, benedicetur (Prov. XXII). » Et Dominus ait: « Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI). » -- « Humiles. » Scriptum quippe est (Eccli. X): « Perdit Deus memoriam superborum, et non derelinquit memoriam humilium. » Et Dominus inquit: « Discite a me quia 118.0623A| mitis sum et humilis corde (Matth. XI). » Et ad quem respiciam, dicit Dominus (Isa. LXVI), nisi ad humilem et quietum?
« Non reddentes malum pro bono. » Scriptum quippe est: « Ne dicas, reddam malum pro malo, exspecta Deum, et liberabit te (Prov. XX). » Et item: « Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccatum illius servans servabitur (Eccli. XXVIII). » « Nec maledictum pro maledicto. » In hoc enim exemplum Domini tenendum est, « qui cum malediceretur, non maledicebat (I Petr. II). » -- « Sed e contrario benedicentes. » Ut illud: « Benedicite maledicentibus vobis, benedicite et nolite maledicere (Luc. VI, Rom. XII). » -- « Quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. » Benedictio est haereditatis 118.0623B| omnis virtutum copia coelestis, in qua sancti haeredes quidem Dei, cohaeredes autem efficiantur Christi, cum audierint: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). »
« Qui enim vult vitam diligere, » id est vitam aeternam, beatam, et in futuro sine fine mansuram, « et videre dies honos, » in quibus sancti cum sanctis jucundentur in coelis, qui dies non propter interruptionem noctis, sed propter perpetuitatem dicuntur luminis, « coerceat linguam suam a malo, » id est a malo detractionis, maledictionis, ac murmurationis, sive generaliter omnino lingua refrenanda est a malo. Ait enim Jacobus: « Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens 118.0623C| cor suum, hujus vana est religio (Jac. I). » Nam et « Qui custodit linguam suam, » inquit Scriptura, « custodit animam suam (Prov. XXV). » -- « Et labia ejus ne loquantur dolum. » Dolus, non dolor, sed fraus intelligitur: quando aliud corde tenetur, et aliud ex ore profertur.
« Declinet autem a malo, et faciat bonum. » Id est destruat vitia, et virtutes aedificet: relinquat quae instigat diabolus, ut operetur quae praecipit Christus. « Inquirat pacem et sequatur eam. » Id est, diligenter orando et humiliter interrogando perquirat Christum, qui factus est pax nostra, et imitetur eum; sequi etenim imitari est. Sive secundum Apostolum: « Pacem sequatur et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII). »
118.0623D| « Quia oculi Domini super justos. » Id est aspectus Divinitatis. « Et aures ejus in preces eorum. » Id est auditio divina, qua dignatur preces audire justorum. « Vultus autem Domini super facientes mala. » Ut quid « vultus Domini super facientes mala? » Audi sequentia: « Ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII), » id est de terra viventium. Et illud: « Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII). »
« Et quis est qui vobis noceat? » Subauditur nullus. Juxta hujus sententiae locum, passiones vel persecutiones non faciunt esse miseros, sed praestant esse beatos. « Si boni aemulatores fueritis. » Id est, si boni Dei, de quo scriptum est, « Nemo bonus, nisi 118.0624A| solus Deus (Matth. XIX), » sive generaliter, sive omnium bonorum aemulatores, id est, imitatores fueritis virtutum.
« Sed et si quid patimini propter justitiam, beati » subauditur eritis. Hanc sententiam Dominum dicentem Petrus audierat, ubi ait: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). » -- « Timorem autem eorum, » id est persecutorum, « ne timueritis, ut in fide non turbemini. » Et hoc Dominus admonuit, ubi ait: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam (Matth. X). »
« Dominum autem Christum sanctificate in cordibus 118.0624B| vestris. » Ubi Dominus qui cuncta creando sanctificat, nisi corde pio et corpore casto? Sic Dominus Jesus sanctificandus est in cordibus nostris, ut nomine ejus vocemur Christiani, et ut nihil sanctius ejus nomine sentiamus. Sanctificemus eum in fide, spe et charitate, credendo, colendo et adorando, ut ab illo salvari pariter mereamur et sanctificari.
HOMILIA CXVII. DOMINICA SEXTA POST PENTECOSTEN. (LUC. V.) « In illo tempore: Cum turbae irruerent in eum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genezareth. » Et reliqua. De piscibus, quos apostoli ad jussionem Domini laxatis retibus ceperunt, locuturi, primum de situ loci videamus. Ait enim Evangelium: « Cum turbae 118.0624C| irruerent ad Jesum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genezareth. Et vidit duas naves stantes. » Stagnum Genezareth idem est quod et mare Tiberiadis, et mare Galilaeae. Sed mare Tiberiadis a Tiberiade civitate est dictum; mare Galilaeae ab adjacente sibi provincia, quae et Galilaea nominatur. Stagnum Genezareth a Graeco vocabulo dictum est, quasi auram generans, eo quod flantibus ventis, crispantibus undis, auram ex se generare videatur. Tenet autem hoc mare sive stagnum centum quadraginta stadia in longitudine, quadraginta vero in latitudine. Nec propter hoc mare vocatur, quod amarae sint aquae ejus, sed Hebraeae linguae consuetudo est, omnes congregationes aquarum, sive salsae sint, sive dulces, vocare mare, 118.0624D| sicut in Genesi scriptum est: « Congregationesque aquarum appellavit maria (Gen. I). » Spiritaliter autem hoc mare mundum significat, id est mundi amatores. Quia sicut mare semper fluctuat, nec quietum stare valet, ita mundus diversis perturbationibus et fluctuationibus commovetur, sicut per Psalmistam dicitur: « Commovisti, Domine, terram, et conturbasti eam (Psal. LIX). » Crescit enim nascendo, decrescit moriendo; elevatur in prosperis, dejicitur in adversis. Dominus secus stagnum stetit, quando, sicut ait Apostolus, « semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II). » Et pulchre non in stagno, sed secus stagnum stare dicitur, 118.0625A| quia venit in mundum per naturam, sed alienus fuit a mundo per culpam teste apostolo Petro: « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). » Recte quoque non ambulasse, nec pertransisse, sed stetisse dicitur: nimirum ostendens seipsum esse, qui per divinitatis potentiam semper incommutabilis permanet, qui ubique est praesens, ubique totus, nec movetur, nec de loco ad locum transit; cui nec praeterita transeunt, nec futura succedunt, sed semper illi aequaliter atque aeternaliter esse est, qui ait per prophetam: « Ego Deus, et non mutor (Malac. II). » Sive certe secus stagnum stat, qui resurgens a mortuis, carnem quam ex nobis assumpsit, in littore incorruptionis constituit. Ac per hoc sicut ipse incommutabilis est, ita electos 118.0625B| suos aeterna incommutabilitate firmat. Turbae autem quae ad eum irruerunt amore verbi Dei, multitudinem fidelium significant, qui ei credendo et amando appropinquant, de quibus per Isaiam dicitur: « Venient ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini (Isa. II). » Et per Psalmistam: « Omnes gentes quascunque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine (Psal. XXXV). » Sed quia ista turba credentium, non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus futura erat, recte subditur: « Et vidit duas naves stantes secus stagnum. » Duae naves, duos ordines significant credituros, unum ex Judaeis, alterum ex gentibus: non quod in unitate fidei divisio sit, sed quia ex utroque populo in Ecclesia colligitur. 118.0625C| Bene autem utrasque Jesus vidisse dicitur, quia ex utroque populo praescivit, qui in eum credituri essent. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Nam videre, eligere est, sicut Nathanaeli a Domino dicitur: « Cum esses sub ficu, vidi te (Joan. I). » -- « Piscatores autem descenderant, et lavabant retia. » Piscatores sunt Ecclesiae doctores, quorum priores apostoli fuerunt, qui retia suae praedicationis in mundum extendentes, multos ex utroque populo in fide ceperunt, de quibus per prophetam dicitur: « Mittam piscatores meos, et piscabuntur eos (Jer. XVI), » etc. Retia doctrinam praedicatorum significant, quae dum diversis Patrum sententiis roboratur, quasi variis filis contexta ligatur. Et pulchre retia praedicatorum doctrinam significant, quia sicut retia 118.0625D| pisces quos capiunt, retinent, ita praedicatio veritatis, quos in fide capit, facile non amittit. Unde bene retia, quasi retinentia sunt vocata. Lavant autem piscatores retia, quando sancti praedicatores castigant corpus suum, et servituti subjiciunt; nec aliter vivunt, nisi quomodo alios vivere docent, caventes, ne aliis praedicantes, ipsi reprobi inveniantur, illius exemplum imitati, de quo scriptum est: « Coepit Jesus facere et docere (Act. I). » Vel lavant piscatores retia sua, quando praedicatores suam doctrinam subtiliter examinant et discutiunt, ne aliquid in ea haereticum aut perversum sonet.
« Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogabat eum ut a terra reduceret pusillum. 118.0626A| « Et sedens, docebat de navicula turbas. » Navis Simonis, primitiva Ecclesia, ex Judaeis collecta. Quae ideo Simonis dicitur, quia specialiter ei est commissa: quoniam in initio suae praedicationis, multi Judaeorum per eum crediderunt, quando eo praedicante una die crediderunt tria millia (Act. II); et multa turba sacerdotum obediebat fidei. Illi enim a Domino dictum est: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). » Unde et Paulus apostolus ait: « Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes (Gal. II). » Sive certe navis Simonis, Ecclesia ex gentibus intelligi 118.0626B| potest, quae tunc ei a Domino commendata est, quando audivit: « Tu es Petrus, » etc. Et iterum: « Simon Joannis, diligis me plus his? Pasce oves meas (Joan. XX). » Bene autem dicitur: « Una, » quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Nec quisquam eorum quae possidebat, suum aliquid esse dicebat, sed erant illis omnia communia (Act. II). Docebat autem de navicula turbas, quia praedicatores sancti non aliam quam ecclesiasticam debent insinuare doctrinam.
« Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum. » Notandum quod primum a terra navem pusillum reducere jussit, nunc autem in altum ducere jubet, ostendens temperandum esse sermonem doctoribus in praedicatione. Infirmi enim auditores 118.0626C| non subito ad profunda mysteriorum sunt introducendi, sed prius pusillum a terra submovendi, id est, a terrenis curis et carnalibus actibus separandi. Horum fragilitatem Dominus tolerandam insinuat, cum Simoni praecipit ut navem pusillum a terra reducat. Nec propter tales deserendi sunt perfecti, sed ad alta mysteriorum Dei provocandi, quod Dominus significare voluit, quando Simoni dixit: « Duc in altum. » Aliter: Cum autem pusillum a terra reducere jubet, praedicationem apostolorum in proximas nationes esse extendendam ostendit. Cum vero ait: « Duc in altum, » eamdem praedicationem usque ad fines terrae esse perventuram demonstrat. Quod tunc impletum est, quando apostoli Judaeis dixerunt: « Vobis quidem oportuerat primum loqui verbum 118.0626D| Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » Bene autem subdit: « Laxate retia vestra in capturam. » Captura enim locus est capiendis piscibus aptus, unde et nomen congruum habet. Cum ergo dicit: « Laxate retia vestra in capturam, » ostendit illic praedicationem apostolorum esse laxandam, ubi noverat esse electos, qui caperentur in fide, quod liber Actuum apostolorum declarat, cum dicit: « Quia cum vellent apostoli ire Bithyniam, non permisit eos spiritus Jesu (Act. XVI). » Non enim ibi erat tunc locus capturae aptus. Cum autem in Macedoniam pergere non disponerent, apparuit in somnis Paulo vir Macedo, deprecans eum et dicens: 118.0627A| « Transiens in Macedoniam, adjuva nos (Act. XVI). » At ille intelligens visionem sibi a Deo esse ostensam, perrexit Macedoniam, laxans ibi retia sua in capturam. Notandum vero, quia alio tempore retia plicantun, alio capturae laxantur, quia non est omne tempus aptum doctrinae, sed alio tempore retia praedicationis extenduntur, alio doctores suimet curam habent.
« Et respondens Simon ait illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete. » Bene praeceptorem eum appellat, quia cum per totam noctem in piscationis officio frustra laborasset statim ut ad ejus jussionem retia laxavit, multitudinem piscium cepit. Nox in Scripturis aliquando pro ignorantia vel caecitate 118.0627B| mentis ponitur. Per totam ergo noctem laborantes nihil ceperunt, quia nisi Dominus illuminet mentem auditoris interius, in vacuum laborat sermo doctoris exterius, Scriptura dicente (Psal. CXXVI): « Nisi Dominus aedificaverit domum, » etc. Et: « Nisi Dominus custodierit civitatem, » etc. Qui enim aliis praedicat, non in sua sapientia vel eloquentia confidere debet, sed in virtute Dei. Unde bene per Simonem dicitur: « In verbo autem tuo laxabo rete. »
« Et cum hoc fecissent, concluserunt multitudinem piscium copiosam. » Bis in sancto Evangelio legimus, quod ad jussionem Domini laxata retia copiosam multitudinem piscium ceperunt, nunc ante passionem, et secundo post resurrectionem. Sed hoc 118.0627C| inter utramque piscationem distat, quia in hac piscatione retia laxari jubentur, sed tamen, in qua parte mitti debeant, non designatur; in illa autem, specialiter in dexteram partem missa perhibentur. In hac piscatione, prae multitudine piscium rete rumpitur: in illa vero multi et magni capti sunt, et retia rupta non sunt. In hac numerus piscium non exprimitur, in illa certus numerus designatur, cum centum quinquaginta tres capti memorantur. Unde per hanc piscationem Ecclesia designatur, qualis est modo; per illam vero, qualis erit in futuro. Quandiu enim Ecclesia in praesenti vita manet, utriusque partis cives retinet: quia bonos simul et malos recipit. « Multi enim, » ut ait Apostolus, « confitentur verbis se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I), » de quibus per 118.0627D| Psalmistam dicitur: « Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX). » Et pulchre in illa piscatione, quae post resurrectionem facta est, in dexteram partem navigii retia missa esse leguntur, quia sicut per sinistram praesens vita, ita quoque per dexteram sempiterna figuratur, sicut per Salomonem dicitur: « Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II). » In hac piscatione, quae ante resurrectionem facta est, boni et mali pisces capti dicuntur, in illa vero soli boni: quia in praesenti Ecclesia boni et mali inveniuntur, in sempiterna autem vita nemo malus invenitur. Nusquam enim soli boni nisi in coelo, et nusquam soli mali nisi in inferno. Haec autem 118.0628A| vita, sicut media est inter coelum et terram, ita utriusque civitatis cives in se continet. « Rumpebatur autem rete eorum. » Quia ipsi Ecclesiam variis haeresibus scindere conati sunt, qui in ea per fidem capti tenebantur; qualis fuit Judas proditor, et Simon Magus; et quales erant illi, de quibus Joannes apostolus ait: « Exierunt ex nobis, sed non erant ex nobis (I Joan. II). » Sed quia numerus electorum non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus colligendus erat, recte subinfertur:
« Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adjuvarent eos. » Alia navis, ut supra diximus, Ecclesia est ex gentibus vocata. Annuerunt ergo sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adjuvarent eos, quia plures inter gentiles inventi 118.0628B| sunt, qui apostolis in praedicatione adjutores existerent. « Et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. » Impletio navium, perfectionem significat Ecclesiae, quae quotidie ex conversione credentium impletur, et usque in finem saeculi implebitur. Periclitantur autem naves, sed non merguntur, quia saepe persecutionibus haereticorum Ecclesia concussa est, saepe falsorum fratrum iniqua operatione commota, sed mergi non potuit, quia Christum in fundamento habuit, ipso dicente: « Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI), » etc. Et sicut alibi ait: « Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit, fundata enim erat supra firmam petram (Matth. VII).
118.0628C| « Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. » Sunt nonnulli infirmi intra sanctam Ecclesiam, qui peccatorum suorum magnitudine pressi, vias vitae quasi difficiles ingredi metuunt, et tamen in suis iniquitatibus jacere non formidant. Quorum personam Petrus hic in se exprimit, cum viso miraculo piscium, procidit ad genua Jesu, dicens: « Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. » Sed qui se peccatorem considerat, Deum desperando a se repellere non debet, sed piis gemitibus et assiduis fletibus ejus misericordiae appropinquare, nihil dubitans de ejus promissione, qui ait: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). » Sunt etiam et alii, 118.0628D| qui carnaliter viventes, spiritualium rectorum disciplinam imperium esse arbitrantur, et dum eis spiritale magisterium onerosum videtur, jugum ecclesiastici regiminis a suis cervicibus excutere conantur. Cumque perverse vivant, aliquando voce, nonnunquam etiam morum pravitate spiritales magistros, quibus nolentes subjecti sunt, a se recedere persuadent. Horum ergo subjectionem significavit Petrus, eo quod procidit ad genua Jesu; morum vero pravitatem, in eo quod ait: « Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. » Sed quid spiritales magistriagere debeant, ille pastor pastorum exemplo suo decet, quia non a rogante Simone discessit, sed spiritalem doctrinam impendit. Non enim propter 118.0629A| abjectos superbos deserendi sunt humiles, sed potius cum bonis corrigendi et tolerandi sunt mali, dicente Salomone: « Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccli. XVIII). »
« Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium quam ceperant: similiter autem Jacobum et Joannem filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. » Quia isti discipuli divini mysterii adhuc capaces minus erant, subitanea captura piscium non solum stupore, sed etiam timore circumdati sunt. Sed eorum fragilitatem Dominus consolatur, cum paventem Simonem confortat, dicens:
« Noli timere. » Imo in pavente Simone omnes 118.0629B| poenitentes confortare videtur, ne de magnitudine peccatorum desperent. Ubi manifeste ministerium praedicandi, quod ei commendaturus erat, praedicit, cum ait: « Ex hoc enim jam homines eris capiens. » Non enim officium piscandi vetuit, sed spiritaliter commutavit. Nam post Domini resurrectionem legimus eum isse piscatum. Et pulchre, qui piscator erat piscium, piscator hominum futurus praedicitur, ut sicut materiali reti pisces de profundis gurgitibus ad littus trahere solebat, ita spiritali praedicatione homines de amaris mundi fluctibus ad fidem traheret.
« Et subductus ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum. » Non putandum est hanc eamdem esse vocationem, qua Matthaeus binos de 118.0629C| naviculis discipulos ad Jesum sequendum vocatos narrat. Non enim hic ab illo vocati esse dicuntur, sed viso miraculo piscium, subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti illum esse memorantur. Ubi intelligendum est, quia post haec ad propria redierunt, et suimet curam gesserunt. Postea vero ab illo vocati, ut Matthaeus Marcusque commemorant, relictis navibus et reti, secuti sunt illum, ita ut ulterius ad propria non redirent.
HOMILIA CXVIII. DOMINICA SEPTIMA POST PENTECOSTEN. (MATTH. V.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Amen dico vobis, nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum. » 118.0629D| Et reliqua. Qui putant praecepta Veteris Testamenti districtiora esse quam Novi, discant ex praesenti lectione suam ignorantiam confiteri, audiantque ipsum Salvatorem discipulis dicentem: « Amen dico vobis, nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. » Justitia Scribarum et Pharisaeorum erat, hominem non occidere: justitia vero eorum, qui regnum coelorum intrare desiderant, major esse debet, ut non solum homines non occidant, sed ne irascantur, aut odio habeant. Justitia Scribarum et Pharisaeorum erat, diligere amicum et odio habere inimicum: justitia autem eorum, qui intraturi sunt in regnum coelorum, major esse debet, ut non solum 118.0630A| amicum in Deum, sed etiam inimicum diligant propter Deum, dicente Domino: « Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V). » Justitia Scribarum et Pharisaeorum erat, non moechari cum uxore proximi sui; justitia eorum qui regnum coelorum intrare desiderant, major esse debet, ut non solum adulterium non perpetrent in corpore, sed etiam nec delectent in corde, propter illud quod Dominus ait: « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Ibid.). » Et propter illud Apostoli: « Fornicatores et adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII). » Justitia Scribarum et Pharisaeorum erat, aliena non rapere; 118.0630B| justitia eorum qui ingredi desiderant regnum coelorum, major esse debet, ut et propria largiantur, et raptoribus non resistant, Domino dicente: « Nolite resistere malo (Matth. V), » et: « Si quis quod tuum est tulerit, ne repetas (Luc. VI). » Quibus exemplis profecto patet, quia praecepta Novi Testamenti tanto sunt districtiora, quanto spiritalia. Illa enim quasi parvulis et carnalibus carnalia sunt data, in quibus perfectio non est manifestata, sed malitia resecata. Haec vero spiritalibus spiritalia sunt dona, quae non terrenam possessionem, sed coelestem praeparant mansionem. Illius temporali justitia temporale praemium exspectabatur, dicente Domino: « Observa et audi praecepta Domini Dei tui, ut bene sit tibi et longo vivas tempore, et ingressus possideas terram 118.0630C| lacte et melle manantem (Deut. V, VI). » Perfectio Novi Testamenti vitam pollicetur aeternam, quam « nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). » Quibus ergo majus praemium promittitur, major debet esse justitia. Aliter: Justitia Scribarum et Pharisaeorum esse putabatur, quanquam non esset justitia, quod exterminabant facies suas, ut apparerent hominibus jejunantes, intus autem pleni erant rapina et iniquitate (Matth. VI). Justitia vero eorum, qui regnum Dei intrare desiderant, major esse debet, ut sanctitas quae apparet in corpore, multo magis servetur in corde. Justitia Scribarum et Pharisaeorum videbatur esse, quod alligabant onera gravia et importabilia, et imponebant 118.0630D| in humeros hominum, digito autem suo nolebant ea movere (Matth. XXIII). Justitia eorum, qui regnum coelorum intrare volunt, major esse debet, ut mandatum Dei primi custodiant, nec praetermittant quae alios custodienda docent vel docuerunt. Justitia Scribarum et Pharisaeorum esse cernebatur, quod decimabant mentam et anethum et cyminum et omne olus horti, majora autem legis praetermittebant (Ibid.). Justitia eorum qui regnum Dei intraturi sunt magis abundare debet, ut sic minima praecepta Dei custodiant, quatenus majora non praetermittant.
« Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio. » Antiquis 118.0631A| dictum est, id est populo Judaeorum cui a Domino per Moysen praeceptum erat, ut non occideret; aut si quis occideret, et ipse occideretur.
« Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. » Id est, ego novus homo qui non veni solvere legem, sed adimplere, quique elegi vos de mundo, et mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis, ego autem dico vobis: « Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. » Tanta ergo poena punitur ira in Novo Testamento, quanta homicidium in Veteri; secundum quod Joannes apostolus ait: « Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III). » In nonnullis autem codicibus ita scriptum legitur: « Omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio. » Quod quidam ita intelligendum 118.0631B| putaverunt, quasi tunc ira non esset peccatum, quando ab aliis laesi vel provocati irascimur. Sed radendum est, sine causa. Non enim sine causa, vel cum causa Christiano fratri irasci permittitur, cui a Domino praeceptum est: « Noli resistere malo, sed percutienti maxillam, praebe ei et alteram, et pro persecutoribus exora (Matth. V). » « Servum enim Domini, ut ait Apostolus, non oportet rixari, sed mansuetum esse ad omnes, etiam ad eos qui contraria sapiunt (II Tim. II). » Et sicut Jacobus apostolus ait: « Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I). » In magna observantia charitatis stimulus irae circumcluditur, quia nemo eum quem veraciter diligit, occidere potest.
« Qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit 118.0631C| concilio. » Racha nec Graecum est, nec Latinum, sed proprie Hebraicum. Dicitur enim κενὸς, id est inanis et vacuus, quem nos sine sensu vel absque cerebro possumus appellare. Quidam autem etymologiam hujus nominis de Graeco trahere voluerunt, putantes dici pannosum. Graece enim pannus ρακὁς dicitur. Sed nos vim hujus verbi subtilius perspicientes, nihil aliud intelligimus esse racha, nisi vocem inconditam: irati animi commotionem significantis. Quales sunt interjectiones apud grammaticos, sicut dicitur a dolente heu, ab irascente hei, a cadente atat. Et pulchre dicitur: « Qui dixerit fratri suo racha. » Frater enim noster est, qui eodem pretio nobiscum redemptus est, eodem baptismo est regeneratus. Si enim, ut Dominus ait (Matth. XII), 118.0631D| de otioso sermone rationem reddituri sumus in die judicii, multo magis de contumelioso. « Qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. » Notandum autem in hoc loco, quia gradatim de minimis ad majora ascenditur, quoniam pro qualitate peccati vindictam comminatur. In primo enim loco unum solummodo posuit, id est iram; secundo, duo, id est iram, et vocem irae commotionem significantis; in tertio, tria, iram, vocem et contumeliam. Sicut ergo majus peccatum est dicere fatue, quam solummodo irasci, vel dicere racha: sic gravius est reum esse gehennae ignis, quam reum judicio, vel concilio. In judicio enim causa discutitur, et is qui reus esse putabatur, nonnunquam innocens invenitur; in concilio si quis 118.0632A| reus convictus est, qua poena puniatur ab aliis tractatur, et adhuc evadere solet; in gehenna autem ignis, nulla est liberatio. Et ideo in retributione poenae, quantitas peccati designatur. Gehennae nomen in tota serie scripturarum Veteris Testamenti non reperitur, sed a Salvatore primum in Evangelio positum cognoscitur. Compositum autem nomen est gehenna, ex ge et ennon, quia vallis gratuita interpretatur. Fuit enim vallis filiorum Ennon juxta Jerusalem, ubi propter scelus idololatriae multa jacuerunt cadavera mortuorum. Et ideo ubicunque nomen gehennae ponitur, inferni poena designatur. Sed ne asperam videretur Salvator protulisse sententiam, cum dixerit reum esse gehennae ignis eum qui dixerit fratri suo fatue, statim remedium reconciliationis 118.0632B| subjunxit, dicens:
« Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum. » In quibus verbis sollicite considerare debemus quantum ipse in nobis fraternum amorem diligat, quantumve malum discordiae odio habeat, cum munera ante altare non oblata relinquere jubet, et prius reconciliari fratri. Cum enim Dominus nostra nonnisi propter nos quaerat, illi pacis hostiam nequaquam offerre possumus, quandiu fratribus impacifici sumus. Nec putandum est quod ei tantummodo munera offerimus, cum manibus oblationem ante altare deportamus, sed quando orationi 118.0632C| insistimus, ac per jejunium et vigilias carnem maceramus, cum eleemosynas tribuimus, hospitem suscipimus, nudum cooperimus, et caetera his similia pietatis opera implemus, tunc munera Deo offerimus. Cavendum ergo summopere est, ne malum discordiae contra aliquem in corde teneamus, et propter hoc nostra munera in conspectu Dei accepta non sint, quomodo Deo placabilem hostiam, ut dictum est, offerre non possumus, quandiu proximis implacabiles sumus. Notandum autem quod non ait: Si tu habes aliquid adversus fratrem tuum; sed: Si frater tuus habet aliquid adversum te. Tunc enim frater noster adversum nos habet aliquid, quando nos laedit. Pergendum ergo est ad reconciliationem, et si veniam petere voluerit, quod in nobis peccavit 118.0632D| clementer est dimittendum, propter hoc quod Dominus ait: « Cum stabitis ad orandum, dimittite (Marc. XI), » etc. Si autem veniam postulare noluerit, spiritales fratres secretius immittendi sunt, qui eum ad humilitatis satisfactionem provocent, juxta praeceptum Domini dicentis: « Si te audire noluerit frater tuus, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Matth. XVIII). » Si autem contumax et superbus perseveraverit, ille qui in te peccavit, non necesse est ut tu ei veniam postules, sed tamen propter Deum ex corde dimitte, ut securus accedens ad altare, dicere possis: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). » Et ut impleatur 118.0633A| in nobis quod Dominus ait: « Si dimiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Ibid.). » Quod si ex utraque parte negligentia contigit, ab utraque veniae satisfactio procedere debet. Haec tamen discretio in hac reconciliatione observanda est, ut si ille qui alium laesit, temporale damnum intulit, quod injuste abstulit, juste restituat. Si autem verbo aut convicio tantum proximo fecit injuriam, sufficere creditur sola veniae postulatio ad satisfactionem. Unde post reconciliationem a Domino dicitur:
« Et tunc veniens offeres munus tuum. Esto consentiens adversario tuo dum es in via cum eo. » Forte movet aliquem ad quaerendum, quis sit adversarius noster, cum quo concordare nos jubet Dominus 118.0633B| noster. Cui respondendum est, quia adversarius iste sermo Dei intelligitur, non quia recte adversarius sit nostrae salutis, sed quia contradicit nostrae carnali voluntati. Verbi gratia: Carnalis delectatio pertrahere nos cupit ad adulterium, contrarius autem tibi sermo Dei clamat: « Adulteri regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). » Et alibi: « Fornicatores et adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII). » Et iterum: « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). » Si autem audita hac voce, vitaveris carnalem delectationem, id est ardorem libidinis freno continentiae restrinxeris, concordasti cum adversario tuo in bono tuo. Dicamus et aliud: Suggerit tibi ebrietas et immittit faucibus tuis siccitatem, 118.0633C| usquequo pervenias ad ebrietatem, sed contradicit tibi sermo divinus: « Videte, ne graventur corda vestra crapula et ebrietate (Luc. XXI). » Et iterum: « Ebriosi regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). » Vince ergo delectationem potandi, et concorda cum adversario tuo. Sic de caeteris vitiis sentiendum est, in quibus caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: et haec sibi invicem adversantur, ut non ea quae volumus faciamus (Gal. V). Via autem praesens est vita. Quandiu enim in praesenti vita manemus, quasi in via et in itinere sumus, et necdum ad patriam pervenimus. In via ergo cum adversario nostro concordare jubemur, quia post mortem, nec audiendi verbum Dei, nec emendandi locus erit, Salomone testante, qui ait: « Quodcunque 118.0633D| potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia est apud inferos quo tu properas (Eccle. IX). » Unde et de his, qui tarde converti negligunt, dicitur: « Invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non audierint, nec acquieverint consiliis meis, et detraxerint universae correptioni meae (Prov. I). » Valde autem timendum est, quod infertur: « Ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. » Si audire nolueris, et cum adversario tuo corcordare neglexeris, ipse tradet te judici, id est, ipse sermo Dei erit in testimonium tuae 118.0634A| damnationis, qui prohibitor fuit tuae correptionis. Et non solum sermo Dei erit tibi testimonium, sed et ipsae cogitationes adversum te consurgent, sicut Apostolus ait: « Cogitationum invicem adversantium, aut etiam defendentium in die, quando judicabit Deus occulta hominum (Rom. II). » Nam et ipsa terra in qua peccamus, nobis in testimonium erit, nisi prius medicina poenitentiae sanati fuerimus, teste beato Job, qui ait: « Et terra adversum me clamat (Job XIII). » Minister autem cui traditur is, qui cum adversario suo concordare noluit, diabolus intelligitur, qui super eos ministerium accipiet justae damnationis, qui sponte se tradiderunt pravae actioni. Ipsos enim exactores habebunt in poena, quos persuasores habuerunt in culpa. Carcer autem infernus 118.0634B| est, « ubi est vermis, qui non morietur, et ignis qui non exstinguetur (Marc. IX), » de quo per Joannem in Apocalypsi dicitur: « Omnes blasphemi, fornicatores, et adulteri, mittentur in stagnum ignis et sulphuris (Apoc. XXI). » Quod autem subjungit:
« Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem. » Donec, adverbium finitum pro infinito posuit tempore, quod non solum hoc in loco sacra Scriptura, sed etiam plurimis in locis facere consuevit, sicut Dominus per Prophetam ait: Donec senescatis, ego sum. Et Psalmista: « Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri (Psal. CXXII). » Nunquid aut post illorum senectam Deus futurus non erat, aut postquam 118.0634C| misertus fuerit nobis oculi nostri cessabunt respicere illum? non; sed, sicut diximus, finitum pro infinito posuit. Qui locus Origenianos destruit, qui falsa pietate dixerunt post judicium daemones esse solvendos. Sicut enim aeternum regnum praeparatum est sanctis, ita aeternum supplicium reprobis, Domino dicente (Matth. XXV): « Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. » Et iterum: « Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. » Hinc per Salomonem dicitur: « Lignum in quacunque parte ceciderit, sive ad austrum, sive ad aquilonem, » id est sive in infernum, sive in regnum Dei, « ibi erit (Eccle. XI). »
HOMILIA CXIX. DOMINICA OCTAVA POST PENTECOSTEN. 118.0634D| (Marc. VIII.) « In illo tempore: Cum turba multa esset cum Jesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait illis: Misereor super turbam. » Et reliqua. Dominus Jesus Christus Deus ante saecula, et homo factus in fine saeculorum, ita sua opera temperare dignatus est, ut in uno eodemque miraculo se verum Deum, verumque hominem esse declararet. Quod in hujus lectionis serie cito cognoscimus, si hanc diligenter consideremus. Quod enim super turbam esurientem misericordia motus dicitur, humanae compassionis est indicium: quod autem de septem panibus quatuor millia hominum reficit, divinae 118.0635A| potestatis est declaratio. Nec putandum est, hanc eamdem esse lectionem, ubi alii evangelistae de quinque panibus quinque millia hominum satiata fuisse referunt: quia ibi discipuli Dominum commonent, ut dimittat turbas emere quae sibi necessaria sunt, hic autem Dominus supra turbam esurientem misericordia motus dicitur: ibi quinque panes, hic septem fuisse memorantur: ibi hordeacei, hic cujus generis annonae fuerint, non declaratur: ibi quinque millia hominum de quinque panibus satiati sunt, hic de septem panibus quatuor millia refecta: ibi supra fenum discubuerunt, hic super terram. Unde ibi per turbam, quae ex quinque panibus satiata est, populus sub lege Veteris Testamenti positus esse designatur, qui quinque libros Moysi ad suam eruditionem 118.0635B| accepit: hic autem per turbam, quae ex septem panibus reficitur, multitudo hominum fidelium, quae per gratiam Novi Testamenti quotidie pascitur, designatur. Hanc turbam Isaias in spiritu a Domino pascendam praeviderat, cum dicebat: « Venient ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini (Isa. II). » Et Psalmista: « Omnes gentes, quascunque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum in aeternum (Psal. LXXXV). » Et bene in illa refectione, quae ex quinque panibus facta est, per quam populum Judaeorum diximus significari, discipuli Dominum commonuisse dicuntur, ut dimitteret turbas emere sibi necessaria, quia idem populus ante adventum Domini 118.0635C| patriarchas et prophetas suos intercessores habuit. In hac autem ipse Dominus ad misericordiam commovetur, quia gentilis populus non suis meritis, nec aliquo interveniente, sed sola gratuita Domini misericordia salvatus est, sicut Paulus apostolus ait: « Gratia Dei salvi facti estis (Eph. II). » Et pulchre Dominus turbam, quam amore verbi Dei esurientem vidit, etiam cibo corporali reficit, ut in illis adimpleret quod ipse alibi promisit, dicens: « Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). » Recte ergo de hac turba dicitur: « Quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. » Turba enim Dominum triduo sustinet, cum fidelis populus in confessione sanctae Trinitatis incessabiliter perseverat. 118.0635D| Sustinere enim homo Deum dicitur, cum etiam nec inter adversa ab ejus deficit amore, imitans illum qui dicebat: « Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die (Psal. XXIV). » Aliter: Turba triduo Dominum sustinet, cum electi intellectum, memoriam et voluntatem in bono opere occupant. Sive certe Dominum triduo sustinet, cum fidem et spem et charitatem inviolabilem servat, de quibus Apostolus ait: « Maneant in vobis fides, spes, charitas, tria haec: major autem his est charitas (I Cor. XIII). »
« Et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via. » Domus electorum proprie coelestis est patria, de qua Dominus ait: « In domo Patris 118.0636A| mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). » Ad quam ardentissimo amore pervenire optabat ille, qui dicebat: « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI). » Via autem praesens est vita. Quandiu enim vivimus, in via sumus, necdumque ad patriam pervenimus. Non vult ergo Dominus turbam jejunam dimittere, ne dificiant in via: quia electi ne in praesenti vita a bono opere cessent, pabulo verbi Dei pascendi sunt: quia sicut deficit corpus sine cibo, ita anima sine verbo Dei. Quo cibo refici desiderabat ille, qui dicebat: « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII). » Quod autem subjungitur: « Quidam autem de longe venerunt ex eis. » Si ad 118.0636B| utrumque populum referre voluerimus, populus Judaeorum de prope venit, quia legis notitiam et Dei cognitionem habuit: de longe autem gentilis venit, quando post idolorum culturam ad Dei cognitionem conversus est. Unde Apostolus ait: « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Eph. II). » Quotidie vero in conversione fidelium, alii de prope, alii de longe ad fidem veniunt. Qui enim in nullis criminalibus peccatis contaminatus Dei voluntatem sequitur, sine dubio de prope venit. Sed et is, qui licito conjugio expertus ad Deum convertitur, ex proximo venit. Qui autem post publica flagitia, adulteria, furta, homicida, ebrietates, rapinas, per poenitentiam ad Deum convertitur, de longe venit. De prope autem venit, qui ab ipsa infantia vel pueritia, in servitio 118.0636C| Dei se mancipat: de longe vero, qui in senectute ad Deum convertitur. Promittit ergo Dominus cibum se daturum etiam his, qui de longe veniunt, quia non solum justos, sed etiam peccatores conversos recipit et amat, sicut et ipse ait: « Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Luc. V). » Et Apostolus ait: « Veniens evangelizavit pacem his qui erant prope, et his qui longe (Eph. II). » Talibus ergo nec veniam, nec cibum abnegat ille, qui per prophetam ait (Ezech. XVIII): « Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. » Et iterum: « Peccator in quacunque die conversus fuerit, et ingemuerit peccatum suum, omnia peccata ejus oblivioni tradentur (Ibid.). » Et rursus: « Nunquid oblivisci potest 118.0636D| mulier infantem suum, ut non misereatui filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Isa. XLIX). » Et in Evangelio: « Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX). »
« Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? » In alia refectione Philippus specialiter dixisse narratur: « Ducentorum denariorum panes non sufiiciunt turbae, ut unusquisque modicum quid accipiat (Joan. VI). » Nunc autem generaliter omnes discipuli dicunt: « Unde poterit istos quis hic saturare panibus in solitudine? » Quanto ergo discipulis difficilior res visa est, tanto magis miraculum Domini 118.0637A| clarescit. Fragilitate quippe carnis gravati apostoli, nondum adhuc perfecte divinitatem Christi intelligebant, quando eo praesente, qui educit panem de terra et vinum, quod laetificat cor hominis, ex paucis panibus multitudinem hominum posse satiare dubitabant. Sed Dominus non solum ut dubitationem discipulorum auferret, verum etiam ut multitudinem fatigatam jejunio reficeret, ex paucis panibus multitudinem hominum reficere voluit.
« Et interrogavit eos: Quod panes habetis? » Non ignorans Dominus discipulos interrogat, qui omnia scit antequam fiant, sed ut ex sua interrogatione illorum animos erudiat, et discant per ejus praesentiam de paucis panibus multas turbas hominum satiari posse in solitudine, qui per quadraginta annos 118.0637B| sine aratri labore immensas populi catervas cibo mannae aluit in deserto. « Qui dixerunt: Septem. » In alia refectione quinque panes hordeacei fuisse referuntur, per quos, ut diximus, scriptura Veteris Testamenti significata est, sub tegmine litterae latens. Nunc autem hic septem panes fuisse memorantur, propter septiformem gratiam Spiritus sancti, cujus gratia illuminati apostoli eorumque successores, et fidem sanctae Trinitatis, et quatuor Evangeliorum doctrinam mundo annuntiaverunt. Quod bene septenarius numerus signat, qui constat ex primo pari et primo impari, id est, ex ternario et quaternario. Sive quia septenarius numerus frequenter pro plenitudine ponitur, quia per sancti Spiritus gratiam perfectionem justitiae consecuti sunt sancti.
118.0637C| « Et praecepit turbae discumbere super terram. » In alia refectione turba super fenum discubuisse legitur, quia lex carnalia tantum prohibebat peccata. « Omnis enim caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos agri (Isa. XL). » In hac autem, per quam gratiam Novi Testamenti diximus figurari, recte turba super terram discumbit: quia gratia Novi Testamenti non solum culpas operis, sed etiam culpas cogitationis restringit: nec solum aliena rapientibus contradicit, sed etiam ad perfectionem tendentes proprias facultates cum ipsa terra relinquere monet, Domino dicente: « Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me (Matth. XIX). » Et sicut ipse alibi ait: « Nisi quis renuntiaverit omnibus 118.0637D| quae possidet, et non odit patrem, matrem, uxorem, liberos, fratres et sorores, servos et ancillas, et agros propter nomen meum, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). » Moraliter autem turba super terram discubuit, cum fidelium animae suae fragilitatis memores, terram se jugiter et pulverem esse considerant, dicentes cum Psalmista: « Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum (Psal. CXVIII). » Et iterum: « Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster (Psal. XLIII). » Taliter ille super terram discubuerat, qui dicebat: « Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII). » « Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et 118.0638A| dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. » Jam superius per septem panes, septem dona Spiritus sancti figurari diximus. Dominus ergo septem panes accepit, quia prae omnibus hominibus specialiter septem dona Spiritus sancti in se habuit, dicente propheta: « Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). » Fregit autem panes et dedit discipulis suis, quia ejusdem Spiritus sancti dona unicuique sanctorum, prout vult, distribuit, aliis largiens sermonem sapientiae, aliis sermonem scientiae, aliis genera linguarum, aliis interpretationem sermonum, aliis discretionem spirituum. Sive dedit septem panes 118.0638B| discipulis ut apponerent turbae, quando post resurrectionem apparens illis, insufflavit et dixit eis: « Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX). » Discipuli autem apposuerunt turbae, quia per eorum praedicationem notitiam sacri mysterii mundo voluit innotescere. Pulchre refecturus turbam gratias egisse dicitur, ut ostenderet in omnibus bonis operibus Deum a nobis esse glorificandum.
« Et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, et jussit apponi. » Per pisciculos, quos benedixit et apposuit turbae, sanctorum imitabilis conversatio designatur, qui non solum more piscium saltus super aquas dare consueverunt, contemnentes 118.0638C| terram et amantes coelum, sed etiam inter fluctus variarum persecutionum spiritualiter crescunt et proficiunt, dicentes cum Apostolo: « Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed is qui interior est, renovatur (II Cor. IV). » Cum septem ergo panibus paucos pisciculos jussit apponi, quia sanctorum exempla cum praedicatione verbi ad imitandum nobis quotidie praedicatores proferunt. Bene autem pauci pisciculi fuisse memorantur, quia sanctorum conversatio, suo judicio humilis est et despecta, quibus Salvator ait: « Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII). » De quibus per Salomonem dicitur: « Lepusculus, plebs invalida, collocat in petra cubile sibi (Prov. XXX). » Et recte in illa refectione, quae 118.0638D| ex quinque panibus facta est, duo pisces fuisse memorantur, et hic incertus numerus ostenditur: quia ad comparationem illorum, qui ex populo Judaeorum credituri erant, et infinita multitudo ex gentili populo ad fidem venit, Domino dicente: « Multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth VIII). »
« Et manducaverunt, et saturati sunt. » Non omnes aequaliter manducaverunt, sed omnes ad unam satietatem pervenerunt: quia Scripturae sacrae intellectum non omnes aequaliter capiunt, sed tamen omnes pro modo et persona sua spiritalem refectionem in ea inveniunt. Unde bene de manna dicitur: 118.0639A| « Qui plus habuit non abundavit: et qui minus, non minoravit, sed omnes mensi sunt ad mensuram gomor (II Cor. VIII; Exod. XVI). » Est enim Scriptura sacra fluvius quidam, magnus et parvus, excelsus et humilis, in quo elephas natat, et agnus pedibus ambulat: quia spiritales et doctissimi viri, quanto plenius ejus intellectum degustant, tanto amplius est quod in eo esuriant: et humiles et parvuli, secundum modulum suae capacitatis unde satientur, in ea inveniunt. De quibus per Psalmistam dicitur: « Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum, vivent corda eorum in saeculum saeculi (Psal. XXI). »
« Et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. » Hic Domini miraculum augmentatum 118.0639B| est. Magnum enim esset miraculum, si de septem panibus, quatuor millibus hominum satiatis, nihil superesset. Sed crevit signum, auxit admirationem. Non solum enim de septem panibus quatuor millia hominum satiata sunt, sed etiam de fragmentis, juxta numerum panum, septem sportae repletae sunt. Quod ergo turba non capit, apostoli in sportis sustollunt: quia obscuriores sententias sacrae Scripturae, quas simplices capere nequeunt, magistri et doctores Ecclesiae in propriis pectoribus recondere debent, ut tempore doctrinae unicuique personae cibum spiritalem tribuere possint: quia turpe est eo tempore discere, quando quis debet docere; et sint de illis, de quibus Dominus ait: « Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus supra familiam 118.0639C| suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Luc. XII). » Pulchre in illa, quae ex quinque panibus facta est, duodecim cophini fragmentorum remanserunt: quia Judaicus populus duodecim apostolos plenos Spiritu sancto ad suam eruditionem habuit. In ista autem, juxta numerum panum, septem sportae sustolluntur: quia Ecclesia ex gentibus collecta, per septiformem gratiam Spiritus sancti celebratur, regitur atque reficitur. In cujus typo Joannes in Apocalypsi sua septem ecclesias enumerat, necnon et septem candelabra aurea, et septem cornua agni. Unde Zacharias propheta ait: « In lapide uno septem oculi sunt (Zach. IX). » Recte autem septem sportas praecordia sanctorum significantur, qui Spiritus sancti gratia illuminati, et viriditatem 118.0639D| fidei immarcessibilem servant, et tela nequissimi ignea spiritalibus armis exstinguentes, ad tropaeum perpetuae victoriae tendunt. Sporta enim ex junco et palma contexitur, et juncus quidem juxta humorem aquae nasci consuevit, palma vero dicta est quasi pacis alma, quae victricem solebat ornare manum. Sancti ergo viri, quasi juncus juxta aquam virescunt, quando meditationi sacrae Scripturae insistunt, ne a fide et bonis actibus arescere possint, de quibus scriptum est: « Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus, et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod ad humorem emittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus, sed erit folium 118.0640A| ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum (Jer. XVII). » Quasi autem cum junco palma in sporta contexitur, quando iidem sancti viri contra carnis vitia et cogitationum spiritale bellum suscipiunt, scientes quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: et haec sibi invicem adversantur, ut non quae volumus, illa faciamus (Gal. V). Quorum constantissima perseverantia manifestatur, cum subditur:
« Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia, et dimisit eos. » Non frustra quatuor millia hominum a Domino reficiuntur. Quaternarius enim numerus perfectus est, et in suis partibus divisus, perfectionem obtinet. Dividitur enim in unum, duobus 118.0640B| et tribus. Unum namque ad Deum pertinet, quia « unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Eph. IV). » Duo, ad geminam dilectionem vel duo Testamenta. Tres, ad sanctam individuamque Trinitatem, Patris scilicet et Filii et Spiritus sancti. Quatuor autem ad gratiam Novi Testamenti, vel ad quatuor libros Evangelii, quae maxime in his describitur. Quia ergo in quatuor libris Evangeliorum invenimus, qualiter unum Deum credamus, et qualiter geminam dilectionem habeamus, necnon qualiter sanctam individuamque Trinitatem confiteamur, recte quatuor millia hominum a Domino satiata esse dignoscimus. Sive recte, quia quatuor millia hominum a Domino refici audivimus, 118.0640C| nos mystice docemur, ut si spiritaliter refici volumus, quatuor principales virtutes, prudentiam scilicet, temperantiam, fortitudinem atque justitiam, quibus nihil est utilius in vita hominis, habeamus. Quia enim quadratus lapis non fluctuat, sed in quamcunque partem versus fuerit, aequaliter jacet, recte quaternario numero constantia sanctorum designatur, qui non circumferuntur omni vento doctrinae, sed ut firmi lapides, sive in prosperis, sive in adversis, in bonis actibus et in fide constantissime perseverant, considerantes illud quod Dominus ait: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV). » Sive, quia et fidem bene credendi, et constantiam recte vivendi per quatuor Evangeliorum doctrinam discimus, recte quatuor millia hominum 118.0640D| de septem panibus refecta fuisse memorantur. Non enim aliter credere aut vivere debemus, nisi quomodo quatuor Evangelia docent. Unde Joannes in Apocalypsi quatuor animalia ante thronum Dei plena oculis ante et retro se vidisse testatur, clamantia: « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, qui est, et qui erat, et qui venturus est (Apoc. IV). »
HOMILIA CXX. DOMINICA NONA POST PENTECOSTEN. (MATTH. VII.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Attendite a falsis prophetis, qui venium: ad vos in vestimentis ovium. » Et reliqua. Praevidens Dominus doctrinam haereticorum contra electos in Ecclesia futuram, necnon et malitiam falsorum 118.0641A| catholicorum saevituram, indicium cogitationis eorum prius ostendere voluit, ut tanto facilius caveri possint, quanto manifestius cognosci. Ait enim: « Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. » Quod specialiter de haereticis intelligendum est, qui falsi prophetae sunt, dum de substantia divinitatis et humanitatis multa mentiuntur, Scripturas sacras, quae divinitus inspiratae sunt, ad suum sensum pertrahere cupientes. Ut enim simplicium fratrum corda facilius decipere possint, quasi ovium vestimentis se induunt, dum catholicorum Patrum sententias suae doctrinae interserunt. Sciunt enim quia si semper mala dicerent, citius cogniti caverentur. Et ideo bona malis miscent, ut 118.0641B| dum libenter auditur id quod verum est, non facile discernatur hoc quod falsum est: morem veneficorum servantes, qui dum cuilibet venenum porrigere volunt, ora calicis melle liniunt, ut dum gustatur id quod dulce est, absque retractione perveniatur ad id quod mortiferum est: ad similitudinem scorpionum aculeos in caudis gestantes, quoniam haeretici in primis verbis bona ostendunt, in novissimis autem perversa dogmatizant, unde et pungunt. Tales ergo lupis rapacibus comparantur, quia cum exterius lingua blandiantur, interius animo saeviunt. Quia sicut lupus gregem dispergit, dilaniat atque dilacerat, ita et haeretici venenosum animum habentes, mentes simplicium dilaniare non cessant. Et quos in occulto decipere non possunt, publice 118.0641C| insequuntur. Et ideo se bonos esse simulant, ut simplicium animos ad suam haeresim rapere possint, vel certe eorum substantias quasi boni magistri accipere. Quod Paulus apostolus in Epistola sua scribit, dicens: « Hi sunt qui penetrant domos viduarum, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis (II Tim. II), et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI). » Tales lupos futuros idem Apostolus praevidebat, quando dicebat: « Scio quia post discessum meum intrabunt in vos lupi graves, lupi rapaces, non parcentes gregi. Ex vobis consurgent viri iniqui, loquentes mendacium, et abducent discipulos post se (Act. XX). » Hos etiam caveri ab apostolis volebat Dominus, quibus dicebat: « Ecce ego mitto vos sicut oves in 118.0641D| medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X). » Monet ergo Dominus tales lupos cavere, quia sicut doctissimi viri et catholici haereticis resistere debent, sic ab eorum consortio simplices declinare, ne, dum eorum doctrina auditur, mentes audientium commaculentur, Joanne apostolo admonente, qui ait: « Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domo, nec Ave ei dixeritis. Si quis dixerit ei Ave, communicat operibus illius indignis (II Joan. I). » Hinc et Apostolus ad Titum scribit, dicens: « Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia perversus est hujusmodi (Tit. III). » 118.0642A| Huic convenire potest illud Maronis (Eclog. III): Qui legitis flores, et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
Aliter: Lupi rapaces, falsi catholici intelliguntur, qui confitentur se nosse Deum, factis autem illum negant. Qui dum habitum Christianitatis assumunt, quasi ovinis pellibus induti apparent. Bene autem lupis rapacibus comparantur, quia dum carnaliter vivunt, aliquando alios suo malo exemplo ad malum pertrahunt, aliquando aliorum substantias more luporum diripiunt, de qualibus per prophetam dicitur: « Facti sunt principes tui ut lupi vespertini, ad vesperum non relinquentes in mane (Soph. III). » Tales ergo Dominus jubet cavere, quia sicut bonorum consortium multum adjuvat, sic malorum societas frequenter 118.0642B| multum nocet, teste propheta, qui ait: « Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris (II Reg. XXII). » Et Salomone dicente: « Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit. Amicus stultorum, efficietur similis (Prov. XIII). » Hinc idem Salomon nos admonet, dicens: « Noli esse amicus homini iracundo, nec ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae (Prov. XXII). » Hinc Paulus discipulis scribit, dicens: « Si quis frater nominatur, et est fornicator aut adulter aut avarus, quod est idolorum servitus, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V). » Sed nunquid semper latent haeretici, aut falsi catholici sub ovina pelle, aut semper possunt abscondi? non. Nam qualiter 118.0642C| cognosci valeant Dominus aperuit cum adjungit:
« A fructibus eorum cognoscetis eos. » Fructus enim a fruendo nomen accepit, unde per fructum opera significantur. Si ergo interrogas qui sunt boni fructus, a quibus hominem cognoscere possis, apostolus Paulus manifestat, dicens: « Fructus enim spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Gal. V). » Noli ergo in haeretico quaerere folia verborum pulchra, sed fidei puritatem. Noli attendere in Christiano solummodo famam bonae opinionis, sed fructum inquire rectae operationis. Noli attendere linguam, sed manum. Quia sicut non laudatur arbor ex pulchritudine foliorum vel florum, sed ex abundantia frugum, ita 118.0642D| quoque haeretici vel falsi catholici, non sunt ex simulatione laudandi, sed ex fructu boni operis. « Non est enim, » ut Dominus alibi ait (Luc. VI), « arbor bona faciens fructus malos, neque arbor mala faciens fructus bonos. Unaquaeque arbor ex fructu suo cognoscitur. » Unde et subditur: « Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? » Spina et tribulus arbores sunt plenae aculeis, ita ut vix absque laesione tractari possint. Quibus contrariae sunt ficus et vitis, quae et fragrantiam suavissimi odoris, et fructum dulcissimi saporis reddunt. Per spinas ergo et tribulos, vitia et peccata signantur, de quibus a Domino primo homini dictum est: « Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. 118.0643A| III). » Per uvam vero et ficum dulcis atque suavis fructus charitatis accipitur, quem palato mentis senserat ille, qui dicebat: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII). » Sicut ergo spina et tribulus intractabiles sunt, ita haeretici et falsi catholici amari et aculeati proximis inveniuntur: et ideo illorum falsa doctrina, et istorum prava exempla fugienda sunt, quia sicut ait Salomon: « Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber (Eccli. XIII). » Vel, ut quidam tradunt, per uvam et ficum, dulcedo memoriae regni coelestis accipitur. Igitur de spinis non colligitur uva, neque de tribulis ficus, quia si requiritur in haeretico fructus charitatis, spinae dissensionis inveniuntur; et 118.0643B| si in falso catholico amor coelestis, amor terrenus reperitur; et si fructus castitatis, fructus libidinis intuetur. Sed quamvis spina non gignat, solet tamen vitem cum botro sustinere. Quia haeretici et falsi catholici, cum in multis mali sint, solent tamen quaedam bona docere, et quaedam religiosa ostendere. Quid ergo de talibus faciendum erit? Nunquid propter spinam relinquendus est botrus, id est propter mala bona? Absit. Sed ut pater Augustinus ait: Sic carpendus est botrus, ut tamen caveatur spina. Sicut enim haereticorum doctrina a simplicibus viris penitus fugienda est, sic a catholicis et orthodoxis Patribus, qui sciunt discernere inter veram et falsam doctrinam, mala respuenda sunt, ut bona in auctoritate ecclesiastica assumantur. Quod Dominus 118.0643C| in lege figurate ostendit, quando egredientibus filiis Israel ex Aegypto (Exod. XII), praecepit eis, ut mutuarent a vicinis suis vasa aurea et argentea non pauca, ut exspoliarent Aegyptum. Quid per argentum, nisi sacrae Scripturae praeclarus sensus accipitur? « Eloquia enim Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XVIII). » Per aurum vero, nitor eloquii exprimitur, Salomone dicente: « Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI). » Quasi ergo vasa aurea et argentea a vicinis mutuo accipimus, quando ab haereticis et paganis necessarias sententias vel nitorem eloquentiae ad nostram utilitatem assumimus. Unde in eadem lege alibi figuraliter praecipitur: « Si egressus fueris ad bellum contra hostes tuos, et tradiderit eos Dominus 118.0643D| Deus tuus in manus tuas, captivosque eos duxeris, et videris in numero mulierum puellam pulchram quae placet oculis tuis, voluerisque eam habere uxorem, introduces eam in domum tuam, ita tamen, ut prius caesariem capitis ejus radas, et summitates unguium illius praecidas, lugeatque patrem suum et matrem in domo uno mense, et post haec introduces eam ad te, et erit tibi uxor (Deut. XXI). » Spiritaliter autem ad bellum procedimus, quando cum hostibus Ecclesiae, id est haereticis, de fide Christiana et religione conflictum habemus. Cumque divina auctoritate superati, tradiderit eos Dominus Deus noster in manus nostras, si invenerimus in numero disputationum sententias ad nostram fidem roborandam 118.0644A| necessarias, assumamus eas nobis in uxores, quia, ut ait Salomon: « Uxor viri sapientia est (Prov. X): » ita tamen, ut prius caesariem capitis ejus radamus, et summitates unguium praecidamus, id est quidquid superfluum, quidquid haereticum, quidquid nostrae fidei pravum et contrarium est, discernamus et abjiciamus. Si quis autem ex his ad nostram fidem catholicam converti voluerit, non est repellendus, sed recipiendus, ita tamen, ut lugeat prius patrem suum et matrem uno mense, id est de pristina conversatione et haeretica pravitate, qua inquinatus vel nutritus est, poenitentiam agat, et anathematizet et diluat.
« Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit. » Quod arbores 118.0644B| in Scripturis homines significant, Dominus manifestat cum alibi dicit; « Aut facite arborem bonum, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum (Matth. XXI). » Et caecus, qui a Domino illuminatus fuerat, aiebat: « Video homines quasi arbores (Marc. XII). » Daniel quoque in visione Nabuchodonosor regis, magnam arborem ipsum regem intepretatur (Dan. IV). Et per Psalmistam de justo dicitur: « Justus ut palma florebit, et sicut cedrus Libani multiplicabitur (Psal. XCI). » Quod ergo ait: « Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit, » tale est ac si diceret: Sicut nec spina uvam, nec tribulus generat ficum, sic ex radice vitiosa malus fructus procedit, et ex bona intentione bona operatio nascitur. 118.0644C| Unde et subditur:
« Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. » In quo loco quaestio animum pulsat, quare dicat: « Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere, » cum legamus Paulum apostolum arborem utique bonam fructum malum fecisse, quando Ecclesiam Dei persecutus est; et Judam arborem malam fructum bonum fecisse, quando cum caeteris apostolis secutus est Dominum. Ad quod respondendum, quia sicut ex radice arboris fructus procedit, et ex ipso fructu, cujus generis vel saporis sit cognoscitur, ita ex intentione cordis opus profertur. Et sicut Dominus dicit: Qualis fuerit intentio tua, tale erit et opus tuum. Ideoque 118.0644D| bonus homo tandiu malos fructus facere non potest, quandiu in radice bonae intentionis perseverat; nec malus homo tandiu fructus bonos facere potest, quandiu mala intentio perdurat. Juxta quem sensum legimus et Petrum apostolum arborem utique bonam, malos fructus fecisse, quandiu Dominum negavit (Matth. XXVI). Et Jethro, cum prius mala arbor esset, bonum fructum fecit, quando Moysi utile consilium dedit (Exod. XVIII). Similite et David, bona utique arbor, fructum malum fecit, quando per concupiscentiam carnalem adulterium et homicidium perpetravit (II Reg. XI). Nabuchodonosor autem, cum esset mala arbor, bonum fructum fecit, quando Deum Danielis in toto orbe adorari jussit (Dan. 118.0645A| VI). Potest tamen et malus homo effici bonus, si deseruerit malum; et qui videbatur bonus, effici malus, si recesserit a bono. Sed quia unus idemque homo, in uno eodemque tempore, bonus simul et malus esse non potest, non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Valde autem terribile est, quod subinfertur:
« Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. » Non dicit, quae facit fructum malum, sed quae non facit fructum bonum. Ubi e diverso colligere possumus, quae poena praeparata sit mala operantibus, quando poena praedicitur etiam a bono opere torpentibus. Si enim in ignem mittitur qui nudum non vestivit, in quem ignem mittendus est, qui vestitum exspoliavit? Et si ad 118.0645B| poenam vadit ille qui propria non dedit, ad quam poenam iturus est qui aliena rapit? Nullus ergo a bono opere torpeus, falsa securitate se decipiat; quia omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur, juxta illud quod Dominus alibi ait: « Omnem palmitem in me non ferentem fructum oportet abscidi et in ignem mitti (Joan. XV). » Non enim sufficit declinare a malo, nisi quisque studeat facere bonum. Unde Dominus vineae quaerens fructum in ficulnea, et non inveniens, ait colono: « Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea, et non invenio. Excide ergo illam, ut quid etiam terram occupat? (Luc. XIII.) » De hac arbore per Joannem Baptistam dicitur: « Jam securis ad radicem arboris posita est 118.0645C| (Matth. III). » Exciditur enim arbor, quando homo moritur. Excisa autem in ignem mittitur, quando quisque perversus per mortem gehennae concremationem invenit, qui dum viveret fructum boni operis facere recusavit. Ingeminat namque Dominus bonarum malarumque arborum cognitionem, cum adhuc subjungit, dicens:
« Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. » Quasi enim fructus, in quibus malae arbores a bonis discernantur, Paulus apostolus ostendit dicens: « Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes et his similia. 118.0645D| Talia qui agunt, regnum Dei non consequentur (Gal. V). » De qualibus per Jeremiam prophetam dicitur: « Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate, in solitudine, in terra salsuginis et inhabitabili (Jer. XVII). » At vero bona arbor quales fructus proferat, idem propheta declarat, dicens: « Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus, et erit tanquam lignum quod transplantatum est secus decursus aquarum, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus, et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis 118.0646A| non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum (Ibid.). » Tales fructus bona arbor proferebat, quae dicebat: « Ego autem sicut oliva fructificavi in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi (Psal. LI). » Tales Dominus suos discipulos, bonas utique arbores, proferre volebat, quibus dicebat: « Ego vos elegi de mundo, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV). » Inaniter autem quidam folia habent verborum, qui recusant proferre fructus operum. Unde et subditur: « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII). » Dicere enim, Domine, Domine, fructus boni 118.0646B| operis esse videtur, non autem facere voluntatem ejus, non ad bonam arborem pertinet. Non enim sufficit sola confessio, si defuerit bona operatio, Domino alibi dicente: « Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? » (Luc. VI.) Hinc Jacobus apostolus ait: « Fides sine operibus mortua est (Jac. II). » Unde eos, qui de sola fide gloriabantur, exemplo daemonum terruit, dicens: « Tu credis quoniam unus Deus est, bene credis, et daemones credunt, et contremiscunt (Ibid.). » Quos autem Dominus per prophetam reprobat, dicens: « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX), » tales tempore judicii, quia sine fructu boni operis, clamabunt: Domine, Domine, aperi nobis, audire merebuntur: « Amen dico vobis, 118.0646C| nescio vos (Isa. XXIX). » Qui ergo vult intrare in regnum coelorum, non solum scire desideret quid velit Deus, sed etiam implere quod jubet, quia, sicut Dominus ait in Evangelio: « Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud (Luc. XI). » Et iterum discipulis: Scitis haec, beati eritis, si feceritis ea (Joan. XIII).
HOMILIA CXXI. DOMINICA DECIMA POST PENTECOSTEN. (LUC. XVI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum. » Et reliqua. Usus sacrae Scripturae est, ut aliquando juxta litteram sic quaedam facta commemoret, ut tamen intellectum spiritualem in eis requirat, aliquando vero solummodo 118.0646D| per similitudinem quaedam proferenda commemoret, ut audientis animum ad intelligendum invisibilia emolliat. Quod in Evangelio frequentius invenitur, ubi ex praecedenti admonitione similitudo nascitur, et ex eadem similitudine admonitio subinfertur: Quod utrumque in hac similitudine cognoscimus, si praecedentia et subsequentia diligentius consideremus. Nam cum accessissent publicani et peccatores ad Jesum ut audirent illum, et murmurarent Scribae et Pharisaei, ut supra evangelista retulit, proposuit eis similitudinem centum ovium, et unius perditae et inventae. Deinde adjunxit similitudinem decem drachmarum, gaudiumque dixit esse in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. Tertiam quoque addidit 118.0647A| similitudinem de prodigo filio, qui dissipavit substantiam suam cum meretricibus: postea vero quam egere coepisset, misericorditer ac benigniter a Patre susceptus est. Ubi cum ostendisset peccatores conversos non solum non esse contemnendos, sed etiam recipiendos, ut animos discipulorum ad misericordiam provocaret, conversus ad illos, dixit: « Homo quidam erat dives, et habebat villicum. » Ex qua similitudine exhortatio nata est, cum illa finita, dicitur:
« Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. » Et reliqua. Sed quia haec per similitudinem dicta sunt, quid spiritualiter significent, breviter commemorare libet. Spiritualiter, homo iste Deus omnipotens est, de quo scriptum est: « Homo 118.0647B| est, et quis cognoscet eum? » (Jer. XVII.) Et, ecce veniet Deus et homo de domo David. Qui bene dives esse dicitur, quia apud illum sunt « omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Col. II). » Cujus divitiarum magnitudinem nec ille considerare valebat, qui postquam ad tertium coelum ductus fuerat, dicebat: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! » (Rom. XI.) Illius villici nos sumus quos ad imaginem et similitudinem suam creavit, quibus etiam sensum et intellectum praebuit. Villicus enim a villa nomen accepit, qui alienae villae curam habere dignoscitur, quem nos oeconomum, vel divulgato sermone dispensatorem possumus appellare. Et revera magnas suas divitias Deus omnipotens 118.0647C| nobis commisit, quando rationalem sensum et intellectum communem cum angelis prae caeteris creaturis tribuit. Male autem divitias Domini nostri dispensamus, quando sensum discretionis, quem ad usum boni accepimus, in usum convertimus vitiorum. Diffamamur autem apud Dominum, quod dissipemus bona ipsius, quia non solum corda nostra conspicit, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, ut videat, si est intelligens, aut requirens Deum, sed etiam ab angelis deputatis nostra opera die noctuque illi nuntiantur, sicut viro justo ab angelo dictum est: « Cum oraretis, ego obtuli orationes vestras ante Deum (Tob. XII). » Sive certe diffamamur apud Dominum nostrum, quando ex nobisipsis malam opinionem damus, in tantum, ut pudorem vel reverentiam 118.0647D| piis mentibus ingeramus, ut simus de illis, quibus ait Apostolus: « Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes (Rom. II). » Sed nunquid semper male divitias Domini tractabimus? Non. Audi sequentia.
« Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae. Jam enim non poteris villicare. » Dupliciter nos vocat Deus in praesenti ad poenitentiam, et in futuro ad judicium. Vocamur ergo ad reddendam rationem villicationis nostrae, cum de praesenti vita ad ejus judicium ducimur, ubi non solum de opere, sed etiam de otioso sermone rationem reddituri sumus. Et posthaec non poterimus villicare, quia post mortem, ut ait Salomon, « nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia 118.0648A| apud inferos erit (Eccle. IX). » Unde per Psalmistam Deo dicitur: « In inferno autem quis confite bitur? » (Psal. VI.) Subauditur, nullus. Quibus exemplis territi, imitemur villicum, qui in futuro sibi prudenter praevidit, dicens intra se:
« Quid faciam, quia Dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. » Fodere rusticorum est, mendicare confusionis. Fodiendo enim agitur, ut species terrae, quae infra latet, extra appareat: et quae exterius apparet, deorsum jaciatur. Quid autem per fossionem, nisi confessio peccatorum designatur? Sicut ergo fodiendo terrae speciem vertimus, ita vomere compunctionis corda nostra 118.0648B| exarantes, peccata quae interius latent, per confessionem aperimus. Et inde ea ante oculos Domini abscondimus, quod per cordis compunctionem ea ministris Dei confitendo pandimus, sicut voce poenitentis in psalmo legitur: « Delictum meum cognitum tibi feci (Psal. XXXI). » Et iterum: « Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Ibid.). » Unde in lege figuraliter praecipitur, ut Israelitae pergentes in itinere paxillos juxta balteos ferrent, et egressi ad requirenda necessaria naturae, fodientes in terram stercora humo operirent (Deut. XXIII). Sicut ergo per paxillos cordis compunctio, sic per stercora peccata designantur, dicente propheta: « Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I). » Jubemur ergo 118.0648C| paxillos habere juxta balteos, ut quotidiana peccata quotidiana poenitentia et compunctione fodiendo cooperiamus. Mendicare enim, ut diximus, confusionis est, maxime illo pessimo genere mendicandi, quo fatuas virgines legimus mendicasse, quando prudentibus dixerunt (Matth. XXV): « Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. » Quibus dictum est: « Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. » De quo genere pessimo mendicandi etiam per Salomonem dicitur: « Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX). » Ait ergo villicus: « Fodere non valeo, mendicare erubesco. » Quia post mortem nec fructuosam poenitentiam de malis agere licebit, nec in bonis exercere, 118.0648D| sicut voce sapientiae per Salomonem de reprobis dicitur: « Invocabunt me, et non exaudiam. Mane consurgent, et non invenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, nec acquieverint consiliis meis, et detraxerint universae correptioni meae (Ibid. I). » Igitur quia in die judicii nullus locus poenitendi, corrigendi vel emendandi esse poterit, ut diximus, necesse est ut dum in hoc saeculo sumus et vivimus, et nobis vacat, secundum Apostolum, « dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Gal. VI). » Unde nos Dominus in Evangelio admonet, dicens: « Currite dum lucem habetis ut non tenebrae vos comprehendant (Joan. XIII). » Et 118.0649A| per Prophetam: « Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isa. LV). » Hinc et Apostolus ait: « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos, sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta (I Cor. VI). » Et Salomon: « Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare (Eccle. IX). » Ante enim omnia, et super omnia, diem mortis ante oculos ponere debemus. Facile namque contemnit omnia, qui se semper 118.0649B| cogitat moriturum. Unde per eumdem sapientem dicitur: « In die malorum ne immemor sis bonorum (Eccle. XI). » Et iterum: « In omnibus viis tuis memorare tua novissima (Eccle. VII). »
« Convocatis itaque singulis debitoribus Domini sui, dicebat primo: Quantum debes Domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam et sede, cito scribe quinquaginta. Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Dixitque illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. » In hoc villico, quem dominus de villicatu ejiciebat, non omnia debemus ad imitandum assumere. Neque enim aut dominis, aut extraneis fraudem aliquam facere debemus, ut inde eleemosynas faciamus, sed, ut superius 118.0649C| diximus, ista per similitudinem dicuntur, ut intelligamus quia si laudari potuit is qui fraudem fecit, eo quod in futurum sibi prudenter praeviderit, multo magis nos laudabiliores erimus, si de propriis substantiis largas eleemosynas fecerimus: et dum in praesenti vivimus, in futurum nobis prospexerimus, sicut etiam de judice iniquitatis, qui interpellabatur a vidua, comparationem duxit ad judicem Dominum, cui nulla ex parte judex iniquus conferendus est, κἀδος enim Graece, Latine mensura est, tres urnas continens. Corus vero triginta modiis impletur. Quod ergo de centum cadis olei quinquaginta, et de centum coris tritici octoginta a debitoribus scribere fecit, hoc insinuat, quia omnis qui de praeteritis peccatis poenitentiam agit, non solum in se peccantibus clementer 118.0649D| dimittere debet, sed etiam ex substantiis juste acquisitis eleemosynas erogare, nec solum decimas et primitias, ut in lege praeceptum est, dare, sed ex reliqua parte indigentibus ministrare. Vel certe dimidium rerum suarum tribuere, sicut fecit Zachaeus, qui, cum suscepisset Dominum Jesum in domum suam, ait: Dimidium rerum mearum do pauperibus, et si quid alicui tuli, in quadruplum restituam (Luc. XIX).
« Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset. Quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. » Non laudavit dominus villicum iniquitatis, quod fraudem fecerat, sed quod sibi in futurum prudenter praeviderit, ut nos ejus exemplo discamus, non hic habere 118.0650A| manentem civitatem, sed futuram toto desiderio inquirere (Hebr. XIII). Filii saeculi dicuntur, qui hoc saeculum mente et desiderio inhabitant. Sicut enim filii lucis dicuntur, qui inaccessibilem lucem, id est Deum toto corde diligunt: sic filii saeculi hujus vocantur, qui in saeculi hujus amore radices cordis plantaverunt, in quibus voluntas esset sine fine vivendi, teste Petro apostolo, qui ait: Cujus quis opera facit, ejus filius appellatur. Ergo « filii saeculi, prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt, » quia cum illi sint callidi, astuti et ingeniosi, deceptores, duplices animo, isti econtrario simplices, humiles, puri, benigni, nescientes malum pro malo reddere: et sicut isti simplices sunt in malo, prudentes vero in bono, sic illi sapientes sunt ut faciant mala, 118.0650B| bene autem facere nesciunt. De quibus Dominus ait: « Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobis ipsis prudentes (Isa. V). » Qui recte in generatione sua prudentes dicuntur, quia tales non in generatione Dei, sed in sua computantur, quia prudentia hujus saeculi stultitia est apud Deum. De qua prudentia Paulus apostolus ait: « Prudentia carnis mors est (Rom. VIII). » Non enim de illis dicitur: « Generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI), » sed potius inter eos enumerantur, de quibus scriptum est: « Generatio prava et adultera (Matth. XII). » At vero de prudentia filiorum lucis dictum est: « Illa autem quae sursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, in bonis consentiens (Jac. III). » Finita autem similitudine, 118.0650C| pius Dominus ad nostram admonitionem sermonem convertit, dicens:
« Et ego dico vobis: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. » Quam sententiam quidam ita intelligendam putavere, ut aliena rapere et inde pauperibus tribuere, hoc esset amicos facere de mammona iniquitatis. Quod quantum sit absurdum et a religione alienum manifeste patet. Non enim Deus omnipotens aliena rapere jubet, qui propria praecepit largiri: nec dignatur de rapinis eleemosynam suscipere, qui per prophetam clamat: « Qui offert sacrificium de substantiis pauperum, quasi qui victimat in conspectu patris sui filium (Eccli. XXXIV). » Unde per quemdam sapientem dicitur: 118.0650D| Unus aedificans, et alter destruens: unus orans, et alter maledicens: cujus vocem exaudivit Deus? Mammona Hebraice vel Syriace, Latine divitiae interpretantur, quia Punice mammon lucrum dicitur. Mammona ergo iniquitatis, istae divitiae vocantur, etiam ex justitia acquisitae, et quae ex jure parentum succedunt, quia cum labore acquiruntur, et cum magna sollicitudine custodiuntur, et sine iniquitate aut vix aut raro haberi possunt. Jubet ergo Dominus amicos facere de mammona iniquitatis, id est de divitiis cum labore acquisitis eleemosynam dare, ut, secundum quod ait Apostolus, in praesenti vita pauperum inopiam divitum abundantia suppleat; ut iterum in alia vita divitum inopie pauperum abundantia 118.0651A| sit consolatio (II Cor. VIII). Amici, quos de mammona iniquitatis facere jubemur, pauperes sunt et indigentes, quos Deus permisit egere ad illorum purgationem et nostram probationem. Quos nobis amicos facimus, quando eorum nuditatem operimus, esuriem reficimus, sitim exstinguimus, et in omnibus eorum necessitatibus subvenimus. Qui nos recipere dicuntur in aeterna tabernacula, quia ille pro eis nos recepturus est, qui ait: « Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus et in carcere, et visitastis me (Matth. XXV). » Et illis dicentibus: « Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus; et sitientem, et dedimus tibi 118.0651B| potum; hospitem, et suscepimus te; nudum, et cooperuimus te; infirmum et in carcere, et venimus ad te? (Ibid.) » respondet: « Amen dico vobis, quandiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Ibid.). » Hos amicos quia noluit habere ille dives, non in aeterna tabernacula, sed in aeterna poena positus, aiebat: « Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI). » Aeterna tabernacula diversae retributiones sunt meritorum, quod Dominus alibi declarat, dicens: « In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). » Audiat ergo hoc dives, audiat Christianus, discat tribuere minima, ut possit accipere 118.0651C| magna. Quia « qui in minimo fidelis est, ut Dominus ait, et in magno fidelis erit (Luc. XVI). » Discat dare transitoria, ut mereatur accipere aeterna. Suscipiat pauperem in domum suam, ut suscipi mereatur a Christo in tabernacula sua. In his tabernaculis locum sibi optabat invenire, qui dicebat (Psal. XIV): « Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? » Cui divina voce protinus respondetur: « Qui ingreditur sine macula et operatur justitiam, qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit; 118.0651D| qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit; qui facit haec, non movebitur in aeternum (Ibid.). » « Beatus enim, » ait Propheta, « qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL). » Nam quantum virtus eleemosynae valeat, Dominus manifestat, dicens: « Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis (Luc. XI). » Et iterum: « Cum facis prandium aut coenam, noli invitare eos qui te reinvitent, sed voca pauperes, et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi (Luc XIV). » Et alibi: « Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III). » Unde justi viri voce dicitur: « Fiducia magna erit coram summo Deo 118.0652A| eleemosyna, in omnibus facientibus eam (Tob. IV). » Et iterum: Fili, « eleemosyna a morte liberat (Tob. XII), » et non patitur hominem intrare in tenebras. Et rursum: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum cui tradas eam. Et pauperes ergo juxta possibilitatem suam eleemosynas tribuere debent. Unde bonus pater erudiens filium suum, ait: Fili, « si multum tibi fuerit, abundanter tribue: » si autem exiguum, etiam exiguum libenter impartire (Tob. IV). Neque enim apud justum judicem excusatio de eleemosyna erit, quando etiam pro calice aquae frigidae mercedem se promisit daturum (Matth. X). Aliter: Quidam autem hanc similitudinem in Paulo apostolo impletam intelligi volunt hoc modo: Homo iste Deus omnipotens est, qui habuit villicum, 118.0652B| scilicet Paulum apostolum, cui divitias suas dispensandas commisit, quando secus pedes Gamalielis legis doctoris, juxta veritatem paternae legis eum erudivit. Sed male divitias Domini sui tractavit, quando legem carnaliter intelligens, Christianos persecutus est intantum, ut acciperet epistolas a principibus sacerdotum, ut quoscunque inveniret hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. Diffamatus est autem apud Dominum suum, quando dictum est de eo: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem; et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. Cumque fama persecutionis ejus ad Dominum ascendisset, pergente eo Damascum, vocavit illum Dominus suus de coelo, 118.0652C| et ait illi: « Saule, Saule, quid me persequeris? » (Act. IX.) Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Quod est dicere: « Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae, jam non poteris villicare (Luc. XVI), » id est judaizare. Ac si diceretur: Quia usque hodie legis doctor fuisti carnaliter, discipulus veritatis incipies esse spiritaliter. Villicus dicitur, qui super alienam villam curam gerit. Super alienam quippe villam curam gerebat Paulus, quando legem per Moysen datam carnaliter docebat. Sed ablata est ab eo villicatio, quando carnalis lex non carnaliter, sed spiritualiter ei intelligi praecepta est. « Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? » (Luc. XVI.) Quasi diceret: 118.0652D| Quid faciam, quia magister fui in carnali doctrina legis, et villicus et discipulus cogor esse et operarius spiritalis legis? « Fodere non valeo (Ibid.). » id est doctrinam legis perscrutari per memetipsum nequeo. « Mendicare erubesco (Ibid.), » quia fidem Christianitatis ab Anania, quem discipulum habui, discere vereor. « Scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me Christiani in domos suas (Ibid.), » quos persecutus sum. Vocavitque duos debitores Domini sui, Judaeorum scilicet populum et gentium, qui ambo sub debito seu jugo peccati constricti tenebantur, sicut ait Apostolus (Rom. XIII): « Non enim est distinctio Judaei et Graeci. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. » Et 118.0653A| uni praecepit de centum cadis olei, quinquaginta: et alteri de centum coris tritici, octoginta scribere. Octogenarius numerus ad fidem resurrectionis pertinet, quia Dominus Jesus Christus octava die a mortuis resurrexit. Quinquagenarius ad poenitentiam, quoniam quinquagesimus psalmus in poenitentiam est decantatus. Et quinquagesimus annus in lege Jubilaeus est dictus, id est annus remissionis. Judaeorum ergo populo de centum coris tritici octoginta scribere fecit, quia resurrectionem Christi eum credere docuit. Gentilem vero de centenario ad quinquagenarium vocavit, quia per poenitentiam pristina mala illius corrigere, et Deo appropinquare docuit. « Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset (Luc. XVI), » videlicet Paulum 118.0653B| apostolum, ex persecutore praedicatorem factum, in doctrina factum, in doctrina et praedicatione magnificavit, dicens de illo ad Ananiam: « Vade, quia vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus, et filis Israel (Act. IX), » impleta prophetia, quam Jacob olim, cum benediceret filios suos, prophetavit, dicens: « Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia (Gen. XLIX). » De tribu autem Benjamin Paulus apostolus fuit, ut ipse testatur. Qui velut lupus rapax in persecutione Christianorum exarsit. Mane comedit praedam, quia in adolescentia Ecclesiam Dei persecutus est. Vespere divisit spolia, quia postquam ad fidem Christi conversus est, eos quos, de potestate diaboli victor obtinuit, 118.0653C| ad praedicandam fidem, quam prius persecutus fuerat, in diversas nationes destinavit.
HOMILIA CXXII. DOMINICA UNDECIMA POST PENTECOSTEN. (LUC. XIX). « In illo tempore: Cum appropinquaret Jesus Jerusalem, videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses, et tu. » Et reliqua. In hujus lectionis serie Dominus Jesus Christus utramque suam naturam commendat, divinam scilicet et humanam. Humanae quippe naturae indicium est, cum periturae civitati usque ad fletum compatitur: divinae, cum eidem civitati, quae ventura erant, ut Deus praedicit. Quasi homo templum ingressus 118.0653D| est, sed quasi Deus vendentes et ementes de illo ejecit, dicens: « Domus mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI). » Quantum autem de salute hominum gaudeat, quantumve de eorum perditione doleat, in exordio hujus lectionis demonstrat, cum perituram civitatem intuens, flevit super illam, dicens: « Quia si cognovisses, et tu. » Flevit, non pulchritudinem domorum, non altitudinem turrium, non aedificia murorum, sed metaphorice homines. Dicitur autem et a flente Domino: « Quia si cognovisses, et tu, » ubi subaudiendum est, quia si cognovisses mala quae tibi imminent, fleres, quae modo, quia nescis cito peritura, exsultas. Intenta enim solummodo in prosperitatibus, quae praesentialiter 118.0654A| ei affluebant, quod futurum erat, minime praevidebat. Unde et a Domino dicitur: « Et quidem in hac die tua, quae ad pacem sunt tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. » Quasi enim in die sua pacem habebat, cum extollebatur in honoribus, gloriabatur in facultatibus, laetabatur in fecunditate prolis, et ideo periculum, quod sibi venturum erat, nullo modo agnoscebat. Quae autem illi ventura essent, Dominus brevi sermone comprehendit, cum adjungit:
« Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo: et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt; et non relinquent in te lapidem super lapidem. » Dies venturos dicit, tribulationis 118.0654B| et angustiae, calamitatis et famis, obsidionis et mortis. Inimicos Romanos nominat principes, qui eamdem civitatem vallo circumdantes, undique coangustaverunt, et eam ad litteram prostraverunt, et filios ejus necaverunt. Quae omnia, qualiter civitati contigerint, Josephus historiographus Hebraeorum pleniter narrat. Sed propter simpliciores, qui fortassis praefati viri historiam ignorant, ex multis pauca commemoranda sunt. Post Domini enim ascensionem, post necem Jacobi, qui justus est appellatus, Judaeorum populo in malitia perseverante, suscitavit adversus eos Dominus duos Romanorum principes, Vespasianum scilicet et Titum, patrem et filium, justo Dei judicio agente, ut qui patrem et filium negaverant, a patre et filio necarentur. 118.0654C| Cumque Judaeorum regionem Romanus vastaret exercitus, imminente solemnitate paschali, cucurrit omnis populus in civitatem quasi vir unus; justo Dei judicio exigente, ut qui in paschali solemnitate Christum occiderant, in eadem solemnitate obsidionibus circumdarentur. Nam repente ab hostibus vallata est urbs, ita ut nullus ingredi aut egredi posset, et tandiu obsessa, quoadusque omnia quae secum ad edendum detulerant, consumpta viderentur. Quae autem extra civitatem reliquerant, omnia Romanus vastaverat exercitus. Longa ergo obsidione afflicti, multo gravius fame interius, quam ab hostibus premebantur exterius. Quod idem historiographus ostendit, cum dicit dirae et diuturnae famis inopia etiam delicata viscera aruisse intantum, 118.0654D| ut nonnulli nec ab ipsis calceamentis edendis se abstinuerint. Alii quisquilias feni veteris et purgamenta frumenti dentibus ruminanda tradebant. Nonnulli portarum indumenta detrahebant, ut hoc saltem edulio famis inopiam temperarent. Si quis autem pro colligendis herbis urbem egredi voluisset, quasi qui ad Romanos fugere vellet, tenebatur. Mensam vero nullus ex more apponere audebat, sed propria quasi furtiva edebant. Nam quidquid ad verecundiam vel pudorem naturalem pertinet, in hac necessitate contemnebatur, quia hoc totum sibi vendicaverat fames. Denique et mulieres de virorum manibus, et filii de parentum, et (quod infelicius est) matres a faucibus filiorum suorum cibos abstrahebant. 118.0655A| Nulla senibus pro canitie reverentia, nulla parvulis pro innocentia miseratio servabatur, sed verberabantur senes, si cibum occultare voluissent. Sparsis etiam crinibus mulieres per plateas trahebantur, cibum celare tentantes. Jacebant autem per plateas juvenum corpora, magis fame quam aetate consumpta. Sepelire autem mortuorum corpora, nec morientium multitudo, nec virium debilitas permittebat. Multi enim, dum charorum corpora sepelire vellent, spiritus emittebant. Cumque fetor intolerabilis de mortuorum cadaveribus in civitate crescere coepisset, extra muros eadem ejiciebant. Et cum quadam die Titus, quem pater Romam reversus in obsidione Hierosolymorum reliquerat, cum militibus urbem circuiret, videns cadavera mortuorum pene muro civitatis aequari, cum ingenti gemitu elevatis 118.0655B| oculis in coelum, Deum invocat testem, hoc suum opus non esse. Conversusque militibus ait: Arbitror, quia si ab hac pestilentia urbis paululum Romanus recessisset exercitus, aut aquis diluvii necarentur, aut Sodomitanis ignibus cremarentur, aut certe hiatu terrae absorberentur. Et cum in proximo recessurus esset, iterum adversus civitatem confortat milites, custodias munit, armat exercitum, et super haec omnia mala praedones ex ipsis viris consurrexerant, qui ab ipsis faucibus, ut ita dixerim, cibos rapiebant. Et si cujuspiam fores clausas vidissent, indicium esse credebant, quod intus positi ederent: et repente confractis foribus insilientes, quidquid invenire poterant, rapiebant. Sed quia longum est 118.0655C| inumerare omnia mala, quae Judaeis pro effusione Dominici sanguinis contigerunt, qualiter eadem civitas capta sit, breviter commemorandum videtur. Erat enim quaedam mulier Maria nomine, Eleazari filia, nobilis genere, facultatibus dives, haec cum caetera multitudine ad diem festum convenerat: cumque diuturna obsidione omnia quae secum detulerat consumpsisset, et jam delicata viscera fames torqueret, contra ipsam agitur naturam. Erat enim sub uberibus parvulus filius, hunc ante oculos suos constituens, ait: Infelicissima mater, o infelicior fili, in bello, fame et direptione praedonum, cui te reservabo? Nam et si vita sperari posset, jugo tamen Romanae servitutis urgemur. Veni ergo, o mi nate, esto matribus saeculi fabula, praedonibus furor. 118.0655D| Et haec dicens, filium jugulat, partem igne torrens comedit, et partem in posterum reservavit. Cumque ob odorem adustae carnis praedones ex more affuissent, mortem minari coeperunt, nisi quos absconderat, ostenderet cibos. At illa truculento vultu ex ipsis praedonibus tristior, partem, ait, optimam vobis reservavi. Et haec dicens, membra quae supererant detexit infantis. Cumque praedones stupefacti tantum facinus pertimuissent, ait: Meus est partus, meus filius, meus est cibus et facinus, mecum edite. Nam ego prior comedi, quae genui. Nolite esse aut matre religiosiores, aut femina molliores. Quod si vos pietas vincit, exsecramini meos cibos. Ego quae talibus pasta sum, ego his iterum pascar. At illi dolentes, 118.0656A| quod miserae matri ex omnibus facultatibus hoc solummodo reliquissent, perpetratum facinus nuntiaverunt urbi. Factus est clamor magnus in civitate dolentium atque lugentium, et in ipso clamore apertis portis, ingressus est Titus cum Romano exercitu, alios gladio trucidavit, alios igne combussit, juvenes quoque in captivitatem destinavit. Ipsam vero urbem a fundamentis ita destruxit, ut juxta Domini vocem, non relinqueretur in ea lapis super lapidem. In cujus destructione impletum est quod Dominus olim figurate per Ezechielem prophetam praedixerat, dicens: « Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et duces eum per caput tuum et barbam, et tertiam partem igni combures, et tertiam 118.0656B| partem gladio concides, tertiam vero partem in ventum disperges, et evaginabo gladium meum post eos (Ezech. V). » Concordat autem hujus historiographi descriptio cum verbis Salvatoris, qui cum moenia civitatis vidisset, ait: Cum videritis civitatem hanc ab exercitu circumdari, scitote quia prope est desolatio ejus. « Tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Luc. XXI). » Et alibi legimus, quia cum discipuli ostendissent ei aedificia civitatis, dixit: Videtis haec omnia? Amen dico vobis, « non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur (Marc. XIII). » Ex qua autem causa ruina praedictae civitati contigerit, Dominus manifestat, cum adjungit: « Eo quod non cognoveris tempus visitationis 118.0656C| tuae. » Hanc quippe Dominus per incarnationis suae mysterium visitavit, quando excelsus Deus humilis homo inter homines apparens, multa signa et miracula ostendit. Quam visitationem optabat videre, qui dicebat: « Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo (Psal. CV). » Hanc etiam in proximo prospexerat, qui aiebat: « Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae (Luc. LXVIII). » Sed tempus visitationis suae superba civitas non cognovit, quia quem hominem vidit, Deum credere despexit. Ad cujus duritiam incredulitatis convincendam, etiam aves coeli in testimonium deducuntur, cum per Prophetam dicitur: « Milvus in coelo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt 118.0656D| tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit judicium Domini (Jer. VIII). » Et iterum: « Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui, Israel autem me non cognovit, populus meus me non intellexit (Isa. I). » Nec solummodo per praesentiam suae incarnationis eam visitavit, sed post suam ascensionem multa signa et portenta, ut eorum cor ad poenitentiam emolliret, ostendit. Nam ut idem historiographus refert, cum quamdam festivitatem celebrarent, subito commotione facta in populo Judaeorum, triginta millia ex eis se mutuo interfecerunt. Nocte vero quadam sera templi Domini, quae vix a viginti viris moveri poterat, sponte reserata est. Die quadam vitula sacrificiis admota, 118.0657A| enixa est agnam. Media namque nocte ita lux in templo clara refulsit, ut a nonnullis media dies esse putaretur. Quod cernentes ignari, aestimabant sibi prospera esse ventura. Sed sapientes minime latuit interitum civitatis significari. In die quoque sancto Pentecostes, sacerdotibus sacrificia offerentibus, auditae sunt voces in templo dicentium: Transeamus ex his sedibus. Duobus autem annis ante obsidionem, cum ad celebrandam quamdam festivitatem Hierosolymis convenissent, quidam Ananiae filius, nomine Jesus, repletus Spiritu clamare coepit: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, saeculi. Vox super Hierosolymam et templum, vox super sponsos et sponsas. Cumque verberibus hunc compescere vellent, magis ac magis clamabat. Et 118.0657B| cum inter manus flagellantium spiritum exhalaret, ait: Vae vae Hierosolymis. Stella quoque per omnia gladio similis per integrum annum super Hierosolymam pependit, interitum civitatis indicans. Et currus igneus, et equi ignei visi sunt per aera ferri, et multa alia misericors Dominus, ut eorum cor ad poenitentiam provocaret, ostendere dignatus est. Sed « illis secundum duritiam et impoenitens cor thesaurizantibus iram sibi in die irae (Rom. IV), » « missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et eorum civitatem succendit (Matth. XXII). » Quorum interitus etiam in libris Regum praefiguratus est, quod Elisaeo ascendente de Galgalis, pueri parvuli illudebant ei, dicentes: « Ascende calve, ascende calve (IV Reg. II). » At ille maledixit eos in nomine Domini, et statim 118.0657C| egressi sunt duo ursi de saltu, et devoraverunt ex illis quadraginta duos pueros. Elisaeus enim figuram Domini tenuit. Qui cum in Calvariae loco crucifixus esset, pueriliter illuserunt ei Judaei, dicentes: « Si Filius Dei est, descendat de cruce et credimus ei (Matth. XXVII). » Et iterum: Flectentes genua, dixerunt: « Ave, rex Judaeorum (Ibid.). » Sed illis credere nolentibus, post quadraginta duos annos egressi sunt duo ursi de sylvis gentium: Vespasianus scilicet et Titus, qui eumdem populum variis cladibus dilaniaverunt intantum, ut idem historiographus commemoret undecies centena millia in obsidione civitatis esse mortua, centum quoque millia juvenum in captivitate esse dispersa.
« Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes 118.0657D| et ementes de illo. » Cum Dominus ruinam civitatis praedixit, « et ingressus in templum, vendentes et ementes de illo ejecit, » ostendit quia maxime ruina templi ex culpa sacerdotum venit. Ipsi namque, qui in populo doctores et ductores esse debuerant in bonum exemplum, facti sunt in malum. Ad hoc enim in templo residebant, ut eos qui munera dabant, vanis favoribus extollerent; et qui dare nolebant, variis modis affligerent. Avaritiae quoque suae consulentes, quoddam ingeniosum invenerant, et filiis Israel de longinquo venientibus persuadebant, ne secum hostias deferrent, ut ab illis carius emerent, quod in templo Dei offerrent. Et ob hanc causam, ut alii evangelistae testantur, oves et boves, et columbae 118.0658A| in templo Domini vendebantur. Neque enim ea quae Domino oblata erant, juxta ritum legis sacrificabant, sed aliis atque aliis venundabant. Et ut omnem occasionem non habentibus auferrent, nummularios cum aere in templo praeparatos habebant, et ideo domum orationis speluncam latronum fecerunt. Sed Dominus ingressus templum, vendentes et ementes de illo coepit ejicere, dicens: « Scriptum est, quia domus mea domus orationis est (Isa. LVI). Vos autem fecistis illam speluncam latronum. » Et his factis, « Erat quotidie docens in templo. » Sed quod ad destructionem visibilis civitatis pertinere diximus, potest moraliter et ad perituram animam referri. Flevit enim Dominus per semetipsum perituram civitatem, deflet quotidie per doctores, eos qui de bono 118.0658B| opere labuntur in malum. Frequenter namque doctores Ecclesiae eos, quos admonendo corrigere non possunt, « qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II), » condolentes deflent, sicut faciebat Paulus apostolus, qui lapsum discipulorum suorum flebat, quando dicebat: « Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Gal. IV), » vellem apud vos esse modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Et iterum: Lugeo « multos ex his qui ante peccaverunt (II Cor. XII). » Convenit autem periturae animae, quod a flente Domino dicitur:
« Quia si cognovisses et tu. » Si enim mala quae reprobis parata sunt, cognosceret, si aeterni supplicii poenas ante mentis oculos reduceret, non se falsa 118.0658C| securitate deciperet, sed potius se cum electorum lacrymis defleret. Sed cum exsultat in prosperis, gaudet in honoribus, laetatur in facultatibus, ipsa prosperitas transeuntis vitae, ante mentis oculos mala abscondit futurae poenae. Unde et bene dicitur: « Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. » Quasi enim suam diem infelix anima habet, dum in mundi facultatibus totam spem suam collocat, ac per hoc scandalum in die judicii patietur. Non praevidet siquidem futuram tribulationem, quia excaecat oculos cordis amor terrenus. Quoniam sicut pulvis oculos corporeos excaecat, ne clare videre possint, ita amor hujus saeculi et praesentes divitiae oculum mentis, ne futurum judicium valeat cavere. Talis erat ille dives, 118.0658D| qui dicebat in corde suo: « Destruam horrea mea, et majora horum aedificabo, et dicam animae meae: Anima, multa bona habes reposita per annos plurimos, epulare (Luc. XII) » ergo et gaude. Hunc diem pro nihilo ducebat ille eximius propheta Jeremias, qui dicebat: « Diem hominis non concupivi (Jer. XVII). » Et Paulus apostolus hanc contempserat, cum discipulis suis aiebat: « Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die (I Cor. IV). » Quid autem mali torpenti animae venturum sit, manifestatur cum subditur:
« Quia venient dies in te, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique et ad terram consternent te, et filios tuos qui in te sunt. » Dies tribulationis 118.0659A| miserae animae veniunt, quando dolore mortis constringitur, quae in praesenti vita male gaudebat, et tunc incipiet secum rixari et dicere: Quare in malis operibus memetipsam dilatavi? Quare ex praeteritis peccatis poenitentiam non egi? Cur in bonis operibus memetipsam non exercui? Tunc, inquam, incipiet poenitere, cum nullus fructus poenitentiae remanebit, sed sola districtio vindictae. Inimici vero ejus nulli pejores quam immundi spiritus sunt, de quibus se eripi cupiebat Psalmista, cum dicebat: « Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et eripe me de operantibus iniquitatem (Psal. LVIII). » Quam vallo circumdant, et undique coangustant, quando egrediente anima a corpore, mala quae commisit enumerant, et ipsos habet exactores 118.0659B| in poena, quos habuit persuasores in culpa. Tunc enim infelix anima consternitur ad terram, quando a carne, quae terra et cinis est, soluta, ad poenam ducitur, vel quidquid virtutis se habere putat, amittit. Filios, aliquando bonas, aliquando malas cogitationes accepimus. De bonis legimus: « Et vide filios filiorum tuorum (Psal. CXXVII). » De malis autem hic dicitur:
« Et ad terram consternent te. » Valde autem terribile est quod subinfertur: « Et non relinquent in te lapidem super lapidem. » In destructione autem civitatis lapis super lapidem non relinquitur, quia in damnatione perversae animae, non solum de malis operibus, sed etiam de perversis cogitationibus ratio exigetur. Et ideo necesse est ut dum in hoc saeculo sumus et vivimus et nobis vacat, non solum 118.0659C| a malis abstineamus, sed etiam bonum in omnibus operari studeamus. Ante omnia autem diem mortis ante oculos ponamus, quia facile contemnit omnia qui se semper cogitat moriturum. Unde Salomon hortatur, dicens: « In omnibus operibus tuis memorare novissima tua (Eccli. VII). » Et iterum: « In die malorum ne immemor sis bonorum (Eccli. XI). » Et: « quodcunque potest manus tua facere, instanter operare (Eccle. IX). » Hinc pius Dominus, quia hic patienter exspectat, et districte nos in judicio judicabit, si conversi non fuerimus, nos admonere dignatus est, cum dixit: « Currite dum lucem vitae habetis, ne tenebrae vos comprehendant (Joan. XII). » Et item: Concorda cum adversario tuo. Et Apostolus: « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (I Cor. 118.0659D| II). » Cur autem infelici animae haec mala contigerint, manifestatur cum dicitur: « Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. » Tempus visitationis in praesenti est vita, ubi nos Deus omnipotens variis modis visitare dignatur, aliquando admonendo leniter, aliquando minando terribiliter, aliquando prosperis, aliquando adversis. Sed tempus visitationis suae perversa anima non cognoscit, quando nec in prosperis humilitatem, nec in adversis servat patientiam, quia nec peccata perpetrare metuit, nec perpetrata fletibus punit. Quod autem subjungitur: « Et ingressus templum, coepit ejicere vendentes et ementes de illo, » hoc quotidie in Ecclesia fieri cernitur. Templum Dei spiritaliter Ecclesia est, quae domus orationis 118.0660A| dici potest, dum quotidie Deo mundas orationes offerre non cessat, dicens cum Psalmista: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). » Qui enim spiritalia dona quae gratis acceperunt, aut propter praemium, aut propter temporalem laudem tribuunt, venditores sunt. In quibus autem maxime hoc negotium fiat, alius evangelista manifestare curavit, dicens quod in templo oves et boves et columbae vendebantur. Per bovem praedicatores significantur, Domino dicente ad Moysen: « Non arabis in bove simul et asino (Deut. XXII), » hoc est noli conjungere in praedicatione sive doctrina prudentem cum stulto. Et iterum: « Non alligabis os bovi trituranti (I Cor. IX). » Quod exponens Paulus apostolus ait: « Nunquid de bobus cura est Domino? » 118.0660B| (Ibid.) Non. Sed propter nos haec scripta sunt. Quicunque ergo verbum Dei ideo in Ecclesia praedicat, ut solummodo humanam gloriam aut temporale praemium accipiat, quasi bovem venalem in templo minat. Per ovem mitissimum animal innocentia designatur. Et qui Deo sanctitatem, vel ab hominibus laudetur ostendit, quasi ovem venalem in templo inducit. De quibus Dominus dicit: « Omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus (Matth. XXIII). » Et alibi: « Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI). » Per columbam vero Spiritus sancti gratia figuratur, quod ipse manifestare dignatus est quando super baptizato Domino in specie columbae apparuit. Igitur qui gradum ecclesiasticum, aut manus impositionem, per quam Spiritum 118.0660C| sanctum credimus dari, ideo tribuit, ut temporale lucrum acquirat, quasi columbam venalem in templo portat, id est in Ecclesia, non considerans illud quod Dominus ait: « Gratis accepistis, gratis date (Deut. XVI). » De quibus scriptum est: « Ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt (Job XV). » Et item: Non accipias in judicio personam pauperis, quia munera obcaecant oculos sapientium, et verba rectorum subvertunt (Deut. XVI). Tales enim Dominus a templo suo ejecit, quia quamvis in praesenti saeculo corpore Ecclesiae conjuncti videantur, tamen in die judicii ab Ecclesia separabuntur, quando illis dicetur: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). » Non solum Dominus 118.0660D| vendentes de templo ejecit, sed etiam ementes, quia non solum illi rei sunt, et ab Ecclesia alieni, qui spiritalia dona vendunt, sed etiam qui emunt, quod carius vendere possint. Unde magna et sancta synodus decrevit, etiam laicum, si in hujusmodi negotiis mediator fuerit, ab Ecclesia alienum fieri. Tales domum speluncam latronum faciunt, quia in eo quod spiritalia dona vendunt, abominabilem fructum faciunt. De quibus ait Salvator: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro (Joan. XX). » Quod vero subjungit: « Et erat docens quotidie in templo. » Hoc semper agit in Ecclesia spiritaliter, quod tunc per semetipsum fecit corporaliter. Ipse enim in templo docet, cum 118.0661A| exterius per praedicatores doctrinam format, et interius cor auditoris illustrat.
HOMILIA CXXIII. DOMINICA DUODECIMA POST PENTECOSTEN. (LUC. XVIII.) « In illo tempore dixit Jesus ad quosdam, qui in se confidebant tanquam justi, et aspernabantur caeteros, parabolam hanc: Duo homines ascenderunt in templum. » Et reliqua. In multis locis sacra Scriptura, quantum virtus humilitatis hominibus prosit, quantumve morbus superbiae noceat, ostendit; praecipue tamen in hac lectione, sub duorum hominum exemplo hoc Dominus declarat, pharisaei scilicet, de suis meritis inaniter se extollentis; et publicani sua peccata humiliter confitentis. Ait enim: « Duo homines ascenderunt in templum. » 118.0661B| Supra retulit Evangelica lectio, qualiter Dominus ad constantiam orandi discipulos suos hortaretur, similitudinem proposuit de judice iniquitatis, quem interpellabat quotidie quaedam vidua, dicens: « Vindica me de adversario meo, et nolebat per multum tempus (Luc. XVIII). » Post haec dicit intra se: « Et si Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec mulier, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me (Luc. XVIII). » Et taedio victus praestitit quod beneficio praestare noluerat. Sed quod omnis, qui ad adorandum accedit, non solum humanitatem in corde, sed etiam servare debet in corpore, finita similitudine dicebat ad eos, qui in se confidebant tanquam justi essent: « Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent, unus 118.0661C| pharisaeus, et alter publicanus. » Pharisaeus namque divisus interpretatur, quo nomine illi in Judaeorum populo censebantur, qui ut justiores apparerent, a caeteris se dividebant quasdam observationes et superstitiones docentes, quorum vitia Dominus in Evangelio non solum detegit, sed etiam frequenter increpat, dicens: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent quidem hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Ita et vos quidem a foris apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis iniquitate et hypocrisi (Matth. XXIII). » Et iterum: « Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecunque dixerint vobis facite, secundum vero 118.0661D| opera eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt. Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere (Ibid.). » Ex quorum numero erat iste Pharisaeus, qui cum ascendisset in templum ut oraret, dicebat: « Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. » In quo loco colligere possumus, quia quatuor modis tumor arrogantium dividitur. Primo, cum se existimat habere homo, quod non habet. Secundo, cum hoc quod habet, propria virtute se habere putat. Tertio, cum hoc quod habet, a Deo quidem se accepisse, sed proprus meritis credit. Quarto, cum caeteris despectis, 118.0662A| singulariter se habere aestimat quod habet. Quo morbo jactantiae iste Pharisaeus laborabat, qui non solum publicano humiliter oranti se praeferebat, sed etiam caeteris hominibus, dicens: « Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum. » Adhuc etiam ipsam mentis jactantiam Pharisaeus verbis aperit, cum subjungit:
« Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. » Quod ait: « Jejuno bis in sabbato, » intelligendum est in hebdomada. Ubi eorum tepiditas redarguitur, qui etiam indictum jejunium in Ecclesia violare praesumunt. Frustra tamen decimas de omnibus quae possidebat dabat, qui mentem suam in fundamento humilitatis non collocaverat. Erat enim de illis de quibus Dominus ait: « Vae vobis, 118.0662B| Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum et cyminum (Matth. XXIII; Luc. XI), » et omne olus horti; majora autem legis praetermittitis, id est judicium et aequitatem. Sollicita ergo consideratione praevidendum est, ut quotiescunque bona agimus, virtutem humilitatis in fundamento ponamus, ne si exterius inanem gloriam quaerimus, interius mercede privemur. Unde Ezechiel, cum quatuor animalium corpora describeret, ait: Erant capita animalium plena oculis ante et retro. Quoniam sanctorum actio undique circumspecta, undique debet esse munita. Ecce enim Pharisaeus iste ad referendas Deo gratias apertos oculos habuit, sed ad humilitatis custodiam clausos, cum dixit: « Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri 118.0662C| hominum. » Nos autem in eo quod bonum agimus, oculos apertos habemus, sed si de bono opere inanem gloriam quaerimus, in ea parte nihil videmus. Et quid prodest, si tota civitas munita sit, et muris undique circumdata, et unum foramen in ea relinquatur, per quod ab hostibus capiatur? Aut quid valet, si navis in medio pelagi posita, clavis et tabulis firmiter confixa fuerit, et parvum foramen in ea remaneat, per quod aquae ingrediantur, et navis demergatur? Nihil. Sic non sufficit bonum agere, nisi quis humilitatem studeat servare. Quia qui sine humilitate virtutes colligit, quasi in ventum pulverem portat. Nam humilis dicitur, quasi humi acclivis. Quam humilitatem ille habebat, qui dicebat: « Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis 118.0662D| (Gen. XVIII). » Et Dominus ad humilitatis custodiam nos provocat, cum dicit: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). » Et Salomon: « Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III). » Et Petrus apostolus: « Humiliamini sub potenti manu Dei (I Petr. V). » Hanc humilitatem habebat Psalmista, cum dicebat: « Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me (Psal. CXVIII). » Et item « Humiliatus sum usquequaque, Domine (Ibid.). » Solet enim contingere, ut cum avis laqueo capitur, sana toto corpore et integris alis, summitate parvissimae unguis teneatur. Quoniam antiquus et callidus auceps diabolus, quos per adulteria, homicidia et caetera manifesta mala capere non potest, per inanem 118.0663A| gloriam decipere conatur, ut de bono quod agunt, et sibi placeant et caeteros despiciant. Sed his de superbi Pharisaei tumore breviter dictis, ad poenitentis publicani verba veniamus. Nam subditur:
« Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. » Publicanus dicitur, qui amisso pudore publice peccat, vel qui tributa et vectigalia publice exigit. Sicut enim Pharisaeus mentis jactantiam aperuit verbis, ita et publicanus dolorem cordis in ipso situ ostendit corporis. Primo a longe stando, non audens appropinquare sanctis, a quorum consortio se peccando diviserat. Secundo, nolens oculos ad coelum levare, timens illum respicere, quem se offendisse 118.0663B| recolebat. Tertio, tundendo pectus, quod proprie illorum est, qui de peccatis erubescunt. In tunsione quippe pectoris, dolorem ostendit mentis. Sed quia nemo prae facinorum magnitudine veniam desperare debet, recte voce publicani dicitur: « Deus, propitius esto mihi peccatori. » Noverat enim illum esse, qui per Prophetam ait (Ezech. XVIII): « Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. » Et iterum: « Peccator in quacunque die conversus fuerit et ingemuerit, omnia peccata ejus oblivioni tradentur. » Imitemur ergo et nos, qui peccatis constringimur, hunc publicanum: et recolentes mala quae gessimus, longe stemus, id est a consortio sanctorum nos indignos judicemus. Respiciemus terram, id est terram 118.0663C| et cinerem nos jugiter consideremus. Tundamus pectora, ut delectatio carnalis in amaritudinem vertatur mentis. Neque enim poenitentes de venia desperemus, sed ad illum, qui veniae largitor est, humiliter accedamus, orantes cum propheta et dicentes: « Adjuva nos, Deus, salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum (Psal. LXXVIII). » Sed quia juxta vocem Salomonis (Prov. XVI): Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur, bene subjungitur: « Amen dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo, » hoc est, magis quam Pharisaeus. Iste enim se accusando justificatus est, ille se excusando reprobatur. Sicque in his adimpletum est quod alibi 118.0663D| ait: « Amen dico vobis, quia gaudium est in coelo coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. V). » Allegorice autem per Pharisaeum et publicanum, utrumque populum intelligere possumus, Judaeorum scilicet et gentium. Ergo per Pharisaeum, qui divisus interpretatur, Judaeorum populus significatur, qui in circumcisione et legalibus caeremoniis a caeteris nationibus erat divisus. Per publicanum intelligitur gentilis populus, qui a cognitione Dei alienus, absque ulla reverentia publice peccare non erubescebat, non solum in idolorum cultura, sed etiam in variis immunditiis. Sed Pharisaeus de propriis meritis confidens, reprobatus 118.0664A| est, quia sicut ait Apostolus: « Judaeorum populus volens statuere suam justitiam, justitiae Dei non est subjectus (Rom. X). » Publicanus autem vel gentilis, accepta Dei notitia, tanto citius ad veniam pervenit, quanto vehementius dolens de peccatis erubuit, Apostolo teste, qui ait: « Quod quaerebat Israel, non est consecutus, electio autem consecuta est (Rom. XI). » Sic ergo unus exaltando meruit humiliari, et alter humiliando meruit exaltari. « Superbum enim, » ait Salomon, « sequitur ignominia, et humilem spiritu sequitur gloria (Prov. XIX). » Unde et subditur:
« Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. » Sed quia simpliciter non ait: Qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur; sed cum additamento: « Omnis 118.0664B| qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur, » dicendum est, quia variis modis homines in hoc saeculo et in futuro exaltantur, et humiliantur. Alii hic et in futuro exaltantur sicut fuit rex David, Job, Ezechias, Josias et caeteri tales, qui gloriosi in hoc saeculo fuerunt, et gloriosiores in futuro. Alii hic et in futuro humiliantur, sicut sunt superbi homines, qui sunt pauperes: vel certe illi, qui in hoc saeculo de peccatis vindictam recipiunt, et in futuro ad poenam perpetuam transeunt, quales fuerunt Herodes et Antiochus, Nabuchodonosor et Pilatus, et multi tales, de quibus scriptum est: « Duplici contritione contere eos, Domine (Jer. XIX). » Nonnulli enim hic exaltantur, sed in futuro humiliantur, sicut sunt superbi divites, qui juxta Scripturae 118.0664C| vocem, ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XXI). Alii autem hic humiliantur, sed in futuro exaltantur, sicut sunt pauperes, et illi praecipue, qui propter Deum omnia sua relinquentes, semetipsos spontanea voluntate humiliant, ut in futuro a Domino exaltari mereantur. Ad quorum nos consortium perducere dignetur ille, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA CXXIV. DOMINICA DECIMA TERTIA POST PENTECOSTEN. (MARC. VII.) « In illo tempore: Exiens Jesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae. » Et reliqua. Supra retulit Evangelica lectio, qualiter Dominus fines Tyri et Sidonis appropinquans, filiam mulieris Chananitidis a daemonio liberavit. Nunc autem 118.0664D| et aliud miraculum descripturus, non frustra ipsa loca, per quae ambulavit, commemoranda putavit, dicens: « Et iterum exiens Jesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos. » Tyrus et Sidon civitates fuere gentilium, quae quondam filiis Israel in sortem datae sunt, sed ab eis minime possessae. In corde enim maris sitae, non facile ab hostibus capiuntur. In hac Tyro fuit rex Hiram potentissimus, qui Salomonem in constructione domus Domini plurimum juvit (III Reg. V). Contra quam Ezechiel propheta multa locutus est (Ezech. XXVII, XXVIII), dicens eam in corde maris sitam, divitiis locupletem, sed nec a vitiis vacuam. Nabuchodonosor quoque 118.0665A| regem Babyloniae, ad ejus destructionem festinantem describit. Decapolis autem regio est trans Jordanem, decem urbes habens, ut ipso nomine comprobatur. Nam δέκα Graece, Latine decem: πολις vero, in hoc loco civitas dicitur, ex quibus (ut diximus) nomen regionis Decapolis est compositum. Sicut ergo Tyrus et Sidon, civitates gentilium, gentilem significant populum, sic Decapolis Judaeorum, qui ad suam eruditionem decalogum legis acceperat. Quod autem ait: « Venit per Sidonem ad mare Galilaeae, » inter medios fines Decapoleos, non ipsos fines eum intrasse, sed juxta transisse significat. Quod etiam a mysterii significatione non vocat. Quasi enim fines Decapolis spiritualiter appropinquavit, quando carnem ex Judaeis assumpsit, sicut 118.0665B| dicit Apostolus: « Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est benedictus in saecula saeculorum (Rom. IX). » Non autem ipsos fines ingressus est, quia ab eis nec cognitus, nec receptus est, sicut ipse eis improperans dixit: « Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me: si alius in nomine suo venerit, ipsum suscipietis (Joan. V). » Unde per Joannem dicitur: « In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I). » Vel certe fines Decapolis appropinquavit, quando consortium humanae naturae accepit. Non autem ipsos intravit, quia communionem culpae non habuit.
« Et adducunt ei surdum, et mutum. » Surdus iste et mutus allegorice genus significat humanum, quod constat tam ex Judaeis, quam ex gentibus. 118.0665C| « Non est enim distinctio, » ut Apostolus ait « Judaei et Graeci: omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. III). » Tunc autem genus humanum obsurduit, quando in primo parente verbis serpentis auditum aperuit. Post surditatem tunc loquendi officium perdidit, quando a laude Dei cessavit. « Non est enim speciosa laus, » ut ait Scriptura, « in ore peccatoris (Eccli. XV). » Hi autem, qui surdum et mutum Domino ad curandum adducunt, patriarchas et prophetas significant, qui spiritaliter Domino aegrotum ad sanandum detulerunt. Quia ad ejus liberationem, non solum Domini incarnationem praedixerunt, sed etiam totis viribus eam optaverunt. Unde et subditur: « Et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. » Manus Domini in Scripturis 118.0665D| aliquando potentiam Divinitatis significat, aliquando incarnationem humanitatis. Potentiam significat Divinitatis, sicut scriptum est: « In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum (Psal. XXX; Luc. XXIII). » Incarnationis humanitatem, sicut alibi legitur: « Emitte manum tuam de alto (Psal. CXLIII). » Ergo in hoc loco non incongrue manus Domini incarnationis mysterium significat. Deprecatur autem eum, ut ei manum imponat, quia per hoc quod nostram mortalitatem accepit, genus humanum ab infirmitate animi liberavit.
« Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus. » Quid est quod Dominus sanaturus surdum et mutum, seorsum apprehendit? 118.0666A| Nunquid non coram hominibus eum sanare poterat, qui cuncta creavit ex nihilo? Poterat utique. Sed prius ipsum a turba separat, et postea sanat, ut intelligat genus humanum se aliter sanitatem animae non posse recipere, nisi prius pristinos errores relinquens, a turba immundorum spirituum, et tumultu vitiorum sese redderet alienum. Digitus autem Dei in Scripturis Spiritum sanctum significat, sicut Dominus alibi ait: « Porro si in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI). » Quod alius evangelista manifestius declarat, dicens: « Si ego in Spiritu Dei ejicio daemones (Matth. XII). » Iste est digitus, quem magi in Aegypto confitebantur dicentes: « Porro digitus Dei est iste (Exod. VIII). » Hoc digito tabulae Testamenti scriptae sunt. Et pulchre per digitum 118.0666B| Dei Spiritus sanctus figuratur, quia sicut digitis aliquid constringimus, ut operemur, ita Pater et Filius omnia per Spiritum sanctum operantur, Psalmista testante, qui ait: « Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). » Hujus digiti mirabilem operationem aspexerat qui dicebat: « Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII). » Sive certe per digitum Dei recte Spiritus sanctus designatur; quia sicut in nullis aliis membris tantam partitionem habemus, quantam in digitis, et tamen una est manus, sic ejusdem Spiritus sancti dona cum sint in singulis divisa, in eodem tamen sunt indivisibilia. Unde Paulus, enumeratis ejusdem Spiritus sancti donis, adjunxit dicens: « Haec omnia operatur unus atque 118.0666C| idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » Mittit ergo digitos in auriculas, ut surdo auditum restituat, quia ut aures cordis verbum Dei audire et spiritaliter intelligere possint, per Spiritus sancti gratiam aperiuntur. « Exspuensque tetigit linguam ejus. » Sputum ex capite descendit. Ergo per caput divinitas, per sputum humanitas designatur, Apostolo dicente: « caput Christi Deus est (I Cor. II). » Sputo igitur linguam tetigit ut loquelam reciperet, quando altitudinem suae Divinitatis usque ad nostram inclinavit humanitatem (Joan. XI). Quod alibi manifestius demonstravit, quando oculos caeci nati aperuit. Lutum siquidem ex sputo fecit, et linivit oculos ejus.
« Et suspiciens in coelum, ingemuit et ait illi: Ephpheta, quod est, adaperire. » Sanaturus Dominus 118.0666D| aegrotum, in coelum suspexit, ut ostenderet omnia bona et sancta a Deo esse petenda. Inde enim surdis auditus, inde mutis redditur loquela, quia sicut Jacobus apostolus ait: « Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacob. I). » Et sicut in Evangelio dicitur: « Non potest homo a se facere quidquam, nisi ei datum fuerit desuper (Joan. IX et XIX). » « Ingemuit. » Nunquid indigeret aliquid postulare, a Patre, cum gemitu, qui cuncta postulata dat cum Patre? Non. Sed ut exemplum nobis ostenderet gemendi, quoties vel pro nostris, vel pro alienis peccatis intercedimus. Quod autem ait, Ephpheta, evangelista exposuit, cum adjunxit: « quod est, adaperire. » Consuetudo est enim 118.0667A| evangelistarum, ut aliquando ipsa verba vel nomina hebraica cum ipsa sua expositione ponant, sicut in Evangelio Joannis dicitur: « Vade ad natatoriam Siloae, quod interpretatur missus (Joan. IX). » Et in Evangelio Marci, « Bartimaeus Timaei filius scribitur (Matth. X). » Et Judas Zelotes idem est qui et Judas Chananaeus, quoniam Chanaan zelus interpretatur. Ephpheta ergo, quod est adaperire, proprie ad aures pertinet. Et pulcherrimo ordine Dominus prius digitos in auriculas surdi mittit, deinde linguam sputo tetigit, et postremo ait: Ephpheta, quod est adaperire, ut ordinatissimum officium baptizandi sacerdotibus demonstraret. Quoniam hi qui baptizantur, prius Spiritus sancti gratia sunt illuminandi, deinde a doctoribus sunt instruendi, et postremo ad confessionem fidei vocandi. Unde 118.0667B| consuetudo est sacerdotum, ut eorum linguam et nares, quos catechizant, sputo tangant, ipsius Domini verba dicentes: Ephpheta, quod est adaperire. Sed quia inter dicere Domini et facere nulla est distinctio: « Dixit enim et facta sunt, mandavit et creata sunt (Psal. CXLVIII). »
« Statim » ut dixit, « Ephpheta » quod est adaperire, apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. » Non enim erat dignum, ut is qui a Domino creatus fuerat, aliter loqueretur quam recte. Juxta vero superiorem intelligentiam, postquam Dominus per immissionem Spiritus sancti cor humani generis ad poenitentiam emollivit, postquam incarnationis suae mysterium patefecit, linguam, quam prius infidelitas vinxerat, 118.0667C| fides absolvit, et Deum laudare coepit, dicens cum Psalmista: « Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L). » Et cum Isaia: « Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam, ut possim sustinere eum, qui lapsus est, verbo (Isa. L). »
« Et praecepit eis ne cui dicerent. » Quid est, quod qui ad hoc in mundum venerat, ut miracula faciendo se Deum esse ostenderet, miraculum a se factum occultare praecepit? Nimirum bonis exemplum ostendit, ut etiam in bono opere inanem gloriam et jactantiam caveamus, juxta quod alibi ipse praecipit, ut intremus in cubiculum, et clauso ostio oremus Patrem nostrum. Et Pater noster, qui videt in abscondito, reddet nobis. Est autem haec discretio in hac taciturnitate observanda, ut is qui novellus est 118.0667D| in conversatione, non solum ab officio praedicationis cesset, sed etiam sua bona opera ab aliorum aspectibus abscondat, nesciente sinistra sua quid faciat dextera sua, ne forte radicem cordis, quam profunditas terrae nondum fortiter ligavit, ventus elationis eradicet. Qui autem diuturna conversatione probatus est, non solum in praedicatione proficere debet, sed etiam exemplo, implens quod Dominus alibi ait: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). » Quod utrumque Dominus suo exemplo ostendit, quando praecepit uni: nemini dixeris, alteri vero ait: « Vade in civitatem ad tuos, et annuntia illis quanta tibi fecerit Deus (Marc. I et V). »
118.0668A| « Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. » Hic tempora eorum redarguuntur, quibus officium praedicationis injunctum est, et tamen a praedicatione cessant. Considerandum namque est, quae culpa sit doctoribus, post praeceptum Domini se sub silentio ponere, quando etiam nec illi tacere possunt, quibus praeceptum est ne cui dicerent. Quid autem dicant audiamus:
« Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. » Non solum in hoc bene fecit, quod surdos fecit audire et mutos loqui, sed etiam omnia quae ab initio creavit, bene fecit, sicut scriptum est: « Et vidit Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona (Gen. I). » Moraliter autem per surdum et mutum, quilibet peccator designatur. Qui enim avertit aures suas 118.0668B| ne audiat legem, surdus est. Qui autem loquitur iniquitatem in excelso, et seminat inter fratres discordias, etiam officia loquendi mutus est. Tales ut auditum et loquelam spiritalem recipere possint, a magistris et doctoribus Ecclesiae Domino adducuntur. Quasi enim aegrotum Domino adducunt, quando in sua doctrina et exhortatione peccatores converti faciunt: et pro his, quos converti velle videtur, ad Dominum preces fundunt. Nec differt pietas Domini tales sanare, qui animarum vulnera venit curare, tamen ut fides et satisfactio poenitentium non desit. Nam satisfaciendi ordinem Dominus ostendit, cum surdum et mutum curaturus seorsum eum extra turbam educit, ostendens nimirum quia si peccatores fructus dignos facere volunt, necesse est ut societatem daemonum, et 118.0668C| tumultum vitiorum, et carnalem hominum communionem deserant. Sicut enim bonorum societas multum adjuvat, sic communio carnalium hominum infirmis mentibus plurimum nocet, teste Psalmista qui ait: « Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris (Ps. XVII). » Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. Et sicut Salomon ait: « Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit. Amicus stultorum efficitur similis (Prov. XIII). » Unde et ipse alibi nos admonet, dicens; « Noli esse amicus homini iracundo, nec ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae (Prov. XXII). » Quasi enim Dominus fideles suos spiritaliter ab infidelium turba separabat, cum per Isaiam dicebat: « Exite de medio eorum, et immundum 118.0668D| ne tetigeritis (Isa. LII). » Perfecti in medio pravorum positi, seorsum manent, dum eorum pravis operibus nec corde consentiunt, nec ore parcunt. Qualem sollicitudinem habebat ille, qui in sollicitudine regali positus, aiebat: « Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Ecce clongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV). » Sed quia nullus dignam poenitentiam agere potest, nisi Spiritus sancti gratia cor ejus ad poenitendum emolliat, recte subditur: « Misit digitos suos Dominus in auriculas, et exspuens tetigit linguam ejus. » Quasi enim Dominus digitos suos in auriculas surdi misit, quando per ardorem Spiritus sancti cor peccatoris ad poenitentiam emollit: « Quia ut ait Apostolus, quid 118.0669A| oremus sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). » Quasi enim sputo linguam muti tangit, cum saporem divinae sapientiae cor peccatoris degustat. Quantum autem Dominus erga conversos peccatores misericors existat, manifestatur cum subinfertur: « Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. » Nullum enim peccatum tam magnum est, quod medicamento poenitentiae sanari non possit. Non enim mentitur ille qui ait: « Vivo ego, dicit Dominus; nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. » Et: « Peccator in quacunque die conversus fuerit et ingemuerit, omnia peccata ejus oblivioni tradentur. » Recte autem post curationem peccator loquitur, quando linguam, 118.0669B| quae conviciis et detractionibus tortuosa fuerat, ad laudandum Deum et exhortandum proximum commutat. Sed quia post publicam poenitentiam aliquis non statim ad praedicandum prodire debet, bene dicitur: « Et praecepit illis ne cui dicerent. » Prius enim semetipsum curare debet, qui aliena vulnera vult tergere. Unde Apostolus, cum de ordinandis ministris Ecclesiae loqueretur, ait: « Non nuper conversum, non neophytum, ne forte elatus in judicium incidat diaboli (I Tim. VIII). » Quem autem diuturnitas temporis et perfectio poenitentiae idoneum reddit, de fovea peccati etiam alios extrahere debet, juxta illud quod in Apocalypsi dicitur: « Qui audit, dicat, Veni (Apoc. XXII). » Unde et bene dicitur: « Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo 118.0669C| amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. »