Homiliae (Haymo Halberstatensis)/5
Homiliae
Homiliae (Haymo Halberstatensis), J. P. Migne 118.0815A
Homiliae 118.0009|
Adjectae sunt ejusdem Haymonis homiliae aliquot aliae, in Epistolas D. Pauli apostoli, quarum in templis usus est, excusae antehac nusquam. Addita est postremo Haymonis ejusdem homilia una singularis in illam Apocalypseos lectionem: Vidi sanctam civitatem Hierusalem, etc.; nec ipsa ante hoc tempus excusa usquam. (Coloniae, ex officina Joannis Prael,
SPLENDIDISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO UTRIUSQUE JURIS PERITISSIMO D. HIERONYMO UNICORNI Ecclesiae metropolitanae apud inclytam Coloniam canonico et illustrissimi principis archiepiscopi Coloniensis consiliario atque in spiritualibus vicario, JOANNES PRAEL TYPOGRAPHUS S. D. 118.0009|
118.0009A| Facit, vir prudentissime, pius vereque candidissimus animus tuus erga bona studia, facit et tua singularis diligentia in optimis quibusque scriptoribus conquirendis, efficit tuus demum in me favor, ut partim communi studiorum nomine, partim et nostra causa, existimem me aliquid, vel potius plurimum tuo nomini debere: sed utinam, eruditissime Hieronyme, hucusque non tam defuisset occasio et facultas tibi gratificandi quam semper flagrantissimum desiderium hoc debito me, non dico liberandi (malo enim hoc nomine tibi esse obnoxius), sed saltem id tibi commode testificandi, mihi adfuit: ut intelligas quam honesti officii genere plurimos homines tibi clientes efficias, dum causam studiorum, et studiosorum, et eorum quoque quorum opera litterarum monumenta quotidie in manus hominum distribuuntur, sic agas, ut me hercle dignus sis cui ab omnibus doctis et bonis viris gratia habeatur: et a me quoque tanto impensius, quanto minus prae ingenii mei fortunarumque exiguitate ego quidquam praestare 118.0009B| queam, quod tam exquisito tuo judicio tuaque rerum amplitudine dignum esse possit: fretus tamen tua humanitate ac facilitate, lubens ea occasione in quam nunc commodum incidi utar, ut hoc pacto symbolum aliquod animi mei erga te nomini tuo consecretur. 118.0010A| Est enim amicorum aliquot opera, quibus et ratio rerum mearum alicui curae fuit, effectum, ut D. Haymo episcopus, luculentus et familiaris scriptor, ac in theologia illa pura et vere Christiana (supra quam ab talis saeculi viro exspectari debebat) versatus, in divi Pauli aliquot Epistolas, tunc in locum quemdam Apocalypseos nobis excudendus traderetur: quod scriptum tibi (es enim non leviter doctus, nec parum in hoc studiorum genere versatus) valde probabitur; sic enim audivi de amicis quorum adhortatione et consilio hoc opus a me prelo datum est, omnibus videlicet doctis sincereque Christianis, illud valde placiturum. Itaque eam sententiam ut sequerer dignam arbitratus sum, eo praesertim tempore quo nostri opificii tractatio apud nonnullos ob id male audiat, quod cum passim, non habito magno respectu religionis et materiae, quaelibet passim et ubilibet imprimantur; illa tamen primum opificem inveniant, quorum lucrum speratur certius, citius et majus. Ego certo ut pecuniae spem ex opere 118.0010B| et lucri cupiditatem, ad tuendum statum familiarem deprecari cum fide nequeo, ita vicissim non concipio successus opinionem ex malo aut inutili, aut infami materia, etiamsi talium mercium tractatione quidam satis feliciter emergant: mihi certe neque oblatae 118.0011A| sunt, nec eas unquam captavi. Invenit et emptorem, ut ille inquit, proba merx. D. Haymo saepe recuditur et distrahitur, emitur a doctis, et placet bonis: itaque et ego aliquod operae pretium facturus videbar mihi, si has Homilias, quas sic satis castigate scriptas ab amicis dono accepi, prelo traderem, et cum altero Homiliarum opere nuper excuso copularem; ad illud enim argumentum et hae quadrant, quas tamen non omnes, quia me tempus nundinarum urgebat, absolvere potui, statim alias prioribus additurus: quas omnes tibi, vir ornatissime, inscribendas judicavi: primum quod respublica litteraria in conquirendis hujuscemodi libris tibi multum debeat: 118.0012A| deinde quod summo studio, quantum a negotiis aulicis datur, hujusmodi scripta et scriptores legis: postremo ut aliqua parte magnitudinem tuam demererer exiguo hoc officiolo, sed tibi in primis, ut spero, grato. Commendare scriptorem ei qui longe rectius atque ego de eo judicare posset, ridiculum arbitratus sum, nos fama scriptoris et amicorum judicio contenti fuimus. Accipe igitur hoc, humanissime Hieronyme, quidquid est officii, pro tuo solito candore benevolenter, neque quantum ego in hoc donare potui, sed quantum ille qui donatur prodesse queat, expende. Vale, ac diu te nobis Christus servet. Coloniae Kalendis Decembris 1536.
HOMILIAE DE TEMPORE. 118.0011|
1
[recensere]HOMILIA PRIMA. DOMINICA PRIMA ADVENTUS. 118.0011B|
« (MATTH. XXI.) In illo tempore, cum appropinquasset (Jesus) Hierosolymis, et venisset Bethphage ad montem Oliverti, » et reliqua. Non solum opera et virtutes quas fecit Dominus plena sunt mysteriis, sed etiam ipsa loca, in quibus docuit vel perambulavit, aliquoties a mysteriis vacua non sunt credenda, quod in exordio liujus lectionis comprobatur, cum appropinquans Dominus Hierosolymis, primum venisse Bethphage in montem Oliveti dicitur. Mons enim Oliveti non longe ab Hierusalem distat, mons uberrimus et decorus, arboribus insitus, et maxime olivarum, a quibus et nomen accepit. In cujus latere Bethphage 118.0011C| quondam viculus sacerdotum fuit, ubi hostias praeparabant quas in templo Domini oblaturi erant. Spiritaliter autem mons Oliveti Dominum Jesum Christum significat, qui est mons pinguedinis, mons misericordiae, quoniam misericorditer genus humanum redimere venit: quia ἔλεος Graece, Latine misericordia interpretatur. Hic est enim ille mons de quo per Isaiam prophetam dicitur: « Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et sublimis erit valde (Isa. II). » Et Daniel: « Vidi praecisum lapidem de monte sine manibus, qui crevit in montem magnum, et implevit totam terram (Dan. II). » Bethphage autem, quae domus buccae vel maxillarum interpretatur, significat Ecclesiam, quae sine intermissione 118.0011D| os, quod vulgo bucca dicitur, in confessione Domini apertum habet, dicens cum Psalmista: « Praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei (Psal. XCIV). » Spiritaliter vero eadem Ecclesia a Deo reficitur ac pascitur, quae potest dicere cum Propheta: « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, » et reliqua (Psal. XXII). Bene ergo Bethphage in latere montis Oliveti esse dicitur, quia de latere Christi pendentis in cruce Ecclesia formata est, quando unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis redemptionis, et aqua baptismatis. Hierusalem quippe, quae visio pacis interpretatur, coelestem patriam significat, ubi summa 118.0012B| et vera est pax de visione Conditoris. Pulchre ergo Dominus cum Hierosolyma tendit, Bethphage ad montem Oliveti venisse describitur, quia omnia qui ad visionem supernae pacis venire desiderat, necesse est imprimis Dominum Jesum Christum et corde credat, et ore confiteatur: et sicut Bethphage sacerdotes hostias praeparabant et emundabant, quas in templo Domini erant oblaturi, ita unusquisque fidelis in praesenti Ecclesia ab omnibus vitiis et peccatis per bona opera se purificare debet, ut acceptabilis hostia Deo fiat, juxta admonitionem apostoli Pauli dicentis: « Obsecro vos per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum (Rom. XII). » Talem hostiam praeparabat 118.0012C| idem Apostolus, cum dicebat: « Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). »
« Tunc misit duos discipulos suos, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est. » Spiritualiter autem duo discipuli qui in castellum mittuntur, duos ordines significant praedicatorum, quorum unus ad Judaeorum populum, alter vero ad gentium destinatus est. Quos specialiter Petrum et Paulum suscepisse manifestum est, teste Apostolo: « Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes (Galat. II). » Juxta litteram secundum quosdam, Petrus et Philippus fuisse dicuntur, eo quod Philippus Samariae praedicaverit, nomen Samariae Asiam interpretantes. Aliter, duo 118.0012D| discipuli quos ante se Dominus praemisit, intellectum et operationem significant: quia unusquisque qui regimen ecclesiasticum assumpsit, et potestatem ligandi atque solvendi, expedit ei ut intellectus et operatio praecedat: quia unum absque altero summum atque praecipuum apud Creatorem esse non potest, qui dixit discipulis suis: « Scitis haec, beati eritis si feceritis ea (Joan. XIII). » Primum ergo discipuli praecedunt, postea Jesus sequitur, quia ad eorum corda Dominus venit, qui intellectum recte credendi, et operationem bene vivendi habent, dicente Scriptura: « Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in saeculum saeculi (Psal. 118.0013A| CX). » Castellum autem ad quod mittuntur, juxta litteram Hierusalem civitatem intelligimus, nec cuiquam absurdum debet videri, si urbs regia castellum nominatur, quia usus Scripturae est, aliquando castellum pro civitate, et civitatem pro castello vocare. Spiritaliter autem castellum ad quod mittuntur, mundum significat, quod contra eos fuisse dicitur, quia in exordio praedicationis mundus eorum doctrinae conatus est resistere, sicut apostolis Judaei dixerunt: » De secta autem hac novimus, quod ubique ei contradicitur (Act. XXVIII). » Qui et ab apostolis improperando audierunt: « Vobis quidem oportuit primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » Quod autem subjungit: 118.0013B| « Et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea, solvite et adducite mihi, » juxta morem provinciae loquitur. Usus enim erat in illis regionibus, et in singulis civitatibus vel viculis, ut asinus vel quodlibet animal ad sedendum aptum, praeparatum haberetur; et si cui ex civibus necesse esset itinere unius diei, hujus vehiculi sustentatione uteretur: habitatores autem urbis de sustentatione vehiculi communiter cogitabant. Mos igitur iste Hierosolymis servabatur, quando Dominus discipulos suos illo misit, dicens: « Et invenietis asinam alligatam et pullum cum ea, » etc. Spiritaliter autem per asinam quae domita erat, Synagoga figuratur, quae jugo legis fuerat mansueta et attrita, et in legalibus caeremoniis observandis edomita. Per pullum 118.0013C| vero lascivum et indomitum, qui absque frenis huc illucque discurrebat, gentilis populus designatur, qui nulla legis doctrina constrictus, nulla Dei notitia instructus, incertus, et errans, post idola manuum suarum currebat. De quo bene juxta alium evangelistam dicitur: « Super quem nullus hominum sedit. » Quia super gentilem populum nullus prophetarum, nullus patriarcharum, suam praedicationem et eruditionem adhuc exercuerat. Non solum enim asina alligata, sed etiam pullus inveniri dicitur: quia non solum gentilis populus, sed etiam Judaeorum, peccati vinculis erat astrictus, teste Apostolo, qui ait in Epistola ad Romanos: « Non enim est distinctio Judaei et Graeci. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. X). » Et iterum: « Tribulatio et 118.0013D| angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci (Rom. II). » Et bene prius solvere praecepit, et sibi postea adducere, quia ordo rerum poscebat ut prius homines ab infidelitatis vinculis solverentur, et postea per fidem sibi praesentarentur. Vincula enim peccata sunt, ut ait Salomon: « Funiculus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V). » Et alii quidem evangelistae tantum pullum posuerunt, vocationem gentium solummodo exprimere cupientes. Matthaeus autem utrumque animal posuit, asinam videlicet et pullum, ut significaret ex utroque populo aliquos in Christo esse credituros. Quasi enim ad solvendam asinam apostolos misit, quando specialiter ad 118.0014A| Synagogam praedicandum eos destinavit, dicens: « In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X). » Quasi ad pullum misit, quando post suam resurrectionem eis praecepit, dicens: « Euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). » Quid vero subjungit?
« Et si quis aliquid vobis dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. » Hoc est quod juxta Lucam evangelistam pullus quem discipuli solverunt, multos dominos habuisse fertur, quia Judaeorum et gentium populus non uni errori, sed multis erat deditus. Domini autem qui solutionem 118.0014B| contradicebant, immundi spiritus sunt intelligendi, qui quondam tyrannidem post peccatum in humano genere sibi vindicabant. Cumque per praedicationem apostolorum eos ad fidem converti cernerent, dixerunt: Ut quid solvitis pullum? Quoniam omni studio conati erant eorum praedicatione resistere, suscitantes reges et tyrannos ad eorum praedicationem, ne genus humanum ab eorum vinculis solveretur. Sed postquam discipuli dixerunt, « Dominus his opus habet, » confestim dimiserunt eos: quia postquam talia signa et miracula, scilicet suscitantes mortuos, et ab humano corpore immundos spiritus expellentes, et caetera quamplura, ut a Deo cognoscerentur esse missi, coacti nolentesque genus humanum relinquere. Infirmata est autem virtus daemoniorum, 118.0014C| mox ut fides Christi patuit per praedicationem apostolorum, in tantum ut illorum manibus idola destruerentur, quorum sumptu et labore fuerant aedificata. Unde et per obsessum hominem Domino dixerunt: Quid nobis et tibi, Fili Dei? venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII)?
« Hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, et sedens super asinam et pullum filium subjugalis. » Morem suum in hoc loco Matthaeus evangelista servat. Qui enim Hebraeis Hebraeo sermone scripsit Evangelium ubicunque se loci opportunitas dedit, suam narrationem legis et prophetarum testimoniis confirmavit. Unde cum dixisset Dominum misisse 118.0014D| discipulos ad solvendam asinam et pullum, continuo testimonium prophetae adhibuit, dicens: « Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit, » etc. (Zach. IX.) Hoc testimonium in Zacharia propheta est, quod non solum impletum est, quia praedictum erat, sed etiam antea praedictum est, quia implendum erat. Ut autem omnem excusationem ignorantiae a Judaeis auferret, cum Domini adventum praediceret propheta, ipsam qualitatem Domini advenientis ostendit, dicens: « Dicite filiae Sion, » etc. Historialiter autem filiam Sion Jerusalem appellat, in cujus sublimiori loco Sion posita erat, non solum ad defendendum tutior, sed etiam ad contemplandum sublimior locus. Ac si diceret propheta: O vos Judaei, quos ille adventus 118.0015A| Domini in carne inventurus est, his signis regem vestrum cognoscite: Cum videritis eum venientem mansuetum, non superbum, sed humilem: non armorum splendore terribilem, ut quondam ad vestram destructionem Nabuchodonosor et Antiochus venerunt, sed ad restaurationem: non sedentem super spumeum equum discordiae amatorem, qui ungula terram fodiat, et procul odoretur bellum, sed super asinam pacis amicam, vel super pullum filium asinae: non ut auferat a te temporale regnum atque terrenum, sed conferens tibi, si credideris, coeleste et sempiternum: non ut ducat te in terram alienam vinctum, sed ut restituat in propria liberum. Quod autem ait, « tuus, » tale est ac si diceret: Tuus, inquam, non alienus, non extraneus, sed proprius, ex 118.0015B| te natus, et in te nutritus, et ad tuam salutem veniens. Quod vero subjungitur, « mansuetus, » ostendit suam mansuetudinem non solum in verbis, sed etiam in subjugali sessione. Spiritaliter namque Sion, quae speculatio interpretatur, Ecclesiam significat, quae mundo corde quotidie contemplatur eum qui dixit: « Ego principium qui et loquor vobis » ; et iterum: « Ego sum lux mundi (Joan. VIII). » -- « Dicite ergo filiae Sion, » id est Ecclesiae: « Ecce rex tuus venit sedens super asinam et pullum, » id est non superborum, sed humilium mentes inhabitans, ut discas ab eo qui mitis est et humilis corde: quia qui hujus regis regni particeps esse desiderat, necesse est, ut humilis sit et mansuetus, non reddens malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, ut in eorum 118.0015C| numero computari possit, de quibus dicitur: « Mansueti haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam (Psal. XXXVI). » Et iterum: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). » Mansuetus autem rex, mansuetos vult habere subditos, sicut ipse dicit: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » Asinus enim in Scripturis nec semper in malo, nec semper in bono ponitur, sed aliquando asinorum nomine, fatuitas stultorum significatur, aliquando luxuriantium petulantia, aliquando simplicitas viri justi. Fatuitas stultorum, sicut scriptum est (Deut. XXII): « Non arabis in bove simul et asino, » id est stultum sapienti in praedicatione non socies. Luxuriantium 118.0015D| petulantia, sicut per prophetam dicitur (Ezech. XXIII): « Quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et fluxus eorum ut fluxus equorum. » Simplicitas viri innocentis, sicut per Isaiam prophetam dicitur (Isa. XXXII): « Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. » Ergo in hoc loco asina vel pullus, qui ad sedendum Domino adducuntur, simplicem vel innocentem significant animam. Dominus enim super asinam sedet, quando simplicem mentem inhabitat, sicut ab eo per prophetam dicitur: « Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? » (Isa. LXVI.) Quasi enim Dominus asellum sedens Jerusalem tendit, cum simplicem 118.0016A| mentem inhabitans, ad visionem intimae pacis eam ardenter festinare docet. Quod bene in sacra veracique historia signatur (Judic. I), cum Achsam, Caleb filia, super asinam sedens, suspirasse legitur: quasi enim Achsam Caleb filia asinam sedens suspirat, quando mens simplicis viri pro coelestis vitae desiderio ingemiscit. Domini jussionem obedientia secuta est apostolorum. Unde et subditur:
« Euntes autem discipuli, fecerunt sicut praecepit eis Jesus et adduxerunt asinam et pullum. » Jam superius per asinam et pullum utrumque populum diximus figurari, Judaeorum scilicet et gentium. Quasi ergo missi discipuli asinam adduxerunt, quando nonnullos ex Synagoga ad fidem Christi venire fecerunt, sicut in Actibus apostolorum legimus, quia 118.0016B| praedicante Petro, una die crediderunt tria millia, et altera die crediderunt quinque millia hominum, et multa turba sacerdotum obediebant fidei. Quasi vero adduxerunt et pullum, quando illis maxima ex parte non credentibus, profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Sed quia ordo orationis poscit ut prius instruatur homo in fide, ac deinde Deum sessorem habere possit, recte subjungitur:
« Et imposuerunt super eum vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. » Vestimenta apostolorum eorum doctrinam significant. Quasi ergo super asinam et pullum vestimenta sua imposuerunt, ut Jesus mollius sederet, quando sua doctrina corda hominum instruxerunt, ut Deum habitatorem habere 118.0016C| possent. Quaeritur autem quomodo in tam brevi spatio itineris super utrumque animal sedisse dicitur: si enim super asinam sedit, pullus absque sessore fuit: si autem super pullum (quod plus competit) sedit, asina a sessore libera mansit. Quod fieri potest, ut prius super asinam sederit, deinde Hierosolymis appropinquans, turbis sibi obviantibus, super asellum sedere voluerit, sicut dicit Joannes evangelista: « Appropinquans Jesus Hierosolymis, invenit asellum et sedit super eum. » Sed juxta spiritualem intelligentiam (ut supra diximus) patet sensus quia super utrumque animal sedisse dicitur, quoniam ex utroque populo nonnullos ad suam fidem vocavit.
« Plurima autem turba straverunt vestimenta sua 118.0016D| in via. Alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini. » Considerandum est in hoc loco juxta ordinem personarum, qualitas meritorum: alii super asinam vestimenta sua imponebant ut Jesus mollius sederet: alii vestimenta sua sternebant in via, ne pes asinae impingeret: alii ramos de arboribus in via sternebant, ut iter asinae planum et decorum redderent: et qui vicinius appropinquare nequibant, sequentes clamabant: « Hosanna filio David, » etc. Qui ergo vestimenta sua super asinam imposuerunt, apostoli fuerunt, quia doctrina sua 118.0017A| mentes hominum ut habitaculum Dei essent, praeparaverunt. Qui autem vestimenta sua in via straverunt, sancti martyres sunt, qui dum corpora sua propter Deum ad supplicia tradiderunt, quasi vestimenta sua straverunt, iter simplicioribus ostendentes, per quod ad coelum pervenire possent. Qui vero ramos de arboribus praecidebant, et sternebant in via, sancti confessores sunt, qui dum sententias Patrum praecedentium multiplices et necessarias ad nostram doctrinam proferunt, quasi de spiritualibus arboribus ramos caedentes, coelestis patriae iter decorant. Turbae autem praecedentes et sequentes, utriusque Testamenti significabant fideles, Veteris scilicet ac Novi. Una enim voce clamant, quia una est fides praecedentium adventum Domini, et sequentium, 118.0017B| teste apostolo Petro qui ait: « Per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi. Quod enim illi praedixerunt futurum, nos jam credimus factum (Act. XV). » Quod autem clamant, audiamus: « Hosanna filio David. » Hosanna quippe vox est exsultantium pariterque laudantium. Filium quoque David profitentur, quia de David stirpe natus ad nos Salvator descendit, sicut ait Apostolus: « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I). » Versiculus autem iste quem et pueri in introitu templi Domino cantaverunt, sumptus est de centesimo septimo decimo psalmo, qui pene totus in persona Domini canitur, et haec ad ejus adventum pertinent. Cum enim dixisset Propheta: « Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in 118.0017C| caput anguli (Psal. CXVII), » quaedam interposita adjunxit: « O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare, benedictus qui venturus est in nomine Domini. » Pro quo in Hebraeo habetur Hosanna Adonai Hosanna, quem Symmachus more suo apertius transtulit, dicens: « Obsecro, Domine, salvum me fac. » Hosanna ergo proprie Hebraeorum sermo est, et interpretatur in nostra lingua, salva, sive salvifica: cui ergo turbae salva sive salvifica clamabant, utique Salvatorem credebant. Benedictum quoque venturum in nomine Domini profitebantur, quia Filius non in suo nomine, sed in nomine Patris venit: nec suam, sed Patris gloriam quaesivit, sicut ipse Judaeis non credentibus dixit: « Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me, si alius venerit in 118.0017D| nomine suo, illum suscipietis (Joan. V). » Et iterum: « Ego a meipso non veni, sed Pater meus misit me (Joan. VIII). »
HOMILIA II. DOMINICA SECUNDA ADVENTUS. (LUC. XXI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum, » et reliqua. Praevidens vel condescendens et consulens Dominus humanae fragilitati, tribulationes et pressuras, quae circa finem saeculi venturae sunt, longe ante dicere voluit, ut tanto facilius tolerentur cum venerint, quanto ab ipso longius 118.0018A| praedictae recoluntur. Minus enim jacula ferire solent, quae praevideri possunt. Et electi qui circa finem saeculi futuri sunt in carne, tribulationes et pressuras mundi tanto levius tolerabunt, quanto eas prius ab ipso Redemptore praedictas meminerint. Nam interrogatus Dominus a discipulis de adventu suo, et de consummatione saeculi, ut supra evangelista retulit, respondit:
« Audituri enim estis praelia et seditiones praeliorum, nolite terreri. Oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et erunt terraemotus magni per loca, et pestilentiae et fames, terroresque de coelo, et signa magna erunt. » Et quibusdam de persecutione reproborum 118.0018B| et patientia electorum interpositis, adjunxit hoc quod in capite hujus lectionis audivimus, dicens: « Erunt signa in sole et luna et stellis. » Ubi notandum est quia ad ultionem reproborum hominum ipsa etiam elementa mundi turbata dicuntur, quae sigillatim Dominus enumerat dicens: « Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. » Ecce conturbatio hominum. « Terraemotus magni erunt per loca. » Ecce respectus irae desuper. « Erunt pestilentiae. » Ecce inaequalitas corporum. « Erit fames. » Ecce sterilitas terrae. « Terroresque de coelo, et signa magna erunt. » Ecce inaequalitas aeris. « Erunt signa in sole et luna et stellis. » Ecce commotio siderum. « Prae confusione sonitus maris et fluctuum. » Ecce confusio fluminum. Justum est enim ut insensati homines 118.0018C| qui in cunctis peccaverunt, in cunctis feriantur, id est si peccaverunt per aeris serenitatem, feriantur per tempestatem. Sic de reliquis ab ipsis insensatis rebus feriantur, et impleatur illud quod scriptum est in Salomone: « Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos (Sap. V). » Quae autem signa in sole et luna et stellis futura sunt, alius evangelista, Matthaeus scilicet, manifestius declarat, dicens: « In diebus illis sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo. » Ubi spiritaliter solis nomine Dominus Jesus Christus intelligitur. De quo scriptum est: Vobis autem qui timetis Deum, orietur sol justitiae. Et iterum: « Ortus est sol et congregati sunt (Psal. CIII). » Lunae autem nomine in hoc loco Ecclesia designatur, sicut scriptum est in 118.0018D| Habacuc: « Elevatus est sol in ortu suo, et luna stetit in ordine suo (Habac. III). » In diebus autem illis, id est in illa ultima tribulatione, « sol obscurabitur, » quia Dominus Jesus Christus virtutis suae potentiam non manifestabit. « Luna autem non dabit lumen suum, » quia Ecclesia miraculorum fulgore non resplendebit. Unde per Joannem in Apocalypsi dicitur: « Et factus est sol niger sicut saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis (Apoc. I). » Et Apostolus: « Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant (I Cor. XI). » Quoniam cum Dominus potentiam virtutis non ostendet, Ecclesia pro veritatis testimonio martyrii cruore sanguinea erit, sicut per Joelem prophetam dicitur: « Sol convertetur in 118.0019A| tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus (Joel. II). » Stellarum autem nomine in hoc loco hypocritae designantur, qui dum professionem fidei habent, in Ecclesia quasi stellae et astra fulgent. Sed ultima tribulatione imminente, stellae cadent de coelo, quia plurimi tunc ab Ecclesia recedent de corpore, a qua prius recesserant mente. Permittet enim Dominus Antichristum saevire in sanctis, et suam saevitiam in eis grassari pertinaciter, ut patientia eorum probetur. Ut Apostolus dicit (II Thes. II): « Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. » Unde in Apocalypsi dicitur: « Et misit draco caudam suam, et traxit tertiam partem stellarum coeli (Apoc. XII). » Hinc Daniel, cum Antichristi 118.0019B| tempora praediceret, ait inter caetera: « Robur datum est ei contra juge sacrificium pro peccato, et prosternetur veritas in terra, et faciet et prosperabitur (Dan. VIII). » Et iterum: « Et usque ad altitudinem coeli elevatus est, et dejecit in fortitudine et de stellis, et conculcavit eas. » -- « Et in terris pressura gentium. » Non sufficient ad vindictam reproborum hominum signa de coelo, sed etiam in terris pressurae gentium erunt. Ejusdem terrae incolis invicem se prementibus, et invidiosa contentione in se consurgentibus, sicut Dominus ait: « Consurget pater in filium, et filius in patrem, et filia in matrem suam, et nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus (Luc. XII). » Unde Isaias ait: « Irruet vir in virum, unusquisque in proximum 118.0019C| suum. Tumultuabitur puer contra senem, ignobilis contra nobilem (Isa. III). » Et Paulus: « In novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. III). » Unde Matthaeus ejusdem tribulationis magnitudinem expressius describens, ait: « Et erit tunc talis tribulatio qualis non fuit ab initio usque nunc, neque fiet. » Nec solum coelum et terra, sed etiam mare et flumina ad ultionem reproborum hominum consurgent. Unde et subditur: « Prae confusione sonitus maris et fluctuum. » Confusio, sonitus maris et fluctuum nondum nova exorta est, sed cum maxima ex parte quae praedicta sunt, completa cernimus, de minimis quae restant dubitare non possumus. 118.0019D| Jam enim gentes contra gentem, et regnum adversus regnum surrexisse, ut vidimus et audimus, terraemotus per loca fuisse experti sumus: pestilentias, et fames, terroresque de coelo, et signa magna fuisse non ignoramus: signa in sole et luna et stellis. a quibusdam frequenter visa esse referuntur: confusio autem sonitus maris et fluctuum, quia nondum venit, sine dubio ventura creditur. Tradunt enim nonnulli, quod circa finem saeculi mare, flumina et rivuli, juxta qualitatem et quantitatem suam, voces et mugitus emittent, interitum suum quibusdam luctuosis vocibus deplorantes, et per hoc non parvum timorem hominibus audientibus incutient. Quia enim omnia finienda sunt, circa finem saeculi omnia commoventur. 118.0020A| Hinc per Joannem in Apocalypsi dicitur: « Et mare jam non est. »
« Arescentibus hominibus. » Spiritualiter in ultima tribulatione homines arescere, est reprobos a pinguedine fidei et charitatis deficere. Multi enim in illa tribulatione a fide arescent, qui prosperitatis tempore fideles putabantur, sicut Dominus de jactatis seminibus supra petram ait: « Quia orto sole aruerunt. » Hanc ariditatem fatuae virgines patientur, quando prudentibus dicent: « Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur (Matth. XXV). » Recte autem dicitur: « Prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi. » Illa enim tribulatio utcunque tolerabilis est, post cujus finem gaudium speratur: illa dura, aspera et intolerabilis, 118.0020B| quae cum praesentialiter cruciat, in futuro majora comminatur. Utrumque enim reprobis in illa tribulatione continget, quia et praesentialiter mala sustinebunt, et in futuro majora exspectabunt, quia et foris poenas, et intus timorem habebunt, nec de praesenti neque de futuro securitatem animae habere poterunt. Et ideo recte dicitur: « Prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi. »
« Nam virtutes coelorum movebuntur; et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube, cum potestate magna et majestate. » Quidam in hoc loco, virtutes coelorum, magistros et rectores Ecclesiae intelligere volunt. Si enim, aiunt, Ecclesia spiritualiter coelum est, ut est illud: « Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI); » et: « Anima justi sedes est 118.0020C| sapientiae (Sap. VII), » non incoagrue virtutes coelorum rectores Ecclesiae intelliguntur, episcopi scilicet et sacerdotes. Et de his intelligi volunt quod scriptum est: Angeli territi purgabuntur (Isa. XLI), angelorum nomine super sacerdotes interpretantes, juxta illud Malachiae: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II). » Commoveri autem virtutes coelorum dicuntur, quia in illo districto judicio etiam praesules ecclesiarum rationem exsolvent non solum pro suis actibus, sed etiam pro commissis sibi animabus, sicut Dominus ait: Homini cui multum commissum est, multum quaeritur ab eo. Et sic alia Scriptura dicit: « Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI). » Nos autem 118.0020D| virtutes coelorum specialiter in hoc loco, angelos, archangelos, thronos, dominationes, virtutes, principatus et potestates, cherubim et seraphim accipimus, de quibus scriptum est: « Laudate Dominum, omnes angeli ejus, laudate eum, omnes virtutes ejus (Psal. CXLVIII). » Quae virtutes moveri dicuntur, quia angeli non solum adventum Domini comitabuntur, sed etiam praecessuri sunt, sicut Dominus ait in Evangelio: « Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII). » Et iterum: « Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum. » Et alibi: « Dominus ad judicium veniet cum senibus (Isa. III). » Et Salomon: « Nobilis in portis vir ejus quando sederit cum senatoribus 118.0021A| terrae (Prov. XXXI). » Vel certe alio modo commoveri dicuntur, ut terror et districtio judicii ostendatur. Sicut enim, verbi gratia, cum rex severum et districtum judicium in subjectis exercet, non solum illi timent qui pro suis meritis judicantur, sed etiam illi qui ejus lateri adhaerere solent: sic cum Deus omnipotens in judicio reprobos puniet, ut terror et districtio judicii ostendatur, etiam illi timere dicuntur, qui aeterna stabilitate firmati sunt. Unde bene per beatum Job dicitur: « Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus (Job. XXVI). » Quid ergo de talibus fiet quando columnae concutientur? Quid ibi virgula deserti patietur, quando cedrus quae in Libano est concutietur? Quid miseri mortales homines facturi sunt, quando angeli timebunt? « Et 118.0021B| si justus, » ut ait Petrus apostolus, « vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Pet. IV)? » Hujus diei districtionem conspexerat Sophonias propheta, cum dicebat: « Juxta est dies Domini, juxta et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Soph. I). » Et iterum: « Vae qui desideratis diem Domini; ut quid vobis eam? et quasi si fugiat homo a facie leonis, et mordeat eum coluber, sic dies Domini ista tenebrae, et non lux (Amos V). » Et sicut Matthaeus ait: « Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Matth. XXIV). » Et iterum: « Tunc erunt duo in lecto uno, » etc. Et Lucas: « Ecce venient dies in quibus dicent: Beatae 118.0021C| steriles quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos (Luc. XXIII). » Qui ergo in hac die securus esse desiderat, dum in hoc corpore vivit, hujus diei districtionem ante oculos mentis necesse est ponat. Tanto enim erit ibi quisque securior, quanto in observandis mandatis Domini modo fuerit timidior. « Beatus enim vir qui timet Dominum, » ait Propheta; « in mandatis ejus volet nimis (Psal. CXI). » Et sicut ait Salomon: « Beatus homo qui semper est pavidus, qui vero mentis est durae corruet in malum (Prov. XXVIII). » In hujus diei terrore magnam securitatem eleemosynarum largitas tribuet, quando ipse Judex ad dexteram positus, dicturus est: « Venite, benedicti Patris 118.0021D| mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et operuistis me: infirmus et in carcere, et venistis ad me (Matth. XXV). » « Beatus enim, » ait Propheta, « qui intelligit super egenum et pauperem, in die malo liberabit eum Dominus (Psal. XL). » Hinc justi viri voce dicitur: « Fiducia magna erit coram summo deo eleemosyna omnibus facientibus eam. » etc. (Tob. IV.) Et iterum: « Fili, eleemosyna a morte liberat, et non patitur hominem ire in tenebras (Ibid.). » Notandum autem quia quanto fortiora signa manifestantur, tanto Domini adventus vicinior esse intelligitur. Sicut enim cum rex ad aliquod 118.0022A| palatium vel civitatem venturus est, nuntii alii atque alii mittuntur, sed cum illi videri coeperint qui ex ejus latere sedere solent, de ejus adventu non dubitatur: sic adventum illum Dominicum signa in sole, et luna et stellis, et multa alia praecessura sunt. Sed cum angeli qui ei semper assistunt coeperint apparere, statim adventus Domini vicinus cognoscitur. Unde cum dixisset: « Nam virtutes coelorum movebuntur, » adjunxit: « et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube, cum potestate magna et majestate. » Filium ergo hominis in judicio visuri sunt, quia in forma servi, id est in forma hominis quam pro nobis assumpsit, ad judicium venturus est, sicut scriptum est: « Ecce veniet in nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, 118.0022B| et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apoc. I). » Et iterum: « Videbunt in quem transfixerunt (Joan. XIX). » In potestate autem magna, et majestate eum visuri sunt, quem in humilitate loquentem audire contempserunt. Dignum est enim ut ipse Filius Dei, qui in forma hominis injuste judicatus est, in eadem forma omnes in judicio juste judicet, sicut ipse dicit in Evangelio: « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. VIII). » Et iterum: « Potestatem dedit ei Pater judicium facere, quia Filius hominis est. » Sed postquam haec ad terrendos reprobos dicta sunt, mox ad consolandos electos Dominus sermonem convertit, dicens:
« His autem fieri incipientibus, respicite et levate 118.0022C| capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. » Ac si diceret Dominus: Cum crebris mundi ruinis et assiduis plagis ejus signum appropinquare videritis, nolite de mundi interitu flere, nolite de vobis timere: quia cum ejus finis venit, quem non amastis, invenietis gaudium quod semper quaesistis. Saepe autem in Scripturis sanctis, caput pro mente ponitur, sicut per Salomonem dicitur: « Sapientis oculi in capite ejus (Eccli. II). » Si enim corpoream visionem attendimus, non solum sapientis, sed etiam stulti oculi in capite sunt. Sed sapientis oculi in capite esse dicuntur, quia discretionem spiritus habet in mente. Quia sicut a capite membra corporis reguntur, ita et mente cogitationes discernuntur. Et sicut caput principale membrum est 118.0022D| corporis, ita et mens principatus cordis. Ita ergo et in hoc loco cum capita jubet levare, mentem praecipit ad remunerationem aeternam praeparare. In quibus verbis ostenditur, quia electi diem judicii non tantum debent timere quantum optare. Unum quotidie in oratione poscunt, dicentes: « Adveniat regnum tuum. » Quod illorum est facere, qui gratia Dei se praeveniente bona operatos esse recolunt, sicut per Joannem dicitur: « Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus in die judicii (I Joan. III). » Et ne ad haec intelligenda humana mens pigra remaneret, similitudinem de rebus visibilibus Dominus adjunxit. Unde et subditur:
118.0023A| « Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores; cum producunt jam ex se fructum, scitis quia prope est aestas. » Ipsam namque exposuit, addens:
« Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. » Ac si diceret Dominus: Sicut ex fructu arboris vicina aestas cognoscitur, ita et vos ex ruinis mundi regnum Dei proximum et vicinum esse cognoscite. Unde bene alius evangelista, scilicet Matthaeus, ut celeritatem venientis Domini ad judicium ostenderet, ait: « Ita et vos cum videritis haec omnia fieri, scitote quia prope est regnum Dei in januis (Matth. XXIV). » Pulchre autem regnum Dei aestati comparatur, quia, sicut aestatis tempore sol lucidior et splendidior apparens 118.0023B| mundum illuminat, ita post judicium omnis humana fragilitas, omnisque tentatio transiet. Et cum sol justitiae Dominus Jesus Christus in claritate visionis suae apparuerit, sanctos majori splendore glorificabit, quando implebitur quod Dominus alibi ait: « Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII). » Et tunc impletum erit quod ait Apostolus: « Quod nunc videmus per speculum et in aenigmate, tunc videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII). » Sicut autem hiemis tempore arbores cernimus foliis nudatas, fructibus exspoliatas et pene mortuas esse, ita in praesenti vita sancti mortificantes membra sua super terram, humiles et despecti apparent, dicentes cum Propheta: « Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves 118.0023C| occisionis (Psal. XLIII). » Et sicut appropinquante aestate iterum redivivae arbores vestiuntur foliis, decorantur floribus, ornantur fructibus, ita in die judicii, sancti de terra et pulvere consurgentes, induti stola immortalitatis, jucundi et floridi apparebunt, dicente Psalmista: « Justus ut palma florebit, et sicut cedrus Libani multiplicabitur (Psal. XCI). » Taliter quasi in hieme in praesenti vita spiritales arbores mortuas inspexerat Paulus apostolus cum dicebat: « Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III). » Quasi iterum appropinquante aestate easdem vestiri foliis, et decorari spiritualibus floribus considerabat, quando aiebat: « Cum enim apparuerit Christus, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. » Similiter 118.0023D| et David propheta spirituales arbores mortuas inspexerat, cum dicebat: « Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua (Psal. CXXV). » Et quasi aestate regno appropinquante iterum vivificandas inspexerat, quando aiebat: « Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. » Unde sancta Ecclesia post resurrectionem Domini fructu justitiae repleri se gaudens, in amoris Cantico audivit a Domino: « Veni, electa mea, formosa mea, columba mea, immaculata mea. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te ulla. Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit; mane surgamus ad vineas (Cant. II). » Vel certe aliter, per ficulneam 118.0024A| Synagogam intelligere possumus. Haec est enim ficulnea, ad quam, juxta aliam Evangelii parabolam, Dominus venisse legitur: Quaerens fructum in ea, et non inveniens, dixit: « Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum (Matth. XXI). » Cum ergo viderimus hanc ficulneam, id est, Synagogam, ex se fructus credulitatis proferre, sciamus quia prope est regnum Dei, quoniam circa finem saeculi per praedicationem Eliae et Enoch Synagoga ex parte creditura est, teste Apostolo, qui ait: « Cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. II). » Et iterum: « Non prius quod spiritale, sed quod animale, deinde quod spiritale (I Cor. XV). » Unde et Dominus per Malachiam prophetam repromisit, dicens: « Ecce ego mittam ad vos 118.0024B| Eliam Thesbiten, qui convertat corda patrum in filios, et corda filiorum ad patres eorum (Malach. IV). »
« Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. » Amen, proprie Hebraeorum sermo est, et est adverbium affirmantis, et cum possit interpretari vere sive fideliter, a nullo interpretatum est, sed ob honorem et reverentiam Domini, qui hoc sermone in sua locutione frequenter usus est, ita relictus est sine interpretatione. Generatio autem haec, si de Judaeorum gente intelligatur, non praeteribit, ut plures illorum non sint, quoadusque omnia quae a Domino praedicta sunt, impleantur. Si vero ad totam humani generis massam referatur, manifeste patet quia non praeteribit genus humanum, quoadusque omnia quae a Domino 118.0024C| praedicta sunt, consummata sint. Praedicta est enim Domini incarnatio, et impleta est. Praedicta est ejus passio, et resurrectio, et impletae sunt. Praedicta est gloriosa ejus ascensio, et completa est. Praedicta est Ecclesia, per universum mundum futura, et oculis cernimus impletum. Praedicta sunt signa in sole et luna, et stellis, impleta sunt. Praedictus est sonitus maris et fluctuum, nulli dubium quod adveniat. Praedicta est dies judicii, quia nondum impleta est, sine dubio implenda creditur. Praedictum est universale judicium, et vita aeterna, et complenda exspectamus. Cum quanta autem firmitate credenda sint, quae a Domino praedicta sunt, ipse manifestat, cum adjungit:
« Coelum et terra transibunt, verba autem mea 118.0024D| non transibunt. » Nihil enim rebus visibilibus coelo et terra durabilius, nihil in rebus humanis velocius quam verba transeunt, quae nec perfici nisi transeundo possunt. Cum ergo Dominus dicit: « Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt, » ostendit quia quae apud nos fixa videntur, apud illum transitoria sunt: et quae apud nos transitoria videntur, in ejus verbis firma et stabilia sunt, quia fixas et permanentes sententias format ejus sermo dum transit. Sed quaeritur cum Dominus dicat: Coelum et terra transibunt, quomodo stare possit illud quod ait Ecclesiastes: « Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in sempiternum stat (Eccles. I)? » Si enim, juxta Domini 118.0025A| vocem, Coelum et terra transibunt, quomodo terra in sempiternum stare dicitur? Ad quod dicendum, quia aliud est coelum aereum, aliud sidereum, et aliud aethereum. Coelum ergo aereum terrae vicinum est, unde et aves coeli nominamus, quas super aera volitare cernimus. Pluvia dicitur cadere de coelo, cum utique de nubibus quas cernimus, pluat. Coelum ergo hoc aereum et terra transire dicuntur, Psalmista dicente: « Initio, tu Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli, ipsi peribunt (Psal. CI). » Non ut omnino non sint, sed ut in melius immutanda sint. Ipsa ergo immutatio transitus appellatur. Transire vero dicitur non solum id quod ita perit quod nunquam sit, sed quod immutatur ut melius sit. Sicut metalla aurea et argentea per ignem 118.0025B| transeunt, non ut non sint, sed ut pulchriora fiant. Quoniam coelum et terra, quae nostris iniquitatibus polluta sunt, per ignem in die judicii purganda sunt, sicut ait Psalmista: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Et tantum ardebit ignis judicii in aere, ut nonnulli tradunt, quantum aquae diluvii occupaverunt super terram, et ipsa immutatio coeli et terrae, transitus appellatur. Sicut enim homo amictum vel quodlibet vestimentum a se projicit, ut alterum decentius induat, ita Deus omnipotens coelum et terram per ignem purgabit, ut purgata in melius consistant. Unde et per Psalmistam dicitur: « Et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur (Ibid.). » Hinc per Petrum apostolum dicitur (II Petr. III): « Coeli autem qui nunc 118.0025C| sunt et terra eodem verbo reposita, igni reservata sunt in die judicii. » Et iterum: « Dies Domini sicut fur, ita in nocte veniet, in quo coeli magno impetu transibunt, elementa vero calore solventur. » Hinc per Isaiam Dominus dicit: « Ecce ego creo coelum novum et terram novam, non ut condenda sint, sed ut in melius immutanda (Isa. LXV). » Sic et per Joannem in Apocalypsi dicitur: « Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI). »
HOMILIA III. DOMINICA TERTIA ADVENTUS. (MATTH. XI). « In illo tempore, cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, » et 118.0025D| reliqua. In exordio hujus lectionis inquirendum est, quare Joannes Baptista propheta, et plus quam propheta, qui Salvatorem aliis digito ostenderat, dicens, « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I), » et quem venientem ad baptismum expaverat, dicens, « Ecce a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III)? » nunc in carcere positus, quasi quis sit ignorans, discipulos ad interrogandum misit, dicens: « Tu es qui venturus es, an « alium exspectamus? » Nunquid ergo ignorabat eum, quem aliis demonstraverat, et super quem Spiritum sanctum in columbae specie descendentem et manentem viderat, vocemque Patris intonantem audierat, « Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui 118.0026A| (Ibid), » et de quo multa testimonia perhibuerat, dicens: « Qui de terra est, de terra loquitur: qui de coelo venit, super omnes est (Joan. III)? » Non; sed haec interrogatio Joannis, illius discipulis potius quam illi necessaria erat. Ut quod ergo interrogavit, « Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, Luc. VII)? » Ad quod respondendum, quia in hac interrogatione, ut diximus, non sibi, sed discipulis suis consuluit, id non propter suam ignorantiam, sed propter incredulitatem interrogantium discipulorum. Quod autem discipuli Joannis erga Dominum, quem adhuc verum Deum non cognoscebant, aliquid mordacitatis vel livoris haberent, superior textus Evangelii ostendit. In illo die accesserunt discipuli Joannis ad Jesum, dicentes: « Quare nos et Pharisaei 118.0026B| jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant (Matth. IX)? » Et iterum: « Accesserunt discipuli Joannis ad eum, » scilicet ad Joannem, « dicentes: Magister, cui testimonium perhibuisti, ecce baptizat, et omnis turba post eum vadit (Joan. III). » Ac si dixissent: Nos relinquimur, et illum omnis turba sequitur. Positus ergo Joannes in carcere, sciens se pro veritatis testimonio moriturum, discipulos quos ad credendum Christo praeparaverat, in hoc errore relinquere noluit, et ideo sub obtentu interrogationis eos ad interrogandum misit, ut dum ad interrogandum eum pergerent, videntes signa et miracula quae faciebat, verum Deum esse illum cognoscerent, ac crederent, et sic ab ipso errore liberarentur. Est et alia rationabilis causa, pro qua Joannes 118.0026C| ad interrogandum Christum discipulos misit. Noverat enim pro redemptione hominum Christum natum de virgine in mundum venisse; utrum autem moriens per seipsum eos qui in inferno injuste tenebantur liberaturus esset, adhuc ignorabat: et ideo non dixit: Tu es qui venisti, sed, « Tu es qui venturus es. » Ac si diceret: Ego in carcere clausus ab Herode capite truncandus, ad inferna descensurus sum: manda mihi utrum debeam adventum tuum annuntiare inferis, qui nuntiavi superis, an non conveniat Filio Dei, ut gustet mortem, et ad hoc sacramentum peragendum, id est ad liberandas animas, alium quam te missurus es.
« Et respondens Jesus, ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis. Caeci vident, 118.0026D| claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. » Responsio ista Domini ad superiorem sensum pertinet, quod non ad interrogationem Joannis respondit, sed ad cogitationes interrogantium. De morte namque sua requisitus, miraculorum virtutes enumeravit, ut videntium animos ad suam credulitatem provocaret. Ac si diceret: Conferte opera quae in me videtis cum prophetarum oraculis quae legistis, ut in me illum esse cognoscatis, de quo olim propheta gaudens dicebat: « Dominus ipse veniet, et salvabit nos (Isa. XXXV). » -- « Caeci vident, » ut impleatur illud propheticum: « Tunc aperientur oculi eorum (Isa. LV). » -- « Claudi ambulant, » ut impleatur illud: « Tunc 118.0027A| saliet sicut cervus claudus (Ibid.). » -- « Leprosi mundantur, » quia sicut per prophetam dicitur: « Ipse iniquitates nostras tulit, et languores nostros ipse portavit, cujus livore sanati sumus (Isa. LIII). » -- « Surdi audiunt, » ut impleatur: « Et aures surdorum patebunt (Isa. XXXV). » -- « Mortui resurgunt, » ut impleatur illud: « Vivent mortui, interfecti mei resurgent (Isa. XXVI). » -- « Pauperes evangelizantur, » ut illorum ministerium impleatur, de quibus dicitur: « Dominus dabit verbum evangelizantibus virtutem multam (Psal. LXVII). » Spiritualiter autem Joannes vinctus in carcere, legem significat vinctam in cordibus Judaeorum, quae dum non spiritualiter, sed carnaliter intelligebatur, quasi vinculata et ligata jacebat. « Misit ergo Joannes 118.0027B| duos discipulos ad Christum, ut interrogarent eum: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? » Misit et lex Scribas et Pharisaeos, qui Salvatorem interrogarent: « Si tu es Christus, dic nobis palam (Joan. X). » Et iterum: « Dic nobis in qua potestate haec facis (Luc. XX). » Quibus congrue a Domino respondetur: « Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis: » -- « Caeci vident, etc. » Per has enim infirmitates corporum, debilitas animarum significata est. Infirmorum vero curationes enumeravit, quia non venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. Ait enim: « Caeci vident, » ac si dicat aliis verbis: Jam tempus gratiae meae apparuit, quo verum lumen resplendens in mundo, eorum oculos qui in tenebris et in umbra mortis sedebant illuminet, et purgato 118.0027C| mentis oculo, illum aspicere incipiant, qui ait in Evangelio: « Ego sum lux mundi (Joan. VIII), » ut impleatur in eis: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). » -- « Claudi ambulant. » Hoc est, illi qui in via Dei claudicabant, nunc utriusque Testamenti instructi lectione, et dilectione Dei et proximi confirmati, et gressum mentis firmum habentes, viam mandatorum Dei currunt, et de terrenis ad coelestem patriam pervenire festinant, ut impleatur in eis: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). » -- « Leprosi mundantur, » id est, illi qui variis peccatorum facinoribus immundi et foedati erant, necnon per baptismum et poenitentiam se purificari desiderant, et non solum de praeteritis peccatis lugent, sed etiam pro vitae aeternae desiderio 118.0027D| suspirant, et in prosperis humilitatem, et in adversis patientiam servant, ut impleatur in eis: « Beati pacifici, quoniam Filii Dei vocabuntur (Ibid.). » Et ut mundationem animae recipere possint, in tantam perfectionem excrescunt, ut non solum mala non irrogent, sed etiam ab aliis irrogata aequanimiter ferant, ut impleatur in eis. « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. » -- « Surdi audiunt, » quia illi qui prius aures clausas habebant ad audiendum verbum Dei, apertas ad audienda ludibria: nunc econtra obdurant aures suas ne audiant sanguinem, et verbum Dei ardenti animo audire desiderant et ut opere implere possint, esuriunt atque sitiunt, ut impleatur in eis: « Beati qui esuriunt et sitiunt 118.0028A| justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Ibid.). » -- « Mortui resurgunt, » id est, illi qui quasi insensibiles in peccatis mortui jacebant, econtrario membra sua mortificantes, spiritualiter vivere incipiunt, et misericordiam quam in se experti sunt, aliis etiam in quantum praevalent impendunt, cupientes implere illud Scripturae: « Miserere animae tuae placens Deo (Ecc. XXX), » ut impleatur in eis: « Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). » -- « Pauperes evangelizantur, » id est, illi qui virtutibus tenues erant et pauperes et vitiis repleti: nunc econtrario ut in coelo thesaurizari possint, temporales divitias contemnunt, et per communionem charitatis et Spiritus sancti gratiam, bonum quod didicerunt, aliis annuntiare non cessant, 118.0028B| ut impleatur in eis: Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X): et qui ante virtutibus pauperes erant et vacui, nunc incipiant esse pauperes spiritu, ut in eis impleatur quod Dominus ait in Evangelio: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). »
« Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. » Conclusio ista Domini ad interrogationem Joannis pertinet. De morte enim sua requisitus, primo signorum virtutes enumeravit, et postea ad hoc quod inquisitus fuerat respondit, dicens: « Beatus qui non fuerit scandalizatus in me, » id est in mea morte. Ac si diceret: Mira quidem et magna sunt quae facio, quia caecis visum, surdis auditum, claudis gressum, 118.0028C| mortuis vitam restituo; sed tamen cum haec omnia faciam, ad ultimum mortem pro humani generis redemptione sustinere non dedignor. Et necesse est hominibus, ut qui in me signa venerantur, ad suum scandalum mortem in me non despiciant. Plures enim fuerunt, qui cum prius Domini virtutes mirarentur, mortem turpissimam crucis in eo despexerunt. Visis autem tot signis tantisque virtutibus miraculorum non scandalizari quisque potuit, sed admirari. Sed mens infidelium grave contra eum sumpsit scandalum, quando post enumeratis miraculorum signis, eum comprehendi, ligari, flagellari, et in sepulcro collocari conspexit. Scandalizabantur quoque quando eum quem mortuos suscitantem aspexerant, mortuum videbant. De quibus ait Apostolus; 118.0028D| « Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis scandalum quidem, gentibus autem stultitiam (I Cor. I). »
« Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? » Ac si diceret: Ne circumstantes turbae putarent interrogationem Joannis vel de invidia, vel de ignorantia natam, discipulis illius recedentibus miris et magnis laudibus Dominus Joannem extollit, dicens de illo ad turbas: « Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? » Ac si diceret: Nunquid ad hoc venistis in desertum, ut videretis hominem calamo similem, qui levitate mentis de me dubitet, quem antea paululum 118.0029A| vobis praedicavit? Quod non affirmando, sed negando protulit. Arundo quippe canna est ab ariditate sic dicta, quae tres differentias in se naturaliter habere dignoscitur; primam, quia in humectis et aquosis locis nascitur; secundam, quia exterius pulchra et interius vacua est; tertiam, quia quacunque aura tacta fuerit, in aliam partem flexibilis vertitur, significat carnalium mentes, qui dum petulantiam libidinis diligunt, quasi in aquosis et humectis locis nascuntur. Unde Propheta: « Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I). » Et iterum: « Comparati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis (Psal. XLVIII). » Cumque per hypocrisim dissimulant se sanctos, quod non sunt, quasi arundo exterius nitidi apparent, sed interius vacui sunt. 118.0029B| Tales erant Scribae et Pharisaei, quos Dominus fortiter increpabat, dicens: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum atque omni spurcitia (Matth. XXIII). » Ita vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Et quia Deum in corde habitatorem non habent, immundis spiritibus aditum praebent. Sicut de diabolo ad beatum Job Dominus ait: « Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus (Job. XL). » Cum vero humanis laudibus elevantur, et detractionibus dejiciuntur, quasi more arundinis vento tacti, in aliam partem flectuntur. Si enim carnalis mens favorem laudis transitoriae 118.0029C| audierit, delectatur, hilarescit, et gaudet. At vero si ab eodem ore processerit ventus detractionis, et quo favor laudis humanae exire consueverat, statim ad iracundiam provocatur. Sed non talis erat Joannes, quippe qui ex castis parentibus et longaevis natus virginitatis amator pariter exstitit et custos. Sed nec exterius pulcher et interius inanis erat, quia sanctitatem quam ostendebat exterius, multo magis servabat interius. Neque more arundinis ventus detractionis vel laudis hunc elevare vel dejicere poterat, sed inter adversa et prospera immobilis permanebat, servans in prosperis humilitatem, et in adversis patientiam. De cujus laude adhuc recte subditur:
« Sed quid existis videre? hominem mollibus 118.0029D| vestitum? » Et hoc Dominus negando, non affirmando intulit. Mollibus enim Joannes vestitus non erat, quia de camelorum pilis, ex quibus asperum cilicium texitur, indumentum habebat. Qui ergo putant in cultu vel in superfluitate pretiosarum vestium peccatum non esse, discant exemplo Joannis appetitum suum compescere. Si enim virtus non esset vilibus indui vestibus, nequaquam Dominus Joannem de vestitus sui asperitate laudasset. Et si peccatum non esset pretiosa et superflua induere vestimenta, nequaquam de poena purpurati divitis locuturus praemitteret, quia induebatur purpura et bysso. Sed neque beatus Paulus apostolus ab appetitu pretiosarum vestium mulieres compesceret, dicens: Non in 118.0030A| veste pretiosa, non in tortis crinibus auro et margaritis (I Tim. II). Ubi considerandum est, quam verecundum sit, hoc viris appetere, a quo magister Ecclesiae studuit feminas cohibere. Unicuique enim nostrum sua conscientia testis est, quia pretiosa vestis, nisi propter inanem gloriam non quaeritur; quod si in occulto sit ubi a nemine videatur, non ei cura est qualibus induatur vestibus. At vero cum ad publicum processerit, pretiosa vestimenta quaerit, non ut sanctior, sed ut honorabilior et pulchrior pluribus appareat. His ergo exemplis instructi, tanta ac talia vestimenta quaeramus, quibus et nuditas operiri, et frigus possit arceri, quia sicut ait Apostolus: « Nihil intulimus in hunc mundum, sed neque aliquid auferre possumus. Habentes autem victum et 118.0030B| vestimentum, his contenti simus (I Tim. VI). » Juxta spiritalem vero intelligentiam Joannes mollibus vestitus non erat, qui peccantium vitia non blandiendo fovere, sed increpando noverat castigare, in tantum ut ipsum Herodem regem de incestis nuptiis argueret, dicens: « Non licet tibi habere uxorem fratris tui, illo vivente (Marc. VI). » Nam et unusquisque doctor induitur asperis vestibus in exemplo Joannis, quando peccantes duris redarguit increpationibus, sicut per Salomonem dicitur: « Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII). » Et recte verba sapientium clavis et stimulis comparantur, quia culpas delinquentium non noverunt dissimulando palpare, sed feriendo pungere, sicut faciebat Joannes, quando Judaeis dicebat: « Genimina 118.0030C| viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira (Luc. III)? » At vero econtra mollibus doctor induitur vestimentis, quando peccantium vitia non increpando redarguit, sed blandiendo vel tacendo nutrit. Quod quia aliquando timore, aliquando amore agitur, recte subjungitur: « Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. » Quod est aperte dicere: Non coelesti, sed terreno regi militant, qui timore persecutionis vel amore laudis peccantium vitia non redarguunt. Et ut temporalia patrimonia acquirere possint, illis se conformant.
« Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis et plus quam prophetam. » Non Joannem Dominus prophetam negavit, sed plus quam prophetam 118.0030D| eum affirmavit. Prophetae enim officium est, ventura praedicere, non autem ostendere. Joannes autem et propheta et plusquam propheta fuit, quia eum quem post se venturum praedixit, etiam digito demonstravit, dicens: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). » De quo Joanne, Dominus alibi discipulis dicit: « Inter natos mulierum major non surrexit Joanne Baptista (Matth. II), » sed quia Dominus Joannem arundinem vento agitatam esse negaverat, quia non esse mollibus vestitum dixerat, et quia non solum prophetam, sed etiam plus quam prophetam eum ostenderat, qualis esset manifestavit, adjungens:
« Hic est enim de quo scriptum est: Ecce mitto 118.0031A| angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te. » Hoc autem testimonium in Malachia scriptum est, in persona utique Joannis. Cum enim propheta venturum Dominum praediceret, etiam praecursoris ejus personam ostendit, cum dixit: « Ecce mitto angelum meum (Malach. III). » Altum ergo nomen, sed non est inferius meritum. Implevit quippe in opere, quod accepit in nomine. Quia enim angelus Graeca locutione, Latine nuntius dicitur, recte nunc angelus vocatur, qui adventum Domini venerat nuntiare, dicens: « Veniet tortior me, post me, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Matth. III). » Et: « Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Ibid.). » Nec solum Joannes hujus participationem vocabuli 118.0031B| meretur, sed etiam omnes sacerdotes et ministri Ecclesiae, qui verbum Dei in Ecclesia praedicant, et venturum judicium nuntiant, angelici nominis consortium merebuntur, juxta illud Malachiae: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II). » Et non solum sacerdotes, sed etiam fideles laici, si juxta modulum scientiae suae bonum quod noverunt, fratribus annuntiaverint, ad angelorum consortium pertinebunt. Quia in ornamento tabernaculi non solum phialae, sed etiam cyathi jussi sunt fieri. Quoniam non solum uberior doctrina Deo accepta est, sed etiam et minima, juxta illud, quod ait in Apocalypsi Joannes: « Qui audit, dicat veni (Apoc. XXII). » Et Apostolus: Spectaculum 118.0031C| facti sumus mundo, angelis atque hominibus (I Cor. IV). Joannes vero viam Domini praeparavit, non lapides tollendo, nec aspera coaequando, sed mentes hominum praeparando, quando annuntiavit, dicens: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). » Sive viam Domini praeparavit, quando corpora humana baptizando abluit, sed peccata non dimisit: illum praefigurans, qui non solum in aqua, sed etiam in Spiritu sancto erat baptizaturus, et peccata hominibus remissurus.
HOMILIA IV. FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM. « (LUC. I.) In illo tempore, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, » 118.0031D| et reliqua. Idcirco angeli privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula, etiam in operatione quid valeant. Neque etenim in illa sancta civitate, quam visio Dei omnipotentis plenam scientia perficit, idcirco propria nomina sortiuntur, ne eorum personae sine nominibus sciri non possint, sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. Ad Mariam ergo virginem Gabriel mittitur, qui Dei fortitudo nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas potestates aereas, humilis apparere dignatus est. De quo per Psalmistam dicitur (Psal. XXIII): « Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. » Et rursum: « Dominus virtutum ipse est rex gloriae. » Per Dei 118.0032A| ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus et potens in praelio, contra potestates aereas ad bella veniebat. Mensem autem sextum Martium intellige, cujus vigesima et quinta die Dominus noster et conceptus traditur et passus, sicut et in vigesima quinta die mensis Decembris natus. Quod si vel hoc die, ut nonnulli arbitrantur, aequinoctium vernale, vel illo solstitium brumale fieri credatur, convenit utique cum lucis incremento concipi, vel nasci eum, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). At si quis ante Dominicae nativitatis et conceptionis tempus lucem vel crescere, vel tenebras superare convicerit, dicimus et nos quia et Joannes tunc ante faciem adventus ejus regnum coelorum evangelizabat, et nunc quoque 118.0032B| praedicatoribus imperatur: « Iter facite ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII). » Cur autem Joannes circa aequinoctium autumnale conceptus, circa solstitium aestivum sit natus, docet ipse qui vel ex sua, vel ex Veteris Testamenti (ut multi autumant) persona loquitur: « Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III). »
« Ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria. » Multas ob causas Salvator non de simplici virgine, sed de desponsata voluit nasci. Primo videlicet, ut per generationem Joseph, cujus Maria cognata erat, Mariae quoque nosceretur origo. Neque enim mos est Scripturae, feminarum genealogiam texere. Nam et de utroque potest intelligi, quod dicitur de 118.0032C| domo David. Deinde, ne velut adultera lapidaretur a Judaeis, malens aliquos de suo ortu, quam de pudore dubitare parentis. Simul et virginibus impudicis occasionem tollens, ne matrem quoque Salvatoris dicerent falsis suspicionibus infamatam. Tertio, ut in Aegyptum fugiens et rediens, haberet solatium viri, qui integerrimae virginitatis custos pariter ac testis exsisteret. Quarto, ne partus ejus diabolo pateret, qui si eum de virgine natum cognosceret, forsitan quasi caeteris hominibus eminentiorem morti tradere timeret. Maria autem Hebraice stella maris, Syriace vero domina vocatur, et merito, quia et totius mundi Dominum, et lucem saeculi meruit generare perennem.
« Et ingressus angelus ad eam, dixit: Ave gratia 118.0032D| plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. » Bene gratia plena vocatur, quae nimirum gratiam quam nulla alia meruerat assequitur, ut ipsum videlicet gratiae conciperet et gigneret auctorem.
« Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. » Disce virginem moribus, disce virginem verecundia, disce virginem oraculo, disce mysterio. Trepidare virginum est, et ad omnes viri ingressus pavere, omnes viri affatus vereri. Discant mulieres propositum pudoris, imitari solam in penetralibus, quam nemo virorum videret, solus angelus reperiens, solam sine comite, solam sine teste, ne quo degeneri depravaretur 118.0033A| affectu, ab angelo salutatur. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam. Maria etiam salutationem angeli verebatur. Erat tamen cogitans, inquit, qualis esset ista salutatio (Luc. I). Et ideo cum verecundia, quia pavebat; cum prudentia, quia benedictionis novam formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante comperta.
« Et ait angelus: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. » Quia salutatione insolita, utpote quae ei soli servabatur, ut viderat turbatam, quasi familiarius notam vocans ex nomine, ne timere debeat, jubet. Et quia gratia plenam vocaverat, eamdem gratiam et astruit plenius, et uberius explicat, dicens:
« Ecce concipies in utero, et paries filium, et 118.0033B| vocabis nomen ejus Jesum. » Jesus salvator sive salutaris interpretatur. Cujus sacramentum nominis alloquens Joseph angelus, exposuit: ipse enim (inquiens) salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Non ait populum Israel, sed populum suum, hoc est, in unitatem fidei ex praeputio et circumcisione vocatum. Quibus ex diversa parte congregatis, fieret unum ovile et unus pastor (Joan. X).
« Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit ei Dominus Deus sedem David patris ejus. » Dictum est et de Joanne, quia erit magnus, sed quasi homo magnus: hic, quasi Deus magnus. Ille enim magnus coram Domino, hic autem erit magnus, inquit, et Filius Altissimi vocabitur. Idem ergo Filius Altissimi, qui in utero virginali conceptus 118.0033C| et natus est, idem homo in tempore creatus ex matre, qui Deus est ante tempora natus ex Patre. Si autem idem homo, qui Deus est, omittat Nestorius tantum hominem dicere ex virgine natum, et hunc a verbo Dei non in unitatem personae, sed in societate, inseparabilem esse receptum. Alioquin non unum Christum verum Deum et hominem, sed duos (quod dici nefas est) asserere, ac per hoc non Trinitatem, sed quaternitatem praedicare convincitur. Catholica autem fides, sicut unumquemlibet hominem carnem et animam, ita hominem et Verbum unum Christum rectissime confitetur. Juxta quod et angeli verba significant, quae dandam illi sedem David patris ejus asseverant. Qui enim eumdem ipsum Patrem haberet David, quem Filium Altissimi vocari 118.0033D| pronuntiat, in duabus utique naturis, unam Christi personam demonstrat. Accepit autem sedem David, ut nimirum gentem, cui David quondam et filii ejus temporalis regni gubernacula praebuerunt, ipse perpetuum vocaret ad regnum, quod eis paratum est ab origine mundi.
« Et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. » Et Isaias ait: « Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia (Isa. IX). » Non dixit in acquisitione gloriae, gazarumque terrestrium, non in victoria gentium plurimarum, urbiumque debellatione superbarum, sed 118.0034A| in judicio et justitia. Per haec enim regnum Christi, et in singulis quibusque fidelibus, et in universa per orbem multiplicatur pariter et confirmatur Ecclesia. Domum namque Jacob, totam Ecclesiam dicit, quae vel de bona radice nata, vel cum oleaster esset, merito tamen fidei in bonam est inserta olivam: quam post triumphum passionis alloquens Salvator ait: « Qui timetis Dominum, laudate eum, universum semen Jacob magnificate eum (Psal. XVI). » Non autem ideo futuri temporis verbo magnus exiturus Jesus, Filius Altissimi vocandus, sceptrum David accepturus, et in domo Jacob regnaturus asseritur, quia, juxta quod haeretici sapiunt, atque a veritate desipiunt, Christus ante Mariam non fuerit: sed quia homo assumptus in Deum, clarificatus est ea claritate, quam Verbum Dei habuit, priusquam mundus esset, 118.0034B| apud Patrem. Hoc est, ut idem filii nomen eamdem Christi personam, homo cum Deo plenus gratia et veritate sortiretur.
« Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? » Propositum suae mentis reverenter exposuit, vitam videlicet virginalem se ducere decrevisse. Quae quia prima feminarum tantae servituti se mancipare curavit, jure singulari prae caeteris feminis beatitate meruit excellere. « Quomodo, inquit fiet istud? » Non ait, unde hoc sciam? sed quomodo, inquit, fiet, quoniam virum non cognosco? » Ordinem videlicet obsequii cui subdatur, inquirens, non autem signum cui credat, flagitans. Neque enim decebat electam generatura Deum virginem, dubiam diffidentia, sed prudentia 118.0034C| cautam exsistere: quia nec facile poterat homo nosse mysterium, quod in Deo manebat a saeculis absconditum. Quia ergo legerat: « Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium (Isa. VII), » sed quomodo id fieri posset non legerat, sciscitabatur ab angelo, quod in propheta non invenit.
« Et respondens angelus, dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. » Non virili, inquit, quod non cognoscis, semine, sed Spiritus sancti, quo impleris, opere concipies. Erit in te conceptio, libido non erit concupiscentiae. Non erit aestus, ubi umbram faciet Spiritus sanctus. Verum in eo quod ait: « Et virtus Altissimi 118.0034D| obumbrabit tibi, » potest etiam incarnati Salvatoris utraque natura designari. Umbra quippe a lumine solet et corpore formari, et cui obumbratur, lumine quidem vel calore solis, quantum sufficit, reficitur, sed si ipse solis ardor perferri nequeat, interposita vel nubecula levi, quolibet alio corpore temperatur. Beata igitur Virgo, quia quasi purus homo omnem plenitudinem divinitatis corporaliter capere nequibat, virtus ei Altissimi obumbravit, id est incorporea lux divinitatis, corpus in ea suscepit humanitatis. De quo pulchre propheta: « Ecce Dominus, inquit, ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum (Isa. XIX), » quod est dicere: Ecce Verbum Dei Patri coaeternum, lumenque de 118.0035A| lumine ante saecula natum, carnem in fine saeculorum, atque animam nullo peccati pondere gravatam suscipiet, et de utero virginali tanquam sponsus de thalamo suo procedet in mundum.
« Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. » Ad distinctionem nostrae sanctitatis, Jesus singulariter sanctus nasciturus asseritur. Nos quippe etsi sancti efficimur, non tamen nascimur: quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur, ut merito cum Propheta gementes singuli dicamus: « Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. I.). » Ille autem solus veraciter sanctus est, qui ut ipsam conditionem naturae corruptibilis vinceret, ex commistione carnalis copulae conceptus non est. « Sanctum, inquit, 118.0035B| vocabitur Filius Dei. » Quid ad hoc dicis, Nestoriane, qui beatam Mariam Dei negas esse genitricem, aptam niteris impugnare veritatem? Ecce dixit Deum superventurum, Dei Filium nasciturum. Quomodo ergo aut Dei Filius Deus non est, aut quae Deum edidit, quomodo Θεοτόκος, id est Dei Genitrix non esse potest?
« Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. » Ne virgo se parere posse diffidat, accepit exemplum anus sterilis pariturae, ut discat omnia Deo possibilia, etiam quae naturae ordini videntur esse contraria. Si quem vero movet, quomodo beatae Mariae cognatam dicat Elisabeth, 118.0035C| cum haec de domo David, illa de filiabus Aaron originem duxerat, animadvertat proavos earum liberis invicem nuptum traditis, utraque tribum potuisse conjungere. Cui si haec expositio forte non sufficeret contentiose insistenti, quasi hoc contra interdictum legis fieri nequiverit, legat Exodum, ubi scriptum est: « Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth, filii Aminadab, sororem Naason, quae peperit ei Nadab, Abiu, Eleazar, et Ithamar (Exod. VI). » Videatque ante edictum legis superna provisione sacerdotalem regali jam junctam fuisse progeniem, ut videlicet Dominus Jesus Christus, qui secundum carnem verus rex et sacerdos erat futurus, ipsam quoque carnem de utraque, David scilicet et Aaron, stirpe susciperet. Unde et in hac utraque 118.0035D| tribu chrisma per legem mysticum celebratur, Christi nimirum nominis pariter et generationis praenuntium: et ipse David domum Dei ingrediens, panem sanctum et gladium quasi rex et sacerdos accepit, illum videlicet de suo semine venturum praefigurans, qui et pro vestra libertate regis jure pugnaret, et pro vestra libertatis absolutione panem suae carnis offerret.
« Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. » Quanta cum devotione humilitas, quae et angeli promissum optat impleri, et seipsam quae mater eligitur, nuncupat ancillam, apertissime insinuans quia nihil sibi meriti vindicet in eo, quod Domini jussis obsecundet. 118.0036A| Fiat, inquit, sine viri semine conceptus in virgine, nascatur de Spiritu sancto integra caro. Sanctum quod nascitur de homine matre, sine homine patre, vocetur Dei Filius.
HOMILIA V. FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM. (LUC. I.) « In illo tempore, exsurgens Maria, abiit in montana cum festinatione in civitatem Judae, et reliqua. » Accepto Virginis consensu, mox angelus coelestia repetit: illa petit montana, festinat invisere Elisabeth, non quasi incredula de oraculo, vel dubia de exemplo: sed ut laeta pro voto, religiosa pro officio, typicum pariter exemplum tribuens, quod omnis anima quae verbum Dei mente conceperit, virtutum 118.0036B| celsa statim cacumina gressu conscendat amoris, quatenus civitatem Judae, id est confessionis et laudis, arcem penetrare, et usque ad perfectionem fidei, spei et charitatis, quasi tribus in ea mensibus valeat commorari.
« Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. » Disce, virgo, humilitatem Mariae, ut et corpore casta, et pectore possis esse devota. Visitat junior seniorem, salutat virgo uxorem. Decet enim ut quo castior virgo, eo sit humilior: et senioribus honorem deferens, habitum castitatis praeconia commendet humilitatis. Aliter: Maria ad Elisabeth, Dominus ad Joannem. Haec, ut Spiritu sancto repleatur, illius ut baptismo consecretur. Majorumque humiliatio, minorum est utique exaltatio. 118.0036C| Denique sequitur:
« Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus. Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth. » Vide distinctionem, singulorumque verborum proprietates. Vocem prior Elisabeth audivit, sed Joannes prior gratiam sensit: illa naturae ordinem audivit, iste exsultavit ratione mysterii: illa Mariae, iste Domini sensit adventum. Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur pietatis mysterium, antequam maternis adoriuntur profectibus, duplicique miraculo prophetant matres spiritu parvulorum. Exsultavit infans, et repleta est mater. Non prius mater repleta, quam filius. Sed cum filius esset repletus Spiritu sancto, replevit et matrem.
118.0036D| « Et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. » Notandum quod praemissam de Christo prophetiam, non rerum tantum miraculis, sed et verborum proprietate complectitur. Iste est enim fructus, qui David patriarchae sub jurejurando promittitur: « De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI). » Simulque intuendum, quod eadem voce Maria ab Elisabeth, qua a Gabriel, benedicitur, quatenus et angelis et hominibus veneranda, et cunctis merito feminis praeferenda monstretur.
« Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? » Non quasi nescia perquirit, quod nimirum 118.0037A| sancti Spiritus esse cognoscitur, se videlicet a matre Domini ad pignoris sui perfectum salutari: sed miraculi novitate perculsa, non hoc sui muneris, sed muneris fatetur esse divini.
« Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. » Erubescebat Elisabeth onus parientis, quandiu nesciebat mysterium religionis. Sed quae occultabat se, quia conceperat filium, jactare se coepit, quia generabat prophetam. Et quae ante erubescebat, benedicit: et quae dubitabat ante, firmatur. « Ecce enim, inquit, ut vox salutationis tuae facta est in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. » Itaque magna voce clamavit, ubi Domini sensit adventum, quia religiosum credidit partum, 118.0037B| ubi prophetae ortus, non affectate fidem generationis adscisceret.
« Et beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. » Vides non dubitasse Mariam, sed credidisse, et ideo fructum fidei consecutam. Beata, inquit, quae credidisti, et vere beata, quae sacerdote praestantior, cum sacerdos negasset, virgo correxit et pignore. Pariterque notandum, quanta Elisabeth animum gratia, Maria intrante, ditavit, quam simul de praeterito, praesenti atque futuro, prophetiae spiritus illustravit. Dicens enim: « Quae credidisti beata, » aperte indicat, quia verba angeli, quae dicta ad Mariam fuerant, per Spiritum agnovit. Atque subjungens: « Perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, » quae etiam eam in 118.0037C| futuro sequerentur praevidit. Matrem vero Domini sui nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portaret, intellexit.
« Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. » Tanto, inquit, me Dominus tamque inaudito munere sublimavit, quod non ullo linguae officio explicari, sed ipso vix intimi pectoris affectu valeat comprehendi. Et ideo totas animi vires in agendis gratiarum laudibus offero, totum in contemplandam magnitudinem ejus cui non est finis, quidquid vivo, sentio, discerno, gratulanter impendo. Quia et ejusdem Jesu, id est salutaris spiritus meus aeterna divinitate laetatur, cujus mea caro temporali conceptione foetatur. Cui simile est illud Psalmistae: « Anima autem mea 118.0037D| exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari ejus (Psal. XXXIV). » Et ipse enim Patrem Filiumque pari venerabatur amore.
« Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. » Cujus humilitas respicitur, recte beata ab hominibus cognominanda gratulatur: sicut econtrario, cujus superbia despecta condemnatur, Evae, id est vae, sive calamitatis nomine mulctata tabescit. Decebat enim ut, sicut per superbiam primae parentis nostrae mors in mundum intravit, ita denuo per humilitatem Mariae introitus panderetur vitae.
« Quia fecit mihi magna qui potens est; et sanctum nomen ejus. » Ad initium carminis respicit 118.0038A| ubi dictum est: « Magnificat anima mea Dominum. » Sola quippe anima illa, cui Dominus magna facere dignatur, dignis eum praeconiis magnificare, et ad consortes ejusdem voti ac propositi potest cohortando dicere: « Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in invicem (Psal. XXXIII). » Nam qui Dominum, quem cognovit, quantum in se est, magnificare et nomen ejus sanctificare contempserit, minimus vocabitur in regno coelorum. Sanctum autem nomen ejus vocatur, quia singularis culmine potentiae transcendit omnem creaturam, atque ab universis quae fecit, longe segregatur. Quod graeca locutione melius intelligitur, in qua ipsum verbum quod dicitur ἅγιον quasi extra terram esse significat. Cujus etiam nos imitatione, pro modulo 118.0038B| nostro segregari, praecipimur, ab omnibus qui non sunt sancti, nec Deo dicati, dicente Domino: « Sancti estote, quia ego sanctus sum (Lev. XX). » Quicunque enim se consecraverit, merito extra mundum videbitur. Potest enim et ipse dicere: Super terram ambulantes, conversationem in coelis habemus.
« Et misericordia ejus in progenie et progenies timentibus eum. » A specialibus se donis ad generalia Dei judicia convertens, totius humani generis statum describit. Et quid superbi, quid humiles mereantur, quid filii Adae per liberum arbitrium, quid filii Dei sive per gratiam, alterius versibus explicat. Non ergo, inquit, soli mihi fecit magna, qui potens est, sed in omni gente et progenie, qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
118.0038C| « Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. » In brachio suo, in ipso Dei Filio significat. Non quod Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis adhaereat, sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictus est. Sicut enim tuum brachium per quod operaris, sic Dei brachium dictum est ejus verbum, per quod verbum operatus est mundum. Cur enim homo brachium, ut aliquid operetur, extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium ejus verbum ejus esset. Cum ergo audivimus brachium Dei Patris esse Dei Filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis, sed quantum illo donante 118.0038D| possimus Dei virtutem, et Dei sapientiam cogitemus, per quem facta sunt omnia.
« Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. » Quod dixit in brachio suo, et quod praemisit in progenies et progenies, his quoque proximis per singula commota est adnectendum versiculis, quia videlicet per omnes saeculi generationes, et perire superbi, et humiles exaltari, pia justaque divinae potentiae dispensatione non cessant.
« Suscepit Israel puerum suum, memorare misericordiae suae. » Pulchre puerum Domini appellat Israel, qui ab eo sit ad salvandum susceptus, obedientem videlicet et humilem, juxta quod Oseae dicit: 118.0039A| « Quia puer Israel, et dilexi eum (Ose. XI). » Nam qui contemnit humiliari, non potest utique salvari, nec dicere cum propheta: « Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae (Psal. LIII). » -- « Quicunque autem humiliaverit se sicut parvulus, hic est major in regno coelorum (Matth. XVIII). »
« Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula. » Semen Abrahae non carnale, sed spiritale significat, id est, non tantum carne progenitos, sed sive in circumcisione, seu in praeputio, fidei illius sequentes vestigia. Nam et ipse in praeputio positus credidit, reputatumque est ei ad justitiam, atque ejusdem fidei signaculum circumcisionem accepit, ut sic utriusque populi pater fieret 118.0039B| per fidem, juxta quod Apostolus ad Romanos plenissime disserit. Adventus ergo Salvatoris, Abrahae est et semini ejus promissus in saecula, hoc est, filiis promissionis, quibus dicitur: « Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Gal. III). » Bene autem vel Domini vel Joannis exortum matres prophetando praeveniunt, ut sicut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam a mulieribus bona incipiant. Et quae per unius deceptionem periit, duabus certatim praeconantibus mundo vita reddatur.
HOMILIA VI. SABBATO QUATUOR TEMPORUM. (Luc. III.) « In illo tempore, anno quinto decimo 118.0039C| imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilenae tetrarcha, » et reliqua. Herodes, Philippus, et Lysania, qui cum Pilato praeside Romano Judaeam regebant, filii sunt Herodis, illius sub quo Dominus natus est. Inter quos et ipsum Herodem Archelaus frater eorum decem annis regnavit. Qui a Judaeis ob intolerabilem animi ferocitatem apud Augustum criminatus, aeterno apud Viennam disperiit exsilio. Regnum vero Judaeae quo minus validum fieret, idem Augustus per tetrarchias scindere curavit. Porro Pilatus duodecimo anno Tiberii Caesaris in Judaeam missus, procurationem suscepit gentis, atque inibi per decem 118.0039D| continuos annos, usque ad ipsum pene finem Tiberii perduravit.
« Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto. » Ambo quidem, incipiente praedicatione Joannis, id est Annas et Caiphas, principes fuere sacerdotum, sed Annas illum annum, Caiphas vero illum, quo Dominus crucem ascendit, administrabat; et quidem tribus aliis in medio pontificatu perfunctis, verum his maxime, qui ad Domini passionem pertinerent, ab Evangelista commemoratis. Legalibus namque tunc praeceptis vi et ambitu cessantibus, nulli pontificatus honor vitae vel generis merito reddebatur: sed Romana potestate aliis nunc, item et aliis 118.0040A| summi sacerdotii honor praestabatur. Denique Josephus refert in hunc modum, dicens: Valerius Gratus, Anna sacerdotio deturbato, Ismaelem pontificem designavit, filium Bassi. Sed et hunc non multo post abjiciens, Eleazarum Ananiae pontificis filium pontificatui subrogavit. Post annum vero etiam hunc arcet officio. Octavianus imperator regnavit annis quinquaginta sex, et Simoni cuidam Canifi filio pontificatus tradidit ministerium. Quo non amplius et ipse quam unius anni uni spatio perfunctus, Josephum Josephum cui et Caiphas nomen fuit, accepit successorem. Ac per hoc omne tempus quo Dominus noster in terris docuisse describitur, intra quadriennii spatio coarctatur, in quo quatuor istae (quas Josephus memorat) successiones pontificum describuntur, vix unoquoque 118.0040B| per annos singulos ministrante. Quia ergo Joannes illum praedicare veniebat, qui et ex Judaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat, per regem gentium, et principes Judaeorum praedicationis ejus tempora designantur. Quia autem gentilitas colligenda erat, et Judaea pro culpa perfidiae dispergenda, ipse quoque descriptio terreni principatus ostendit. Quoniam et in Romana republica unus praefuisse describitur, et in Judaeae regno per quartam partem plurimi principabantur. Voce enim nostri Redemptoris dicitur: « Omne regnum in seipso divisum, desolabitur (Luc. XI). » Liquet ergo quod ad finem regni Judaea pervenerat, quae tot regibus divisa subjacebat. Apte quoque non solum quibus regibus, sed quibus etiam sacerdotibus actum sit, demonstratur: ut quia illum 118.0040C| Joannes Baptista praedicaret, qui simul rex et sacerdos exsisteret. Lucas Evangelista praedicationis ejus tempora, per regnum et sacerdotium designavit.
« Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae, in remissionem peccatorum. » Cunctis legentibus liquet, quia Joannes baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit, sed tamen baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Remissio etenim peccatorum, in solo vobis baptismo Christi tribuitur. Notandum itaque quod dicitur, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, quoniam baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicebat. Ut sicut incarnatum Verbum Patris praecurrebat verbo praedicationis, ita 118.0040D| baptismum poenitentiae quo peccata solvi non possunt.
« Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae (Isai. XL): Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. » Idem vero Joannes Baptista requisitus quis esset, respondit: « Ego vox clamantis in deserto. » Qui ideo vox a propheta vocatus est, quia Verbum praeibat. Qui etiam in desertum clamat, quia derelictae ac destitutae Judaeae solatium redemptionis annuntiat. Quid autem clamaret, aperitur cum subditur: « Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. » Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, qui aliud quam venienti Domino ad corda audientium 118.0041A| viam parat, ut hanc vis gratiae penetret, lumen veritatis illustret. Ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format?
« Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. » Quid hoc loco vallium nomine, nisi humiles? quid montium et collium, nisi superbi homines designantur? In adventu igitur Redemptoris valles impletae, montes vero et colles humiliati sunt, quia juxta ejus vocem « omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII). » Vallis etenim impleta crescit, mons autem et collis humiliatus decrescit. Quia nimirum in fide Mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi, et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Judaea per 118.0041B| errorem perfidiae, hoc unde tumebat, perdidit. « Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. » Prava in directa fiunt, cum malorum corda per injustitiam detorta, ad justitiae regulam diriguntur. Et aspera in vias planas mutantur, cum immites atque iracundiae mentes, per infusionem supernae gratiae, ad lenitatem mansuetudinis redeunt. Quando enim verbum veritatis ab iracunda mente non recipitur, quasi asperitas itineris gressum pergentis repellit. Sed cum iracunda, per acceptam mansuetudinis gratiam, correptionis vel exhortationis verbum recipit, ibi planam viam praedicator invenit, ubi prius pro asperitate itineris pergere, id est praedicationis gressum ponere non valebat.
« Et videbit omnis caro salutare Dei. » Quia omnis 118.0041C| caro accipitur omnis homo, « salutare Dei, » videlicet Christum, in hac vita omnis homo videre non potuit. Ubi ergo in hac sententia propheta prophetiae oculum nisi ad extremum judicii diem tendit? ubi cum apertis coelis, ministrantibus angelis, consedentibus apostolis, in sede majestatis suae Christus apparuerit, omnes hunc et electi et reprobi pariter videbunt, ut et justi de munere retributionis sine fine gaudeant, et injusti in ultione suplicii in perpetuum gemant.
HOMILIA VII. DOMINICA QUARTA ADVENTUS. (JOAN. I.) « In illo tempore, miserunt Judaei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad Joannem, ut interrogarent eum: Tu quis es? » et reliqua. Potest 118.0041D| movere ad investigandum, quare Judaei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas mittentes ad Joannem, tam sollicite et studiose requirerent eum, dicentes: « Tu quis es? » Sed ad haec facilis et vera patet responsio, quia vulgata res erat apud Judaeos in frequentatione legis, ut illud Moysi: « Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tanquam me: ipsum audietis, juxta omnia quae locutus fuerit vobis (Deut. XVIII). » Et ex oraculis prophetarum manifestatum, quod Christus esset in mundum venturus, et novam doctrinam praedicaturus; et ideo quia audierant Joannem per repromissionem angelicam de sene patre et sterili matre esse natum, audierant in ejus nativitate linguam patris solutam, videbantque juvenem 118.0042A| deserta sectantem, et inauditam prius poenitentiam in remissionem peccatorum, vel doctrinam praedicantem, miram abstinentiam conservantem, baptismum quoque non solum docentem, sed etiam dantem: aestimaverunt apud semetipsos, quod ipse esset Christus, qui eis fuerat promissus; et ideo miserunt ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad Joannem, ut interrogarent eum: « Tu quis es? » Quod enim hac suspicione permoti, ad eum interrogandum miserint, alius evangelista Lucas scilicet manifeste declarat, dicens: « Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus (Luc. III). »
« Miserunt ab Hierosolymis sacerdotes et levitas, ut interrogarent eum: Tu quis es? » Sed veritatis 118.0042B| praeco quid de se dicat, audiamus.
« Et confessus est, et non negavit, et confessus est, Quia non sum ego Christus. » Si quaeras quid confessus est, et quid non negavit: confessus est quod non erat, non negavit quod erat. Confessus est se non esse Christum, sed non negavit se praecursorem Christi. Confessus est se non esse judicem, sed non negavit praeconem se esse judicis. Confessus est non se esse sponsum, sed se non negavit amicum sponsi. Confessus est non se esse verbum, non se negavit esse vocem. Elegit enim solide subsistere in se, ne humana opinione inaniter raperetur super se. Magis enim voluit humilis inter membra Christi numerari, quam ejus nomen immeritus usurpare, et ab ipso corpore Christi abscindi. Quia cum eum magnum 118.0042C| alii putarent, ipse parvum se aestimavit. Aliis enim magna de se aestimantibus, ipse de se minima sensit, conservans illud quod Scriptura dicit: « Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccle. III). »
« Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Qui dicit: Non sum. » Et de persona ideo Joannem interrogabant, quia in oraculo Malachiae prophetae, Eliae adventum promissum habebant, Domino dicente: « Ecce ego mittam vobis Eliam Thesbiten, qui convertet corda patrum in filios, et corda filiorum ad patres eorum (Malach. IV). » Sed quod de secundo adventu Domini praedictum erat, illi de primo dictum arbitrantes, confitente Joanne, quod non esset Christus, interrogaverunt eum, dicentes: 118.0042D| « Quid ergo? Elias es tu? Qui dicit: Non sum. » Ex cujus responsione non parva nobis quaestio oritur, si aliam Evangelii lectionem ad memoriam reducamus. Legimus enim alibi, quod requisitus Dominus a discipulis de adventu Eliae, respondit: « Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eum quaecunque voluerunt. Et si vultis scire, Joannes ipse est Elias (Matth. XI, XVII). » Cum ergo Dominus dicat, Joannes ipse est Elias, quare Joannes interrogatus dicit, Non sum Elias? Nihil magis dissonum videri potest, quam esse, et non sum. Nunquid aliud veritas sentit, et aliud praecursor et propheta veritatis? Nunquid aliud judex nuntiat, et aliud praeco clamat? Non. An simul Elias 118.0043A| et Joannes esse poterat? Sed utrumque quomodo verum sit, cito cognoscimus, si verba angeli, quibus ad Zachariam locutus est cum Joannem nasciturum praediceret, ad memoriam reducamus. Ait enim inter caetera: « Ipse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae (Luc. I). » Ex quibus verbis ostenditur, quia Joannes in persona Elias non erat, in spiritu autem Elias erat. Quia sicut Elias adventum Domini secundum praecessurus est, quando venturus est judicare mundum: sic Joannes adventum Domini primum praecessit, quando venit redimere mundum. Et sicut ille praeco futurus est Judicis, ita iste praecursor factus est Redemptoris. Et ideo quod Dominus dicit de spiritu, hoc Joannes denegat de persona. Et quod Joannes de persona negat, hoc Dominus de 118.0043B| spiritu affirmat. Quamvis igitur tempore fuissent divisi, tamen spiritu fuerunt uniti. Et quia Dominus spiritualibus discipulis loquebatur, quibus datum erat nosse mysterium regni Dei, dignum erat ut spiritualem de Joanne sententiam proferret, dicens: « Joannes ipse est Elias. » Joannes vero requisitus a Judaeis, qui tantum litteram, non autem spiritum, pensare noverant, dignum fuit ut non de spiritu, sed de sua persona diceret: « Non sum Elias. » Denique si quis amborum praeconum actionem diligenter inspiciat, unum eumdemque spiritum, in utrisque operatum, intelligit. Elias namque in deserto fuit, similiter et Joannes. Elias quadraginta diebus et noctibus jejunavit (III. Reg. XIX), et Joannes inauditam prius abstinentiam tenuit: quia locustas et mel silvestre 118.0043C| comedit (Marc. I). Elias zonam pelliceam habuit circa lumbos (IV Reg. I), similiter et Joannes (Matth. III). Elias Jordanem fluvium pallio divisit (IV Reg. XIX), et Joannes in Jordane fluvio baptizavit (Joan. I). Elias persecutionem ab Achab rege et impiissima regina Jezabel passus est (III Reg. XIX), et Joannes ab Herode propter Herodiadem capite truncatus est (Marc. VI). « Propheta es tu? Et respondit: Non. » Ideo autem Joannes prophetam se esse negavit, quia plus quam prophetam se esse intellexit. Prophetae enim officium est ventura praedicere, non autem demonstrare. Ergo Joannes plusquam propheta fuit, quia eum quem venturum praedixit, etiam venisse digito demonstravit, dicens: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). » 118.0043D| Sed sacerdotes et levitae, qui ad Joannem missi fuerant, adhuc diligentius quis sit inquirunt, dicentes:
« Quis ergo es, ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? » Sed ille qui se Christum negaverat, qui se neque Eliam neque prophetam esse dixerat, quid de se sentiat, aperit cum subjungit:
« Ego vox clamantis in deserto. » Pulchre se Joannes vocem dixit, quia verbum praeibat. In humana enim locutione vox praecedit, et postmodum verbum sequitur: quia non poterit verbum formari, nisi prius vox sonuerit. Recte ergo Joannes se vocem fatetur, quia verbum praeibat, illud scilicet de quo Joannes evangelista dicit: « In principio erat Verbum, et Verbum 118.0044A| erat apud Deum et Deus erat Verbum (Joan. I). » Et iterum: « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Ne enim Domino apparente humana caecitas in ejus claritate subito offenderet, missus est Joannes ante Dominum quasi lucerna ante solem, vox ante verbum, praeco ante judicem, ut scilicet per ejus praedicationem corda hominum ad videndum Deum praepararentur, sicut per Joannem evangelistam dictum est: « Fuit homo missus a Deo, cui nomen Joannes erat. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. » Clamabat ergo Joannes in deserto, id est in Judaeorum populo. Quia enim desertum dicitur derelictum, recte deserti nomine Judaeorum censetur 118.0044B| populus, qui derelinquens Dominum, derelictus est ab eo, sicut eis alibi Dominus exprobrat, dicens: « Ecce relinquetur domus vestra deserta (Luc. XV). » In hoc ergo deserto Joannes clamabat, cum peccantibus poenitentiam praedicabat, dicens: « Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? facite ergo fructus dignos poenitentiae (Luc. III). » Sed adhuc quid clamaverit, audiamus: « Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. » Via enim Domini ad cor dirigitur, cum ad praecepta Dei audienda cor humiliter inclinatur. Aliter: Via Domini ad cor dirigitur, cum bonum quod cor intelligit, manus operatur. Sed doctor quilibet in exemplo Joannis dirigit viam Domini, quando declinare a malo, et facere bonum persuadet, ut videlicet mundato aditu 118.0044C| cordis, illum habitatorem habere possit qui dicit: « Ecce ego sto ad ostium et pulso. Si quis aparuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III). » Taliter igitur nobis viam Domini praeparantibus, Jesus ad cor nostrum per fidem venire dignabitur, sicut ipse ait in Evangelio: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). » Unde per Psalmistam praedicatoribus dicitur: « Iter facite ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi (Psal. LXVII). » Sed quia sacerdotes et levitae magis reprehendendi studio quam discendi voto Joannem interrogabant, tacite evangelista manifestare curavit, cum adjunxit:
118.0044D| « Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis. » Ac si diceret: Illi Joannem de suis actibus requirebant, qui magis solebant doctrinam invidere, quam imitari.
« Et interrogaverunt eum et dixerunt ei. » Sed hi qui missi fuerant, quia de persona responsum acceperant, etiam de ministerio inquisitionem faciebant dicentes: « Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? » Ac si dicerent: Cujus auctoritatis es, ut novam doctrinam audeas docere, et inauditum prius hominibus baptismum dare, cum tu non sis Christus, neque Elias, neque propheta? Et quia, secundum apostoli Petri sententiam (I Petr. III), parati semper esse debemus, ad reddendam rationem omni poscenti, de ea quae in 118.0045A| nobis est fide, percontatus Joannes cur baptizaret, respondit dicens:
« Ego baptizo in aqua. » Ubi notandum quia in aqua se baptizare dixit, non in Spiritu, quia corpora abluebat, sed peccata non dimittebat. De quo scriptum est: « Erat Joannes in deserto praedicans baptismum poenitentiae (Marc. I). » Et iterum: « Joannes baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto (Act. I). » Quare ergo baptizabat, si peccata non dimittebat? Nunquid per hoc ejus baptismum vacuum videbatur? Non. Nimirum ut praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum Christum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque in Spiritu baptizans in aqua praeveniret. Nam et sacerdotes hodie in aqua baptizant, quia per exterius ministerium 118.0045B| baptizatorum corpora in aqua intingunt, sed ille solus in Spiritu baptizat, qui per Spiritum sanctum peccata dimittit. De quo voce Patris ad eumdem Joannem dictum est: « Super quem videris Spiritum sanctum descendentem quasi columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. » Et sicut Verbum praedicando praeibat, ita suum baptismum in quo peccata non solvebantur, illius verum baptismum praeveniret, in quo peccata relaxarentur. Unde secundum alium evangelistam, videlicet Matthaeum, bene respondisse Joannes dicitur: « Ego quidem aqua baptizo vos in poenitentiam, » et post pusillum adjecit: « Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. III). » Ignis enim nomine Spiritus sanctus designatur. De quo Salvator ait: 118.0045C| « Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII)? » Nec putandum est baptismum Joannis parum profuisse hominibus, qui etsi peccata non dimittebat, omnes tamen qui ab illo baptizabantur, sub peccati vinculo constrictos esse sentiebat. Et ideo Redemptorem nostrum et mundatorem, mox ubi apparuisset, qui peccata dimittere posset, quaerere necesse habebant. De quo voce praecursoris sui adhuc subditur: « Medius autem vestrum stetit, quem vos non scitis. » Medium autem hic Dominum Jesum Christum dicit, qui dum sit excelsus super omnia, ex Judaeis carnem assumens, inter homines conversari dignatus est, sicut ipse ait discipulis: « Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat (Luc. XXII). » Quem medium stetisse, non autem 118.0045D| cognitum esse dicit: quia per humanitatem hominibus vel Judaeis visibilis apparuit, sed plurimis per divinitatem incognitus mansit. Unde Joannes evangelista dicit: « In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. XI). » De quo adhuc subditur:
« Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est. » Quod est dicere, post me venturus est, quin post me natus est post me praedicare incipiet, sed ante me factus, id est mihi dignitate praelatus, id est antepositus. Quod autem ait, « ante me factus est, » ad excellentiam dignitatis pertinet, cujus praelationis causas idem Joannes alibi aperit, dicens: « Quia prior me erat (Joan. III). » Ac si diceret: Inde me post natus superat, quia nativitatis 118.0046A| suae tempora cum non coangustant. Quoniam qui post me natus est de matre sine patre ante omnem creaturam, sine ullo initio genitus est ex patre sine matre. De quo alibi ipse Joannes ait: « Me oportet minui, illum autem crescere (Joan. III). » In cujus comparationis magnitudine, quam se parvum credat, manifestat adjungens: « Cujus non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti (Joan. I). » Ubi considerandum est, quia cum magna sit Joannis sanctitas, non minor ejus declaratur humilitas. Cum enim tantae sanctitatis esset, ut a turbis Christus esse putaretur, tantae humilitatis fuit, ut ad solvendam ejus corrigiam calceamenti indignum se judicaret. Si spiritalem sensum sequamur, est in corrigia calceamenti, ligatura mysterii. Calceamentum quippe 118.0046B| ex mortuo fit animanti. Quia enim calceamentum pedes munire solet, recte per calceamentum Domini, ejus humanitatis incarnatio designatur. Quoniam cum invisibilis Deus in homine, quem assumpsit, nobis visibilis apparuit, quasi calceata divinitas ad nos venit, sicut ipse per Psalmistam dicit: « In Idumaeam extendam calceamentum meum (Psal. LIX). » Idumaea autem, quae sanguinea interpretatur, significat gentilem populum, qui variis facinoribus peccatorum erat sanguinolentus. Quasi enim Dominus in Idumaeam calceamentum extendit, quando per incarnationis suae mysterium gentibus se manifestavit. Sed ejus corrigiam calceamenti Joannes solvere non praesumpsit, quia incarnationis ejus secretum, qualiter obumbrante Spiritu sancto, Virgo conceperit, 118.0046C| nec ipse perscrutari praesumpsit, qui eum in carne venientem etiam digito demonstravit. Alta enim et inscrutabilia sunt sacramenta divinitatis, nec ea mortalium quisquam discurrere potest, sicut per prophetam dicitur: « Generationem illius quis enarrabit (Isa. LIII)? » Hujus inscrutabilem profunditatem considerabat Paulus apostolus, cum dicebat: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et quam investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XVI)? » Et Psalmista: « Quam magnificata sunt opera tua, Domine (Psal. XC)! » Est quoque et in corrigia calceamenti aliud quod considerari subtiliter potest. 118.0046D| Consuetudo enim fuit apud veteres ut si quis uxorem fratris defuncti accipere nollet, ille ejus corrigiam calceamenti solveret, qui ad hanc propinquitatis jure sponsus accederet, et ob hanc causam illius domus, discalceati domus appellaretur in Israel, sicut exemplo Ruth Moabitidis discimus. Christus autem inter homines sanctae Ecclesiae sponsus apparuit, sicut per psalmum dicitur: « Tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII). » Et idem Joannes: « Qui habet sponsam, sponsus est. Amicus vero sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III). » Unde et ipse Dominus ait in Evangelio: « Nunquid possunt filii sponsi jejunare, quandiu cum illis est sponsus? 118.0047A| (Matth. III.) » Cum autem mirae sanctitatis Joannem homines cernerent, cum hunc Christum putarent, quasi sanctae Ecclesiae sponsum credere volebant, sicut de eo Dominus ait: Vos venistis ad Joannem, et voluistis exsultare in nomine ejus. Sed Joannes ad corrigiam calceamenti solvendam indignum se dicit, quia cum se Christum, quod putabatur esse negavit, sponsi nomen immeritus non usurpavit, ac per hoc se esse sponsum sanctae Ecclesiae, negavit. Ac si diceret: Non sum ego sponsus, sed amicus sponsi.
« Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. » Bethanias duas esse legimus: est namque Bethania in latere montis Oliveti, ubi Dominus Lazarum suscitavit, ipsa est et 118.0047B| Betphage. Est et alia Bethania trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans, et ubi haec facta fuisse referuntur. De qua idem Joannes evangelista commemorat, dicens: « Erat Joannes baptizans in Aenon juxta Salim, eo quod essent ibi aquae multae. » Spiritualiter autem Bethania in nostra lingua domus obedientiae interpretatur. Pulchre ergo praecursor Domini in Bethania, quae domus obedientiae interpretatur, baptizare dicitur, uti intelligant homines quia si a peccato originali, quod per inobedientiam primi hominis contigit, absolvi desiderant, submisso corpore et credulo corde baptismi sacramentum suscipere debent. Quoniam sicut ait Salvator alibi: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III). » 118.0047C| Jordanis autem descensus eorum interpretatur: quorum, nisi baptizatorum? quasi enim in Jordane baptizantur homines, quia antequam ad baptismum veniant, filii irae et filii diaboli sunt: sed cum in baptismum descendunt, descendentibus peccatis, filii pacis et filii Dei per adoptionem ascendunt.
HOMILIA VIII. IN VIGILIIS NATIVITATIS DOMINI. (MATTH. I.) « In illo tempore, cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto, » et reliqua. Cum nativitatem Domini, et Salvatoris nostri Jesu Christi, qua aeternus ante saecula Dei Filius, hominis ex tempore filius apparuit. 118.0047D| Matthaeus evangelista brevi quidem sermone, sed ab Abraham usque ad Joseph virum Mariae perduxisset, omnesque communi humanae creationis ordine genitos simul et generantes ostendisset, mox de ipsa locuturus, quantum ejus generatio a caeteris distaret, aperuit: quia videlicet caeteri per conjunctionem maris et feminae solitam, ipse autem per virginem, utpote Filius Dei nasceretur in mundum. Et quidem decebat omnibus modis, ut cum Deus homo propter homines fieri vellet, non ex alia quam de virgine nasceretur, cum virginem generare contingeret, non alium, quam qui Deus esset, filium procrearet. « Cum esset (inquit) desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa 118.0048A| est in utero habens de Spiritu sancto. » Quo ordine, vel in qua civitate sit celebrata conceptio Lucas evangelista sufficienter exponit. Quod quia vestrae sanctitati constat esse notissimum, dicendum est paucis de his quae Matthaeus scribit. Notandumque in primis, in eo quod ait, « antequam convenirent, » verbo conveniendi non ipsum concubitum, sed nuptiarum, quae praecedere solent, tempus insinuatur, quando ea quae prius sponsata fuerat, esse conjux incipit. Ergo « antequam convenirent, » dicit, antequam nuptiarum solemnia rite celebrarent, « inventa est in utero habens de Spiritu sancto. » Siquidem memorato ordine postea convenerunt, quando Joseph ad praeceptum angeli accepit conjugem suam, sed non concumbebant, quia 118.0048B| sequitur, « et non cognoscebat eam. » Inventa est autem in utero habens, a nullo alio quam Joseph, qui licentia maritali futurae uxoris pene omnia noverat, ideoque tumentem ejus uterum mox curioso deprehendit intuiti. Sequitur:
« Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. » Videns autem Joseph sponsam concepisse suam, quam bene noverat a nullo viro fuisse attactam, cum esset justus et juste omnia vellet agere, optimum duxit ut neque hoc aliis proderet, neque ipse eam acciperet uxorem; sed mutato occulte nuptiarum proposito, in conditione eam sponsae manere pateretur, ut erat. Nam et in Isaia legerat, virginem de domo David esse concepturam et parituram 118.0048C| Deum, de qua etiam domo noverat genus duxisse Mariam, atque ideo non discredebat in ea prophetiam hanc fuisse complendam. Sed si eam voluisset occulte dimittere, neque accipere conjugem, et illa sponsa pareret, nimirum pauci essent, qui eam virginem, et non potius autumarent esse meretricem. Unde Joseph consilium repente consilio meliore mutatur, ut videlicet ad conservandam Mariae famam, ipse eam celebrato nuptiarum convivio, conjugem acciperet, sed castam perpetuo custodiret. Maluit namque Dominus aliquos modumsuae generationis ignorare, quam castitatem infamare genetricis. Nam sequitur:
« Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei, dicens: Joseph fili David, 118.0048D| noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. » Quibus profecto verbis, modus conceptionis ejus simul et dignitas partus edocetur, quia videlicet et de Spiritu sancto conciperet et paritura sit Christum. Quem etsi aperta voce angelus Christum non appellet, in eo tamen quod etymologiam nominis Jesu exponens, ipsum salutis ostendit auctorem, populorumque salvatorem eum nuncupat, manifesta ratione, quia sit Christus; significat ut per haec et quae nescierat, discat Joseph, ut a contactu Dei genitricis funditus mentem amoveat. 118.0049A| Quam tamen dispensatione justae necessitatis accipere jubetur, solo de nomine conjugem, ne videlicet quasi adultera lapidaretur a Judaeis, et ut in Aegyptum fugiens, haberet solatium masculi, qui familiari cura, et custos femineae fragilitatis, et testis ejus perpetuae virginitatis existat. Produnt et catholici expositores alias causas, quare Dei genitricem Joseph accipere debuit conjugem, quas in suis qui vult, inveniet locis. Adhibet autem evangelista partui virginali etiam prophetici sermonis exemplum, ut tantae miraculum majestatis eo certius videretur, quo hoc non solum ipse factum crederet, sed etiam a propheta praedictum recoleret. Nam et huic evangelistae, id est Matthaeo, moris est omnia quae narrat etiam propheticis affirmare 118.0049B| testimoniis. Scripsit namque Evangelium suum ad eorum maxime causam qui ex Judaeis credebant, nec tamen legis ceremoniis, quamvis renati in Christo, valebant avelli. Et propterea satagebat eos a carnali legis et prophetarum sensu, ad spiritualem, quae de Christo est, erigere, quatenus sacramenta fidei Christianae tanto securius perciperent, quanto haec non alia esse quam quae prophetae praedixerant, cognoscerent.
« Ecce virgo (inquit) in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus. » Nomen Salvatoris, quod nobiscum Deus a propheta vocatur, utramque naturam unius personae ipsius significat. Qui enim ante tempora natus ex Patre Deus est, ipse 118.0049C| in plenitudine temporum Emmanuel, nobiscum Deus, in utero matris factus est: quia nostrae fragilitatem naturae in unitatem suae personae suscipere dignatus est, quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: mirum videlicet in modum incipiens esse quod nos sumus, et non desinens esse quod erat: sic assumens naturam nostram ut quod erat, ipse non perderet.
« Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praeceperat ei angelus Domini. Et accepit conjugem suam, et non cognoscebat eam. » Accepit eam ad nomen conjugis, ob causas « quas praediximus, » et non cognoscebat eam, ad opus conjugale, ob arcana quae didicerat. Quod si quis huic nostrae expositioni obsistere et contendere voluerit, beatam 118.0049D| Dei genitricem nunquam a Joseph celebratis nuptiis in nomen conjugis assumptam, exponat ipse melius hunc sancti Evangelii locum, pariterque ostendat licitum fuisse apud Judaeos ut sponsae suae quisque carnali copula misceretur, et sano ejus intellectui libenter cedimus; tantum ne erga matrem Domini quidquam gestum, quod publica opinione possit infamari, credamus. Quod vero additur, « Donec peperit filium suum primogenitum, » nemo ita intelligendum putet quasi post natum filium eam cognoverit, ut quidam perverse opinantur. Scire enim debet vestra fraternitas quia fuerunt haeretici qui propter hoc quod dictum est, « non cognoscebat eam donec peperit filium suum, » crederent 118.0050A| Mariam post natum Dominum cognitam esse a Joseph, et inde ortos eos, quos fratres Domini Scriptura appellat, assumpto et hoc in adutjorium sui erroris, quod primogenitus nuncupatur. Dominus Deus avertat hanc blasphemiam a fide omnium vestrum, donetque nobis catholica pietate intelligere, parentes nostri Salvatoris intemerata semper fuisse virginitate praeclaros, et non filios, sed cognatos eorum fratres Domini Scripturarum more nuncupari; et ob id evangelistam, an post natum Filium Dei eam cognoverit non curasse, quia nulli de hoc ambigendum putaverat, conjuges, quibus in virginitatis casti monia permanentibus Dei Filium nasci singular gratia datum est, nullatenus ex eo castitatis jura temerare potuisse. Notandum quoque est quod primo 118.0050B| geniti non juxta haereticorum opinationem soli sunt, quos fratres sequuntur alii: sed juxta auctoritatem Scripturarum, omnes qui primi vulvam aperiunt, sive fratres eos aliqui, seu nulli sequantur, primogeniti vocantur. Attamen Dominus speciali ratione potest primogenitus dictus intelligi, juxta hoc quod in Apocalypsi dicit de illo Joannes: « Qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae (Apoc. I). » Et apostolus Paulus: « Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. II). » Primogenitus in multis fratribus, « quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. » Quorum recte « Primogenitus » appellatur, quia omnes adoptionis filios, etiam illos qui in 118.0050C| carnationis ejus tempora nascendo praecesserunt, dignitate praegreditur. Siquidem possunt illi cum Joanne veracissime testari: « Qui post nos venit, ante nos factus est (Joan. I). » Id est post nos quidem in mundo genitus, sed merito virtutis et regni, Primogenitus omnium nostrum jure est vocatus. Qui et in ipsa divina nativitate non inconvenienter potest primogenitus dici, quia priusquam creaturam, gigneret aliquam, coaeternum sibi Pater genuit Verbum. Unde ipsum Verbum, ipse Filius, Dei videlicet virtus et sapientia, loquitur: « Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenitus ante omnem creaturam (Eccli. XXIV). » Deus de Deo natus erat, et in ea creatus ex humanitate, omnem merito creaturam praeibat. « Et vocavit (inquit), nomen ejus Jesum. » Jesus Hebraice, Latine 118.0050D| salutaris sive salvator dicitur. Cujus vocationem nominis, prophetis liquet esse certissimam. Unde sunt illa, magno visionis ejus desiderio cantata: « Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur in salutari ejus (Psal. XXXIV). » Et item: « Defecit in salutari tuo anima mea (Psal. CXVIII). » Et alibi: « Ego autem in Domino gloriabor, gaudebo in Domino Jesu meo (Habac. III). » Et maxime illud: « Deus, in nomine tuo salvum me fac (Psal. LIII). » Ac si diceret: Nominis tui gloriam, qui salvator vocaris, in me salvando glorifica. Jesus ergo nomen est filii, qui ex virgine natus est angelo exponente, significans quod ipse salvet populum suum a peccatis eorum. Qui autem salvat a peccatis, id est utique a corruptionibus 118.0051A| mentis et corporis, quae ob peccata contigerunt, salvabit. Christus vero vocabulum est sacerdotalis vel regiae dignitatis. Nam et sacerdotes et reges in lege a chrismate, id est unctione olei sancti appellabantur Christi, significantes eum qui verus rex et pontifex in mundo apparens, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. A qua unctione, id est chrismate, ipse Christus, et ejusdem unctionis, id est gratiae spiritualis participes, sunt Christiani vocati. Qui per id quod salvator est, nos salvaret a peccatis: per id quod pontifex est, nos reconciliaret Deo Patri. Per id quod rex est, regnum nobis patris dignaretur aeternum
« Christi autem generatio sic erat. » Quaereitur cur non ait, Jesu Christi, sed solummodo « Christi, » 118.0051B| quod angelo mox dicturo servavit. « Generatio, » ipse Christus in carne generatus. Ac si diceret: Generatio, quae est Christus, sic erat, bifarie explanandum, vel ad decursae genealogiae locum, ubi ait: Jacob genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus qui vocatur Christus. Omnes igitur generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim. Et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim. Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
« Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, etc. » Sic autem erat Christi generatio, id est sic ad Christum pertinet haec genealogia. « Cum esset desponsata. » His 118.0051C| causis non de simplici virgine, sed de desponsata natus est Christus: Ne per feminam, sed per virum uxta morem Scripturae genealogia texeretur; ne lapidaretur a Judaeis ut adultera. Ut in Aegyptum fugiens, haberet viri solatium; ut partus ejus celaretur diabolo, dum putat non de virgine, sed de uxore genitum. Ne temeratae virginis adureretur infamia: maluit enim Dominus aliquos de suo potius ortu, quam de matris pudore dubitare. Ne virginibus velamen excusationis fieret, quod infamata sit mater Domini. Ne dicente Domino: Non veni solvere legem, sed adimplere, ullus objiceret, quod cum legis injuria natus sit. Ut testis pudoris maritus adhiberetur, qui posset delere et vindicare opprobrium, si non agnosceret sacramentum. Ne videretur Maria culpam 118.0051D| obumbrare mendacio: causam enim mentiendi desponsata non habuit, cum conjugii praemium partus sit feminarum. Ne Herodi et Judaeis excusandi praeberetur occasio, quod natum ex adulterio persequerentur. Ut fidelibus conjugatis ex pari consensu continentia insinuaretur. Ut nisi praevaricationi esset obnoxia, qualiter humana progenies multiplicari sine virginitatis detrimento potuisset, demonstraretur. « Desponsata. » id est nondum nupta. « Mater ejus. » Mater ejus, inquit, non uxor Joseph. In ipsa janua amborum ponuntur nomina, quae factis congruunt. « Antequam convenirent. » Proximum nuptiarum tempus ostendit, non quod sequeretur ut postea convenirent, sicut hoc dicit Helvidius. « Inventa est. » 118.0052A| A nullo alio nisi a Joseph, qui maritali licentia futurae uxoris omnia noverat. Hic Matthaeus praetermisit multa quae Lucas narravit, dicens: « In mense, inquit, sexto, missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, etc. » Nimirum enim ad id usque ad genealogiam deduxit, ut diceret, Joseph virum Mariae de qua natus esset Christus. Et ideo conceptum ejus, quem transcenderat, Lucae narrandum reliquit. « In utero. » Non in uterum accipiens, id est non aliunde acceptum, sed interius veniente Spiritu sancto habitum, ut illud: Femina circumdabit virum.
118.0052B| « De Spiritu sancto. » Quaeritur, si inventa est a Joseph habens de Spiritu sancto, cur dimittere eam voluit? Ideo scilicet, quia nec totum scivit, nec totum ignoravit. Noverat in utero habentem, non de carnali concubitu, sed spiritali virtute. De quo vero Spiritu conceperit ignorabat, quod ei aperitur quasi nescienti « de Spiritu, » dum inducit, « sancto, » et reliqua. Item quaeritur cur Matthaeus anticipavit, quod mox angelus dicturus erat: pro spiritali fervore, et ne lectoris animus paucissimis licet lineis dubitaret, et ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Deut. XV, III Cor. XIII).
« Joseph vir ejus. » In Scripturis sponsae uxores, et sponsi viri vel mares dicuntur. « Cum esset justus. » Cum conscii criminum, obnoxii sint peccati, 118.0052C| cur Joseph cum crimen celet, justus vocatur? Id est ut idoneum ejus testimonium commendet. In plerisque exemplariis additur, cum esset homo justus, ut ostendat secundum humanam justitiam Joseph justum fuisse, quia comparatione justitiae Dei, pro nihilo ducitur. Et ideo recte sequitur: « Et nollet eam. » Non solum celat, sed nec audet contingere templum dominici corporis, recte justus justitiae templum non corrumpit. « Traducere. » Ac si diceret: Nollet ducere sponsam, quam suspicatus est esse adulteram. Aut aliter: sive traducere ad poenam, quam sciebat non ab homine concepisse. Traductionis enim verbum, saepius in mala quam in bona parte invenitur. Quod etiam Graecus non absurde sermo significat παραδειγματίσαι, id est propalare, quod est 118.0052D| palam facere, et omnibus notum facere conceptum. « Occulte. » Ne aut dimissa uxore sua, alieni coitus reatum super eam induceret, aut liberata seipsum quasi adulterii innocentem liberaret. Ecce Adam coelestis nova opponit veteribus. Priori vice, ex solo viro femina facta est sine matre; secunda vero, vir ex sola muliere natus est sine carnali patre. Ex feminis decuit nova redemptio, a quibus praecessit antiqua praevaricatio. Terrenus Adam de incorrupta terra formatus est, secundus Adam de incorrupta carne virginis Mariae (I Cor. XV).
« Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini. » Bono viro et justo, bona et justa cogitanti bonus et justus apparet nuntius. Ideoque additur, « Domini, » 118.0053A| ad distinctionem apostatarum angelorum. Hunc angelum Gabrielem multi putant, juxta Lucae videlicet narrationem. Non quasi ipse sit nuntius nativitatis omnium, sed quia interpretatur fortitudo Dei et victoria bellorum ei commissa est, ideo in nativitate Joannis et Christi nuntius venientium recte mittitur. Recte quoque de Deo cogitanti opportuna adhibetur consolatio, sicut duobus in via ambulantibus ostensus est Christus. « In somnis apparuit. » Sermo apparendi insolitam rem significat. Duobus modis locutio divina distinguitur: aut per angelos, aut per semetipsum. Sed cum per semetipsum fit, sola inspiratione interius sine verbis et syllabis cor docet, qui auditum aperit, et habere sonitum nescit, sicut Philippo Spiritus dixit: « Junge te ad currum istum 118.0053B| (Act. VIII). » Cum vero per angelum, his modis fit. Aliquando verbis sine ulla imagine, sicut Christo dicente: « Pater, clarifica Filium (Joan. XVII), » protinus respondetur: « Clarificavit, et iterum clarificabo, » et reliqua. Aliquando rebus, sine verbis, sicut Ezechiel electri speciem vidit in medio ignis (Ezech. I), per hanc Christi incarnationem designans. Aliquando verbis et rebus, sicut Adam ambulantem Dominum in paradiso post meridiem vidit (Gen. III), significans lucem veritatis a se recessuram. Aliquando imaginibus cordis oculis ostensis, sicut Jacob innixam coelo scalam (Gen. XXVIII), et Petrus vas plenum animantibus in exstasi viderat (Act. X). Aliquando imaginibus ante corporeos oculos ex aere assumptis, sicut Abraham tres viros non 118.0053C| solum vidit, sed in domum accepit, et insuper etiam pavit (Gen. XVIII). Aliquando coelestibus substantiis, sicut baptizato Domino vox insonuit, dicens: « Hic est Filius meus (Matth. III). » Aliquando terrenis et coelestibus, sicut coram Moyse in monte ignem rubumque sociavit (Exod. III), significans se doctorem populi fore, qui legis flammam acciperet, tamen peccati spinam non relinqueret: sive quod ex illo populo exiret, qui ignem divinitatis in humanitatis nostrae spinas imponeret. Aliquando humanis cordibus secreta praesentia inspirat; unde Zacharias ait: « Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me (Zach. II). » Cum vero huic beato Joseph apparuisse dicitur, imagine cordis ostensa apparuit. « Joseph, fili David. » Blandientis affectu loquitur, notum eum 118.0053D| significans et familiarem cujus nomen et genus designatur. Hinc apparet quod ex eadem tribu erat Joseph et Maria, juxta illud: Nemo copuletur nisi de tribu sua (Num. XXXVI). In quo notandum quod non tam carne quam spiritu filium David illum dixerit, ut justum virum ex genere justi propagatum, hoc meruisse declararet. « Noli timere. » Apparet quod causa timoris appetierit dimittere eam, qui timebat profiteri spirituale conjugium. Vide quod metus ille non coercitus, quo accipere uxorem prohibitus est, sed jubetur ne ad suam praesentiam illam accipere expavescat. Prius timor expellitur, ut libentius dicenda postea audiantur. « Conjugem tuam. » Solet Scriptura sponsas, conjuges vel uxores vocare. Sive 118.0054A| ideo Maria conjux dicitur, quia sub eodem jugo educatura Salvatorem erat. « Quod, inquit, natum est, » non extrinsecus seminatum. « De Spiritu sancto est. » Hic solvitur quod Joseph scierit quod ignoravit. Sed non ob hoc Spiritus pater Christi existimandus est, ut Deus Pater Verbum genuerit, Spiritus vero hominem, sed quia ejus ministerio nativitas Christi adimpleta est.
« Pariet autem filium. » Parere tamen faciet sine dolore pariendi, sicut sine peccati voluntate fuit conceptus. Hic monstrantur quatuor incerta uniuscujusque nascentis, quia pariet filium qui vocabitur Jesus, qui salvum faciet populum suum. « Et vocabis. » O Joseph, vocibus prophetarum non contradicas. Notandum quod juxta Matthaeum ad Joseph, 118.0054B| juxta Lucam ad Mariam vocare nomen pueri praedictum sit, quia Jesus ad salutem utriusque sexus venit. Jesum sequitur etymologia nominis, cum ait: « Ipse enim salvum faciet populum suum. » Vere suus, qui salvus esse possit. « A peccatis. » Contra Judaeos, qui putant populum de captivitatibus, non de peccatis per Christum liberandum. « Eorum. » Nota quod ejus est salus, nostra vero sunt peccata.
HOMILIA IX. IN DIE SANCTO NATIVITATIS DOMINI. (Joan. I.) « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, » et reliqua. Dominicae nativitatis diem, qua temporaliter natus est, 118.0054C| annua revolutione colentes, libet oculos mentis ad contemplandam naturam Divinitatis convertere; et quia in tribus evangelistarum dictis, Matthaei scilicet, Marci et Lucae, modus humanae nativitatis describitur, ad consubstantialem Dei Patris essentiam, oportet beati Joannis evangelistae dicta considerare. De cujus Evangelio locuturi, breviter quidem, sed rationabiliter commemorandum videtur, quare tam Domini dilectus discipulus, in ordine prophetarum ponatur extremus. Quia enim suum Evangelium scripsit novissimus, ideo jure ponitur ultimus: jam vero tria Evangelia scripta erant atque in universum orbem divulgata. Per Matthaeum quippe in Judaea, per Marcum vero et Lucam in gentibus. Ipse autem post ascensionem Domini, per sexaginta 118.0054D| ferme annos Evangelium suum, absque ullo adminiculo scribendi, Asiae partibus praedicavit; sed postquam a Domitiano, impiissimo Caesare ac crudelissimo tyranno, propter insuperabilem evangelizandi constantiam, in Patmos insulam exsilio esset relegatus eruperunt haeretici in Ecclesiam, Marcion, Cerinthus, et Ebion, et alii filii diaboli, quos ipse in epistola sua Antichristos appellat, qui eam diversis dogmatibus scindere conati sunt, dicentes Christum ante Mariam non fuisse. Postea vero cum, permittente piissimo rege Nerva, regressus de exsilio Ephesi moraretur, rogatus traditur ab universis episcopis et presbyteris, ut quia jam in tribus evangelistarum libris, ut diximus, temporalem Domini nativitatem 118.0055A| pleniter habebant expositam, eis de divinitate sermonem faceret, et ad memoriam futurorum scriptum relinqueret, ut scilicet post ejus recessionem de mundo, haberent fideles unde suam munirent et haereticorum falsa dogmata destruerent. Quod primum se negavit facturum, sed illis in prece perseverantibus, non aliter hoc facere acquievit, nisi prius triduano jejunio omnes in commune Dominum precarentur. Quod cum libentissime ab omnibus factum esset, die tertia expleti jejunii tanta Domini gratia, secundum sui nominis congruam interpretationem, dicitur repletus, et usque ad contemplandam divinitatis naturam substantiae ultra omnes homines raperetur, et regem in decore suo cernens, de ipso purissimo fonte divinitatis hauriret quod nobis sitientibus 118.0055B| propinaret, et sic per totum sui Evangelii textum pauca de humanis actibus Salvatoris inserens, sufficienter ex divinitate scripta reliquit. Unde bene in coena super pectus Domini recubuisse dicitur. Quia enim in pectore Jesu sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, inde gustans quam suavis est Dominus, nobis esurientibus cibum vitae aeternae est impartitus. Unde bene inter quatuor animalia aquilae speciem rationabiliter habere describitur, quia sicut aquila prae caeteris avibus altius volat, et prae cunctis animantibus jubar solis irreverberatis oculis contemplatur, ita Joannes prae cunctis hominibus subtilius ex divinitate sensit, et prae cunctis mortalibus altius aeterni solis naturam contemplatus est, dicens: « In principio erat Verbum, 118.0055C| et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. » Alii enim evangelistae Christum in tempore natum describunt, ille vero ante omnia tempora eum fuisse commemorat, dicens: « In principio erat Verbum. » Alii eum subito hominem inter homines apparuisse commemorant, ille semper cum Deo Patre manere ostendit, dicens: « Et Verbum erat apud Deum. » Alii hunc verum hominem describunt, ille verum confirmat Deum, dicens: « Et Deus erat Verbum. » Alii corporaliter de Maria virgine natum, temporaliter inter homines conversatum fuisse asserunt, ille cum Deo Patre semper fuisse demonstrat, dicens: « Hoc erat in principio apud Deum. » Alii signa et virtutes quas inter homines fecit, ille quod Deus erat per Filium omnem creaturam condiderit, manifestat, 118.0055D| cum ait:
« Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. » Et mirabili ordine beatus Joannes evangelista in exordio sui Evangelii, et fidem credentium roborat, et haereticorum falsum dogma damnat. Fuerunt enim haeretici qui dicebant: Si ergo natus est Christus, erat tempus quando ille non erat. Quorum errorem evangelista in ipso exordio sui Evangelii destruit, cum dicit: « In principio erat Verbum. » Quia non dixit, in principio coepit esse Verbum, sed in principio erat Verbum, nullum tempus ejus naturam antecessisse, sed ipsum ante omnia tempora semper esse, sicut ipse in Evangelio dicit: « Ego principium qui et loquor vobis (Joan. VIII). » 118.0056A| Et in Proverbiis: « Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio, ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret (Prov. VIII). » Et iterum: « Quando praeparabat coelos, aderam, simul cum illo componens omnia (Ibid.). » Hinc per Psalmistam dicitur: « Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus (Psal. LXXXIX). » Iterum fuere alii veritatis inimici qui tres personas sanctae Trinitatis negare volentes, dicerent: Pater quando vult, Filius est; quando vult, Spiritus sanctus est: Filius quando vult Pater, quando vult Spiritus sanctus est; Spiritus sanctus quando vult, Pater est aut Filius, idem tamen unus est. Et horum falsissimum errorem verax evangelista 118.0056B| dissipat, cum subjungit: « Et Verbum erat apud Deum. » Si enim alter apud alterum erat, manifestum est quia alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Nec Pater juxta illorum fallaciam aliquando mutatur in Filium, aut Filius in Patrem, neque Spiritus sanctus in Patrem aut Filium, sed Pater semper est Pater, Filius semper est Filius, Spiritus sanctus semper est Spiritus sanctus. Non enim divina natura vel substantia mutari potest, teste Jacobo Apostolo qui ait: « Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. I). » Item fuerunt alii filii diaboli, qui Christum hominem tantum crederent, Deum verum negarent. Et horum fallaciam spirituali mucrone evangelista amputavit, cum adjungit: « Et 118.0056C| Deus erat Verbum. » Congrua enim ratione coaeternus Patri Filius Verbum dicitur, quia sicut nos interiorem cordis nostri voluntatem per verbum patefacimus, ita Deus Pater per Filium cuncta quae videntur operatus est, teste Psalmista, qui dicit: « Verbo Dei coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXI). » Sive Verbum Patris Filius dicitur, quia, ut ait Apostolus: « Virtus et sapientia est Patris (I Cor. I). » De quo alibi Psalmista ait: « Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV). » Fuerunt rursus alii qui Deum Christum quidem crederent, sed ex Maria exordium sumpsisse putarent, quorum unus mente captus dixisse fertur: Non invideo Christo facto Deo, quia si volo, possum fieri similis illi. Et horum nefandissimum 118.0056D| errorem sanctus evangelista opprimit, cum abhuc subjungit: « Hoc erat in principio apud Deum. » Ostendens illum non ex tempore incrementum sumpsisse, sed semper in coaeterna substantia cum Patre esse. Item fuerunt et alii veritatis inimici, qui quasdam creaturas a Deo, quasdam a quodam principe tenebrarum factas assererent, et hos destruit evangelicus sermo, cum adjungit: « Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. » Quae enim subsistunt, per ipsum facta sunt, sicut scriptum est: « Qui manet in aeternum, creavit omnia simul. » Non quaedam bona, quaedam mala, ut illi putaverunt, sed omnia valde bona, sicut scriptum est: « Vidit cuncta quae fecit, et erant 118.0057A| valde bona (Gen. I). » Quod vero quaedam creatura mala esse videtur, propter peccatum hominis contigit, sicut per quemdam sapientem dicitur: Bestiarum dentes, scorpii et serpentes, omnia in vindictam creata sunt. Nam peccatum, quia subsistendi naturam non habet, non est a Deo creatum, sed a diabolo inventum, et ideo nihil est; et quidquid non subsistit, nihil est, sicut de cultura idolorum Apostolus dicit: « Scimus quia nihil est idolum (I Cor. VIII). » Fuerunt et alii haeretici qui, divinae naturae substantiam subtilius quam deberent perscrutantes, unigenitum Filium Dei in divinitatis forma a Deo factum et non a Patre dicerent genitum, sicut fuit Arius, ut per hoc eum minorem Patre assererent, quod non ex Deo genitum, sed a Deo factum praedicarent. 118.0057B| Quorum errorem vel dementiam fide armatus evangelista conculcat cum dicit: « Omnia per ipsum facta sunt. » Si enim omnia per ipsum facta sunt, ipse non est factus, qui omnia fecit: et ideo non creatura, sed creator: non factura, sed factor, in aequalitate Patris credendus est, sicut ipse ait in Evangelio: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Et quia aliam creaturam rationalem rationabilis Dei sapientia creavit, ne putares ejus voluntatem esse mutabilem, ut subito vellet facere aliam creaturam quam in aeterna sua dispositione non fecisset, rem necessariam evangelista subjunxit, dicens:
« Quod factum est. In ipso vita erat. » Qui versiculus ita distinguendus est, ut primum dicamus, « Quod factum est; » deinde inferamus, « in ipso 118.0057C| vita erat. » Et est sensus: Quod factum est ab illo, in tempore apparuit, sive vivens, sive vita carens; in ipso vita erat, id est in ejus aeterna sapientia etiam illa quae non vivunt, antequam crearentur, vivebant, scilicet ante initium mundi, quia ut postea fierent dispositum erat, ac per hoc quasi factum erat, quia omnis creatura in ipso Filio Dei imaginata erat. Quod ut manifestius possit intelligi, de rebus visibilibus exemplum adhibeamus, verbi gratia: Faber lignarius pergit in silvam, inspicit arborem, cogitat ex illa facere arcam vel quodlibet vas; et cum arbor maneat adhuc non scissa, jam in ejus sapientia quantae longitudinis et latitudinis futura sit consideratur; cujus fabrica in ejus arte ex eo vivere comprobatur, cum tamen ex se non vivat, 118.0057D| quasi aut vetustate aut igne consumpta fuerit, iterum ejusdem quantitatis et qualitatis novit vas fabricare. Ita Deus omnipotens antequam mundum crearet, antequam mundi creaturas in proprias species formaret, in ejus sapientia non solum quae vivunt, sed etiam quae vita carent, vivebant. Sed ne aestimares omnem creaturam in hoc saeculo vitam habere et illuminatam esse, recte subditur: « Et vita erat lux hominum. » Quod est aperte dicere quia ipsa vita et sapientia per quam cuncta sunt creata, et in qua per quamdam rationem, ut dictum est, vivere dicuntur, lux est hominum, id est rationabilium creaturarum, non irrationabilium. Non enim bestiae et pecora, sed homines illuminantur, 118.0058A| qui rationabiles sunt. Licet namque bestiae vivant, tamen non illuminantur, ut possint sapientiam et intellectum atque spiritum discretionis habere. Quibusdam enim creaturis tribuit esse, vivere, sentire et non discernere, ut animalibus; aliis esse, vivere, sed non sentire, ut arboribus; aliis etiam esse, nec vivere, nec sentire, ut petris. Hominibus autem tribuit esse, vivere, sentire atque discernere, unde bene illuminati sunt, qui ad imaginem Dei creati sunt. Sed et animalis quicunque est homo, non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II). Sed quia nullam excusationem de ignorantia carnaliter viventibus aeterna Dei sapientia reliquit, recte subinfertur:
« Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non 118.0058B| comprehenderunt. » Tenebrae enim homines sunt iniqui, homicidae, adulteri, raptores, immundi, et his similium patratores. De quibus per Joannem dicitur: « Omnis qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae excaecaverunt oculos ejus (I Joan. II). » Unde et Apostolus credentibus ait: « Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). » Sic lux in tenebris lucet, quia hi qui carnaliter vivunt, de ignorantia excusationem habere non possunt, quando sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt. Quia enim sensum rationalem, per quem et Dominum et ejus voluntatem possunt cognoscere, carnaliter viventes obtenebrant, lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 118.0058C| Solet autem contingere aliquoties ut majoris sensus acumine, hi qui carnaliter vivunt, splendeant quam illi qui simpliciter, sicut Dominus ait in Evangelio: « Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Luc. XVI). » Igitur lux in tenebris lucet, quia quamvis iniqui homines non videant lucem, id est Christum, tamen opera eorum mala videntur a luce, scilicet a Christo, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, Psalmista teste, qui ait: « Vultus autem Domini super facientes mala (Psal. LIII). » Verbi gratia, si ponatur caecus ad solem, sicut ipse non videt lumen solis, sed circa confunditur ab ipso, sic praedicti homines non vident Deum, sed videntur a Deo: et ideo quia Deus hos videt, lux in tenebris lucet, id est, in ipsis 118.0058D| hominibus; vel certe in tenebris lux lucet, quia ipsa sapientia per quam nos homines esse cognoscimus, et aliquid facere intelligimus, comparati jumentis insipientibus et similes facti, veram lucem, id est, Deum, nos qui sumus tenebrae, non comprehendimus. Unde bene dicit evangelista: « Et tenebrae eam non comprehenderunt. » « Nulla quippe participatio, ut ait Apostolus, luci ad tenebras, nulla conventio Christi ad Belial, nec pars fideli cum infideli (I Cor. VI). » Quia vero Dei lucem ineffabilem humana mens in tenebris posita, subito venientem sustinere non poterat, ne in his tenebris remaneret, ipsa lux ventura, mundo praemisit hominem ante se magni meriti, velut lucernam ante diem luciferum 118.0059A| ante solem, per cujus testimonium et praedicationem ad videndam veram lucem lippitudo mentis humanae praepararetur, et cognosceretur Deus et homo. Si enim Domini lux subito nobis appareret, magis inde excaecaremur quam illuminaremur. Sed paulatim Dominus per patriarchas et prophetas suum adventum nobis denuntiare voluit, ut, verbi causa, sicut cum in valle consistimus, orientem solem cernere non possumus, tamen in ejus summitatem ascendentes, illius ortum resplendere videmus, et scimus ipsum radiare cito: ita et Dominus per sanctos suos mentes nostras ad suam lucem contemplandam trahere voluit. De quibus montibus fuit iste de quo et subditur:
« Fuit homo missus a Deo. » Ubi in primo verbo 118.0059B| obedientiae virtus in illo commendatur, cum dicitur: « Fuit homo missus a Deo. » Non enim a semetipso, id est sua praesumptione venit, sed a Deo missus est. Aliud est enim a se venire, aliud a Deo mitti. A se quippe venit, qui praesumptive, in eo quod docet, suam gloriam quaerit. Unde de pseudoprophetis dictum est: « Ipsi veniebant, et non mittebam eos: loquebantur, cum non praeceperam illis (Jer. XXV) » : ergo non erat de talibus Joannes, sed potius ex illis erat quibus Salvator ait in Evangelio: Ego vos elegi de mundo, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV). A Deo quippe mittitur, qui in eo quod docet Dei laudem et animarum lucra quaerit, qualis erat Moyses, cui dictum est: « Veni, et mittam te in Aegyptum, » qualis erat Isaias propheta, 118.0059C| qui, dicente Domino: « Quem mittam, et quis ibit nobis ad populum istum? » Respondit: « Ecce ego, mitte me (Isa. VI). » Talis erat Joannes Baptista, de quo dicitur: « Fuit homo missus a Deo. » Qui vocabatur homo ille, sequitur: « Cui nomen erat Joannes. » Ad quid autem missus fuit a Deo, manifestatur cum subditur:
« Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. » Ut quid testimonium perhibuit de lumine? declaratur cum subinfertur: « Ut omnes crederent per illum. « Non dixit ut omnes crederent in illum, quia « maledictus homo qui confidit in homine (Jerem. XVII), » sed « ut omnes crederent per illum, » id est, per ejus testimonium omnes crederent in Christum. Aliud est enim credere illum, aliud per illum, 118.0059D| aliud in illis. Credere illum, et per illum, ad fidelem hominem referri potest; credere autem in illum, nisi ad eum non pertinet, verbi gratia: Credo Paulum, et per Paulum credo, id est, per ejus praedicationem, tamen non credo in Paulum, sed in Deum quem praedicat.
« Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. » Quaeritur quare evangelista dicat de Joanne dilecto Domini, et inter natos mulierum majore, « non erat ille lux, » cum Dominus discipulis dicat: « Vos estis lux mundi (Matth. V), » sed a haec facilis patet responsio, quia alia est lux quae illuminat, alia quae illuminatur. Lux est quae illuminat, quae nec initium accipit, nec fine concluditur, nec 118.0060A| augmentum capit, nec defectum patitur, sed semper aequalis permanet. Cui luci, id est Christo, si comparentur homines, tam minores quam perfectiores, tenebrae computabuntur. Nam et nostra justitia, si illius justitiae comparetur, injustitia reputabitur. Illuminantur enim homines, ut lux sint, ab illo qui ait in Evangelio: « Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. V). » Qualis erat iste Joannes de quo Dominus alibi ait: « Ille erat lucerna ardens et lucens. » Ardens dilectione et amore, lucens sermone: sed non esse Joannes lux dicitur, ad comparationem verae lucis, quae omnes illuminat, et a nullo illuminatur. Tantum enim distat inter lucem quae illuminat et quae illuminatur, quantum inter lucernam et 118.0060B| luciferum et solem. Illa est igitur principalis lux de qua adhuc subditur:
« Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. » Ubi cum « omnem hominem venientem in hunc mundum » posuit, ostendit quia sine spirituali gratia, sive naturali ingenio illuminentur homines, tantum ab illo possunt illuminari a quo procedit omnis sapientia, cum quo fuit semper et est ante aevum.
« In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. » Hic manifeste evangelista in mundi vocabulo tres differentias ostendit. Aliquando enim mundi nomine sancti significantur, aliquando situs orbis terrarum, aliquando mundi amatores. Quod ergo ait: « In mundo 118.0060C| erat » ad sanctos pertinet, de quibus alibi Dominus dicit: « Non venit Filius hominis ut perderet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. XII). » Et Paulus apostolus: « Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (I Cor. V). » Quod vero subjungit: « Et mundus per ipsum factus est, » ad situm pertinet orbis terrarum, juxta illud quod Dominus ait in Evangelio discipulis: « Euntes in mundum universum. » Quod autem infert: « et mundus eum non cognovit, » ad mundi pertinet amatores. De quibus alibi Dominus ait: Pater juste, mundus te non cognovit. In eo vero quod ait: « In mundo erat, » ostendit per divinitatem eum ubique esse praesentem: quia nullo concluditur loco, vel excluditur, sed ipse est superior et ipse inferior, ipse interior 118.0060D| et ipse exterior. Legitur « in mundo erat, » id est in orbe terrarum. Quidam tamen « in mundo, » in sanctis hominibus exponunt. « Mundus per ipsum factus est, » quia omnis creatura per ipsum et ab ipso facta est ex nihilo. « Et mundus eum non cognovit, » id est, mundi amatores. Recte enim mundi amatores mundi nomine vocantur, quia mente et desiderio mundum incolunt. Visibiliter autem eum signa facientem, scilicet Judaei, viderunt, et ipsum non cognoverunt. Nam coelum cognovit, quando eo nato novam stellam misit; mare cognovit, quando sub plantis ejus se calcabile praebuit; terra cognovit, quando eo moriente contremuit; sol cognovit, quia radios suos in ejus morte abscondit. Sed, ut 118.0061A| diximus, mundi amatores, scilicet Judaei, non cognoverunt. De quibus adhuc subjungitur:
« In propria venit, et sui eum non receperunt. » In propria quippe venit, quia non solum ex stirpe Judaeorum carnem assumpsit, sed etiam inter eos docuit, praedicavit, signa et virtutes inenarrabiles ostendit. « Sed sui eum non receperunt, » id est Judaei, quos sibi peculiariter prioribus temporibus velut proprios asciverat, quos in terra repromissionis, ejectis hostibus, habitare fecerat, quibus legis notitiam dederat, et ad quorum eruditionem prophetas miserat, et ex quibus nasci elegerat. Sive certe « in propria venit, » quia in mundo apparuit per humanitatem, quem fecerat per divinitatem. Venire quippe et abire, humanitatis est: manere et esse, 118.0061B| divinitatis. « Sed sui eum non receperunt. » Id est, homines quos ad imaginem et similitudinem suam fecerat, magna ex parte in eum credere noluerunt. Sed nunquid omnes ab ejus notitia alieni remanserunt? Non. Nam sequitur:
« Quotquot autem receperunt eum. » Illi eum receperunt, qui eum a Patre missum Filium Dei crediderunt. Sed quid eis profuit quod eum receperunt? « Dedit eis, inquit, potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. » Ubi larga misericordia Dei ostenditur, quando qui servi non fuerant digni etiam filii vocantur: non per naturam, sed per adoptionis gratiam, ut hic haeredes Dei per fidem cohaeredes efficiamur Christi per gratiam, juxta quod idem Joannes in fine Evangelii sui scripsit, dicens: 118.0061C| « Haec autem scripta sunt ut credatis, quoniam Jesus est Filius Dei, et ut, credentes, vitam habeatis in nomine ejus (Joan. XX). » Quid ergo benignius, quid misericordius, quam unicus Filius Dei, nolens manere solus, nostra carne sumpta, nos fecit Dei filios, et sibi adoptavit in fratres, ut quod ipse habebat per naturam, nos haberemus per gratiam? De quibus ipse dicit in Evangelio: « Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, soror et mater est (Matth. VII). » Et post resurrectionem discipulos fratres vocare dignatus, ait: « Ite, nuntiate fratribus meis. » Ad hanc adoptionem non venit, nisi qui fide crediderit in nomine ejus, quoniam sicut scriptum est: « Justus ex fide vivit, sine qua impossibile est placere Deo (Rom. I; Hebr. 118.0061D| XI). » Et ne putares hanc nativitatem carnalem esse et non spiritualem, recte subjungitur:
« Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri. » In quo loco cum « ex sanguinibus » posuit, contra regulam artis grammaticae fecit, quia apud grammaticos sanguis semper singulariter, et nunquam pluraliter enuntiatur secundum regulam. Sed non curae fuit evangelistae observare regulam artis grammaticae, ut perfectius sensum explicare posset. Si enim diceret ex sanguine, viri tantum videretur significare semen, et non pleniter quod vellet exprimeret: cum vero dicit « ex sanguinibus, » viri pariter et feminae conjunctionem ostendit. Unde ne quis interrogaret 118.0062A| quare « ex sanguinibus » dixisset, exponendo subjunxit, dicens: « Neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis. » Carnem pro uxore posuit, juxta illud quod scriptum est: « Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. » Et: « Erunt duo in carne una (Gen. II). » Et Apostolus: « Nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit eam et fovet (Ephes. V). » Vel ex sanguinibus, id est, vitiis et peccatis, sicut per Psalmistam dicitur: « Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae (Psal. L). » « Sed ex Deo nati sunt. » Qualiter vel quomodo ex Deo nascantur homines, ut filii Dei sint per adoptionem, Dominus alibi manifestat, dicens: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei 118.0062B| (Joan. III). » Et iterum: « Quod natum est carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est (Ibid.). » Una est enim natura carnalis, altera spiritualis. Una visibilis, alia invisibilis.
« Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. » Versiculus iste ex superioribus pendet; ac si diceret Evangelista: Ut homines per adoptionem filii Dei fieri possent, illud Verbum quod erat in principio, Deus apud Deum, illud, inquam, Verbum factum est caro, id est Deus factus est homo, non tamen in carne conversus, assumens quod non erat, nec desinens esse quod erat, permanens Deus, factus est homo. Qui cuncta fecit in forma Dei, id est, cum esset Deus, factus est in forma servi, factus est qui fecerat, ut inveniretur qui perierat. Sed cum 118.0062C| dicit: « Verbum caro factum est, » carnis nomine perfectum hominem significat, qui constat ex anima rationali et carne. Usus namque Scripturae est aliquando per solam animam, aliquando per solam carnem totum hominem significare. Animae nomine totus homo significatur, sicut scriptum est: « Descendit Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta (Gen. XLVI). » Iterum carnis nomine totus homo significatur, sicut scriptum est in Propheta: « Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III). » Non enim animae sine corporibus in Aegyptum descenderunt, nec caro sine anima salutare Dei videre poterit, sed alibi, ut diximus, per solam animam, alibi per solam carnem totus homo significatur. Ita ergo et hoc in loco, cum dicit: « Verbum caro factum est, » non aliud est 118.0062D| dicere quam Deus homo factus est ex anima rationali, ut diximus, et carne. Fuerunt enim nonnulli haeretici qui dixerunt Dominum carnem absque anima suscepisse. Si enim quod minus est fecit, utique et quod majus est suscepit. Qui enim pro liberandis animabus carnem suscepit, sine dubio humanam animam suscepit. De qua ipse loquitur: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. XVI). » Et iterum: « Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). » Quod vero subditur: « Et habitavit in nobis, » ad illos specialiter pertinet, quibus visibiliter apparuit, et cum quibus corporaliter conversatus est. Vel aliter, « habitavit in nobis, » ut habitaremus 118.0063A| in ipso, habitat in nobis protegendo, habitamus et nos in ipso ut protegamur ab illo. Ut autem inter nos habitare posset, « cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Phil. II). » « Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. » Gloriam ejus viderunt in humanitate, qui videre non poterant in divinitate, quia quam ante incarnationem videre non poterant, videre postquam Verbum caro factum est. Gloriam igitur Dei latentis in homine, illi specialiter viderunt, qui eum miraculis coruscantem conspicere meruerunt. Illi quoque ejus gloriam manifestius conspexerunt, qui eum ante 118.0063B| passionem transfiguratum in monte contemplati sunt, audientes desuper vocem Patris intonantem: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). » De quibus unus fuit iste Joannes, de quo talia revelata sunt, et per quem talia signa sunt monstrata, quae nullus facere posset, nisi qui Unigenitus Patris esset. Nam et post resurrectionem Spiritus sanctus eosdem discipulos obumbrare atque replere dignatus est, ut per haec et unigenitum Dei cognoscerent Filium, et ex matre primogenitum. Sed est differentia inter unigenitum et primogenitum, quia non omnes primogeniti unigeniti, sed omnes unigeniti primogeniti vocantur. Primogenitum enim dicimus, non solum quem alii sequuntur, sed etiam quem nullus praecedit. Ex eo autem quod 118.0063C| evangelista Matthaeus ait: « Donec peperit filium suum primogenitum (Matth. II), » occasionem trahere voluerunt haeretici, beatae Mariae virginitatem infamare cupientes. Dixerunt enim eam alios filios post Dominum ex Joseph habuisse, et ipsos esse voluerunt qui in Evangelio fratres Domini appellantur, non considerantes quia fratres in Scripturis variis modis vocantur. Aliquando enim natura fratres dicuntur, aliquando cognatione, aliquando gente, aliquando etiam dilectione. Natura, sicut Cain et Abel, Esau et Jacob, Petrus et Andreas. Cognatione, ut Abraham et Lot, juxta quod ipse Abraham ait: « Ne, quaeso, sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos, fratres enim sumus (Gen. XIII). » Similiter Jacob et Laban, eodem 118.0063D| Laban dicente: « Num quia frater meus es, gratis servies mihi? » Gente, sicut omnes Judaei fratres dicti sunt, dicente ipso latore legis Moyse: Si constituendo constitueris super te regem, non habebis potestatem aliae gentis hominem constituere, sed eum qui sit frater tuus, id est de gente tua. Dilectione, sicut omnes Christiani fratres vocantur, Domino discipulis dicente: « Omnes enim vos fratres estis (Matth. XXII). » Eodem modo fratres Domini cognatione dicti sunt, quia de illius erant progenie. Ergo Dominus non solum unigenitus, sed etiam primogenitus dicitur, quod non solum alii ex Maria post eum nati non sunt, sed quia ante eum nullus. Quod autem subjungitur, « plenum gratiae et veritatis, » 118.0064A| singulari gratia Dei Filio in homine quem assumpsit datum est a Patre, ut ex quo homo esse inciperet, perfectus esset Deus, perfectus et homo. Nec eamdem gratiam ad mensuram accepit ut puri homines, sed factus homo plenus gratia fuit, sicut dicit Apostolus: « In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Colos. II). » Et Joannes Baptista: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro gratia. De qua plenitudine gratiae per Psalmistam dicitur: « Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). » Veritate quoque plenus fuit, sicut ipse in Evangelio dicit: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). »
Homilia X
[recensere]HOMILIA X. DE SANCTO STEPHANO PROTOMARTYRE.
(MATTH. XXIII.) « In illo tempore, dixit Jesus turbis Judaeorum: Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, » et reliqua. Narrat superior textus Evangelii qualiter Dominus, conflictum habens cum Judaeis, convicerit eos homicidas et homicidarum filios, qui cum aedificarent sepulcra prophetarum, et ornarent monumenta justorum, dicentes: Quia si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. In hoc se filios eorum ostendebant, qui prophetas occiderant, quod animum plenum habentes invidiae, Christum ejusque discipulos persequebantur. Unde et Dominus adjungit, 118.0064C| dicens: Itaque testimonio estis vobismetipsis, quod filii estis eorum qui prophetas occiderunt, et vos implete mensuram patrum vestrorum. Ac si diceret: Quod illis defuit, vos implere cupitis. Illi occiderunt membra, vos caput persequimini: illi prophetas, vos ipsum Dominum prophetarum, qui ab eis praedictus est, occidere desideratis, et me meosque discipulos, quos illi ideo quia non viderunt, non occiderunt: vos videntes, illorum desiderium implere desideratis. Quibus congruit quod subditur: Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? Recte ergo. viperarum nomine isti vocantur, quia sicut ex viperis viperae, et ex serpentibus serpentes nascuntur, sic isti ex venenatis parentibus venenatum animum trahentes, 118.0064D| Christum ejusque discipulos persequi moliebantur. Convenit autem istis, quod viperarum natura traditur esse, ut in conceptione moriatur pater, in parturitione mater. Quamvis enim diversa sint genera viperarum et serpentium, tradunt tamen tantummodo duas esse viperas in partibus Arabiae, ubi nulla habitatio hominum consistit, quia non solum homo si accesserit, verum etiam si avis desuper volaverit, a flatu earum interimitur. Quarum conceptio tarde evenit, sed quotiescunque evenerit, ita fit ut in conceptione moriatur pater, ut diximus, et in parturitione mater. Nam tempore conceptionis, mas caput in ora feminae mittit, at illa prae nimio amore stringens caput illius abscindit. Cum vero tempus 118.0065A| parturitionis evenit, scinditur venter matris, et sic filii egrediuntur, et ita fit ut in conceptione moriatur pater, et in parturitione mater. Unde vipera dicta est, quod vi pariat vel vi perire faciat. Tales ergo per similitudinem fuerunt Judaei, quia Christum, qui eos spiritualiter generare venerat, crucis patibulo cruentis manibus tradiderunt, dicentes: « Crucifige, crucifige illum. Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Matth. XXVII). » Ecclesiam quoque, quae spiritualis mater erat eorum futura, persecuti sunt primum in apostolis, per quos sancta Ecclesia regebatur, deinde in eorum successoribus, de quibus nunc dicitur: « Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas. » Sed in exordio hujus lectionis haereticorum dogma destruitur, qui dixerunt alium Deum 118.0065B| esse Veteris Testamenti et alium Novi, cum dicit: « Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas. » Ac si diceret: Ego qui quondam ad Patres vestros misi prophetas et sapientes et scribas, idem ipse et non alius mitto nunc prophetas, et sapientes, et scribas. Fuerunt enim in Veteri Testamento prophetae, sapientes, et scribae: fuerunt et in Novo. In Veteri Testamento fuerunt prophetae: Isaias, Jeremias, et multi alii; fuerunt sapientes: sicut Salomon et Samuel, et plures alii; fuerunt et scribae: qualis fuit Moyses, qui legem scripsit, et Ezras, qui post captivitatem Babyloniae, incensis bibliothecis, legem recuperavit. De quo scriptum est: « Ascendit Ezras de Babylone, et ipse fuit scriba velox in lege Moysi (I Esdr. VII). » In Novo Testamento legimus 118.0065C| Agabum prophetasse, et quatuor filias Philippi (Act. II et XXI). Et omnis qui futura mala cavere monet, et bona diligere, propheta est. Fuerunt sapientes, sicut apostoli, sicut evangelistae, qui dicta vel facta Dominica nobis scripta reliquerunt. De quibus Dominus in Evangelio: « Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII). » Sed patres eorum ex illis occiderunt Isaiam, Jeremiam, et multos alios: isti autem Jacobum justum de pinnaculo templi praecipitaverunt, Stephanum quoque (cujus hodie colimus solemnitatem) lapidaverunt, Petrum et Andream crucifixerunt, et Paulum decollaverunt. Quod autem in synagogis suis flagellaverunt et persecuti eos fuerunt de civitate in 118.0065D| civitatem, liber Actuum apostolorum pleniter narrat, cum dicit: « quia ibant discipuli a conspectu concilii gaudentes, quoniam digni habiti erant pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). »
« Ut veniat super vos omnis sanguis justus. » Quaeritur quomodo omnis sanguis justus super eos, quibus haec Dominus loquebatur, venire dicatur, cum non ipsi omnem sanguinem justum fuderint? Ad quod respondendum quod malorum generationi per imitationem se sociaverunt, ideo et in retributione vindictae participes eorum esse dicuntur. « A sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. » De Abel qui fuerit, vel quod a fratre per 118.0066A| invidiam occisus sit, nulla est ambiguitas. Quod autem justus fuerit, non solum in Genesi legitur, ubi ejus munera Deo accepta esse memorantur, et ubi sanguis ejus ad Dominum clamasse dicitur (Gen. IV), sed etiam nunc testimonium ei perhibet, dicens: « A sanguine Abel justi. » Quaeritur autem quis iste Zacharias fuerit, quia multos legimus Zacharias, et ne cuiquam errandi tribuatur facultas, adjunctum est « quem occidistis inter templum et altare: » Diversa enim de hoc diversi senserunt. Nonnulli dixerunt hunc Zachariam fuisse, qui inter duodecim prophetas minores undecimus ponitur, nomine patris ei consentiente, eo quod Filius fuerit Barachiae, sed occisionis locus minime concordat, quia quomodo inter templum et altare occisus fuerit non reperitur, 118.0066B| maxime cum suo tempore templum ab his qui de captivitate ascenderant reaedificaretur, et idem Zacharias, quia prospera ejus prophetaret, in magna veneratione a populo habebatur. Alii dixerunt hunc Zachariam fuisse patrem Joannis Baptistae, et propterea quod adventum Domini venturum, praedicaret, a populo sit interfectus: sed haec opinio magis ex apocryphorum somniis et deliramentis descendit quam ex veritate. Sed cum ab his excludimur, recurrit mens ad Regnorum libros, in quibus legimus quia, Ozia rege mortuo, cum Athalia impiissima regina locum ejus suscepisset, et interficeret omne semen regium, tulit Joiada pontifex unum de filiis regis, qui erat minor natu, Joas nomine, et abscondit eum in templo Domini sex annis. 118.0066C| Septimo autem anno unxit eum in regem, iniitque cum eo foedus et cum omni populo, ut in lege Dei ambularet, quod et fecit cunctis diebus quibus vixit Joiada. Mortuo autem Joiada, successit ei in honore et ordine sacerdotali filius ejus Zacharias nomine, vir bonus et justus. Cumque Joas declinare coepisset a lege Domini, frequenter arguit eum Zacharias. Propter quod odium regis incurrit, in tantum ut una die cum publice argueret eum, iratus rex jussisset eum lapidare in porticu domus Domini, qui cum moreretur inter lapides, ait: « Videat Deus et judicet, » et sicut ipsa Scriptura adjungit: « Non est recordatus Joas quae pater ejus fecisset ei bona, sed occidit collactaneum suum filium ejus qui se nutrierat (IV Reg. II). » Hic est ergo Zacharias, qui occisus 118.0066D| est a Joas rege, cujus justitiae Dominus testimonium perhibet, dicens: « A sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare, » id est inter aedem templi et altare incensi. Fecerat Salomon altare aeneum, ut Regum narrat historia, ante fores domus Domini, in porticu templi, ut offerentur in eo sacrificia quotidie mane et vespere: quia altare aureum quod erat in domo Domini, non poterat sustinere omnia holocausta quae offerebantur. Juxta altare vero aeneum fons Siloe erat, ubi etiam lapides rubri apparent, unde et a simplicibus aestimatur quod sanguine hujus justi viri sint foedati. Sed cum Zachariam habemus, et occisionis consentiat locus, 118.0067A| nomen patris discordare videtur, quia ibi legitur filius Joiadae, hic dicitur filius Barachiae. Ubi quamvis possit prudens lector respondere, hunc fuisse juxta veterem consuetudinem fortasse binomium, et alibi Joiadam, et alibi Barachiam fuisse nominatum, nos tamen dicimus, quia ubicunque in Latina lingua Scriptura deficit, recurrendum est ad Graecam vel Hebraicam proprietatem, ex quibus eadem Scriptura sumpserat originem, ut per interpretationem congruam conveniens appareat, quod ad litteram inconveniens sonat. Joiada ergo interpretatur justitia Domini, Barachias memoria Domini, Zacharias benedictus Domini. Quia ergo de justitia Domini, et de memoria Domini nascitur benedictio Domini, juxta congruam interpretationem nihil discordare videtur 118.0067B| utrum Barachiae an Joiadae filius legatur. Nam in Evangelio quo Nazaraei utuntur, pro filio Barachiae, filius Joiadae dicitur. Non autem sine causa putandum est quod Dominus beatorum martyrum mentionem faciens, hos duos specialiter nominare voluit, Abel scilicet et Zachariam, cum ab initio saeculi multi alii pro ejus nomine fuissent occisi. Tales ergo ponere voluit, per quorum martyrium omnium passiones significarentur, qui pro ejus nomine passi fuerant, vel passuri erant. Per Abel vero, qui non propter praedicationem, sed propter invidiam in agro occisus, non reluctasse dicitur vel legitur, illi significantur qui simplices sunt in doctrina, firmi tamen in fide, qui scientes tantum Christum et hunc crucifixum, magis eligunt pro ejus nomine mori, 118.0067C| quam ejus fidem negare. Per Zachariam vero, qui sacerdos fuit in ordine pontificali, et non in agro, sed propter praedicationem inter templum et altare est occisus, illi significantur qui magistri et doctores Ecclesiae sunt, et propter constantiam evangelizandi, vel propter correptionem reproborum, martyrium sumpserunt. Quorum primus post Domini passionem fuit beatus Stephanus Levita, cujus hodie festivitatem celebramus, quia ad praedicandum ordinatus ab apostolis, cum ex auctoritate divinae legis Christum Dei Filium doceret, reproborum manibus est lapidatus. Nec tamen inter lapides amisit patientiam, sed in oratione puram exhibuit conscientiam, supplicans pro lapidantibus et dicens: « Domine Jesu, ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt 118.0067D| quid faciunt (Act. VII). »
« Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. » Si quem movet quomodo haec omnia super generationem unam venire dicantur, cum nec Abel nec Zachariam ipsi occiderint, intelligat quia auctoritas sacrae Scripturae est, duas generationes commemorare, bonorum scilicet et malorum. De bonis legimus: « Generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI). » Et iterum: « Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob (Psal. XXIII). » De malis vero, Generatio prava et perversa. Et iterum: Generatio quae non direxit cor suum. Et gens absque consilio, et sine prudentia. Unde et Dominus in Evangelio ait: « Generatio 118.0068A| prava et adultera signum quaerit (Matth. II). » Omnes ergo persecutores fidelium, a primo Cain usque ad ultimum qui venturus est, in una generatione computantur, quoniam etsi divulsi sunt in tempore, uniti sunt in mala voluntate. Similiter et illi qui per bona opera generationi rectorum adhaerent, in futuro praemium cum eis accipient.
« Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? » Cum Dominus ad Jerusalem loquitur, non ad saxa vel aedificia putandus est loqui, sed metaphorice ad ipsos homines, ut per inhabitatum habitantes intelligas. Quos paterno planxit affectu, quia eorum interitum 118.0068B| cito praesciebat esse venturum, juxta quod alibi legimus: « quoniam cum vidisset Jesus civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu. » Cum autem adjunxit, « quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, » ostendit praeteritis temporibus prophetas ad salutem ejusdem populi esse missos. Quaeritur autem quomodo Dominus dicat: « Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis, et noluisti, » cum alibi scriptum sit: « Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV). » Quia enim omnia quae vult facit, quomodo filios Jerusalem congregare voluit, et non congregavit? Ad quod dicendum est quia omnipotens Deus hominum 118.0068C| servitia non vult habere coacta, sed spontanea et voluntaria, ut inveniat in nostra bona voluntate quod remuneret ex sua gratuita largitate; et ideo pius et omnipotens Deus, qui non vult mortem peccatoris, sed ut eonvertatur et vivat, non propterea reliquit filios Jerusalem quia congregare non potuit, sed quia illos nolentes spontaneam voluntatem exhibere, congregare noluit. Quod vero ait: « Quoties volui congregare filios tuos, » et reliqua, tale est ac si diceret: Ego volui, sed tu noluisti; ego quod meum est feci, sed tu quod tuum erat, non fecisti; ego pro tua salute ad te prophetas misi, sed tu eos interfecisti; ego ad te ipse veni, et tu me recipere noluisti. Vult enim Deus omnipotens omnes homines salvos fieri, et tamen non omnes salvantur, quia in 118.0068D| duritia cordis impoenitentes perseverant. Nec absque consideratione praetereundum est quod gallinae se comparavit cum filiis, cum filios Jerusalem congregare se velle dixit. Gallina enim simplex et mitissima est avis, quae dum pullos fovet ac nutrit, plumas erigit, et totam se hispidam reddit, alas deponit, vocem attenuat, et totam se infirmam exhibet, ut pullos fortiores reddat, bestiolis quoque et avibus insidiantibus pro salute pullorum usque ad mortem se opponit. Juxta ergo hanc similitudinem Dominus gallinae se comparavit, quia ut nos de infirmis firmos faceret, et de terrenis ad coelestia sublevaret, quasi infirmis exhibuit se infirmum, quando de coelo descendit in terras, sciens quia « non est 118.0069A| opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX): » et quasi totum se hispidum in passione reddidit qui mitis et mansuetus apparuit. De quo Isaias ait: « Et vidimus eum non habentem speciem neque decorem (Isa. LIII). » Vocem attenuavit, quando pendens in cruce dixit: « Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Matth. XXVII)? » Et ut perfecta in nobis esset liberatio, morti etiam pro nobis se obtulit. Nec indignum debet videri, si Redemptor noster in assumpta humanitate gallinae se comparavit hic, qui etiam vermibus se assimilavit, sicut ipse per prophetam dicit: « Ego autem sum vermis et non homo (Psal. XXI). » Et pulchre se gallinae comparavit, qui persecutorem suum Herodem vulpem nominasse legitur, dicens: « Ite, dicite vulpi illi, quia hodie et cras miracula faciam, et die tertia proficiscar 118.0069B| (Luc. XIII). » Callida enim bestiola vulpes insidiatrix et inimica gallinae comprobatur, ita quoque et Herodes callidus et ingeniosus gallinam persecutus est, quia Dominum cum exercitu suo sprevit. Pullis ejus insidiatus est, quia apostolos persequi non destitit, et ideo persecutores Domini vulpibus comparantur, cum per prophetam dicitur: « Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam. Introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal. LXII). » Duae autem alae gallinae quibus pullos fovet, duo sunt Domini Testamenta; aut duae alae gallinae, Moyses et Aaron, per quos Dominus Israeliticum populum de Aegyptia servitute liberavit: sive Jesus et Zorobabel, per quos eumdem populum de captivitate Babyloniae reduxit. Sed his 118.0069C| et aliis beneficiis ingratus, non solum credere noluit, sed etiam nutritorem suum morti tradidit. Unde et contingit eis merito quod subditur:
« Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. » Si quis corporalibus oculis intueatur, videbit etiam ad litteram hanc Domini vocem esse impletam, quia domus Domini, quae nobiliter in Jerusalem aedificata fulgebat, propter incredulitatem illorum ad solum usque destructa est a Tito et Vespasiano, ita ut non relinqueretur in ea lapis super lapidem. Unde et dudum discipulis Domino aedificia civitatis ostendentibus, ait illis: « Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur (Matth. XXIV). » Dicitur namque: « Ecce 118.0069D| relinquetur vobis domus vestra deserta. » Domus illorum ideo dicitur, quia deserta relicta est, quae quondam domus Domini dicebatur, quando hostia et sacrificia in ea offerebantur, modo « domus vestra » dicitur, quia deserta relicta est. Spiritualiter autem domus Judaeorum deserta relicta est, quia illis in incredulitate perseverantibus, Christum in cordibus suis hospitem non susceperunt, qui ait: « Ego ad ostium sto et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III). » Impleta est prophetia Jeremiae dicentis: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, facta est mihi haereditas mea quasi spelunca hyaenae, quod est parvum quidem, sed rusticum animal, nocte sepulcra 118.0070A| fodiens, et cadaveribus vescens mortuorum (Jer. XII): cui merito comparantur Judaei, qui Christum negantes, omni immunditiae et iniquitati se tradiderunt, dispersi de gente in gentem, et de regno ad populum alterum, relicti sine Deo, sine lege et sine sacerdotio, impleta in eis prophetia quae dicit: « Famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem (Psal. LVIII). »
« Dico enim vobis, Non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. » Haec sententia juxta litteram tunc impleta est quando Dominus super pullum asinae sedens, Hierosolymis appropinquans, honorifice a turbis susceptus est, quando cum ramis palmarum occurrerunt ei, dicentes: « Hosanna Filio David, benedictus qui venit 118.0070B| in nomine Domini. » Versiculus iste spiritualiter potius quam ad litteram est intelligendus, et est sensus: « Dico enim vobis, Non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini, » id est, me vobiscum in cordibus vestris manentem non habebitis, quousque me credatis Filium Dei ad salutem hominum a Patre esse missum.
HOMILIA XI. DE SANCTO JOANNE EVANGELISTA ET APOSTOLO. (JOAN. XXI.) « In illo tempore, dixit Jesus Petro: « Sequere me. Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem, » et reliqua. In serie hujus lectionis tria sunt quae nobis beatus Joannes evangelista commendat, privilegium scilicet 118.0070C| amoris Domini erga se, resolutionem sui corporis atque descriptionem Evangelii. Privilegium amoris sui nobis commendat, cum dicit: « Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem. » Resolutionem sui corporis ostendit, cum ait: « Et non dixit ei Jesus, non moritur, sed sic eum volo manere. » Descriptionem Evangelii, cum subjungit: « Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. » Sed ut exordia hujus lectionis plenius intelligere valeamus, libet superiora parumper attendere. Supra enim retulit idem Joannes evangelista quia discipulis post resurrectionem Domini in conclavi residentibus, dixit ei Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei alii discipuli: Venimus et nos tecum. Ascendit ergo Simon Petrus, 118.0070D| et Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo. Illis frustra tota nocte in piscando laborantibus, mane stetit Jesus in littore, eorumque rete copiosa multitudine piscium replevit. Egressisque illis ad terram, ait: Venite, prandete. In quo prandio Dominus Petrum ter an se amaret interrogavit. Cui, post trinam negationem, tertio confitenti suum amorem, tertio suas oves ei commendavit, dicens: Si diligis me, pasce oves meas, sive agnos meos. Post commendationem quoque ovium, quid pro eisdem ovibus passurus esset, intimare curavit, dicens: « Amen, amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas cum 118.0071A| autem senueris, extendens manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. » -- « Hoc autem dicebat, ait evangelista, significans qua morte esset clarificaturus Deum. » Et ne dura et intolerabilis Petro videretur passio crucis, hanc suo exemplo pius magister lenire curavit, dicens: « Sequere me, » id est imitare me. Ac si diceret Dominus: Tanto ergo tolerabilius crucis passionem sustinebis, quanto in ejus sufferentia mea te sequi vestigia recordaberis: ut sicut pro tua salute crucis patibulum sustinere non distuli, ita quoque et tu pro confessione nominis mei pati te debere memento. Quia eo gloriosorem palmam martyrii consequeris, quo ad hanc promerendam arctius iter magistri sequeris. Sequi enim Dominum, imitari est, sicut ipse dicit: « Si quis 118.0071B| vult post me venire, » etc. (Matth. XVI). Et iterum: « Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). » Secutus est Petrus apostolus Dominum, quia pro ovibus sibi creditis crucis patibulum sustinere non distulit, sicut et ipse Dominus pro redemptione generis humani amplecti dignatus est, implens illud quod ait Joannes apostolus: « Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (Joan. II). » Jam vero post haec quid Dominus et Petrus fecerint, manifeste evangelista non declarat; tamen ex eo quod ait: « Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem, » tacite innuit quia mox ut Dominus dixit Petro, « Sequere me, » surrexit a loco convivii et abire coepit. Cujus jussionem Petrus etiam ad litteram 118.0071C| implere desiderans, secutus est illum corporali gressu. Secutus est autem Dominum et Petrum ille discipulus quem diligebat Jesus, Joannes scilicet nomine, cujus est hoc Evangelium. Neque enim a consectatu illius se indignum aestimavit, cum etiam majoris dilectionis gloria prae caeteris a Domino amplexatum se noverat. Nec incredibile est quod Petrus et Joannes vestigio corporali Dominum sint secuti, quia necdum adhuc intelligebant quid spiritualiter significaret hoc quod Dominus Petro dixerat, « Sequere me. » Sed quia beatus Joannes personam suam ex nomine innotescere noluit, designavit ex merito, cum dixit: « Vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus. » Diligebat enim eum Jesus, non exceptis caeteris singulariter solum, sed specialiter 118.0071D| inter caeteros unum. Omnes enim se diligere comprobavit, quibus ante suam passionem loquebatur, dicens: « Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, manete in dilectione mea (Joan. XV). » Sed hunc prae caeteris diligebat, quem integritas virginalis majori dilectione fecerat dignum. Tradunt namque historiae quod eum volentem nubere, de nuptiis vocavit, et propterea quod a complexu carnali eum subtraxerat, spirituali dilectione eum fecerat esse digniorem. In eo autem quod ait: « Vidit illum quem diligebat Jesus, sequentem, » morem sanctorum beatus Joannes evangelista servavit, cum proprium nomen tacens, alio indicio suam personam demonstravit. Hanc enim consuetudinem habent sancti 118.0072A| viri, ut quoties de se mira et magna loquuntur, ad aliam transeant personam, et sic de se quasi de alio loquantur: sicut fecit Moyses quando de se quasi de alio locutus est, dicens: « Et erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Num. XII). » Similiter et beatus Job dicturus: « Et erat vir ille simplex et rectus, ac timens Deum, » de se quasi de alio praemisit, dicens: « Vir erat in terra Hus, nomine Job. (Job I). « Hanc ergo humilitatem servans beatus Joannes, in tota serie sui Evangelii proprium nomen ponere voluit. Dat autem et aliud indicium suae cognitionis beatus Joannes evangelista, cum subjungit: « Qui et recubuit in coena super pectus Domini, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? » In ultima coena quam Dominus 118.0072B| cum discipulis habuit suis, ut superius textus Evangelii narrat, discipulus ille supra pectus magistri recubuit: et cum diceret Dominus: Unus ex vobis me traditurus est, contristatis omnibus, innuente sibi Petro, interrogavit magistrum Joannes, dicens: « Domine, quis est qui tradet te? » Et ne omnium conscientias dira suspicio torqueret, certos eos reddidit, dicens: « Qui intingit manum mecum in paropside, hic me tradet. » Quod autem discipulus ille supra pectus magistri recubuit, non solum praesentis dilectionis indicium fuit, sed etiam futuri mysterii signum. Quia enim in pectore Jesu sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, merito ille supra pectus magistri recubuisse dicitur, qui de ejus divinitate altius et profundius caeteris erat descripturus.
118.0072C| « Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid? » Quia enim Petrus apostolus in extensione manuum, in cinctione alterius, in ductu quo nollet, suam passionem intellexerat significatam, voluit scire de fratre et condiscipulo qua morte et ipse transiturus esset ad vitam. Et videns eum sequentem, ait:
« Domine, hic autem quid? Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere, donec veniam, quid ad te? tu me sequere. » Ac si diceret: Nolo eum per passionem martyrii praesentis vitae cursum consummare, sed sic eum volo manere donec, ecclesiastica pace firmata, transitu naturalis mortis, perpetuam eum ducam ad vitam. Ubi putandum non est quod negaverit Dominus Joannem pro sua fide multas tribulationes 118.0072D| esse passurum, sed praedixit eum per martyrium praesentem vitam non esse consummaturum. Nam in Actibus apostolorum publice virgis caesus legitur, quando ibant discipuli a conspectu concilii gaudentes, quoniam digni habiti erant pro nomine Jesu contumelias pati (Act. V). Et a Domitiano impiissimo Caesare in ferventis olei dolium missus legitur, ex quo tantum liber exiit a dolore corporis, quantum alienus erat a corruptione carnis. Nam in historia Ecclesiastica legimus eum veneno esse potatum, et nihil mali passum, impleto in eo quod a Domino dictum fuerat: Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Postea vero propter insuperabilem constantiam evangelizandi, ab eodem 118.0073A| principe in Pathmos insulam exsilio est relegatus, ubi, consortio destitutus humano, consolationem promeruit angelorum. Ibi enim propria manu Apocalypsim scripsit, quam ei Dominus revelare dignatus est, pro statu Ecclesiae, praesentis scilicet et futurae. Et ideo cum Dominus dixit: « Sic eum volo manere donec veniam, » non negavit eum corpore moriturum, sed per passionem martyrii non esse consummandum praedixit. Sed sermonem sic manendi, ita quidem discipuli eodem tempore tractare coeperunt, quasi Joannes jam non esset moriturus. Unde et subditur:
« Exiit ergo sermo iste inter fratres quod discipulus ille non moritur. » Sed hunc eorum errorem idem Joannes corrigere curavit, cum subjunxit: « Et non 118.0073B| dixit Jesus Non moritur, sed, Sic eum volo manere donec veniam. » Morte enim corporis veraciter mortuus est Joannes, quia ex eo die quo primo homini dictum est: « Quocunque die comederis de ligno scientiae boni et mali, morte morieris (Gen. II), » nullus est qui gustet vitam qui non gustet mortem. Denique, etsi Elias et Enoch adhuc vivi esse creduntur, tamen sciendum est quia ad tempus mortem corporis distulerunt, non penitus evaserunt, quia temporibus Antichristi interficiendi sunt. Etsi Dominus in forma humanitatis mortem suscepit, nullus est qui mortem corporis evadere possit, Psalmista testante, qui ait: « Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? » (Psal. LXXXVIII.) subauditur nullus. Denique sicut in Patrum litteris invenimus, 118.0073C| cum longo affectus senio Ephesi moraretur, in tantum, ut, discipulorum manibus sustentatus, vix ad ecclesiam pergeret, sciens diem mortis suae imminere, jussit sibi praeparari sepulcrum, et dominica die, post celebrationem missarum, et admonitionem factam discipulorum, perceptione corporis et sanguinis Domini seipsum munivit. Ac deinde valedicens fratribus, descendit in defossum sepulturae suae locum quem sibi praeparaverat, et quasi in lectulo, ita collegit se in sepulcro, atque oratione expleta, videntibus discipulis, appositus est ad patres suos, tam extraneus a dolore corporis quam alienus fuerat a corruptione carnis. Quo in loco terra sensim ab imo dicitur ebullire, ita ut nonnulli eum crediderint vivere. Sed quoniam, aliis apostolis per passionem 118.0073D| martyrii consummatis, ipse solus in pace Ecclesiae naturali morte vitam finivit, ideo a Domino dictum est: « Sic eum volo manere donec veniam. » Quod est dicere: Nolo eum per violentiam persecutoris vitam finire praesentem, sed sic eum volo manere, quoadusque veniens ad vitam eum ducam perennem, et aeterna remuneratione eum clarificem. Spiritualiter autem per hos duos discipulos, duas fidelium vitas, in quibus Ecclesia constat, accipere possimus, activam scilicet et contemplativam. Quarum una in labore est, altera in requie. Per Petrum enim, cui dictum est: « Sequere me, » activae vitae labor exprimitur, ad quam pertinet esurienti cibum, sitienti potum, nudo tribuere vestimentum, suscipere hospitem, visitare infirmum, 118.0074A| sepelire mortuum, errantem corrigere, insipientem docere, pro veritate et justitia etiam, si necessitas fuerit, usque ad mortem certare. His autem qui in regimine positi sunt, qualiter subjecti victum et vestitum habeant, intenta sollicitudine praevidere. Per Joannem vero, de quo dictum est: « Sic eum volo manere donec veniam, » contemplativae vitae suavitas designatur, ad quam pertinet, remotis omnibus curis et sollicitudinibus, lectioni et orationi assidue insistere. Crebra quoque lacrymarum compunctione, pro peccatorum remissione et aeternae vitae perceptione, dulcissime suspirare. Sed tamen utrumque discipulum, utraque vita nullus ignorat esse perfectum, et activa quidem vita generaliter ad omnes fideles pertinet, qui, se ab hoc saeculo 118.0074B| immaculatos custodientes, mentem, manum, linguam in bono opere exercent. Contemplativa vero illis maxime datur, qui post longa exercitia monasticae vitae, secreta loca eremi sibi eligunt, ubi absque impedimento hominum, lectioni et orationi insistere et soli Deo possint inhaerere, et quantum humana fragilitas patitur, aliquoties coetibus angelorum mente adjungi, dicentes cum Psalmista: « Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV). » Hoc autem inter activam et contemplativam vitam distat, quia activa hic incipit et hic finitur: contemplativa vero hic habet initium, sed in futuro plenius perficietur. Quis enim in illa vita esurientibus tribuet cibum, ubi esurit nemo, cum panis sit ibi vivus? Quis ibi sitienti potum tribuet, ubi est fons vivus, ex 118.0074C| quo qui gustaverit, nunquam sitiet in aeternum? Quis vestiet nudum, ubi stola est immortalitatis? Quis visitabit infirmum, ubi qui infirmetur non est? Quis sepeliet mortuum, ubi regio viventium? Unde, sicut diximus, activa vita hic habet initium et finem, mercede restante: contemplativa vero hic habet initium, sed in futuro perfectionem habebit: quia « quod nunc videt per speculum et in aenigmate, tunc videbit facie ad faciem (I Cor. XIII). » Unde bene de Joanne dictum est: « Sic eum volo manere donec veniam, » id est, eos quos gustu meae contemplationis inebriavero, semper proficere volo, quoadusque me in die judicii apparente, cum aeterna remuneratione de fide transeant ad speciem. Jam enim descriptionem sui Evangelii beatus Joannes nobis commendat, cum dicit:
118.0074D| « Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. » Perhibuit quippe Joannes Domino testimonium docendo, perhibuit recte vivendo, perhibuit Evangelium scribendo, perhibet etiam quotidie, cum Evangelium quod scripsit in Ecclesia a fidelibus legitur vel auditur. Sed gratum forte videbitur, si quae occasio illi Evangelium scribendi fuerit, breviter commemoremus. Nam post Domini ascensionem, per sexaginta ferme annos absque ullo adminiculo scribendi Evangelium praedicavit. Sed cum propter insuperabilem constantiam evangelizandi, ut diximus, a Domitiano impiissimo Caesare in Pathmos insulam exsilio relegatus fuisset, irrumpentes in Ecclesiam Dei haeretici Marcion, Cerinthus et Ebioni, 118.0075A| et caeteri filii diaboli, quos ipse in Epistola sua Antichristos appellat, diversis dogmatibus eam scindere conati sunt, dicentes Christum ante Mariam non fuisse. Postea vero, cum permittente Nerva piissimo rege, de exsilio reversus Ephesi moraretur, rogatus dicitur ab omnibus Asiae episcopis et presbyteris, quia jam in tribus evangelistarum libris de humanitate Salvatoris satis scriptum habebant, ut eis de divinitate sermonem faceret, atque ad memoriam futurorum scriptum relinqueret, maxime ad convincendam illorum haeresim, qui dicebat Christum ante Mariam non fuisse: quod primum se negavit facturum, sed illis in prece perseverantibus, non aliter acquievit, nisi omnes triduano jejunio Dominum in commune precarentur. Quod cum fecissent, tanta 118.0075B| gratia Spiritus sancti dicitur fuisse repletus, ut usque ad contemplandam Patris et Filii ejusdemque Spiriritus sancti divinitatem mente raperetur, et de aeternae vitae purissimo fonte potaret, quod nobis sitientibus propinaret. Unde et Evangelii sui tale est exordium: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, » et sic per totum Evangelii sui textum, pauca de humanis actibus interponens, sufficienter de divinitate Salvatoris scripta reliquit. Quam firmiter autem et absque ulla ambiguitate credenda sunt quae Joannes scripsit, ipse manifestat cum subjungit: « Et scimus quia verum est testimonium ejus. » Et nos ergo cum caeteris fidelibus vera credentes quae scripsit, servemus quae docuit, ut perveniamus ad hoc quod promisit, 118.0075C| quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre, etc.
HOMILIA XII. DE SANCTIS INNOCENTIBUS. (MATTH. II.) « In illo tempore, apparuit angelus Domini in somnis Joseph, » et reliqua. Haerent sibi divinae lectiones, et frequenter una pendet ex altera, ita ut nonnunquam exordia subsequentis, facilius intelligantur ex consideratione praecedentis, quod in hac lectione facile advertimus, si illius superiora parumper attendimus. Supra enim retulit evangelica lectio, quia cum magos ab Oriente Hierosolyma venientes, Herodes Bethlehem misisset, dixit eis: « Ite et inquirite diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum (Matth. 118.0075D| II). » Sed quia disponebat occidere, quem se promittebat adorare, illi ab angelo responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Statimque evangelista adjunxit, dicens: « Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph. » Ubi considerandum, quod minister coelestis angelus, insidias Herodis praevenit, monens cum puero fugere in Aegyptum, ne rabiem sui furoris Herodes, sicut in caeteros, in puerum Jesum explere posset. Sed forte quaeret aliquis, quare angelus Joseph in somnis apparuit, cum legatur pastoribus vigilantibus apparuisse, et Domini nativitatem nuntiasse? Sed ad hoc dicendum, quia in hac angelorum diversa apparitione, 118.0076A| sanctitas simul et prudentia Joseph commendatur: pastores enim, quia rudes erant, utpote pastores, et divina mysteria dignoscere non poterant, necesse fuit ut illis angelus visibiliter appareret, et occultum mysterium manifeste panderet. Joseph vero, quia non solum sanctus, sed etiam prudens erat, non necesse fuit vigilanti apparere, sed tantum in somnis; quoniam, ut ait Apostolus, linguae in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV). Et quia illam angelicam visionem discernere prudenter valebat, illius Joseph non solum carnis origine, sed etiam nominis consortio particeps, qui se somnio praeferendum fratribus viderat, et somnia prudenter interpretando, praelatus vel dominus Aegypti constitutus fuerat (Gen. XLI). Quantum autem 118.0076B| ad moralem sensum pertinet, angelus Joseph in somnis apparuit, ut ostenderet quia illi ad angelorum consortium sunt perventuri, qui a mundi impedimentis ac carnalibus curis velut dormientes sunt alieni. Quasi ergo dormiens vigilat, qui mundi superfluas sollicitudines postponens, oculum mentis in amorem Dei aperit sicut Ecclesiae voce dicitur: « Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V). » Quid autem in somnis angelus apparens dicat, audiamus: « Surge et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usquedum dicam tibi. » Ubi notandum, quia non dixit, Accipe filium tuum, ut falso Judaei dicere voluerunt, sed, « Accipe puerum, » id est accipe quasi bajulus et nutritius, non quasi pater proprius. Non dixit, accipe uxorem 118.0076C| tuam, ut Photiniani dicere voluerunt, quamvis et sponsae uxores dici possint, sed accipe matrem ejus, id est, accipe quasi custos castitatis et sustentator fragilitatis, non ut violator virginitatis. Fugit autem puer Jesus ante persecutionem Herodis, non quod mortem timeret, qui pro hominibus mori venerat, sed ut tempore congruo, non quam persecutor inferre volebat, sed quam ipse disposuerat, sustineret mortem, ostendens potestatem se habere ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. X). Ordo enim rerum necessarius erat, ut prius miracula faciendo se Deum innotesceret, et postmodum mortem pro nostra redemptione sustineret, videlicet turpissimam crucis. Quoniam dignum erat, ut quia primus 118.0076D| homo per lignum vetitum peccando ceciderat, per lignum sanctae crucis restauraretur. Si enim tunc occideretur, quis eum Dominum cognosceret, excepto Maria, et Joseph, et Elizabeth, et paucis aliis quibus Spiritus sanctus revelaverat? Ab aliis enim qui eum noverant, omnibus filius Joseph putabatur, et ideo distulit mortem, non timuit, ostendens fidelibus suis, ibi rabiem persecutorum non esse timendam, ubi mortem suam ad aliorum vitam viderint proficere: ibi autem esse mortem fugiendam, ubi eam ad nullius profectum viderint provenire, juxta illud quod Dominus alibi ait: « Cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X). » Quare autem tam sollicite cum puero et matre ejus fugere angelus in Aegyptum moneret, manifestat 118.0077A| cum dicit: « Futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. » Quaeret, inquit, ad perdendum, sed non inveniet ad interficiendum. Quanto autem studio Joseph et sollicitudine paratus esset angelicis obedire praeceptis, manifestatur cum subjungitur:
« Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum. » Non enim noctis tenebras metuens, lucem exspectavit, non perfidae gentis crudelitatem pavens, in alteram partem declinavit, sed « consurgens, accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum. » Magna potentia Domini, sed non minor ejus claret humilitas. Ille enim ante faciem persecutoris fugere voluit, cui angeli ministrant. Fugit Dominus in Aegyptum 118.0077B| idolis plenam, cunabula Judaeae gentis relinquens, etiam ipso situ corporis ostendens, quod postmodum dicturus erat: « Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Marc. IX). »
« Et erat ibi, usque ad obitum Herodis. » Quod nonnulli post quadriennii tempus, alii post biennii factum esse commemorant. Spiritualiter autem Maria et Joseph, legem Synagogamque significant. Aegyptus quoque, quae tenebrae vel moeror interpretatur, mundum significat, qui post Domini incarnationem in tenebris ignorantiae, et umbra mortis vel moeroris et angustiae positus sedebat, sicut Apostolus dicit: « Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci (Rom. II). » Quasi enim Maria et Joseph portantibus, 118.0077C| Dominus Aegyptum venit quando lege et Synagoga praecedentibus, mundum in tenebris erroris positum, sua visitatione illustravit, impleta prophetia Isaiae, dicentis: « Ecce Dominus ascendit super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et cor Aegypti tabescet in medio ejus, et commovebuntur simulacra Aegypti, » et caetera quae sequuntur. Nubes levis, virgo est Maria, quae non est gravata semine virili, et quasi super nubem levem Dominus ascendens, Aegyptum intravit, quando, carnem ex virgine assumens, mundo visibilis apparuit. « Ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. » Consuetudo est huic evangelistae, videlicet Matthaeo, ut frequenter suam narrationem oraculis prophetarum 118.0077D| confirmet. Quia enim Hebraeis Hebraeo sermone suum evangelium primus scripsit, ubicunque loci opportunitas se dedit, suam narrationem ex eorum libris confirmare studuit, unde cum dixisset Dominum monente angelo a parentibus in Aegyptum fuisse deportatum, adjecit continuo oraculum propheticum, dicens: « Ex Aegypto vocavi filium meum. » Hoc testimonium in Oseae propheta legitur juxta Hebraicam veritatem, sed inter Septuaginta interpretes non habetur. Quia enim, Ptolemaeo rege jubente, Scripturas in Graecum vertebant eloquium, Judaei prudenti consilio dicunt factum, ut ubicunque manifeste de filio mentio fieret, aut aliter interpretarentur, aut omnino praetermitterent, ne Ptolemaeus, 118.0078A| qui unius Dei cultor videbatur, trinitatem non intelligendo, in varios deos incideret: unde plura in nostris codicibus leguntur, quae in Septuaginta interpretibus non habentur, sicut est hoc (Judio. XIII): « Ex Aegypto vocavi filium meum. » Et illud: « Quoniam Nazaraeus vocabitur. » Et: « Videbunt in quem transfixerunt. » Nonnulli autem hoc testimonium de Numerorum libro sumptum voluerunt esse, illud scilicet Balaam divini, ubi scriptum est: « Deus ex Aegypto vocavit eum, et gloria ejus quasi unicornis (Ose. XI). » Quod quamvis de Judaeorum populo possit intelligi, qui de Aegypto ad terram repromissionis vocatus est, potest et de Filio Dei accipi, qui, post obitum Herodis, iterum monente angelo, ad terram Israel est reversus.
118.0078B| « Tunc Herodes, videns quoniam illusus esset a magis, mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis. » Quod autem ait, « Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, » ad superiora Evangelii respicit, ubi dictum est, quia cum Herodes mitteret magos in Bethlehem, dixit: « Ite et interrogate diligenter de puero (Matth. II), » et reliqua. Sed quia responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam, videns suas insidias esse frustratas, iratus est valde, quoniam illusus esset a magis. Et quia occulte perdere puerum non potuit, in manifestam persecutionem continuo exarsit. « Et mittens occidit 118.0078C| omnes pueros qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus. » Putabat enim, quod si omnes pueri occiderentur, unus quem quaerebat evadere non posset, non aestimans, infelix, quia non est consilium, non est sapientia, non est prudentia contra Deum. Unde « a bimatu et infra » pueros jussit occidere, hoc est, a puero duorum annorum, usque ad puerum unius noctis. Quod vero dicitur: « Secundum tempus quod exquisierat a magis, » tradunt historiae Josephi et Hegesippi, quod eo tempore quando natum regem Judaeorum a magis audierat, accusantibus adversariis, vocatus ab imperatore, Romam venit: et cum venisset ante Caesarem et universum senatum, ut erat callidus animo et prudens eloquio, potentissime et honestissime purgavit quaecunque 118.0078D| sibi fuerant objecta. Cumque aliter ab inimicis putaretur, majori gloria ab imperatore est exaltatus, in tantum ut ei regium diadema tribueret, et regnandi potestatem in Judaea confirmaret: et cum post duos annos in magna gloria in Judaeam esset reversus, recogitans quod audierat a magis natum esse regem Judaeorum: « Mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis, » aestimans, ut diximus, quod, omnibus occisis, unus effugere non posset. Quod autem nato Domino persecutio coepit, significatur per omne tempus vitae praesentis, non deesse futuros, qui electos Dei persequantur, sicut Dominus 118.0079A| ait in Evangelio: « Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV). » Et Apostolus: « Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III). » Et sicut ait Scriptura: « Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccl. XXVII). » Quod vero pueri pro Domino occisi sunt, significat per humilitatis meritum ad coronam martyrii esse veniendum, quod omnis, ut Dominus ait, qui se humiliat, exaltabitur. Puerorum enim innocentia, humilitatem significat simplicium. De qualibus Dominus ait: « Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). » Et iterum: « Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. » Quando autem pueri, ut diximus, pro 118.0079B| Christo interfecti sunt, sed Christus qui quaerebatur non est inventus, ostenditur quia persecutores martyrum corpora male tractare possunt et occidere, sed neque a viventibus, neque a morientibus Christum auferre, qui possunt dicere: « Sive vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus (Rom. XIV). » Per eos autem qui bimi occisi sunt, illi significantur qui perfecti sunt in opere et doctrina, qui cum bene vivendo et recte docendo, aliorum nequitiam increpant, usque ad effusionem sanguinis decertant. Per illos vero qui infra, significantur simplices, qui, scientes Christum tantum et hunc crucifixum, magis eligunt mori, quam ejus fidem negare. Quod autem non solum in Bethlehem, 118.0079C| sed etiam in omnibus finibus ejus pueri occisi sunt, significatum est, quia non solum in Judaea, unde Ecclesia originem sumpserat, persecutio erat futura, sed etiam usque ad fines terrae. Et quod Dominus propter persecutionem Herodis in Aegyptum fugit, significat electos propter persecutionem pravorum, aliquoties a propriis sedibus esse fugandos, exsilioque relegandos. Quod vero defuncto Herode, iterum angelo monente, ad terram Israel reversus est, significavit eosdem electos post compressam haereticorum falsitatem, ad proprias sedes esse reversuros: quod de Hilario Pictaviensi, et Athanasio Alexandrino, et pluribus aliis legimus.
« Tunc adimpletum est, quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama 118.0079D| audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos; et noluit consolari, quia non sunt. » Nostram superiorem narrationem Matthaeus evangelista confirmat, cum suis sermonibus oracula infert prophetarum. Quod autem ait: « Vox in Rama audita est, » non hic Rama nomen urbis vel loci, ut quidam putant, simpliciter sonat, sed potius in excelsum significat. Quod est enim dicere: Vox in Rama audita est, idem est dicere, persecutionis procella longe lateque diffusa est. Quaeritur ad litteram, quomodo Rachel filios suos plorasse dicitur, cum Bethlehem, in qua pueri occisi sunt, non in tribu Benjamin, qui de Rachel ortus est, sed in tribu Juda fuerit, qui de Lia sorore ejus natus est? Ad 118.0080A| quod respondendum, quia tribus Juda et Benjamin, ut vetus narrat historia, juxta se haereditatem acceperunt, et funiculus sortis Benjamin prope Bethlehem perveniebat. Et quia Herodes praeceperat non solum in Bethlehem, sed etiam in omnibus finibus ejus pueros occidi, intelligimus per hanc occasionem permultos de stirpe Benjamin esse caesos, quos Rachel mater elevata in excelsum voce plorasse dicitur, ut persecutionis immanitas exaggeretur, quando ipsa mater egisse dicitur, quod ab ejus tribu factum cognoscitur. Est et aliud quod in hoc loco prudens lector adjicere potest, quia sicut Genesis narrat historia (Gen. XXXV), Rachel sepulta est prope Bethlehem, juxta viam quae ducit Hebron, sicut titulus monumenti ejus testatur. Quod ergo ab 118.0080B| aliis constat factum, ipsa prophetico more fecisse dicitur, ex cujus sepultura locus ille insigne nomen habebat (Joan. LXXX). Spiritualiter vero Rachel (quae ovis vel visus principium interpretatur) Ecclesiam significat, quae recte visus principium dicitur, quia, mundato cordis oculo, illius pulchritudinem contemplari desiderat, qui ait: « Ego principium qui et loquor vobis (Joan. VIII). » Ipsa quoque est ovis centesima, quam pius pastor inventam propriis humeris imposuit, et sic reportavit ad gregem (Luc. XV). Plorat ergo Rachel filios suos, quia Ecclesia pro persecutione fidelium gemit. Non vult autem consolari super eos, qui non sunt, quia illam consolationem non vult recipere, ut iterum redeant ad certamina saeculi pugnaturi, qui regnant cum Christo 118.0080C| per martyrium coronati.
« Defuncto autem Herode. » Igitur Herodes, qui tantorum scelerum se fecerat auctorem, ut nec ab ipsius Domini persecutione manum traheret non poterat remanere inultus. Quia enim fraudulenter regnum Judaeorum primus ex gentibus adeptus fuerat, non solum Judaeis multa mala intulerat, verum etiam in filiis propriis patricida exstiterat. Et super omnia mala, quae longum est enumerare, cum Salvatorem mundi natum audisset, fellis invidia commotus, ut unum perdere posset, quem ad regnandum audierat natum, omnes pueros in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus interficere jussit. Tantaque rabies ejus animum succenderat, ut nec propter multitudinem morientium, nec propter parvulorum innocentiam, sua 118.0080D| saevitia cessaret. Propter quod divina ultione percussus, immedicabilem passus est aegritudinem. Erat enim febris, acerrima suspiria, et anhelitus assidui, spasmus quoque totius corporis, ita ut vix respirare posset. Hydropis morbus corpus attenuaverat, ita ut vestigia inflatione pedum gravarentur, interiora quoque viscera tanto dolore urebantur, ut per secretum naturae digerere videretur. Prurigo quoque totius corporis in tantum intolerabilis erat, ut etiam verenda putrida vermibus scaturirent. Inerat etiam et anhelitus fetidus, in tantum ut vix medicorum aliquis pro adhibendis medicaminibus ad eum accedere posset. Denique nonnullos medicorum in ipsa aegritudine positus dicitur occidere praecepisse, 118.0081A| quasi qui ejus saluti prodesse possent, nec vellent. Insuper etiam famem sitimque intolerabilem sustinebat. Et quod gravius erat, omnis cibus et potus in fastidium ei erat. Insomnietatem talem sustinebat, ut dies noctesque pervigiles duceret. Quod si parum obdormisset, phantasma patiebatur, ut se obdormisse poeniteret. Sed cum nimio amore praesentis vitae aestuaret, jussit se deferri trans Jordanem, ubi erant aquae calidae, quae etiam languentibus medicabiles dicebantur. Sed quae aliis utiles erant, illi nihil profuerunt, ut intelligeret se divina ultione esse percussum. Visum etiam fuit medicis, ut in fomentum olei tepidi eum deponerent. Quod cum fuisset ingressus, ita totum corpus ejus resolutum dicitur, ut etiam oculi in similitudinem morientium 118.0081B| versarentur, intercluderetur vox, et sensus abesset. Et cum post paululum amicorum et famulorum vocibus excitatus sensum recepisset, jussit se deferri Jericho. Cumque jam de sua vita desperatus esset, omnes principes Judaeorum ex singulis civitatibus et castellis ad se convocatos, in custodia retrudi jussit. Vocansque sororem suam Salomen, et virum ejus nomine Alexandrum, dixit: Novi Judaeos de mea morte gavisuros, sed honorabiles exsequias habere potero ex planctu lugentium, si vos meis volueritis parere praeceptis, ut mox cum ego spiritum exhalavero, omnes principes Judaeorum, quos in custodia reclusi, interficiatis. Sicque fiat, ut qui de mea morte gaudere cupiunt, suorum civium interitum lugere cogantur. Et ne ab eorum sanguinis 118.0081C| effusione manum retraherent, singulis quinquagenas argenti drachmas dari jussit. Cumque dolore ingenti angustiaretur, Antipatrum filium suum, quem quasi de nece paterna tractantem vinculis religaverat, jussit interficere, eo quod audita ejus morte gavisus nuntiaretur. Jam vero tantis malis obsessus, et quia se vivere non posse cognoverat, mortem accelerare cupiebat. Unde quadam die cum resedisset, jussit sibi dari pomum, et ad ejus purgationem gladium. Cumque super sinistram recubuisset, ictum ferientis in seipsum libravit, seque propria manu percussit, atque statim vitam finisset, nisi unus ex amicis qui vicinior astabat, Achiab nomine, manum cum gladio retraxisset. Talem igitur Herodes habuit finem, qui propter Salvatoris odium, multum sanguinem 118.0081D| fuderat innoxium.
« Quo defuncto, ecce angelus Domini iterum apparuit in somnis Joseph in Aegypto, dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel. Defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel. » Et quia non dixit, defunctus, sed defuncti, ex his angeli verbis intelligimus, multos principes Judaeorum cum Herode in nece Domini consensisse: et ideo divina ultione actum est, ut multi ex his cum illo perirent, cum quo in nece Domini consenserant. Spiritualiter vero obitus Herodis, terminum significat invidiosae contentionis, qua nunc Judaea contra 118.0082A| Ecclesiam saevit. Quod autem post obitum Herodis puer Jesus ad terram Israel est reversus, significat, quia circa finem saeculi ad synagogam est reversurus, cum per praedicationem Eliae et Enoch in eum crediderint. Unde cum Aegyptum deferri jubeatur et fugere, hoc in nocte praecipitur: cum vero ad terram Israel revertitur, nec noctis fit mentio: quia quos nunc propter incredulitatem in tenebris deserit, circa finem saeculi credentes in lucem fidei recipiet.
« Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. » Archelaus autem unus fuit de Herodis filiis, quem post se ad regnandum in Judaea Herodes instituerat, sed postea insolentiam ejus accusantibus Judaeis, judicio 118.0082B| senatus apud Viennam, quae Galliarum est urbs, exsilio relegatus, vitam finivit. Archelaus autem, qui vincens leo interpretatur, Antichristum significat. Qui ad tempus in sanctis victoriam habebit, et quasi leo terribilis apparebit. In illam ergo partem qua regnabat Archelaus, Joseph cum puero ire noluit, quia in illam partem populi Judaeorum, quae in Antichristum creditura est, Christus per fidem non habitabit. Post necem autem Archelai Christus ad terram Israel revertitur, quia post interfectionem Antichristi synagoga in eum creditura est, ut ait Apostolus: « Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). » Sed quia in Ecclesia manet et manebit, audiamus in ubi habitaverit.
« Et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae, 118.0082C| et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth. » Quia enim Nazareth flos sive virgultum interpretatur, significat Ecclesiam, quae et florem habet munditiae, et virgultum virtutum. Cujus virgulti pulchritudinem admirabatur Sponsus in Canticis canticorum, dicens: « Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii (Cant. IV)? » Cui iterum voce Sponsi dicitur: « Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II). » Et quia Ecclesia de praesentis vitae amore ad coeleste desiderium transit, recte etiam Nazareth Galilaeae dicitur, quae transmigratio interpretatur. Quod autem subdidit: « Ut adimpleretur quod dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur. » 118.0082D| Hoc testimonium, ut diximus, in Septuaginta interpretibus non habetur. Nonnulli enim de Isaiae prophetae libro sumptum esse volunt, ubi scriptum est: « Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isa. XI). » Nos autem dicimus, quia si fixum de Scripturis posuisset Evangelista testimonium, non diceret prophetas, sed per prophetam. Omnes enim prophetae Dominum Nazaraeum vocant, quia sanctum eum praedicant. Ipse est enim de quo per Danielem dicitur (Dan. IX): « Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio. » Et David: « Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV). » Et iterum: « Scitote quoniam mirificavit Dominus Sanctum suum (Psal. IV). »
HOMILIA XIII. DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI 118.0083A| (LUC. II.) « In illo tempore, erant Joseph et Maria mater Jesu mirantes super his quae dicebantur de illo, » etreliqua. Si superiora hujus Evangelii consideremus, inveniemus non sine causa nec frustra Mariam et Joseph miratos super his quae de puero Jesu dicebantur; recolebant enim quod in ejus nativitate a pastoribus audierant angelos apparuisse, et gaudium omni populo nuntiasse, atque virginem concepisse et peperisse. Recolebant eum a magis non solum adoratum, sed etiam quod mystica munera ei oblata viderant. Recolebant quomodo a Simeone in manibus acceptum et benedictum viderant, etiam et Annam 118.0083B| viduam de eo prophetasse, et super his et hujusmodi mirabantur. Qui enim mirabilis est in sanctis suis, scilicet in virtutibus sanctorum, mirabilior apparere voluit in ipsis exordiis suis, sive in suis virtutibus, sicut idem Evangelista alibi ait: « Stupebant autem omnes et mirabantur super prudentia et responsis ejus, et videntes admirati sunt (Luc. II): » ut scilicet Deum, qui in homine latebat, per exteriora signa demonstraret. Sed forte movet aliquem, quare Evangelista patrem Salvatoris Joseph appellaverit. Ad quod respondendum, quia non est oblitus, quod superius eum de Spiritu sancto conceptum, ex Maria virgine natum descripserat, dicens: « quod enim ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I), » sed aliorum opinionem secutus est. Excepto 118.0083C| enim Maria et Joseph, et Elizabeth, vel Simeone, et paucis aliis quibus mysterium ejus incarnationis Spiritus sanctus revelaverat, ab omnibus Joseph filius tunc putabatur: non quod vere juxta Photinianos ejus pater fuerit, sed quod ad famam Mariae conservandam, ab omnibus ejus pater sit aestimatus, ne lapidaretur a Judaeis quasi adultera, si virum non haberet, et filium genuisset. Eo enim modo ejus pater appellatus est, cum eum non genuerit, quo et vir Mariae dictus est, cum eam non cognoverit: ubi et hoc dicere possumus, quia et multo expressius et consultius ejus pater dici potuit, quem ex sua sponsa virgine noverat natum, quam si esset aliunde adoptatus. Cum enim publicae leges permittant, ut extraneus filius in adoptionem assumptus, 118.0083D| omnia quae simulati patris sunt, ita sibi vindicare, quasi proprius filius possit, multo etiam vicinius filius Joseph dici potuit, qui de sua sponsa virgine fuerat natus. Nam et nutritios et bajulos, patres consuevimus appellare, non quod carnaliter nobis patres sint, sed quod nutriendo paternum in nos ostendant affectum.
« Et benedixit illis Simeon, et ait ad Mariam matrem ejus. Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum. » Simeon senex, qui humanitatem Domini in mundo exspectaverat, postquam eum vidit, postquam manibus portavit, postquam benedixit, etiam Mariam et Joseph benedicit. Ubi intelligendum est, quia in eo quod ait, « benedixit 118.0084A| illis, » non ad Christum a quo omnis benedictio procedit, teste Apostolo qui dicit: « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo (Ephes. I), » sed ad Mariam et Joseph refertur, ut diximus. Intellexit enim illam omni benedictione esse dignissimam, quae illum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, ex se meruit generare. Unde angelus ait ad eam: « Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui (Luc. I). » Et Elizabeth: « Beata es quae credidisti (Ibid.). » Et ipsa virgo de se: « Ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Ibid.). » Neque ab hac benedictione Joseph extraneum putavit, qui pro magna sanctitate, et sponsus 118.0084B| Mariae vocari, et Pater Salvatoris meruit appellari, ut et curam exhiberet virgini, et bajulus esset infantis. Post haec prophetat in ruinam et resurrectionem multorum venisse Dominum Salvatorem, ut intelligamus quia Christi nativitas, non credentibus ruina, et credentibus resurrectio facta est. Quod vero ait, « Positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum, » spiritu prophetiae intellexit nonnullos ex Judaeis credituros, multos autem in incredulitate permansuros, juxta illud quod ipse ait in Evangelio: « In judicium enim ego in mundum hunc veni, ut qui non vident videant: et qui vident, caeci fiant (Joan. IX). » Unde etiam et per prophetam lapis offensionis, et petra scandali appellatur, in quo qui non crediderit, cadet super eum: super 118.0084C| quem vero ceciderit, conteret eum. Quia illi qui in homine quem assumpsit scandalizati sunt, in Deum offenderunt. In ruinam enim venit illis, quibus Dominus ait in Evangelio: « Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, quia viderunt me, et odio habuerunt me gratis (Joan. XV). » Et alibi: « Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III). » In resurrectionem autem illis venit, de quibus ipse dicit: « Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et resurgent (Joan. V). » In ruinam venit illis, quibus ipse dicit: « Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me (Ibid.). » In resurrectionem illis, de quibus alibi dicit: « Ego sum resurrectio et vita; qui credit in 118.0084D| me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI). » Et iterum: « Omnis qui credit in Filium hominis, habet vitam (Joan. III) » et resurrectionem. Non solum autem ipse Christus, sed etiam et apostoli aliis in ruinam, et aliis in resurrectionem fuerunt. Illis in ruinam fuerunt, quibus dixerunt: « Vobis quidem oportuit primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicatis aeterna vita, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » In resurrectionem illis, qui audire merentur ab Apostolo: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus (Coloss. III), » etc. Nam praedicatio veritatis illis est in ruinam, qui audita negligunt: 118.0085A| illis in resurrectionem, qui libenti animo audiunt, et libentius faciendo complent. Sed si subtilius consideremus, inveniemus, quia non solum aliis in ruinam, et aliis in resurrectionem Salvator venit, sed etiam uni eidemque homini in ruinam pariter et resurrectionem apparet, in ruinam scilicet vitiorum, et resurrectionem virtutum. Omnis enim homo aut vitiis aut virtutibus repletur. Quicunque hodie superbus est, si, audita Domini voce, ubi ait: « Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV), » et apostoli Petri: « Superbis Deus resistit (I Petr. V), » superbiam calcare, et humilitatem didicerit amare, in ruinam pariter et resurrectionem illi Salvator venit. Similiter adulter sive fornicator, si ad praedicationem Domini ubi ait: « Qui viderit mulierem 118.0085B| ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V), » et illud Apostoli: « Neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI), » carnis suae desideria calcare et castitatem didicerit amare, in ruinam et resurrectionem pariter ei Dominus venit. Sive alius iracundia plenus, fortasse manus effusione sanguinis polluit, si audierit ipsum dicentem: « Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V): » iracundiam a corde expellens, charitatem diligit, ei Dominus in ruinam et resurrectionem pariter venit. Ebriosus quoque aliquis vel crapulator audiens ejus verba, in quibus ait: « Ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI), » vitium ebrietatis et crapulae deserens, sobrietatem diligit, ei Dominus in ruinam et resurrectionem 118.0085C| pariter venit. Raptor et caeterorum criminum sectator, si ad praedicationem Domini vitia contemnere, et virtutes studuerit habere, in ruinam pariter et resurrectionem illi venit, quia cecidit vitium, quod male vivebat, et resurrexit virtus, quae male jacebat. Et bene primum in ruinam, et post in resurrectionem venisse dicitur: quia, nisi corruant vitia, virtutes in homine resurgere non possunt, ipso Domino dicente: « Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI). » Unde Psalmographus nos admonet, dicens: « Declina a malo et fac bonum (Psal. XXXVI). » Cum quali ergo gaudio auditur, quod in resurrectionem multorum venit, cum tali laetitia audiendum est, quod in ruinam venisse dicitur. Non autem in ruinam et resurrectionem omnium, sed multorum 118.0085D| venisse dicitur, ut non intelligamus hoc non de corporali, sed de spirituali resurrectione esse dictum. Duae enim sunt resurrectiones, una animarum, altera corporum. Et illi quandoque resurgent in corpore feliciter, qui modo resurgunt in anima veraciter. « Et in signum cui contradicetur. » Hic manifeste Domini passio a Simeone prophetatur. Signum cui contradicendum praedicit, vexillum crucis accipitur, cui contradixerunt Judaei blasphemantes, sicut apostolo Paulo dixerunt: « De secta autem hac notum est nobis, quod ubique ei contradicitur (Act. XXVIII). » Non solum Domini passio signum fuit cui contradixerunt Judaei, sed etiam alia ejus opera quae fecit, signa fuerunt quibus contradixerunt haeretici. 118.0086A| Quod enim virgo concepit, et virgo peperit, signum fuit, sed huic signo contradixerunt Manichaei, negantes Christum verum corpus assumpsisse, sed per virginem Mariam velut aquam per fistulam transisse. Quod vero animam pro nostra redemptione suscepit, signum fuit, sed huic signo contradixerunt Donatistae haeretici; sed horum omnium contradictiones, divinae Scripturae conculcat auctoritas. His enim qui dixerunt virginem impossibile esse concipere et parere, et post virginem permanere, contradicit sermo propheticus, qui ait: « Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus (Isa. VII). » Illis autem qui eum veram carnem suscepisse negaverunt, fide armatus occurrit Apostolus, dicens: 118.0086B| « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I). » Et iterum: « Cum plenitudo temporis venit, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret (Gal. IV). » Illorum autem opinionem, qui dixerunt rationalem animam Christum non posse suscipere, destruxit ipse Dominus cum ait: « Tristis est anima mea usque ad mortem (Marc. XIV). » Et iterum: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X). » Et quia longum est ire per singula, omnia opera quae fecit signa fuerunt, sed his signis contradixerunt reprobi homines.
« Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. » Nulla docet littera, nulla commemorat historia, 118.0086C| beatam Mariam virginem materialis gladii percussione ab hac vita migrasse, quamvis et si hoc fieret, non anima invisibilis, sed caro corporali gladio posset transverberari. Unde in hoc loco, gladii nomine, duram tribulationem et immanissimum dolorem, quem de Domini passione toleravit, debemus intelligere. Licet enim Filium Dei non dubitaret, licet resurrecturum sine dubio crederet, nequaquam tamen putandum est, quod sine magno dolore potuerit videre crucifixum, quem de sua carne immaculata noverat natum. In cujus doloris magnitudine olim propheta dixisse putandus est: « O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus (Jerem. I). » Ipsum ergo dolorem, ipsum cruciatum, quem de ejus morte sustinuit, 118.0086D| gladii appellatione Simeon signare voluit cum dicit: « Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, » quia usus Scripturae est duram tribulationem gladii nomine appellare vel signare, sicut de Joseph tribulationes Aegypti fortiter tolerante dictum est: « Ferrum pertransiit animam ejus. » Possumus quoque et gladium, qui animam Mariae pertransire dicitur, illum accipere, de quo ait Apostolus: « Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus (Hebr. IV). » Sed nunc et usque ad finem saeculi animam Ecclesiae gladius 118.0087A| pertransibit, cum non solum ab extraneis persecutionem patitur, sed etiam eos qui credere videbantur, a fide et bona operatione retrolapsos gemit. Dolet enim ex eorum perditione, de quorum gaudebat salute: sicque multorum cordium cogitationes revelantur, dum superbit impius, incenditur pauper. Quod vero subjungit, « Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes, » non solum ad passionem Domini pertinet, sed etiam ad resurrectionem. Ante enim quam in carne apparuisset, incertum erat quinam ex Judaeis in illum essent credituri, et qui in incredulitate permansuri: sed illo nato, multorum cordium cogitationes revelatae sunt, quia pastores ab angelis commoniti, ad eum adorandum festinaverunt: at vero Herodes, audita ejus nativitate, 118.0087B| turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Postea vero illo praedicante in perfecta aetate, et miracula faciente, multorum cordium cogitationes revelatae sunt, quia alii ad illum quasi ad magistrum veritatis confluebant, alii quasi a seductore recedebant. Alii « dicebant quia bonus est, alii vero, Non; sed seducit turbas (Joan. VII). » Alii dicebant: Si non esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Alii dicebant: « Hic homo non est a Deo, qui sabbatum non custodit (Joan. IX). » Sed illo in cruce pendente, multorum cordium cogitationes revelatae sunt, quia alii dicebant, cum sine culpa eum morti tradi viderent: « Vere Dei Filiuserat iste (Matth XXVII). » « Alii irridentes dicebant: Vah qui destruit templum Dei, et in triduo reaedificat illud. Si Filius Dei est, 118.0087C| descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo, liberet nunc eum, si vult (Ibid.). » -- « Alii percutientes pectora sua, revertebantur (Luc. XXIII). » Alii etiam eo sepulto insidiari volebant, dicentes ad praesidem: « Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens, Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium (Matth. XXVII). » Et hoc est quod a Simeone dicitur, « et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes, » id est, ex irridentium et dolentium, scilicet malorum et bonorum.
« Et erat Anna prophetissa, » etc. Post Simeonis prophetiam Anna vidua introducitur, quia ordo rationis poscebat ut primum a viris, deinde a feminis 118.0087D| Domini nativitas testimonium acciperet. Quia enim omnem sexum et omnem aetatem Dominus redimere venerat, dignum erat, ut omnis aetas in ejus nativitate testimonium perhiberet. Et quia prophetaverat copulata conjugio, prophetaverat virgo, prophetaverat senex, etiam introducitur Anna vidua, ut nullus sexus, nulla aetas in ejus laude deesset, et impleretur illa prophetia, quae dicit (Psal. CXLVIII): « Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis, » etc. Usque ad id quod ait: « Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini. » Ubi etiam notandum, quia evangelista Annae officium, genealogiam, aetatem et mores, uno versiculo comprehendit, ut hanc ex omni parte dignam 118.0088A| esse ostenderet, quae Domino testimonium perhiberet. Ad officium quippe pertinet, quod ait: « Et erat Anna prophetissa. » Ad genealogiam, cum adjungitur: « Filia Phanuel, de tribu Aser. » Ad aetatem, quod subjungit:
« Haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem, a virginitate sua. Et haec vidua erat, usque ad annos octoginta quatuor. » Ad morum scilicet sanctitatem pertinet, quod subinfertur: « Quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus serviens Domino nocte ac die. » In quibus verbis nostra tepiditas reprehenditur, nostra segnitia redarguitur, qui ad orationem tarde convenimus, citius quam necesse est recedimus, et nostrae vitae tempus in conviviis et superfluis locutionibus 118.0088B| occupamus. At vero cum esset Anna sexu fragilior, sed mente devotior, « non discedebat de templo, jejuniis et orationibus serviens nocte ac die, » ante Apostolum implens illud apostolicum: « Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thes. V). » Ubi considerandum est, quia, etsi ad tempus recedebat propter corporalem necessitatem, tamen devotione mentis semper in oratione perseverabat, secundum Apostoli praeceptum: « Sive manducans, sive bibens, sive aliud quid agens, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi (I Cor. X). » Sicut ergo habent conjugatae in Elizabeth quod imitentur, et virgines in Maria quod sequantur, et senes in Simeone quod amplectantur, sic habent et viduae exemplum viduitatis in Anna quod imitentur, ut discant, 118.0088C| non circuire domos, nec deliciose vivere, non fabulis otiosis occupare linguam, sed in jejunio et oratione semper serviant Domino nocte ac die, ut in eorum numero computentur, de quibus ait Apostolus: « Quae enim vere vidua est et desolata, sperat in Domino. At contra, vidua quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V). » Discant ergo viduae secunda et tertia declinare conjugia. Discant etiam post virorum suorum mortem, carnis vitare lasciviam: quia Anna a virginitate postquam amisit virginitatem, septem annis cum viro vivens, octoginta quatuor vidua permansit. Pudeat igitur in senectute viduas castitatem violare, quam Anna in juventute custodivit. Insuper sane devotio illius ostenditur, quia, cum haberet potestatem in secundis nuptiis se matrimonio copulare, 118.0088D| noluit hac potestate uti, sed etiam maluit in potestate Deo servire, quam viri amplexibus perfrui, adimplens illud quod ait Apostolus: « Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II). » Et iterum: « Mulier innupta cogitat quae sunt Dei, ut placeat Deo: quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, ut placeat viro (I Cor. VII). » Sed haec tanta instantia Domino famulabatur, ut merito de ipsa Evangelista diceret: « Quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus serviens nocte ac die. » Quod enim tale jejunium, talis afflictio, talis devotio, talis oratio mercedem consequatur, manifestatur cum subditur:
« Et haec ipsa hora superveniens, confitebatur 118.0089A| Domino. » Confitebatur enim Domino, quia laudabat Dominum. Confessio namque in Scripturis aliquando ad peccatum pertinet, aliquando ad laudem. Nisi enim ad peccatum pertineret confessio, Psalmista non diceret: « Dixi, confitebor adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI). » Et nisi ad laudem pertineret, alibi non diceret: Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum. Unde ipse unigenitus Dei Filius, qui peccatum non fecit, in Evangelio ait: « Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI). » Sed quia omnis qui Deum laudat, alios etiam ad laudandum eum provocare debet, recte de 118.0089B| Anna dicitur: « Et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Jerusalem. » Nolens dare sanctum canibus, nec mittere margaritas suas ante porcos (Matth. VII). Spiritualiter vero Anna vidua, sanctam significat Ecclesiam, quae pro eo vidua dicitur, quia domini sui morte viduata, reditum ejus ad judicium exspectat. De qua vidua per Psalmistam dicitur: « Viduam ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus (Psal. CXXXI). » Haec est enim illa vidua quae, juxta Evangelium, quotidie interpellat judicem, et de qua per quemdam sapientem dicitur: Nonne lacrymae viduae ad maxillam ejus, et exclamatio ejus usque ad deducentem eas? Congruit autem mysteriis Ecclesiae, quod Anna gratia Dei in nostra lingua dicitur. Et filia Phanuel, qui 118.0089C| facies Dei interpretatur, esse narratur: et de tribu Aser, qui inter duodecim patriarchas nascendi ordine habetur octavus, et interpretatur beatus, quoniam ut Ecclesia faciem Domini videre mereatur, ab ipso ardenti amore illuminari desiderat, canens cum Propheta: « Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX). » Et iterum: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). » Et ut ad resurrectionis beatitudinem pervenire possit, totum de Domini gratia accipit. Sed nec tempus quo in viduitate permansit, a mysterio alienum est. Sicut enim per septem tempora annorum quo cum viro suo permansit, tempus illud quod Dominus in carne fuit significat, ita anni octoginta quatuor quibus vidua perseveravit, tempus 118.0089D| vitae praesentis, in quo Ecclesia semetipsam bonis operibus exercet significat. Septies quippe duodecim, octoginta quatuor faciunt, et septem quippe ad praesentis vitae cursum pertinent, qui per septem dies volvitur. Duodecim quoque ad sacratum numerum duodecim apostolorum: quia per praedicationem duodecim apostolorum, Ecclesia in praesenti vita bonis operibus insistendum didicit, hoc est, bona opera facere cognoscit. Octoginta vero ad corporum resurrectionem pertinent: porro quatuor, ad doctrinam quatuor evangeliorum. Octavus quippe numerus ad mysterium Novi Testamenti pertinet, qui octava die, id est dominica, conscribitur, in quo Dominus resurrexit, cujus gratia liberati sumus. Nam in revolutione 118.0090A| hebdomadis octavus dicitur, quoniam una quaeque hebdomada ab eo in quo bonis operibus insistere, et futuram resurrectionem sperare didicimus, quasi duodenis septies multiplicatis, octoginta quatuor implemus.
« Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam, in civitatem suam Nazareth. » Hic praetermisit Lucas Evangelista, quod a Matthaeo sufficienter scriptum noverat (Matth. II), scilicet quomodo propter persecutionem Herodis, angelo monente, in Aegyptum sit deportatus, et post ejus mortem, iterum angelo monente, in Galilaeam in civitatem suam Nazareth reversus. Usus est enim evangelistarum ut unus aliquando praetermittat quod ab alio dictum meminit.
118.0090B| « Puer autem Jesus crescebat, et confortabatur plenus sapientia. » In hoc versiculo duorum haereticorum dogmata destruuntur, Manichaeorum scilicet, et Apollinaristarum. Manichaei dixerunt Dominum verum corpus non assumpsisse; horum dogma destruitur, cum Evangelista dicit: « Puer autem Jesus crescebat et confortabatur. » Nisi enim veram carnem habuisset, nec crescere, nec confortari potuisset: quia in natura Dei, nec minui, nec augeri potest. Apollinaristae dixerunt illum veraciter humanam animam non assumpsisse. Et horum dogma destruitur, cum subinfertur, « plenus sapientia. » Sicut enim crescere et confortari ad corpus pertinet, sic sapientia repleri ad animam. In eo autem quod puer vocatur, et paulo minus ab angelis est minoratus, 118.0090C| crescere et confortari potest, quia pro nostra salute carnem suscepit. In eo vero quod ait, plenus sapientia, nec crescere, ut diximus, nec confortari; sed notandum in eo quod ait, « plenus sapientia, » quoniam non ad mensuram veluti homines gratiam Spiritus sancti accepit, sed, sicut dicit Apostolus, in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Quod vero subjungitur, « Et gratia Dei erat in illo, » specialis gratia a Deo Patre homini Jesu Christo data est, ut ex quo homo esse inciperet, perfectus esset Deus et homo, humana assumens, et divina non deserens. De quo Joannes Evangelista dicit: « Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I). » Cui Psalmista ait: « Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus 118.0090D| tuis (Psal. XLIV). »
HOMILIA XIV. IN CIRCUMCISIONE DOMINI. (LUC. II.) « In illo tempore: Postquam consummati « sunt dies octo, ut circumcideretur puer, et reliqua. » Quia mediatoris Dei et hominum circumcisionem hodierna lectione recitatam audivimus, libet ad initia ejusdem circumcisionis animum convertere, et quo tempore, vel ex quibus patribus exordium sumpserit, considerare, aut quam utilitatem habuerit, vel ob quam causam Dominus Jesus Christus, qui sine peccato in mundo venit, voluit eam suscipere. Ad quam rem instruendam liber Geneseos in promptu est, in quo legimus, quia post diluvium 118.0091A| exstitit vir quidam de semine Sem, filii Noe, nomine Heber, de cujus domo et familia egressus est Thare, qui genuit filium nomine Abram, cui dixit Deus: « Egredere de terra tua et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi (Gen. V). » Qui cum obediens esset Deo, exiens et nesciens quo pergeret, et reputatum illi esset ad justitiam, venissetque in terram Chanaan, et merito atque sanctitate cresceret, promisit ei Deus eamdem terram in haereditatem esse daturum, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium (Gen. XII). Cumque merito et sanctitate magis ac magis proficeret, praecepit ei Deus ut circumcideret carnem praeputii sui, dicens: « Circumcidetur omne masculinum in vobis, ut sit pactum foederis mei inter me 118.0091B| et vos (Gen. XVII). » Et circumcisus est Abraham centesimo aetatis suae anno, Isaac autem filius ejus octava die. Porro Ismael tredecim annos impleverat. Ex eo tempore ritus et religio circumcisionis, a beato patriarcha Abraham sumpsit exordium. Si quis autem quaerat, quare eadem circumcisio data sit, intelligat varias ob causas esse datam. Primum propter meritum fidei Abrahae, ut sicut fide distabat a caeteris nationibus, sic distaret etiam signo circumcisionis. Sive certe signam circumcisionis datum est ut populus qui ex eadem progenie nasciturus erat per signum circumcisionis peculiaris ac familiaris Deo agnosceretur. Sive aliter signum circumcisionis datum est, ut si qui ex eorum populo in praelio corruissent, ob signum circumcisionis cogniti, quia de stirpe sancta 118.0091C| descenderant, sepulturae traderentur. Vel certe, quia in tali membro circumcisio jussa est, per quod carnis origo propagaretur, significabatur tunc ille ex eodem semine carnem de virgine assumpturus, qui virginitatis amator, et vitiorum praeputii esset amputator, Dominus scilicet Jesus Christus. Nec putandum est, parvam utilitatem suo tempore habuisse circumcisionem: sed sciendum quia tantum valebat tunc circumcisio contra originale peccatum, quantum nunc valet aqua baptismatis, excepto quod ille nondum venerat, qui peccata solvere posset, vel qui januam regni coelestis reseraret. Quoniam qui nunc per Evangelium dicit: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III), » ipse tunc per legem clamabat: 118.0091D| « Masculus cujus caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit (Gen. XVII). » Non quod infans recens natus, boni et mali ignarus, pactum Domini per se irritum facere posset, sed quia de illius radice omnes nascebantur, qui pactum Dei in paradiso irritum fecerat, aut circumcisione, aut aliis modis purificari indigebant, quia vinculo originalis peccati tenebantur astricti, dicente Psalmista: « Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L). » Nec solum per circumcisionem, sed etiam per hostiarum oblationem plures Deum placare studebant, sicut exemplo patientiae Job discimus, qui se suosque liberos quotidianis sacrificiis 118.0092A| purificabat (Habac. II). Alii vero sola tantummodo fide salvabantur, sicut scriptum est in Habacuc: « Justus autem ex fide vivit, sine qua impossibile est placere Deo (Habac. II; Hebr. XI). » Nec putandum est, quod aliqua necessitate Dominus circumcisionem susceperit, qui immaculatam carnem ex virgine sine peccato assumpsit, sed ideo circumcidi voluit, ut etiam suo tempore circumcisionem sanctam fuisse et bonam ostenderet. Et ut omnem occasionem in se non credentibus Judaeis auferret, noluit patribus esse dissimilis, qui non venerat legem solvere, sed adimplere (Matth. V). Sive certe circumcisionem corporaliter suscepit, ut in ipso carnalis circumcisio finem, et spiritualis haberet exordium. « Finis enim legis, ut ait Apostolus, Christus; ad justitiam omni credenti 118.0092B| (Rom. X). » Et bene octavo die circumciditur Jesus, quia legis praeceptum erat, Domino dicente: « Infans octo dierum circumcidetur (Lev. XII). » Sed quamvis hoc frequenter in lege praeceptum sit, non facile de aliquo in tota serie Veteris Testamenti scriptum invenitur, absque solo duntaxat Isaac filio repromissionis, quod non sine mysterio credimus praetermissum. Circumcisio enim Isaac, Domini circumcisionem significabat. Circumcisio vero Domini nostram geminam circumcisionem significat, moderni scilicet temporis et futuri. Circumcidimur namque in praesenti, cum qui per baptismum a peccatorum sordibus purificamur, et quidquid ad vetustatem veteris hominis pertinet respuentes, induimus novum, implentes illud quod ait Apostolus (Colos. III): « Exuite 118.0092C| veterem hominem cum actibus suis, et induite eum qui renovatur de die in diem. » Et iterum: « Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis. » Melius autem circumcidemur in futuro, quando mortalitas carnis nostrae, in qua nunc peccamus, in immortalitate fuerit immutata, et soli Deo inhaerebimus, ut ait Apostolus: « Nos qui residui sumus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV). » Et quando jam non erit conflictus cum carne et sanguine, quando corpus quod corrumpitur non aggravabit animam, nec terrena inhabitatio sensum multa cogitantem opprimet, sed absorpta morte in victoria, 118.0092D| corruptibile hoc induet incorruptionem, implebiturque in illis, qui illo saeculo digni inventi fuerint, quod Dominus ait in Evangelio. « In resurrectione neque nubunt, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in coelo (Luc. XX). » Aequales enim angelis erunt, cum filii resurrectionis fuerint. Pulchre ergo circumciditur puer. Factus est enim puer, qui pueros quaerebat, id est puros. Quis est iste puer, nisi ille, qui cum sit magnus et laudabilis nimis, et cujus magnitudinis non est finis, propter nos puer fieri dignatus est? De quo scriptum est: « Ecce puer meus electus quem elegi, posui principatum super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps 118.0093A| pacis (Isa. IX). » Quod autem die circumcisionis pueris nomina imponebantur, ex eo in consuetudinem venisse arbitramur, quod beatus patriarcha Abraham, id est pater multarum gentium, cum signaculo circumcisionis augmentum et immutationem promeruit nominis, ut qui hactenus dicebatur Abram, id est pater excelsus, deinceps diceretur Abraham, id est pater multarum gentium, Domino dicente: « Quia patrem multarum gentium constitui te ante Deum, cui credidisti (Gen. XVII). » Nec solum ipse, sed etiam venerabilis uxor ejus augmentum nominis cum immutatione promeruit, ut quae prius dicebatur Sarai, id est princeps mea, deinde diceretur Sara, id est princeps sanctarum feminarum, sive princeps domus. Unde errant qui putant nomen 118.0093B| Sarae per duo rr scribendum. Primum enim apud Hebraeos per sin, res, et iot elementum scribebatur. Sublato ergo iot elemento de fine nominis, additum est aleph, et dictum est Sara.
« Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. » Si quis autem quaerat, quando ejus nomen ab angelo, antequam in utero conciperetur, vocatum sit, tunc sine dubio, quando ait angelus ad Mariam: « Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Quod enim ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Deum, ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum; hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur 118.0093C| (Luc. I). » Nec solum hoc sanctissimum nomen antequam conciperetur in utero ab angelo vocatum est, sed etiam longe antea patriarchis et prophetis praedictum, quod Filius Dei homo factus, hoc nomine vocaretur videlicet Jesus: quia Jesus Hebraea lingua, in nostra salvator sive salutaris dicitur. Ubicunque enim apud nos salutare legitur, in Hebraeo Jesus habetur, sicut est illud: « Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX). » Et Isaias: « Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo Jesu meo (Isa. LXI). » Et in Psalmis: « Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo (Psal. XXXV), » et multa talia. Et non solum sanctum ejus nomen a prophetis et patriarchis, antequam conciperetur, praedictum est, sed 118.0093D| etiam ante omnia saecula a Deo Patre praescitum et praedestinatum, ut Deus homo factus Jesus vocaretur, id est salvator, ut sicut a Christo Christiani vocamur, sic etiam a Salvatore, salvati nuncuparemur: quia non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, ut ait Petrus apostolus, in quo oporteat nos salvari (Act. IV). Nec solum autem in etymologia nominis ejus nostra salus continetur, sed etiam in ipsis litteris quibus hoc nomen apud Graecos scribitur, magna salus nostra invenitur. Jesus enim apud Graecos sex litteris scribitur, ΙΗΣΟΥΣ. Quae litterae continent in se magnum numerum et in ipso numero magnum sacramentum, decem videlicet et octo ducentos, septuaginta, quadringentos, et iterum ducentos, 118.0094A| qui simul juncti fiunt octingenti octoginta octo: et denarius quidem numerus ad decalogum legis pertinet, quia decem praecepta legis Moysi data sunt: octo autem, ad resurrectionem pertinent, quia octavo die Dominus resurrexit, et in octava saeculi aetate resurrecturos nos monstravit, juxta illud quod in Salomone legitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccl. XI). » Septuaginta quoque ad poenitentiam pertinent, quia ille populus qui Deo peccavit, per septuaginta annos in captivitate Babylonis sub Nabuchodonosor rege fuit. Et cum de remittendis peccatis Petrus magistrum interrogasset, dicens: « Quoties peccabit in me frater meus et dimittam ei? usque septies? tunc Jesus ait illi: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Matth. 118.0094B| XVIII). » Centenarius quippe numerus perfectionem vitae aeternae significat, sicut de eodem Dominus, qui omnia sua pro ejus amore reliquerat, ait: « Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). » Hujus numeri sacramentum, in ipsa digitorum computatione ostenditur, quando centenarius numerus de laeva transit in dexteram, et circulum exprimens, fit in modum coronae: illa corona aeternam beatitudinem significat, quam pro bonis operibus se accepturum noverat, qui dicebat: « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona justitiae (I Tim. IV). » Et nos igitur in hoc sanctissimo nomine denarium numerum reperimus, cum decalogi mandata servamus: tenemus octonarium, cum fidem 118.0094C| resurrectionis credimus: habemus et septuagenarium, quando peccata nostra flendo punimus. Tunc autem ad centenarium perveniunt, cum post corporalem resurrectionem ad summam et perfectam beatitudinem animae et corporis perveniunt, quia ibi erit omnis perfectio, ubi nulla fuerit corruptio, ibi perfecta laetitia, ubi nulla tristitia, quando absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum. Etiam non erit luctus, neque clamor, neque ullus dolor: quoniam priora transierunt, quando gaudium et laetitiam obtinebunt qui redempti fuerint a Domino, et fugiet ab eis dolor et gemitus, et venient in Sion laetantes, et laetitia sempiterna super capita eorum (Isa. XXIV). Quod gaudium bene significat Isaac, qui de centenario patre natus, octavo die circumcisus, 118.0094D| risus interpretatur. Illum nimirum spiritualem risum vel gaudium significans, quod noster Isaac, Dominus scilicet Jesus Christus, promisit dicens: « Iterum videbo vos; et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). » Et de quo per beatum Job dicitur: « Os veracium replebitur risu (Job VI). » Et in laude Ecclesiae: « Et ridebit in die novissima (Prov. XXXI). » Sed quia sermo de circumcisione Domini se intulit, libet intueri quid est, quod toto tempore ducatus Moysi, nullus ex filiis Israel circumcisus fuisse legitur, excepto uno filio ejus, quem uxor illius in itinere, ne ab angelo percuteretur, acutissima petra circumcidit, dicens: « Sponsus sanguinum tu mihi es. » Quid est enim quod jussio 118.0095A| Domini et consuetudo antiqua quadringentis observata sit annis, et ab ipso Moyse frequenter fieri commonita, ita per quadraginta annos sub suo tempore relicta est pene quasi nunquam esset? Non hoc sine causa, nec sine mysterio contigisse putandum est. Denique praeputium quod sub Moyse crevit, idem populus qui sub eo incircumcisus remansit propter imminens bellum a successore ejus Jesu Nave amputatum est, et hoc cultris petrinis trans Jordanem in campestribus Moab, contra Jericho. Breviter ergo hujus mysterium videamus. Quid per Moysen, nisi lex figuratur? Quid per Jesu Nave, nisi gratia Novi Testamenti, quae legi sucessit, exprimitur? Quid per praeputium, nisi peccatum? Praeputium ergo sub Moyse crevit, quia data lege, peccatum 118.0095B| amplius apparere coepit, teste Apostolo. « Lex iram operatur (Rom. IV), » et: « Ubi non est lex, nec praevaricatio. (Ibid.) » -- « Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, et factum est quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem (Rom. VII). » Sed quia praeputium, quod sub Moyse crevit, a Josue amputatum est, significat quia peccatum quod lex ostendebat, non etiam auferebat: Dominus Jesus Christus conditor et ordinator Novi Testamenti, quem Josue opere significavit et nomine, per gratiam Novi Testamenti non solum ostendit, sed etiam misericorditer dimisit. Lex enim, ait evangelista, per Moysen data est, gratia et veritas 118.0095C| per Jesum Christum facta est (Joan. I). Unde bene cultris petrinis idem populus a Josue circumcisus legitur, quia ille solus peccata dimittit, de quo ait Apostolus: « Petra autem erat Christus (I Cor. X). » Sed quia Domini Jesu Christi corporalem circumcisionem celebramus, debemus ad nostram spiritualem circumcisionem animum inflectere: et quomodo non corpore sed spiritu circumcidi conveniat, considerare. Ideo enim ille corporaliter circumcisus est, ut nos spiritualiter circumcidi doceret, sicut ait Apostolus: « Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum (Rom. XV). » Hoc autem summopere considerandum est, quia circumcisio spiritualis non unius membri, sed omnium 118.0095D| membrorum vitia amputare docet. Nec prodest jam circumcisio corporalis, ubi defuerit spiritualis. Unde Moyses legislator, cum mundissima Dei verba audisset, incircumcisum se labiis conquestus est, dicens: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. « Non enim audiet me Pharao, praesertim cum sim incircumcisus labiis. » Et Stephanus protomartyr quosdam circumcisos corpore, incircumcisos autem corde redarguit, dicens: « Vos incircumcisi corde et auribus, semper Spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri. » Ex quibus colligimus, sicut diximus, quia circumcisio spiritalis non unius membri, sed omnium vitiorum debet esse amputatio. Circumcidendi sunt oculi ab illicito visu, ne videant mulierem 118.0096A| ad concupiscendam eam. Unde et ipsa Veritas in Evangelio loquitur, dicens: « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. » Ut veraciter cum Propheta dicam: « Averte oculos meos ne videant vanitatem. » Et iterum: « Oculi mei semper ad Dominum, » et reliqua. Et cum beato Job: « Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. » Circumcidendae aures sunt, ne libenter audiant verba detractionis, falsitatis, murmurationis, et his similia, sed semper paratae sint ad audiendum verbum divinum, ut impleatur illud in nobis: « Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. » Et cum beato Job dicere valeamus: « Auditu auris audivi te, Domine. » Et cum Isaia: « Dominus Deus 118.0096B| aperuit mihi aurem. » Et cum Psalmista: « Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. » Et juxta illud quod propheta admonet, dicens: « Sepi aures tuas spinis, ne libenter audiant verba detrahentium (Eccli. XXVIII). » Circumcidendae sunt nares ab illicitis odoribus, ne per illecebras odoris animus in consensum delectationis cadat, sed secundum Apostolum, semper Christi bonus odor simus Deo in omni loco. Circumcidenda est lingua a maledictionibus, perjuriis, falsitatibus, murmurationibus, et a consuetudine otiosi sermonis, nonnunquam etiam propter taciturnitatis custodiam a bono colloquio convenit abstinere, ut cum Propheta dicere possimus: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret 118.0096C| peccator adversum me. Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis: « Mors enim et vita in manibus linguae (Prov. XVIII). » Et qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. Tota enim nostra vita quodammodo per linguam commaculatur, nisi sub taciturnitatis custodia teneatur, quia, sicut ait Apostolus, « Corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV). » Nam sicut Jacobus apostolus ait: Qui se putat religiosum esse, non refraenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. Et in lege vas quod operculum non habet, inter immunda vasa computatur. Et Psalmista nos admonet, dicens: « Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. » Circumcidamus manus ab effusione 118.0096D| sanguinis et laesione proximi, et semper eas paratas habeamus ad operandum quod bonum est, ut habeamus unde tribuamus necessitatem patientibus. Et cum Psalmista dicere queamus: « Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. » Et cum Ecclesia, « Manus meae distillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima (Cant. V). » Circumcidamus pedes, ne festinent ad effundendum sanguinem, et discordias seminandas, sed potius ad Ecclesiam conveniant, ad orationem studiosius properent, et inter fratres pacem et concordiam portent, ut adimpleatur illud quod dicitur: « Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. » Quod ut facere possimus, 118.0097A| supplices cum Propheta rogemus: « Vias tuas,, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas doce me. » Et iterum: « Gressus meos dirige secundum eloquium tuum. » Et rursus: « Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. » Nec solum exteriora, sed etiam quae interiora sunt, circumcidere debemus, id est cor, ut abstineamus nos a malis et immundis cogitationibus, et pravis delectationibus, et iniquo consensu, ne per assiduitatem cogitationis, in consensum delectationis cadamus, quia, ut Dominus ait: De corde exeunt cogitationes malae. Et sicut Salomon nos admonet, dicens: « Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV). » Hanc spiritualem circumcisionem praedicabat propheta tenendam esse, cum 118.0097B| dicebat: Circumcidite praeputia cordium vestrorum. Et iterum: Circumcidimini Domino Deo vestro, et nolite circumcidere carnes praeputii vestri. De hac ipsa Moyses legislator ait: In novissimis diebus circumcidet Deus cor tuum et cor seminis tui. Et si taliter circumcisi fuerimus, et hic circumcisionis Domini participes erimus, et in futuro regem in decore suo videre merebimur. Quanta autem gloria praeparanda sit ei, qui spiritualiter circumciditur, Isaias propheta indicat, qui cum dixisset: « Quis poterit habitare ex vobis cum igne devorante, aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? » adjecit continuo, de spirituali circumcisione. « Qui ambulat in justitia, et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas 118.0097C| ab omni munere, qui obdurat aures suas ne audiant sanguinem, et claudit oculos suos ne videant malum, iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus; panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt, regem in decore suo videbunt oculi ejus (Isa. XXXIII). » Verum considerandum est diligentius, ne forte spiritualem circumcisionem, inani gloria surripiente, propter appetitum humanae laudis servemus, quod pro solius divini amoris gratias agere debemus. Ipse enim se amore circumcisionis privat, qui spiritualem circumcisionem non propter amorem Dei, sed propter inanem gloriam servat, in exemplo Sichimitarum, qui religionem circumcisionis non propter amorem Dei, sed propter carnis suae desideria explenda susceperunt: et ideo 118.0097D| non solum mercede privati sunt, sed etiam tertia die quando gravissimus dolor vulnerum inerat, ipsi una cum ruina suae civitatis perierunt. » Dignum est enim, ut qui in praesenti vita spiritualiter circumciduntur, in meliorem circumcisionem, id est, immortalem quae sanctis repromissa est, semper animum teneant. Unde bene de Domino, qui octava die circumcisus est, adhuc subditur:
« Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, » id est, sanctificarent. Dominus Jesus Christus qui non venit legem solvere, sed adimplere (Matth. V), non solum circumcisus est octava die, cum non indigeret: sed 118.0098A| etiam triginta et tribus diebus post haec ab ingressu templi se abstinuit, juxta ritum legis: non quod ullo modo purificari indigeret, quod nullius originalis peccati vinculo tenebatur astrictus, sed ut ostenderet, cum quanto studio et sollicitudine evangelii praecepta observare debeamus, quando illa praecepta legalia quae per servum dederat, cum tanta diligentia observavit. Decretum namque legis erat, ut puer recens natus octava die circumcideretur, et tricesima tertia die post haec una cum oblatione sua in templo praesentaretur. Quod nulla necessitate, sed sola voluntate Dominus voluit observare, ut ostenderet suis temporibus legem sanctam fuisse et bonam, et in seipso regulam nostrae religionis dignatus est demonstrare. In eo quod prius 118.0098B| templum noluit ingredi, quam circumcideretur et purificaretur, ostendit, quia Ecclesiam intrare non possumus, nec corporis et sanguinis ejus participes esse, nisi prius ab originalis peccati immunditia per baptismum simus purificati, juxta illud quod ipse dicit: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. IX). » Adhuc juxta sacratiorem intelligentiam, in eo quod prius templum ingredi noluit, quam circumcideretur, et dies purificationis impleret, ostendit, quia in templo aeternae beatitudinis, quod est in coelo, nequaquam intrabimus, nisi in praesenti vita per poenitentiam et bona opera fuerimus purificati, teste Propheta: « Non habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos (Psal. V). » 118.0098C| Et sicut per Paulum dicitur: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Neque corruptio incorruptelam possidebit. » Quia sicut dicit Augustinus de agone Christiano: Coeleste corpus erit, ubi nulla corruptio. Vel caro et sanguis, opera carnis et sanguinis intelliguntur, et eos Dei regnum non possessuros, qui perseverabiliter ista dilexerint. Quod in ipsius materialis templi constructione praefiguratum est, quando lapides, ex quibus domus Dei aedificata est, alibi caesi, et alibi deportati, in aedificatione inventi leguntur, ita ut scriptum est: « Non est vox mallei audita neque securis in domo Domini, cum aedificaretur (III Reg. VI). » Sicut enim Jerusalem, quae visio pacis interpretatur, coelestem significat patriam, sic domus Dei aeternam significat cum Deo habitationem 118.0098D| sanctorum, quae aedificatur ex lapidibus vivis et pretiosis, id est animabus sanctorum. De quibus per Isaiam prophetam dicitur: « Lapides vivi volventur super terram. » Et iterum: « Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphyris (Isa. LIV). » De talibus Petrus apostolus dicit: « Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritualis (I Petr. II). » Lapides ergo ex quibus domus Dei aedificatur, alibi caeduntur, et alibi in aedificio ponuntur: quia animae sanctorum in praesenti vita per poenitentiam et eleemosynas, et cordis compunctionem, atque proximorum compassionem, purificantur et quodammodo tribulationibus poliuntur, ut in templo aeternae beatitudinis apti inveniantur. 118.0099A| In cujus domus aedificatione aptum se inveniri optabat spiritualiter lapis, qui dicebat: « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae: ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus (Psal. XXVI). » Cujus pulchritudinem idem Psalmista admirans, ait: « Quam dilecta tabernacula tua, Domine; concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. » Verum si diligentius verba legis scrutemur, inveniemus non solum Dominum Jesum Christum a jugo legis solutum, sed etiam sanctam ejus genitricem a vinculo legalis observantiae esse liberam. Sic enim legitur Levitici duodecimo de immunditia mulieris puerperae, mundatione et oblatione ejus. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: « Loquere filiis Israel, et dices 118.0099B| ad eos: Mulier si suscepto semine peperit puerum, immunda erit septem diebus, juxta dies separationis menstruae, et octava die circumcidetur infantulus; ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguinis purificatione. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium (Levit. XII). » Ubi considerandum est quia non ait, omnis mulier quae pepererit puerum, immunda erit, sed quae suscepto semine pepererit, ad distinctionem illius quae non ex semine viri, sed ex obumbratione Spiritus sancti concepit et peperit Filium Dei. Illa enim sola nulla immunditia tenebatur obnoxia post partum, quam nulla immunditia praecessit ante partum. Et ideo sicut Dominus Jesus Christus nulla necessitate, sed sola voluntate legem observavit, sic ejus sancta genitrix, 118.0099C| non coacta, sed spontanea jugo legis se subdidit, ut ostenderet suis temporibus legem sanctam et bonam fuisse. Quod vero subjungit:
« Sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur, » Consuetae narrationis ordinem secutus est evangelista. Ex eo enim tempore quo Dominus, primogenita Aegyptiorum percutiens, filios Israel de Aegyptia servitute mirabiliter liberavit, omnia primogenita eorum sibi offerri praecepit, tam ex hominibus quam ex jumentis, non solum mundis, sed etiam immundis: ita duntaxat, ut munda quaeque Domino offerrentur, immunda vero aut mutuarentur mundis, aut occiderentur. Unde in lege praecipitur (Exod. XIII): « Primogenitum asini mutabis ove, » hominis 118.0099D| vero primogenitum pretio redimebatur. Cujus redemptio erat post unum mensem quinque siclis argenti. Sic enim ait Dominus Moysi: Praecipe filiis Israel, ut omnia sanctificent mihi primogenita sua: mea enim sunt primogenita eorum, pro primogenitis Aegyptiorum. Sed nunquid illa primogenita omnia sancta fuerunt? Nunquid Achab sanctus, et illi sancti fuerunt, qui cum ex primogenitis nati essent, perdite vixerunt? Non. Sed omnia illa primogenita figuram primogenitorum Sancti sanctorum, id est, Domini nostri Jesu Christi tenuerunt, qui unigenitus ex Patre, primogenitus est ex matre: qui merito sanctus dicitur, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. De quo per Psalmistam dicitur: 118.0100A| « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV). » Mystice vero in hoc praecepto nos commonemur, ut omnia primogenita nostra Deo offeramus, id est, quidquid bonum et justum in nostris operibus invenimus, ejus gratiae, non nostris meritis reputemus, dicentes: « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. » Si autem immundum aliquid parimus, id est, si peccatum in opere perpetramus, aut occidamus malum quod latebat, et radicitus evellamus, juxta Apostolum, « mortificantes membra nostra quae sunt super terram (Colos. V). » Et iterum: « Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Aut certe mutuemus ea mundis, declinantes a malo, et facientes bonum: ut sicut exhibuimus membra nostra servire immunditiae et iniquitati ad 118.0100B| iniquitatem, ita serviamus munditiae in sanctificatione (Rom. VI). » Nam potest quis mortificare membra, et non facere bonum, sed cum mortificans membra bonum facit, tunc mutuat vitium bonis. Sive, ut quidam tradunt, quia masculum et feminam mulier primogenitis parit, sed si masculum pepererimus, id est, fortia virtutum, Deo, ut dictum est, offeramus. Si autem feminam, id est immundam actionem in nostris operibus peperimus, aut mutuemus mundis, aut redimamus quinque siclis. Hominis ergo primogenitum, quia sine peccato esse non possumus, quinque siclis argenti redimimus quando per quinque sensus corporis bona opera et dignos fructus poenitentiae facimus. Ex eo vero quod ait: « Quia omne masculinum adaperiens vulvam. » haeretici 118.0100C| occasionem sumere voluerunt, qui beatae Mariae virginitatem infamare cupientes, dixerunt eam ante partum virginem fuisse, et post partum virginem non permansisse. Quibus e diverso respondere possumus et debemus, quia in humana nativitate, non tunc primum mulier virginitatem amittit, quando filium parit, sed magis quando concipit, et ideo Dei genitrix virgo permansit post partum, quia virum non cognovit ante partum. De cujus perpetua virginitate Ezechiel propheta dicit: « Converti me ad portam domus Domini, quae respiciebat ad orientem. Et dixit Dominus ad me: Porta haec quam vides, clausa erit, et vir non transiet per eam, quia Dominus Deus Israel ingredietur per eam, et erit clausa principi (Ezech. XLIV). » Quae est enim ista porta in 118.0100D| domo Domini clausa, nisi Maria virgo intacta? Et quid est, vir non transiet per eam, nisi quia Joseph non cognovit eam? Et quid est, quod Dominus ingressus est per eam, et erit clausa principi, nisi quia Dominus matri suae sic contulit fecunditatem, ut virginitatem non auferret? Dignum quippe erat ut cum Deus homo fieret, non ex alia quam ex virgine nasceretur, et virgo quae pareret, non alium quam Dominum peperisset, et ideo sicut virgo ante partum fuit, sic virgo post partum permansit. Cujus voce sponsi in Canticis canticorum dicitur: « Hortus conclusus est soror mea sponsa, hortus conclusus et fons signatus (Cant. IV). » De cujus etiam integerrima 118.0101A| et perpetua virginitate Sedulius in carmine alphabeti pulchre cecinit, dicens: Beatus auctor saeculi, Servile corpus induit, Ut carne carnem liberans, Ne perderet quos condidit. Clausa parentis viscera Coelestis intrat gratia, Venter puellae bajulat Secreta, quae non noverat. Domus pudici pectoris Templum repente fit Dei; Intacta nesciens virum, Verbo concepit filium Enixa est puerpera, Quem Gabriel praedixerat, Quem matris alvo gestiens, Clausus Joannes senserat.
« Et ut darent hostiam secundum quod dictum 118.0101B| est in lege Domini, par turturum aut duos pullos columbarum. » In his verbis considerandum est, quia Dominus Jesus Christus cum dives esset, pauper pro nobis fieri dignatus est, ut sua nos inopia divites faceret, hic in fide, et in futuro coelesti regno. Praeceperat enim Dominus in lege Moysi, ut die qua infans praesentaretur in templo una cum matre, non esset vacua manus parentis a munere, sed tam pro sua, quam pro sobolis purificatione, offerret agnum anniculum immaculatum de grege. Quod si tam pauper esset, ut non sufficeret manus ejus invenire agnum de grege, offerret duos turtures, vel duos pullos columbarum. Hostia ergo haec pauperum erat. Imitemur ergo nos Dominum nostrum, et amemus spontaneam paupertatem, ut habentes victum et vestitum, 118.0101C| his, juxta Apostolum, contenti simus, ut impleatur in nobis, quod ipse in Evangelio promittit, dicens: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). » Ergo tam pauperes parentes elegit Dominus, qui non haberent agnum quem pro eo offerrent, sed obtulerunt tantum par turiurum, aut duos pullos columbarum. Sed quia superius commemoravimus, quomodo spiritualiter Deo nostra primogenita offerre debeamus, hinc considerandum videtur, qualia munera pro emundatione nostra Deo offeramus, juxta spiritualem vero intelligentiam, in hoc praecepto nos commonemur, ut si de grege operum nostrorum agnum innocentiae, vel principales virtutes invenerimus, qualis est charitas, humilitas, eleemosynarum largitas, etc., Deo 118.0101D| offeramus, id est, quod digne vivimus, non nostris meritis reputemus, sed illius gratiae, qui ait in Evangelio: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » ipse enim dat velle et perficere. Si autem tam pauperes sumus, ut in opere nostro principales virtutes non inveniamus, offeramus saltem duos turtures, vel duos pullos columbarum, id est duo genera compunctionis, timoris videlicet et amoris. Quod enim istae duae aviculae pro cantu gemitus edere solent, luctum sanctorum significat, qui in convalle lacrymarum non solum pro suis suorumque diluendis peccatis, sed etiam pro impetrandis virtutibus, quotidie deflent, dicentes cum Propheta: « Heu mihi, 118.0102A| quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX). » De quibus bene dicitur: « Unum pro peccato, et alterum in holocausto, » quia omnis peccator prius timore compungitur, et post amore. Cum enim quis mala opera sua ad memoriam revocans, poenas etiam inferni reminiscens, flere incipit, timendo ne ducatur ad poenam, dicens cum Propheta: « Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI), » quasi turturem vel columbam pro peccato offert. Cum vero ex longa consuetudine flendi, animus securitatem acceperit, et coeperit flere, non timens ne ducatur ad poenam, sed quia tanto tempore differatur a regno, cantans cum Propheta, et dicens: « Super flumina 118.0102B| Babylonis, illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI), » quasi turturem vel columbam in holocausto offert. Hoc ergo differt inter sacrificium et holocaustum, quia omne holocaustum sacrificium est, non omne sacrificium holocaustum. In sacrificio enim pars pecudis offerebatur. Holocaustum vero, tantum incensum est. Qui enim cor contritum et humiliatum Deo spiritum pro peccatis offert, quasi turtures et columbas in sacrificio immolat. Qui vero non timore gehennae, sed amore aeternae vitae flet, quasi turtures vel columbas in holocausto mactat, dicens cum Propheta: « Holocausta medullata offeram tibi (Psal. LXV). » Aliter vero per haec duo genera avium, duas Ecclesiae accipimus vitas, activam scilicet et 118.0102C| contemplativam. Hoc enim inter columbas et turtures interest, quia columbae gregatim volant vel gemunt, turtur vero adeo singularitatem diligit, ut si casu conjugem vel parem amiserit, de reliquo singularis perseveret. Unde per columbas, qui gregatim volant vel gemunt, activae vitae societas designatur. De qua scriptum est: « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. » Et iterum: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! » Per turturem quae singularitatem diligit, contemplativae vitae dulcedo exprimitur, quae, remotis omnibus curis, soli meditationi et orationi insistere desiderat: quia quanto est sublimior, tanto utique rarior. Solus enim Jacob luctamen cum angelo iniit (Gen. XXXII), solus Moyses, pavente procul populo, 118.0102D| montem ascendit (Exod. XXXIV), solus Daniel fugientibus sociis inter angelos remansit (Dan. II), solus Ezechiel, apertis coelis super fluvium Chobar, quadrigam cherubim vidit (Ezech. I, 3), solus Petrus in exstasi mente raptus fuit (Act. X), solus Paulus usque ad tertium coelum ductus fuit (II Cor. XII). Et ad comparationem activae vitae, raro invenitur, qui hac dulcedine perfruatur. Activa vero vita offert Deo sacrificium, contemplativa holocaustum. Cum enim quis bene vivens, ad bene vivendum alios hortatur, dicens: « Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum. » Et iterum: « Venite adoremus et procidamus ante Deum, ploremus coram Domino 118.0103A| qui fecit nos (Psal. LXXXXIV), » quasi turturem vel columbam in sacrificio offert. Cum vero remotis omnibus curis et sollicitudinibus, ea quae coelestia sunt solummodo contemplatur, dicens cum Propheta: « Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, » quasi turturem vel columbam in holocausto offert. Et quia utraeque istae vitae Deo acceptae sunt, non est diffinitum utrum pro Domino turtures, an columbae sint oblatae, sed sic indifferenter dictum est: « Obtulerunt pro eo Domino par turturum, aut duos pullos columbarum. »
« Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen erat Simeon. » Quia Dominus noster Jesus Christus omnem sexum et omnem aetatem liberare venerat, dignum erat ut omnis aetas et sexus ejus incarnationi 118.0103B| testimonium perhiberet: et quia prophetaverat copulata conjugio, prophetaverat virgo, Simeonis senis et justi persona introducitur, quem et longaeva aetas idoneum fecerat, ut ex omni parte dignus esset testimonium Domino perhibere, et impleretur prophetia quae dicit: « Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis » usque ad id quod ait « Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII). » « Et homo iste justus et timoratus. » Justus autem et timoratus dicitur, ut ad testimonium Domino perhibendum idoneus inveniatur. Bene priusquam dixit justus, addidit timoratus, id est timore Dei plenus, quia justitia sine timore difficile custoditur. Illorum enim justitia, quorum mentes timor Dei illuminat, teste 118.0103C| Psalmista qui ait: « Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis. » Et iterum: « Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi, justitia Domini vera justificata in semetipsa. » Et alibi: « Initium sapientiae timor Domini. » Et Salomon: « Qui timet Dominum nihil negligit. » Justus quippe erat, quia non solum suam, sed totius populi salutem quaerebat. « Exspectans consolationem Israel. » Consolatio Israel, id est, videntibus Deum Domini adventus in carne fuit. Sancti enim Patres, quos metus originalis peccati contristabat, per Domini incarnationem consolari credebant, et ideo prophetae quotiescunque Domini adventum praedicabant, non parvam consolationem credentibus exhibebant. Unde Isaias cum Domini adventum praediceret, specialem 118.0103D| consolationem populo intulit, dicens: « Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester (Isa. XL). » Et iterum: « Dicite pusillanimis: confortamini et nolite timere. Ecce Deus vester, ipse veniet et salvabit vos. » Hanc consolationem Simeon, qui obediens interpretatur, exspectabat, quem matura aetas de mundo ut exiret compellebat, cum propter desiderium videndi Dominum in carne manebat. « Et Spiritus sanctus erat in eo. » Bene dicturus evangelista de Simeone, quia Spiritus sanctus erat in eo, praemisit quod erat « justus et timoratus, » quoniam in illorum cordibus Deus habitat, qui timentes Deum justitiam servent, sicut ipse per prophetam dicit: « Super quem requiescam nisi super 118.0104A| humilem et quietum, et trementem verba mea (Isa. LXVI)? » Et in Evangelio: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum. » Nec solum Simeonem Spiritum sanctum Dei habuisse credimus, sed etiam caeteros sanctos, qui Domini incarnationem praedixerant, Spiritum sanctum habuisse non dubitamus, teste apostolo Petro, qui ait: « Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Dei repleti, locuti sunt Dei homines (II Petr. I). » Hinc Isaias ait: « Spiritus sanctus Domini super me, eo quod unxerit me, evangelizare pauperibus misit me. » Et David qui dixerat: « Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, » ejus Spiritum in se credebat esse, dicens: « Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. » 118.0104B| Et sicut Apostolus discipulis suis ait: « Puto quod et ego Spiritum Dei habeam (I Cor. VII). »
« Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. » Ab ipso scilicet Spiritu, qui in ipso erat, invisibiliter in corde responsum accepit, et intellexit quod non esset visurum mortem, nisi videret Christum Domini natum. Ex qua responsione hoc intelligimus, quia iste senex Simeon sciebat vicinum esse tempus Dominicae incarnationis. Hoc enim senex quotidie in suis orationibus precabatur, ut non exiret de hoc saeculo antequam videret natum, qui venerat redimere saeculum. Unde secundum suum desiderium responsum accepit, quod non esset visurus mortem, nisi videret Christum Domini. Nec solum 118.0104C| Simeon desiderio videndi Dominum flagrasse credimus, sed etiam omnes sancti, qui per Spiritum sanctum ejus incarnationem praeviderunt, eum corporaliter, si fieri posset, videre optaverunt, juxta illud quod Dominus loquitur, dicens: « Dico vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X). » Hoc desiderio flagrabat venerabilis senex Jacob, qui cum moriturus filios benediceret, ait: « Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XL). » Hoc etiam amore ardebat Isaias, cum dicebat. « Utinam disrumperes coelos et descenderes (Isa. LXIV)! » Et David eodem aestuans amore, aiebat: « Domine, inclina coelos tuos, et descende. » Et unus prophetarum hoc etiam 118.0104D| ardebat amore, cum dicebat: « Exspectabo Dominum salvatorem meum, et praestolabor eum dum prope est (Mich. VII). » Quaeritur quare dicat, non esse visurum mortem, cum mors potius oculos claudat, quam aperiat. Sed ad hoc dicendum, quia videre in hoc loco, pro sentire vel experiri dicitur. Iste modus in Scripturis usitatissimus est, ut videre pro sentire vel experiri aliquando ponatur, sicut in Evangelio Dominus dicit: « Si quis diligit sermones meos, mortem non videbit in aeternum. » Et ideo quod dicit evangelista, « non esse visurum mortem, » tale est ac si diceret, non esse gustaturum in se vel sensurum mortem.
« Et venit in spiritu in templum. » Non putatur in exstasi raptus venisse in templum, sicut Joannes 118.0105A| in Apocalypsi se in coelo fuisse testatur (Apoc. XII), sed ab ipso Spiritu commonitus, a quo responsum acceperat, intelligens horam esse impletam qua videret Dominum, corporaliter venit in templum, ut desiderium suum ex visione Domini satiaret, et de eo multa coram testibus prophetaret. Unde et subditur:
« Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas. » Et ecce impleta promissio est Spiritus sancti, quia non solum videre Dominum meruit, sed etiam portare in ulnis, id est in brachiis. Et mira res, portabat senex, a quo portabatur. Magna hic Domini est potestas, sed nec minor ejus claret humilitas, quoniam quem coelum et terra capere non possunt, unius hominis 118.0105B| portabatur in ulnis. Ille portabat Christum in humanitate, a quo portabatur per divinitatem, ferebat senex Christum infantem, qui illum regebat in senectute degentem. Felix quidem Simeon, qui non solum videre, sed etiam Christum portare meruit in carne; nec minus felices animae quae non viderunt et crediderunt. Unde Dominus cuidam se palpanti ait: « Quia vidisti me, credidisti, beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX). » Typice Simeon senex mundum significat, qui cum post quinque millia et eo amplius annos Christum natum agnovit, quasi in senectute puerum portavit. Accepit eum in ulnis, quibus nos onera portare solemus, ut discamus tollere super nos jugum Christi leve, et onus ejus suave. Portat autem spiritualiter Ecclesia in bonis operibus, quem 118.0105C| Simeon portavit corporaliter in manibus: quia per manus et brachia opera intelliguntur, monente Paulo Apostolo ac dicente: « Glorificate et portate Dominum in corde vestro (I Cor. VI). » Unde fideles in ista die missarum solemnia celebrantes, luminaria in manibus deferunt, illud ineffabile lumen recolentes, quem Simeon hodierna die portavit in manibus. Figurate autem cum senex portat, innuit nobis ut veterem hominem cum actibus suis exuentes, portemus et induamus novum, id est Christum, ut quodammodo de senectute damnabili ad spiritualem in fantiam redire possimus, juxta illud Apostoli: « Nox, » id est infidelitas, « praecessit, dies autem appropinqua vit (Rom. XIII). » Quam autem magnitudinem cognoverit Simeon in eo quem parvum esse videbat, manifestatur 118.0105D| cum subditur: « Et benedixit Deum. » Benedixit autem Deum, non quod hominis benedictio aliquid Deo conferre possit, a quo omnis benedictio procedit, dicente Apostolo: « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo (Ephes. I), » sed sic dicitur, « benedixit Deum, » quasi dicatur: Bene laudavit Dominum, vel bene de eo dixit, sive digne de illo et bene prophetavit; nam consuetudo sanctorum est Deum semper benedicere, sive in prosperis, sive in adversis, dicentes cum Psalmista: « Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. » Quid autem benedicens dicat audiamus:
118.0106A| « Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. » In quibus verbis ostendit quia non ob aliud manere volebat in saeculo, nisi ut Dominum videret natum, quem mox ut vidit, mox ut portavit, ut ore laudavit, exsiliens gaudio, quasi licentiam de mundo egrediendi postulans, benedixit: « Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. » Ac si diceret: Quia video pacem, dimitte me in pace, in illam scilicet quam commendaturus erat discipulis, dicens: « Pacem do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV). » Sciebat enim se de laboriosa vita ad locum pacis et quietis transiturum, ex quo post Domini resurrectionem perventurus esset ad coelestem regionem. Nec solum Simeon ab hac vita ad aliam transire concupivit, 118.0106B| sed etiam plures sanctorum ad hanc perfectionem pervenerunt, ut sarcinam carnis deponerent, quatenus in sinu Abrahae, id est ad requiem optarent transire, et adventum ejus postularent, qui ejus januam vitae coelestis aperiret, sicut Idithun transilitor cupiditatum, cum mala mundi crescere cerneret, incalescens animo, ait: « Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est ut sciam. » Et iterum: « Ecce veteres posuisti dies meos. » Et David: « Ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generatione et generationem, » etc. Jam vero Novi Testamenti patres tanto securius ab hac vita exeunt, quanto sibi aliam vitam praeparatam esse certius credunt, quod perfectorum est agere. Qualis erat Paulus apostolus, qui pro bonis operibus 118.0106C| securus dicebat: « Cupio dissolvi et esse cum Christo. » Dissolvi enim et cum Christo esse, multo melius: permanere autem in carne, necessarium propter vos, id est propter discipulos. Et iterum: « Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V). » Quare autem Simeon dimitti se optaret manifestat, adjungens:
« Quia viderunt oculi mei salutare tuum. » Salutare Dei Jesu est; nam ubicunque apud nos salvator sive salutaris legitur, in Hebraeo Jesus habetur. Quod vero subditur:
« Quod parasti ante faciem omnium populorum. » Manifestum est quia salutare Dei, id est Christum, omnes populi in carne videre non potuerunt, quia tantummodo in Judaea per semetipsum praedicavit; 118.0106D| sed ante faciem omnium populorum praeparatum dicitur, quod per praedicationem apostolorum ad notitiam pervenit omnium populorum, sicut scriptum est in Evangelio: « Illi autem profecti praedicaverunt ubique (Marc. XV), » impleta prophetia, quae dicit: « In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XV). » Et iterum: « Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. » Sive aliter ante faciem omnium populorum salutare Dei paratum dicitur, quia in judicio omnibus apparebit, non solum justis, sed etiam injustis, sicut scriptum est: « Et videbit omnis caro salutare Dei nostri (Luc. III). » Et Joannes in Apocalypsi: « Et videbit cum omnis oculus, 118.0107A| et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. » Ad quid autem Dominus in primo adventu venerit, declaratur cum subinfertur:
« Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. » Salutare quippe Dei lumen gentium fuit, quia gentes quae sedebant in tenebris et umbra mortis, per ejus adventum illuminatae sunt, impleta prophetia Isaiae dicentis: « Populus gentium qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam (Isa. IX). » Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis: unde ipse in Evangelio dicit: « Ego sum lux mundi, qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. » Gloria quoque Israeli salutare Dei fuit, qui aliis, qui ex Israel credere in eum voluerunt; magna gloria facta est, quando ex eorum stirpe Dei Filius carnem assumere 118.0107B| dignatus est, quia inter eos docuit, et suis miraculis eos sacravit: sed quia rari ex Judaeis, et multi ex gentibus in eum credituri erant, ante gloriam Israel, revelationem gentium praemisit. Quod etiam Psalmista fecisse legitur, qui cum Domini adventum in carne prophetasset, dicens: « Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam, » subjecit dicens: « Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel (Psal. LXVII). »
HOMILIA XV. IN EPIPHANIA DOMINI. (MATTH. II). « In illo tempore, cum natus esset 118.0107C| Jesus in Bethlehem Judae, in diebus Herodis regis, » et reliqua. In capitulo hujus lectionis, tria sunt quae nobis beatus Matthaeus evangelista commendat, personam scilicet nascentis, locum nativitatis et tempus. Decebat enim ut in illa Domini nativitate nihil auctoritatis deesset. Personam ergo ostendit, cum ait: « cum natus esset Jesus; » locum, cum subjunxit: « in Bethlehem Judae; » tempus, cum infert: « in diebus Herodis regis. » Bene autem, postquam dixit Bethlehem, addidit Judae, ad distinctionem alterius Bethlehem, quae esse in Galilaea, ex libro Jesu Nave comprobatur. Pulchre ergo Dominus in Bethlehem nasci voluit. Bethlehem quippe domus panis interpretatur, eo quod ibi paverit Jacob patriarcha pecora sua, imponens ei nomen Bethlehem, 118.0107D| ob futurae significationis mysterium, quae prius Ephrata vocabatur. Locus namque in quo Dominus nasciturus erat, ante Bethlehem vocatus est, quia futurum profecto erat ut verus panis ibi per materiam carnis appareret, qui electorum mentes aeterna satietate reficeret, ipse scilicet qui ait in Evangelio: « Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; » et de quo per Psalmistam dicitur: « Panem de coelo dedit eis, » et: « Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII). » De quo etiam pulchre Sedulius cecinit, dicens: Christus erat panis, Christus petra, Christus in undis Recte etiam in diebus Herodis nasci voluit, ut impteretur 118.0108A| prophetia Jacob, dicentis: « Non auferetur sceptrum de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). » Ex quo enim de Aegypto ascenderunt, suae gentis principes, reges et duces habuerunt. Jam vero deficientibus principibus ex Juda, primus ex alienigenis Herodes regnum Judaeorum arripuerat. Cujus quia se mentio intulit, qualiter ad Judaici regni apicem pervenerit, breviter commemorandum videtur. Cum enim hi qui de Mathathiae stirpe descenderant, per aliqua annorum spatia ducatum regni Judaeorum tenuissent, pervenit tandem potestas ad quemdam virum, ex eorum stirpe genitum, nomine Alexandrum. Qui cum post aliquod tempus obiisset, reliquit uxorem cum duobus filiis parvulis, 118.0108B| quorum unus Aristobolus, alter Hyrcanus vocabatur. Qui cum adulti essent, desiderio regnandi jurgia inter se habere coeperunt. Erat tunc quidam vir nomine Antipater, fortis viribus, facultate ditissimus, ex Herode quodam genitus, qui in templo Apollinis aedituus erat. Hunc ergo sibi Hyrcanus in amicitiam et societatem contra fratrem vocavit. Cumque eum non solum armis, sed etiam in facultatibus adjuvaret, etiam ut Romanorum ducum auxilium peteret, perdocuit, eo quod tunc Romani prae caeteris hominibus, in ordinandis regni negotiis, fide et sapientia atque fortitudine praecellerent. Et quia longum est ire per singula, cum Aristobolus a Romanis captus, Romam sub custodia duceretur, ducatus regni Judaici ad Hyrcanum pervenit. Tunc memor beneficii 118.0108C| ab Antipatro sibi collati, eum in amicitiam et socium coluit, intantum ut procurationem alicujus partis Judaici regni ei sub se committeret. Habuit vero idem Antipater uxorem Cipridem nomine, ex Arabia generatam, ex qua sumpsit filios, quarum unum Phaselum, alterum Herodem nominavit. Cumque longo confectus senio, vitam finisset praesentem, potestatem quam ab Hyrcano in Judaeis acceperat, Herodi filio suo reliquit. Qui cum callidus et cautus animo strenue ea quae ad se pertinebant agere coepisset, Hyrcani neptem Aristobuli filiam in conjugium suscepit. Cum vero post aliquod tempus Hyrcanus in praelio quod contra Arabas sumpserat, captus esset, etiam exsilio detentus est. Et tunc primum Herodes, quasi vice illius, potestatem illius 118.0108D| obtinuit. Sed cum post aliquod tempus Hyrcanus amputatis auribus Judaeam reverteretur, simulavit se idem Herodes eum in pace suscipere: sed postea cum eum fraude necasset, fraudulenter potestatem illius obtinuit, et primum a Cassio Romanorum duce, postea ab ipso imperatore potestate accepta, regnum Judaeorum sibi subjugavit. Hac igitur fraudulentia primus ex alienigenis Herodes, regnum sub sua potestate Judaeorum accepit, quo regnante Dominus Jesus Christus secundum prophetas praedictus, natus in Bethlehem oppido Judae. Quia enim deficientibus principibus ex Juda, alienus et extraneus atque falsus regnum Judaeorum arripuerat, instabat tempus quo verus Rex nasceretur, cujus tertia 118.0109A| decima die nativitatis magi ab oriente venerunt Hierosolymam,
« Dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. » Et bene ab oriente veniebant qui orientem quaerebant, ipsum scilicet de quo scriptum est: « Ecce vir, Oriens nomen ejus, » et iterum: « Visitavit nos Oriens ex alto (Luc. I). » Non autem casu, sed divina dispensatione actum est, ut magi regem natum primum Hierosolymae quaererent, quae est metropolis civitas Judaeorum, ut scilicet ipsi locum nativitatis a Judaeis discerent, et Judaei ab ipsis regem suum natum audirent: et si cum ipsis ad adorandum pergerent, salvarentur: si autem pergere nollent, inexcusabiles essent. Sed ipsi locum nativitatis ex suis libris aliis ostenderunt, sed tanquam stulti 118.0109B| et caeci in tenebris permanserunt. Factique sunt illis quasi lapides in milliario qui itinerantibus viam ostendunt, sed tamen eis pertranseuntibus stolidi et immobiles permanent; ita quidem et Judaei aliis locum nativitatis Christi ostenderunt, sed in se stupidi remanserunt. Quae autem hic ab Evangelista Hierosolyma vocata est, ipsa est civitas quae a Sem filio Noe aedificata, primum dicta est Salem, postea vero propter habitatores Jebusaeorum appellata est Jebus. Unde et ex utrisque compositum est nomen ejus Jerusalem. Temporibus vero Salomonis regis, ejus sapientia et decore ampliori honore exaltata, dicta est Hierosolyma, quasi Hierosolomonia. Unde quidam metricorum ait: « Hiero quem genuit Salomonia regem. » Suis quoque verbis magi eum quem 118.0109C| quaerebant, hominem regem pariterque Deum fatebantur. Hominem quippe quaerere se ostendunt, cum dicunt: « Ubi est qui natus est? » regem, cum subjungunt, « rex Judaeorum. » Eumdemque Deum esse confitentur, cum subjiciunt: « Vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. » Sed forte quaerit aliquis quae ista sit differentia, ut magis in oriente nativitatis Domini index stella apparuit, cum angelus in Judaea eamdem nativitatem pastoribus nuntiaverit. Ad quod respondendum est, quia dignum fuit ut pastoribus, qui Israelitae erant et Deum coeli cognoscebant, rationalis creatura, id est angelus appareret, qui eos de nativitate Domini instrueret: magis vero, tanquam gentilibus 118.0109D| et ratione carentibus, irrationalis creatura stella appareret, quae insolito fulgore coruscans in coelo, regem coeli in terris natum ostenderet, et ita fieret ut et illi per angelum, et isti per stellam admoniti, ad angularem lapidem currerent, et ex utroque populo unum parietem facerent, ab illo conjuncti, de quo ait Apostolus: « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem copulavit, dissolvens inimicitias in carne sua, et veniens evangelizavit pacem his qui longe et qui prope sunt (Ephes. II). » Sed forte interrogat aliquis utrum haec stella in coelo sidereo permaneret, sicut et caeterae, vel per aerem an per terram discurreret. Ad quod dicendum quia neque in coelo sidereo fixa erat, neque 118.0110A| in terra, sed per aera discurrebat, ut dux et praevia magorum usque ad natum puerum esset. Sed neque antea fuisse creditur, neque postea permansisse, sed cum novus homo natus est in mundo, novum sidus apparuit in coelo. Omnia enim elementa Creatorem suum in mundo venisse cognoverunt. Coelum cognovit, quia mox eo nato stellam novam misit; mare cognovit, quia sub plantis ejus se calcabile praebuit; sol cognovit, quia in ejus morte radios sui luminis abscondit; saxa et lapides cognoverunt, quia eo moriente scissae sunt; terra cognovit, quia eo resurgente contremuit (Matth. XXVII). Sed quem irrationales creaturae cognoverunt, dura et stulta corda Judaeorum adhuc non cognoscunt. Sed illud praetermittendum non est, quia fuerunt 118.0110B| Priscillianistae haeretici, qui dixerunt unumquemque hominem sub fato stellarum nasci, hoc in adjutorium sui erroris assumere volentes, quia mox ut Dominus natus est, ejus stella in oriente apparuit. Quibus e diverso nos respondemus quia non puer ad stellam, sed stella ad puerum venit: si liceret dici ullo modo, magis puer fatum stellae, quam stella fatum pueri crederetur. Dicebant autem quod qui sub signo nascebantur Librae, trapezitas esse futuros, plurimae autem gentes sunt, quae trapezitas non habent, et tamen sub eodem signo multi homines, sicut in aliis regionibus, nascuntur. Dicebant etiam eos qui sub signo Aquarii nascebantur piscatores esse futuros, cum sine dubio multi homines sub eodem sidere, sicut in caeteris regionibus, 118.0110C| nascantur, qui piscatores non sunt. Nam in Francia plurimarumque gentium regnis, reges ex origine succedere solent, et nullus ignorat quia sub eodem signo et eadem hora qua filius regis nascitur, multi ex servili conditione in eodem regno sub eodem sidere nascuntur, et tamen filius regis, cum adultus fuerit, regni dignitate sublimatur, cum illi qui cum eo nati sunt usque ad mortem in servitute permaneant. Sed ne parva haec ad Priscillianistarum haeresim destruendam videantur, etiam Scripturae sacrae auctoritatem adhibeamus. Legimus enim quia una eademque hora, ex iisdem visceribus Rebecca mater duos filios habuit, Esau scilicet et Jacob, et tamen unus electus, alter vero reprobatus, dicente Domino: « Jacob dilexi, Esau autem odio 118.0110D| habui (Rom. IX). » Si autem fatum esset, aut uterque electus, aut uterque esset reprobatus. Ex quibus omnibus cognoscimus, quia non fatalis accidentia, sed divina providentia hominum vitam ordinat atque disponit; sed solent ad haec mathematici objicere quia constellatio fatalis in ictu pungentis fiat. Quibus nos econtrario respondemus quia homo non in ictu nascitur, sed nascendi moras agit. Et si fatum credendum esset, tot cogerentur credi fata quot sunt hominis membra. Non ergo stella quae in oriente apparuit natum puerum aliquid juvit, sed indicium nascentis fuit, atque sua coruscatione magorum mentes ad quaerendum eum qui natus fuerat illuminavit. Forte etiam quaerit aliquis, qui isti 118.0111A| magi fuerunt, vel ex qua gente venerunt, qui natum puerum tam sollicite ad adorandum quaesierunt. Cui nos diversorum opiniones de his adhibemus, ut eligat quod salubrius judicaverit. Nonnulli enim dixerunt eos ex Tharso vel Arabia advenisse, et in his impletam volunt esse prophetiam ad litteram, quae dicit: « Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent; » et iterum: « Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. » Alii dixerunt ex Persarum regione eos venisse, sicut quidam de sapientibus dicit: Tunc jubet et Persas celeres pertendere gressus. Plerique autem arbitrati sunt eos Chaldaeos fuisse, quia Chaldaei stellas coeli deos esse putaverunt, et in arte 118.0111B| astronomica peritissimi fuerunt. Alii etiam dixerunt ex stirpe Balaam prophetae eos descendisse, qui mox ut novam stellam viderunt, regem natum intellexerunt, et recolentes prophetiam Balaam, dicentis (Num. XXIV): « Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel, et dominabitur gentium; » primi cum muneribus ad adorandum eum festinaverunt. Sed tamen qui quilibet horum fuerint, sciendum est quia primitiae gentium fuerunt, et gentes in Christum credituras signaverunt. Bene autem tres magi fuisse dicuntur, quia gentilis populus ad fidem veniens, individuam trinitatem Deum confiteri didicit. Sive tres fuerunt, quia qui Deum adorant, tres principales virtutes habere debent, fidem, spem, charitatem; sive certe tres fuerunt, quia qui Deum videre 118.0111C| desiderant, cogitationem, locutionem et operationem suam observare debent a malis, et memoriam, intellectum et voluntatem occupare in bonis. Vel certe tres magi cum tribus muneribus venerunt, quia gentilis populus ad fidem veniens, tres naturales virtutes secum detulit, physicam scilicet, ethicam et logicam, id est naturalem, moralem et rationalem.
« Audiens autem Herodes rex, turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo. » Herodes (ut diximus), qui fraudulenter et callide regnum obtinebat Judaeorum, mox ut regem Judaeorum audivit natum, metuens successorem, conturbatus est animo, timens ut quod injuste tenebat, juste amitteret, non 118.0111D| intelligens quia ille non venerat ut tolleret regnum terrenum, sed ut credentibus conferret aeternum. Sed quia non solum Herodes, sed etiam omnis Hierosolyma cum illo turbata esse dicitur: sciendum est quia ex una magorum interrogatione non omnes uno modo turbati dicuntur: alii enim turbabantur propter invidiam, sicut Herodes; alii propter timorem, ut Judaei, qui audientes regem quaeri Judaeorum, occasionem sibi aliquam nascendam metuebant, tam ex parte Herodis quam etiam ex Romanorum; alii vero nec propter invidiam, nec propter timorem, sed pro solo gaudio turbabantur. Qualis erat Simeon senex, et Anna vidua, et caeteri tales, qui, Spiritu sancto revelante, didicerant vicinam esse Christi nativitatem. Sed cum audissent factum, 118.0112A| quod totis votis desiderabant, prae nimia laetitia turbabantur. Quod enim prae magno gaudio humana mens soleat conturbari, exemplo Petri discimus, qui cum vidisset Dominum in monte clarificatum, conturbatus est, nesciens quid diceret.
« Et convocans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. » In eo autem quod Herodes, novi regis nativitate audita, sacerdotes et Scripturarum magistros interrogavit, imitabile nobis exemplum reliquit, ut quoties aliquid novum in Ecclesia oritur, semper ad auctoritatem Scripturarum recurramus, propter illud quod scriptum est: « Omnia cum consilio fac, » et ea respondeamus quae patres nostros respondisse vel tenuisse cognoverimus, et juxta vocem 118.0112B| Salomonis: « Non transgrediamur terminos antiquos, » quos posuerunt patres nostri, sed impleamus illud quod per Jeremiam prophetam dicitur: « State super vias, et interrogate de semitis antiquis, quae sit bona via, et ambulate in ea (Jerem. VI). » Sed sacerdotes et scribae requisiti ab Herode ubi Christus nasceretur, quod legerant et didicerant responderunt, dicentes:
« In Bethlehem Judae, » confirmantes hoc auctoritate prophetica, dicentes:
« Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda. » Non solum enim quia Christus nasceretur noverant, sed etiam ubi Christus nasceretur. Quoniam Spiritus sanctus, ut omnem occasionem non credendi auferret, non solum 118.0112C| Christum per prophetas nasciturum praedixit, sed etiam locum ubi nasciturus erat designavit, dicens per Michaeam: « Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es, » etc., ac si diceret: O Bethlehem quae es in terra Juda, videris in multitudine populi minor, in amplitudine murorum angustior, altitudine turrium humilior, sed nequaquam minima eris. Quare? quia « ex te exiet dux, qui regat populum meum Israel. » Unus jam ex te egressus est, sed alter egredietur. Egressus est David filius Jesse, temporaliter nascens, et temporaliter moriens: egredietur Filius Dei ex Mariae virginis utero temporaliter nascens, sed aeternaliter permanens: egressus est David decorus et pulcher, sed egreditur 118.0112D| speciosus forma prae filiis hominum: egressus est David, regnum Israel rationabiliter ad tempus gubernans: et egredietur Filius Dei, qui Israel videntem Deum, et hic ab incursione daemonum spiritualibus armis defendet, et in futuro ad coelestis regni pascua perducet.
« Tunc Herodes clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis. » Postquam Herodes locum nativitatis Christi auctoritate Scripturae didicit, ad callidas insidias animum convertit, tractans quomodo occulte eum perdere posset, quem palam audierat quaerere. Vocatisque clam magis, id est occulte, diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis. Quod scilicet ideo fecit, ut si magi ad eum non redirent, quod postea 118.0113A| contigit, ab illo tempore quo regem Judaeorum natum audierat, omnes pueros in Bethlehem interficiens, eum quem metuebat interficere posset, non intelligens stultus quia non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
« Et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. » In eadem calliditate qua Herodes fraudulenter regnum Judaeorum arripuerat, etiam in Domini nece perseveravit, promittens se adorare, quem disponebat occidere. Cujus exemplum simulatores, id est hypocritae modo sequuntur, qui dum speciem sanctitatis ostendunt exterius quam non habent interius, Deum, quem ficto corde quaerunt cum Herode, 118.0113B| invenire non merentur: quia sicut prope est Dominus omnibus invocantibus se in veritate, ita longe est a peccatoribus salus. Unde bene idem Herodes pelliceus sive pellis gloria interpretatur, quia cum hypocritae exterius quasi de bono opere gloriari appetunt, interiori versutia foedi pariter et saevi sunt, juxta illud quod ait Dominus: « Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII). »
« Qui cum audissent regem, abierunt. » Non casu contigit, sed nutu Dei actum est, ut stella quae magorum praevia fuerat, appropinquantes eos ad Herodem relinqueret, quatenus ipsi Judaeis Christum natum nuntiarent, et ab eis locum nativitatis auctoritate 118.0113C| Scripturae discerent. Sed cum ab Herode recessissent, « ecce stella quam viderant in oriente, antecedebat eos sicut prius, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. » Discimus ergo per hanc stellam gratiam Domini non incongrue figurari, et per Herodem diabolum. Ingredientibus ergo magis ad Herodem, stella eos reliquit: quia eos qui servitio diaboli se subdunt, divina gratia deserit. Sed si ab Herode egressi fuerint, si per poenitentiam jugum diaboli a cervicibus suis excutientes, Deum quaerere coeperint, iterum divina gratia eis apparebit, iterum eos illuminabit, iterum viam qua Dominus inveniatur, demonstrabit. Et solet contingere, ut majori laetitia exsultet anima, cum gratiam Dei receperit post peccatum, quam gauderet in ejus perceptione ante 118.0113D| peccatum, sicut Dominus in Evangelio de ove perdita et inventa similitudinem exponens, ait: « Dico vobis, gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente quam supra nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV). » Et de reversione prodigi filii, cum major filius contristatus esset, voce patris audivit: « Oportet te, fili, gaudere, quia frater tuus mortuus fuerat, et revixit: perierat et inventus est (Luc. XV). » Unde bene nunc de magis dicitur:
« Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde: et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus. » Nulli dubium est quod stella in oriente magis regem Judaeorum natum 118.0114A| ostenderat, certum signum et indicium stando supra domum ubi erat puer, dederit, scilicet ut ipsum sine dubio esse agnoscerent, quem in oriente positi natum in Judaea didicerant. Nam quam magnum cum in corde tenuerint, quem videbant esse parvum, manifestatur cum subjungitur: « Et procidentes adoraverunt eum. » Quem enim demissis in terram vultibus adoraverunt, sine dubio eum Deum crediderunt. Et quia cum pro nobis hominem factum mortalem intellexerunt, mysticis muneribus hunc Deum, regem, pariterque hominem praedicabant. Unde et subditur: « Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. » Aurum regi convenit, thus in Dei sacrificio offertur, myrrha mortuorum corpora condiuntur. Omnia enim 118.0114B| haec sancta fides veraciter Christo offerre non desinit, dum unum eumdemque verum Deum, verum regem, verumque hominem credit, et vere pro nobis mortuum veraciter recognoscit. Cum ergo magi unum eumdemque puerum Deum regem pariterque hominem credebant, simul ei aurum, thus et myrrham offerebant. Fuerunt autem nonnulli haeretici qui ei aurum et thus obtulerunt, sed myrrham offerre noluerunt, quia Deum ubique regnantem crediderunt, sed hominem factum credere despexerunt. Iterum fuerunt alii, qui ei solummodo myrrham obtulerunt, aurum et thus offerre noluerunt, quia purum hominem tantum crediderunt, sed divinitatem in eo non intellexerunt. Sed nos istorum exempla refugientes, offeramus regi nostro aurum, ut eum ubique 118.0114C| regnantem credamus: offeramus et thus, ut eum verum Deum et creatorem omnium, sine initio existentem confiteamur: offeramus eidem et myrrham, et propter salutem nostram mortale corpus eum assumpsisse non dubitemus. Aliter, apertio thesaurorum praecordia significat sanctorum. Per aurum enim nitor eloquii designatur, Salomone dicente: « Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI); » per thus quod in sacrificio Dei offertur, oratio munda cum compunctione cordis; per myrrham, qua mortuorum corpora condiuntur, vitiorum mortificatio exprimitur. Nos igitur toties regi nostro munera offerimus quoties secretum praecordiorum nostrorum in ejus laudibus occupamus, sicut per Psalmistam dicitur: « In me sunt, Deus, vota 118.0114D| tua, quae reddam laudationes tibi (Psal. LV). » Apertis autem thesauris aurum ei offerimus, cum omne quod digne sapimus et loquimur, in ejus gratia reputamus. Quasi thus offerimus, cum in oratione nostra cor contritum et spiritum humiliatum exhibemus, dicentes cum Psalmista: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). » Quasi myrrham offerimus, cum pro ejus amore carnis nostrae desideria mortificamus, implentes illud quod ait Apostolus: « Mortificate membra vestra quae sunt super terram, » id est, « fornicationem, immunditiam, avaritiam » et his similia (Coloss. III).
« Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem 118.0115A| suam. » Ne suam crudelitatem Herodes callide in puerum implere posset, ejus insidias praevenit angelus, monens magos in somnis ne redirent ad Herodem. Sed imitabile nobis exemplum magi in suis actibus reliquerunt, cum per aliam viam in regionem suam reversi fuerunt. Regio enim nostra propria paradisus est, quia ad hoc conditi fuimus, ut si primus homo non peccasset, sine morte corporis paradisi gaudiis frueremur. Qui ergo ab illa per peccatum cecidimus, necesse est ut per poenitentiam quasi per aliam viam ad eam redeamus, ut qui cecidimus superbiendo, inobediendo, vetita gustando, per aliam viam ad eam redeamus, id est humiliando nosmetipsos, obediendo, et non solum ab illicitis, sed etiam a licitis abstinendo, quod ipse praestare 118.0115B| dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA XVI. IN OCTAVA EPIPHANIAE. (JOAN. I.) « In illo tempore, vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, » et reliqua. In hujus lectionis brevitate considerandum est quam latissime Trinitatis essentia inseparabilis nobis commendetur. Cum enim Filius baptizatur, Patris vox auditur, Spiritus sanctus in specie columbae videtur, una deitas in substantia, trina in personis declaratur. In quo loco etiam praecursoris Domini sanctitas commendatur, qui homo ex hominibus natus, per divinam gratiam ad tantam celsitudinem est perductus, 118.0115C| ut non solum Filium Dei in forma hominis baptizaret, sed etiam Patris vocem desuper intonantem audiret, et Spiritum sanctum in specie columbae videret. Sed cuncta per ordinem videamus. « Vidit, inquit, Joannes Jesum venientem ad se. » Visio enim ista non solum ad corporales oculos pertinere putanda est, sed etiam ad spirituales. Vidit ergo eum corpore ambulantem, sed intellexit in eo divinitatem manentem; et ideo exclamavit, dicens: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. » Ac si diceret: Ecce innocens inter peccatores, justus inter reprobos, inter impios pius; quia etsi veram humanam carnem traxit ex Adam, nullum tamen peccatum ex origine sumpsit Adae, ideo potens est tollere peccata mundi; quia cum esset homo inter homines, in 118.0115D| eo vestigium peccati nullum potuit inveniri, quoniam ut ait Petrus apostolus: « Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. » Agnus enim Dominus dictus est, non per naturam, sed per figuram, quia sicut agnus pro peccatis populi in sacrificio offerebatur, ita offerens se pro nobis hostiam Patri in odorem suavitatis, peccatorum nostrorum maculas suo sanguine lavit, sicut per Joannem dicitur in Apocalypsi: « Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I). » Cujus typum et figuram ille agnus paschalis in Veteri Testamento tenuit, qui ob recordationem liberationis Israel, per singulos annos in pascha jussus est immolari, illum nimirum agnum significans, cujus sacram passionem 118.0116A| Isaias praedicens, ait: « Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum (Isa. LIII). » Iste est enim ille agnus, de quo Joannes ait in Apocalypsi: « Vidi agnum quasi occisum, habentem cornua septem et oculos septem (Apoc. V). » Et iterum: « Vidi supra montem Sion agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia qui empti sunt de terra. » Quo autem ordine agnus iste peccata mundi tollat, Petrus apostolus insinuat, cum dicit: « Non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi (I Petr. I). » Nec tunc solum Dominus peccata mundi tulit, cum se singularem 118.0116B| hostiam pro mundo obtulit, sed etiam quotidie tollit peccata mundi, cum per communionem corporis et sanguinis sui, fidelium animas a peccatorum maculis abluit, juxta quod ipse ejusdem corporis et sanguinis sui mysterium discipulis tradens, ait: « Hic est calix sanguinis mei Novi Testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite, quotiescunque biberitis, in meam commemorationem (Marc. XIV). » Sed quale testimonium suus praecursor Domino perhibeat, audiamus:
« Hic est enim de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est. » In quibus verbis humanam pariter et divinam naturam ostendit, cum ait: « Post me venit vir, qui ante me factus est » 118.0116C| Ac si diceret: « Post me venit, » quia post me natus, post me praedicare incipiet. « Ante me factus est, » quia mihi dignitate praelatus est; ante enim in Scripturis non semper ad tempus refertur, sed aliquando ad dignitatem, sicut de Joseph filiis legitur: « Posuit Ephraim ante Manassen (Gen. XLVIII), » id est amplioris gratiae et dignitatis eum futurum ostendit: sive certe quod ait: « Post me venit vir, » ordinem humanae naturae insinuat. Quod vero subjungit: « Ante me factus est, » excellentiam divinae potentiae ostendit. Ac si diceret: Cum post me natus sit, inde me superat, quia nativitatis tempora in divinitate eum non angustant. Unde bene subjungit: « Quia prior me erat. » Illum in his verbis insinuat, de quo Joannes in exordio Evangelii sui ait: « In 118.0116D| principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Et pulchre Dominus a praecursore suo vir appellatur; vir enim a viribus dictus est. Et hoc nomen specialiter illi congruit, qui velut agnus mansuetus et humilis, leonis saevitiam solus potuit superare. De quo scriptum est: « Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI). »
« Et ego nesciebam eum. » Cum omnibus fidelibus manifestum sit quia sciebat Joannes Dominum, quem clauso matris utero senserat, et cui testimonium perhibuerat, dicens: « Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III)? » et multa talia, quid est quod nunc dicit: « Ego nesciebam eum? » sed ad hoc dicendum, quia cum eum baptizaret, tantum 118.0117A| in ejus cognitione crevit, ut ad comparationem ejus cognitionis nihil se esse putaret quod prius de illo cognoverat, et ideo dicit: « Et ego nesciebam eum; » ac si diceret, tam perfecte nesciebam eum, in quo tantam excellentiam divinitatis nondum esse compereram. Cum enim baptista Domini Patris vocem desuper intonantem audivit, et Spiritum sanctum in specte columbae descendentem vidit, non est dubitandum ex hoc visu et auditu in divina cognitione eum multum profecisse. Sed quia ad hoc Deus Pater Filium suum revelavit Joanni, ut per ejus praedicationem aliis ostenderetur, recte subjungitur: « Sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans; » quod est aperte dicere: Non ideo missus sum ante illum in aqua baptizare, ut baptizando 118.0117B| peccata tollere possim, sed ut in eo baptismo illius baptismum praecurem, qui post me venturus in Spiritu sancto erat baptizaturus. Ille autem solus baptizat in Spiritu sancto, qui per Spiritum sanctum peccata in baptismo dimittit, qui ait in Evangelio: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III). » De quo baptismo ascensurus in coelum, discipulis ait: « Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Act. XI). » Quod quia invisibiliter et non visibiliter fit, Dominus alibi manifestat (Joan. III): qui cum de eodem spiritu dixisset: « Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat, » continuo adjunxit: « Sic omnis qui natus est ex spiritu. » 118.0117C| Et quoniam omnis qui divinam notitiam accipit, aliis annuntiare debet, recte de eodem Joanne subditur:
« Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. » In quibus verbis non solum quaerendum est quare aliquando Spiritus sanctus in specie columbae, aliquando in linguis igneis visus esse legatur, sed etiam illud sollicite investigandum cur super Dominum in specie columbae, et super apostolos in igne apparuit, ita ut nec super Dominum in igne, nec super apostolos in specie columbae visus sit. Per singula ergo haec manifestanda sunt. Quia enim columba simplex est avis, recte Spiritus sanctus in specie columbae apparuit, 118.0117D| ut ostenderet quia illorum corda inhabitat, qui mansueti et humiles corde unanimem concordiam cum fratribus servant, et pacem sequuntur cum omnibus et sanctimoniam, juxta illud quod scriptum est: « Super quem requiescet Spiritus sanctus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? » quam significant oscula columbarum. Quia vero ignis quod tangit accendit et illuminat recte, idem spiritus in ignis visione apparuit, quia cor quod tangit et in amorem inflammat ad videndum ejus voluntatem illuminat. Hic est ille ignis de quo Salvator in Evangelio ait: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII)? » De hoc igne per Moysen dicitur: « In dextera ejus ignea lex 118.0118A| (Deut. XXXIII); » et per Apostolum: « Etenim Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII). » Hoc igne illorum corda calefacta fuerant, qui dicebant: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis (de Jesu) dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? » (Luc. XXIV.) Quod super Dominum in columbae specie, et super apostolos in igne apparuit, cito cognoscimus, si uniuscujusque personae qualitatem subtilius consideremus. Quia enim columba (ut diximus) simplex est avis, recte Spiritus sanctus super Dominum in columbae specie apparuit, quia in primo adventu suo peccata nostra non per zelum venit punire, sed per mansuetudinem dimittere. Quia vero apostoli, ut puri homines, non solum a peccatorum rubigine excoquendi erant, sed etiam ad praedicandum 118.0118B| Evangelium zelo rectitudinis accendendi, recte idem Spiritus super eos in linguis igneis apparuit. Sed quia ex hodierna lectione Spiritum sanctum in columbae specie apparuisse audivimus, ad considerandum naturam columbae diligentius redeamus, ut si Spiritum sanctum accipere volumus, hoc servemus in mente quod columba habet in corpore. Septem quippe naturales differentias in se columba habere traditur: unam, quia felle amaritudinis caret; aliam, quia pro cantu gemitus edere solet; tertiam, quia gregatim volat, vel gemit; quartam, quia juxta fluenta aquarum residere delectat, ut facilius adventum accipitris praecavere possit; quintam, quia nihil vivum comedit; sextam, quia non cum ungulis, nec cum rostro, velut caeterae aves, se defendit, 118.0118C| sed sese defendendo alis percutit: septimam, quia in petris nidificat. Columba ergo felle amaritudinis caret: et nos, juxta admonitionem Petri apostoli, deponamus omnem iram et simulationem et invidiam (I Petr. II). Columba pro cantu gemitus habet: et nos in convalle lacrymarum positi, non solum pro remittendis peccatis, sed etiam pro perceptione vitae aeternae miseri sumus, et lugeamus in exemplo illius qui ait: « Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI), » ut impleatur in nobis quod Dominus ait: « Beati qui nunc fletis, quoniam ipsi ridebitis (Luc. VI). » Columba gregatim volat: et nos unanimitatem diligamus, et non solum amicis, verum etiam inimicis bonum quod possumus, propter Dominum impendamus, 118.0118D| ut in eorum numero computemur, de quibus dicitur: « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV); » et iterum: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). » Columba juxta fluenta aquarum residere solet, ut adventum accipitris facilius cavere possit: et nos ut diaboli insidias praevidere et cavere possimus, in meditatione Scripturarum delectabiliter insistamus, ut impleatur in nobis quod in laude Ecclesiae dicitur: « Oculi tui, oculi columbarum (Cant. V), » quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima; et iterum: « Oculi tui, oculi columbarum (Cant. IV), » absque eo quod intrinsecus latet. Columba nihil vivum comedit: et nos, 118.0119A| juxta Apostoli sententiam (Coloss. III), mortificemur membra nostra quae sunt super terram, id est fornicationem, immunditiam, avaritiam, quod est idolorum servitus. Columba non cum ungulis vel cum rostro se defendit: et nos quotiescunque ab injustis persecutionem patimur, non ad vindictam commoveamur, sed potius exempla sanctorum sequentes, patientiam diligamus, ne efficiatur lingua nostra, arma, et sagitta, et gladius acutus, timentes illud quod Paulus apostolus ait: « Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Gal. V), » ut impleatur illud: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » Columba in petris nidificat: et nos omnem spem nostram et fortitudinem in petra quae est Christus, ponamus, 118.0119B| dicentes cum Psalmista: « In petra exaltasti me, deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX). » In hujus petrae foraminibus nidum suum Moyses posuerat, quando a Domino meruit audire: « Est locus apud me, et stabis ibi in foramine petrae (Exod. XXXIII). » Si ergo Spiritum sanctum in cordibus nostris habitatorem habere volumus, has spirituales virtutes sollicite teneamus, ut ad nos pertineat specialiter, quod in laude totius Ecclesiae in Canticis canticorum voce sponsi dicitur: « Veni, sponsa mea, electa mea, columba mea, in foraminibus petrae, in cavernis maceriae. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis (Cant. II). » Tales quippe Dominus suos discipulos esse volebat, quibus dicebat: « Estote 118.0119C| prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X). » Et pulchre septem naturae enumerantur columbae, quia Spiritus sancti, qui hodierna die super Redemptorem mundi apparuit, septem dona sunt principalia, de quibus per Isaiam dicitur: « Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). » Mirabili autem concordia Scripturae Veteris ac Novi Testamenti sibi conveniunt. Legimus enim quia, cum vellet Noe scire utrum cessassent aquae diluvii, misit columbam, quae vespere reversa est ad eum portans ramum olivae virentibus foliis in ore (Gen. VIII). Nunc autem baptizato Domino, suo praecursori apertis coelis 118.0119D| in specie columbae apparuit. Sicut enim per diluvium baptismum figuratur, ita et per columbam, quae ramum olivae virentibus foliis in ore tulit, unctio Spiritus sancti exprimitur, quae fidelibus in baptismo tribuitur, de qua per Joannem dicitur: « Unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II). » Quod vero voce baptistae subditur:
« Et ego nesciebam eum, » sic intelligendum est ut supra diximus, quia ad comparationem quod postea cognovit, parum prius de illo cognoverat: unde certum signum ejus cognitionis datur, cum subinfertur: « Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat 118.0120A| in Spiritu sancto. » Ubi quaeritur, quare Pater ad cognoscendum unigenitum Filium suum tale signum dare voluit, cum idem Filius discipulis suis repromittit, dicens: « Rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis qui a Patre procedit, quem mundus non potest accipere, quia non vidit eum nec scit eum; vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit (Joan. XIV). » Si ergo et in discipulis manet Spiritus, quid magnum si super unigenitum Filium Dei descendit et mansit? Sed facilis ad haec patet responsio, quia aliter acceperunt illi, et aliter ille. Illis enim ad mensuram datus est Spiritus, in illo autem habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). Et illi ex 118.0120B| tempore acceperunt Spiritum: ille vero ex quo obumbrante Spiritu sancto intra uterum virginis conceptus est, ejusdem Spiritus plenitudinem habuit, sicut per Psalmistam dicitur: « Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). » Possumus et hoc dicere, quia in mentibus fidelium idem Spiritus ad aliquid semper manet, et ad aliquid recessurus venit. Manet enim cum illis, ut sobrie, et juste, et pie vivant in hoc saeculo: recedit vero ab illis, ne semper corporales virtutes faciant. Et illis quidem ita venit ut si a bono proposito voluntatem mutaverint, ab illis recedat: in Domino autem, non ex tempore baptismi major ejusdem Spiritus gratia esse coepit; sed in ejus baptismo visibiliter apparuit, ut intelligant fideles per 118.0120C| baptismum ejusdem Spiritus sancti se dona percipere. Quam veraciter autem et absque ulla dubietate credenda sint, quae in hac lectione commemorantur, praecursor Domini manifestare curavit, cum subjunxit:
« Et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. » Ubi considerandum quia in brevi lectione duorum haereticorum dogmata destruuntur, Manichaei scilicet et Photini, quorum unus negavit eum fuisse verum hominem, alter verum Deum. Erubescat ergo Manichaeus, cum audit: « Post me venit vir. » Erubescat et Photinus, cum praecursor Domini clamat: « Ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. » Audiant ergo mansueti et laetentur, credentes sine dubio, quia hic est Filius 118.0120D| hominis, qui ut homo baptizatus est, idem ipse est Filius Dei, et confiteantur cum Petro: « Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI). »
HOMILIA XVII. DOMINICA PRIMA POST EPIPHANIAM. (LUC. II). « In illo tempore, cum factus esset Jesus annorum duodecim, ascendentibus illis Hierosolymam, » et reliqua. Rationabiliter magistri ecclesiasticae institutionis et divinae Scripturae traditores, Lucam evangelistam inter quatuor animalia speciem vituli tenere describunt, sicut in Ezechiel et in Apocalypsi Joannis habetur. Quoniam sicut vitulus in 118.0121A| templo Domini in sacrificio a sacerdotibus offerebatur, ita ille, prae caeteris evangelistis, specialius ea quae Dominus in templo vel circa templum gessit, commemorare curavit. De quibus exordium sui Evangelii a Zacharia sacerdote coepit, dicens (Ipsi enim sacerdotes in die ordinationis suae vitulum offerebant): « Fuit in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron. Et factum est, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini. » Post haec Mariam virginem in domum ejusdem sacerdotis venisse, tribusque mensibus eam apud cognatam suam Elizabeth mansisse refert. 118.0121B| Dominum quoque non solum octava die circumcisum, sed etiam tricesima tertia in templo praesentatum narrat, atque pro eo munera oblata, et a Simeone propheta susceptum et benedictum fuisse. Genealogiam vero Salvatoris non per Salomonem regem, sed per Nathan prophetam ac sacerdotem filium David deducit. In praesenti ergo lectione Salvatorem cum duodenarius esset, cum parentibus ad templum venisse, et illis nescientibus, in eo remansisse describit. Nam et in fine Evangelii sui ostendit Dominum Jesum Christum, quasi verum sacerdotem discipulos benedicentem in coelum ascendisse, dicens: Elevatis manibus suis, benedixit eis. Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum, et ipsi adorantes, regressi sunt 118.0121C| in Jerusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Quanto autem studio parentes Salvatoris legem observarent, cito cognoscimus, si hujus Evangelii superiora parumper attendamus. Ait enim Evangelista:
« Et ibant parentes Jesu per omnes annos in Jerusalem in die solemni paschae. » Sed Dominus non solum legem voluit observare, quam non venerat solvere, sed adimplere, sed etiam tales elegit parentes, qui legis essent observatores. Praeceperat enim ipse in lege ut ter in anno appareret omne masculinum eorum coram Domino, in loco quem elegerat Deus. Ubi apparet cum quanto studio majora praecepta legis observabant, qui nec minora praetermittebant. Consuetudo namque Judaeorum 118.0121D| erat, ut per omnes annos ascenderent in Jerusalem (ut diximus) Dominum adoraturi, et munera ei oblaturi, ob recordationem scilicet egressionis de terra Aegypti et immolationem agni. Ascendentibus ergo juxta hanc consuetudinem parentibus Domini ad orationem, cum factus esset Jesus annorum duodecim, ascendit cum illis. Sed cum audis factum, noli dubitare factorem. Factus est enim in forma servi, qui omnia fecerat in forma Dei, sicut scriptum est: « Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I). » De quo ait Apostolus: « Factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I). » Et (ut ita dicam) factus est qui cuncta fecerat, ut ille inveniretur, qui bene factus male perierat. Ascendit quippe duodecimo anno in 118.0122A| humanitate, qui nullum tempus habet in divinitate. Pulchre ergo duodenarius Dominus, rudimenta suae infantiae sacerdotes interrogans voluit demonstrare, ut hoc numero mysterium apostolicae praedicationis praefiguraret, et notitiam suae divinitatis mundo innotesceret. Duodenarius enim numerus perfectus est, et in suis partibus divisus, perfectionem significat. Dividitur enim in ternis quaternis et quaternis ternis. Sive enim tria in quatuor, sive quatuor in tria ducas, duodenarium numerum complent. Nam idem numerus ex septenarii numeri partibus constat, scilicet ex primo pari et primo impari, id est, ex tribus et quatuor. Et tres quidem ad individuam Trinitatem pertinent, quatuor ad quatuor libros sancti Evangelii. Septem vero plenitudinem temporis 118.0122B| demonstrant, quia praesentis vitae cursus per septem dies volvitur. Duodecim quoque ad duodenarium numerum apostolorum, vel ad duodecim patriarchas. Quia ergo ad fidem sanctae Trinitatis et doctrinam quatuor evangeliorum, per praedicationem duodecim apostolorum mundo nuntiaturus erat, recte duodenarius in templum ascendit.
« Consummatisque diebus, cum redirent,remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. » Forte movet aliquem, quomodo Jesus tanta diligentia a parentibus nutritus, quippe quem Filium Dei esse non dubitabant, illis nescientibus in Jerusalem potuerit remanere Sed sciendum est quia hoc, excepto divino mysterio, non ex ignavia parentum, sed ex consuetudine potius Judaeorum 118.0122C| contigit. Consuetudo enim erat illorum ut ascendentes in templum Domini ad celebrandum solemnitatem, seorsum viri choros ducerent, seorsum feminae, propter munditiam castitatis: pueri vero minoris aetatis licentiam haberent, cum quo vellent ire parentes, sive cum patre, sive cum matre. Ex hac ergo consuetudine accidit ut, illis nescientibus, puer Jesus in Jerusalem remansisset, quoniam Maria putabat eum esse cum Joseph, et Joseph aestimabat quod esset cum Maria. Et hoc est quod subdidit
« Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. » Nam quantum amoris affectum erga illum haberent, manifestatur, cum subditur:
118.0122D| « Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. Et factum est post triduum, invenerunt illum in templo. » Non vacat a mysterio quod Dominus post triduum a parentibus in templo reperitur. Tria enim sunt tempora, ante legem, sub lege et sub gratia. Qui ergo non ante legem, nec sub lege, sed sub gratia mundo visibilis apparuit, recte post triduum repertus in templo memoratur. Sive ergo post triduum in templo reperiri voluit, ut ostenderet quia illis ad ejus visionem sunt perventuri, qui fidem, spem et charitatem perfecte habeat, et fidem sanctae Trinitatis puro corde credunt, et opere custodiunt. Sive aliter in templo post triduum reperiri voluit, ut intelligamus quia ad ejus visionem 118.0123A| feliciter pervenire merebimur, si cogitationem, locutionem et operationem a malo opere observamus: et memoriam, intellectum et voluntatem in ejus servitio occupamus. Ubi repertus sit, ostenditur, cum dicitur: « In templo in medio doctorum. » Quid ageret manifestatur, cum subinfertur:
« Audientem illos et interrogantem. » Non enim alicubi repertus est vacans otio aut fabulis, sed in templo, audiens doctores et interrogans; simul quoque exemplum discendae humilitatis Dominus nobis ostendit, cum in templo non docens, sed discens et interrogans invenitur, implens illud Mosaicum: « Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi: majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII). » Ne enim nos a magistris discere erubescamus, ille doctores interrogat 118.0123B| in templo, qui angelos docet in coelo. In quo facto non solum humana superbia confunditur, sed etiam praesumptio atque temeritas comprimitur. Sunt enim nonnulli qui ante docere volunt, quam annos impleant pubertatis: et ideo magistri fiunt erroris, quia veritatis discipuli non fuerunt. Longo ergo tempore et multis exercitiis ejus tyrocinia sunt reprobanda, qui in culmine regiminis constituendus est, et longo tempore debet discere, qui desiderat docere. Unde per Salomonem dicitur: « Tempus tacendi et tempus loquendi (Eccli. III). » Non enim dicit prius loquendi, et postea tacendi, sed prius tacendi, et post loquendi, ut intelligamus quia prius tacendo discere debemus quod postea loquendo doceamus. Et iterum idem admonet, dicens: « Omni 118.0123C| tempore otii tui describe sapientiam, qui autem minorantur, actu percipient eam (Eccli. XXXVIII). » Econtra vero, si Filius Dei, qui tricesimo anno praedicaturus erat, duodecimo anno non docens, sed audiens et interrogans in templo invenitur, legitimum tempus, sive ad sacerdotium, sive ad magisterium ecclesiasticum ostendens servare. Hac aetate Joseph, id est, tricesimo anno, Dominus Aegypti constitutus est. Hac aetate David, qui in pueritia ora leonum et ursorum confregerat, regni gubernacula suscepit. Hac aetate Ezechiel propheta super fluvium Chobar coelos apertos vidit. Et quamvis melior sit puerilis simplicitas quam senilis fatuitas, tamen utrumque observandum est ut et morum gravitas, et matura aetas, in eorum actibus concordent, qui ad magisterium 118.0123D| ecclesiasticum eliguntur. Unde bene quoque in lege Dominus de Levitis praecepit, ut usque ad quinquagesimum annum cum fratribus suis ministrent in templo, post quinquagesimum autem annum, custodes vasorum fiant. Quid enim sunt vasa sancta, nisi sanctorum animae? Et quia post quinquagesimum annum calor aetatis deficere incipit, hoc praecepto ostenditur, quia illi ad custodiam animae sunt eligendi, qui per longa exercitia incentivum libidinis vel cupiditatis ardorem, exstinguere didicerunt. Denique et si Daniel et Jeremias in pueritia ad prophetandum missi leguntur, sciendum est quia miracula Domini in exemplum imitationis non sunt trahenda. Mira enim opera Domini magis sunt veneranda 118.0124A| quam imitanda, quoniam ab omnibus fieri non possunt.
« Stupebant autem omnes super prudentia et responsis ejus, etc. » Videntes eum corpore et aetate parvum, sed interrogationibus ac responsis magnum, hominem et non Deum considerantes. Nos autem non cum senioribus Judaeorum super prudentia et responsis ejus stupeamus, sed ipsum esse credamus verum Deum, verumque hominem, a quo est omnis sapientia, et cum quo fuit semper, et est ante aevum. Qui etiam in Proverbiis loquitur, dicens: « Ego sapientia in consiliis habito: per me reges regnant. Meum est consilium et aequitas, ego ex ore Altissimi prodii (Prov. VIII). » Quanto autem animus beatae virginis Dei genitricis de amissione filii sauciatus esset, 118.0124B| hoc loco declaratur:
« Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? etc. » Quem Virgo mater per triduum anxio dolore quaesierat, post inventionem inter moerorem et gaudium posita, quasi qui talia facere praesumpsisset, pia correptione increpavit, dicens: « Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. » Patrem ejus Joseph appellat, non quod vere juxta Photinianos ejus pater fuerit, sed quod ad famam Mariae conservandam ab omnibus pater ejus sit aestimatus. Nam quis verus pater ejus sit ipse manifestat, cum respondens ait ad illos:
« Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? » In 118.0124C| quibus verbis non putandus est exasperasse matrem. Et illud quod praetermittendum non est in hac lectione, utramque suam naturam Dominus nobis commendat, cum inventus in templo dicit: « quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse. » Quasi homo cum parentibus Jerusalem ascendit, sed quasi Deus, illis nescientibus, in templo remansit: quasi homo seniores interrogat, sed quasi Deus ea quae seniores mirarentur, respondebat: quasi homo in templo invenitur, sed quasi Deus inventus in templo, dixit: « In his quae Patris mei sunt oportet me esse. » Quia enim domus illa in honore Dei aedificata fuerat, Filium Dei se esse demonstravit, cum inventus in templo dixit: « In his quae Patris mei sunt oportet me esse. » Patris illius erant templum, prophetae, 118.0124D| divinae Scripturae frequens meditatio. Et pulchre in his suis operibus Filium Dei se demonstravit.
« Et videntes admirati sunt. » Quia Dominus non solum humiliter interrogabat, sed etiam subtiliter respondebat.
« Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. » Proprium est enim filiorum haereditatem paternam possidere, et in ea manere et esse. Unde Dominus Jesus Christus ideo in templo residebat et habitabat, ut ostenderet non minoris Patre se esse potestatis. Quibus enim una est majestas, non dispar est potestas, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X); » et: « Omnia Patris mea sunt. »
118.0125A| « Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. » Quia divinae naturae arcanum adhuc capere non poterant, ideo verbum quod locutus est ad illos non intellexerunt, scilicet illud quod de Patre dixerat: et quia videbat eos non posse intelligere suam Divinitatem, condescendit illis per humanitatem, ut eorum cor sublevaret ad Divinitatem. Unde et subditur:
« Et descendit cum illis, et venit Nazareth, et erat subditus illis. » Discant ergo pueri obedire parentibus, a quibus non solum geniti, sed et quorum labore et diligentia sunt nutriti, quia et puer Jesus non dedignatus est parentibus esse subjectus. Honestissimum est enim magnam reverentiam et honorem exhibere parentibus, quia et nos parvulos nutrierunt, 118.0125B| et proficientes aetate, sapientia erudierunt. Illis enim humana tantum sapientibus, postquam oculos mentis eorum ad contemplandam Divinitatem elevavit, dicens: « Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Descendit Nazareth, et venit cum illis, et erat subditus eis. » Ut hoc exemplo intelligamus quia non solum subditi esse debemus parentibus, sed etiam eorum senectam vel infirmitatem pia sollicitudine refrigerare vel sustentare, juxta illud quod in divina lege praecipitur: « Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi super terram, et longo vivas tempore (Exod. XXVIII). » Unde Apostolus praecipit filiis obedire parentibus per omnia, hoc bonum et acceptum est coram Deo (I Tim. V). Et iterum: « Si quis suorum curam non habet, et 118.0125C| maxime fidelium, fidem negavit et est infideli deterior (Ibid.). »
« Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. » Omnia scilicet quae de illo audivit, sive ab angelis, sive a pastoribus, sive a magis, sive a Simeone, vel ab Anna prophetissa, vel etiam quae ab illo fieri videbat, quasi mundum animal ruminans, in corde suo conservabat, nolens mittere margaritas suas ante porcos, neque dare sanctum canibus, sed exspectans tempus illius perfectae aetatis quo miracula faciendo Deus ostenderetur, et quo haec scribendo erant, ut per ordinem cuncta narrentur. Unde idem evangelista paulo superius ait: « conferens in corde suo. » Quia conferebat ea quae in illo fieri videbat, cum eis quae de illo in oraculis 118.0125D| prophetarum legerat, et tanto verius eum credebat Deum esse, quanto illa quae de eo legerat, in illo compleri cernebat.
« Et Jesus proficiebat sapientia et aetate. » In hoc brevi versiculo duae haereses destruuntur, Manichaeorum et Apollinaristarum. Manichaei enim, qui dixerunt Deum veram carnem non assumpsisse, destruuntur, cum dicitur: « Jesus proficiebat aetate. » Apollinaristae vero, qui dixerunt eum veram animam non habuisse, destruuntur, cum dicitur: « proficiebat sapientia. » Sicut enim aetas ad corpus, sic sapientia in hoc loco pertinet ad animam. Nisi enim veram carnem habuisset, nequaquam aetate proficeret et cresceret. Et nisi rationalem et veram animam 118.0126A| habuisset, nequaquam sapientia proficeret et crescere valeret. Et quemadmodum corpus per momenta aetatum crescit, ita et anima sapientia crescendo proficit. Qui igitur in nobis corpus et animam liberare venit, verum corpus et animam veram pro nostra salute ex virgine suscepit. Quod vero subditur:
« Et gratia apud Deum et homines. » Singulari gratia a Deo Patre puero Jesu datum est, ut ex eo quo homo esse inciperet, conceptus scilicet de Spiritu sancto, perfectus esset Deus, perfectus et homo. De quo Joannes evangelista ait: « Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre (Joan. I). » Et bene quidem prius proficere dixit apud Deum, et postea apud homines; quia primum placendum est 118.0126B| Deo, postea hominibus, non ob aliud, nisi ut ipsi placeant Deo, sicut Apostolus ait: « Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. XIII). » Et iterum: « Provideamus bona in medio nationis pravae (Phil. II). » Et Petrus: « Conversationem vestram inter gentes habentes bonam (I Petr. II). »
HOMILIA XVIII. DOMINICA II POST EPIPHANIAM. (JOAN. II.) « In illo tempore, nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, » et reliqua. Miracula Domini et Salvatoris nostri quandocunque leguntur, non sunt in exempla trahenda, sed potius admiranda atque veneranda. Quotiescunque enim legimus Dominum 118.0126C| vel ad nuptias, vel ad convivium vocatum venisse, non gulae illecebris deputare debemus, sicut faciebant Scribae et Pharisaei, qui dicebant eum vini potatorem et amicum publicanorum (Matth. XI), sed ob certi gratiam mysterii, id est, pro lucrandis animabus, eum venisse credere debemus. Sicut enim doctus piscator, et peritus venator in eo loco retia tendit, ubi multitudinem piscium vel avium, sive bestiarum novit convenire, ut cum multi congregentur, aliqui capiantur, ita Dominus ad convivium vel ad nuptias venire voluit, ut ubi multi conveniebant, reti ejus praedicationis aliqui caperentur. Ob hanc causam invitatus a Pharisaeo, in domo ejus discubuisse legitur, et nunc vocatus ad nuptias, non solum venisse, sed etiam eas suo miraculo consecrasse 118.0126D| memoratur. Ubi notandum quod cum ad nuptias terreno more celebraturus Dominus venit, non solum conjugalem copulam bonam esse ostendit, sed etiam Marcionis et Tationis haeresim destruxit, qui nuptias damnare voluerunt. Si enim nuptiae bonae non essent, nequaquam ad eas filius virginis venire, nec eas suo miraculo dignaret consecrare. Et si nuptiae bonae non essent, quae propter amorem filiorum fiunt, nequaquam Dominus in initio masculum et feminam creasset nec dicturus esset. « Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II). » Unde et Dominus interrogatus a discipulis si oporteret dimittere uxorem, quacunque ex causa, 118.0127A| ut ostendat bonum esse conjugium legitime celebratum, ait: « Quod Deus conjunxit, homo non separet. Nam qui dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, moechatur (Matth. XIX). » Hinc et Apostolus, magistri sententiam secutus, ait: « Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam. Et qui uxorem suam diligit, seipsum diligit (Ephes. V). » Et iterum: « Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque uxor suum virum habeat. Vir uxori debitum reddat, similiter et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (I Cor. III). » Et rursus: « Qui matrimonio conjunctus est, praecipio, non ego, sed Christus, mulierem a viro non discedere: 118.0127B| quod si discesserit, innuptam permanere, aut certe viro reconciliari (Ibid.). » « Honorabiles enim nuptiae (ait Salomon) et cubile immaculatum (Hebr. XIII). » Fornicatores namque et adulteros judicabit Dominus. Bona est ergo copula conjugalis, melior continentia vidualis, perfectior vero integritas virginalis. Ad comprobandum haec, Dominus de intemerato virginis utero nascitur: mox natus, ab Anna vidua benedicitur: juvenis factus, a celebratoribus nuptiarum invitatus venisse legitur. Haec juxta litteram dicta sunt. Spiritualiter vero conjunctionem Christi et Ecclesiae, in Scripturis vocari nuptias usitatissimum est, sicut illud in Evangelio: « Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo (Matth. XXII). » Et iterum: « Cum vocatus fueris 118.0127C| ad nuptias, non discumbas in primo loco (Luc. XXIV). » In nuptiis enim duo junguntur sponsus et sponsa. Et sponsus quidem est Christus, de quo per Psalmistam dicitur: « Tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII). » Et Joannes evangelista: « Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III). » Sponsa vero ejus sancta est Ecclesia, cui per Prophetam dicitur: « Desponsabo te mihi in justitia et sanctitate veritatis (Ose. II). » Et in Cantico canticorum: « Veni, sponsa mea, electa mea (Cant. II). » Thalamus hujus sponsi, uterus intemeratus genitricis fuit. De quo (ut diximus) tanquam sponsus de thalamo suo Christus processit. Venit ergo ad nuptias terreno more celebratas, quia ad conjungendam sibi Ecclesiam, homo inter homines 118.0127D| apparuit. Locus nuptiarum primum in Judaea fuit, ubi Dominus natus, non solum docuit, sed etiam virtutes fecit, et de qua apostoli electi sunt. Celebratores autem nuptiarum primum apostoli fuerunt, de quibus Dominus ait in Evangelio: « Non possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus. Veniet tempus quando auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt (Matth. IX). » Sed quia ad has spirituales nuptias venire nemo potest, nisi prius zelo Dei tactus mala opera respuere, et bona didicerit amare, recte in Cana Galilaeae factae fuisse referuntur. Cana quippe viculus Galilaeae, zelus interpretatur. Galilaea namque transmigratio facta in nostra lingua dicitur. Ex qua interpretatione ostenditur, 118.0128A| quia ille feliciter ad has nuptias discumbit, qui zelo amoris Dei tactus, de terreno amore ad coeleste desiderium transmigraverit, qui possit dicere cum Psalmista: « Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII). » Et cum Apostolo: « Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes, transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu (II Cor. I). » Quod et faciebat Psalmista, qui, cum videret impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani, omnia transitoria nihil computans, incalescens animo, aiebat: « Transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI). » Et bene die tertia post ea quae supra Evangelista commemoravit, factae fuisse referuntur. Tria quippe sunt tempora, ante legem, 118.0128B| sub lege et sub gratia. Quia enim ad conjungendam sibi Ecclesiam non ante legem, non sub lege, sed sub gratia Deus visibilis apparuit, recte die tertia ad nuptias venisse commemoratur. De qua conjunctione Paulus apostolus ait: « Aemulor enim vos Dei aemulatione, despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). » Hinc in laudem Ecclesiae dicitur (Cant. I, II): « Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra; oculi tui columbarum. » Et iterum: « Pulchriores sunt oculi tui vino, et dentes tui lacte candidiores. » Et Joannes in Apocalypsi: « Vidi sanctam civitatem Jerusalem, descendentem de coelo, tanquam sponsam ornatam viro suo (Apoc. XXI). » Vel certe, quia nemo in his nuptiis interesse potest, nisi qui individuam trinitatem 118.0128C| Domini fuerit confessus, recte etiam die tertia ad nuptias venisse narratur. Sive aliter, ad hoc die tertia ad nuptias venire voluit, ut ostenderet quia quicunque in Ecclesia per fidem discumbit, memoriam, voluntatem et intellectum observare a malis debet et exercere in bonis: vel quia tres virtutes principales, scilicet spem, fidem et charitatem in suo opere custodire debet, de quibus ait Apostolus: « Maneat in vobis fides, spes, charitas, tria haec, major autem his est charitas (Rom. XIII; I Cor. XIII). » Ternarius autem numerus perfectus est, propter fidem sanctae Trinitatis. Sive ternarius numerus perfectus est, quia legimus quod, Domino dicente ad Jonam prophetam: « Vade in Niniven civitatem magnam, et dices populo huic: Adhuc quadraginta 118.0128D| dies, et Ninive subvertetur (Jon. III), » illo praedicante, statim rex de solio suo descendit, et praecepit triduanum jejunium facere populo. Quo facto, cessavit populus a nequitia sua, et conversus est ad Dominum, et exaudivit eum Dominus, et cessavit a plaga. « Et erat mater Jesu ibi. » Mater Jesu spiritualiter Synagogam significat, quae dum per oracula prophetarum Deum in mundo venturum praedicavit, quasi de quodam spirituali utero legis nobis Dei Filium genuit.
« Vocatus est autem Jesus et discipuli ejus ad nuptias. » Omnia ergo quae in serie hujus lectionis referuntur, sic juxta litteram accipienda sunt, ut tamen per significationem aliquid nobis demonstrent. 118.0129A| Jam superius per nuptias conjunctionem Christi et Ecclesiae figurari diximus. Quod vocatus Jesus dicitur ad nuptias, per hoc declaratur quia sine testimonio legis et prophetarum in mundo non apparuit. Quasi enim patres sancti et prophetae Dominum ad nuptias vocaverunt, quando non solum eum venturum in mundum praedixerunt, sed etiam ut venire dignaretur pro nostra redemptione, totis votis optaverunt. Vis audire quomodo sit vocatus? audi Isaiam dicentem: « Utinam disrumperes coelos, et descenderes (Isa. LXIV). » Et Psalmista, ejus adventum desiderans, ait: « Domine, inclina coelos tuos, et descende (Psal. CXLIII). » Necnon et ille venerabilis senex jam moriturus, aiebat: « Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX). » Vocati 118.0129B| sunt autem cum eo et discipuli ejus, quia ut firmior auctoritas esset, non solum Domini incarnatio, sed etiam eorum praedicatio praedicta fuit. Sic enim ait Isaias in persona Domini: « Ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit Dominus in signum et portentum Israeli (Isa. VIII). »
« Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. » Nec fortuitu nec casu accidisse putandum est, ut Domino veniente ad nuptias vinum deficeret, sed ideo magis ut occasio miraculi fieret, ut dum aquas in vinum converteret, Deus qui in homine latebat, appareret, ipse scilicet, qui educit panem de terra, et vino laetificat cor hominis. Unde intelligens sancta ejus genitrix jam tempus esse perfectae aetatis, quo per miracula seipsum Dominum 118.0129C| mundo innotesceret, et non filius Joseph, sed Dei et Mariae virginis crederetur, ait: « Vinum non habent. » Spiritualiter autem veniente Domino ad nuptias, vinum defecit, quia meraca illa legis, a prisca sua suavitate et dulcedine desipuerat. Quasi enim vinum sapuit lex temporibus Moysi, Josue, Samuelis et David, et caeterorum qui eam intellexerunt et tenuerunt. Jam vero tempore quo Dominus in mundo apparuit, superstitiosus [ F., superstitionibus] Pharisaeorum excrescentibus, et ab amore Dei Judaeorum populis frigescentibus, ab antiquo suo sapore defecerat, sicut Dominus Judaeis improperando dixit: « Vos estis qui reliquistis mandatum Dei propter traditiones vestras (Matth. XIX). » Quod autem ait mater Jesu ad eum: « Vinum non habent, » vox Synagogae 118.0129D| est Christum ad miracula provocantis.
« Dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi, mulier? » Non putandus est Dominus inhonorasse matrem, qui jubet honorare parentes, sed illi altiora quaerenti quam sola humanitas habeat, ad virtutem Divinitatis contemplandam, ejus mentis oculos sublevavit. Ac si diceret: « Quid humanitati tuae cum miraculo, quod quaeris, commune est, cum virtutes operari divinae virtutis sit? » -- « Nondum venit hora mea. » Quo verbo, non hora fatalis (ut haeretici voluerunt) significatur, sed hora passionis. Ac si diceret: Nondum venit hora passionis, qua vere manifestem quid humanitas possit, quam ex te assumpsi. Quae hora tunc impleta est, quando pandens in cruce, dixit: « Mulier, 118.0130A| ecce filius tuus (Joan. XIX). » Ac si diceret: Ecce quod ex te assumpsi, pati et mori potest; miraculum quod quaeris, sine divinitate operari non potest. Sed cum Dei genitricem mulierem audis appellatam, noli dubitare de ejus virginitate, quia usus Scripturae est, omnes feminas, non solum nuptas, sed etiam innuptas, mulieres appellare, sicut de prima matre omnium Eva, cum formaretur, dictum est: « Aedificavit Dominus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem (Gen. II). » Hanc consuetudinem secutus Apostolus, Dei genitricem, quae virgo ante partum, virgo post partum permansit, mulierem appellavit, dicens: « Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV), » cum sine dubio ex virgine natus credatur. Non enim hoc nomine 118.0130B| corruptio, sed sexus designatur. Ut autem intelligatur, non pietatem a Domino matri negatam, sed ordinem passionis praenuntiatum, recte subditur:
« Dicit mater ejus ministris: Quodcunque dixerit vobis facite. » Intellexit enim in illis Domini verbis, se non esse exasperatam; et ideo fiducialiter ministris imperavit, ut praecepta implerent filii jubentis.
« Erant autem lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. » Hydriae dicuntur vasa, aquae receptui praeparata, tracto vocabulo a proprietate Graeci sermonis, quoniam aqua Graece ὕδωρ vocatur. Quoniam autem secundum purificationem Judaeorum positae referuntur, traditio habebat Judaeorum, 118.0130C| et maxime Pharisaeorum, ut in conviviis et nuptiis vasa cum aqua haberentur, propter purificationem Judaeorum, vel lavationem manuum, vel quidquid necesse esset. Quod ille Pharisaeus in Evangelio indicat, qui ipsum fontem aquae vivae Dominum reprehendere ausus est, quare non esset lotus ante prandium (Marc. VII). Sed quia jam tempus instabat ut ille qui homo purus videbatur, verus Deus esse ostenderetur, recte subjungitur:
« Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. » Quae in vinum conversae sunt. Et quidem poterat Dominus vacuas hydrias implere vino, quoniam antequam essent, creavit ex nihilo, sed prius jussit eas implere aqua, et sic convertit in vinum; quia veniens non aliam 118.0130D| legem dedit, quam per servum suum Moysen dederat, sed ipsam spiritualiter interpretando, in melius commutavit, quia spiritualem intelligentiam, quae in ea latebat, aperuit, sicut ipse ait in Evangelio: « Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V). » Quasi ergo spiritualiter aquam in vinum convertit, quando post suam resurrectionem, cum discipulis ambulans, aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas. Et incipiens a Moyse et prophetis, interpretabatur illis Scripturas in omnibus quae de illo erant. De cujus suavissimo gustu tantum inebriati sunt, ut postea dicerent: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis » de Jesu, « dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV)? » Spiritualiter 118.0131A| autem hydriae corda significant sanctorum, quae continent in se aquam, id est scientiam Scripturarum. Quod enim aqua scientiam Scripturarum significet, testis est Salomon, qui ait: « Aqua profunda sermo ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae (Prov. XVIII). » Quae bene lapideae esse referuntur, quia contra tentationes diaboli firma et fixa sunt praecordia sanctorum, illi lapidi adhaerentium, de quo dicit Petrus apostolus: « Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domus spirituales (I Petr. II). » Quoniam petra (ut ait Apostolus) Christum significat (I Cor. X). Bene autem sex fuisse referuntur, quia sex sunt mundi hujus aetates, in quibus Deus omnipotens hydrias spirituales, id est sanctos viros 118.0131B| ad nostram eruditionem et ablutionem mittere dignatus est. Prima mundi aetas fuit ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem Babyloniae, quinta a transmigratione Babyloniae usque ad adventum Christi in carne, sexta a primo adventu Domini, quo venit redimere mundum, usque ad secundum ejus adventum, quo venturus est mundum judicare. In his ergo aetatibus Deus omnipotens sanctos viros mittere non destitit, qui Spiritu sancto inspirati, aquam divinorum eloquiorum ad aliorum eruditionem effunderent. In prima aetate mundi legimus, quia fecit Deus hominem de limo terrae, ad imaginem et similitudinem suam. Ad cujus solatium vel adjutorium cum vellet 118.0131C| facere mulierem, immisit soporem in eo, et tulit unam de costis ejus, et aedificavit eam in mulierem, et posuit eos in paradiso voluptatis, praecepitque eis, dicens: « De omni ligno paradisi comedite, de ligno autem scientiae boni et mali ne tetigeritis. Quocunque enim die comederitis ex eo, morte moriemini (Gen. II). » Postea vero seducti a serpente, qui erat callidior cunctis animantibus, interdictum fructum ligni non solum tetigerunt, sed etiam comederunt. Et aperti sunt oculi eorum, et ut cognoverunt se esse nudos, fecerunt sibi perizomata de foliis ficorum. Et dum deambularet Dominus in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus inter ligna paradisi. Cumque requireret eum Deus, dicens: Adam, ubi es? Respondit: Audivi, 118.0131D| Domine, vocem tuam, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. Dixitque ei Deus: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quia de ligno de quo praeceperam tibi ne comederes comedisti? Propterea maledicta terra in opere tuo. Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos, sed spinas et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es, quia terra es, et in terram ibis; pulvis, et in pulverem reverteris (Gen. III). Quicunque ergo haec audiens, timuerit transgredi praeceptum Dei, reputans apud semetipsum, et dicens: quia si illis rudibus ac novellis non pepercit Deus, forte nec nobis parcet, si post multos aliorum casus, nostram 118.0132A| neglexerimus salutem, invenit in prima aetate hydriam aqua plenam. At vero, si aliquid altius intellexerit, ut intelligat per Adam qui ex immaculata terra factus est, Dominum Jesum Christum, per Evam, quae de latere Adae dormientis formata est, sanctam Ecclesiam, quae de latere Christi pendentis in cruce formata est, quando « unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua (Joan. XIX); » hydria, quam plenam invenerat aqua, conversa est in vinum. Videamus adhuc in ipsa aetate aliam hydriam aqua plenam. Legimus enim (Gen. IV) quia idem primus homo post peccatum duos filios genuit, Cain scilicet et Abel. Fuit Abel pastor ovium, et Cain agricola. Tollensque Abel de ovibus suis et de adipibus earum, obtulit holocaustum 118.0132B| Domino, Cain autem de frugibus terrae. Et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus; ad Cain autem et ad munera ejus non respexit. Unde iratus Cain et invidia ductus, dixit ad fratrem: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, concurrexit adversus fratrem suum, et occidit eum. Dixitque ei Deus: Ubi est Abel frater tuus? Qui non solum mendose, sed etiam proterve negavit, dicens: Nescio. Nunquid custos fratris mei sum? Dixitque ei Deus: Quid fecisti? Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Vagus et profugus eris omnibus diebus vitae tuae. Quicunque ergo haec audiens, elegerit innocenter et simpliciter vivere 118.0132C| cum Abel, timuerit invidiam vel odium habere erga fratrem, ne forte in maledictione reputetur, cum Cain invenit in prima aetate aliam hydriam aqua plenam. At vero si ad spiritualem intelligentiam animum suum convertit, ut intelligat per Abel Dominum Jesum Christum; per ejus occisionem Domini passionem, per terram, quae aperuit os suum et suscepit sanguinem ejus, sanctam Ecclesiam, quae quotidie in confessione Domini aperit os; per Cain vero homicidam, populum Judaeorum, qui propter invidiam sanguinem Domini fundere non timuit, et propterea vagus et profugus est reputatus: hydria, quam plenam invenerat aqua, conversa est ei in vinum. In secunda aetate legimus quod, praevaricantibus his qui de stirpe Adae descenderant praeceptum Domini, 118.0132D| inventus est Noe vir justus, cui dixit Dominus: « Finis universae carnis venit coram me, et non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, eo quod sit caro. Delebo (inquit) diluvio omnem carnem. Fac ergo tibi arcam de lignis levigatis, et ingredieris eam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum, ut possitis vivere. Te enim inveni justum in generatione hac (Gen. VI). » Qui Domini implens jussionem, per centum annos in arcae fabrica desudavit, et in articulo diei illius ingressus est in arcam ipse et filii ejus, uxor ejus, et uxores filiorum ejus. Pluitque Dominus quadraginta diebus et quadraginta noctibus super terram, et factum est diluvium, mortuaque est omnis caro, in qua erat spiritus vitae. 118.0133A| Postea vero volens scire Noe utrum cessassent aquae, emisit corvum qui non est reversus ad eum. Ac deinde emisit secundo columbam quae vespere reversa est ad eum, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Quisquis ergo haec audiens, elegerit magis salvari cum electis paucis, in exemplum Noe, quam perire cum multis reprobis, invenit in secunda aetate hydriam aqua plenam. Quod si hanc historiam spiritualiter interpretari didicerit, ut intelligat per Noe fabricatorem arcae, Dominum Jesum Christum fabricatorem et rectorem Ecclesiae; per diluvium quod peccatores homines delevit, baptismum, in quo peccata delentur; per corvum qui egressus est et non est reversus, haereticos qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis per columbam; quae ramum olivae virentibus 118.0133B| foliis detulit, unctionem Spiritus sancti, quae fidelibus in baptismo datur: hydria aqua plena, quam habebat, mutata est ei in vinum. In tertia aetate legimus fuisse Abraham virum justum, cui dixit Deus: « Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi (Gen. XII). » Qui obediens Deo statim exivit, nesciens quo pergeret, et cum magis ac magis fide et dilectione in Deum proficeret, dedit ei Deus unigenitum filium per repromissionem in senectute sua, nomine Isaac. Dixitque ei Deus postea (Ibid.): « Tolle unigenitum filium tuum quem diligis Isaac, et vade in terram visionis, atque offeres eum ibi in holocaustum, super unum montium quem monstravero tibi (Gen. XXII). » Qui « consurgens, statim stravit asinum 118.0133C| suum, ducens secum duos pueros, et Isaac filium suum. » Cumque die tertia elevatis oculis vidisset locum procul, quem ostenderat ei Deus, dixit pueris suis: « Exspectate hic cum asino; ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. » Et cum imposuisset ligna supra Isaac filium suum, imposuit eum super aram, « extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium. Et ecce angelus Domini de coelo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. Dixitque ei: Ne extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod timeas Deum, eo quod non pepercisti filio tuo unigenito, propter me. Benedicens benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est in littore 118.0133D| maris. » Conversusque retrorsum, « vidit arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens, obtulit holocaustum pro filio. » Quicunque ergo, haec audiens, cogitaverit in corde suo cum quanto studio debeat Deo obedire, quando Abraham magis voluit Deo obedire quam filio suo unigenito parcere, habet in tertia aetate hydriam aqua plenam. Si vero in hoc facto Abrahae spiritualem intellectum quaesierit, ut intelligat per Abraham Deum Patrem, et per Isaac unigenitum filium ejus, Dominum Jesum Christum, qui est unigenitus Filius Patris, per immolationem Isaac Domini passionem, qui pro nobis passurus, lignum in quo pateretur ipse portavit, in eo vero quod Isaac Domini voce liberatus, et aries pro eo est 118.0134A| immolatus, intellexerit Domini humanitatem passionem sustinuisse, sed divinitatem impassibilem permansisse: hydria, quam plenam habebat aqua, mutata est ei in vinum. In quarta aetate legimus (I Reg. XIX) fuisse David, non solum virum fortem, sed etiam humilem et misericordem. Qui cum, reprobato Saul, electus a Deo esset ad regnandum, persecutionem passus est a Saule in tantum ut eum frequenter occidere vellet. Et cum tradidisset eum Dominus in manus ejus, et posset eum occidere, non solum semel, sed etiam bis tertioque pepercit ei propter Dominum, dicens: « Absit a me, ut mittam manum meam in christum Domini (I Reg. XXVI). » Propter quod regnum Saul destructum est, et regnum David super Israel elevatum. Quod si tu haec audiens, volueris 118.0134B| imitari humilitatem et mansuetudinem David, ut cum inimicis tuis nocere possis, propter Deum dimittas, invenisti in quarta aetate hydriam aqua plenam. At vero si Saul reprobum et invidum, populum Judaeorum, qui Dominum persecutus est, intellexeris, per David Dominum Jesum Christum, qui est fortis et potens in praelio, et Dominus virtutum, et qui pro persecutoribus Judaeis exoravit, dicens (Luc. XXIII): « Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, » et ideo regnum eorum dissipatum est: regnum autem Domini manet in aeternum; quarta hydria, quam plenam inveneras aqua, mutata est tibi in vinum. In quinta aetate legimus (IV Reg. XXV) quod populus Judaeorum praevaricatus est mandatum Domini, derelinquens Deum patrum suorum et 118.0134C| adorans idola, et ideo tradidit eum Dominus Nabuchodonosor regi Chaldaeorum, qui duxit eum captivum in Babyloniam, et Jerusalem civitatem destruxit, ubi, propter vindictam peccati, per septuaginta annos in grandi afflictione fuit. Postea vero misertus eidem populo Deus, suscitavit Jesum filium Josedech sacerdotem magnum, et Zorobabel principem Judaeorum, qui eumdem in Jerusalem reduxit, templumque Domini restauravit. Quod si tu haec audiens, timueris peccare, ne forte aut captivitas, aut qualiscunque temporalis tribulatio propter peccatum tibi accidat, invenisti in quinta aetate hydriam aqua plenam. Si vero ad altiorem intellectum mentem tuam transtuleris, ut intelligas per populum Israeliticum genus humanum; per Nabuchodonosor, qui 118.0134D| populum captivavit, diabolum figurari, per Babyloniam, quae confusio interpretatur, infernum; ubi diabolus genus humanum post praevaricationem captivum traxit; per Jerusalem, quae visio pacis interpretatur, coelestem patriam: per Jesum sacerdotem magnum, Dominum nostrum Jesum Christum, qui factus est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchiscdech (Psal. CIX), qui electos suos de captivitate Babyloniae ad coelestem patriam revocavit: hydria tua, quae prius aquam habebat, conversa est tibi in vinum. In sexta aetate legimus (I Tim. II), quod ipse auctor et redemptor omnium Dominus Jesus Christus, pro hominibus homo factus, octava die circumcisus est, et tricesima tertia post haec die in 118.0135A| templo praesentatus, atque legalis hostia pro eo est oblata, nulla tamen necessitate cogente, sed spontanea voluntate, tantum ut legem adimpleret. Quod si haec tu audiens cogitaveris cum quanta sollicitudine et studio Evangelii debeas observare praecepta, quae per ipsum dicta sunt, quando ipse legem quam per servum dederat, cum tanta diligentia dignatus est observare, invenisti in sexta aetate hydriam aqua plenam, uberiorem et mundiorem omnibus, de qua non solum ablui, sed etiam satiari potes. Si autem altius aliquid in hoc Domini facto intellexeris ut intelligas in eo quod ipse noluit prius in templo materialis aedificii constructo praesentari, quam circumcideretur, et diem purificationis exspectare, cum non indigeret: quia nos non possumus spiritualiter Ecclesiae 118.0135B| Dei sociari, nec corporis et sanguinis Christi participes fieri, nisi prius per baptismum fuerimus ab originali peccato mundati: hydria quam aqua plenam habebas, mutata est tibi in vinum bonum. Quod si adhuc aliquid sacratius perscrutari volueris, ut intelligas in eo quod Dominus Jesus Christus prius voluit circumcidi quam in templum intraret: quia nos in templo aeternae beatitudinis, quod est in coelo, ubi sine fine laus Dei canitur, nequaquam intrabimus, nisi in praesenti vita per confessionem, eleemosynas et caetera bona opera fuerimus purificati, et omni custodia cor nostrum servaverimus, ut dignam Deo hostiam in coelo offerre mereamur: hydria, quae versa erat in vinum bonum, commutata est in vinum meracissimum, in tantum ut, hujus suavissima dulcedine 118.0135C| spiritaliter inebriatus, cum propheta dicere possis: « Et calix tuus inebrians quam praeclarus est! » (Psal. XXII.) Et iterum: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). » Et rursus: « Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt, et inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV). » Hoc vinum desiderabat ille qui dicebat in Canticis canticorum: « Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis (Cant. I). » Quicunque ergo per singulas aetates exempla sanctorum considerans, bene vivere et spiritaliter didicerit intelligere eorum doctrinam, in singulis aetatibus inveniet hydrias, de quarum haustum et ablui et satiari possit. Pulcherrime autem 118.0135D| mentibus sanctorum convenit, quod de iisdem hydriis dicitur: « Capientes singulae metretas binas vel ternas. » Μέτρον enim Graece, Latine mensura dicitur trium modiorum. Non enim dicit, quia aliae capiebant binas, et aliae ternas, sed singulae capiebant metretas binas vel ternas. Cum enim sancti viri, Patris et Filii mentionem tantum faciunt, quasi binas vel ternas metretas capiunt. At vero cum Patris et Filii et Spiritus sancti simul mentionem faciunt, iidem ipsi ternas metretas capiunt. Quasi enim binas metretas David spiritualis hydria capiebat, cum de Patre et Filio loquebatur, dicens: « Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII). » Quasi ternas idem ipse capiebat, cum dicebat: « Verbo Domini coeli firmati 118.0136A| sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXV). » Binas metretas Dominus ostendit in Evangelio, cum dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Ternas ostendit, cum alibi ait: « Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). » Doctores autem sancti, id est spiritales hydriae, ternas accipiunt metretas, cum individuam Trinitatem aliis praedicant credendam; binas, quando dilectionem Dei et proximi suis auditoribus commendant. Ministri autem qui eas implesse dicuntur, apostolos significaverunt vel doctores Ecclesiae, per quorum doctrinam haustum sapientiae mundus accepit, de quibus bene dicitur: « Et impleverunt eas usque ad summum. » Quia nullum tempus ab initio saeculi vacuum fuisse 118.0136B| ostenderunt ab eruditione fidelium, quo sine verbis, sine exemplis spiritualem doctrinam non patefacerent. Sive certe eas usque ad summum impleverunt, quia majorem perfectionem ostenderunt esse per gratiam Novi Testamenti quam per Vetus, quoniam doctrina Evangelii, quam illi praedicaverunt, totum mundum complevit: vel quia in operibus sanctorum nihil de imperfectione ad ostendendum nobis magistri Ecclesiae reliquerunt.
« Et dicit eis Jesus: Haurite nunc et ferte architriclino. Et tulerunt. » Architriclinus dicitur princeps triclinii, quia ἀρκός Graece, Latine dicitur princeps; triclinium autem est domus tres ordines habens. Possumus quoque ad litteram hunc architriclinum, aliquem ex majoribus Judaeorum accipere, 118.0136C| qualis erat Nicodemus vel Gamaliel, sive discipulus ejus tunc Saulus, postea vero Paulus. Spiritaliter vero sicut per architriclinum magistri Ecclesiae designantur, sic per triclinium ipsa Ecclesia exprimitur, quae tres habet ordines, conjugatorum, continentium atque virginum. Jussit autem Dominus architriclino vinum ex aqua factum dare, quia illis spiritualis doctrina commendatur, quia sciunt discernere inter Vetus et Novum Testamentum, id est inter legem et Evangelium.
« Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset: ministri autem sciebant qui hauserant aquam, vocat sponsum architriclinus. » Iste sponsus, juxta litteram, ut quidam tradunt, accipitur Joannes apostolus: qui cum 118.0136D| nuptias fecisset, viso miraculo Domini, relinquens nuptias, virgo eum secutus est, unde et dilectus Domini dicitur. Spiritaliter vero idem sponsus ipse Christus intelligitur. « Et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. » Doctorum est discernere, quantum distet inter legem et Evangelium, et inter litteram occidentem et Spiritum vivificantem, et inter bonum et malum, sic architriclinus inter vinum discretionem habuit et aquam. Quoniam quantum distat inter aquam et vinum, tantum distat inter legis litteram et spiritualem Evangelii gratiam. In Domini ergo praesentia ipsa elementa mutata sunt, quando lex 118.0137A| carnalis ipso interpretante spiritaliter est intellecta, in tantum, ut quicunque hanc dulcedinem gustaverit, admiretur et dicat: Omnis homo primum bonum vinum ponit.
« Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae. » Pulchre ergo Dominus initium signorum suorum hoc miraculo voluit consecrare, ut aquas mutaret in vinum, ut dicant fideles quia non aliam legem venit docere, nisi quam per servum suum Moysen dederat, sed ipsam spiritualiter interpretando in melius commutare. Bene autem dicitur: « Et manifestavit gloriam suam. » Manifestavit, videlicet per hoc signum quod ipse esset rex gloriae et Dominus virtutum, et ipse esset sponsus Ecclesiae: manifestavit quod ipse esset qui cuncta ex nihilo 118.0137B| potuit creare, qui etiam quando voluit, elementa potuit immutare. Quod vero subditur: « Et crediderunt in eum discipuli ejus. » Non putandum est quod tunc primum in eum crediderint, maxime cum ab illo ad nuptias vocati esse dicantur: sed qui prius crediderant, viso miraculo, firmius crediderunt, et quem antea hominem credebant, hoc signum videntes, Deum verum et hominem esse crediderunt.
HOMILIA XIX. DOMINICA III POST EPIPHANIAM. (MATTH. VIII.) « In illo tempore, cum descendisset Jesus de monte, secutae sunt eum turbae multae, » et reliqua. Superius evangelista narravit qualiter Dominus sedens in monte, ordinem octo beatitudinum 118.0137C| tradidit, dicens: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V), » et caetera quae sequuntur. Et ut vera esse crederent quae in verbis audierant, consequenter miraculum adjungere curavit, dicens: « Et descendente eo de monte, secutae sunt eum turbae multae. » Ubi spiritualiter montem, in quo Dominus sedit, coelum intelligere possumus, in quo cum Patre mansit, et manet semper aequalis. Tunc autem de monte descendit, quando propter nos et propter nostram salutem in convalle plorationis veniens, humanitatem nostram assumpsit, ut qui invisibilis erat in suis, visibilis appareret in nostris: et quem non poteramus videre in sua altitudine, saltem cognosceremus in nostra infirmitate. Unde juxta congruam rationem, soli discipuli in monte ad eum 118.0137D| accesserunt, sed, eo descendente de monte, multae turbae secutae sunt eum: quia ante suam incarnationem notus in Judaea tantum erat Deus, et Israel magnum nomen ejus: at vero, postquam usque ad nostram humanam naturam assumendam descendit, protinus per fidem multae turbae eum secutae sunt nationum. De quibus olim Isaias praedixerat, dicens: « Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et sublimis erit valde. Et venient ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Dei nostri (Isa. II). » Et Psalmista: « Omnes gentes quascunque fecisti, venient et adorabunt coram te, 118.0138A| Domine, et glorificabunt nomen tuum in aeternum (Psal. LXXXV). » Hanc quoque turbam videbat Joannes in Apocalypsi, qui cum ex singulis tribubus Israel duodecim millia signatos describeret, adjunxit: « Post haec vidi turbam magnam quam nemo poterat dinumerare, ex omnibus populis, tribubus et linguis (Apoc. VII). » Sequuntur autem turbae Dominum, quando ejus vestigia humanitatis imitantur fideles. Sequi enim Dominum, imitari est, sicut ipse dicit: « Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). » Et iterum: « Qui vult venire post me abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX). »
« Ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. » Si quis in hoc loco solam litteram attendat, non parvam fidem 118.0138B| habuisse leprosus iste cognoscitur. Deum enim non dubitavit, quem supplex adoravit. Nec de ejus dubitavit potestate, cum solam requisivit voluntatem, dicens: « Domine, si vis, potes me mundare. » Unde fides protinus effectum consecuta est, nam sequitur:
« Et extendens Jesus manum, tetigit eum dicens: Volo, mundare. » Ubi cum magna appareat Domini potestas, non minor ejus declaratur humilitas. Leprosum enim, quem lex extra castra ejiciebat, quem scribae et Pharisaei vix respicere dignabantur, ille tangere non recusavit, qui eum mundare poterat sine tactu, ostendens quia ejus tactus salus est credentibus. Quaeritur quare Dominus leprosum tetigerit, cum lex praecipiat eum non tangere? Primum, ut humilitatis et compassionis exemplum nobis ostenderet, 118.0138C| nec despiciendos proximos propter debilitates aliquas declararet. Deinde, ut non servum, sed Dominum legis se esse ostenderet, qui cum secundum legem ambularet, etiam supra legem quoscunque vellet, mundaret. Quod autem ait: « Volo, mundare, » non simul jungendum est et legendum, Volo mundare, ut quidam Latinorum putaverunt, sed prius dicendum « Volo, » deinde inferendum est « mundare. » Ad singula ergo verba leprosi singula Dominus respondit. Leprosus enim dixerat: « Domine, si vis. » Dominus respondit: « Volo. » Leprosus dixerat, « Potes mundare. » Dominus respondit, « Mundare, » imperativo scilicet modo. « Et confestim mundata est lepra ejus. » Inter dicere autem Domini 118.0138D| et facere, nulla est differentia: « Dixit enim et facta sunt, mandavit et creata sunt (Psal. XXXII). » Allegorice autem leprosus iste genus designat humanum, quod tunc lepram peccati incurrit, quando praeceptum Domini in paradiso contempsit. Unde bene, juxta evangelistam, non solum leprosus, sed etiam plenus lepra fuisse describitur: quoniam veniens Dominus in carne, invenit genus humanum variis erroribus et iniquitatibus inquinatum. Sed Domino de monte descendente, id est in carne apparente, leprosus ei occurrit: quia intellexit genus humanum tam ex Judaeis quam ex gentibus iniquitatis lepra pollutum, aliter mundationem animae se non posse accipere, nisi per ejus fidem qui peccatum non fecit, nec inventus 118.0139A| est dolus in ore ejus, teste Apostolo qui ait: « Non est distinctio Judaei et Graeci. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu (Rom. X). » Sed Dominus, qui salutem conferre venerat, non dedignatus est tangere leprosum, ut eum ad salutem proveheret. Quasi enim leprosum tangendo curavit, quando per hoc, quod nostrae carnis similitudinem assumpsit, a peccatis animae nos liberavit. Et qui verbo leprosum curare poterat, tangendo curare maluit: quia per hoc quod morticinum nostrae carnis suscepit, a peccatorum contagione nos purificavit, ostendens seipsum esse de quo per Isaiam fuerat prophetatum: « Vidimus eum non habentem speciem, neque decorem, et desideravimus 118.0139B| eum despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem. Et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, attritus est propter scelera nostra (Isa. LI). » Hinc et apostolus Petrus ait: « Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus, cujus livore sanati sumus (I Petr. II). »
« Et ait illi: Vide nemini dixeris, sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. » Quid est enim quod Dominus, qui alibi sanato homine a legione daemonis praecepit, 118.0139C| dicens (Marc. V): « Vade in civitatem ad tuos, et annuntia eis quanta tibi fecerit Deus, » nunc autem leproso curato dicit: « Vide nemini dixeris? » Nos nimirum in hoc facto instruit, quos frequenter inanis gloria tentat, ostendens etiam in bono opere jactantiam esse fugiendam. Si enim ille, qui ut Filius Dei jactantiam non timebat, miraculum suum occultare praecepit, multo magis nos quos vana gloria subrepit jactantiam cavere debemus, ut secundum quod ipse ait: « Nesciat sinistra tua quid faciet dextera tua (Matth. VI). » Hinc iterum admonet, dicens: « Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et, clauso ostio, ora Patrem tuum, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Ibid.). » in eo vero quod ait « Vade, ostende te sacerdoti, » 118.0139D| considerandum est, quod nullos alios Dominus, quibus corporaliter sanitatem praestitit, ad sacerdotes misisse legitur, nisi tantum leprosos, quod non solum hic fecisse legitur, sed etiam alibi, quando decem viris leprosis sibi occurrentibus et clamantibus « Jesu praeceptor, miserere nostri, » praecepit, dicens: « Ite, ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII), » quod ob varias causas eum fecisse credimus. Primum ut sacerdotibus honorem deferret: secundo, ne contradictor legis videretur: quia legis praeceptum erat, ut si quis a lepra mundatus esset, veniret ad sacerdotem: tertio, ut sacerdotum animos ad suam crudelitatem provocaret, et non credentibus omnem excusationem auferret. Et videntes leprosum mundatum, si 118.0140A| crederent in mundatorem, salutem invenirent: si autem credere nollent, inexcusabiles essent. Unde bene dicitur: « In testimonium illis, » id est sacerdotibus. Aliter per montem, in quo Dominus discipulos docuit, sublimior doctrina accipitur, ubi soli discipuli accesserunt: quia illi in spiritualibus rebus sunt instruendi, qui per diuturnam meditationem eas capere possint. Qui autem parvuli sunt in sensu et terreni in fide, quasi in convallibus sunt instruendi, id est in apertioribus sententiis monendi. Unde cum in montibus discipulos docuit, et in convallibus leprosum curavit, ostendit in praedicatione juxta capacitatem auditorum, formandum esse sermonem doctorum. Non enim propter perfectos deserendi sunt imperfecti, sed potius cum illis corrigendi atque 118.0140B| tolerandi. Qui enim tales sunt, ut cum apostolis audire possint: « Vobis datum est nosse mysterium regni Dei (Luc. V), » altius et profundius in allegoriarum typis et figuris sunt instruendi. Qui autem parvuli sunt sensu, sola littera sunt instruendi, quod etiam Dominus alibi suo exemplo nos instruit, quando cuidam dicenti (Matth. XIX): « Magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? » quasi in convalle posito respondit, dicens: « Mandata nosti: Non occides. Non adulterabis. Non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui, » etc. Sed illo respondente: « Haec omnia custodivi a juventute mea, » protinus montem perfectionis ostendit, subjiciens: « Adhuc unum tibi deest: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da 118.0140C| pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me. » Et quia hunc montem difficile ascendunt, qui amore divitiarum sunt onerati, abiit ille tristis, eo quod multas haberet possessiones. Hujus quoque exemplum Paulus Apostolus secutus, quasi cum quibusdam in convallibus morabatur, quibus dicebat: « Ego vobis, fratres, non potui loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). » Quasi cum aliis montem ascenderat quibus dicebat: « Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II). » Moraliter autem leprosus iste qui Domino de monte descendente occurrit, unumquemque significat peccatorem. Sicut enim lepra varium exprimit colorem in cute, sic peccatum varias habet 118.0140D| species in mente. Qui enim adulterium, homicidium, furtum, rapinam, sacrilegium, et his similia perpetrat, quasi leprosam in anima cutem demonstrat. Talis si vult mundationem recipere, debet Domino occurrere, id est, cum lacrymis et gemitibus se peccatorem cognoscere, et Domini misericordiam compuncto corde exorare, dicens cum Propheta: « Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi et malum coram te feci (Psal. L): » Et iterum: « Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non abscondi. Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem 118.0141A| peccati mei (Psal. XXXI). » Nec debet desperare veniam, si dignam non neglexerit agere poenitentiam. Nam quantum misericors sit Dominus erga peccatores conversos, manifestatur cum subditur: « Et extendens Jesus manum tetigit eum, dicens: Volo, mundare. » Et quia verus est medicus, qui non venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX), recte leprosum tetigisse dicitur. Manus enim Domini in Scripturis aliquando majestatis suae potentiam, aliquando Incarnationis mysterium significat. Potentiam majestatis significat, ut ait Psalmista: « In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum (Psal. XXX). » Incarnationis mysterium, ut idem alibi ait: « Emitte manum tuam de alto (Psal. CXLIII). » Vult enim Deus mundare leprosum, 118.0141B| quia, ut ait Apostolus, « Neminem vult perire, sed omnes ad agnitionem veritatis converti (I Tim. II). » Unde ipse per Prophetam ait (Ezech. XVIII): « Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat. » Et iterum: « Peccator quacunque die conversus fuerit, » et reliqua. Et in Evangelio: « Dico vobis, gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). » Nec eget Dominus spatio annorum vel longitudine temporum in poenitentia, sed cor contritum et humiliatum Deus non spernit: quia non nocent mala praeterita, si non placent. Primum autem tetigit leprosum, et postmodum mundavit, quia prius mentem nostram per suam gratiam ad poenitentiam agendam inflammat, et postmodum digne petentibus, 118.0141C| quod peccavimus per misericordiam relaxat. Sed quia ipsa peccata vice Domini sacerdotibus confiteri debemus, et ad eorum consilium poenitentiam agere, recte subjungitur: « Vide nemini dixeris, sed vade, ostende te sacerdoti, » etc. Forte etiam sunt nonnulli, qui sufficere sibi credunt, quod soli Deo compuncto corde peccata sua confiteantur, nec ea esse necesse sacerdotibus confiteri, tantummodo ut a malis suis operibus cessent. Quorum opinio si vera esset, nequaquam Dominus leprosos, quos per semetipsum mundaverat, ad sacerdotes misisset. Denique si peccata non essent sacerdotibus confitenda, et ad eorum judicium excutienda, Paulum quem in via fuerat allocutus, nequaquam Ananiae sacerdoti destinaret, dicens: « Vade in civitatem, et ibi dicetur tibi 118.0141D| quid te oporteat facere (Act. IX). » Quod enim confitentibus peccata sua sacerdotibus multum prosit, probat Jacobus apostolus, dicens: « Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jacob. V). » Et Joannes: « Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est Deus, ut dimittat peccata nostra, et emundet nos ab omni peccato (I Joan. I). » Quod etiam in Veteri Testamento figurate demonstratur, quando tale de leprosis praeceptum Moysi a Domino dicitur, sic enim scriptum est: Et locutus est Dominus ad Moysen (Lev. XIII): Vir in cujus cute varius color apparuerit, veniat ad sacerdotem et ostendat se illi: qui recludet eum in domo separata seorsum per septem dies, et post 118.0142A| septem dies intuitus eum, si viderit crevisse lepram, addat alios septem dies. Post quatuordecim vero dies iterum intuitus eum, si viderit adhuc crescere lepram, sciat quia lepra perseverans est, et tunc judicet eum leprosum, et ejiciat eum extra castra; qui manebit intonsa barba, operto capite, scissa veste, aperto ore, immundum se judicans omni tempore separationis suae. Si autem mundatus fuerit, qui hujusmodi sustinet passionem, veniat ad sacerdotem et offerat pro emundatione sua tortam panis et sextarium olei ad luminaria concinnanda, et offerat duos passeres vivos, unum pro peccato et alterum in holocausto. Quae omnia qualiter nunc in Ecclesia spiritualiter fieri conveniant, breviter nunc commemoranda sunt. Lepra enim (ut diximus) peccatum 118.0142B| significat; in cujus ergo cute lepra apparuerit, id est, in cujus anima peccatum fuerit, veniat ad sacerdotem, locum leprae ostendens, id est, peccata sua humiliter ei confiteatur. Qui sacerdos recludat eum in domo separata seorsum per septem dies, id est omni tempore vitae suae, quae per septem dies volvitur, poenitendum insinuet: et post septem dies intuitus eum, si viderit crevisse lepram, addat alios septem, id est, ubi iteratur peccatum, augeatur poenitentiae modus. Quoniam districtius judicandi sunt, qui per consuetudinem peccant, quam illi qui subito cadunt. Post quatuordecim vero dies iterum intuitus eum, si viderit adhuc crescere lepram, id est, si peccatum in consuetudinem viderit venire, sciat quia lepra perseverans est. Maneat autem extra castra, 118.0142C| vel corpore ab Ecclesia separatus, vel a consortio sanctorum se in mente indignum judicet. Habeat intonsam barbam, ut sic squalorem poenitentiae etiam in ipso vultu ostendat. Operto capite, quia ab officio praedicationis cessare debet, qui publice poenitet. Maneat autem aperto ore, scissa veste, id est, per confessionem suam patefaciat conscientiam. Si autem sanatus fuerit, qui hujusmodi sustinet passionem, veniat ad sacerdotem, et offerat pro emundatione sua tortam panis, videlicet dulcedinem charitatis quibuscunque potest impendat, non solum amicis, sed etiam inimicis. Et pulchre per tortam panis dulcedo charitatis designatur, quia, sicut in vita hominis principalis est panis: sic inter omnes virtutes principalis est charitas. Offerat etiam et sextarium 118.0142D| olei, id est misericordiae viscera indutus, in se peccantibus clementer ignoscat: et hoc ad luminaria concinnanda, ut sicut plures peccando suo destruxit exemplo, ita emendatius vivendo, sua satisfactione multos reaedificet. Offerat quoque duos passeres vivos, id est, corpus et animam suam divinae servituti subjiciat, ut sicut exhibuit membra sua servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita serviat justitiae in sanctificationem. Sive certe offerat duos passeres vivos: id est, duo genera compunctionis, timoris scilicet et amoris. De quibus recte dicitur: Unum pro peccato, et alterum in holocausto, id est in sacrificio, quod offerebatur pro peccato, unum: et in gratiarum actione: ubi non pro timore peccati, 118.0143A| sed pro amore Dei et desiderio offerebatur: alterum, quia omnis peccator prius timore compungitur, et post amore.
« Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. » Post curationem leprosi venitur ad aliud miraculum, in quo non solum Domini virtus apparet miranda, sed etiam centurionis humilitas imitanda. Sed primum quaerendum est quare dicat Matthaeus centurionem ad Dominum accessisse, cum Lucas referat quod non ipse venerit, sed seniores Judaeorum pro se miserit. Sic enim scriptum est in Luca (Luc. VII): Centurionis cujusdam servus erat moriturus, qui erat ei pretiosus. Et cum non auderet accedere 118.0143B| ad Jesum, misit seniores Judaeorum, qui venirent ad eum, dicentes: Domine, dignum est, ut hoc illi praestes. Diligit enim gentem nostram, nam et synagogam ipse aedificavit nobis. Non ergo putandi sunt contraria evangelistae sensisse, sed unus describit voluntatem, alter opera. Quod enim Matthaeus ipsum accessisse dicit, intentionem illius descripsit, quia voluntate accessit. Quod vero ait Lucas, quod non ipse venerit, sed seniores Judaeorum pro se miserit, humilitatem ostendit centurionis, et quemadmodum secundum litteram factum sit. Quia cum esset gentilis, non per seipsum ad Dominum corporaliter ausus est accedere. Sed quid ei Dominus responderit, audiamus:
118.0143C| « Et ait illi Jesus: Ego veniam et curabo eum. » In quibus verbis nostra superbia confunditur, si ad hanc lectionem cum alia Evangelii conferamus. Legimus enim alibi in Evangelio secundum Joannem (Joan. IV), quod erat quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum. « Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit et rogavit eum, ut descenderet et sanaret filium ejus. Incipiebat enim mori. Et dixit ei Jesus: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Et ille: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Cui dixit Jesus: Vade, filius tuus vivit. » Quid est ergo quod Dominus ad filium reguli rogatus ire noluit, et ad servum centurionis etiam non rogatus ire paratus fuit? Quis enim ignorat majoris potestatis regulum 118.0143D| quam centurionem? Nostra in hoc facto, ut diximus, superbia confunditur, qui in hominibus non naturam, sed potentiam consideramus. Quos enim potentes cernimus, metuimus, veneramur et honoramus. Quos autem pauperes, contemnimus, negligimus et despicimus. At vero Filius Dei, qui de coelo venit in terram ut superbiam fugiendam, et humilitatem amandam, atque naturam hominis diligendam ostenderet, ad filium reguli rogatus ire noluit, et ad servum centurionis, etiam cum non rogaretur, ire paratus fuit. Excelsus enim Dominus humilia a prope respicit: alta autem, id est superba, a longe contemnit (Psal. CXXXVII), quoniam, sicut Petrus apostolus de eo testatur, « Non est personarum acceptor Deus, 118.0144A| sed in omni gente qui operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). »
« Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. » Magna haec centurionis declaratur fuisse fides, sed non dispar comprobatur humilitas. In opere hujus centurionis, tres imitabiles virtutes nobis ostenduntur, humilitas scilicet, fides et prudentia. Magnam enim habet humilitatem, qui, dicente Domino: « Ego veniam et curabo eum, » indignum se judicans, respondit: « Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. » Perfectam autem habuit fidem, quia, cum esset gentilis, solo verbo Dominum credidit posse puero reddere sanitatem, dicens: « Tantum dic verbo, et sanabitur 118.0144B| puer meus. » Nisi enim illum omnipotentem fidenter crederet, nequaquam pro servuli sui prosperitate rogaturus, ad eum accessisset. Habuit etiam non parvam prudentiam, cum eum quem corporaliter ambulantem vidit, ubique per divinitatem esse praesentem intellexit. Nec charitas in eo defuisse credenda est, quia cum multi pro sua, suorumque filiorum ac charorum salute ad Dominum rogaturi accederent, ille pro servi tantum sanitate. Unde adhuc in fidei constantia perseverans subjunxit, dicens:
« Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alio Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. » Ac si diceret: Si ego qui homo sum sub potestate principis, habeo sub me milites, et dico huic, Vade, 118.0144C| et vadit: et alio, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit: quanto magis tu, cum sis Deus, ubique totus, ubique praesens, ubique potens, si dixeris infirmitati, Recede, nonne recedet? Si dixeris sanitati, Veni, nonne veniet? Et ideo non est te necesse corpore eundo fatigari, qui solo verbo potes curare. Spiritualiter autem per hos subjectos centurionis naturales virtutes, in quibus quidam gentilium pollebant, intelligere possumus, ut est, non adulterari, non furtum facere, non rapere, non occidere, inopis misereri, miseris subvenire, et his similia. Unde de Cornelio gentili legimus (Act. X), quod erat vir justus et bonus, faciens eleemosynas cum omni domo sua plebi, ac timens Deum. Vel certe per hos subjectos centurionis, bonas malasve cogitationes, 118.0144D| quae cordi nostro non desunt, possumus accipere, quas nobis subjectas habere debemus: ut si dixerimus malis, Recedite, recedant: bonis, Venite, et veniant, et cum illis condelectemur. Servo autem nostro, id est corpori, dicamus, Fac hoc et faciet, id est, imperemus ut ea quae sunt Spiritus Domini perficiat, juxta illud Apostoli: « Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). »
« Audiens autem Jesus, miratus est. » Admirabatur Dominus fidem centurionis, quam cordi ejus mirabiliter administrabat, non quod aliquid ei mirandum esset, qui cuncta operatur mirabiliter, sed ut eumdem nos mirari debere doceret. Cujus 118.0145A| fidem Dominus admirans, pariter et collaudans:
« Sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. » Quod non de patriarchis et prophetis dicit, quondam se videntibus, et si Israel videns Deum interpretatur: sed de Israel carnali, id est populo Judaeorum, vel de illis qui praesentes erant, inter quos signa et miracula faciebat, quibus verbum vitae annuntiabat, quod etiam recipere nolebant. Quia non sic cito crediderunt, quomodo centurio. Unde pulchre in centurione non solum fides gentium collaudata est, sed etiam praefigurata, cum dicitur:
« Dico autem vobis quod multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. » Per orientem et occidentem 118.0145B| quatuor mundi partes designantur, atquibus ex omnibus gentibus erant in fide, non solum per praedicationem apostolorum, sed etiam eorum successorum. De quibus per Psalmistam dicitur: « Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, de regionibus congregavit eos; a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari (Psal. CVI). » Quod autem per praedicationem apostolorum multi ad fidem, ut diximus, vocati sunt, idem Psalmista alibi demonstrat, cum dicit: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Rom. X). » Et iterum. « Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Psal. XVIII). » Vel certe, ut quidam volunt, ab oriente venerunt Hebraei, quia primi Dominum cognoverunt, ab occidente 118.0145C| gentiles, quia ultimi Dominum perceperunt. Aliter, ab oriente venerunt, quia, Deo protegente, nulla criminalia peccata commiserunt: ab occidente, qui, post multa flagitia perpetrata, ad omnipotentem Deum convertuntur. Vel, ab oriente, qui ab ipsa infantia vel pueritia Deo servit: ab occidente, qui in senectute vel decrepita aetate ad Dei servitutem convertitur. Recumbere autem cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum, est in fide patriarcharum gentes requiescere, et illum credere venisse, quem sancti patriarchae venturum prophetaverunt. Terri bilis autem de Judaeis praedicitur sententia, cum dicitur:
« Filii autem regni hujus ejicientur in tenebras exteriores. » Filios regni Judaeos dicit, qui merito 118.0145D| filii regni appellantur, quia pro amore regni terreni, coelestem regem credere noluerunt, dicentes Pilato: « Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX). » Et iterum regnum terrenum eligentes, et coeleste respuentes, dixerunt: « Quid faciemus, quia hic homo multa signa facit? si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem (Joan. XI). » Nam Judaei sub potestate Romanorum erant constituti, et ideo hac occasione decepti, timebant, ut si a Romanis rex novus in Judaea regnare audiretur, debellarentur et a regno ejicerentur. Ergo quia Judaei magis terrenum regem quam coelestem dilexerunt, non solum coelestem, sed etiam terrenum perdiderunt. Quoniam 118.0146A| dispersi de gente in gentem, et de regno ad populum alterum, relicti sunt sine Deo, sine lege, sine duce, sine sacerdote. Sicut enim filii Dei vocantur, qui magis Deum quam mundum diligunt, sic filii regni dicuntur, qui in amore terreni regni radices cordis perseverabiliter plantaverunt. Ubi autem tales mittendi sint, manifestatur, cum subjungitur: « Ejicientur in tenebras exteriores. » In quo loco considerandum, quia, cum tenebrae semper sint interiores et non exteriores, in tenebras exteriores mittuntur post mortem, qui in tenebras interiores, id est in caecitate mentis, se concluserunt dum viverent. Quaeritur autem quare dicantur tenebrae exteriores, cum semper sint interiores, sicut clauso ostio domus intrinsecus tenebrae sunt, extrinsecus autem lux. Ad 118.0146B| quod dicendum, quia tenebrae interiores caecitas mentis dicuntur: exteriores vero poenae infernales, quae extra nos sunt. Nam in inferno interiores sunt, sed illi qui illic patiuntur, in tenebras exteriores, id est in infernales poenas mitti dicuntur. Quid autem ibi missi patiantur, demonstratur, cum subinfertur: « Ibi erit fletus et stridor dentium. » Oculi enim prae nimio fumo solent lacrymari, et dentes prae nimio frigore stridescere. Cum ergo ait: « Ibi erit fletus et stridor dentium, » ostendit per metaphoram membrorum, quia reprobi in poena et frigus inaestimabile, et calorem intolerabilem sustinebunt, sicut per beatum Job dicitur: « Ad calorem nimium transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. Obliviscatur ejus misericordia. Dulcedo illius vermes 118.0146C| (Job. XXIV). » Si quis autem de resurrectione sui corporis dubitat, ipsam per hunc locum fieri intelligere valet. Oculi enim carnei sunt, et dentes ex ossibus. Igitur cum dixit, « ibi erit fletus et stridor dentium, » in eadem effigie, qua in praesenti saeculo manemus, ostendit nos in futuro resurrecturos. Unde alibi beatus Job dicit: « Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et non alius, et oculi mei conspecturi sunt (Job. XIX), » id est, non alia figura pro me, sed ego ipse eum videbo. Quam etiam Dominus, cum post suam resurrectionem loqueretur discipulis, ostendit, dicens (Luc. XXIV): « Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse 118.0146D| sum. » Et iterum: « Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. »
« Et dixit Jesus centurioni: Vade, sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer ex illa hora. » Hic considerandum est quantum unumquemque propria fides adjuvet, quando tantum profuit aliena. Propter fidem enim centurionis, reddita est puero sanitas. Fides namque magna est virtus, et, ut ait Apostolus, « sine qua impossibile est placere Deo (Hebr. XI). » De qua etiam per Habacuc prophetam dicitur: « Justus autem meus ex fide vivit (Hab. II), » quam Dominus discipulis commendans, ait: « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, diceretis monti huic, Transi hinc, et transiret: arbori moro, Eradicare et 118.0147A| transplantare in mare, et obediret vobis (Luc. XVII). » Et quia in centurione gentili, gentium fides est praefigurata, recte iste qui sic perfecte credidit, centurio ab evangelista appellatur. Centurio enim dicitur, quod sub se centum habeat milites. Centenarius quippe numerus perfectus est, qui de laeva transit in dexteram, et circulum exprimens, fit in modum coronae, illam coronam exprimens, quam milites Christi pro spirituali certamine percepturi sunt, quorum unus loquebatur, dicens: « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De reliquo, reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV). »
Homilia XX
[recensere]HOMILIA XX. DOMINICA QUARTA POST EPIPHANIAM. 118.0147B|
(MATTH. VIII.) « In illo tempore, ascendente Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. Et ecce motus magnus factus est in mari, et reliqua. » In hujus lectionis serie utriusque suae naturae veritatem Dominus Jesus Christus dignatus est commendare, divinam scilicet et humanam. Quasi enim homo navem ascendit, sed quasi Deus mare conturbavit: quasi homo in nave dormivit, sed quasi Deus ventis et mari imperavit. Nec ideo navis officium assumpsit, ut non posset mare siccare, sicut quondam coram filiis Israel fecerat: vel super fluctus maris ambulare, qui etiam Petro, ut super fluctus ambularet, tribuit: sed quae hominis sunt egit, ut verum hominem pro nobis factum se esse insinuaret. Allegorice 118.0147C| autem navis, quam Dominus ascendit, vexillum crucis significat. Quasi enim navem ascendit, quando pro nostra liberatione in ligno crucis se elevari permisit, sicut ipse Judaeis dixit: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc scietis quia ego sum (Joan. VIII). » Unde bene Marcus prope solis occasum eum navem ascendisse commemorat, ut passionis ejus sacramentum insinuaret, de quo per prophetam dicitur: « Sol cognovit occasum suum (Psal. CIII). » Secuti sunt eum discipuli ejus, quia vestigia ejus passionis sunt imitati. Sequi enim Dominum, imitari est, sicut ipse dicit: « Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). » Et iterum: « Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX). » Sed Domino 118.0147D| navem ascendente,
« Motus magnus factus est in mari, » quia, illo in cruce pendente, commotio facta est in populo Judaeorum. Quasi enim mare tumebat, quando Judaeorum populus fremendo clamabat: « Crucifige, crucifige (Joan. XIX) » talem. Tantum autem motus maris praevaluit, « ut navicula operiretur fluctibus. » Quia in tantum excrevit persecutio Judaeorum, ut ipse princeps apostolorum Christum negaret, et ipse et alii propter metum Judaeorum in conclavi residerent. « Ipse vero dormiebat: » quia resurrectionis suae potentiam usque in triduum differebat. Et pulchre mors Christi somno comparatur, quia nemo tam facile excitatur a somno, quam ille resurrexit 118.0148A| de sepulcro. De qua dormitione ipse per prophetam dicit: « Ego dormivi et soporatus sum, et exsurrexi (Psal. III). »
« Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. » Non ut aliquid in resurrectione eum juvare possent, qui se propria virtute resuscitavit, sed quasi ipsi eum suscitaverunt, qui de ejus resurrectione ex parte dubitaverunt, recte dicitur:
« Et dixit eis: Modicae fidei, quare dubitastis? » Modicae fidei est, qui ex parte credit, et ex parte non credit. Nam qui ex toto dubitat, infidelis est. Modicae ergo fidei appellati sunt apostoli, quia in ejus resurrectione ex parte dubitaverunt, teste Matthaeo, qui ait: « Undecim discipuli abierunt in 118.0148B| Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus, et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverunt (Matth. XXVIII). » Unde merito juxta Marcum evangelistam novissime increpatur illorum incredulitas, et duritia cordis, quia his, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. De hac modicitate fidei arguebantur illi, qui a Domino audierant: « O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae (Luc. XXIV). » -- « Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. » Surgens enim Dominus, ventis et mari imperavit, quando suam resurrectionem manifestans discipulis, et eorum mentibus dubitationem quiescere fecit, et frementis Judaeorum populi saevitiam compressit, impleta prophetia quae dicit: « Terra tremuit 118.0148C| et quievit, cum resurgeret in judicio Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae (Psal. LXXV). »
« Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? » Non hoc apostoli dixisse putandi sunt, sed nautae et caeteri qui erant in navi. Sed si quis contentiose hoc apostolos dixisse defendat, noverit eos homines esse appellatos, quia adhuc humana sapiebant. Nam si quis divinitatis naturam consideret, non est hoc mirum, si ventis et mari potuit imperare, qui cuncta ex nihilo potuit creare. Ipse enim erat in navi, qui in principio terminum constituit maris, dicens: « Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos (Job. XXXVIII). » Possumus quoque et hanc Domini navigationem ad 118.0148D| generalem Ecclesiae referre persecutionem, quoniam navis aliquando Ecclesia designatur, sicut per prophetam dicitur: « Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo (Psal. CVI). » Qui ergo pelagus mundi transire desiderat, hujus navis gremium necesse ascendat, id est, Ecclesiae membris se fide et opere societ. Quasi enim Dominus navem ascendit, quando praedicantibus discipulis ad Ecclesiam venit. « Sed motus magnus factus est in mari. » Quia persecutio paganorum, instigante diabolo, contra Ecclesiam consurrexit, in tantum « ut navicula operiretur fluctibus. » Videlicet, ut crescente persecutione, Ecclesia in paucis fidelibus 118.0149A| vix latere posset: nec auderet publice nomen Christi confiteri, nisi qui paratus esset illico pro Christo mori: quod factum historiae referunt temporibus Diocletiani et Maximiani, et aliorum qui Ecclesiam non mediocriter persecuti sunt. « Ipse vero dormiebat, » quia virtutis suae potentiam non ostendebat. Quasi enim dormiebat in navi, quando contra pios reprobos praevalere permittebat, ut electi de patientia sublimius coronarentur, et reprobi de crudelitate acrius damnarentur. « Et accesserunt, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. » Quando fideles et ecclesiastici viri, intelligentes se illam persecutionis procellam sua virtute nec tolerare nec superare posse, totis desideriis ad eum confugerunt, qui ait in Evangelio: « Sine me nihil 118.0149B| potestis facere (Joan. XV), » dicentes illi cum Propheta (Psal. XLIII): « Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem. » Et illud: « Exsurge, Domine, adjuva nos et libera nos propter nomen tuum. » -- « Tunc surgens imperavit ventis et mari. » Surgens enim Dominus, ventis et mari imperavit, quando persecutiones paganorum a diabolo excitatas quiescere fecit, nonnullos eorum ad suam fidem convertens, aliquos in incredulitate perseverantes corporaliter puniens. « Et facta est tranquillitas » Ecclesiae, in tantum ut ipsi imperatores, reges et principes jugo Christianae fidei colla submitterent, et ipsos postmodum honorarent in quorum persecutionem prius exarserant, et in tantum, ut homines mirarentur, dicentes: « Qualis est hic, 118.0149C| quia venti et mare obediunt ei? » Sed quod generaliter ad universalem Ecclesiam diximus pertinere, potest moraliter ad unamquamque animam justi viri referri. Qui enim abrenuntians impietatem et saecularia desideria, membra sua crucifigit cum vitiis et concupiscentiis (Gat. V), quasi cum Domino navem ascendens, mare hujus saeculi transire desiderat. Sed statim motus magnus consurgit in mari, quia procella tentationis ex invidia diaboli orta, mentem viri justi a bono proposito commovere optat, aliquando pravorum persecutionibus exterius, aliquando impulsu malarum cogitationum interius, nonnunquam etiam ex propria fragilitate carnis, stimulis ortis tentationum. Discipulis ergo cum Domino navem ascendentibus, fit commotio magna in 118.0149D| mari: quia quanto magis quisque in Deum proficit, tanto magis invenit in saeculo, quod durius portet, exemplo Israelitarum, qui tunc a Pharaone duplici vexati sunt afflictione, cum eos a Moyse monitos ad divinum contigit auxilium confugisse, quando per Moysen et Aaron ad terram repromissionis sunt vocati. Quod Dominus etiam suo exemplo ostendit, quando post jejunium diaboli tentationes pertulit. Saepe enim post conversionem nos diabolus acrius tentat, quos a sua servitute recedere dolet. Sed ille qui non dormit, neque dormitat, custodiens Israel, quasi dormit in navi, cum mentem viri justi inter procellas tentationum durius permittit fatigari: cumque sentit non solum diaboli tentationes, sed nec 118.0150A| propriae carnis stimulos sua virtute superare se posse, accedit et suscitat Dominum, cum per mentis devotionem illi appropinquans, et suam fragilitatem humiliter recognoscit, et divinam potentiam devotissime deprecatur. Si autem senserit sua desideria a Domino differri, tandiu jungit preces precibus, quoadusque assiduis gemitibus in sui adjutorium divinum excitet auxilium. Unde bene subjungitur: « Tunc surgens imperavit ventis et mari. » Surgens Dominus, ventis et mari imperat, quando tumultus malarum cogitationum in anima fideli conquiescere facit. Fit autem tranquillitas magna, quia, expulsis malarum cogitationum radicibus, virtutes animae, quas prius cum formidine observabat, velut naturaliter ex bona consuetudine incipit 118.0150B| custodire, gaudens cum propheta, et cantans: « Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII). » -- « Ascendente Jesu in naviculam. » Solet enim in Scripturis sacris una eademque res duplicem vel triplicem habere significantiam, utpote navis, quae aliquando vexillum crucis, aliquando uterum intemeratae virginis, aliquando sanctam Ecclesiam significat. Sanctam Ecclesiam, ut est illud: « Ascendente Jesu in naviculam (Matth. VIII). » Et, « Sedens docebat de navicula turbas (Luc. V). » Uterum intemeratae virginis, sicut alibi legitur: « Ascendens Jesus in navem, transfretavit et venit in civitatem suam (Matth. IX). » Vexillum sanctae crucis, sicut in hoc loco: « Ascendente Jesu in naviculam (Matth. VIII). » In unoquoque eodemque miraculo 118.0150C| utraque Domini natura, divina scilicet et humana, nobis commendatur. Quasi enim homo navem ascendit, sed quasi Deus mare conturbavit: quasi homo in nave dormivit, sed quasi Deus ventis et mari imperavit, et quiescere fecit. Ut quid autem mare transnavigaturus, navem ascendere voluit? Nunquid non supra mare transire poterat, qui Petro praestitit super undas maris ambulare? Aut non poterat suis coram vestigiis mare siccare, qui coram filiis Israel, dudum ex Aegypto egredientibus, mare Rubrum siccaverat, et sicco vestigio eos transire fecerat? Poterat utique, sed ideo ministerium navis assumpsit, nimirum ut omnia quae sunt hominis faciens, se verum hominem esse ostenderet. Postquam enim mirabiliter miracula in terris nostris 118.0150D| fecit, ad mare transiit, ut ingens ibi miraculum faceret, et Filium Dei se esse demonstraret, qui facit prodigia magna, et mare et flumina producit. Qui educit ventos de thesauris suis. Ipse est enim qui fecit mare et aridam, qui imposuit terminum mari, dicens: « Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos (Job. XXXVIII). » Typice autem per hanc naviculam, ut diximus, vexillum crucis accipitur. Navis quippe concavum est lignum, ad onera super aquas deportanda utilissimum, maxime illis in locis, ubi vada non reperiuntur, necessarium. Dominus autem fluctus marinos transnavigaturus, navem ascendit, quia, calcatis hujus saeculi fluctibus, passurus crucem erat 118.0151A| ascensurus. Dignum quippe erat, ut quia primus homo per lignum vetitum inobediendo mortem repererat, per lignum sanctae crucis Deo obediente vitam reciperet. « Secuti sunt autem eum discipuli ejus. » Quia sicut ipse pro redemptione generis humani pati, crucifigi et mori dignatus est, sic et discipuli ejus pro nomine illius sibique ovibus commissis, multa tormenta pati non distulerunt. Nam et Petrus et Andraeas uterque crucifixus exstitit. Paulus vero decollatus, caeteri quoque varia perpessi sunt tormenta. Sive eum secuti sunt, quia bonis operibus insistendo, ejus vestigia sunt imitati. Sequi enim Dominum, imitari est, sicut ipse dicit: « Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). » Et iterum: « Qui vult venire post me, abneget semetipsum (Luc. 118.0151B| IX), » et reliqua. Unde et in lege praecipitur: « Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. X). » Hinc et in Canticis canticorum, voce Ecclesiae sponso dicitur: « Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I). » -- « Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. » Si enim per navem, quam Dominus ascendit, vexillum crucis accipitur, nihilominus et in hoc loco per mare populus Judaeorum, qui magna seditione concutitur. Turbati enim sunt Judaei, et discipuli ejus fugati. Numquid non mare fluctuabat, quando, Pilato dicente (Joan. XIX), « Nullam causam mortis invenio in eum; » populus acclamabat, dicens: « Tolle, tolle, crucifige eum, » et: « Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris? » Fluctuabat mare, 118.0151C| quando alii dicebant: « Nisi hic homo malefactor esset, nequaquam tibi eum tradidissemus (Joan. XVIII), » et alii dolentes aiebant: « Vere Dei Filius erat iste (Marc. XV). » -- « Ipse vero dormiebat. » Dormitio Christi mortem significat. Tunc enim obdormivit, quando pendens in cruce dixit: « Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum (Joan. XIX). » Recte enim mors Christi somno comparatur, quia nemo tam facile a somno surgit, quam velociter Christus a morte surrexit. Quia excitatus est tanquam dormiens Dominus, ut ait Psalmista (Psal. LXXVII), et tanquam potens crapulatus a vino. Qui etiam per eumdem dicit: « Ego dormivi et somnum cepi, et surrexi (Psal. III). » Et iterum: « In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV). » 118.0151D| Dormitio ergo Domini non ad Divinitatem, sed ad humanitatem pertinet. Quia dormit per humanitatem, qui nunquam dormivit per Divinitatem, Psalmista testante, qui ait: « Non dormiet neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. CXX). » -- « Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. » Accedentes discipuli Dominum suscitaverunt, qui intellexerunt saevitiam Judaeorum se non posse superare, nisi ejus resurrectione (quam citissime fieri optaverunt) fuissent confirmati et laetificati. Vel, accesserunt ad eum suscitandum, quia in ejus omnipotentia confisi, mente et desiderio ei adhaeserunt, juxta illud Psalmistae: « Accedite ad eum et illuminamini, et facies 118.0152A| vestrae non confundentur (Psal. LIII). » Vel, ad eum accesserunt, quia toto nisu mentis ejus resurrectionem fieri optaverunt, quod Lucas Evangelista manifestat cum dicit: « Gavisi sunt discipuli viso Domino (Luc. XXIV). » -- « Et dicit eis: Quid timidi estis, modicae fidei? » Qui non credit infidelis dicitur: qui perfecte credit, magnae fidei nominatur. Qui autem ex parte credit, sed perfecte non credit, modicae fidei appellatur. Discipuli ergo modicae fidei fuerunt, quando Omnipotentem praesentem dubitaverunt: et cum Creator praesens esset, creaturam timuerunt. Non solum autem hic, verumetiam aliis in locis de modicitate fidei redarguuntur. Nam in ipsa passione Domini modicam fidem habuerunt, qui dudum dicebant: « Eamus et nos, et moriamur cum illo 118.0152B| (Joan. XI). » Videntes autem eum comprehendi, ligari, flagellari, relicto eo, fugerunt (Matth. XXVI). Petrus autem modicam fidem habuit, quia, cum prius Domino dixisset (Ibid.): « Si oportuerit me mori tecum, non te negabo, » etiam ad vocem unius ancillae eum negavit. Nec tantum in passione, sed etiam in resurrectione modicam fidem habuisse comprobantur, quia eum resurrecturum dubitabant. Unde cum post resurrectionem ejus in conclavi, id est, in domo clausa sedentibus apparuisset, conturbati et exterriti aestimabant se spiritum videre. Ad quorum fidem confirmandam, ostendit eis manus et pedes, dicens (Luc. XXIV): « Videte manus meas et pedes, quia ipse ego sum. » Et iterum: « Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, 118.0152C| sicut me videtis habere. » Nec ab hac fidei modicitate Thomas alienus exstitit, qui discipulis narrantibus, « Vidimus Dominum, » non credidit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Ad cujus fidem constipulandam sese palpabilem praebuit, dicens: « Infer digitum tuum huc in locum clavorum, et affer manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX). » -- « Tunc surgens imperavit ventis et mari, » scilicet quando tertia die resurgens, non solum corda discipulorum confirmavit et laetificavit, sed etiam saevitiam ac seditionem Judaeorum conquiescere fecit, et eorum laetitiam in tristitiam convertit: in tantum ut militibus sepulcrum Domini custodientibus, et ejus resurrectionem 118.0152D| narrantibus, pecuniam spopondissent, dicentes: « Dicite quia venerunt discipuli ejus nocte, et furati sunt corpus ejus (Matth. XVIII). » -- « Et facta est tranquillitas magna. » Quia pars eorum qui in nece Domini consenserant, per praedicationem apostolorum ad fidem Christi conversa est, sicut Petro praedicante una die tria millia, alia vero quinque millia crediderunt. « Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? » Non hoc apostoli dixerunt, sed nautae qui erant cum Domino in navi. Nam apostoli jam dicere noverant, quia hic est Christus Filius Dei vivi. Caeteri vero qui humanitatem Domini tantum videbant, et Divinitatem non intelligebant, non interrogando, sed 118.0153A| admirando dixerunt: « Qualis, » et reliqua. Unde bene homines dicuntur, quia humana sapiebant, ac si dixissent: Iste major est patribus nostris, qui cum Moyses baculo aquas maris diviserit, et Elias pallio aquas Jordanis; hic solo verbo maria et tempestates quiescere facit. Sed haec lectio, quamvis specialiter ad apostolos videatur pertinere, possumus tamen eam ad universalem Ecclesiam referre. Nam postquam Christus per trophaeum sanctae crucis mortem devincens coelestia petiit, quasi mare fluctuavit: quia quanto magis Ecclesia fide electorum crevit, et numerus credentium multiplicatus est, eo amplius majorem persecutionem pravorum, et duriorem perfidiam haereticorum in seipso consurrexisse senserunt. Ipse vero, quia tam validam persecutionem 118.0153B| contra electos saevire permittebat, postquam sanctorum precibus est excitatus, surgens imperavit ventis et mari: quoniam ipsam persecutionem et perfidiam quiescere fecit, et pacem ac quietem sibi electis concessit. Facta est autem tranquillitas magna, quia postquam principes et potentes per eorum praedicationem ad fidem Christi venerunt, tanta requies Ecclesiae data est, ut etiam ipsi, qui eam destruxerant, propriis manibus reaedificarent. Et quamvis mare fluctuaret, et procella excresceret, non est mersa navis, in qua Dominus dormiebat; quia etsi Ecclesia potuit adversis persecutionibus conturbari, non tamen a fide rectitudinis, Domino gubernante, recedere. Fundata enim erat supra firmam petram, de qua Apostolus ait: « Petra autem 118.0153C| erat Christus (I Cor. X). » Quod autem in apostolis et in universa Ecclesia impletum est, solet moraliter fieri in quolibet viro sancto. Qui enim crucifigit membra sua cum vitiis et concupiscentiis, et cui crucifixus est mundus et ipse mundo, Christum in se habitatorem habet. Jesus autem nave ascendit, cum mentem viri sancti inhabitat, quia, sicut sapientissimus Salomon ait, Anima justi sedes est sapientiae. Cum enim is a vitiis et peccatis se subtrahere voluerit, ut soli Deo vacare, id est, intendere possit, tentationes diaboli contra se insurgere sentit, et ejus persuasiones mentem suam contraire: et quo magis Deo appropinquare voluerit, eo amplius invenit quod durius portet. Qui enim pie in Christo volunt vivere, persecutiones patiuntur (II 118.0153D| Tim. III), in exemplo videlicet Israelitarum, qui tunc durius sunt afflicti a Pharaone, quando per Moysen et Aaron ad terram repromissionis sunt vocati. Unde nos quidam sapiens, Salomon scilicet, admonet, dicens: « Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). » Jesus autem dormit, quando delectationes carnis, et persuasiones diaboli contra mentem viri sancti insurgere permittit. Sed cum ipse vir intelligit se eadem tentamenta sua virtute superare non posse, ad omnipotentiam Dei recurrit. Unde et subditur: « Et accesserunt, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. » Quia totis viribus mentis misericordiam Dei implorare non 118.0154A| cessat, dicens cum Psalmista (Psal. XLIII): « Exsurge, quare obdormis, Domine? » Et iterum. « Exsurge, Domine, adjuva nos, » et reliqua. « Et surgens imperavit ventis et mari, » quando tentamenta diaboli contra mentem viri sancti insurgentia conquiescere facit, et cum sibi libere servire permittit. Fit autem tranquillitas magna, quia ea quae prius habuit, non sine formidine observabit postmodum, sicut naturaliter per bonam consuetudinem custodire incepit, dicens cum Psalmista: « Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII). » Sicque transnavigato mari, et hujus saeculi fluctibus calcatis, ad portum feliciter pervenit. De talibus per prophetam dicitur: « Qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt 118.0154B| opera Domini et mirabilia ejus in profundo (Psal. CVI). » Ad mare descendunt, id est, in hoc saeculum: in navibus, scilicet in animabus: facientes operationem, scilicet bonam, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis confringentes, et ad coelestia suspirantes: in aquis multis, scilicet in populo multo, inter quos manentes, in omnibus se provident, ne in aliquo maculentur. Sed sicut homo in navi per mare navigans non tangitur mari, sic justi in hoc saeculo, inter populum habitantes, eorum malignitatibus non adhaerent.
20
[recensere]HOMILIA XX. DOMINICA QUARTA POST EPIPHANIAM. 118.0147B| (MATTH. VIII.) « In illo tempore, ascendente Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. Et ecce motus magnus factus est in mari, et reliqua. » In hujus lectionis serie utriusque suae naturae veritatem Dominus Jesus Christus dignatus est commendare, divinam scilicet et humanam. Quasi enim homo navem ascendit, sed quasi Deus mare conturbavit: quasi homo in nave dormivit, sed quasi Deus ventis et mari imperavit. Nec ideo navis officium assumpsit, ut non posset mare siccare, sicut quondam coram filiis Israel fecerat: vel super fluctus maris ambulare, qui etiam Petro, ut super fluctus ambularet, tribuit: sed quae hominis sunt egit, ut verum hominem pro nobis factum se esse insinuaret. Allegorice 118.0147C| autem navis, quam Dominus ascendit, vexillum crucis significat. Quasi enim navem ascendit, quando pro nostra liberatione in ligno crucis se elevari permisit, sicut ipse Judaeis dixit: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc scietis quia ego sum (Joan. VIII). » Unde bene Marcus prope solis occasum eum navem ascendisse commemorat, ut passionis ejus sacramentum insinuaret, de quo per prophetam dicitur: « Sol cognovit occasum suum (Psal. CIII). » Secuti sunt eum discipuli ejus, quia vestigia ejus passionis sunt imitati. Sequi enim Dominum, imitari est, sicut ipse dicit: « Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). » Et iterum: « Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX). » Sed Domino 118.0147D| navem ascendente,
« Motus magnus factus est in mari, » quia, illo in cruce pendente, commotio facta est in populo Judaeorum. Quasi enim mare tumebat, quando Judaeorum populus fremendo clamabat: « Crucifige, crucifige (Joan. XIX) » talem. Tantum autem motus maris praevaluit, « ut navicula operiretur fluctibus. » Quia in tantum excrevit persecutio Judaeorum, ut ipse princeps apostolorum Christum negaret, et ipse et alii propter metum Judaeorum in conclavi residerent. « Ipse vero dormiebat: » quia resurrectionis suae potentiam usque in triduum differebat. Et pulchre mors Christi somno comparatur, quia nemo tam facile excitatur a somno, quam ille resurrexit 118.0148A| de sepulcro. De qua dormitione ipse per prophetam dicit: « Ego dormivi et soporatus sum, et exsurrexi (Psal. III). »
« Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. » Non ut aliquid in resurrectione eum juvare possent, qui se propria virtute resuscitavit, sed quasi ipsi eum suscitaverunt, qui de ejus resurrectione ex parte dubitaverunt, recte dicitur:
« Et dixit eis: Modicae fidei, quare dubitastis? » Modicae fidei est, qui ex parte credit, et ex parte non credit. Nam qui ex toto dubitat, infidelis est. Modicae ergo fidei appellati sunt apostoli, quia in ejus resurrectione ex parte dubitaverunt, teste Matthaeo, qui ait: « Undecim discipuli abierunt in 118.0148B| Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus, et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverunt (Matth. XXVIII). » Unde merito juxta Marcum evangelistam novissime increpatur illorum incredulitas, et duritia cordis, quia his, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. De hac modicitate fidei arguebantur illi, qui a Domino audierant: « O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae (Luc. XXIV). » -- « Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. » Surgens enim Dominus, ventis et mari imperavit, quando suam resurrectionem manifestans discipulis, et eorum mentibus dubitationem quiescere fecit, et frementis Judaeorum populi saevitiam compressit, impleta prophetia quae dicit: « Terra tremuit 118.0148C| et quievit, cum resurgeret in judicio Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae (Psal. LXXV). »
« Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? » Non hoc apostoli dixisse putandi sunt, sed nautae et caeteri qui erant in navi. Sed si quis contentiose hoc apostolos dixisse defendat, noverit eos homines esse appellatos, quia adhuc humana sapiebant. Nam si quis divinitatis naturam consideret, non est hoc mirum, si ventis et mari potuit imperare, qui cuncta ex nihilo potuit creare. Ipse enim erat in navi, qui in principio terminum constituit maris, dicens: « Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos (Job. XXXVIII). » Possumus quoque et hanc Domini navigationem ad 118.0148D| generalem Ecclesiae referre persecutionem, quoniam navis aliquando Ecclesia designatur, sicut per prophetam dicitur: « Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo (Psal. CVI). » Qui ergo pelagus mundi transire desiderat, hujus navis gremium necesse ascendat, id est, Ecclesiae membris se fide et opere societ. Quasi enim Dominus navem ascendit, quando praedicantibus discipulis ad Ecclesiam venit. « Sed motus magnus factus est in mari. » Quia persecutio paganorum, instigante diabolo, contra Ecclesiam consurrexit, in tantum « ut navicula operiretur fluctibus. » Videlicet, ut crescente persecutione, Ecclesia in paucis fidelibus 118.0149A| vix latere posset: nec auderet publice nomen Christi confiteri, nisi qui paratus esset illico pro Christo mori: quod factum historiae referunt temporibus Diocletiani et Maximiani, et aliorum qui Ecclesiam non mediocriter persecuti sunt. « Ipse vero dormiebat, » quia virtutis suae potentiam non ostendebat. Quasi enim dormiebat in navi, quando contra pios reprobos praevalere permittebat, ut electi de patientia sublimius coronarentur, et reprobi de crudelitate acrius damnarentur. « Et accesserunt, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. » Quando fideles et ecclesiastici viri, intelligentes se illam persecutionis procellam sua virtute nec tolerare nec superare posse, totis desideriis ad eum confugerunt, qui ait in Evangelio: « Sine me nihil 118.0149B| potestis facere (Joan. XV), » dicentes illi cum Propheta (Psal. XLIII): « Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem. » Et illud: « Exsurge, Domine, adjuva nos et libera nos propter nomen tuum. » -- « Tunc surgens imperavit ventis et mari. » Surgens enim Dominus, ventis et mari imperavit, quando persecutiones paganorum a diabolo excitatas quiescere fecit, nonnullos eorum ad suam fidem convertens, aliquos in incredulitate perseverantes corporaliter puniens. « Et facta est tranquillitas » Ecclesiae, in tantum ut ipsi imperatores, reges et principes jugo Christianae fidei colla submitterent, et ipsos postmodum honorarent in quorum persecutionem prius exarserant, et in tantum, ut homines mirarentur, dicentes: « Qualis est hic, 118.0149C| quia venti et mare obediunt ei? » Sed quod generaliter ad universalem Ecclesiam diximus pertinere, potest moraliter ad unamquamque animam justi viri referri. Qui enim abrenuntians impietatem et saecularia desideria, membra sua crucifigit cum vitiis et concupiscentiis (Gat. V), quasi cum Domino navem ascendens, mare hujus saeculi transire desiderat. Sed statim motus magnus consurgit in mari, quia procella tentationis ex invidia diaboli orta, mentem viri justi a bono proposito commovere optat, aliquando pravorum persecutionibus exterius, aliquando impulsu malarum cogitationum interius, nonnunquam etiam ex propria fragilitate carnis, stimulis ortis tentationum. Discipulis ergo cum Domino navem ascendentibus, fit commotio magna in 118.0149D| mari: quia quanto magis quisque in Deum proficit, tanto magis invenit in saeculo, quod durius portet, exemplo Israelitarum, qui tunc a Pharaone duplici vexati sunt afflictione, cum eos a Moyse monitos ad divinum contigit auxilium confugisse, quando per Moysen et Aaron ad terram repromissionis sunt vocati. Quod Dominus etiam suo exemplo ostendit, quando post jejunium diaboli tentationes pertulit. Saepe enim post conversionem nos diabolus acrius tentat, quos a sua servitute recedere dolet. Sed ille qui non dormit, neque dormitat, custodiens Israel, quasi dormit in navi, cum mentem viri justi inter procellas tentationum durius permittit fatigari: cumque sentit non solum diaboli tentationes, sed nec 118.0150A| propriae carnis stimulos sua virtute superare se posse, accedit et suscitat Dominum, cum per mentis devotionem illi appropinquans, et suam fragilitatem humiliter recognoscit, et divinam potentiam devotissime deprecatur. Si autem senserit sua desideria a Domino differri, tandiu jungit preces precibus, quoadusque assiduis gemitibus in sui adjutorium divinum excitet auxilium. Unde bene subjungitur: « Tunc surgens imperavit ventis et mari. » Surgens Dominus, ventis et mari imperat, quando tumultus malarum cogitationum in anima fideli conquiescere facit. Fit autem tranquillitas magna, quia, expulsis malarum cogitationum radicibus, virtutes animae, quas prius cum formidine observabat, velut naturaliter ex bona consuetudine incipit 118.0150B| custodire, gaudens cum propheta, et cantans: « Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII). » -- « Ascendente Jesu in naviculam. » Solet enim in Scripturis sacris una eademque res duplicem vel triplicem habere significantiam, utpote navis, quae aliquando vexillum crucis, aliquando uterum intemeratae virginis, aliquando sanctam Ecclesiam significat. Sanctam Ecclesiam, ut est illud: « Ascendente Jesu in naviculam (Matth. VIII). » Et, « Sedens docebat de navicula turbas (Luc. V). » Uterum intemeratae virginis, sicut alibi legitur: « Ascendens Jesus in navem, transfretavit et venit in civitatem suam (Matth. IX). » Vexillum sanctae crucis, sicut in hoc loco: « Ascendente Jesu in naviculam (Matth. VIII). » In unoquoque eodemque miraculo 118.0150C| utraque Domini natura, divina scilicet et humana, nobis commendatur. Quasi enim homo navem ascendit, sed quasi Deus mare conturbavit: quasi homo in nave dormivit, sed quasi Deus ventis et mari imperavit, et quiescere fecit. Ut quid autem mare transnavigaturus, navem ascendere voluit? Nunquid non supra mare transire poterat, qui Petro praestitit super undas maris ambulare? Aut non poterat suis coram vestigiis mare siccare, qui coram filiis Israel, dudum ex Aegypto egredientibus, mare Rubrum siccaverat, et sicco vestigio eos transire fecerat? Poterat utique, sed ideo ministerium navis assumpsit, nimirum ut omnia quae sunt hominis faciens, se verum hominem esse ostenderet. Postquam enim mirabiliter miracula in terris nostris 118.0150D| fecit, ad mare transiit, ut ingens ibi miraculum faceret, et Filium Dei se esse demonstraret, qui facit prodigia magna, et mare et flumina producit. Qui educit ventos de thesauris suis. Ipse est enim qui fecit mare et aridam, qui imposuit terminum mari, dicens: « Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos (Job. XXXVIII). » Typice autem per hanc naviculam, ut diximus, vexillum crucis accipitur. Navis quippe concavum est lignum, ad onera super aquas deportanda utilissimum, maxime illis in locis, ubi vada non reperiuntur, necessarium. Dominus autem fluctus marinos transnavigaturus, navem ascendit, quia, calcatis hujus saeculi fluctibus, passurus crucem erat 118.0151A| ascensurus. Dignum quippe erat, ut quia primus homo per lignum vetitum inobediendo mortem repererat, per lignum sanctae crucis Deo obediente vitam reciperet. « Secuti sunt autem eum discipuli ejus. » Quia sicut ipse pro redemptione generis humani pati, crucifigi et mori dignatus est, sic et discipuli ejus pro nomine illius sibique ovibus commissis, multa tormenta pati non distulerunt. Nam et Petrus et Andraeas uterque crucifixus exstitit. Paulus vero decollatus, caeteri quoque varia perpessi sunt tormenta. Sive eum secuti sunt, quia bonis operibus insistendo, ejus vestigia sunt imitati. Sequi enim Dominum, imitari est, sicut ipse dicit: « Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). » Et iterum: « Qui vult venire post me, abneget semetipsum (Luc. 118.0151B| IX), » et reliqua. Unde et in lege praecipitur: « Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. X). » Hinc et in Canticis canticorum, voce Ecclesiae sponso dicitur: « Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I). » -- « Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. » Si enim per navem, quam Dominus ascendit, vexillum crucis accipitur, nihilominus et in hoc loco per mare populus Judaeorum, qui magna seditione concutitur. Turbati enim sunt Judaei, et discipuli ejus fugati. Numquid non mare fluctuabat, quando, Pilato dicente (Joan. XIX), « Nullam causam mortis invenio in eum; » populus acclamabat, dicens: « Tolle, tolle, crucifige eum, » et: « Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris? » Fluctuabat mare, 118.0151C| quando alii dicebant: « Nisi hic homo malefactor esset, nequaquam tibi eum tradidissemus (Joan. XVIII), » et alii dolentes aiebant: « Vere Dei Filius erat iste (Marc. XV). » -- « Ipse vero dormiebat. » Dormitio Christi mortem significat. Tunc enim obdormivit, quando pendens in cruce dixit: « Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum (Joan. XIX). » Recte enim mors Christi somno comparatur, quia nemo tam facile a somno surgit, quam velociter Christus a morte surrexit. Quia excitatus est tanquam dormiens Dominus, ut ait Psalmista (Psal. LXXVII), et tanquam potens crapulatus a vino. Qui etiam per eumdem dicit: « Ego dormivi et somnum cepi, et surrexi (Psal. III). » Et iterum: « In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV). » 118.0151D| Dormitio ergo Domini non ad Divinitatem, sed ad humanitatem pertinet. Quia dormit per humanitatem, qui nunquam dormivit per Divinitatem, Psalmista testante, qui ait: « Non dormiet neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. CXX). » -- « Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. » Accedentes discipuli Dominum suscitaverunt, qui intellexerunt saevitiam Judaeorum se non posse superare, nisi ejus resurrectione (quam citissime fieri optaverunt) fuissent confirmati et laetificati. Vel, accesserunt ad eum suscitandum, quia in ejus omnipotentia confisi, mente et desiderio ei adhaeserunt, juxta illud Psalmistae: « Accedite ad eum et illuminamini, et facies 118.0152A| vestrae non confundentur (Psal. LIII). » Vel, ad eum accesserunt, quia toto nisu mentis ejus resurrectionem fieri optaverunt, quod Lucas Evangelista manifestat cum dicit: « Gavisi sunt discipuli viso Domino (Luc. XXIV). » -- « Et dicit eis: Quid timidi estis, modicae fidei? » Qui non credit infidelis dicitur: qui perfecte credit, magnae fidei nominatur. Qui autem ex parte credit, sed perfecte non credit, modicae fidei appellatur. Discipuli ergo modicae fidei fuerunt, quando Omnipotentem praesentem dubitaverunt: et cum Creator praesens esset, creaturam timuerunt. Non solum autem hic, verumetiam aliis in locis de modicitate fidei redarguuntur. Nam in ipsa passione Domini modicam fidem habuerunt, qui dudum dicebant: « Eamus et nos, et moriamur cum illo 118.0152B| (Joan. XI). » Videntes autem eum comprehendi, ligari, flagellari, relicto eo, fugerunt (Matth. XXVI). Petrus autem modicam fidem habuit, quia, cum prius Domino dixisset (Ibid.): « Si oportuerit me mori tecum, non te negabo, » etiam ad vocem unius ancillae eum negavit. Nec tantum in passione, sed etiam in resurrectione modicam fidem habuisse comprobantur, quia eum resurrecturum dubitabant. Unde cum post resurrectionem ejus in conclavi, id est, in domo clausa sedentibus apparuisset, conturbati et exterriti aestimabant se spiritum videre. Ad quorum fidem confirmandam, ostendit eis manus et pedes, dicens (Luc. XXIV): « Videte manus meas et pedes, quia ipse ego sum. » Et iterum: « Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, 118.0152C| sicut me videtis habere. » Nec ab hac fidei modicitate Thomas alienus exstitit, qui discipulis narrantibus, « Vidimus Dominum, » non credidit, dicens: « Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Ad cujus fidem constipulandam sese palpabilem praebuit, dicens: « Infer digitum tuum huc in locum clavorum, et affer manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX). » -- « Tunc surgens imperavit ventis et mari, » scilicet quando tertia die resurgens, non solum corda discipulorum confirmavit et laetificavit, sed etiam saevitiam ac seditionem Judaeorum conquiescere fecit, et eorum laetitiam in tristitiam convertit: in tantum ut militibus sepulcrum Domini custodientibus, et ejus resurrectionem 118.0152D| narrantibus, pecuniam spopondissent, dicentes: « Dicite quia venerunt discipuli ejus nocte, et furati sunt corpus ejus (Matth. XVIII). » -- « Et facta est tranquillitas magna. » Quia pars eorum qui in nece Domini consenserant, per praedicationem apostolorum ad fidem Christi conversa est, sicut Petro praedicante una die tria millia, alia vero quinque millia crediderunt. « Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? » Non hoc apostoli dixerunt, sed nautae qui erant cum Domino in navi. Nam apostoli jam dicere noverant, quia hic est Christus Filius Dei vivi. Caeteri vero qui humanitatem Domini tantum videbant, et Divinitatem non intelligebant, non interrogando, sed 118.0153A| admirando dixerunt: « Qualis, » et reliqua. Unde bene homines dicuntur, quia humana sapiebant, ac si dixissent: Iste major est patribus nostris, qui cum Moyses baculo aquas maris diviserit, et Elias pallio aquas Jordanis; hic solo verbo maria et tempestates quiescere facit. Sed haec lectio, quamvis specialiter ad apostolos videatur pertinere, possumus tamen eam ad universalem Ecclesiam referre. Nam postquam Christus per trophaeum sanctae crucis mortem devincens coelestia petiit, quasi mare fluctuavit: quia quanto magis Ecclesia fide electorum crevit, et numerus credentium multiplicatus est, eo amplius majorem persecutionem pravorum, et duriorem perfidiam haereticorum in seipso consurrexisse senserunt. Ipse vero, quia tam validam persecutionem 118.0153B| contra electos saevire permittebat, postquam sanctorum precibus est excitatus, surgens imperavit ventis et mari: quoniam ipsam persecutionem et perfidiam quiescere fecit, et pacem ac quietem sibi electis concessit. Facta est autem tranquillitas magna, quia postquam principes et potentes per eorum praedicationem ad fidem Christi venerunt, tanta requies Ecclesiae data est, ut etiam ipsi, qui eam destruxerant, propriis manibus reaedificarent. Et quamvis mare fluctuaret, et procella excresceret, non est mersa navis, in qua Dominus dormiebat; quia etsi Ecclesia potuit adversis persecutionibus conturbari, non tamen a fide rectitudinis, Domino gubernante, recedere. Fundata enim erat supra firmam petram, de qua Apostolus ait: « Petra autem 118.0153C| erat Christus (I Cor. X). » Quod autem in apostolis et in universa Ecclesia impletum est, solet moraliter fieri in quolibet viro sancto. Qui enim crucifigit membra sua cum vitiis et concupiscentiis, et cui crucifixus est mundus et ipse mundo, Christum in se habitatorem habet. Jesus autem nave ascendit, cum mentem viri sancti inhabitat, quia, sicut sapientissimus Salomon ait, Anima justi sedes est sapientiae. Cum enim is a vitiis et peccatis se subtrahere voluerit, ut soli Deo vacare, id est, intendere possit, tentationes diaboli contra se insurgere sentit, et ejus persuasiones mentem suam contraire: et quo magis Deo appropinquare voluerit, eo amplius invenit quod durius portet. Qui enim pie in Christo volunt vivere, persecutiones patiuntur (II 118.0153D| Tim. III), in exemplo videlicet Israelitarum, qui tunc durius sunt afflicti a Pharaone, quando per Moysen et Aaron ad terram repromissionis sunt vocati. Unde nos quidam sapiens, Salomon scilicet, admonet, dicens: « Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). » Jesus autem dormit, quando delectationes carnis, et persuasiones diaboli contra mentem viri sancti insurgere permittit. Sed cum ipse vir intelligit se eadem tentamenta sua virtute superare non posse, ad omnipotentiam Dei recurrit. Unde et subditur: « Et accesserunt, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. » Quia totis viribus mentis misericordiam Dei implorare non 118.0154A| cessat, dicens cum Psalmista (Psal. XLIII): « Exsurge, quare obdormis, Domine? » Et iterum. « Exsurge, Domine, adjuva nos, » et reliqua. « Et surgens imperavit ventis et mari, » quando tentamenta diaboli contra mentem viri sancti insurgentia conquiescere facit, et cum sibi libere servire permittit. Fit autem tranquillitas magna, quia ea quae prius habuit, non sine formidine observabit postmodum, sicut naturaliter per bonam consuetudinem custodire incepit, dicens cum Psalmista: « Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII). » Sicque transnavigato mari, et hujus saeculi fluctibus calcatis, ad portum feliciter pervenit. De talibus per prophetam dicitur: « Qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt 118.0154B| opera Domini et mirabilia ejus in profundo (Psal. CVI). » Ad mare descendunt, id est, in hoc saeculum: in navibus, scilicet in animabus: facientes operationem, scilicet bonam, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis confringentes, et ad coelestia suspirantes: in aquis multis, scilicet in populo multo, inter quos manentes, in omnibus se provident, ne in aliquo maculentur. Sed sicut homo in navi per mare navigans non tangitur mari, sic justi in hoc saeculo, inter populum habitantes, eorum malignitatibus non adhaerent.
HOMILIA XXI. DOMINICA IN SEPTUAGESIMA. (MATTH. XX.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis 118.0154C| suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam, » et reliqua.
Regnum coelorum vel regnum Dei in Evangelio cum legitur, non semper unam eamdemque habet significationem, sed aliquando Dominum Jesum Christum, aliquando Scripturam sacram, aliquando coelestem patriam, aliquando praesentem significat Ecclesiam. Dominum Jesum Christum significat, sicut ipse dicit: « Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII). » Scripturam sacram, veluti Judaeis non credentibus dicitur: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI). » Coelestem patriam, ut est illud: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam 118.0154D| ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). » Praesentem Ecclesiam, sicut alibi ait: « Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. XIX). » Ergo regnum coelorum in hoc loco praesentem significat Ecclesiam, quod simile dicitur patrifamilias, ut per rem cognitam, incognitam credere discamus: et per visibilia ad invisibilia mens nostra rapiatur. Nam quia parabola est, quid paterfamilias, et ejus vinea, et operarii, remuneratioque eorum allegorice significent, attendamus. Paterfamilias autem iste figuram Dei tenet omnipotentis, qui similis patrifamilias dicitur: quia, sicut paterfamilias subjectos in domo, sic Deus omnipotens homines ordinat 118.0155A| regit atque disponit in mundo. Hujus ergo patrisfamilias vinea, sancta est Ecclesia, quae ab initio mundi usque ad finem saeculi, quot sanctos profert, quasi tot palmites generat. Haec vinea primum in populo Judaeorum fuit plantata, sed post Domini incarnationem usque ad fines terrae est dilatata, sicut per Psalmistam dicitur: « Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam. Dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et implevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus (Psal. LXXIX). » Haec est enim illa vinea, de qua in Canticis canticorum voce Sponsi dicitur: « Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, 118.0155B| si flores fructus parturiunt (Cant. VII). » Et item: « Vinea facta est pacifico in ea quae habet populos. Tradidit eam custodibus, vir aufert pro fructibus ejus mille argenteos (Cant. VIII). » De qua etiam vinea per Isaiam dicitur: « Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae: Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam. Et torcular exstruxit in medio ejus, et maceria circumdedit eam. Et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas (Isa. V). » Quae autem sit ipsa vinea, idem propheta subdendo manifestans ait: « Vinea enim Domini sabaoth domus Israel est, et viri Juda germen delectabile (Ibid.) » In hac autem vinea tanto quisque fidelius laborat, quanto firmius Deum credit, 118.0155C| et ejus mandata sollicitius custodit, terrena deserens et coelestia anhelans. Et tanto in ea laborans uberiores fructus reddit, quanto non sua, sed aliena lucra quaerit. Qui enim quae sua sunt quaerit, non quae Jesu Christi, non laborat in vinea Christi. Ad hanc ergo vineam excolendam paterfamilias primo mane exiit: quia ab initio saeculi Deus omnipotens sanctos viros mittere non destitit, qui non solum bene vivendo hanc vineam excoluerunt, sed etiam bene docendo, in ejus culturam plurimos vocaverunt. Quod autem mercedem recepturi sint, qui in hac vinea, id est, in Ecclesia fideliter laborant, manifestatur cum subditur:
« Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. » Per 118.0155D| denarium qui laborantibus in vinea promittitur, vitae aeternae remuneratio figuratur. Et apte satis: nam in denario imago regis exprimitur, homo autem ad imaginem et similitudinem Dei factus est, ipso Domino dicente: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. II). » Sed hanc imaginem tunc violavit, quando peccavit. Conventionem ergo cum operariis paterfamilias ex denario diurno facit, quia illam gloriam bene operantibus promittit post laborem, quam primus homo, si non peccasset, habiturus fuerat sine labore. Sed quia post peccatum humana conditio in praesenti saeculo diu permanere non potest, electis per successionem succedentibus, per varia tempora operarios 118.0156A| in culturam vineae vocavit. Unde et subditur:
« Et egressus circa horam tertiam, invenit alios stantes in foro otiosos, et illis dixit: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dixit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. » Varietas horarum quibus operarii in vineae culturam mittuntur, varia significat tempora, in quibus sancti operarii, utique fideles, ad spiritualem vineam excolendam missi sunt: Mane quippe mundi fuit ab Adam usque ad Noe. Tertia, a Noe usque ad Abraham. Sexta, ab 118.0156B| Abraham usque ad Moysen. Nona, a Moyse usque ad adventum Domini. Undecima, ab adventu Domini usque ad finem saeculi. Ut autem ex multis paucos referamus, aliquos sub exemplo ponamus. Operarii ergo primo mane, id est prima hora diei fuerunt Abel et Enoch, et caeteri alii, qui in illa aetate Deo placuerunt. Tertia hora, operarius fuit Abraham, Isaac et Jacob, et duodecim patriarchae. Nona hora, operariorum numerus crescere coepit, quando missus est Moyses et Aaron, Josue, Samuel, David, Isaias, Jeremias et plures alii. Undecima vero hora, operarii ad excolendam vineam, id est Ecclesiam, missi sunt sancti apostoli, qui tanto studiosius atque diligentius hanc vineam coluerunt, quanto perfectius ab ipsa veritate instructi fuerunt. Unde unus eorum 118.0156C| loquebatur, dicens: « Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). » Si autem hanc similitudinem ad utrumque populum, Judaeorum scilicet et gentium, referamus, operarius horae primae, tertiae, sextae et nonae, Judaeorum populus in antiquis suis patribus fuit, et velut spiritualis una in electis suis floruit. Ad undecimam vero gentiles vocati sunt, quia post ascensionem Domini praedicantibus apostolis crediderunt, de quibus dicitur: « Quid hic statis tota die otiosi? » Tota die quippe otiosi stabant, qui ab ipso mundi primordio usque ad Domini incarnationem, a cultura Dei alieni permanebant. Nullus enim ad eorum eruditionem patriarcha, nullus propheta missus fuerat, unde excusantes dicunt: « Quia nemo nos conduxit. » Quid 118.0156D| est dicere: Nemo nos conduxit, nisi quia nemo ad culturam spiritualis vineae nos vocavit? In quibus verbis nos nostras conscientias commovere debemus, et considerare diligentius quid in nostra excusatione in die judicii dicturi sumus, si a bono opere torpentes inventi fuerimus, qui, ex Christianis parentibus nati, et pene ab ipsis cunabulis verbum vitae accepimus, et cum lacte carnis lacte Scripturarum nutriti sumus. Tanto ergo sollicitiores esse debemus in bono opere, quanto minus ignorantiam praetendere in nostra excusatione poterimus, scilicet quando inexcusabiles erimus, de vocatione atque Dei cognitione metuentes: quia non pari modo coarctantur, qui scienter et ignoranter 118.0157A| peccant, sicut Dominus ait in Evangelio: « Servus qui nescit voluntatem domini sui, et non facit digne, plagis vapulabit paucis: sciens autem, et non faciens digne, plagis vapulabit multis (Luc. XII). » Moraliter autem possumus has varietates horarum ad nostrae aetatis momenta referre. Mane quippe, hominis pueritia est: tertia, adolescentia. Quia sicut sol hora tertia ad superiora ascendens, radios suae claritatis aperire incipit, ita in adolescentia calor naturalis sanguinis crescit. Hora sexta juventus est: quia sicut sol hora sexta in medio coeli positus, non solum spendidiores, sed etiam ferventiores radios emittit, ita juventus habilis, prompta, apta atque robusta ab bonum opus faciendum invenitur. Nona vero hora, senectus est: quia sicut sol hora 118.0157B| nona inclinare incipit ad occasum, ita in senectute non solum calor sanguinis, sed etiam naturalis et genuina virtus hominis deficit. Undecima quoque hora, ea aetas est, quae in nostra lingua decrepita vocatur, ut senectutem transcendisse intelligatur. Unde Graeci, valde seniores non γέροντας, sed πρεσβύτας appellant, ut plusquam senes eos esse intelligant, quos tali vocabulo nuncupant. Diversis ergo horis operarii in vineam mittuntur, quia in diversis aetatibus homines per divinam gratiam ad bona operandum vocantur. Qui enim ab ipsa pueritia devota mente Deo serviunt, quasi primo mane in vineam conducuntur. Sunt vero alii, qui dum in adolescentia ad Dei servitutem convertuntur, quasi hora tertia ad culturam vineae vocantur. 118.0157C| Alii autem in adolescentia carnaliter viventes, si in juventute ad Dominum conversi, torporem et desidiam a se excutientes, mores suos deserentes, bona opera servent, quasi sexta hora ad vineam mittuntur. Si autem aliquis in pueritia et adolescentia et juventute a bono opere torpuit, necesse est ut in senectute quasi hora nona, ad Dei servitutem convertatur, et pudeat eum fuisse otiosum in servitio Dei, cum non multum laboraturus est, considerans quod ait Apostolus: « Nescis quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit (Rom. II)? » cavens et hoc quod subdit: « Propter duritiam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae (Ibid.). » Si quis vero ita negligens et desidiosus fuerit, ut etiam in senectute a bono opere torpeat, saltem in decrepita aetate jam 118.0157D| resipiscat, et a laqueis diaboli, quo captivus tenebatur, ad eum convertendo se abstrahat et praeterita mala fletibus diluat et, prout potest, bonis operibus invigilet. Quia si hora undecima convertatur, et tunc non metuat laborem suscipere, quando pro Deo parum potuerit laborare: et sicut censuram metuit districti judicis, sic in illius pietate confidat, qui non venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. Piissimus et misericordissimus Deus, etiam in senectute conversos non respuit, nec contemnit, sed benignissima pietate suscipit et amplectitur. Non enim mentitus est ille qui ait: « Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). » Et iterum (Ibid.): « Peccator quacunque 118.0158A| die conversus fuerit et ingemuerit, omnia peccata ejus in oblivionem tradentur. » Sed quoniam calliditas antiqui hostis in hac parte tepidos decipere solet Christianos, ut quibus suadet culpam, longam promittat vitam, quasi in senectute vel decrepita aetate poenitendo diluant, quod in adolescentia vel in juventute commiserunt, necesse est tamen, ut quia horam nostrae vocationis ignoramus, omni tempore in bono opere simus parati, et huic deceptioni opponenda est varietas humanae conditionis. Et quia ignoramus quis ex nobis in pueritia, quis in adolescentia, quis in juventute, quis in senectute, et quis in decrepita aetate ab hac vita vocandus sit, sicut omnibus incertus est exitus, sic certus debet esse in bono opere animus, propter id quod Dominus ait: 118.0158B| « Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet (Luc. XII; Matth. XXIV). » Nam sicut variis horis operarii (ut diximus) in vineam mittuntur, sic diversis aetatibus homines ab hac vita vocantur. Alii quidem primo mane, id est in pueritia: alii hora tertia, id est in adolescentia: alii sexta, id est in juventute: alii nona, id est in senectute: atque alii in undecima, id est in decrepita aetate, quae veterana dicitur. Et quia incerta est omnibus in his aetatibus hora vocationis suae, paratus unusquisque debet esse in bona operatione, ne forte si quando potest, non vult bonum operari, tunc incipiat velle, quando non erit posse. Unde pius Dominus nos admonet, dicens: « Currite dum lucem vitae habetis, ne tenebrae mortis vos 118.0158C| comprehendant (Joan. XII). » Et Salomon: « Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare (Eccli. XVIII). » Quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos. Et iterum: « Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem, quia subito veniet ira Dei, et in novissimo disperdet te (Eccli. V). » Et Isaias: « Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isa. LV). » Multum enim juvat ad vincendam delectationem peccati recordatio mortis, sicut per quemdam sapientem, scilicet Salomonem, dicitur: « In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII). »
« Cum sero autem factum esset, dicit Dominus vineae procuratori suo: Voca operarios et redde 118.0158D| illis mercedem. » Sero est finis diei, juxta superiorem intelligentiam. Sero in hoc loco, tempus Dominicae incarnationis significat, sicut per Paulum dicitur: « Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). » Et sicut Joannes ait: « Filioli, novissima hora est (I Joan. II). » Sicut autem paterfamilias Deus omnipotens intelligitur, et ejus vinea sancta Ecclesia, sic procurator Dominus Jesus Christus, qui ait in Evangelio: « Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola, et vos palmites (Joan. XV). » Ad reddendam ergo mercedem operariis paterfamilias procuratorem vocat, quia Deus omnipotens per Filium nos creavit, per Filium nos redemit, per ipsum nos remuneraturus est, sicut ipse Filius dicit: 118.0159A| « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). » Quantum autem divitias bonitatis suae in nobis, qui post ejus incarnationem credimus, fecerit abundare manifestatur, cum dicitur: « Incipiens a novissimis usque ad primos. » Hoc est, ab operariis horae undecimae, usque ad operarios horae primae.
« Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. » In quibus verbis quantum nobis incarnatio Domini prosit, qui post ejus resurrectionem credidimus, manifestatur. Non solum enim eumdem denarium acceperunt qui novissimi venerunt quod primis promissum fuerat, sed etiam ante acceperunt quam illi. Quoniam sancti Patres qui adventum Domini praecesserunt, 118.0159B| licet juste et pie viverent, non statim a carne soluti januam regni coelestis intraverunt, sed infernalibus tenebantur locis, quanquam non in poenalibus, teste beato Jacobo, qui ait: « Deducetis canos meos cum dolore ad inferos (Gen. XLII). » Et iterum: « Descendam lugens filium meum in infernum (Gen. XXXVII). » Hinc et per beatum Job (cap. XXX) dicitur: Scio, Domine, quia morti me traditurus es, ubi constituta est omnis domus viventium. Et, si in infernum descendero, inde me liberabis. Nobis autem, qui post Domini incarnationem credidimus, magno munere donatum est, ut si perfecte vivamus, absque ulla dilatione carne soluti, vitam aeternam percipiamus. Et hoc est denarium accepisse primos, qui venerunt novissimi.
118.0159C| « Venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi. Acceperunt autem et ipsi singulos denarios, et accipientes, murmurabant adversus patremfamilias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus. » Quia ergo supra denarium remunerationem vitae aeternae diximus significari, quaeritur quare isti denarium accepisse et murmurasse dicantur, cum regnum Dei nullus murmurans accipiat, nullus qui acceperit postea murmurare possit? Sed ad hoc dicendum est, quia murmuratio in hoc loco non malitiosam intentionem contra Deum sonat, sed piam querelam sanctorum ad Deum significat. Quia enim antiquos patres 118.0159D| diu in praesenti vita contigit vivere, necesse fuerit ponderi diei et aestui in carnis passionibus diu subjacere. Quasi ergo illorum actiones murmurasse fuit, quando eos, qui post Domini incarnationem crediderunt, post brevem tribulationem remunerationem percipere videntur, quam illi cum longa tribulatione exspectaverunt. Quod ut facilius intelligatur, ex multis unum ad medium deducere visum est, videlicet Abraham patriarcham. Quasi enim illius actionem murmurasse fuit, quando (Matth. XXVII) latronem ab ipsis mortis faucibus per divinam gratiam liberatum, ante paradisum quam se intrare vidit. Annon latro undecima hora venit, qui Christum in cruce confessus est, et tamen ante denarii remunerationem accepit, quam Abraham, qui hora 118.0160A| tertia vocatus pro ipsa tribulatione diu pondus diei et aestus toleravit? In cruce enim latro Christum confessus est, sed de cruce paradisum ascendit, dicente Domino: « Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIX). » Possumus etiam et ita intelligere, quemadmodum nunc Christiani ante coelum ascendant, quam fecissent illi, qui ante adventum Domini fuerunt: quia illi postquam egressi erant de corpore, per longum tempus in inferno stabant: Isti autem sine mora, postquam egrediuntur de corpore, si justi sunt, in coelum ascendunt, et hoc est ante ascendere post egressionem Christianorum de corpore, quam illi ascendissent post egressionem ab illorum corpore. Et quia vita aeterna nulli per debitum redditur, sed per gratuitam misericordiam datur, 118.0160B| recte paterfamilias vocans unum eorum, ait:
« Amice, non facio tibi injuriam. Nonne ex denario diurno convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. » Quod ad Judaeorum et gentium populum pertinere, ut diximus, manifestum est. Nam multi Judaeorum, qui post Domini ascensionem crediderunt, nolebant gentiles ad suam societatem vel aequalitatem admittere, sed proselytorum loco eos habendos judicabant, dicentes indignum esse ut gentes post idolorum culturam eis coaequarentur, quorum patribus Deus locutus fuerat (Exod. XVI), et multa mirabilia ostenderat, et quibus legem dederat, et ex quibus carnem assumpserat. Et hoc est quod illi, qui priores in vineam venerant, murmurantes contra novissimos, dicebant: Hi novissimi una hora fecerunt, 118.0160C| etc. Sed quia Dominus Jesus Christus sinum misericordiae suae usque ad colligendas gentes extendit, recte uni eorum dicitur: Amice, non facio tibi injuriam, etc. At vero, ille (Rom. II) qui non est personarum acceptor, sed in omni gente qui operatur justitiam, acceptus est illi, recte dicit: « Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. » Nam per ejus gratiam, qui (Matth. IX) non venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam, non solum Judaeis gentiles aequati sunt, sed etiam promptiores ad credendum inventi sunt.
« An non licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? » Unde Apostolus querelas hominum contra Deum compescens, ait: « O homo, tu quis es qui respondeas 118.0160D| Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sic? Aut non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa aliud vas facere in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX)? » Habet utique: Deus enim nulla necessitate constrictus, sed sola bonitate quibus vult vitam tribuit. Unde et subditur:
« Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. » Primi enim quondam Judaei fuerunt, quando olim Deo coeli crediderunt, et secundum legem vixerunt. Novissimi autem (Deut. XXVIII) gentiles erant, propter incredulitatem extranei a cognitione Dei et testamento legis. Sed Domino veniente, qui videbantur esse primi, non credendo facti sunt novissimi et illi qui novissimi erant, in credendo facti sunt 118.0161A| primi; et qui erant capite, facti sunt in cauda; et qui erant in cauda, facti sunt in capite, juxta illud quod Dominus ait: « In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant (Joan. IX). » Unde rara Judaeorum fides reprobatur, cum adhuc subjungitur: « Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. » Quod specialiter ad Judaeorum populum pertinet, ex quibus multi vocati, sed qui Domino crederent, pauci sunt inventi. Nam de gentium vocatione alibi dicitur: « Multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII). » Quia ergo horarum varietates, quibus operarii in vineam vocantur, ad aetatum diversitates diximus pertinere, libet intueri, quemadmodum in Ecclesia 118.0161B| fiat, quod in duobus populis factum esse commemoravimus. Ait enim evangelista: « Cum sero factum esset, et reliqua. » Sed qui in hac parabola duplicem intelligentiam sequimur, moraliter sero unicuique nostrum fit terminus vitae praesentis, et licet nonnulli, antequam ad maturam aetatem perveniant, ab hac vita vocentur, si non habent sero per aetatem, habent tamen per exitum. Sero ergo operarii ad recipiendam mercedem vocantur, quia pro bonis operibus tunc electi remunerationem accipiunt, cum ab hac vita vocantur, teste Psalmista, qui ait: « Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini (Psal. CXXVI). « Dupliciter autem nos Deus vocat, in praesenti ad laborem, in futuro ad requiem. Unde necesse est, ut quicunque futuram desiderat 118.0161C| remunerationem, in praesenti non refugiat laborem. Quia illi qui pro Deo fideliter suscipiunt laborem, fideliter pervenient ad remunerationem, quando audituri sunt: « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » Et quia solet contingere, ut nonnulli tardius conversi, ab hac vita vocati, prius remunerationem accipiant, quam illi qui prius laborare coeperunt, recte voce patrisfamiliae procuratori dicitur: « Incipiens a novissimis usque ad primos, etc. » Quorum actiones quasi murmurasse est contra tardius conversos, cum illos prius, quam se remunerari vident. Quod vero subditur: « Venientes 118.0161D| autem et primi, acceperunt singulos denarios, et accipientes, murmurabant adversus patremfamilias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus. » Hoc namque solet contingere in Ecclesia, et maxime in monastico ordine. Pondus enim diei et aestus illi sustinent, qui ab ipsa pueritia in regularibus disciplinis nutriti, in vigiliis, in jejuniis, in labore manuum desudare coguntur. Sunt vero alii, qui usque ad senectutem vel decrepitam aetatem carnaliter in saeculo vivunt, sed circa finem vitae conversi, post brevem tribulationem cito perveniunt ad remunerationem, et cum post brevem laborem vocantur ad requiem, quasi ad istorum acceptiones 118.0162A| murmurant, qui pondus diei et aestus sustinent, cum illos vident remunerari, qui novissimi ad spiritualem militiam accesserunt, se autem in certamine reliqui. Sed non est murmurandum contra Dei bonitatem, quoniam in tali dilatione non minuitur praemium, sed augetur, quia electis justus judex Deus reddet unicuique secundum opera sua; et tanto majorem remunerationem accipient, quanto ejus exspectatione majorem laborem sustinent, Apostolo teste: « Unusquisque mercedem secundum suum laborem accipiet (I Cor. III), » unum enim accipient omnes denarium, quia unum omnibus electis praeparatum est regnum, et tamen pro diversitate meritorum, diversa sunt praemia parata in regno coelorum, dicente Domino: « In domo Patris mei mansiones multae 118.0162B| sunt (Joan. XIV). » Unde mentitus fuisse convincitur Jovinianus haereticus, qui dixit nullam differentiam futuram esse inter justum simplicem et justum sapientem, inter virginem et corruptam, inter eum qui minoris fit meriti, et eum qui majoris; cui contradicit Apostolus, ostendens diversis meritis diversa praemia in resurrectione esse praeparata, dicens: « Alia est enim claritas solis, alia est claritas lunae, alia claritas stellarum. Et stella a stella differt in claritate, sic erit in resurrectione mortuorum (I Cor. XV). » Hinc et Daniel, cum de terrae pulvere multos consurrecturos praediceret, ut ampliorem remunerationem ostenderet eos percepturos, qui et bene vivunt, et lucrandis animabus invigilant, dixit: « Qui autem docti sunt, fulgebunt sicut splendor firmamenti, 118.0162C| et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). » Quod enim nulli contra Dei justitiam sit murmurandum, sed de ejus bonitate omnibus gaudendum, manifestatur, cum subditur: « Amice, non facio tibi injuriam. « Nonne ex denario diurno convenisti mecum? Tolle ergo quod tuum est et vade, » et caetera. Quasi enim injuriam Deus facere videretur, si quod ex debito deberet, ex praemio non redderet; cum vero nullis per debitum, sed solummodo per gratuitam misericordiam, quibus vult, tribuit, nullus contra justitiam Dei murmurare potest, quoniam cui vult miseretur, et quem vult indurat, miseretur sola bonitate, indurat nulla iniquitate; quia et si judicia ejus 118.0162D| aliquando sunt occulta, non tamen injusta. Quod vero subditur: « Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi, » quotidie in Ecclesia fieri cernimus, quia nonnulli tardius ad Dominum conversi, per mentis fervorem et piam devotionem plures eorum antecedunt, qui tepide et negligenter vivunt. Quod autem finita similitudine dicitur: « Multi sunt vocati, pauci vero electi, » magis timendum est quam exponendum. Omnes enim, quod vocati sumus, novimus, utrum vero electi, adhuc ignoramus. Multis enim modis nos vocat Deus, per fidem, per baptismum, per poenitentiam, per prospera, per adversa, per somnia et revelationes. Sunt autem nonnulli, qui cum fide polleant et doctrinae verbis luceant, tamen quia a bono opere torpent, ab electione Dei reprobantur, 118.0163A| quia, ut ait Jacobus apostolus: « Fides sine operibus mortua est (Jac. II). » De talibus Paulus apostolus ait: « Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I). » Et Dominus in Evangelio: « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII). » Tales namque in die judicii dicturi sunt: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et virtutes multas fecimus, et daemonia ejecimus? Quibus respondetur: Amen dico vobis, non novi vos. Discedite a me, operarii iniquitatis. Tanto ergo solliciti esse debemus in bono opere, quanto inexcusabiles nos esse scimus de vocatione, ne tempore judicii, cum fatuis virginibus 118.0163B| extra januam remanentes, audiamus: Nescio vos, sed cum prudentibus intra thalamum sponsi recipiamur.
HOMILIA XXII. DOMINICA IN SEXAGESIMA. (LUC. VIII.) « In illo tempore, cum turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad Jesum, dixit per similitudinem: Exiit qui seminat, seminare semen suum, et reliqua. » Praedicante Domino Jesu Christo Evangelium regni coelestis, multae turbae eum sequebantur, sicut diversi corpore, ita diversi mente. Nonnulli propter amorem, nonnulli propter invidiam, aliquanti propter curationem, aliquanti propter admirationem; quibus Dominus ita suum sermonem temperabat, ut in una eademque parabola, unusquisque suam sententiam audiret, et omnium infirmitati 118.0163C| condescendens, suis sanctis sermonibus similitudines de rebus visibilibus adhibebat, ut per rem visibilem invisibilia cognoscere discerent. Unde sicut Matthaeus ait: « Loquebatur Jesus cum discipulis suis in parabolis, et sine parabolis non loquebatur eis. » Non tamen, ut quidam tradunt, ut aliquando non loqueretur sine parabolis, sed in illa praedicatione, quam Matthaeus ibi describit, non aliter quam in parabolis loquebatur. Sicut enim quadripartito modo, ut diximus, eum sequebantur, ita quoque, ut quidam tradunt, quadripartito modo suum sermonem temperabat, loquens eis in parabolis et sine parabolis, per similitudines et dissimilitudines. Aliquando namque Dominus in suis locutionibus aliqua aperiebat, et aliqua claudebat, ut per hoc quod intelligimus non 118.0163D| gloriemur, sed potius per ea quae non intelligimus donum Dei existimemus. Unde cum multae turbae convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, hominis qui exiit seminare semen suum similitudinem proposuit. Nam per varietatem terrarum varia corda hominum in illa turba esse insinuavit; alios in quibus semen verbi Dei variis modis laesum periret; alios, in quibus fructum bonum per patientiam afferret. Ubi considerandum, quia hanc similitudinem ideo per semetipsum Dominus dignatus est exponere, ut nobis insinuaret, in aliis similitudinibus, quas non exposuit, sensus allegoricos esse quarendos. Ostendit enim quid sit ager, quid semen, quid terra bona significet, quid petrosa et quid spinosa. 118.0164A| Sed unum est, quod nobis ad inquirendum reliquit, videlicet satorem, quem nullum melius quam ipsum Dominum Jesum Christum intelligere debemus, qui homo factus, semen verbi Dei in cordibus hominum seminavit, juxta quod ipse in alia parabola dicit: Qui seminat bonum semen est Filius hominis. Unde bene hanc similitudinem dicturus, juxta alios evangelistas, de domo exiisse, mare adiisse, navem ascendisse commemoratur, ipso situ corporis demonstrans quod ore promebat. Sicut enim prudens agricola, post eradicationem veprium et spinarum, post excultum agrum aratri vomere, de domo egrediens, semen secum defert et in terram spargit, ut multiplicatum illud recipiat; ita Dominus Jesus Christus post excultum agrum, id est cor Judaeorum, per patriarcharum 118.0164B| et prophetarum praedicationem, de domo exiit, id est mundo visibilis apparuit: navem ascendit, quia in Ecclesia per fidem habitavit, et semen spirituale, id est verbum Dei, in cordibus auditorum seminavit: non quod ipse non haberet unde colligeret, sed ut nos in horreum Patris congregaret. Nam et hodie, cum praedicatores et doctores verbum Christi praedicant, quasi ipse Christus semen seminat: quia « nisi Dominus aedificaverit civitatem, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXXVI), » et nisi Dominus cor illustraverit auditorum, in vacuum laborat sermo doctorum. Unde Paulus suam praedicationem et discipulorum obedientiam nihil sibi reputans, dicebat: « Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit (I Cor. III). » 118.0164C| Sed quia non omnes uno modo ejus praedicationem acceperunt, manifestatur, cum subditur: « Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud. » Solet contingere, ut dum homo agrum serit, via juxta sit, et pars quaedam seminis in eam cadat: sed semen quod in via ceciderit, duplici laesura perit: aut a viantibus conculcatur, aut a volucribus coeli rapitur. Via enim dicitur, eo quod aliquid transeuntes per eam vehant. Via enim significat cor malarum cogitationum calle attritum: semen quippe verbi Dei, quod in tali corde cadit, aut a viantibus, id est immundis cogitationibus, opprimitur, aut a volucribus coeli, id est ab immundis spiritibus, aufertur: qui dupliciter volucres coeli nominantur, sive quod per superbiam 118.0164D| de coelo lapsi sint, sive per hoc quod per aerium coelum discurrant.
« Et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. » Petra enim in hoc loco significat cor durum et indocile, quod vomere verbi Dei facile non scinditur: semen autem verbi Dei, si in tali corde ceciderit, et si germinat, tamen ad maturitatem non pervenit, quia in humore perseverantiae radicem non ligat. Hoc autem significat defectio humoris ad radicem seminis, quod juxta aliam parabolam, defectus olei ad lampadas virginum ornandas.
« Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. » Spinae, vitia et peccata 118.0165A| significant, de quibus primo homini dictum est: « Cum operatus fueris terram, non dabit fructus suos, sed spinas et tribulos germinabit tibi. » Mens ergo vitiis dedita semen verbi Dei fructificare non potest.
« Et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. » Terra bona cor est hominis bonum, non solum ad audiendum verbum Dei paratum, sed etiam ad operandum quod audit, devotum: et ideo facit fructum centuplum, id est perfectum, quia centenarius numerus in Scripturis pro perfectione ponitur: sicut de eo, qui omnia sua propter Deum dereliquit, dicitur: « Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit: » non quod is qui unam uxorem reliquit, centum sit recepturus, sed quia talem perfectionem accipiet in praesenti, ut ea quae 118.0165B| dereliquit, iterum non repetat, et in futuro vitam aeternam possideat, talem terram centies fructificantem significabat Isaac, de quo legitur: « Sevit Isaac, et in ipso anno invenit centuplum (Gen. XXVI). » « Haec dicens, clamabat. » Sed quid clamet, audiamus. « Qui habet aures audiendi, audiat. » Quoties haec admonitiuncula in Evangelio vel in Apocalypsi interponitur, mysticum aliquid ad requirendum insinuat. Omnes enim qui in illa turba erant, aures corporis habebant: et qui cunctis aures corporis habentibus dicit: Qui habet aures audiendi, audiat, alias aures, id est corda requirit. Est enim spiritualis auditus, cum anima ferventissimo amore verbum Dei audire desiderat, talem auditum se habere manifestavit Job, cum dicebat: « Auditu auris audivi 118.0165C| te, Domine (Job XLII). » Et Isaias: « Dominus Deus dedit mihi aurem. » Finita autem similitudine, inter turbas clamat, ut clamandum in praedicatione doctoribus ostenderet: non tantum altitudine vocis, quantum instantia praedicationis, juxta illud quod per Isaiam dicitur: « Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Isa. LVIII). » Et iterum: « Clama in fortitudine, qui annuntias pacem. »
« Interrogabant autem eum discipuli ejus, quae esset haec parabola. » Non putandum est quod mox finita similitudine, discipuli coram turbis interrogaverint, sed, sicut ait Marcus, cum esset singularis in domo, interrogabant eum quae esset haec parabola.
118.0165D| « Quibus ille ait: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, illis autem qui foris sunt, omnia in parabolis fiunt. » Domus autem in qua discipuli Dominum interrogabant, spiritualiter Ecclesiam significavit, quae domus Dei facta est per fidem, de qua scriptum est: « Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo (Psal. V). » Illi autem audiunt mysterium Dei, qui ingrediuntur tabernaculum ejus. Qui ergo vult mysterium Dei cognoscere, domum cum Jesu intret, id est fidelis factus unitatem Ecclesiae teneat quia ipse facit, sicut per Psalmistam dicitur (Psal. LXVII), unanimes habitare in domo. Caeterum illi qui foris sunt, 118.0166A| id est pagani, Judaei, haeretici, omnem Scripturam parabolis audiunt, quia ejus mysterium capere non possunt. Cum autem discipuli Domini singulariter interrogaverunt, datur intelligi, magistrum non coram omnibus a discipulis interrogari debere, sed singulariter, ne forte si non habuerit in promptu quod respondere possit, erubescat, sive ut liceat eum quid dicat, considerare. Pulchre autem dicitur: « Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, » ut ostendat nemini de suis meritis gloriandum, sicut faciebant Pelagiani, qui dicebant hominem justificari posse sine gratia Dei: nec de sua sapientia vel virtute praesumendum, quando apostoli mysterium regni Dei a seipsis non habuerunt, sed datum a Deo acceperunt, juxta 118.0166B| quod unus eorum, scilicet Jacobus, loquitur, dicens: « Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, neque vicissitudinis obumbratio (Jac. I). » Et sicut ipse Dominus ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Unde glorificat Patrem, dicens: « Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita Pater, quoniam sic placitum fuit ante te (Matth. XI). » In eo vero quod subditur:
« Ut videntes non videant, et audientes non intelligant » Specialiter Judaeos percutit. Videntes enim quondam erant et audientes, quando Dei voluntatem cognoscentes, opere complebant. Unde et prophetae eorum 118.0166C| Videntes appellabantur, quia videbant ea quae caeteri videre non poterant; gentes autem non videntes et non audientes erant, quia Dominum non cognoscebant: sed Domino veniente in mundo, videntes et audientes, propter superbiam caeci et surdi facti sunt, quando in eum credere noluerunt, impleta prophetia Isaiae quae dicit: « Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude (Isa. VI): » ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos: non videntes et non audientes credendo illuminati sunt, juxta illud quod Dominus in Evangelio dicit: In judicium ego in mundum hunc veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant. Exponens autem Dominus parabolam, adjunxit: « Est autem haec parabola: 118.0166D| Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam, hi hunt qui audiunt, deinde venit diabolus, » etc. Pulchre semini verbum Dei comparatur, qui sicut semen, quod in terra seritur, parvum videtur, postea crescens multiplicatur: ita verbum Dei, cum in cordibus auditorum seminatur, parvum videtur, sed cum auditores in bonis operibus creverint, tunc pariter cum ipsis verbum Dei magnum fructum in virtutibus profert. Et sicut ex multiplicato semine pascitur corpus, ita verbo Dei pascitur anima, Domino dicente: « Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV). » Et quemadmodum, cum multiplicatum semen congregat in horreum agricola, gaudet: ita cum homo 118.0167A| ad maturitatem perseverantiae pervenerit, dignus efficitur ut in horreum Dei congregetur, ubi non esuriat, neque sitiat, neque percutiat eum aestus aut sol, sed semper gaudeat, semperque laetetur. Quasi enim tempore sationis parvum semen aspiciebat Psalmista, cum dicebat: « Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua (Psal. CXXV). » Quasi vero idem semen multiplicatum conspexerat, cum aiebat: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Sicut ergo semen in spe fructus seritur, ita et verbum Domini propter solam mercedem vitae aeternae docendum est. In semine quippe aliud est tempus sationis, aliud messionis: quia in hac vita seminandum est, quod in futuro recipiatur, quando, sicut ait Apostolus; « Quaecunque seminaverit 118.0167B| homo, haec et metet: quoniam qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Galat. VI). » Hoc autem semen Apostolus in cordibus discipulorum esse gaudebat, dicens: « Gratias ago Deo meo semper pro omnibus vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu: quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia (I Cor. I). »
« Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt, deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. » De hoc semine Marcus ita scribit: « Hi autem sunt qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim 118.0167C| venit Satanas, et aufert verbum quod seminatum est in cordibus eorum. » Matthaeus vero ita: « Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus. » In quibus verbis Dominicae expositionis hoc cognoscimus, quia viantes, malas et immundas cogitationes significant. Sunt enim nonnulli, qui verbum Dei audiunt, sed dum immunda desideria in cordibus suis commorari permittunt, semen verbi Dei spiritalem fructum proferre non potest: dumque in eorum cordibus immundam cogitationem immundior sequitur operatio, quasi a viantibus verbum Dei conculcatur, ne fructificari possit, qualibus per prophetam in specie Judae dicitur: « Et posuisti ut terra corpus tuum, et quasi viam transeuntibus (Isa. LI). » Et 118.0167D| iterum: Hi dixerunt animae tuae: Incurvare ut transeamus: et qui mercedes congregat, misit eas in sacculum pertusum. Sicut enim sacculus pertusus frustra a superiore parte mercedes colligit, quas inferius fundit, ita frustra verbum Dei audit, qui illud in ventrem memoriae non retinet. Unde bene in lege (Lev. II) omne animal quod non ruminat, immundum reputatur: quia illi a sacrificio Dei sunt alieni, a quorum memoria diabolus verbum vitae tollit, ne credentes salvi fiant. Et quia diabolus variis modis homines, ne verbum Dei retineant, illudit, variis etiam nominibus ab evangelistis censetur. Ab isto qui hoc Evangelium scripsit, diabolus qui latro sive criminator vel deorsum fluens, Hebraice Belial, 118.0168A| quod interpretatur absque jugo, dicitur: a Marco Satanas, id est contrarius: et a Matthaeo malus appellatur, mille namque nocendi habet artes. Idem autem qui a Luca diabolus, a Marco Satanas, et a Matthaeo malus appellatur, deorsum fluere facit quos decipit, et contrarius est animabus fidelium, et ad perpetuum malum quos deceperit pertrahit, tot enim habet vocabula, quot nocendi ingenia, de quo per beatum Petrum apostolum dicitur: « Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide, scientes eamdem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri (I Petr. V). »
« Nam qui supra petram, hi sunt, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum, et hi radices 118.0168B| non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. » Sicut Domino exponente cognoscimus, sunt nonnulli, qui cum verbum Dei praedicari audiunt, totis votis se servaturos quod audiunt, promittunt: sed ubi locus peccandi advenerit, subito, quod prius promiserant, obliviscuntur. Verbi gratia, cum audiunt aliqui Dominum dicentem: « Vae vobis divitibus, qui habetis vestram consolationem (Luc. VI), » et: Difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum coelorum, avaritiam detestantur: sed ubi hora compunctionis transierit, non solum proprias divitias immoderate retinent, sed etiam alienas res concupiscunt vel rapiunt. Similiter alii, dum audiunt Apostolum dicentem (I Cor. VI): Adulteri regnum Dei non possidebunt, carnis immunditiam 118.0168C| detestantur, adeo ut et lacrymis plerumque compungantur: sed ubi carnis pulchritudo eorum oculis apparuerit, obliviscuntur quod prius promiserant, et sic faciles ad peccatum redeunt, quasi prius contra peccatum nihil deliberatum haberent. De quibus per Salomonem dicitur: « Sicut canis revertitur ad vomitum suum, sic stultus ad stultitiam suam (Prov. XXVI), » at contra idem ipse nos admonet: « Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccle. IX). » Hinc de sancta muliere dictum est: « Et vultus illius non est amplius in diversa mutatus (I Reg. I), » id est qualis fuerat tempore orationis, talem se omni tempore vitae suae monstravit. Tales ergo cum verbum Dei audiunt, quasi germinare in eis videtur, sed ad 118.0168D| maturitatem non pervenit, quia contra aestum tentationis non pugnant. Unde bene juxta Matthaeum evangelistam (Matth. XIII), orto sole aruerunt, id est orta tentatione defecerunt. Sol enim in Scripturis, cum in bono ponitur, Dominum Jesum significat, sicut scriptum est: « Vobis qui timetis Deum, orietur sol justitiae (Malac. IV): » cum vero in malo, aestum tentationis, sicut de reprobis dicitur: « Et a sole aestuati sunt. » Alios enim prosperitas inflat, alios adversitas frangit, ne acceptum semen ad maturitatem perducant. Contra utraque damna Apostolus semen quod audierat observare studebat, cum aiebat: « Per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores 118.0169A| et veraces, sicut qui ignoti et cogniti (II Cor. VI), » etc. Omnes enim aequaliter diligebat. Hos enim omnes in suo opere significavit Balaam ille divinus, qui cum castra Israelitarum cerneret, dicebat: « Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII): » sed postea aestu avaritiae tactus, in eorum mortem consilium dedit, quibus se ad mortem fieri similem optavit.
« Quod autem in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum. » Mirum valde videretur, si quispiam per spinas divitias interpretari voluisset, nisi hoc suis verbis Dominus exposuisset, maxime cum spinae pungant, divitiae 118.0169B| mulceant, tamen si cum consideratione attendimus, divitiae spinae sunt: quia sicut spinae suis punctionibus corpus laniant et cruentant, turpe ac foedum in oculis hominum reddunt, sic amor divitiarum animam miseram et infelicem coram oculis Dei facit: et sicut spinae intractabiles sunt, et vix absque laesione tractari possunt, ita avari et cupidi, quia amore divitiarum tenentur, non solum extraneis, sed etiam propriis asperi, amari et intractabiles sunt, juxta illud quod per Salomonem dicitur: « Bene facit animae suae vir misericors, avarus autem etiam propinquos abjicit (Prov. XI). » Unde bene juxta alium evangelistam, scilicet Matthaeum, non solum divitias, sed etiam fallaces divitias Dominus appellat, dicens: « Fallacia divitiarum suffocantur, et non referunt 118.0169C| fructum (Matth. XIII). » Fallaces enim sunt, quia diu nobiscum permanere non possunt. Aut enim nos eas deserentes expendimus, aut ipsae nos manentes rejiciunt. Unde per apostolum Paulum Timotheo praecipitur: « Praecipe divitibus hujus saeculi non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, bene agere, divites fieri in operibus bonis (I Tim. VI), » etc. Sive certe fallaces sunt, quia mentis inopiam non exstinguunt, sed quanto magis acquisitae fuerint, tanto magis in acquisitione animum possessoris accendunt, Salomone testante, qui ait: « Avarus non implebitur pecuniis, nec anima illius satiabitur bonis (Eccle. V). » Solae autem verae divitiae sunt quae hic nos in fide divites faciunt, et postmodum 118.0169D| haeredes regni coelorum constituunt; has quaerere, has amare Dominus monebat, cum dicebat: « Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum (Matth. VI). » Si enim vere divites esse cupitis, veras divitias amate: si culmen veri honoris quaeritis, ad illam coelestem patriam quantocius properate. Caeterum istae divitiae sunt fallaces, quae sine peccato aut vix aut nullo modo acquiri possunt, juxta illud quod ait Apostolus: « Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa et inutilia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem (I Tim. VI). » Unde timendum est divitibus 118.0170A| valde, quod Dominus terribiliter clamat, dicens: « Vae vobis divitibus, qui habetis vestram consolationem (Luc. VI). » Et iterum: « Difficile, qui pecunias habent, in regnum coelorum intrabunt (Luc. XVIII). » Et « iterum: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum (Marc. X). » Hinc et Jacobus apostolus: « Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis quae supervenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum vobis in testimonium erit, et manducabunt carnes vestras sicut ignis (Jacob. V). » Et Isaias: « Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum ad agrum copulatis usque ad terminum loci (Isa. V). » Notandum autem, quia duo sunt quae divitias 118.0170B| conjungunt, sollicitudines et voluptates. Quia enim cum voluptate sollicitudo non convenit, sciendum est quia alio tempore amor divitiarum per sollicitudinem mentem stimulat, alio vero in voluptate relaxat. In acquirendo quippe et sollicitudinem habet, ne ipsas perdat, velut negotiatores de regno ad regnum diversis temporibus discurrentes, ut eas acquirere possint, in tantum ut si quis eis ipsas auferre voluerit, arma contra eum erigant. Voluptatem vero habet in possidendo, quia illis divitiis satiatus animus eorum, tam in luxuria, quam in aliis rebus iniquis et voluptariis erigitur. Quisquis ergo tale cor habet, verbum Dei in eo fructificare non valet: quia sicut densitas spinarum rorem coeli et calorem solis ad radicem seminis pervenire non patitur, ita amor 118.0170C| divitiarum spiritalem pinguedinem in mente accedere non permittit. Et ideo si in praedicto semine volumus fructificari, appetitum divitiarum mortificare debemus. Quia sicut Apostolus dicit: « Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II). » Sed his de tribus terrae generibus dictis, quid de bona terra Dominus proferat, audiamus.
« Quod autem in bonam terram, hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. » Bona ergo terra, bonum est cor hominis: bona quippe terra tribus terrae generibus contrarium facit: et bona terra bonum fructum facit, quod bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum. Sed quia non omnes fideles aequaliter fructificant, nec omnibus aequalis 118.0170D| datur gratia, recte dicitur: « Hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum, retinent illud. » Majus est enim optimum esse quam bonum: quia omnes in Ecclesia pene verbum audiunt, sed non omnes aequaliter proficiunt: sed alius plus proficit, alius minus. Qui enim temporalem substantiam bene disponit, bonum fructum facit: qui vero omnia temporalia pro amore perfectionis reliquerit, optimum fructum facit. Sive certe bonum fructum facit, qui pro amore filiorum legitimo utitur conjugio: qui vero continentiam vel virginitatem Domino vovit, optimum facit. Unde bene Matthaeus evangelista, ut inter ipsos justos differentiam ostenderet, de jactato in bona terra semine dicit: « Et ortum fecit fructum, aliud tricesimum, 118.0171A| aliud sexagesimum, aliud centesimum (Matth. XIII). » Et Marcus: « Afferebat unum tricesimum, et unum sexagesimum, et unum centesimum (Marc. IV). » In tribus ergo frugum generibus, tres ordines in Ecclesia ostendit, conjugatorum, continentium et virginum. Tricesimus enim fructus ad conjugatos pertinet, qui castum inter se amorem servantes, sobrie, juste et pie vivunt, quod ab ipsa digitorum junctione sub quadam figura demonstratur, quemadmodum in trigenario numero digito digitus junctus castam conjunctionem inter virum et uxorem significat, de qua scriptum est: « Et erunt duo in carne una (Gen. II). » Sexagesimum vero fructum viduae et continentiae proferunt, dum voluptatem carnis experti, longiorem tribulationem sustinent, quod etiam in ipsa digitorum computatione ostenditur, quemadmodum 118.0171B| in sexagesimo numero digitus a digito premitur, eorum tribulationem, quam experti sunt, demonstrans, sicut ait Apostolus: « Tribulationem carnis habebunt hujuscemodi (I Cor. VII). » Centesimum vero fructum virgines proferunt, dum carnis incorruptionem Domino promittunt, tanto magis praemium percepturi, quanto uberiorem et graviorem Deo fructum proferunt: cujus perfectio in ipsa digitorum computatione demonstratur, quemadmodum centenarius numerus de laeva transit in dexteram, et circulum exprimens, fit in modum coronae, illam immarcescibilem coronam virginis ostendens, quam per prophetam Dominus pollicetur, dicens: « Haec dicit Dominus eunuchis, qui custodierint praecepta mea, et elegerint quae volui, dabo eis in 118.0171C| domo mea et in muris meis locum (Isa. LVI). » Locum nominatum dabo eis et nomen sempiternum, quod non peribit. Qui etiam, si pollutionem non solum mente, sed etiam corpore fugerint, audiant quod Joannes ait in Apocalypsi: « Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt (Apoc. XIV). » Vel certe tricesimum fructum proferunt, qui fidem sanctae Trinitatis confitentur. Sed quia fides sine operibus mortua est, tricesimum adjungunt sexagesimo, cum in confessione fidei bona opera addunt. Quia enim sex sunt dies in quibus licet operari, per sexagenarium fructum bona opera figurantur. Sed quia qui recte credit et bene vivit, futuram mercedem exspectat, centesimum tricesimum proferunt, quemadmodum gloriam aeternam 118.0171D| percipiant. Sed quoniam in omni opere bono patientia necessaria est, recte subditur: « Et fructum afferunt in patientia. » Bona igitur terra per patientiam profert, quia nulla sunt bona quae agimus, si pessimorum mala aequanimiter non toleramus. Patientia enim vera est, quae nullo furore vincitur, nulla tribulatione separatur, nulla persecutione turbatur: quae non solum in divinis flagellis necessaria est, sed etiam ad proximorum persecutionem, ut in omnibus animus perseverantis fructum afferat in patientia: quia bonus non fuit, qui malos tolerare recusavit. Haec virtus qualis sit, etiam Dominus alibi manifestat, cum dicit: « In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI). » Et iterum: « Beati 118.0172A| pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). » Et alibi: « Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX). » Unde Paulus exemplum magistri secutus, discipulis praecepit, dicens: « Pacem sequimini (Hebr. XII). »
HOMILIA XXIII. DOMINICA IN QUINQUAGESIMA. (LUC. XVIII.) « In illo tempore, assumpsit Jesus duodecim discipulos suos, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetam de Filio hominis, etc. » Superior textus evangelicae lectionis retulit, quomodo Dominus temporales divitias fugiendas et spontaneam paupertatem esse amandam docuerit, dicens: « Quia difficile qui pecunias habent, intrabunt 118.0172B| in regnum coelorum (Luc. XVIII): facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei (Marc. X). » Et dixerunt qui audiebant: Quis potest salvus fieri? Ait illis: « Quae impossibilia sunt apud homines, omnia possibilia sunt apud Deum. » Et iterum ostendit quia apostoli, qui omnia reliquerunt propter regnum Dei, multo plura recipient in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam, et post haec subjunxit:
« Assumpsit Jesus duodecim discipulos. » Igitur post infirmis redditam sanitatem, post divitum increpatam duritiam, post apostolorum spontaneam paupertatem aeterna promissione remuneratam, transit ad passionis suae tropaeum, ut ostenderet non posse nec salutem perfectam consequi, nec terrena 118.0172C| relinquere, et ad coelestia apprehendere, nisi ille moreretur pro omnium salute, qui est salus omnium nostrum. Quibus etiam vitam aeternam promiserat, passiones anteponit tribulationum, ut si eos delectaret locus celsitudinis, prius exerceret dolor tribulationis. Praedictis ergo tribulationibus, considerandum est, quod praevidens Dominus ex sua passione animos discipulorum conturbandos, longe eis ante eamdem passionem praedicere voluit, ut tanto minus turbarentur tempore passionis, quanto et hanc a pio magistro praedictam recolerent. Minus enim jacula feriunt quae praevidentur. Nec solum passionis suae poenam, sed etiam resurrectionis gloriam praedixit, ut cum eum morientem (sicut praedictum erat) cernerent, etiam resurrecturum minime dubitarent. 118.0172D| Et quos contristabat denuntiata passio, laetificaret praedicta resurrectio: praevidens etiam paganorum stultitiam futuram, qui dicturi erant eum non spontanee, sed coactum pro nobis passionem sustinuisse, prius ipsam passionem praedixit, ut intelligamus, quod is qui et locum passionis et tempus praedicere potuit, passionem declinare posset, nisi hanc pro nostra redemptione spontanee sustinuisset. Non enim eum mors compulit, sed ipse mortem quam voluit elegit, juxta quod ipse tempore passionis judicem allocutus est, dicens: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X). » Et iterum: « Nemo tollet a me animam meam, sed ego pono eam, 118.0173A| et iterum sumo eam (Joan. X). » Nec solum paganorum stultitiam, sed etiam haereticorum insaniam his verbis destruit, qui dixerunt alium Deum Veteris Testamenti, et alium Novi, cum ante suam passionem complenda praenuntiavit, quae in Scripturis de illo fuerant praedicta, ostendens seipsum Deum esse Veteris et Novi Testamenti, qui hoc ageret et doceret, quod eum in Veteri Testamento prophetae acturum et docturum prophetaverunt. Nimirum ergo ipse est Deus Veteris ac Novi Testamenti, sicut ipse ait per Prophetam: « Ego Deus et non mutor (Malac. III). » Et iterum: « Ante me non est formatus Deus, et post me non erit (Isa. XLIII). » Et pulchre Salvator duodecim discipulos assumpsit, quibus secretum suae passionis revelavit et resurrectionis, propter duodenarii 118.0173B| numeri perfectionem. Duodenarius enim numerus perfectus est, et in suis partibus divisus, perfectionem quamdam significat. Constat autem ex primo impari et primo pari, id est ex tribus et quatuor: quia primus impar, ternarius, primusque par, quaternarius, sive enim tria in quatuor, sive quatuor in tria ducas, duodenarium numerum complent, et tres quidem ad perfectionem pertinent, propter individuam trinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti: et propter tria tempora, ante legem, sub lege et sub gratia, sive propter tres principales virtutes, fidem videlicet, spem et charitatem. Quaternarius autem et ipse ad perfectionem pertinet, propter quatuor evangelia, et propter quatuor principales virtutes, sive propter quatuor tempora anni, vel propter quatuor 118.0173C| animalia, quae plena oculis ante et retro in circuitu sedis Dei esse commemorantur. Duodenarius quoque numerus et ipse perfectus est, propter duodecim patriarchas, et duodecim apostolos, et duodecim menses anni, et duodecim horas diei, vel propter duodecim seniores, qui geminato numero in Apocalypsi Agnum adorant, « mittentes coronas suas ante thronum Dei (Apoc. IV). » Quia ego Dominus et fidem sanctae Trinitatis et doctrinam quatuor evangeliorum per duodecim apostolorum praedicationem nuntiaturus erat mundo, recte duodecim apostolos assumpsit, quibus secretum suae passionis revelavit, dicens: « Ecce ascendimus Hierosolymam, etc., » ut cum omnia in eo completa vidissent, quae ab illo praedicta audiebant, memores essent praecepti, quo 118.0173D| ait: « Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis in cubiculis, praedicate super tecta (Luc. XII). » Notandum autem quod ait: « Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt de Filio hominis. » Quaeritur autem quare dicat: « Consummabuntur omnia quae scripta sunt de Filio hominis, » cum tempore passionis omnia completa non sint quae de illo praedicta erant. Adhuc enim restabat gloriosa ejus ascensio, et Spiritus sancti de coelis missio, adventus ad judicium, et discipulorum praedicatio, et gentium vocatio, et multa alia, quae de illo praedicta nemo ambigit. Sed ad hoc dicendum, quia usus Scripturae est, per tropum synecdochen aliquando totum pro 118.0174A| parte, aliquando partem pro toto ponere; pars pro toto ponitur, sicut scriptum est: « Descendit Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta (Gen. XLVI). » Nunquid animae sine corporibus descenderunt? absit. Sed per meliorem hominis partem, quae est anima, totus intelligitur homo. Totum vero pro parte ponitur, sicut alibi legitur: « Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III). » Non quod Salvatorem venientem ad judicium caro volucrum et serpentium atque bestiarum visura sit, sed omnis caro, id est omnis homo. Nam et in Domini passione de latronibus dicitur quod uterque Dominum blasphemaverit, quod alius evangelista manifestius ostendit, scilicet quia unus eum blasphemaverit, alter vero crediderit. Ita ergo et in hoc loco a majori parte totum pro parte posuit, 118.0174B| cum dixit: « Consummabuntur omnia. » Qui modus locutionis non solum in Scripturis, sed etiam in nostris confabulationibus usitatus est, cum dicere solemus: omnis homo in civitatem ascendit, vel: omnis urbs conclamavit, non quod aliquis extra civitatem non remanserit, vel in civitate tacens non fuerit, sed a majori parte totum significamus. Ita et in hoc loco a majori parte totum significatur, cum dicitur: « consummabuntur omnia, » non quod omnia in passione consummata sunt, sed quia magna ex parte consummata sunt, omnia consummanda dicuntur. Quae enim a diversis Patribus diversis temporibus praedicta sunt, in uno eodemque filio hominis Domino Jesu Christo consummata sunt. Quod ut manifestius intelligatur, dicamus sub exemplo, 118.0174C| verbi gratia, viginti quis denarios erogavit, rursus quinque, et alias quindecim: triginta quoque, et ter decies per diversa tempora dedit; haec si in unum receperit, centenarii numeri summam inveniet. Ita ergo Domini incarnatio, passio et resurrectio diversis temporibus a diversis Patribus praedicta sunt, sed in uno mediatore Dei et hominum consummata, et ideo firmitas fidei immobilis perseverat: quia omnia quae in Christo futura erant antea praedicta fuerant. Passionem quoque praedicens, magis se filium hominis quam Filium Dei appellari voluit, ut ostenderet quia per hoc quod filius hominis fuit, potuit teneri, flagellari, pati et crucifigi, Divinitas autem impassibilis mansit. Quae autem essent, quae tempore passionis in illo consummanda 118.0174D| essent, manifestat cum adjungit:
« Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur, et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget. » Quae omnia de illo praedicta, et in illo completa nullus fidelium dubitat, et diligens lector facile reperire potest. Quod enim tradendus esset, praedictum fuit, scilicet ab Jeremia, qui dicit: « Tradidit me quem diligebam. » Et Psalmista: « Traditus sum et non egrediebar (Psal. LXXVIII), » quod impletum est tempore passionis, quando Judas Scarioth, unus de duodecim, abiit ad principes sacerdotum, dicens: « Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam (Matth. XXVI)? » At illi constituerunt ei triginta argenteos, et accepta 118.0175A| pecunia, tradidit eum ministris principis sacerdotum, dicens: « Quem osculatus fuero, ipse est: tenete eum. » Quod illudendus esset, sic in ejus persona dicit Psalmista: « Opprobrium factus sum vicinis meis, subsannatio et illusio inimicis meis (Psal. XXX). » Et iterum: « Lumbi mei impleti sunt illusionibus (Psal. XXXVII). » Et Jeremias: « Insurrexerunt in me viri illusores » quod impletum est tempore passionis, quando coronam spineam imponentes capiti ejus, et dantes arundinem in dextera ejus, et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: « Ave, rex Judaeorum. » Quod flagellandus esset, sic in ejus persona Zacharias propheta praedixit: « Virga percutient filii Israel principem suum (Zach. XIII). » Et iterum: « Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis 118.0175B| (Ibid.), » quod impletum est in passione, quando flagellis jussus est caedi, dicente Pilato: « Ergo flagellatum eum dimittam. » Quod conspuendus esset, sic in ejus persona praedixerat Isaias propheta: « Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me (Isa. L). » Et Job: « Insurrexerunt in me viri iniqui absque misericordia, et non pepercerunt in faciem meam spuere (Job XXX), » quod, impletum est tempore passionis, quando spuerunt in faciem ejus. Quod occidendus esset, sic praedixerat Daniel, dicens: « Occidetur Christus, et non erit ejus (Dan. IX), » et caet. Hinc Moyses filiis Israel ait: « Et erit vita tua pendens ante oculos tuos, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII), » sed timebis quod impletum est, quando pendens in cruce, inclinato capite, emisit 118.0175C| spiritum. Quod post mortem die tertia resurrecturus esset, sic scriptum est in Osee propheta: « Vivificabit nos post duos dies, in die tertia resuscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus (Osee VI). » Et Sophonias: « Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum (Soph. III). » Et ipse per Psalmistam: « Ego dormivi et somnum cepi, et exsurrexi (Psal. III). » Et alibi: « Resuscita me, et ego reddam eis, » quod impletum est die tertia post passionem, quando mulieres, quae ante diluculum ad sepulcrum venerant, ab angelo audierunt: « Jesum quaeritis, non est hic, surrexit (Marc. XVI). »
« Et ipsi nihil horum intellexerunt. Erat autem verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. » In Evangelio secundum 118.0175D| Joannem legimus, quod cum Dominus Judaeis de sua passione velate loqueretur, dicens: « Cum exaltaveritis filium hominis, tunc scietis quia ego sum (Joan. VIII). » Et: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII): » ipsi statim intelligentes, responderunt dicentes: « Daemonium habes; quis te quaerit interficere (Joan. VII)? » Nos audivimus quia Christus manet in aeternum, hic vero, cum manifeste suam passionem praediceret, apostoli nihil horum intellexerunt. Quid est quod Judaei tam velata audierunt, ut Evangelista expositione dignum duceret, dicens: « Hoc autem dixit, significans qua morte esset moriturus (Joan. XII), » et ipsi statim intellexerunt: apostoli autem manifeste audierunt, et non 118.0176A| intellexerunt; nimirum quod istis pietas abscondebat, illis impietas patefaciebat. Habet enim humana mens hoc proprium, ut quod omnino non vult, aut vix aut tarde credat: et quod omni modo fieri vult, facile intelligat et facilius credat. Quia ergo Judaei hoc optabant quomodo occidere possent, licet occulte de ejus passione aliquid audirent, confestim intelligebant: quia vero apostoli nec optabant, nec credebant quod Christus Dei Filius mori posset, licet manifeste ejus passionem praedictam audirent, non intelligebant. Nam quantum dura et aspera ejus passio discipulorum mentibus videretur, Petrus indicat, qui cum Dominus alibi suam passionem praediceret, assumpsit eum secreto, dicens: « Absit a te, Domine, non fiet istud; non enim decet ut Filius 118.0176B| Dei gustet mortem (Matth. XVI). » Verbum autem in Scripturis sacris tribus modis intelligitur, aliquando pro ipso Domino, aliquando pro facto ponitur, aliquando pro dicto. Pro Domino, ut illud: « In principio erat verbum (Joan. I). » Et illud: « Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII). » Pro facto, ut in Exodo legimus de Moyse, interfecto Aegyptio: « Quomodo palam factum est verbum istud (Cap. II)? » sicut alibi legitur: « Quicunque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei (Matth. XII), » et caet.; ita et in praesenti loco pro dicto ponitur, cum dicitur: « Erat verbum istud absconditum ab eis, » id est dictio ista. Sed quia discipuli, quod de Domini passione manifeste audierunt, non intelligebant, venitur ad miraculum. Nam in eorum praesentia caecus illuminatus est, ut disceret 118.0176C| nihil de ejus verbis dubitare, quem talibus miraculis videbant coruscare. Unde et subditur:
« Factum est autem cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. » Jericho civitas est trans Jordanem in terra promissionis, ad quam filii Israel primum venisse, Jordanis amnem transeuntes, leguntur, quae temporibus Josue mirabiliter a Domino, arca ipsius Domini septem diebus circumducta, subversa est: sed temporibus Achab regis ab Ahiel principe reaedificata, ut Regum narrat historia (III Reg. XVI), quae juxta interpretationem Josue in primogenito suo fundavit eam, in novissimo suo stabilivit portas ejus. Interpretata autem Jericho in nostra lingua dicitur luna. Luna quippe quae menstruis horis crescit et decrescit, in 118.0176D| Scripturis aliquando defectum nostrae mortalitatis insinuat, qui crescimus nascendo, decrescimus moriendo: augemur in prosperis, minuimur in adversis. Dominus autem quasi Jericho appropinquavit, quando defectum nostrae carnis sive mutabilitatem assumpsit: ut qui immutabilis erat in suis, mutabilis fieret in nostris. Sed eo Jericho appropinquante, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Unde et quidam metricorum ait: Filius occurrit Domino caecatus in orbe Timaei quondam. Spiritaliter vero genus designat humanum, quod tunc caecitatem mentis incurrit, quando lumen veritatis amisit, et ad concupiscendum lignum vetitum oculos aperuit, et in tenebris erroris incidit, in qua non solum gentilis, 118.0177A| sed etiam Judaeorum populus tenebatur, qui de peccati radice ortus, originalis peccati vinculo tenebatur astrictus, teste Apostolo qui ait: « Non est distinctio Judaei et Graeci; omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. III). » Unde bene Matthaeus duos caecos posuit, ut ex utroque populo aliquos illuminandos per Domini incarnationem insinuaret. Cum ergo Dominus Jericho appropinquavit, caecus illuminatus est, videlicet genus humanum, quia cum mortalitate nostrae carnis indutus fuit, ad suam immortalitatem nos reformavit. Secus viam autem sedebat, quia a via veritatis recesserat. Bene autem caecus iste et secus viam sedere, et mendicare dicitur, quia sunt nonnulli qui nec secus viam sedent, nec mendicant. Sed iterum sunt alii, qui secus quidem viam 118.0177B| sedent, sed non mendicant. Adhuc etiam sunt alii, qui et secus viam sedent, et mendicant. Via enim est Christus, qui dicit: « Ego sum via, veritas et vita (Job XIV). » Nec secus viam sedent, nec mendicant, qui nec Deum credunt, nec spiritales divitias ab eo quaerunt. Secus viam sedent, sed non mendicant, sicut perversi et falsi Christiani, qui Deum credunt, sed a bono opere torpentes, spiritales divitias ab eo quaerere non student, qui (juxta Apostolum) « confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I). » Secus viam sedent, et mendicant, qui Deum credunt, et coelestem gloriam assiduis orationibus quaerere non cessant, de qualibus Dominus dicit: « Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). »
118.0177C| « Et cum audisset turbam praetereuntem, interrogavit quid esset. » Turba praeteriens, patriarcharum significat ordinem et prophetarum, qui propterea praetereuntes dicuntur, quia per successionem geniti et generantes, de hoc saeculo transierunt: multa tamen de Domini incarnatione, et passione, et resurrectione, atque humani generis redemptione scripta reliquerunt. Quod cum audisset caecus, id est genus humanum, interrogavit quid hoc esset.
« At illi dixerunt ei, quod Jesus Nazarenus transiret. » Et cum audisset ab eis quod Jesus Nazarenus transiret, id est cum ex eorum libris Domini incarnationem, passionem et resurrectionem didicisset, credula voce coepit clamare, dicens:
« Jesu fili David, miserere mei. » In cujus verbis 118.0177D| pulchre catholica commendatur fides, quae mediatorem Dei et hominum et verum Deum et verum hominem confitetur et credit. Nisi enim verum Deum credidisset, misereri sibi ab illo non posceret: et nisi eumdem verum hominem credidisset, non diceret: « Jesu fili David. » Jesu namque Latino eloquio, salvator sive salutaris dicitur. Sic enim Jesum clamavit, ut filium David non dimitteret: et sic filium David invocavit, ut salvatorem non pertransiret, ostendens quia mediator Dei et hominum Dominus Jesus Christus, in una eademque persona ex divina humanaque substantia perfectus Deus, perfectus est et homo credendus. Filius David dicitur, quia de stirpe David carnem pro nobis redempor suscepit, 118.0178A| sicut voce angeli ad Mariam dicitur: « Dabit ei Dominus Deus sedem David patris sui (Luc. I). » Et Apostolus: « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I). » Bene autem Jesus Nazarenus transire dicitur, quia non sicut caeteri mortales in mundo permansit, sed postquam praedicavit et passus est, diabolo superato, victor ad Patrem rediit. Transitus autem ipsius fuit de coelo in uterum, de utero in sepulcrum, de sepulcro iterum in coelum. De cujus transitu Petrus apostolus dicit: « Qui pertransivit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo (Act. X). » Cujus transitum admirans Ecclesia, in Canticis canticorum ait: « Ecce iste venit saliens in montibus, transiens colles (Cant. II). »
« Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. » 118.0178B| Hi qui praecedentes caeco silentium imponere volebant, turbas immundorum spirituum significant, qui initi fidei humanum genus a Domini credulitate revocare conati sunt, non solum suadendo, sed etiam increpando, id est persecutiones et tribulationes commovendo. Sed quid caecus fecerit audiamus. « Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. » Sed caecus magis ac magis clamabat, quia quanto amplius genus humanum se ab immundis spiritibus sentit opprimi, tanto ardentius studet ad Dominum clamare, dicens cum Propheta: « Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie (Psal. LXXXIX). » Unde et bene dicitur:
« Stans autem Jesus, jussit caecum adduci ad se. » Tunc autem Dominus caecum ad se spiritaliter adduci 118.0178C| jussit, quando apostolos ad praedicandum generi humano misit, dicens: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI). » Et iterum: « Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). » Qui tunc eum adduxerunt, quando profecti praedicaverunt ubique, et reliqua.
« Et cum appropinquasset, interrogavit illum, dicens: Quid tibi vis faciam? » Adducto autem caeco ad se, interrogavit eum quid vellet, non quod ignoraret, cum pene omnes, qui ibi aderant, id nossent: sed lumen quod ex sua bonitate largiturus ei erat, ad sui petitionem tribueret, et ejus confessionem 118.0178D| approbaret. Pius enim Dominus sua dona gratuita, nostra vult esse merita, id est, non vult bonum nostrum invitum et coactum esse, sed spontaneum et voluntarium, et quod nobis sponte largitur, vult nostris petitionibus tribuere. Et ideo, quamvis sciat quid nobis necesse sit, antequam petamus eum, dicens: « Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis (Matth. VI), » etc., importune nos tamen ad petendum invitat, cum dicit: « Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur (Matth. VII). » « At ille dixit: Domine, ut videam. » De quo caeco versificus quidam ait: 118.0179A| Non aurum caecus Domino, non praemia multa, Sed lucem petiit, radiansque refulsit in astris. Cujus in exemplo cuncta radiantia poscunt. In cujus petitione discimus, quia in oratione non aurum, non argentum, non terrenas divitias, non longiturnam vitam, non vindictam inimicorum, sed ineffabile lumen quaerere debemus, hoc est, ut ipsum videre possimus, « qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I), » juxta quod ipse admonet, dicens: « Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). » Quantum autem fides valeat, manifestatur, cum infertur:
« Et Jesus ait illi: Respice, fides tua te salvum fecit. » Si enim iste per fidem illuminatus est, quicunque 118.0179B| non credit, infidelis est, quia in tenebris manet, et in tenebris est. Cum ergo ait: « Fides tua te salvum fecit, » intelligitur quia fides magna est virtus, sine qua impossibile est placere Deo (Hebr. XI). Sicut enim infidelitas mater et radix est omnium vitiorum, sic fides origo omnium virtutum, dicente Propheta: « Justus autem ex fide vivit (Habac. II), » quam Dominus commendans discipulis, ait: « Habete fidem Dei (Marc. XI). » Et iterum: « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, diceretis monti huic: Transi hinc, et transiret (Luc. XVII). » Quod autem nemo beneficiis Dei ingratus debeat remanere, recte de eo dicitur:
« Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. » Quanto enim quisque plus a Deo 118.0179C| illuminatur, tanto amplius et perfectius bonis operibus se exercere debet: sicut iste caecus mox recepto lumine non piger remansit, sed Deum secutus est magnificans illum. Decebat enim ut is qui a Domino illuminatus fuerat non retro rediret, sed Deum sequeretur. Sequi enim Dominum, imitari est, sicut ipse dicit: « Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII), » etc. Et iterum: « Qui vult venire post me (Matth. IX), » et reliqua. Ubi notandum quia sunt nonnulli qui nec vident, nec sequuntur: sunt alii qui vident, sed non sequuntur: alii etiam sunt qui et vident et sequuntur. Nec vident nec sequuntur, sicut sunt pagani et Judaei, qui nec bonum intelligunt, nec operantur. Vident, et non sequuntur, qui bonum intelligunt, sed operari contemnunt, sicut falsi 118.0179D| ac tepidi Christiani, de quibus Dominus ait in Evangelio: « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII). » Et: « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX; Marc. VII). » Vident et sequuntur, veluti perfectissimi Christiani, qui et Deum credunt, et bonum quod intelligunt, opere complent. Unde apostolus Paulus dicit: « Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X), » quos apostolus Petrus hortatur, dicens: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II). » « Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. » Non solum autem de miraculo quod acciderat, verum 118.0180A| etiam et de fide ipsius caeci, hi qui aderant Dominum glorificabant: ita et nos bona opera facientes, in sanctis conversationibus nostris tales nos ostendere debemus, ut in nobis glorificetur Deus, sicut ipse admonet, dicens: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). » Sed quod ad genus humanum diximus pertinere generaliter, potest et ad unumquemque peccatorem referri specialiter. Qui enim criminale peccatum committit in opere, quale est adulterium, homicidium, furtum, rapina, sacrilegium, et his similia, odiumque gestat in corde, caecus est in mente, Joanne apostolo teste, qui ait: « Omnis qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam 118.0180B| tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II). » Qui autem desiderat illuminari, et caecitatem mentis deponere, non debet orando a petitione cessare, sed spiritaliter semper mendicare, id est, ad Ecclesiam veniat, et humiliter sua peccata commissa confiteatur, praeterita peccata fletibus diluat, et ad audiendum verbum divinum libenter aures cordis aperiat (Ibi enim in sanctorum exemplis sive verbis reperiet, quoniam de praeteritis delictis satisfactionem accipiet, et de futuris cautelam); sed si pro aeterna vita coeperit cogitare, et ad eam post peccatum flendo redire, caecus et secus viam sedet, et mendicat, cui recte congruit quod dicitur: « Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. » Turba praeteriens sanctorum est unanimis chorus, 118.0180C| vel eorum actiones et doctrinam significat, qui propterea praetereuntes dicuntur, quia non habent hic manentem civitatem, sed futuram toto desiderio inquirunt. Praeterire quippe sanctorum est, non in amorem mundi, radicem cordis infigere, sed ad aeternam vitam toto desiderio festinare. Unde unus eorum, cum vidisset impium superexaltatum et elevatum, ait: « Transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI), » etc. Cumque ex eorum exemplis et dictis peccator peccantibus audierit terribiliter comminari poenam et Apostolum clamantem: « Nolite errare: neque adulteri, neque rapaces, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). » Et poenitentibus repromitti veniam, compunctus corde interrogat quid hoc sit. Et cum ex eorum verbis 118.0180D| didicerit, nihil esse omne quod terrenum et transitorium est, quasi Jesum Nazarenum transire audit. Quid agere debeat, si lumen cordis recipere desiderat, caecus suo exemplo ostendit, cum clamavit, dicens: « Jesu fili David, miserere mei. » Caecus enim ad Dominum clamat, quando peccator pro peccatis suis veniam petens, humiliter ingemiscit, dicens cum Propheta: « Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. L). » Sed quia immundi spiritus contra eum quem redire ad veniam viderint, consurgunt, recte subditur: « Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. » Praetereuntes ergo caeco silentium imponere volebant, 118.0181A| quia immundi spiritus, ne peccator ad poenitentiam redeat, contradicunt. Multis quoque modis immundi spiritus post confessionem mentem retrabere conantur, ne in conversione permaneat, aliquando suasionibus, aliquando increpationibus, contra quae omnia scriptura Salomonis animum firmare admonet, cum dicit: « Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccle. II). » Nec solum immundi spiritus, sed etiam ipsa consuetudo peccandi durius incipit rebellare, cum senserit post assueta mala ad virtutes velle ire. Verbi gratia, ebriosus aliquis cum ad sobrietatem redire consurgit, mox contra eum titillatio potandi surgit; adulter dum castitatem vovit, statim contra eum carnis delectatio consurgit, 118.0181B| et ad praeterita commissa retrahere cupit, ne ad Dominum convertatur: quia « caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem (Gal. V). » Haec enim invicem adversantur, ut non ea quae volumus faciamus, nec pura mente Deum conspicere valeamus. Sed quid facere debeat, sive contra immundorum spirituum tentationem, sive contra carnis delectationem, qui hujusmodi est exemplo hujus caeci instruitur, cum subinfertur: « Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. » Quo enim acrius se aliquis sentit impugnari a malignorum spirituum tentatione, seu ab ipsa consuetudine peccandi, eo fortius debet pugnare in oratione, propter illud quod Dominus ait: « Hoc genus non ejicitur nisi in oratione et jejunio (Matth. IX). » Unde Apostolus 118.0181C| Petrus fideles per epistolam admonet, dicens: « Estote prudentes et vigilate in orationibus, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V). » Neque enim divina pietas adjutorium sibi poenitenti negabit, si ille orando a petitione non defecerit, nec de suis meritis aliquid praesumat, sed in illius misericordia confidat, cui per Prophetam dicitur: « In Domino faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros (Psal. LIX). » Quantam autem misericordiam Dominus poenitentibus exhibeat, quale auxilium pugnantibus contra peccatum praebeat, manifestatur cum subjungitur: « Stans autem esus, jussit eum adduci ad se. » Qui ergo prius transibat, propter tentationes 118.0181D| daemonum humanis mentibus illatas, nunc per instantiam clamoris stat. Quia cum phantasmata tentationum in oratione patimur, quasi transeuntem Dominum audimus: sed si in orando, quaerendo, petendo, pulsando perseveraverimus, quasi stans nos ad se adduci jubet. Quoniam tranquillitate mentis reddita, dulcedinem suae contemplationis vel tenuiter manifestat, quia ut ipse ait: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). » Et quia in oratione ante omnia aeternam gloriam quaerere debemus, recte interrogatus caecus a Domino: « Quid vis faciam tibi? » respondit: « Domine, ut videam. » Et praecipue fides in oratione necessaria est, ut bonum quod quaerimus, firmiter accipere posse Deo 118.0182A| donante credamus, juxta illud quod Dominus ait: « Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis (Matth. XXI). » Et quoniam quicunque non negligit digne poenitere, de venia non debet desperare, recte dicitur: « Respice, fides tua te salvum fecit. » De quo recte subditur: « Et confestim vidit, et sequebatur illum, magnificans Deum. » Solet autem contingere, ut quanto quisque de majoribus peccatis per poenitentiam fuerit liberatus, tanto gratior liberatoris misericordia cognoscitur. Unde bene dicitur: « Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. » Quo enim quisque in gradu est altior, eo et in crimine gravior: quanto autem de gravioribus peccatis a Deo fuerit liberatus, et de profundioribus tenebris erutus, tanto gloriosius Domini 118.0182B| misericordiam deprecabitur.
HOMILIA XXIV. IN DIE CINERUM. (Matth. VI.) « In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes, et reliqua. » Jejunium quippe omnipotenti Deo gratum est, ita duntaxat, si digne et irreprehensibiliter fiat. Erant quidem Scribae et Pharisaei, qui tempore jejunii sui exterminabant facies suas, quatenus parerent hominibus jejunantes. Si ergo hypocritae erant illi, qui ideo facies suas exterminabant, ut hominibus jejunantes apparerent, constat quia qui aliud tenet in corde, et aliud agit in opere, hypocrita est, sicut Scribae et Pharisaei, qui cum haberent laetitiam 118.0182C| in mente de vana gloria, tristitiam tamen praeferebant in vultu. « Exterminant enim facies suas. » Pro eo verbo quod in consuetudine legimus, exterminant, beatus Hieronymus docet esse legendum: demoliuntur. Nam exterminare est extra proprios terminos educere. Verius enim legitur: demoliuntur facies suas, hoc est, depravant, et non lavant se, pallorem etiam continuum facietenus praetendunt. « Ut videantur ab hominibus. » Hoc est, ut humanam inde laudem consequantur.
« Tu cum jejunas, unge caput tuum. » Hoc est, dum jejunas, festivum te exhibe. Palaestini, secundum quorum morem Dominus loquitur, diebus festis oleo ungebant caput, et pretiosis unguentis fovebant. Et est sensus: Cum jejunas, festivum te exhibe 118.0182D| et hilarem, quasi non videaris jejunare, sed potius solemnitatem celebrare. Allegorice vero oleum sicut ponitur in malam partem, ita et in bonam. Recipitur enim in malam partem quando adulationem significat. Unde per Psalmistam dicit: « Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL). » Recipitur enim in bonam partem, sicut idem Psalmista dicit: « Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). » In oleo enim charitas significatur, quia sicut oleum cunctis liquoribus praecellit, ita etiam cunctis virtutibus praeeminet. Unde Paulus, cum de ea loqueretur, dicit: « Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro (I Cor. XII). » Et alibi: « Manent nunc tria, fides, spes, charitas. Major autem 118.0183A| horum est charitas (I Cor. XIII). » Per caput enim principale mentis nostrae designatur. Quia tunc erunt grata nostra jejunia, si dilectione Dei et proximi fuerint condita.
« Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur. » Per has tres species, id est per aeruginem et tineam, et per fures, ostendit Dominus nihil tutum esse in terra in possessionibus divitiarum. Quaedam enim sunt quae aerugo devorat, sicut aurum et argentum, et caetera metalla. Alia sunt, quae aerugo non devorat, sed tinea comedit, sicut vestimenta serica et alia pretiosa. Alia sunt, quae nec aerugo devorat, nec tinea comedit, sed fures effodiunt et furantur, sicut sunt gemmae et his similia. Proinde, 118.0183B| quia incerta est omnis vitae nostrae substantia et omnium rerum possessio, suadet nos Dominus in coelo idcirco thesaurizare. Quomodo autem quis in coelum thesaurizare possit, nisi divitias ante se eleemosynam faciendo praemittat? Possumus per aeruginem et tineam et per fures, spirituales nequitias intelligere. Aerugo enim superbiam designat. Superbia enim mentes, quas invaserit, a statu suae rectitudinis deperire facit. Per tineam, invidia designatur. Invidia enim cor quod corrumpit, ab omni integritate disrumpit. Per fures, maligni spiritus intelligendi sunt, quia ad hoc invigilant, ut thesauros animae nostrae furentur. In coelo enim aerugo non est, quia superbia in coelo locum non habet, quia jam diabolus cum suis sequacibus inde cecidit. Ibi 118.0183C| tinea non est, id est invidia, quia nullus invidebit beatudini sanctorum. Ibi fures non sunt, id est daemones, quia cum capite suo inde corruerunt.
« Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. » Hoc non tantum de pecunia est intelligendum, sed etiam de omni vitio. Thesaurus divitis, si sub terra defossus fuerit, et ibi cor illius erit meditando, ne aut fures efferant, aut etiam ab aliquibus corruptionibus perdatur. Thesaurus gulosi hominis venter est, quia semper hoc cogitat, quomodo ventrem posset implere. Thesaurus lascivi sunt ludicra et voluptatis joca. Et cuicunque vitio quis adhaeret, illi servit et illi famulatur.
HOMILIA XXV. FERIA QUINTA POST CINERUM. 118.0183D| (LUC. VII.) « In illo tempore: Centurionis cujusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat pretiosus, et reliqua. » Quaerat forte aliquis, vel pius, ut inveniat, vel impius, ut reprehendat, qua ratione Evangelista servum, qui non mortuus, sed sanatus subinfertur, dixerit esse moriturum. Cui breviter respondendum, quia revera erat moriturus, si non domini sui fide deprecantis, et Christi pietate miserentis fuisset redditus vitae. Sic Ezechias rex, juxta quemdam humanae naturae modum, erat moriturus, cum veracis prophetae verbis audivit: « Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives (Isa. XXXVIII): » sed occulto divinae Providentiae judicio, 118.0184A| quae omnia in mensura et numero et pondere disposuit, quindecim adhuc annorum vitam lacrymis precibusque erat consecuturus.
« Hic cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. » Superna dispensatione factum est, ut seniores Judaeorum mitterentur ad Dominum, hisque astantibus, qui languerat, sanaret, quo inexcusabiles forent, si credente viro gentili non crederent. Verum quaeritur quomodo conveniat, quod Lucas centurionem nuntios misisse, Matthaeus autem ipsum accessisse narrat ad Dominum. Sed pie quaerentibus facile patet quod Matthaeus brevitatis causa dixerit ipsum accessisse, cujus desiderium et voluntas ad Dominum veraciter, aliis licet deferentibus, est perlata, 118.0184B| mystice etiam nobis commendans hoc quod scriptum est: « Accedite ad eum et illuminamini (Psal. XXXIII). » Nam quia fidem centurionis, qua vere acceditur ad Jesum, ipse ita laudavit, ut diceret: « Non inveni tantam fidem in Israel, » ipsum potius accessisse ad Christum dicere voluit prudens Evangelium, quam illos per quos verba sua miserat. Porro autem Lucas hoc totum, quemadmodum gestum sit, aperuit ut ex hoc intelligere cogeremur, quemadmodum accessisse dixerit alius, qui mentiri non potuit. Sicut enim illa mulier (Matth. IX), quae sanguinis fluxum patiebatur, quamvis fimbriam vestimenti ejus tenuerit, magis tamen, quia credidit, tetigit Dominum, quam illae turbae a quibus premebatur, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis 118.0184C| accessit ad Dominum.
« Diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. » Qui aedificatam a centurione narrat synagogam, evidenter ostendunt, quia sicut nos ecclesiam, sic etiam illi synagogam, non conventum solummodo fidelium, sed et locum quo conveniebant, sint appellare soliti, juxta quod et supra docuimus.
« Jesus autem ibat cum illis. » Magna Domini sublimitas, qui solo verbo curare valebat, sed non minor humilitas, qui servum dignatus est visitare languentem. Nam quasi potens et benignus et rogatus salvare pergebat, et itineris medio rogatus dicto salvavit, ne videlicet ob impotentiam virium, et non ob humilitatis exemplum, corporaliter ire putaretur. 118.0184D| Alibi ad salvandum filium reguli venire noluit, ne divites honorasse videretur: hic, ne conditionem sprevisse servilem, ad centurionis famulum mox ire concessit. « Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari. Non enim dignus sum ut sub tectum meum intres. » Propter vitae gentilis conscientiam gravari se magis dignatione Domini putavit, quam juvari: nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide praeditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quaecunque nostra infirmitas non praesumit, divina gratia dare novit. Et alius centurio, qui (sicut et iste) credentem ex gentibus populum praefigurat, magnae fidei et justitiae merito Spiritus sancti 118.0185A| donum, priusquam baptizaretur, accedit. Et iste nondum catechizatur, et fidem suam laudari a Domino, et famulum salvari promeruit. De quo pulchre per allegoriam dicitur, qui cum Jesum non longe haberet a domo, tamen sub tectum suum invitare non auderet: quia prope amantibus eum salutare ipsius: et qui naturali lege recte utitur, quo bona quae novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropriat. At qui errore gentilitatis etiam crimina junxerunt, his aptari possunt, quibus confluentibus ad se turbis, alibi Dominus ait: « Quidam enim ex eis de longe venerunt (Marc. IX). » -- « Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te. » Et nos qui de gentibus credimus, non ipsi ad Dominum venire possumus, quem nunc in carne videre 118.0185B| nequaquam valemus. Sed quicunque passiones nostrae servitutis agnovimus, ad residentem in dextera Patris jam per fidem accedere debemus. Jam seniores Judaeorum mittere, hoc est, summos Ecclesiae viros, qui nos ad Deum praecesserunt, suppliciter obsecrando patronos acquirere, qui nobis testimonium reddentes, quod diligamus Ecclesiam, et quantum in nobis est aedificare curemus, pro nobis apud Dominum nostrorumque peccatis intercedant.
« Sed dic verbo, et sanabitur puer meus. » Magna fides centurionis, qua verbis opus in Christo confitetur, et nostrae sanationis accommodat mysteriis. Qui et si noveramus secundum carnem Christum, sed jam non novimus.
« Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, 118.0185C| habens sub me milites. » Hominem se et potestati, vel tribuni, vel praesidis subditum dicit, imperare tamen posse minoribus: ut subaudiatur eum multo magis, qui Deus sit, et super omnia potens, innumeram virtutis angelicae, quae ad imperata obtemperet, habere militiam. « Et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. » Vult ostendere Dominum quoque non per adventum tantum corporis, sed per angelorum ministeria posse implere quod vellet. Repellendae enim sunt vel infirmitates corporum vel fortitudines contrariae, quibus ad debilitatem homo saepe conceditur, et verbo Domini et ministeriis angelorum. Aliter, milites et servi, qui centurioni obediunt, virtutes sunt naturales, quarum non minimam copiam 118.0185D| multi ad Dominum venientes secum deferunt, de quibus in Cornelii centurionis laude dicitur: « Quia erat vir justus, et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas plebi, et deprecans Deum semper (Act. X). »
« Quo audito, Jesus miratus est. » Miratus est quod vidit centurionem suam intelligere majestatem. Sed quis in illo fecerat ipsam fidem vel intelligentiam, nisi ipse qui eam mirabatur. Quod etsi alius eam fecisset, quid miraretur qui praescius erat? Notandum ergo, quia quod miratur Dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est sic moneri. Omnes enim tales motus cum de Deo dicuntur, non perturbati animi signa sunt, sed docentis 118.0186A| magistri. « Et conversus, sequentibus se turbis dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. » Non de omnibus retro patriarchis et prophetis, sed de praesentis aevi loquitur hominibus, quibus ideo centurionis fides antefertur, quia illi legis prophetarumque monitis edocti, hic autem nemine docente sponte credidit.
« Et reversi qui missi fuerant domum, invenerunt servum qui languerat sanum. » Probatur fides Domini, et servi sanitas roboratur. Potest ergo meritum Domini etiam famulis suffragari, non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. Plenius sane haec explicat Matthaeus, quod dicente Domino centurioni: « Vade, et sicut credidisti fiat tibi; sanatus est puer ex illa hora. » Sed beato Lucae moris 118.0186B| est, quae plene viderit ab aliis Evangelistis exposita breviare, vel etiam de industria praeterire: quae vero ab eis commissa breviter cognoverit, attactu dilucidare solertius. Mystice (ut dixi) centurio, cujus fides Israeli praefertur, electos nimirum ex gentibus ostendit, qui quasi centurio militia stipati virtutum spiritualium sunt, sed perfectione sublimes nihilque a Domino terrenum, sed sola aeternae salutis gaudia sibi suisque requirunt. Numerus enim centenarius, qui de laeva transfertur ad dexteram, in coelestis vitae significatione poni consuevit. Unde est quod arca Noe centum annis fabricatur. Abraham centenarius filium promissionis accepit: sevit Isaac, et invenit in ipso anno centuplum (Gen. XXVI): atrium tabernaculi centum cubitos longum est (Exod. XXVII). 118.0186C| Misericordia et judicium cantatur (Psal. C), et caetera hujusmodi. Talis ergo meriti viri, pro his necesse est Domino supplicent, quia adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, quatenus eis paulatim ad sublimiora provectis, perfecta dilectio foras mittit timorem.
HOMILIA XXVI. FERIA SEXTA POST CINERUM. (MATTH. V.) « In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Audistis quia dictum est antiquis: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum, » et reliqua. Putant quidam praecepta Novi Testamenti impossibilia esse, et dicunt graviora esse praecepta Novi Testamenti quam Veteris. Quibus respondendum est praecepta omnipotentis Dei non esse impossibilia, 118.0186D| sed potius perfecta; si enim pene impossibilia essent, nequaquam ab aliquo sancto observari potuissent. Sed cum ea utcunque sanctos legimus observasse, claret ea impossibilia non esse, sed perfecta. Nam hoc praeceptum Domini in quo dicit: « Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI), » et a beato Stephano, et a David impletum fuisse legimus. Stephanus enim pro suis persecutoribus exoravit (Act. VII); David autem mortem atrocissimi inimici sui Saulis deflevit (I Reg. I). Sed quaerendum est quomodo conveniat hoc quod Dominus in Veteri Testamento praecipit: « Diligite amicos, et odite inimicos vestros (Lev. XIX). » Ad quod dicendum est, quod omnipotens Deus in inimicis 118.0187A| nostris praecepit non hoc odire quod homines sunt, sed quod mali sunt. Nam de Deo loquitur Sapientia: « Nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI). » Si enim nihil odit eorum quae fecit, quomodo dicitur per Malachiam: « Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Mal. I)? » Sed Dominus odivit peccatum in Esau, non tamen odivit humanam naturam. Non enim odit Deus hominem quod homo est, sed odit eum in hoc quod peccator est. « Et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. » Persequi est vim inferre: calumniari, occasionem nocendi perquirere. Sed quaerendum est, cum Dominus praecipiat orare pro persequentibus et calumniantibus nobis, quid sit, quod in libris prophetarum et in Evangelio quaedam imprecationes inveniantur contra 118.0187B| persecutores, quae maledictiones putantur, sicut est illud: « Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum (Psal. LXVIII). » Et Paulus apostolus, cum percussus esset a ministro sacerdotis, respondit: « Percutiet te Deus, paries dealbate (Act. XXIII). » Et Dominus in Evangelio: « Vae tibi, Corozaim! vae tibi, Bethsaida (Matth. XI)! » Ad quod dicendum, quia haec verba non sunt maledicentis voto prolata, sed praedicentis affectu. Providebat enim Dominus sive prophetae, ruinam impiorum futuram, et eamdem ruinam non optando proferebant, sed prophetando praedicebant. Iterum quaeritur cum Dominus jubeat pro inimicis orare, cur Joannes pro fratribus quibusdam usque ad mortem peccantibus, orare prohibeat. Ita enim dicit in Epistola sua: « Est quoddam peccatum 118.0187C| usque ad mortem, non pro illo rogo ut quis oret (I Joan. V). » Ad hoc dicendum est, quia inter fratres plerumque sunt quaedam peccata persecutionibus impiorum graviora. Est peccatum usque ad mortem, in peccato usque ad mortem perseverare. Vel peccatum usque ad mortem operatur, qui post agnitionem Dei societatem fraternitatis impugnat, et eamdem injuriae faucibus agitat.
« Ut sitis filii Patris vestri. » Id est, ideo ista facere debetis, ut sitis filii Patris vestri, qui solem suum facit oriri super bonos et malos. Juxta litteram hoc solummodo intelligendum est. Istas etenim duas creaturas, e quibus omnes fruges nascuntur et foventur, communiter Dominus distribuit, 118.0187D| et super Christianos et paganos, bonos et malos.
« Si enim diligitis eos qui vos diligunt, » etc. Et est sensus: Si publicani et peccatores natura duce ad tantam bonitatem se extendunt, ut diligentes se diligant, quanto magis vos latiores in charitate esse debetis, ut non solum amicos, sed etiam inimicos diligatis? « Nonne et publicani hoc faciunt: » Publicani dicebantur apud Romanos exactores, qui vectigalia a populo exigebant. « Et si salutaveritis fratres vestros tantum, » et reliqua. Si vos illos, qui natura fratres vobis sunt, aut foedere amicitiae juncti, salutaveritis, quid amplius facitis quam ethnici? Ἔθνος Graece, Latine dicitur gens; inde dicuntur ethnici gentiles. Et gentilis dicitur, qui ita permanet 118.0188A| ut nascitur, in eodem videlicet ritu et professione et in eodem paganismo.
« Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. » Sicut, non est qualitatis, sed potius similitudinis. Ut sicut Deus in natura suae potestatis perfectus est, ita etiam vos sitis perfecti pro modulo vestrae fragilitatis. Ut sicut Deus solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, sic et vos dilectionem vestram, et solem vestrae charitatis non solum ad amicos, sed etiam ad inimicos extendatis.
« Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. » Attendite, id est, cavete ne ad hoc justa opera exhibeatis, ut ab hominibus videamini, et laudem humanam ab eis quaeratis. 118.0188B| Non est quidem peccatum justa opera coram hominibus facere, sed peccatum est ideo justa opera facere coram hominibus, ut laus ab eis quaeratur. Unde et Dominus superius dixit: « Sic luccat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). »
« Dum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te. » Ex consuetudine Scribarum et Pharisaeorum hanc sententiam Dominus traxit. Nam in diebus festivitatum et jejuniorum facturi eleemosynam, praecipiebant ante se tubis canere, ut ad sonitum tubae multitudo pauperum convenirent, ut videntes hoc populi, qui ad festivitatem confluxerant, laudibus suis eos magnificarent et extollerent, quasi Dei cultores 118.0188C| essent, et eos etiam suis muneribus cumularent. Vel possumus hoc altius intelligere. Tuba enim solet in sacro eloquio manifestatione designari. Unde Paulus apostolus dicit: « Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV), » id est, in aperto erit resurrectio celebrata. « Amen dico vobis, receperunt mercedem suam, » hoc est, laudem ab hominibus.
« Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. » Quod ergo dicit, « nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, » sensus hujuscemodi est: Cum facis eleemosynam, 118.0188D| noli in publico eamdem eleemosynam proferre, ne videaris de alterius miseria gloriari. Quicunque enim pro appetitu humani favoris bonum aliquid egerint, sinistra eorum conscia fuit operis eorum. Sinistra enim appetitum humanae laudis designat. Dextera vero intentionem bonae voluntatis signat. « Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. » Id est, bonae voluntati tuae non misceatur appetitus humanae laudis et favoris.
« Ut sit eleemosyna tua in abscondito, » hoc est in bona conscientia. Multi sunt enim qui eleemosynas faciunt bona voluntate, licet desit eis facultas quae tribuatur. Unde dicit Psalmista: « Jucundus homo qui miseretur et commodat (Psal. CXI), » ostendens 118.0189A| etiam in misericordia gratiam quamdam eleemosynae esse.
« Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito. » Dixit Dominus superius eos, qui eleemosynam ad sonitum tubae facerent, hyprocritas esse; et eos, qui inordinate jejunant, hypocritas fuisse: et eos, qui in angulis platearum erant orantes, ut viderentur ab hominibus, hypocritas omnino fuisse. Unde datur intelligi quia quicunque bona opera causa humani favoris agit, hypocrita est. Anguli platearum sunt, quadrivia et compita. Anguli platearum sunt ubi per transversum alterius viae ducitur, et quadrivium reddit. Ideo in quadriviis stabant, ut de quacunque parte venientes homines, viderent 118.0189B| eos intendentes orationi, et magnificarent eos quasi Dei amicos et observatores legis. « Amen dico vobis, receperunt mercedem suam, » id est, laudem humanam. Laudem enim humanam, quam appetiverunt ab hominibus, pro mercede consecuti sunt. « Tu autem cum oraveris. » Instituit Dominus bonum athletam; ac si diceret: Tu qui causa vitae aeternae oras, « intra in cubiculum tuum, » id est, in secretum cordis tui. « Et clauso ostio » oris, « ora Patrem tuum. » Non in clamosa voce, sed in contritione spiritus, sicut faciebat Anna mater Samuelis (I Reg. I), quae orando tantummodo labia movebat, sed penitus nulla vox illius audiebatur. Vel « clauso ostio » cordis, contra malas cogitationes ut cum oraveris, ne malae cogitationes habeant aditum 118.0189C| et introitum in corde tuo. Vel « clauso ostio, » id est, sensuum nostrorum.
HOMILIA XXVII. SABBATO POST CINERUM. (LUC. XIV.) « In illo tempore, dicebat Jesus cuidam principi Pharisaeorum: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos, neque divites, » et reliqua. Fratres, amicos, et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed sicut caetera necessitatis humanae commercia, ubi peccatores peccatoribus foenerantur, ut recipiant aequalia, ad promerenda vitae coelestis praemia nil valere ostendit. Denique subjungit: 118.0189D| « Ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi, inquit, retributio. » Non ait, et fiat peccatum, sed « et fiat, inquit, retributio. » Cui simile est quod alibi dicit: « Et si bene feceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt (Luc. VI). » Quamvis sint quaedam mutua fratrum, amicorum, cognatorum, vicinorumque divitum convivia, quae non solum in praesenti retributionem, sed et damnationem percipiant in futuro. Denique ab Apostolo inter opera tenebrarum adnumerantur: « Sicut in die, inquit, honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus (Rom. XIII). » Comessationes quippe sunt luxuriosa convivia, quae aut collatione omnium celebrantur, aut 118.0190A| vicibus solent a contubernalibus exhiberi, ut neminem pudeat inhoneste aliquid dicere aut facere: quia ad hoc conveniunt, ut foeda illic gerantur, et copia vini incitetur libidinis diversa voluptas.
« Sed cum facis convivium, voa pauperes, debiles, claudos et caecos, et beatus eris: quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. » Resurrectionem justorum dicit, quia etsi omnes resurgent, eorum tamen non immerito quasi propria cognominatur, qui et in hac se beatos non dubitant esse futuros. Ergo qui pauperes vocat ad convivium, in futoro percipiet praemium. Qui amicos, fratres et divites vocat, recipit mercedem suam. Sed etsi hoc propter Deum facit, in exemplum filiorum Job, sicut caetera fraternae 118.0190B| dilectionis officia, ipse qui jussit remunerat. Qui gulosos ac luxuriosos propter lasciviam invitat, poena in futuro plectetur aeterna.
« Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit ei: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. » Panis qui manducatur in regno Dei, non juxta Cerinthum, corporalis intelligendus est cibus, sed ille utique, qui ait: « Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Joan. VI). » Id est, si quis meae incarnationis sacramento perfecte incorporatus, meae divinae majestatis visione frui meruerit, hic perpetua vitae immortalitatis beatitudine gaudebit. Sed quia nonnulli hunc panem fidetenus quasi adorando percipiunt, dulcedinem ejus attingere 118.0190C| veraciter gustando fastidiunt.
HOMILIA XXVIII. DOMINICA PRIMA IN QUADRAGESIMA. (MATTH. IV.) « In illo tempore, ductus est Jesus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta dies, » et relinqua. In hujus lectionis serie utramque suam naturam, divinam scilicet et humanam, nobis Dominus manifestare dignatus est. Quod enim quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit, declaratio est divinae potestatis: quod vero, consummatis illis, esuriit ut homo, quasi homo a diabolo tentatus est: sed quasi Deus tentationes diaboli superavit. Sed fortasse minus intelligentes ignorant a quo spiritu sit 118.0190D| Jesus ductus in desertum, propter illud maxime quod subditur: « Assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, » vel in montem excelsum. Sed quod vere et absque ulla ambiguitate a Spiritu sancto in desertum ductus esse credatur, facile agnoscitur, si hujus evangelii superiora parumper attendamus. Ait enim Evangelista (Matth. III): « Venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. » Baptizatus autem, confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Et ecce vox de coelis dicens: « Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. » Statimque adjunxit: « Tunc Jesus ductus est in desertum a 118.0191A| Spiritu, ut tentaretur a diabolo. » Ostendens non ab alio, sed ab ipso Spiritu sancto, qui super eum in specie columbae descendit, in desertum esse ductum. Quod etiam alii evangelistae, Marcus scilicet et Lucas, manifestius declarant. Ait enim Marcus: « Et statim expulit eum Spritus in desertum, et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana, eratque cum bestiis, et angeli ministrabant ei (Marc. I). » Lucas vero ait: « Jesus, repletus Spiritu sancto, regressus est ab Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum diebus quadraginta, et nihil manducavit in illis diebus. Et consummatis illis, esuriit (Luc. IV). » In quibus verbis manifestissime cognoscimus quia ibi eum Spiritus sanctus duxit, ubi occasionem tentandi malignus 118.0191B| spiritus inveniret. Dandus enim erat diabolo locus tentandi, ut fieret Christo occasio superandi. Permisit enim se a maligno spiritu tentari, ut nobis exemplum pugnandi ostenderet. Quod apostolus Paulus in Epistola sua ad Hebraeos, cum de Domino loqueretur, dicit: « Non enim habemus pontificem, qui non possit infirmitatibus nostris compati, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato (Hebr. IV). » Adeamus ergo ad thronum gloriae cum fiducia, ut misericordiam consequamur, et inveniamus gratiam in auxilio opportuno. Sed cum mens humana creatorem suum et redemptorem, qui nullum omnino peccatum habuit, a diabolo audit tentatum, metu fragilitatis suae expavescit. Sed qui ex humana fragilitate terretur, ex conditoris sui compassione 118.0191C| fiduciam resumere debet. Qui enim propter nos homo fieri dignatus est, in humana natura se tentari pro nobis permisit, ut sua tentatione nostram excluderet: nec solum impugnandi contra diabolum audaciam tribueret, sed etiam vincendi fiduciam restauraret. Fortasse etiam videtur a quibusdam incredibile Dominum a diabolo fuisse tentatum. Sed nihil in ejus tentatione timendum esse cognoscimus, nec incredibile, si ejus alia facta pensemus. Pro certo enim scimus, quoniam omnium reporborum caput diabolus est, et hujus capitis membra omnes sunt iniqui. Nunquid non membrum ejus fuit Pilatus? Nunquid non membra ejus fuerunt Judaei persequentes, et milites crucifigentes? Utique. Cum ergo majus sit occidi quam tentari, quid mirum si voluit a diabolo 118.0191D| tentari, qui se permisit a membris ejus crucifigi? Nec est incredibile, si quod minus est a capite pertulit, qui quod majus est, a membris sustinuit. Sed illud sollicite nobis considerandum est, quod statim post baptismum tentationes diaboli Dominus pertulit: ut intelligamus quia tunc tentationibus diaboli acrius premimur, quando ab ejus servitute vel dominio recedere coeperimus, juste pieque vivere cum Christo volentes. Quod alibi in Evangelio declaratur, quando recessurus a puero elisit eum, et multum discerpens et clamans, exivit ab eo (Luc. IX). Sicut enim rex non contra subditas, sed contra rebelles nationes bellum movet: ita diabolus validius eos, quos a sua servitute recedere viderit, et ad leve jugum Christi 118.0192A| festinare, impugnat. Tunc enim graviores daemonum tentationes electi sentiunt, quando aliquod bonum propositum inchoare volunt. Quod in exemplo Israelitarum didicimus, qui tunc a Pharaone durius afflicti leguntur, quando per Moysen et Aaron ad terram repromissionis sunt vocati. Contra cujus jacula tentationum, nos spritualia arma sumere movet quidam sapiens, dicens: « Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et tremore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccle. II). » Et Apostolus: « Induite vos armatura Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus 118.0192B| (Ephes. VI). » Et quasi quaereres quae essent haec arma, idem Apostolus exponendo subjungit: « State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ibid.). » Pugnaturus autem Dominus diabolo, in desertum secessit: ut ostenderet nobis quia, si ejus tentationes volumus perfecte superare, non solum turbas daemonum, sed etiam concordiam malorum hominum debemus vitare. Sicut enim bonorum hominum concordia plurimum juvat, sic malorum societas infirmis mentibus multum nocet, et teste Psalmista, qui ait: « Cum 118.0192C| sanctis sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris (Psal. XVII). » Unde nos Salomon admonet, dicens: « Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae (Prov. XXII). » Et ideo qui laqueos tentationum cupit evadere, malorum societatem aliquando corpore, semper autem mente debet fugere, in exemplo ejus, qui in regali aula vel inter turbas populares positus, dicebat: « Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV). »
« Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. » In eo quod superaturus Dominus diabolum, quadraginta diebus et 118.0192D| quadraginta noctibus jejunavit, necessaria arma contra tentationes diaboli, jejunium et orationem esse ostendit, juxta illud quod ipse ait in Evangelio: « Hoc genus non ejicitur, nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII). » Et Paulus: « Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet (I Cor. IX). » Cum ergo quadraginta diebus et noctibus jejunavit, omni tempore vitae praesentis electos contra tentationes antiqui hostis certamen habere docuit. Sive certe quadraginta diebus et quadraginta noctibus Dominus jejunavit, praedicaturus Evangelium, ut ostenderet Vetus a Novo non discrepare Testamentum. Legimus enim duos eximios Patres quadraginta diebus et noctibus jejunasse, Moysen scilicet et 118.0193A| Eliam. Quorum alter legislator fuit, alter eximius prophetarum. Per Moysen ergo lex, per Eliam prophetia significatur. Ut ergo ostenderet Dominus, non aliud in Evangelio se esse docturum, nisi quod lex et prophetae de eo pronuntiaverunt, quadraginta diebus et noctibus jejunare voluit. Quoniam sicut ipse ait in Evangelio, non venerat legem prophetasque solvere, sed adimplere (Matth. V). Unde bene, cum transfiguratus esset in monte, Moyses et Elias cum eo visi esse leguntur, praedicantes ejusdem passionis excessum in Jerusalem. Vel certe, cum jejunavit, cunctis diebus vitae praesentis electos in afflictione futuros esse ostendit. Est et aliud in hoc quadragenario numero, quod considerare oportet. Numerus enim iste ab uno incipit, sed crescendo multiplicatur, 118.0193B| ita ut si ad unum addas duos, fiunt tres: adde tres, fiunt sex: adde quatuor, fiunt decem. Sicut ergo unum, duo, tres, et quatuor, decem fiunt: ita unum, duo, tres, et quatuor, quater ducti, quadraginta fiunt. Et denarius quidem numerus ad Vetus pertinet Testamentum, propter decalogum legis: quadragenarius vero, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, quia quatuor sunt libri sancti Evangelii. Idem autem numerus praesentis vitae cursum significat, quia mundus in quatuor species dividitur, orientem, occidentem, septentrionem et meridiem. Et ex his mundi partibus fideles colligit, sicut scriptum est: « Quos redemit de manu inimici, de regionibus congregavit eos: a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari (Psal. CVI). » Quasi enim denarium 118.0193C| multiplicando quater ducentes, ad quadragenarium numerum pervenimus, quando legem spiritualiter intelligendo, latius per gratiam Novi Testamenti explicamus. Augetur enim lex, cum spiritualiter interpretatur: quia praecepta tanto magis crescunt, quanto subtilius fuerint excussa. Est etiam aliud in hoc quadragenario numero, quod curiosus lector adjicere potest. Decem namque Moysi praecepta data sunt in duabus tabulis scripta, in una quidem tria, in alia septem. Et tria quidem ad dilectionem Dei pertinent: quia Deus inseparabilis Trinitas est, quem jubemur diligere toto corde, tota mente, tota anima. Septem autem ad dilectionem pertinent proximi, quem etiam sicut nos diligere praecipimur: et pulchre, quia totus homo noster, interior et exterior, 118.0193D| septem qualitatibus constat. Interior, intellectu, memoria, et voluntate: exterior, terra, aqua, igne et aere, id est callida et frigida, sicca et humida. Septem ergo et tria decem fiunt. Et nos igitur jungamus septem ad tres, ut ad perfectum numerum perveniamus, id est toto dilectionis affectu, creatori nostro inhaereamus. Et quia indigne vivendo praecepta Decalogi transgressi sumus, ipsam carnem per poenitentiam affligamus, ut ad quadragenarium perfectum numerum pervenire possimus. Nec debet onerosum videri, si de hoc quadragenario numero, pro communi utilitate, aliqua adhuc inseramus. A praesenti die usque ad sanctum Pascha, quadraginta duo dies venturi sunt, quorum sunt hebdomadae sex. Subtractis 118.0194A| ergo sex diebus qui in Dominicis eveniunt, non amplius quam triginta sex in abstinentia remanent. Cum autem anni circulus per trecentos sexaginta quinque dies volvitur, si recte consideremus, hoc tempus quadragesimae, decimatio est vitae nostrae. Dignum est enim, ut qui per totum annum nobis viximus, saltem istis diebus sacris Deo vivamus: ut non solum de nostris rebus, sed etiam de nostris corporibus Deo decimas demus. Et abundet justitia nostra, si volumus intrare in regnum coelorum, super scribarum et Pharisaeorum: ut cum illi darent decimas rerum, nos demus decimas dierum. In abstinentia prompti, in orationibus assidui, in eleemosynis largi: maceremus carnem nostram per abstinentiam, mentem per compunctionem, ut (secundum Apostolum) 118.0194B| exhibeamus corpora nostra hostiam viventem (Rom. XII). Hostia enim immolatur et vivit, quia homo a praesenti vita non deficit, et tamen per abstinentiam suam carnem affligit. Tanto enim acceptabiliorem hostiam Deo offert, quanto non extra se, sicut est agnus, sed in seipso quaerit quod Deo immolet, Scriptura dicente: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). » Sicut enim fomentum omnium vitiorum est gula, sic nutrix omnium virtutum abstinentia; bonum autem abstinentiae, a principio commemoremus. Quandiu enim primi parentes in paradiso manserunt, tandiu a cibo vetito abstinuerunt. Postquam vero gulae desideriis satisfecerunt, paradisi amoenitatem protinus amiserunt. Et post haec Moyses 118.0194C| qui jejunavit, legem Dei accepit: populus qui comedit, idola fabricavit. Unde scriptum est: « Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII). » Mortis quoque sententiam Jonathas promeruit, quod indictum jejunium a patre, nesciens violavit (I Reg. XIV). Daniel namque et tres pueri, qui in aula regis mirae abstinentiae fuerunt, non solum leonum dentes evaserunt, et fornacem ignis non senserunt, sed etiam interpretandi sacra mysteria scientiam acceperunt (Dan. III). Joannes quoque, quia mirae abstinentiae fuit, redemptorem non solum videre, sed etiam baptizare meruit. Quid plura? Ipse mediator Dei et hominum homo factus, et superaret diabolum, quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit, ostendens invictissima arma esse jejunium 118.0194D| et abstinentiam contra insidias diaboli. Quibus exemplis invitati, virtutem abstinentiae toto corde suscipiamus, ut et futura mala possimus exstinguere, et praeterita peccata diluere, in exemplo Ninivitarum, qui minitantis Dei iram, per triduam evaserunt abstinentiam (Jon. III). Sed quia comes jejunii eleemosyna est, dignum est, ut quod corpori nostro subtrahimus per abstinentiam, pauperibus erogemus per misericordiam. Illud ergo jejunium Deus non approbat, quod eleemosyna non ornat. Quia tale est jejunium sine eleemosyna, qualis sine oleo lucerna. Unde ipse Dominus per prophetam quosdam jejunantes, sed ab eleemosyuna cessantes redarguit, dicens: « Cum jejunaretis et plangeretis, nonne vobismetipsis 118.0195A| jejunastis et planxistis (Zach. VII)? » Sibi trahit per abstinentiam, non pauperibus erogat, sed sibi in posterum reservat. Qui autem jejunat et eleemosynam tribuit, necesse est ut ab omni iracundia et odio atque impatientia cor suum custodiat. Quia frustra seipsum affligit in corpore, qui odium servat in corde, sicut Dominus quosdam jejunantes increpat, dicens: « Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie (Isa. LVIII). » Et e contra Dominus per Joel: « Sanctificate jejunium (Joel. I). » Sanctificare jejunium, est cum abstinentia carnis eleemosynam tribuere, et caetera pietatis opera impendere. Quapropter 118.0195B| secundum Apostolum, qui ait: « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI), » dignum est ut in his diebus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in jejuniis, in vigiliis, in castitate, in charitate non ficta. Quantum autem pacis concordiam Dominus in nobis diligat, ipse manifestat in Evangelio, cum clamat: « Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te (Matth. V), » etc. Tanto enim securius resurrectionis diem celebrabimus, quanto districtius praesentis temporis dies observaverimus. Unde qualis merces, imo quanto gloria simplici corde jejunantibus, et eleemosynam largientibus maneat, ipse Dominus ostendit: qui cum dixisset per Prophetam 118.0195C| (Isa. LVIII): « Hoc est jejunium quod elegi: frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris, » adjecit: « Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur. Et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet, Ecce adsum (Ibid.). » Congrua autem ratione magistri Ecclesiae, quadragesimae temdus ante Domini passionem observandum esse statuerunt, ut intelligamus quia praesentis vitae afflictio immortalitatem futuram parit. Ad quam rem confirmandam, ipse Dominus qui quadraginta diebus ante passionem jejunavit, quadraginta etiam post resurrectionem cum discipulis conversatus est, utrumque 118.0195D| tempus quadraginta dierum numero complens: ut ostenderet, in praesenti vita tempus esse afflictionis, et in futuro gaudii. Cum enim quadraginta diebus ante passionem jejunaret, quasi clamabat: « Nisi poenitentiam egeritis, moriemini in peccatis vestris (Luc. XIII); » et Petrus: « Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II). » Cum vero post resurrectionem suam cum discipulis conversaretur, eorum corda laetificans, quasi illud gaudium ineffabile promittebat, de quo alibi ait: « Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XIV). » Et iterum: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » 118.0196A| Jejunavit autem non solum quadraginta diebus, sed etiam noctibus: ut sive prospera blandiantur, quae significantur per dies, sive adversa terreant, quae significantur per noctes, immobiles perseveret animus Christianus, sicut faciebat ille, qui dicebat: « Per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti (II Cor. VI). » Bene autem postquam dictum est « cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, » additum est, « postea esuriit, » ut vera in illo humanitas esse ostenderetur. Hoc enim de Moyse et Elia scriptum non legimus, quia nulli dubium, quod post jejunium ut puri homines esurierint: sed de illo, qui ita Deus erat, ut etiam homo esset, 118.0196B| dignum fuit ut scriberetur. Vel certe post jejunium esuriit, ut occasio tentandi diabolo praeberetur. Quem enim quadraginta diebus et noctibus jejunantem videbat, fortasse tentare non auderet, nisi eum esurientem iterum cerneret. Et quem post jejunium esurientem vidit, quasi hominem tentare praesumpsit. Unde et subditur:
« Et accedens tentator, dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. » Quia esurienti panis congruit, quem esurientem vidit, ut de lapidibus panem faceret, persuasit. Sed forte movet aliquem, unde diabolus, ut Dominum tentaret, occasionem sumpserit, et cur eum Filium Dei aestimaverit. Ad quod respondendum, quia forte audivit Dei Patris vocem intonantem: « Hic est Filius meus dilectus, 118.0196C| in quo mihi complacui (Matth. XVII). » Et ideo quem testante Patre Deum audivit, hominem credere distulit. Nisi enim Deum illum aestimaret, nequaquam per obsessum hominem diceret: « Quid tibi et nobis, Fili Dei? venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII)? » Sed quia quae hominis sunt in eo vidit, utrum Deus esset usque ad mortem ignoravit Ita enim Dominus noster Jesus Christus sua opera temperavit, ut diabolus ejus adventum cognoscere non posset, et per virtutem miraculorum suorum se Deum esse mundo manifestaret. Conceptus quippe est ut Deus, sed natus ut homo. Ut Deus a Magis est adoratus, ut homo a parentibus in Aegyptum deportatus. Quasi Deus jejunavit, quasi homo esuriit. Quasi homo dormivit, quasi Deus ventis et mari imperavit. 118.0196D| Quasi Deus de paucis panibus multa millia hominum satiavit, quasi homo terreno cibo indiguit. Et ad ultimum, ut homo crucifixus est, sed quasi Deus resurrexit. Tria enim hujus mundi principem in Domino latuerunt, conceptio, partus, et passio. Quia, sicut dicit Apostolus: « Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). » Sed quia ejus divinitatem voluit explorare, ideo accedens ad tentandum, dixit: « Si Filius Dei es, » etc. Duobus enim modis ipsa sua tentatione diabolus tenetur astrictus. Si enim tantum hominem aestimavit et non Deum, quare ut de lapidibus panes faceret tentavit, cum hoc Deo impossibile non sit? Sicut diximus, quasi dubius et incertus loquebatur.
118.0197A| « Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. » Magna est Domini potentia, sed non minor ejus declaratur patientia. Qui enim solo verbo tentatorem suum, aut in lapidem convertere, aut in abyssum poterat mergere, ejus tentationes sustinuit, ostendens nobis non esse timendum cum tentamur, sed cavendum ne tentationibus consentiamus. « Beatus enim vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jacob. I). » Nec potestate, sed auctoritate diabolum Dominus voluit superare, ostendens nobis quotiescunque a diabolo tentamur, ad auctoritatem Scripturarum semper esse recurrendum. Et hoc faciendum quod Scriptura monet, non 118.0197B| quod diabolus suggerit. Sed quod Dominus dicit: « Non in solo pane vivit homo, » juxta litteram ita est, quoniam vita hominis non in solo pane est constituta, sed varios cibos ad illius usus Deus condidit, scilicet pecorum carnes, avium et piscium, atque diversa genera fructuum. Quod vero subjungit: « Sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, » ostendit esse aliam vitam corporis, aliam animae. Vita enim corporis anima est, vita animae Deus. Et sicut corpus moritur, si non pascitur cibo carnali, ita moritur anima, nisi reficiatur verbo Dei: non ut non sit, sed ut mala sit. Quia « non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. »
« Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem. » Sanctam civitatem in hoc loco Evangelista 118.0197C| Jerusalem appellat: non quod tunc sancta esset, sed quia pristinum nomen reservavit. Sive certe sanctam eam dicit, ad comparationem aliarum civitatum, in quibus colebantur idola. « Et statuit eum supra pinnaculum templi. » Pinnaculum autem templi, sedes erat sacerdotalis, quae omnem altitudinem templi supereminebat, ubi sacerdotes verbum facturi ad populum, ascendere soliti erant, ut facilius possint audiri et videri. Non enim more nostro in Palaestina (scilicet terra repromissionis, quae ideo Palaestina dicitur, eo quod Palaestini ibi habitaverunt) domos aedificant, sed planas eas desuper faciunt ad sedendum, vel ad deambulandum. Per circuitum quoque tecti murum aedificant, ut securius super eas incedere possint. Unde Moyses populo praecepit, dicens: 118.0197D| « Cum aedificaveris domum novam, facies per circuitum tecti murum, ne sis reus labente proximo et in praeceps ruente (Deut. XXII). » Ad hanc ergo similitudinem domus Oziae regis aedificata fuisse creditur, de quo scriptum est: « Quia cecidit per cancellos domus suae, et mortuus est (IV Reg. I). » Super omne ergo templum pinnaculum altius erat, de quo praecipitatus legitur Jacobus frater Domini, eo quod annuntiaret in Jerusalem resurrectionem ex mortuis. In hoc igitur pinnaculo assumpsisse diabolus Dominum dicitur, non sua potestate, sed Domini permissu et voluntate. Ipse enim in pinnaculo propria voluntate ascendit, ut occasionem tentandi diabolo daret. Notandum autem, quod praecipitium persuadens diabolus ait:
118.0198A| « Si Filius Dei es, mitte te deorsum. » Non enim quos decipit sursum ascendere monet, sed deorsum ruere suadet. Unde pulchre Symmachus diaboli nomen deorsum fluens interpretatus est, ut quod ait in voluntate, hoc etiam sonaret in nomine. Nec solum praecipitium diabolus persuasit, sed etiam ut facilius ei crederetur, auctoritatem Scripturae adhibuit, dicens:
« Scriptum est enim, quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. » Ex quo loco cognoscimus quia diabolus male Scripturas interpretatur. Hoc enim non de persona Domini scriptum est, sed in persona justi viri canitur, qui adjutorio indiget angelorum, ne offendat ad lapidem, hoc est, in legem quae 118.0198B| in tabulis lapideis scripta est: vel etiam in Christum, qui est spiritualiter petra, sicut ait Apostolus: « Petra autem erat Christus (II Cor. X). » Et Propheta: « Ecce ego ponam in Sion lapidem offensionis et petram scandali (Isa. VIII). » Nam si verum diabolus dicere voluisset, illud debuerat dicere quod in eodem psalmo sequitur: « Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psal. XXX). » Ipse est enim aspis, qui veneno tentationum animas hominum necat. Ipse basiliscus, qui flatu iniquae persuasionis animas interimere conatur. Ipse est leo, qui circuiens quaerit quem devoret. Ipse est et draco, qui homines quos decipit in voraginibus poenarum absorbendo pertrahit. Dominus autem super aspidem et basiliscum ambulavit, et conculcavit 118.0198C| leonem et draconem, qui antiqui hostis insidias propria virtute confregit: ita ut nulli Christiano nocere possit, nisi nos ei sponte subjiciamur. Sed hunc versiculum, quem diabolus de se scriptum noverat, quasi callidus tergiversator tacuit. Et quod in persona viri justi canitur, Domino quasi infirmo homini opposuit, dicens: « Scriptum est quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, » etc. In quo loco et illud cognoscimus, quia ad custodiendam sanctorum vitam angeli deputantur, teste Apostolo, qui ait: « Sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I). » Et Dominus in Evangelio de parvulis: « Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII). » Unde in Actibus apostolorum, cum 118.0198D| Petrus ad januam pulsaret, dictum est: « Non est Petrus, sed angelus ejus est (Act. XII). » Hinc ait angelus Tobiae: « Cum oraretis, ego obtuli orationes vestras ante Deum (Tob. XII). »
« Ait illi Jesus rursum: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum. » Notandum quod utilia testimonia Dominus adversus diabolum ex Deuteronomii libro assumpsit, secundae legis faciens mentionem, ut eam sanctam et justam esse demonstraret, atque veris clypeis falsa inimici jacula confringeret, cujus victoriae typum quondam David tenuit, quando singulari certamine cum Philisthaeo pugnavit, arma regalia deposuit, et quinque limpidssimos lapides 118.0199A| de torrente assumpsit, quos in peram pastoralem posuit: e quibus unum in fundam misit, et Philisthaeum in frontem percutiens in terram prostravit, ejusque caput gladio illius amputavit, magnam gratiam et gloriam tribuens populo suo (I Reg. XVII). Quem enim David, qui manu fortis interpretatur, melius quam Dominum Jesum Christum significat, quia de ejus stirpe carnem assumpsit? Qui recte manu fortis dicitur, quia singulariter diabolum prostravit, de quo scriptum est: « Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). » Pugnaturus ergo cum Philisthaeo, quinque limpidissimos lapides elegit, sed uno in fronte Philisthaeum percutiens, in terram prostravit, quia Dominus ad convincendam diaboli versutiam quinque libros Moysi assumpsit, quorum uno Philisthaeum in frontem 118.0199B| percussit: quia ex Deuteronomii libro tria testimonia adversus trinam ejus tentationem opposuit, sicque victoriam de antiquo hoste obtinens, magnam laetitiam in se credentibus reportavit.
« Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum. » Sicut de pinnaculo, ita de monte sentiendum est. Nec putandum est, quod diabolus nolentem Dominum in montem excelsum assumere potuerit, sed ejus malam voluntatem Evangelista pro facto posuit. Nam ipse propria voluntate in montem ascendit, ut diabolo locus tentandi, et Christo esset occasio triumphandi: quoniam nisi esset locus tentandi, non esset triumphus vincendi. 118.0199C| Nonnulli autem juxta litteram hunc montem Olympum fuisse asserunt, qui tanto altior prae caeteris esse fertur, ut etiam intra se nubes habere videatur. Alii vero dicunt eum fuisse Thabor, qui valde excelsus fuisse narratur. Sed quicunque mons fuerit, Dominus tamen sponte (ut diximus) in eum ascendit. Spiritualiter autem per montem, in quo diabolus Dominum tentavit, superbia intelligitur. Cum ergo diabolus Dominum in monte tentavit, datur intelligi, quia eos quos decipit, in superbiam mentis erigere suadet, de quo per beatum Job dicitur: « Omne sublime videt, et ipse rex super omnes filios superbiae (Job XLI). » Et Apostolus: « Initium omnis peccati superbia est (Eccli. X): » quia sicut diabolus per superbiam de coelo cecidit, sic quoscunque 118.0199D| decipit, per superbiam peccare facit. Gloriam mundi dicit aurum, argentum, lapides pretiosos, et caetera amabilia mundi, in quibus maxime mundi amatores gloriantur. Non putandum est autem omnia regna mundi et gloriam eorum simul Domino ostendere potuisse ab alio, nisi a seipso; sed qui omnia creavit per Divinitatem, ipse omnia, juxta quod voluit, simul vidit per humanitatem: sive totum, ita ut est, sive in sphaeram collectum, ut scilicet (sicut supra jam diximus) diabolo daretur occasio tentandi. Nec mirum, si Dominus sic totum mundum prospicere potuit, qui etiam quibusdam sanctis hoc in munere praestitit, ut eum in sphaeram collectum videre possent. In eo vero quod ait:
118.0200A| « Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me, » falsidicus convincitur. Neque omnia regna mundi, vel gloriam eorum potestatem habet dandi cui vult, quando nec substantiam beati Job laedere ausus est, antequam esset a Deo permissus, ipse diabolo dicente Domino: « Mitte manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi (Job I). » Quod ex eo facile etiam cognoscimus quia sanctos viros in possessione argenti et auri praedivites fuisse legimus, quod omnino non essent, si in potestate diaboli omnia regna mundi fuissent. Quia vero omnis, qui diabolum adorat, prius per consensum pravae operationis a conspectu Dei cadit, voce dicitur diaboli, « si cadens adoraveris me. » Ubi considerandum, quia prius dixit 118.0200B| cadere, et post adorare. Cadit enim homo, quando peccare consentit. Quasi vero post casum diabolum adorat, quando ipsa peccata opere perpetrat, sicut de avaris per Apostolum dicitur: « Et avaritia, quae idolorum est servitus (Ephes. V). » Et de talibus per Psalmistam dicitur: « Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare (Psal. XXXV). » Sed quaeritur quare sancti evangelistae, Matthaeus scilicet et Lucas, in descriptione tentationum discordare videntur, maxime cum in prima concordent, et in secunda et in tertia dissentiant? Quam enim Matthaeus posuit secundam, Lucas tertiam, et quam Lucas tertiam, Matthaeus secundam. Ad quod respondendum, quia uterque veritatem scripsit, quoniam Lucas ordinem (sicut ad 118.0200C| litteram factae sunt) servavit: quia prima in deserto secunda in monte, tertia in civitate facta est. Matthaeus vero subtilius ordinem tentationum, quo diabolus primum hominem in paradiso decepit, consideravit. Tribus quippe modis diabolus in paradiso primum hominem tentavit: quia hunc gula, vana gloria, et avaritia tentavit (Gen. III). Gula quippe tentavit, quia cibum vetitum comederet persuasit: vana gloria, cum dixit: « Eritis sicut dii: » avaritia cum subjunxit: « Scientes bonum et malum. » Avaritia enim non solum in cupiditate pecuniae est, sed etiam in ambitione honoris, dum ultra naturam vel mensuram suam honor indebitus quaeritur, sicut de unigenito Filio Dei, qui hanc appetere noluit, Paulus apostolus dixit: « Non rapinam arbitratus est 118.0200D| esse se aequalem Deo (Philip. II). » Sed quia his tribus modis diabolus hominem in paradiso prostraverat, tentaturus Dominum, ad consueta arma recurrit, iisdem jaculis putans eum se posse vulnerare, quibus primum hominem peremerat. Gula quippe eum tentavit, cum dixit: « Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. » Vana gloria, cum ait: « Si Filius Dei es, mitte te deorsum. » Avaritia, cum subjunxit: « Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. » Sed Dominus, qui genus humanum de ejus potestate liberare venerat, eodem aditu ejus tentationes exclusit, quo primum hominem se tenere putabat. Ubi considerandum nobis est, quia nos, qui de stirpe primi hominis sumus creati, et per secundum 118.0201A| hominem redempti, his tribus modis tentare non cessat, maxime istis diebus quadragesimae, quo nostram religionem studiosius erga amorem Dei fervere videt. Gula igitur nos tentat, cum vel horam constitutam antecedere persuadet, vel ad horam constitutam super mensuram edendum, et deliciosa vel superflua convivia suggerit exhibere. Sed si in hac parte nos cautos invenerit, tentat per avaritiam, ut scilicet quod corpori subtrahimus per abstinentiam, non pauperibus erogemus per largitatem, sed nobis in posterum reservemus per cupiditatem. Si vero nec in hoc consensum ei praebuerimus, tentat per vanam gloriam, ut in eo quod jejunamus, vel largiores eleemosynas tribuimus, laudem hominum magis quam Dei quaeramus. Sed nos Domini exemplo instructi, vincamus gulae appetitum per abstinentiam; 118.0201B| avaritiae per largitatem; vanae gloriae per humilitatem; juxta quod nos beatus Joannes admonet, dicens: « Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II). » Concupiscentia, videlicet carnis, pertinet ad gulam: ambitio saeculi ad avaritiam; concupiscentia oculorum ad vanam gloriam. Quod ergo his tribus tentationibus, in quibus a Domino superatus est diabolus, maxime genus humanum a Domini voluntate retrahatur, illa parabola Evangelii indicat (Luc. XIV), ubi, qui ad coenam invitati venire recusaverunt, tres excusationes protulerunt. Primus dixit: « Villam 118.0201C| emi, et necesse habeo exire, et videre illam. Alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa. Tertius quoque ait: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. » Ideo et nos calliditates diaboli praevidentes, per arma justitiae a dextris et a sinistris tuti, ex totis conaminibus repugnare studeamus.
« Tunc ait illi Jesus: Vade, Satana. » Nonnulli putant eamdem sententiam audisse diabolum quam et Petrus audivit, sed multum inter se diversae sunt. Petro enim ignoranter mysterium passionis contradicenti dictum est: Vade retro me, Satana, quod est dicere: Sequere, id est imitare me, qui contrarius es voluntati meae. Diabolo autem non dicitur, vade retro me, sed absolute, vade, Satana, ut subaudiatur in infernum. « Scriptum est enim: Dominum 118.0201D| Deum tuum adorabis, et illi soli servies. » Et hoc testimonium (sicut et superiora) in Deuteronomio scriptum est. Ubi considerandum nobis est, quia cum dicente diabolo: « Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me, » Dominus respondit: « Dominum Deum tuum adorabis, » ostendit quia diabolus illum quasi Deum et Creatorem suum adorare debuerat, non se ad adorandum, qui erat creatura, tentare. Sed quaeritur, cum Dominus dicat: « illi soli servies, » quare apostolus Paulus dicat per charitatem servire invicem. Quomodo ergo Domino soli servire praecipitur, cum servitium commune dicitur? Quomodo autem utrumque contrarium non sit, facile agnoscimus si proprietatem Graeci sermonis, ex 118.0202A| qua Scriptura translata est, attendamus: apud Graecos servitus duobus modis dicitur: dicitur enim λατρεία, dicitur et δουλεία. Sed λατρεία illa servitus est quae soli Deo debetur per culturam et venerationem, qua auctori et conditori omnium. Unde et εἰδωλολατρείας nomen compositum est ex εἴδωλος et λατρεία: eo quod honorem et servitutem soli Deo debitam, homines stulti idolis deferre voluerunt; δουλεία autem illa servitus dicitur quae communis est, et invicem a fidelibus exhibenda. Unde et servus δοῦλος apud eos appellatur. Jubemur ergo et per charitatem servire invicem, quod pertinet ad δουλείαν: et jubemur iterum soli Deo servire, quod pertinet ad λατρείαν, ut ejus honorem nulli creaturae deferamus. Quod enim ait Apostolus: « Servi, obedite 118.0202B| dominis carnalibus (Ephes. VI), » ad δουλείαν pertinet; quod vero in alio loco ait: « Non sumus circumcisio, spiritu Deo servientes (Philip. III), » ad λατρείαν pertinet: unde et eodem loco apud Graecos λατρεύοντες scriptum est.
« Tunc reliquit eum diabolus. » Reliquit eum quem nunquam tenuit: quia superatus a tentato, a tentatione cessavit. Sed quamvis ab eo superatus tunc recesserit, tempore passionis ad eum venit, sicut ipse dicit: « Venit ad me princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). » Unde cognoscimus, quia antiquus hostis superari potest, sed quiescere nescit. Et eo a tentatione recedente: « Ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. » Pulcherrime autem in conclusione hujus lectionis utraque 118.0202C| Domini natura nobis declaratur, divina scilicet et humana, si tamen hanc cum Lucae Evangelii lectione conferamus. Legimus enim in Luca (Luc. XXII), quia cum instante passionis tempore Dominus prolixius oraret, descendens angelus Domini de coelo, confortabat eum. In documento ergo utriusque naturae hunc et angelus confortabat, et huic angeli ministrabant. Quia enim Deus est, ministrabant ei angeli: quia homo verus est, confortabat eum angelus: quoniam ei, qui minoratus est paulo minus ab angelis in humanitate, omnia subjecta sunt sub pedibus ejus per divinitatem. Quantum autem ad litteram pertinet, ferunt hi qui in transmarinis partibus sunt, quod nullus mons tam excelsus sit quam Olympus, cujus cacumen (ut asserunt) super nubes 118.0202D| est, et nec ibi pluvia nec imber tangit. Tradit autem beatus Augustinus, qui fuerant fortissimi atque robustissimi, qui aestatis tempore ascenderunt in eum, spongiam secum ad nares ferentes, necnon farinam vel cinerem, et fecerunt characterem aliquem in farina vel cinere, revertentesque anno sequenti iterum ascenderunt illuc et ita invenerunt, sicut reliquerunt. Et in hoc manifestatur quia super nubes est, et nec ibi imber, nec pluvia, neque ventus flat. Spiritualiter vero, per montem excelsum ipse diabolus intelligitur, de quo alibi scriptum est: « Vulneratus est a monte Tyri; » et propheta: « Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris, qui in corde tuo dixisti: In coelum ascendam, super astra coeli aedificabo solium meum? » (Isa. XIII.) Et 118.0203A| bene quidem per montem diabolus designatur, quia omnes suos sequaces ad altiora provocat, scilicet ad superbiam. De quo beatus Job loquitur: « Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae (Job XLI). » Sic econtra etiam Dominus suos ad humilitatem semper provocat, dicens: « Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). » -- « Et gloriam eorum. » Gloriam mundi dicit aurum, argentum, vestes et lapides pretiosos, et caetera amabilia vel transitoria mundi. Alius Evangelista dicit, quod in momento et ictu oculi ostendit illi omnia. Et bene, quia omnia quae videntur momentanea et transitoria sunt, sicut scriptum est: « Et mundus transit, et concupiscentia ejus, et omnia vanitas (I Joan. II). » Alius namque dicit 118.0203B| quod ait Domino diabolus: « Omnia quae cernis mea sunt, et cui voluero do ea. Tu autem si cadens adoraveris me, erunt tua omnia (Matth. IV). » Fefellit diabolus, et hoc per arrogantiam dixit, non per potentiam. Absit hoc ad intelligendum ut ejus sit universus mundus. Neque enim potest fore ut sit, sed illius est qui cuncta ex nihilo creavit. Cujus namque sit Propheta declarat, dicens: « Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII). »
HOMILIA XXIX. FERIA SECUNDA POST Invocavit. (MATTH. XXV.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Cum venerit filius hominis in sede 118.0203C| majestatis suae, et omnes angeli ejus cum eo. » Post biduum Pascha facturus, pulchre praedicit se in majestate ad judicandum genus humanum venturum: ideo, ut quos contumelia terrebat supplicii, sublevaret etiam gloria regni. Et pulchre filius hominis in majestate dicitur esse venturus, quia « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). » Et in judicio, sola forma filii hominis apparebit. « Tunc sedebit super sedem majestatis suae. » Sedem majestatis Dei vel nubem, in qua ad coelos ascendit, cum qua etiam ad judicium descensurus est, intelligere debemus: vel etiam angelos et sanctos homines, quibus praesidens judicium in orbe agitabit.
118.0203D| « Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis. » In significatione electorum oves praeponuntur, propter innocentiam. Electi autem oves dicuntur, quia imitatores illius sunt de quo dicitur: « Sicut ovis ad occisionem ductus est (Isa. LIII). » Reprobi vero in significatione haedorum ponuntur, quod lascivum et petulans animal est, et quod in Veteri Testamento pro peccatis populi offerebatur.
« Et statuet oves a dextris, haedos autem a sinistris. » Apud Deum non est dextra neque sinistra: sed per dexteram magnitudo gloriae, per sinistram magnitudo supplicii designatur. Statuet ergo oves a dextris suis, hoc est electos in magnitudine gloriae: 118.0204A| haedos autem a sinistris, hoc est peccatores in supliciis aeternis.
« Et dicet Rex his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. » Secundum praescientiam et praedestinationem Dei hoc debemus intelligere. Regnum, inquit, quod vobis paravi a constitutione mundi, venite et possidete. Omnipotens Deus electis suis paravit regnum, et ipsos electos regno paravit.
« Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, » etc. Justi vel pro terrore et magnitudine Domini ista loquuntur, vel propter magnitudinem remunerationis. Omnia etenim bona quae in hoc saeculo geruntur, 118.0204B| ad magnitudinem illius gloriae imparia esse judicantur.
« Amen dico vobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. » Licet in omnibus pauperibus Christus recipiatur, et in omnibus illi eleemosyna largiatur, tamen in hoc saeculo illos specialiter designat, qui non corpore, sed spiritu pauperes sunt: qui sua pro Deo reliquerunt, sicut fuerunt apostoli et imitatores eorum, super quos Dominus manus suas extendens, dicebat: « Ecce mater mea et fratres mei (Matth. XII). »
« Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. » Sicut enim in scientia Dei et praedestinatione illius praeparatum est sanctis regnum 118.0204C| a constitutione mundi, ita etiam poenae inferni diabolo et angelis ejus praeparatae esse dicuntur. Frustra ergo dogmatizat Origines diabolum et omnes reprobos post spatium mille annorum de inferno exituros, et ad gloriam vitae aeternae transferendos, cum Dominus dicat: « Ibunt hi in supplicium aeternum. » Sicut enim gloria quam sancti in die judicii accipient aeternaliter erit et sine termino, ita sine dubio poena dabitur aeternaliter reprobis.
Homilia XXX
[recensere]HOMILIA XXX. FERIA TERTIA POST Invocavit.
(MATTH. XXI.) « In illo tempore, cum intrasset Jesus Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: Quis est hic? » et reliqua. Ingressus fuerat 118.0204D| Dominus Jerusalem cum frequentia turbarum, hymnos et laudes ei decantantium: videns ergo populus, qui ad festivitatem confluxerat, Dominum cum frequentia turbarum advenisse in Jerusalem, commota est, dicens: Quis est hic? Quod autem dixit: commota est universa civitas, metonymicos est intelligendum, per continens id quod continetur ostendens, hoc est, per civitatem, populum habitantem, interrogant autem dicentes: Quis est hic?
« Populi autem, » id est vulgares turbae quae cum Domino gradiebantur, « dixerunt: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae. » A minore incipientes ad majus pertendunt suam responsionem. Hic est (inquit) Jesus propheta. Non dicunt Christum, sed 118.0205A| prophetam, quasi adhuc minus sapientes, et non perfecte in eum credentes, sed non errabant ex toto. Nam et ipse per Moysen propheta fuerat appellatus, dicente Moyse: « Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester ex fratribus meis, tanquam me, ipsum audietis (Deut. XIII). » Et ipse etiam se appellavit prophetam, dicens: « Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII). » Et: « Non oportuit prophetam perire extra Jerusalem (Luc. XIII). » A Nazareth Galilaeae dicitur esse, quia ibi nutritus est postquam de Aegypto rediit. Allegorice autem Jerusalem significat summam visionem pacis, coelestem videlicet patriam. Cum ergo intrasset Jesus Jerusalem, id est cum per ascensionis mysterium penetraret coelos, commotus est exercitus 118.0205B| supernarum virtutum in adventu illius dicens: Quis est hic? Quod Psalmista apertius exponit, dicens ex persona angelicarum virtutum: « Quis est iste rex gloriae? » Et respondentes illi qui cum Domino gradiebantur, dixerunt: « Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII). » Quod Isaias, licet aliis verbis, tamen eadem significatione pronuntiat, dicens (Isa. LXIII): « Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? » Et statim subjunxit ex responsione angelorum, qui Dominum comitabantur: « Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. »
« Et intravit Jesus in templum Dei, » et reliqua. Dedit nobis Dominus exemplum, ut quotiescunque in urbem vel in villam procedamus, primum causa orationis 118.0205C| domum Dei expetamus, ac deinceps ea quae agenda nobis sunt cum Dei adjutorio exsequamur. Et ingressus in templum, « ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo. » Repetendum est a consuetudine Judaeorum, qui erant vedentes vel ementes. Praecipiebat etenim lex (Deut. XVI) ut omnis populus regni Judaeorum appareret in anno ter in conspectu Domini, atque confluentibus ad templum dabatur praeceptum. « Non apparebis in conspectu Dei vacuus (Exod. XV). » In illo ergo templo augustissimo, ad quod totum regnum Judaeorum confluebat, multae victimae offerebantur, boves videlicet, arietes, oves et caprae, et passeres. Sed quia multi de longinquis regionibus superveniebant, qui secum victimas et sacrificia adducere non poterant, habebant 118.0205D| praeparatas sacerdotes victimas diversi generis, quae in usum sacrificiorum erant apta, ut venientes ad templum Domini sacrificium emerent. Et ita adhaerebat duplex compendium Scribis et Pharisaeis. Nam et pretium rerum suarum accipiebant, et quod emebatur, iterum in suos usus redigebant. Sed quia fraudem eorum excludebat inopia pauperum, qui non solum victimas non habebant, sed etiam nec pecunias quibus emerent id quod necessarium erat, cogitaverunt fraudem quomodo praedam agerent de populo, et in templo posuerunt nummularios, ut singulis, indigentibus pecuniae foenerarentur. Sed quia lex prohibebat usuram, et pecunia illata nihil prodesse poterat sine usura, commentati sunt aliam 118.0206A| fraudem per quam potuissent populum exspoliare. Et pro nummulariis posuerunt colybystas, qui colybias, id est tragemata vel vilia munuscula exigebant a populo cui foenerabantur, ut quod in nummis non licebat accipere, saltem in illis rebus accepissent quae nummis coemuntur. Verbi gratia, frixum cicer, unam passsam, poma diversi generis et caetera quae nummis coemebantur, istiusmodi inveniens Dominus in templo, ejecit omnes. Sed qui ageret, si invenisset ibi luxuriantes, ebrietati vacantes, quando ea quae in templo Domini offerebantur ejecit? Quod autem dicit de templo ejecisse, non debemus putare quod intra templum talia gererentur, sed in porticibus quae templis adhaerebant. « Et cathedras vendentium columbas evertit. » Columbae non resident 118.0206B| in cathedris, sed potius in caveis, ut Dominus columbarum cathedras everteret: sed, sicut aliqui volunt, venditores earumdem columbarum in cathedris residebant. Quod tamen minime procedit, quia cathedra non est negotiatorum, sed potius magistrorum et doctorum. Quod autem Dominus cathedras vendentium columbas evertit, et mensas nummulariorum destruxit, et ementes et vendentes pariter de templo Judaeorum ejecit, aliud gerendo, aliud gerendum esse insinuavit. Vendentes et ementes in Ecclesia sunt qui sacros ordines vel ad pretium largiuntur, vel ad pretium percipiunt. Mensae vero nummulariorum appellantur altaria Dei, propter avaritiam sacerdotum, qui ad hoc assistunt altari, ut lucrum inde terrenum acquirant. Sicut ergo Dominus tunc 118.0206C| temporis vendentes et ementes pariter de templo corporali quod erat in Jerusalem, ejecit; ita etiam nunc quotidie de templo spirituali, hoc est de sancta Ecclesia, vendentes et ementes ejecit, id est et eos qui per pecunias gradus dignitatis accipiunt, vel qui eosdem gradus ad pretium largiuntur: etsi non a praesenti Ecclesia, saltem a futura eliminantur. « Et cathedras vendentium columbas evertit. » Per columbas donum Spiritus sancti intelligere debemus, propter quod in specie hujus animalis super Dominum baptizatum Spiritus sanctus apparuit. Quod ergo Dominus tunc temporis corporaliter egit, hoc significat, quod dignitatem et ministerium illorum destructurus esset, qui gratiam Spiritus sancti, quae maxime per impositionem manus episcoporum largitur, 118.0206D| nisi accepto praemio non largiuntur.
« Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur. » Idcirco enim quis adire debet templum, ut puram et frequentem orationem ibi exerceat. Sed tunc in speluncam latronum convertitur, quando quilibet ex sacro ministerio lucrum sibi temporale acquirere desiderat. Spiritualiter autem templum Dei mens uniuscujusque fidelis est. Unde Paulus apostolus dicit: « Templum Dei sanctum est quod estis vos (I Cor. III). » Sed hoc templum Dei in speluncam latronis convertitur, quando in mentibus nostris laesiones proximis nostris excogitamus. Dum enim sollicite cogitamus in cordibus nostris, ut nocere valeamus, latrones in mente nostra quasi in 118.0207A| spelunca resident, qui de praetereuntibus praedam agunt.
« Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. » Post ejectos illos qui in templo Dei illicita exercebant, curavit caecos et claudos, ut aperte designaret quod sicut illi sua caecitate et debilitate corporis sanabantur, ita etiam et illi, si converti vellent, a sua spirituali caecitate curandi essent.
« Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia ejus quae fecit, » et reliqua. Quaerunt multi quod miraculum Domini maximum habeatur inter omnia signa ejus, et quidam praeferunt resuscitationem Lazari, quidam illuminationem caeci nati, nonnulli 118.0207B| mutationem aquae in vinum, plerique transfigurationem illius in monte coram discipulis: beato autem Hieronymo videtur hoc praecipuum et maximum esse omnium miraculorum. Magnum enim et maximum hoc miraculum fuit, ut unus homo, et qui adeo tunc temporis vilis erat, ut crucifigi posset, universum exercitum de omni regno Judaeorum ad templum confluentem, facto flagello de resticulis, flagellando de templo ejiceret, quod immensus exercitus facere non poterat. Et in hoc facto splendor quidam sidereus divinitatis radiabat in vultu illius, quo perterriti, non habebant audaciam resistendi Domino. Sed Pharisaei manus in Dominum mittere non audentes, conterriti divinitate illius, opera tamen ejus calumniabantur, dicentes:
118.0207C| « Audis quid isti dicunt? » Ac si dicerent: Haec laus non convenit homini, sed soli Deo. Hoc dicentes, non putabant eum Filium Dei esse. Sed pensandum est, cum quanto periculo episcopi favores hominum recipiunt, cum hoc pro crimine impingebatur, quod Dei Filius ab hominibus laudabatur. Quibus ita Dominus suum temperavit responsum, ut nec diceret quod illi volebant audire: Benefaciunt testimonium de me perhibentes: aut etiam: Errant, ignoscite aetati illorum, sed dicta puerorum ex dictis prophetarum corroborat, dicens: « Nunquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecit laudem, » quando corda et ora turbarum simplicium ad fidem Domini accendit?
118.0207D| « Et relictis illis, » id est, relictis contumacibus et calumniatoribus suis, « abiit foras extra civitatem in Bethaniam. » Per quod significabat quod Judaeos ob perfidiam suam esset relicturus, et ad gentium populos transmigraturus: quia Bethania domus obedientiae interpretatur. Et jam hic paupertas Salvatoris notanda est, qui tantae paupertatis exstitit, ut in tam magna civitate neminem inveniret cujus hospitio frueretur. In tantum enim nulli adulatus est, ut nec hospitio alicujus frueretur: sed diebus veniebat in civitatem, et praedicationem ibi peragebat; nocte vero revertebatur in Bethaniam, et fruebatur ibi hospitio Lazari et sororum ejus.
HOMILIA XXXI. FERIA QUARTA POST Invocavit. 118.0208A| (MATTH. XII.) « In illo tempore, accesserunt ad Jesum Scribae et Pharisaei, dicentes: Magister, volumus a te signum videre, » et reliqua. Sic petebant a Domino signa de coelo videre, quasi non fuissent signa ea quae Dominus superius fecerat. Sed quaerendum est qualia signa postulabant a Domino fieri. Vel postulabant ut in morem Eliae ignem de coelo ruere faceret, sicut contigit eo tempore, quando ignis de coelo descendit, et percussit quinquagenarios cum quinquaginta suis. Vel etiam postulabant ut, sicuti tempore Samuelis, aestivo tempore, contra consuetudinem illius terrae, mugirent tonitrua, coruscarent 118.0208B| fulgura, imbres ruerent (I Reg. XII). Sed quia ea calumniabantur quae quotidie coram suis oculis Dominum facere videbant, multo magis haec calumniarentur, si contigissent. Dicerent enim non ex potestate Domini hoc evenire, sed ex diversis qualitatibus aeris accidisse. Vel, sicut Joannes Evangelista dicit (Matth. XII), petebant eum ut manna de coelo plueret eis, sicut quondam fecerat patribus eorum in deserto, ut sine labore et fatigatione vivere potuissent.
« Generatio mala et adultera. » Generationem malam populum Judaeorum propter contemptum et praevaricationem vocat. Praevaricatrix enim divinorum praeceptorum fuit et adultera: quia relicto proprio 118.0208C| viro, hoc est Deo, idolis gentium se miscuerat. « Signum quaerit, » hoc est signum de coelo, « et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. » Quaeritis, inquit, signum a me videre, sed non dabitur vobis signum divinitatis meae de coelo, sed potius humanitatis meae de inferno.
« Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. » Nota est historia de Jona (Joan. I), quod cum fugeret a facie Domini in Tarsis, ceto sorbente devoratus est, et fuit ibi tribus diebus et tribus noctibus: hoc facto significans mortem Domini, qui latuit in corde terrae, hoc est in sepulcro, tribus diebus et tribus noctibus. Sed quaeritur cur Dominus in sepulcro 118.0208D| tribus diebus et tribus noctibus jacuisse dicitur, cum constat eum ibi non tot diebus et noctibus ex integro mansisse? Siquidem sexta feria hora sexta crucifixus est, nona autem emisit spiritum: vespere post occasum solis depositus est de cruce, et collocatus in sepulcrum, et non ibi jacuit nisi triginta et sex horis. Sed in hoc loco regula Scripturae attendenda est, quia frequenter a parte totum demonstratur. Sicut enim accipimus sextam feriam cum nocte praecedenti, ita noctem Dominicam cum sequenti die. Secundum hanc rationem tres dies et noctes invenitur mansisse Dominus in sepulcro. Nam saepe talem locutionem invenimus in Scripturis, et etiam in nostra communi locutione, sicut diximus mulierem partum 118.0209A| portare decem mensibus, cum constat novem mensibus tantum ferre, et incipiente decimo partum egredi.
« Viri autem Ninivitae surgent in judicio generatione ista, et condemnabunt eam, » et reliqua. Cum dicuntur viri Ninivitae surgere in judi ciocum generatione illa, constat aperte quod in judicio tam boni quam reprobi aeque resurrecturi sunt. « Et condemnabunt eam, » non potestate, sed comparatione, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae. « Et ecce plusquam Jona hic. » Hic, nec nomen nec pronomen, sed potius adverbium loci. Ecce, inquit, inter vos sum ego, qui major sum Jona, et ideo judicium inter vos exercebunt Ninivitae: quia Jonas triduo tantummodo eis praedicavit, ego vero apud vos 118.0209B| multo tempore praedico: Jonas praedicavit alienae genti, hoc est Assyriis, ego vero Judaeis populo quondam Dei: Jonas nullum miraculum fecit, ego vero multa signa in vobis operatus sum.
« Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnavit eam. » Regina Austri, id est Saba, quae venit a finibus terrae sapientiam Solomonis, condemnabit generationem istam, non potestate, sed comparatione. Merito ergo condemnabit saevitiam Judaeorum quia, videlicet ipsa, venit per multas difficultates terrae et maris ad audiendam sapientiam Salomonis. Judaei vero praesentem Christum inter se habentes, doctrinam illius audire respuerunt. In fide etenim Ninivitarum et Saba reginae, praefertur fides gentium populo Israelitico.
118.0209C| « Cum autem immundus spiritus ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. » Duobus modis intelligi potest, tamen ad Judaeos proprie pertinet haec sententia. Unde et Dominus in conclusione illius ita loquitur: « Sic erit et generationi huic pessimae. » Immundus etenim spiritus a Judaeis tunc exivit, quando ad montem Sina legem Dei accipientes, dixerunt: « Quaecunque dixerit nobis Dominus, faciemus, et obedientes ei erimus (Exod. XXIV). » Exiens enim malignus spiritus a Judaeis, ambulavit per loca arida, hoc est per corda gentilium nullo rore coeli infecta. Sed ibi requiem non invenit quia videlicet per praedicationem apostolorum et baptismi gratiam inde est expulsus.
118.0209D| « Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. » Hoc est: repetam Judaeos quos antea dimisi. « Et veniens, invenit eam scopis mundatam, » hoc est, per circumcisionem, « et vacantem, » hoc est a bonis operibus cessantem, « et ornatam » traditionibus Scribarum ac Pharisaeorum.
« Tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi, » hoc est, plenitudinem daemonum et vitiorum. « Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. » Quia pejores sunt modo Judaei in synagogis suis Christo blasphemantes, quam olim gentes erant in Aegypto idola adorantes. Possumus tamen hanc sententiam referre ad unumquemque peccatorem. Tunc etenim 118.0210A| immundus spiritus exit ab homine, quando regeneratur ex aqua et Spiritu sancto. « Ambulat per loca arida, » per corda videlicet fidelium, quae arida sunt, id est ab omni concupiscentiae fluxu aliena. « Quaerens requiem, et non invenit, » quia videlicet bellum electorum contra sentit: « Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi, » hoc est: repetam illum quem tempore baptismi reliqui. « Et veniens, invenit scopis mundatam, » hoc est baptismo purificatam, « et vacantem, » hoc est vacuam a bonis operibus, « et ornatam, » per hypocrisin, hoc est per simulationem. « Tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi. » Sicut septenarius numerus sacratus est Christo, propter septem dona Spiritus sancti, quae commemorat 118.0210B| Isaias super Dominum requievisse: ita etiam diabolo iste numerus consecratus est, propter plenitudinem omnium vitiorum. Siquidem septem sunt principalia vitia, octavum est superbia, per quam ipse diabolus cecidit. Primum est γαστριμαργία, quod interpretatur gulae concupiscentia; secundum, fornicatio; tertium φιλαργυρία, id est avaritia, vel amor divitiarum; quartum, ira; quintum, tristitia; sextum acedia, quae est anxietas mentis, vel taedium; septimum, κενοδοξία, id est vana gloria et inanitas; octavum, superbia, quod est ipse diabolus qui per superbiam de coelo lapsus. « Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. » Quia melius esset viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum ire. Melius fuisset Judae proditori 118.0210C| Christum non sequi, quam post agnitionem prodere. Melius fuisset Simoni non baptizari, quam post baptismum in laqueum damnationis interire. Quia videlicet cum omnis homo pessimus sit qui vitiis servit, ille tamen pessimus pessimorum est, qui cum omnibus vitiis servit, virtutes tamen habere se simulat per hypocrisin.
« Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. » Occupatus erat Dominus miracula faciendo, et in opere et in doctrina populum exercendo, illo autem praedicante et Judaeos redarguente, mater ejus et fratres steterunt foris.
« Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres 118.0210D| tui. » Videtur iste qui hoc Domino nuntiavit non simplici animo hoc nuntiasse, sed potius tentandi calliditate, utrum Dominus amori parentelae praeponeret praedicationem Evangelii, an non. Sed ipse intelligens illius cogitationem et nequitiam, non praetulit religioni amorem, qui junctionem carnalem laudavit, sed dixit:
« Quae est mater mea et fratres mei? » Haec dicendo, non negavit beatam Mariam matrem suam esse, sed (sicut diximus) praetulit divinum verbum carnali conjunctioni. Nam matrem suam negare non poterat, qui nobis praecipit parentes nostros diligere, dicens: « Honora patrem tuum et matrem (Deut. V; Matth. XV). »
« Et extendens manum in discipulos suos dixit: 118.0211A| Ecce mater mea et fratres mei. » Fratres Domini, qui in Evangelio appellantur, non debemus intelligere filios Joseph de altera uxore, ut quidam haeretici opinantur, quoniam sicut beata Maria in virginitate permansit, ita et beatus Joseph virginitatis perpetuae custos fuit. Sed fratres Domini filii Mariae materterae ejus intelliguntur, Jacobus, et Joannes, et Judas. Quatuor siquidem modis dicuntur fratres: germanitate carnali, sicut Jacob et Esau; alio modo, propinquitate carnis, sicut Laban appellabat Jacob fratrem, quia avunculus suus erat. Et sicut Abraham loquitur ad Loth: « Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et pastores meos et pastores tuos, fratres enim sumus (Gen. XIII). » Non enim Loth frater erat Abraham, sed potius nepos ejus. Tertio modo dicuntur 118.0211B| fratres propter gentis unitatem, de eadem gente videlicet nati, sicut est illud in Genesi: « Si elegeris regem super te, de fratribus tuis elige quemcunque volueris, » hoc est de gente tua. Quarto modo, affectu et pietate, sicut omnes qui in Christo credimus, dicimur fratres. Uno etenim ex his modis dicuntur fratres Domini, propinquitate scilicet carnis illius. Spiritualiter praedicante Domino turbis matres et fratres illius foris stabant, et modo Dominus in Ecclesia docet gentes: mater vero illius et fratres, id est Synagoga, foris stant, hoc est a societate Ecclesiae alieni existunt. Sed et ipsi cum ad domum Domini intraverint, non negabuntur ab eo, sed implebitur in eis quod Dominus dixit: « Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus 118.0211C| frater, soror et mater est. » Quaerendum vero est quomodo aliquis mater Domini possit effici. Frater enim et soror illius est quicunque voluntatem Patris fecerit. Et propter sexum utrumque mirum non est, sed ipse mater ejus efficitur, qui verbum Dei in corde auditorum suorum gignit. Unusquisque enim fidelis, quandiu imbuitur, filius est: cum vero alios imbuit, mater est. Paulus namque Apostolus maternum affectum circa auditores suos impendebat, qui dicebat: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV). »
HOMILIA XXXII. FERIA QUINTA POST Invocavit. (JOAN. VIII.) « In illo tempore: Dicebat Jesus ad 118.0211D| eos qui crediderunt in eum ex Judaeis: Si vos manseritis in verbo meo, » et reliqua. Ideo manseritis, quia doctrina spiritali initiati estis, quia esse ibi coepistis. Si manseritis, hoc est in fide, quae in vobis esse credentibus coepit, quo pervenietis videte, quale est initium, et quo perducit. Amastis fundamentum, culmen attendite, et ex ista humilitate aliam celsitudinem quaerite. Fides enim humilitatem habet. Cognitio, et immortalitas, et aeternitas non habet humilitatem, sed ex celsitudine erectionem: nullam defectionem, sed aeternam stabilitatem: nullam ab inimico expugnationem, nullum deficiendi timorem. Magnum est quod incipit a fide, sed magis pro pervenitur per fidem. Audi igitur quo 118.0212A| perveniat, et vide quanta sit fides. Ergo et ad Judaeos ait: « Si manseritis in verbo meo, » in quo credidistis, « vere discipuli mei eritis. » Subjunxit quoque, « et cognoscetis veritatem. » Qui cognoscit veritatem, cognoscit Deum: quia Deus veritas est, dicente ipso Domino: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). » Credamus ergo ut cognoscamus veritatem: quia sine fide ad cognitionem veritatis nullus pervenire poterit. Quid est quod cognituri sumus? illud quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Quid enim est fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est quod non vides credere: veritas, quod credidisti videre. Quid est quod videre nobis promittitur? Dicit enim Dominus in alio loco, quid esset quod visuri erimus, 118.0212B| ubi ait: « Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. (Ibid.). » Haec est promissio, haec est merces fidei, quae per dilectionem operatur, haec est satietas quam Psalmista optavit, dicens: « Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). » O Domine, digne fac nos amare te, et non amare saeculum, ut valeamus ad illam libertatem pervenire, ad quam per cognitionem veritatis pervenitur, de qua subjunxisti, dicens: « Et veritas liberabit vos. » Quid est « liberabit vos? » liberos facit. Denique Judaei carnales et secundum carnem judicantes, non hi qui crediderant, sed illa turba; qui non credebant, injuriam sibi factam putaverunt, quia dixit eis: « veritas liberabit vos, » et indignati sunt servos se esse significatos. 118.0212C| « Et vere servi erant. » Sed exposuit Dominus illis, quae sit servitus, et quae sit futura libertas quam ipse promittit. Nihil enim aliud est dicere: « et veritas liberabit vos. » nisi liberos vos faciet: sicut nihil est, salvat, nisi salvos faciet. Audivimus ergo quid libera veritas dixit, audiamus quid superba falsitas respondeat.
« Dixerunt ergo Judaei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis: Liberi eritis? » Non enim dixerat Dominus: « liberi eritis, » sed: « veritas liberabit vos. » In quo tamen verbo illi nihil aliud intellexerunt, nisi libertatem carnalem: et extulerunt se quod semen essent Abrahae, et dixerunt: « Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam. » Quomodo tu dicis: Liberi eritis? O vana superbia, o falsa jactantia, 118.0212D| quomodo verum dixisti: Nemini servivimus unquam? Joseph nonne est venundatus? prophetae sancti nonne sunt ducti in captivitatem? Denique nonne ille ipse ejus populus, qui in Aegypto lateres faciebat operibus duris, non saltem in argento et auro, sed in luto serviebat? Si nemini servistis unquam, o ingrati, quid vobis assidue improperat Deus, quomodo vos de domo servitutis liberavit? an forte patres vestri servierunt? Vos autem qui loquimini: Nulli servivimus unquam: si nulli servivistis unquam, quomodo ergo solvebatis tributum Romanis? Unde et ipsi veritati laqueum quasi captionis posuistis, ut diceretis (Luc. XX): « Licet reddere tributum Caesari? » ut si dixisset: licet, teneretis eum quasi malam 118.0213A| optasset libertatem semini Abrahae: si autem dixisset: non licet, calumniaremini apud reges terrae, quod prohiberet regibus tributa persolvi. Deinde prolato nummo victi estis, et captioni vestrae vos ipsi estis respondere compulsi, ibi enim vobis dictum est: « Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII), » cum vos ipsi respondissetis, quod nummus habet imaginem Caesaris. Quia sicut quaerit Caesar in denario imaginem suam, sic Deus quaerit in homine suam. Nec alienum quid quaerit Deus ab homine, sed quod condidit in homine. Ideo Deus homo factus est, ut in homine reformaret quod in homine formavit. Ergo mentientibus, et de vana libertate tumentibus, quid respondisset Dominus Judaeis audiamus.
118.0213B| « Amen amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. » Quis non sub istis verbis contremiscat, si omnis homo peccator, omnis homo servus peccati? Sed in his attentius audiamus, qualiter liberemur de hac servitute. Terrorem incutit, sed medicinam adhibet. Nam ait Dominus: « Amen amen dico vobis. » Quid est amen amen, nisi verum dico vobis? Quod verbum nec Graecus interpres, nec Latinus ausus est in aliam transferre linguam, ut honorem haberet velamento secreto, testificatio veritatis in Christo. Veritas dicit: Verum verum dico vobis, ingeminat, replicat verbum veritatis, ut excitaret dormientes, intentos faceret audientes, nec contemneretur qui ait: « Amen amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus 118.0213C| est peccati. » O miserabilis servitus servire peccato, servire diabolo, qui peccati est auctor. Saepe homines malos dominos fugiunt, ne serviant malis, et non fugiunt peccatum! Quanto facilius esset fugere peccatum, et servire homini libera conscientia! Deinde servus hominis aliquando sui domini imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus autem peccati quo fugiet? Secum enim retrahit vindex conscientia; quocunque fugerit, non fugit, sed ipsum mala conscientia sequitur, imo non recedit a se, peccatum enim quod fecit intus est. Fecit peccatum ut aliquam corporalem caperet voluptatem: voluptas transit, peccatum manet: praeterit quod delectabat, remansit quod pugnat mala servitus. Aliquando fugiunt homines improbos dominos, fugiendo quiescant a 118.0213D| servitute, sed quomodo illi servitute carebunt, qui nolunt carere peccatis? Quanto facilius est, si deserat homo peccatum, fugiatque ad Christum verae libertatis vindicem atque auctorem! Liberat enim ab hac servitute peccati solus Dominus, qui illa non habuit. Qui solus sine peccato venit in mundum, ille solus liberare potest de peccato. Qui venit sine peccato, factus est sacrificium pro peccato. Cum ergo omnis qui facit peccatum servus sit peccati, quae sit spes nobis libertatis, audite.
« Servus autem, inquit, non manet in domo in aeternum. » Ecclesia est domus, servus est peccator. Non maneat homo in peccato, ne sit servus peccati, ut possit manere in domo, id est in Ecclesia: 118.0214A| maneat in corpore capitis sui, ut sit filius, non servus. Longe aliud est peccare, aliud manere in peccato. Qui manet in peccato, servus est peccati: qui fugit a peccato, servus erit justitiae. Terruit itaque, et spem dedit: terruit, ne peccatum amaremus: spem dedit, ne de peccati solutione diffideremus: « Omnis (inquit) qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum. » Quae ergo nobis spes est, qui non sumus de peccato? Audi spem tuam:
« Filius manet in domo in aeternum. Si ergo Filius vos liberaverit, tunc vere liberi eritis. » Haec spes nostra, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat. Servi enim eramus cupiditatis, liberi efficimur servi charitatis. Prima libertas 118.0214B| est non permanere in peccato, servire justitiae, dicente Apostolo. « Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis justitiae (Rom. VI). » Nunc autem habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Perfecta vero libertas est Deo Christo servire, illum diligere qui vere nos liberavit, qui vere est Filius Dei, et Dominus in forma servi, non servus, sed in forma servi Dominus. Fuit quippe illa carnis forma servilis; quamvis esset similitudo carnis peccati, non erat peccati, libertatem promisit credentibus in se. Judaei vero tanquam de sua libertate superbientes, dedignati sunt fieri liberi, cum essent servi peccati. Ideo autem se liberos esse dixerunt, quia semen Abrahae erant. Quid ergo eis ad haec respondit Dominus, audiamus:
118.0214C| « Scio, inquit, quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere. » Agnosco carnis originem, non cordis fidem: filii Abrahae estis, sed secundum carnem, ideo quaeritis me occidere. « Sermo enim meus (inquit) non capit in vobis, » id est non habet locum in vobis. Si sermo meus caperetur a vobis, caperet utique vos. Quid est ergo, non capit in vobis? id est, non capit cor vestrum, quia non recipitur a corde vestro. Audistis certe Dominum dicentem: « Scio quia filii Abrahae estis, » audite quid postea dicat:
« Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos, quod vidistis apud patrem vestrum, facitis. » Quid autem faciunt, et quid eis dixit? quaeritis me occidere; hoc apud Abraham nunquam viderunt. 118.0214D| Dixit: « quae vidi apud Patrem meum loquor » veritatem vidi, veritatem loquor, quia veritas sum. Si enim Dominus veritatem loquitur, quia ipse est veritas Patris, quam vidit apud Patrem, seque vidisse loquitur, ipse enim Verbum quod Verbum erat apud Deum: isti ergo malum quod faciunt, quod Dominus objurgat et corripit, ubi viderunt apud patrem suum? Cum audierimus in consequentibus apertius dictum, quis sit eorum pater, tunc intelligimus qualia viderint apud talem patrem. Adhuc enim non nominat patrem ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit, sed carnis originem, non vitae similitudinem. Dicturus nunc alterum patrem illorum, qui nec genuit eos, nec creavit, ut homines essent, 118.0215A| sed tamen filii erant ejus, in quantum mali erant, non in quantum homines erant: in quantum imitati, non in quantum creati.
« Responderunt et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. » Quasi aliquid dicturus esset contra Abraham, aut quasi in aliquo auderet reprehendere Abraham. Non quia Dominus non audebat reprehendere Abraham, sed quia Abraham talis erat qui non reprehenderetur a Domino, sed potius laudaretur. Tamen isti videbantur eum provocare, ut aliquid mali diceret de Abraham, et esset occasio faciendi quod cogitabant. « Pater noster Abraham est. » Audiamus quomodo eis respondet Dominus, cum illorum damnatione laudavit Abraham:
« Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera 118.0215B| Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. » Ecce, ille laudatus, isti damnati. Nam hi quaerebant Dominum interficere, Abraham autem non erat homicida. Non dieo, inquit, ego sum Dominus Abrahae, quod et si dicerem, verum dicerem (nam dixit in alio loco: « Antequam Abraham fieret, ego sum, » cum illum lapidare vellent); sed dico hoc interim, quod videtis, quod aspicitis, quod me solum putatis, scilicet quod homo sum. Hominem ergo dicentem vobis quod audivit a Deo, quare vultis me occidere, nisi quia non estis filii Abrahae? Et tamen superius ait: « Scio quia filii Abrahae estis, » non negat nunc eorum originem, sed facta condemnat. Caro eorum 118.0215C| ex illo erat, sed vita non erat. Ergo Christiani facti sunt semen Abrahae gratia Dei, non de carne Abrahae. Facti illi cohaeredes, Deus illos exhaereditavit, istos adoptavit. Isti sunt de quibus in alio loco a Joanne Baptista dictum est: « Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Luc. III). » Illi ergo erunt filii Abrahae, qui opera Abrahae imitantur. Ideo subjunxit Dominus, dicens: « Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. » Factis probate nobilitatem, non verbis. « Sed quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri. » Et quia adhuc non dicit quia iste est pater illorum, videamus modo illi quid responderunt. Coeperunt enim utcunque cognoscere, non de carnis 118.0215D| generatione Dominum loqui, sed de vitae institutione. Et quia consuetudo Scripturarum est (quam legebant) fornicationem spiritualiter appellare, cum diis mutis ac falsis anima tanquam prostituta subjicitur, ad hoc respondetur, dixeruntque ei:
« Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum. » Cum toties gloriantes de Abraham repulsi sunt, nunc videamus quomodo repelli noluerunt ore veridico. Quia cum erat talis Abraham, cujus factum non imitabantur, et de illius tamen genere gloriabantur, mutaverunt responsionem, credo dicentes apud seipsos: Quotiescunque nominaverimus Abraham, dicturus est nobis: Quare non imitamini eum, de cujus genere gloriamini? Nos 118.0216A| sanctum et justum, innocentem tantum virum imitari non possumus, Deum dicamus Patrem nostrum, videamus quid nobis dicturus est. Nunquid falsitas invenit quod diceret? Audiamus quid dicant, audiamus quid audiant. « Unum (inquiunt) Patrem habemus Deum. »
« Dixit ergo Jesus: Si Deus Pater vester esset, diligeritis me utique. Ego enim ex Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni, sed ille me misit. » Dicitis Deum Patrem, agnoscite vel fratrem vestrum. Hic tetigit quod saepius solet dicere: « Non a meipso veni, sed ille me misit, ego enim a Deo processi et veni. » Christi ergo missio incarnatio est ejus. Quod vero de Deo Patre processit Verbum, aeterna processio est, non habens tempus, per quem 118.0216B| factum est tempus. Ergo ab illo processit ut Deus et aequalis, ut Filius unicus, ut Verbum Patris. Venit ad nos, « quia Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I). » Adventus ejus humanitas ejus; mansio ejus, divinitas ejus.
« Quare (inquit) loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis cognoscere sermonem meum. » Ideo non poterant cognoscere, quia non poterant audire, sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi credendo nolebant? Et hoc inde:
« Vos ex patre diabolo estis. » Quandiu patrem commemoratis, quandiu patrem mutatis, modo Abraham, modo Deum, audite a Filio Dei, cujus filii estis. « A patre diabolo estis. » Deus utique creator omnium creaturarum creavit hominem, quomodo hic 118.0216C| dicit: Vos a patre diabolo estis. Quidquid a Deo creatum est, bonum est; et omnis homo, in quantum creatura Dei est, bonus est. Quantum vero se subjicit per liberum arbitrium diabolo, a patre diabolo est. Bona est enim hominis natura, sed vitiata erat per malam voluntatem, et inde erat a patre diabolo. Quod fecit Deus non potest esse malum, si ipse homo non sit sibi ipsi malus. Inde ergo Judaei dicti sunt filii diaboli, non nascendo, sed imitando. Consuetudo vero sanctae Scripturae est ex imitatione vel consuetudine operum filios saepe nominare, ut Propheta ad Judaeos ait: « Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethaea (Ezech. XXIX). » Amorrhaei gens erat quaedam unde originem Judaei non ducebant. Cethaei et ipsi gentem suam habebant, omnino alienam 118.0216D| a genere Judaeorum. Sed quia erant impii Amorrhaei et Cethaei, Judaei autem imitati impietates eorum, invenerant filii parentes, non de quibus nascerentur, sed quorum mores sectando pariter damnarentur. Quaeritur autem fortasse, unde ipse diabolus est. Inde utique, unde et caeteri angeli. Sed caeteri in sua obedientia perstiterunt, ille inobediendo et superbiendo lapsus est angelus, et factus est diabolus. Sed modo audiret quid dicat Dominus: « Vos (inquit) a patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. Quaeritis me occidere, hominem, qui veritatem vobis dico, » et ille invidit homini, et occidit hominem. Diabolus autem cum invideret homini, serpentem indutus, locutus est mulieri, et de muliere 118.0217A| venenavit et virum. Unde mortui sunt, diabolum audiendo, quem non audissent, si Deum audire voluissent, qui obtemperare debuerant Creatori, non deceptori. Ergo « ille homicida erat ab initio. » Videte genus, homicida dicitur diabolus. Diabolus non gladio armatus, non ferro accinctus ad hominem venit, sed verbum malum seminavit, et occidit. Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades. Nam si fratri tuo mala persuades, occidis. Audi Psalmum: « Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI). » Vos ergo desideria patris vestri facere vultis, ideo saevitis in carne, quia non potestis in mente. « Ille homicida erat ab initio, » utique in primo homine, ex illo ille homicida. 118.0217B| Ex quo potuit fieri homicidium? ex quo factus est homo. Non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. « Et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo. » Non quomodo in Christo est veritas, ut Deus ipse sit veritas. Si ergo iste in veritate stetisset, in suae originis sanctitate permansisset, sed in veritate non stetit, quia veritas non est in eo. Qui « cum loquitur mendacium ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. » Diabolus autem a semetipso mendax fuit, et mendacium suum ipse genuit, a nemine audivit mendacium prius. Quomodo genuit Pater Filium veritatem, sic diabolus genuit quasi filium mendacium. Mendacium genuit quia in veritate non stetit. Omnis enim qui in Deo manet, in veritate manet, quia Deus veritas est. Si quis vero 118.0217C| a Deo recesserit, mendax erit, dicente Psalmographo: « Omnis homo mendax (Psal. CXV). » Inquantum vero homo a Deo recedit, intantum mendax erit, dum se a veritate declinaverit, et inde peccator erit. Quia omne peccatum non est veritas, sed mendacium; quia recedendo a Deo non habet veritatem. Diabolus vero bonus creatus est, sed per seipsum malus factus est, declinando se a summo bono. Ideo ex propriis locutus est mendacium quia in seipso invenit unde esset mendax. Homo vero deceptus a diabolo mendax; ideoque filius diaboli, non natura, sed imitatione. Recedamus ergo a patre mendacii, curramus ad Patrem veritatis. Amplectamur veritatem, ut accipiamus veram libertatem. Judaei apud patrem suum viderant quod loquebantur: quid, nisi mendacium? 118.0217D| Dominus autem apud Patrem suum vidit quo loqueretur: quid, nisi Verbum Patris aeternum, et Patri coaeternum? Ideo subjunxit:
« Ego veritatem dico vobis, et non creditis mihi. » Nam mendax mendacium loquitur, sed veritas veritatem profert. Diabolus mendax, Christus vero veritas est, et veritatis assertor; quia ex veritatis ore nil aliud poterit procedere, nisi veritas.
HOMILIA XXXIII. FERIA SEXTA POST Invocavit. (JOAN. V.) « In illo tempore, erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Hierosolymam. Est autem Hierosolymis probatica piscina, et reliqua. » Loquebamur 118.0218A| ergo vobis et nunc de evangelica lectione, in qua duo pariter miracula humanae sanitatis leguntur, unum invisibiliter per angelicam administrationem, alterum per dominicam praesentiam visibiliter exhibitum, sed utriusque nobis sunt breviter exposita mysteria, ne prolixae lectionis prolixa quoque explanatio cuiquam forte gravis existat. Probatica piscina, quae quinque porticibus cingebatur, populus est Judaeorum, legis undique custodia, ne peccare debeat, munitus. Recte etenim lex, quae quinque libris Moysi descripta est, quinario numero figuratur. Recte populus qui in quibusdam munditiis vitae servire, in quibusdam solebat immundorum spirituum testamentis agitari, per aquam significatur piscinae quae nunc placida ventis stare, nunc eis irruentibus 118.0218B| turbari consueverat. Et bene piscina eadem probatica vocatur, τά πρόβατα quippe graece, oves dicuntur. Quia erant nimirum in illo populo, qui dicere Domino noscerent: « Nos autem populus tuus, et oves gregis tui, confitebimur tibi in saecula (Psal. LXXVIII). » Vulgo autem probatica, id est pecualis piscina fertur appellata, quod in ea sacerdotes hostias lavare consueverant. Multitudo languidorum quae in memoratis porticibus jacebat, aquae motum exspectans, significat eorum catervas, qui legis verba audientes, suis hanc viribus implere non posse dolebant; atque ideo dominicae auxilium gratiae affectibus implorabant. Caeci erant, qui necdum perfectum fidei lumen habebant; claudi, qui bona quae noverant, operandi gressibus implere non quibant; aridi, qui quamlibet 118.0218C| oculum scientiae habentes, pinguedine tamen spei et dilectionis egebant. Tales in quinque porticibus jacebant, sed non nisi in piscinam angelo veniente sanabantur: quia per legem cognitio peccati, gratia autem remissionis non nisi per Jesum Christum facta est. Hunc designat angelus, qui invisibiliter descendens in piscinam ad suggerendam vim sanandi movebat aquam. Descendit enim in carne indutus magni consilii angelus, id est paternae voluntatis nuntius in piscinam populi Judaeorum, et movit peccatores factos a doctrina sua, ut occideretur, quia sua morte corporali, non solum spiritualiter languentes sanaret, sed et mortuos suscitare sufficeret. Motus ergo aquae passionem (quae mota, turbataque Judaeorum gente facta est) insinuat. Et quia per 118.0218D| eamdem redempti sunt credentes a maledicto legis, quasi descendentes in aquam piscinae turbatam sanabantur, qui hactenus jacuerant in porticibus aegroti, legis siquidem litteram nescientes, quid agendum, quid vitandum esset, edocuit. Nec tamen eductos de sedibus ignorantiae prioris in porticibus suis continebat, nec sanabat languidos. Gratia autem Evangelii, quae per Deum ac mysterium Dominicae passionis sanat omnes languores iniquitatum nostrarum, a quibus in lege Moysi non potuimus justificari, quasi electos de porticibus legis aegrotos in aquam piscinae turbidam, ut sanari possimus, immittit, quia a peccatis, quae lex ostenderat, per aquam baptismatis abluit, teste Apostolo, qui ait: « Quia 118.0219A| quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut, quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI). » Bene autem dicitur, quia qui prius descendisset post motionem aquae, sanus fiebat a quocunque languore tenebatur; quia unus Dominus, una fides, unum baptisma. Et qui in unitate catholica Christi mysteriis imbuitur, sanus fit, a quocunque peccatorum languore detinetur. Quisquis autem ab unitate discrepat, salutem, quae ab uno est, consequi non valet. Haec de primo evangelicae lectionis miraculo, quod Dominus dedit, locuti sumus, nunc de secundo, quod ipse dederit, fraternitati vestrae loquamur, in quo etiam ipso, unus 118.0219B| commendatur sanatus. Non quia omnipotentis pietas Salvatoris, omnes quos ibi languentes invenit, sanare nequiverit, sed ut doceret praeter unitatem catholicae fidei, nullum cuilibet locum patere salutis.
« Erat autem quidam homo, inquit, ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. » Homo iste, multorum infirmitate detentus annorum, significat peccatorum quemlibet enormi scelerum magnitudine, vel numerositate depressum, cujus significando reatui etiam motus temporis quo iste languebat, congruit. Nam duo minus quadraginta annos habebat in infirmitate. Quadragenarius autem numerus, qui denario quater ducto conficitur, pro perfectione rectae conversationis solet in Scripturis accipi: quia quisquis perfectae conversationis officium egerit, legis 118.0219C| profecto Decalogum per quatuor sancti Evangelii libros implet. A qua nimirum perfectione quo minus habet, qui in Dei et proximi dilectione, quam legis pariter et Evangelii Scriptura commendat, vacuus incedit. Quod etiam mystice Dominus sanans infirmum docuit, cum ait:
« Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. » Surgere enim dicitur vitiorum torporem, in quibus diu languebas, excutere, et ad exercitium virtutum quibus perpetuo salveris te erigere. « Tolle grabatum tuum, » id est porta. Diliges proximum tuum, patienter ejus infirma tolerando, qui te adhuc tentationum fasce depressum diu patienterque sustinuit. « Alter enim alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI). » Et sicut alibi dicit: 118.0219D| « Supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem in vinculo pacis (Ephes. VI). » Ambula autem, id est toto corde, tota anima, tota virtute Deum dilige: et ut ad ejus visionem pertingere merearis, quotidianis bonorum operum passibus de virtute in virtutem progredere: nec fratrem quem sufferendo ducas, ob amorem ejus ad quem pergis, deserens, nec ob fratris amorem ab illo quaerendo, cum quo manere desideras, intentionem recti incessus avertens: sed ut perfecte possis salvari; « Surge, tolle grabatum tuum et ambula, » id est relinque peccata pristina, necessitatibus fratrum succurre. Et in universis quae agis, vide ne in hoc saeculo mentem figas, sed ad videndam faciem tui festines Redemptoris. 118.0220A| Surge bona operando, porta grabatum diligendo proximum, et ambula exspectando beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Sed mira perfidorum dementia, quia ad tam inopinatam diu languentis sanationem credere ac spiritualiter sanari debuerant, e contra scandalizantur, et salvato pariter ac Salvatori calumnias struunt. Salvato quidem, quia sabbato grabatum tulerit: Salvatori autem, quia sabbato et illum salvari, et grabatum tolli praeceperit, quasi melius ipsi de sabbato quam tanta divinitatis potentia nossent.
« Dicebant, inquit, Judaei illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. » Litteram legis stulte defendebant, ignorando dispensationem ejus qui legis quondam edicta 118.0220B| per servum discernens, nunc ipse adveniens, eamdem legem gratia mutare disposuit, ut quod juxta litteram diu carnales carnaliter observabant, deinceps spiritualiter observandum cognoscerent. Sabbato quippe carnali, quod juxta litteram custodiebatur, populus ab omni opere servili die septima vacare praeceptus est. Spirituale sabbatum est, in luce gratiae spiritualis, quae septiformis accipitur, non una, sed omni die nos ab inquietudine vitiorum manere feriatos. Si enim juxta vocem Dominicam: « Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII), » patet liquido, quia peccata recte opera servilia intelliguntur, a quibus quasi in die septima in perceptione gratiae spiritualis immunes incedere jubemur: nec solum a pravis continere, sed et bonis insistere factis. 118.0220C| Quod in hac quoque lectione Dominus typice ostendit, cum eum, qui duos de quadraginta annos languebat, in die sabbati non solum surgere, verum etiam grabatum tollere et ambulare praecepit: videlicet insinuans eos qui longo vitiorum languore tabescunt, et Dei et proximi dilectione inanes sunt, quasi a perfecta virtutum summa duobus minus habent, jam per donum Spiritus sancti a vitiis posse resurgere, eorumque discusso torpore, cum fraternae dilectionis fervore ad visionem debere sui properare Conditoris. Quod autem is, qui sanatus est, Jesum non in turba adhuc positus, sed post in templo cognoscit, mystice nos instituit, ut si vere conditoris nostri gratiam cognoscere, si ejus amore confirmari, si ad ejus visionem pervenire desideramus, fugiamus 118.0220D| sollicite turbam non solum turbantium nos cogitationum, affectuumque pravorum, verum etiam hominum nequam qui nostrae sinceritatis possunt impedire propositum, vel mala, videlicet exemplo suo monstrando, vel bona nostra opera deridendo, vel prohibendo. Confugiamus seduli ad domum orationis, ubi secreta libertate Dominum invocantes, et de perceptis ab eo beneficiis gratias agamus, et de percipiendis humili devotione precemur. Imo etiam ipsi templum Dei sanctum, in quo venire et mansionem facere dignetur, existere curemus, audientes ab Apostolo: « Quia corpora vestra templa sunt Spiritus sancti, qui in vobis est (II Cor. VI). » Inter quae diligentius intuendum, fratres mei, quod inveniens 118.0221A| in templo quem sanaverat Dominus, ait illi:
« Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. » Quibus verbis aperte monstratur quia propter peccata languebat, nec nisi dimissis eisdem poterat sanari. Sed qui foris ab infirmitate, ipse etiam intus salvavit a scelere. Unde et caute praemonuit, ne amplius peccando gravioris sibi sententiam damnationis contraheret. Quod non ita sciendum est, quasi omnis qui infirmatur, ob peccata infirmetur. Saepe infirmatur homo, ne extollatur in donis Dei, sicut de Paulo apostolo legitur (II Cor. XII), saepe ut probetur tribulatur, sicut beati Job patientia tribulata et probata est (Job I, II): saepe infirmitas pro castigatione datur. Flagellat enim Deus omnem filium quem recipit (Heb. XII). 118.0221B| Quibusdam vero infirmitas pro gloria Dei datur, ut de caeco nato vel de Lazaro legitur (Joan. IX, XI): novit Dominus pro quo quemlibet jubeat infirmari, vel dimittat. Saepe occulto in hominibus agit judicio, sed nunquam injusto. Sed discamus flagelli piissimi Redemptoris nostri humiliter substerni, arbitrantes nos minus pati quam meremur, semper illius sententiae memores, quia beatus homo qui corripitur a Domino (Prov. III). Et ipse in Apocalypsi: « Ego, inquit, quos amo, arguo, increpo, et castigo (Apoc. III). » Longaevo autem languenti interius exteriusque sanato, id est et a peste castigationis, et a peccatis, quibus haec merebatur erecto, Judaei e contra male intus languidi, deterius jam aegrotare incipiunt, persequendo videlicet Jesum, qui haec faceret in sabbato. 118.0221C| Persequebantur autem eum non quasi legis auctoritatem, simul et divinae operationis exempla secuti: quia et Dominus sex diebus mundi perfecta creatione, septimo quievit ab omnibus operibus suis, et populum sex diebus operari, septimo vacare praeceperit: non intelligentes, quia carnalia legis decreta paulatim erant spirituali interpretatione mutanda, apparente illo qui non tantum legislator, sed et finis est legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X). Neque enim advertentes quia Conditor in die septima, non ab opere mundanae gubernationis et animae, imo quotidianarum creaturarum substitutione, sed a nova creaturarum institutione cessavit. Quod vero dicitur (Gen. II), requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, ita intelligendum 118.0221D| est cessasse Deum a novarum conditione creaturarum.
HOMILIA XXXIV. SABBATO POST Invocavit. (MATTH. XVII.) « In illo tempore: Assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, » et reliqua. Dominus Jesus Christus, per praedicationem ac doctrinam Evangelii, non solum fidelibus praesentis vitae labores indixit, verum etiam futuram beatitudinem repromisit. Unde cum superius dixisset (Joan. XII): « Qui amat animam suam, perdet eam, » etc. « Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam, » ne dura et aspera persecutio martyrii 118.0222A| videretur, suae passionis et resurrectionis exemplum adhibuit, dicens se Hierosolymis multa passurum et in die tertia resurrecturum. Ne autem resurrectionis inaudita gloria incredibilis videretur, tribus electis discipulis seorsum eductis, ejusdem resurrectionis formam in sua transfiguratione ostendit. Et pulchre ostensurus discipulis ejusdem resurrectionis formam, seorsum eos eduxit, quia si ejusdem resurrectionis participes esse cupimus, a turbis malignorum spirituum et tumultibus saeculi separati esse debemus, semper quidem mente, aliquando et corpore. Quia sicut bonorum societas multum juvat, sic infirmis mentibus malorum concordia frequenter nocet, teste Psalmista qui ait: « Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris; et cum electo 118.0222B| electus eris, et cum perverso perverteris (Psal. XVII). » Unde nos Salomon admonet dicens: « Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae (Prov. XXII). » Pulchre etiam eos quibus cor suum clarificatum ostendit, in montem excelsum eduxit, ut nos doceret quia tunc ad illam gloriam futurae resurrectionis feliciter pervenire merebimur, si terrena deserentes, sublimia atque coelestia desideramus, dicentes cum Apostolo: « Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). » Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum. Quasi cum Domino montem ascendimus, cum fugitiva mundi gaudia contemnentes, coelestem patriam desideramus, sicut faciebat 118.0222C| Psalmista cum dicebat: « Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI). » Nec illud absque consideratione praetereundum est, quod post sex dies et post ea quae superius gesta narrantur discipulis suam resurrectionem ostendisse memoratur. Quia enim sex sunt dies in quibus licet operari, senarius saepe numerus praesentis vitae laborem significat. Et quasi post sex dies discipulis suam claritatem ostendit, quia praesentis vitae labores electi ad gloriam futurae resurrectionis sunt perventuri. Quia sicut Apostolus ait: « Si compatimur et conregnabimus (Rom. VIII): » et: « Si fuerimus socii passionum, erimus et resurrectionis (II Cor. I). » Quod vero dicitur:
« Et resplenduit facies ejus, sicut sol: vestimenta 118.0222D| autem ejus facta sunt alba sicut nix. » Ejusdem resurrectionis forma demonstratur. Quia ergo juxta ejus promissionem, « fulgebunt justi sicut sol in regno Patris (Matth. XIII), » in semetipso ostendit quod futurum constat in membris. Nunquid solis claritas Domino valet comparari, vel sanctorum, de quibus dicit Apostolus: « Stella ab stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV). » Sed quia in rebus visibilibus nihil sole splendidius apparet, per claritatem solis futurae vitae splendor significatus est, in qua, sicut per Danielem dicitur: « Qui docti sunt, fulgebunt sicut splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). » Et quoniam nihil 118.0223A| sole clarius (ut diximus) videre novimus, non solum Domini, sed etiam sanctorum in resurrectione gloria solis aspectui comparatur, quia clarius sole aliquid, unde exemplum daretur hominibus, minime potuit invenire. Hanc autem clarificatam Dominici corporis majestatem, hanc sanctorum corporum claritatem, nullus in judicio reproborum videre putandus est. Tantum videbunt in quem transfixerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. At cum peracto judicio sublati fuerint impii, ne videant gloriam Dei, tunc justi ad contemplandam perpetuo gloriam regni ejus, et ipsi pro modulo suo incorruptionis gloriam transfigurati intrabunt. Unde dicit Apostolus: « Qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philip. 118.0223B| III). » Per vestimenta vero Domini, quae facta sunt alba sicut nix, Ecclesia designatur, quam juxta Apostolum elegit (Ephes. V), non habentem maculam, neque rugam, ut esset munda et immaculata in conspectu ejus, sicut per Joannem in Apocalypsi dicitur: « Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de coelo, tanquam sponsam ornatam viro suo (Apoc. XXI). » Sicut enim vestis multis filis texitur, sic Ecclesia multis virtutibus decoratur, juxta illud Isaiae: « Vivo ego, dicit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris (Isa. XLIX). » Et Apostolus: « Quotquot enim (inquit) in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). » Hoc est, qui in tempore resurrectionis omni labe iniquitatis, simul et ab omni mortalitatis obscuritate castificantur. 118.0223C| Vestimenta enim Domini facta sunt alba sicut nix, quia Ecclesia in futura vita ad gloriam, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, est perventura, ad quam pervenire optabat David, cum dicebat: « Lavabis me et super nivem dealbabor (Psal. L). » Unde bene de iisdem vestimentis per alium evangelistam, scilicet Marcum, dicitur. « Quia facta sunt candida nimis velut nix, qualia fullo non potest facere super terram (Marc. IX). » Quoniam quanta futura sit gloria sanctorum, nec doctor, nec praedicator quilibet spiritualis, in praesenti vita suis valet aperire sermonibus. Sed ne aliqua dubitatio in apostolorum cordibus remanere posset, post transfigurationem Dominici corporis, idonei testes adhibentur. Unde et subditur:
118.0223D| « Ecce apparuerunt Moyses et Elias cum eo loquentes. » Quales autem apparuerint, vel quid cum eo locuti sint, alius (scilicet Lucas) evangelista manifestius declarat, dicens: « Et ecce visi sunt loquentes cum eo Moyses et Elias, splendidi in majestate, praedicantes ejus excessum in Jerusalem (Luc. IX). » Ubi per Moysen et Eliam, et legis et prophetarum oracula intelligimus, qui praedicabant ejus excessum in Jerusalem, quia lex et prophetae Dominum passurum et resurrecturum praenuntiaverunt. Sive aliter, per Moysen et Eliam, utrumque Testamentum intelligere possumus, Vetus scilicet et Novum. Una ergo voce Moyses et Elias excessum Domini praedixerunt, quia concordi fide utriusque Testamenti 118.0224A| fideles de Domini adventu sentiunt, quando quod illi praenuntiaverunt futurum, isti praenuntiant jam factum. Aliter etiam per Moysen, qui mortis debitum nedum exsolvit, duos sanctorum ordines possumus accipere, et illos scilicet, qui Domini ultimum adventum moriendo per Moysen praecesserunt, et illos qui tempore judicii vivi in carne inveniendi sunt. Bene ergo cum eo visi in majestate memorantur, quia et isti resuscitati, et illi immutati, rapientur in nubibus obviam Christo in aera (I Thes. IV), et sic semper cum Domino erunt, quando implebitur promissio Domini, dicentis: « Pater, da ut sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint (Joan. XVII), » non aequalitate, sed participatione gloriae. Sed hujus visionis claritate quantum Petrus 118.0224B| apostolus delectatus sit, manifestavit, cum respondens dixit ad Jesum:
« Domine, bonum est nos hic esse. » Ubi ostendit summum bonum et principale in futura vita cum Domino esse, non in praesenti saeculo, quod totum in maligno positum est, et ubi juxta Pauli apostoli vocem, dies mali sunt. Hoc enim bonum senserat, et huic inhaerere Deo bonum est. Quod autem ab illa visione discedere nollet, manifestavit cum adjunxit: « Si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Eliae unum. » Hoc autem dixit (ut alius evangelista refert) nesciens quid diceret, quia humana natura cum ultra modum suae fragilitatis ducitur, aliquando suam ipsam ignorantiam ignorat. Nesciebat quid diceret, quando in aeterna illa gloria 118.0224C| temporalia tabernacula necessaria aestimabat. Ibi enim materialis tabernaculi constructio necessaria non est, ubi summum bonum et perfectum Domini visio est, sicut per Joannem de superna civitate Jerusalem dicitur: « Et templum non vidi in ea, Dominus enim Deus templum illius est, et agnus (Apoc. XXI). » Qualis autem constructio in ea futura sit, Psalmista declarat, cum dicit: « Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal. CXXI). » Et Dominus in Evangelio: « In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). » Unum autem idemque sollicite considerandum est, quia juxta Psalmistae vocem: « Non habitat cum eo malignus, neque permanebunt injusti ante oculos ejus (Psal. V). » Unde sic interrogantes 118.0224D| Dominum, cum Propheta dicimus: « Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? » (Psal. XIV.) Tales nos exhibeamus de quibus subditur: « Qui ingreditur sine macula et operatur justitiam (Psal. XIV), » et caetera quae sequuntur. Sed de tabernaculis visibili constructione Petro cogitante:
« Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. » Ut intelligerent electis in aeterna tabernacula receptis, non esse necessaria corporalia tabernacula ubi in nubis obumbratione protecti erunt a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem, quando implebitur quod alibi per Psalmistam dicitur: « Abscondes eos in abscondito faciei 118.0225A| tuae a conturbatione hominum, proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum (Psal. XXX). » Si enim populum per deserta gradientem quadraginta annos columnae obumbratione protexit et illuminavit, multo magis in suam vitam receptos, electos absque tabernaculorum constructione securos reddet pariter et munitos. Ad instruendas autem mentes apostolorum de cognitione divinitatis unigeniti Filii Dei, post Moysi et Eliae testimonium, vox Patris de nube testimonium perhibuit, dicens: « Hic est Filius meus dilectus. » Id est: quem in forma hominis hominem cernitis, hic est Filius meus dilectus. Ac si diceret: Hic est Filius meus non adoptivus, sed proprius, non aliunde creatus, sed ex me genitus, cui mecum una est potestas, una 118.0225B| substantia et una aeternitas. De quo subditur: « In quo mihi complacui. » Displicuit enim Deo humana natura, quando praecepti illius praevaricatrix peccando effecta est, sicut ipse ait ad Noe: « Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, eo quod sit caro. Poenitet me fecisse eos (Gen. VI). » Sed in solo Mediatore Dei et hominum, bene sibi complacuisse dicit, quia peccatum quod divinitatem fuscaret, in humanitate non habuit: quoniam peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Nam quod ait vox paterna de Filio: « In quo mihi complacui, » idipsum est quod alibi Filius testatur, dicens: « Et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII). » Bene quoque voce Patris, de eo dicitur: 118.0225C| « Ipsum audite, » ut ipsum esse intelligeremus, de quo per Moysen fuerat prophetatum (Deut. XVIII): « Prophetam suscitabit vobis de fratribus vestris tanquam me, ipsum audietis, » juxta omnia quae locutus fuerit vobis. Et omnis qui non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. Felices ergo apostoli, qui non solum Domini claritatem videre meruerunt, sed etiam vocem Patris intonantem audire. Nec ab hac felicitate nos ex toto alieni erimus, si quem illi crediderunt, et nos credimus: et quomodo illi vixerunt, imitando vivimus: et quem dilexerunt totis visceribus, amamus. Sed quia humana fragilitas pondus Divinitatis ferre non valet, recte subditur:
« Et audientes discipuli, ceciderunt in faciem 118.0225D| suam, et timuerunt valde. » Sed quos humana fragilitas gravabat, benigne pius magister consolatur, et erigit verbo pariter et tactu. Unde et subinfertur:
« Et accedens Jesus tetigit eos dicens: Surgite, et nolite timere. » Tangendo ergo timorem expellit, et fiduciam tribuit, quia tactus ejus sanitas est orbis terrarum. Et quoniam juxta ejus vocem, omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII), post casum surgere jubentur, quoniam post praesentis vitae labores electi ad gloriam sunt sublimandi, juxta illud Psalmistae: « Surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI). »
« Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. » Ut intelligerent Moysen 118.0226A| et Eliam ad hoc apparuisse, quatenus Domini clarificationi testimonium perhiberent. Quod vero descendentibus illis de monte praecepit Jesus, dicens:
« Nemini dixeritis visionem, donec filius hominis a mortuis resurgat. » Tempus futurae praedicationis insinuat. Noverat enim fragiles esse apostolorum mentes ad tantae visionis testimonium perhibendum, quoadusque Spiritus sancti gratia plenius instruerentur, et perfectius confortarentur. Noverat etiam carnalium mentes ad haec incredibiles esse, nisi prius sua visibili resurrectione ad credendum commoverentur. Et ideo hanc visionem non esse penitus dicendam prohibuit, sed ante resurrectionem dicere vetuit, tempus ordinatae praedicationis ostendens: quando incredibile non videretur, quod 118.0226B| etiam visibiliter per resurrectionis statum monstrabatur.
HOMILIA XXXV. DOMINICA SECUNDA IN QUADRAGESIMA. (MATTH. XV.) « In illo tempore: Egressus inde Jesus (de Genesar) secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa, clamavit, dicens: Miserere mei, Domine, fili David, » et reliqua. Supra refert evangelica lectio, qualiter Dominus conflictum cum Pharisaeis et Scribis habuit, et illis non credentibus, sed insuper blasphemantibus, egressus inde, secessit in partes Tyri et Sidonis. Tyrus autem et Sidon civitates fuere gentilium, quae populo Judaeorum sorte datae sunt, 118.0226C| sed ab eis minime possessae, quia habitatores earum minime crediderant. In corde enim maris sitae, non facile ab hostibus capiuntur. In hac fuit Hiram rex potentissimus, qui Salomonis ligna et lapides ad domum Domini aedificandam praebuit (III Reg. V), contra quam Ezechiel propheta multa locutus est (Ezech. XXVII), dicens eam sitam esse in corde maris, divitiis locupletem, sed vitiis plenam, et ad ejus destructionem Nabuchodonosor regem venturum prophetat. Dicitur autem Tyrus a situ vel qualitate loci, eo quod Tyria, id est pretiosissima purpura ibi reperiatur. Inveniuntur quoque ibi pisces, quos conchylia vocant, qui ferro incisi, guttas sanguineas mittunt, ex quibus sericum tingitur, de quo pretiosior purpura texitur. Interpretatur autem Tyrus in 118.0226D| nostra lingua sors Dei, significat genus humanum, quod ante praevaricationem primi hominis in sorte Dei fuit, sed tunc de ejus sorte discessit, quando primus homo peccavit. Dominus autem fines Tyri appropinquavit, quando pro redemptione generis humani in mundum venit, quatenus ipsum genus humanum, de sorte diaboli ad sortem suam revocaret, impleta prophetia quae ait (Ose. I, II; Rom. IX; I Petr. II): « Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit: In loco ubi dictum est: Non plebs mea vos, ibi enim vocabuntur filii Dei. » Et iterum: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). » Et gentes quae 118.0227A| non exquisierunt te, ad te current. Sidon autem et ipsa a situ vel qualitate loci dicitur, eo quod ibi multitudo piscium capiatur. Nam Phoenices sidon pisces appellant. Ibi etiam pretiosissimi vitri copia reperiri traditur. Interpretatur autem in nostra lingua inutilis venatio. Significat et ipsa genus humanum quod ante incarnationem Domini a diabolo inutiliter venabatur. Sicut enim venator cum rapacissimis canibus bestiam persequitur, ejus carnes cupiens lacerare: sic diabolus ante incarnationem ejus genus humanum persequebatur, ut animam ipsius ad interitum mortis pertraheret. Sed Dominus fines Sidonis appropinquavit, ut genus humanum de inutili venatione diaboli ad utilem pertraheret, per eos scilicet venatores, de quibus per Prophetam dicitur: « Mittam piscatores meos, et piscabuntur 118.0227B| eos: venatores, et venabuntur de omni monte et de omni colle (Jer. XVIII). » Cum autem Dominus, relictis Scribis et Pharisaeis, in fines Tyri et Sidonis secessit, ipso nimirum situ corporis demonstravit Judaeos propter perfidiam relinquendos, et gentes ad fidem vocandas, juxta illud quod ipsis Judaeis non credentibus alibi ait: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI), » quod protinus manifestatur, cum subinfertur: « Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa. » Mulier ergo Chananaea, mulier gentilis, de stirpe Cham, qui maledictionem promeruit, orta, quam etiam alius evangelista (Marc. VII) Syrophoenissam appellat, post Dominum clamat, 118.0227C| quia non venerat ipse vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Marc. II). Allegorice autem haec mulier Chananaea typum Ecclesiae tenet ex gentibus collectae. Mulier quoque Ecclesiae comparatur, non propter mollitiem, sed propter conjunctionem viri et fecunditatem prolis, quae ante adventum Domini infecunda et sterilis permansit, sed Domino veniente, conjuncta sibi Ecclesia, spirituales filios gignere coepit, impleta prophetia quae ait: « Laetare, sterilis, quae non paris (Isa. LIV). » Haec est enim illa mulier de qua per Salomonem dicitur: « Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus (Prov. XXXI). » De qua etiam Dominus figurate in Evangelio loquitur: « Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit 118.0227D| in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. XIII). » Et iterum: « Mulier cum parit tristitiam habet, quia venit hora ejus (Joan. XVI). » Haec autem mulier tot quotidie spiritualiter filios parit, quot fideles per undam baptismatis et gratiam Spiritus sancti regenerat. Notandum autem quod mulier primum a finibus suis egressa, post Dominum clamasse dicitur, quia nisi Ecclesia prius pristinos errores anathematizasset, ad notitiam Dei pervenire non posset. Ordo namque necessarius exposcit, ut prius vitiis et criminibus abrenuntiet, qui virtutes accipere desiderat, ut Psalmista: « Quis est homo qui vult vitam diligere et videre dies bonos? prohibeat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur 118.0228A| dolum. Declinet autem a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam (Psal. XXXIII). » Sed quid clamat audiamus: « Miserere mei, Domine, Fili David. » In quibus verbis, breviter quidem, sed pleniter, Catholicam fidem comprehendit. Nam sic Deum credidit ut hominem non negaret, sic hominem confitetur ut eumdem verum Deum credat. Verum enim Deum credidit, cum dixit: « Miserere mei. » Verum hominem, cum adjunxit: « Fili David. » Filium David vocat, quia de stirpe David Salvator noster carnem assumpsit, dicente Apostolo: « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I). » Et propheta: « Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex et sapiens erit (Jer. XXIII). » Cum 118.0228B| enim mater pro filia Dominum supplicavit, dicens: « Filia mea a daemonio vexatur, » manifestavit quia illi qui prius ex gentibus crediderunt, pro liberatione eorum, qui adhuc in errore detinebantur, preces ad Dominum fuderunt. Sicut enim superius diximus, mater Ecclesiam significavit, filia quoque ejus unamquamque peccatricem praefiguravit animam. Quae male a daemonio vexatur, quando in integro corpore vitiis et criminibus subjacet, qualia sunt adulterium, furtum, homicidium, rapina, sacrilegium et his similia. Rogavit ergo mater pro filia, quia Ecclesia, pro correctione eorum qui peccatis et vitiis subjacent, sollicite invigilat, aliquando suadendo, aliquando exhortando, aliquando eam acrius increpando, aliquando orationis opem impendendo. 118.0228C| Nec solum magistri sibi subjectis correctionem impendere debent, sed etiam orationem, ut quos non possunt sermonibus corrigere, saltem orationibus possint juvare, velut faciebat Apostolus qui quorumdam discipulorum lapsum, suum reputans, dicebat: « Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI)? » Et iterum: « Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV). »
« Qui non respondit ei verbum. » Non est hoc ex supercilio Scribarum et Pharisaeorum, quod Dominus mulieri clamanti non respondit, sed varias ob causas ei primum respondere distulit, cui postmodum non solum responsum dedit, sed etiam hoc quod petebat benigne tribuit. Primo, ut constantia mulieris probaretur, utrum in prece perseveraret, 118.0228D| an non; secundo, ut occasionem non credendi Judaeis auferret, ne forte dicerent: Christus nobis promissus est, et iste gentes docet, gentes curat, et ideo nolumus credere in ipsum; tertio, ut animos discipulorum ad misericordiam provocaret. Sed absit ut absque misericordia eos fuisse credamus, qui cum auctore misericordiae gradiebantur. Quorum animos ad misericordiam commotos evangelista manifestat, cum subjunxit: « Et accedentes discipuli rogabant eum. » Rogaverunt eum tunc discipuli pro muliere Chanaritide, postea vero pro Ecclesia ex gentibus vocata, qui non solum usque ad mortem se tradiderunt, sed etiam orationibus eam Domino commendaverunt (sicut Paulus apostolus quosdam 118.0229A| discipulos relinquens, dicebat: « Commendo vos Deo et Verbo ipsius [Act. XX] » ) dicentes: « Dimitte eam, » quod est dicere Dimitte peccata, et dona virtutes. « Quia clamat post nos. » Mulier post apostolos clamavit, quia Ecclesia non solum eorum doctrinam diligit, sed etiam actiones imitatur. Post apostolos autem clamare est illorum vestigia sequi.
« Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. » Quaeritur autem quare dicat: « Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, » cum alibi dixisse legatur: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor (Joan. X). » 118.0229B| Ad quod dicendum, quia de praesentia sua corporali dixit: quoniam neminem gentilium per semetipsum docuisse legitur, exceptis duobus diebus in Samaria, ut occasionem non credendi (sicut supra dictum est) Judaeis auferret. Tamen cum inter Judaeos ambularet, doceret, signa faceret, salutem gentium futuram praedicabat, dicens: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili; » et alibi: « Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis (Matth. XXI). » Et ideo qui prius dicebat: « In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis (Matth. X), » postea dixit: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI). » Quod impletum est post ejus ascensionem, ad apostolorum praedicationem. Quod ergo non fecit 118.0229C| corporaliter, post resurrectionem per discipulos adimplevit spiritu aliter. Sed illud praetermittendum non est, quare dixerit: « Non sum missus nisi ad oves quae perierunt, » cum hi qui perierunt, potius in haedorum, quam in ovium numero computentur. Ad quod dicendum, quia quos perditos suo merito Dominus invenit, eos oves gratiae suae esse fecit, de quibus per apostolum Petrum dicitur: « Eratis sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum (I Petr. II). » In quo errore se noverat, qui dicebat: « Erravi sicut ovis quae periit (Psal. CXVIII). » At illa mulier, quae antea repudiata fuerat, nec audita, postquam discipulos pro se rogantes audivit, tandem resumpta fiducia ad Deum venit, et adoravit eum, dicens:
118.0229D| « Domine, adjuva me. » Quae enim salutem requirebat, de potestate non dubitabat.
« Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. » Filii quondam Judae fuerunt, de quibus a Domino per Moysen Pharaoni dictum est: « Dimitte filium meum Israel primogenitum (Exod. IV). » Canes vero gentiles, propter spurcitiam idololatriae. Canis quoque in Scripturis varias significationes habet; aliquando pro malo, aliquando ponitur pro bono. Bonos doctores significat, sicut per Psalmistam dicitur: « Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII); » malos, de quibus per Isaiam dicitur: « Canes muti, non valentes latrare (Isa. LVI); » aliquando haereticos, 118.0230A| sicut Apostolus ait: « Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem (Phil. III); » aliquando peccatorem falsumque catholicum, mala sua iterantem, sicut Salomon ait: « Sicut canis revertitur ad vomitum suum, sic stultus ad stultitiam suam (Prov. XXVI); » aliquando Judaeos, sicut per Psalmistam dicitur: « Circumciderunt me canes multi (Psal. XXI); » aliquando gentiles, sicut in hoc loco, ut supra dictum est: « Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. » Ac si diceret: Non est bonum ut doctrinae panis a filiis, id est a Judaeis, quia ab initio Deum coluerunt et adoraverunt, subtrahatur, et vobis gentibus, qui multis spurcitiis et idolis deseruistis, detur. Quod prudenter mulier intelligens, taliterque se humilians, dixit:
118.0230B| « Etiam, Domine. » Ac si diceret: Scio, Domine, et credo, quia ita est, non enim sumus digni post idolorum culturam, panem filiorum accipere: sed quia in mundum dignatus es venire, extende sinum misericordiae tuae usque ad colligendas gentes, ut in quibus abundavit peccatum, superabundet gratia tua (Rom. V), fiatque per misericordiam tuam possibile quod per nostrum meritum est impossibile.
« Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. » Ut qui magna capere non possumus, saltem de minimis et superfluis pascamur, scilicet qui non sumus digni mensae filiorum participari, saltem de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum, nutriamur. Mensa autem in hoc loco Scripturam sacram significat, quae pro 118.0230C| capacitate auditorum varios habet cibos et apparatus verborum, panem vitae nobis ministrans, de qua per Prophetam dicitur: « Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII). » Mica vero, quae interior pars panis est, spiritualem intelligentiam in Scripturis designat. « Catelli ergo edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum, » quando gentiles conversi apud semetipsos spiritualem intelligentiam requirunt quam Judaei accipere noluerunt. Quod Dominus intelligere prudentem mulierem conspiciens, respondit illi:
« O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia illius ex illa hora. » Ubi considerandum quia ad petitionem matris filia illius a daemonio liberata est, ut intelligamus quia parvuli 118.0230D| in baptismo qui loqui non possunt, fide parentum ab originali peccato per baptismum solvuntur. Hujus quoque fidem, sicut centurionis, Dominus admiratus est, cui dixit:
« Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. » Et ideo quia fidem habuit haec mulier, statim effectum sanitatis filia consecuta est. Tres namque virtutes principales in verbis sive operibus hujus mulieris cognoscimus: fidem, constantiam, atque humilitatem. Fidem habuit, quia cum esset gentilis, salutem filiae suae a Domino se impetrare posse non dubitavit; constantiam, quia cum esset repudiata, tandiu in prece perseveravit, quousque quod petebat acciperet; humilitatem, quia cum 118.0231A| Domino canibus esset comparata, ipsa de se humilius sentiens, catellis se coaequavit. Imitemur ergo et nos hanc mulierem, quae prima de gentibus credendo mater nostra in fide effecta est, qui ex gentilitate venimus. Habeamus fidem, ut unum Deum credentes, quidquid juste ab eo petimus, nos impetrare posse credamus, juxta promissionem illius dicentis: « Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis (Marc. XI); » et iterum: « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic monti: Transi hinc, et transiret (Matth. XVII). » -- « Justus enim (ut ait Scriptura) ex fide vivit, et sine fide impossibile est placere Deo (Habac. II, Hebr. XI). » Habeamus constantiam, ut si divina dispensatio preces nostras tardius exaudierit, 118.0231B| tandiu preces precibus jungamus, quousque hoc quod petimus impetremus, dicentes ei cum Psalmista: « Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus Salvator meus, et te sustinui tota die (Psal. XXIV). » Sicut enim paterfamilias dormit, et tamen si nostris precibus excitatus responderit, nolite mihi molesti esse, jam ostium meum clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare vobis (Luc. XI): si tamen instantissime nos viderit petentes, et si non dederit surgens eo quod amicus noster sit, propter importunitatem tamen surget, et dabit nobis quotquot habemus necessarios. Jubetur enim in prece persistere, qui vult accipere, usque ad cornu altaris, id est, usque ad fidem, dicente Psalmista: « Constituite diem solemnem, 118.0231C| in condensis usque ad cornu altaris (Psal. CXVII). » Et si ad impetrandum quod petimus nos idoneos esse non sentimus, spiritualium fratrum orationes ad adjutorium quaeramus, ut sicut ista mulier, apostolis pro se intervenientibus, quod petebat promeruit, ita nos communibus precibus magis quam propriis et singularibus adjuvari credamus. Habeamus humilitatem, ut aliis de nobis majora existimantibus, nos minimos judicemus, in exemplo hujus mulieris Chananitidis, quae a domino canibus comparata, ipsa se catellis comparavit. Hanc humilitatem habebat in corde, qui despectus ab aliis dicebat: « Ludam et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis (II Reg. VI). » Hinc etenim sapiens dixit: « Quanto magnus es, 118.0231D| humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccl. III). » Jam superius per filiam hujus mulieris, unamquamque animam peccatricem significari diximus. Quamvis nec anima sine carne, nec caro sine anima peccare possit, tamen sunt quaedam vitia quae specialiter ad carnem, quaedam vero ad animam pertinere videntur. Furtum quippe, adulterium, homicidium, fornicatio, ebrietates, sacrilegium, et his similia ad carnem pertinent: at vero, invidia, ira, superbia, odium, rancor, dolus, vana gloria, simulatio, et his similia ad animam. Sive ergo animam, sive carnem contigerit in his vitiis commaculari, a finibus suis egrediatur, id est praeterita peccata damnanda postponat, carnis desideria 118.0232A| mortificet, voluntates proprias frangat, jejuniis, vigiliis, eleemosynis et orationibus insistat, et tandiu in prece perseveret, quoadusque a Domino cum muliere Chananaea audire mereatur: « Magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. » Sed illud non est praetermittendum, quod mulier haec pro filia rogans, quinto decimo miraculo introducitur. Numerus enim iste sacramentis Ecclesiae arridet, propter mysterium hebdomadis et ogdoadis: constat vero ex septem et octo. Nam quarto decimo die post egressionem de Aegypto, populus Israeliticus Pascha jussus est celebrare. Quindecim cantica graduum in psalterio legimus, quae sunt ab « Ad Dominum cum tribularer (Psal. CXIX), » usque « Ecce nunc benedicite Dominum (Psal. CXXXIII). » Quindecim anni 118.0232B| Jezechiae ad vitam sunt adjuncti. Quindecim diebus Paulus cum Petro se mansisse testatur, conferens Evangelium quod praedicaturus erat gentibus, ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset. Septem ergo ad dona septem Spiritus sancti pertinent, octo ad resurrectionem. Et quia ecclesia per septiformem gratiam Spiritus sancti illuminata, didicit resurrectionem credere, sperare et amare, recte quinto decimo loco pro filia rogatura introducitur. Et quia Ecclesia zelo divini amoris accensa, praesentem vitam didicit contemnere et aeternam diligere, recte Chananaea dicitur. Chana quippe zelus interpretatur.
HOMILIA XXXVI. FERIA SECUNDA POST Reminiscere. 118.0232C| (JOAN. VIII). « In illo tempore, dixit Jesus turbis Judaeorum: Ego vado, et quaeretis me, » et reliqua. « Ego vado, » inquit, « et quaeretis em, » non desiderio, sed odio. Nam illum, posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt, et qui oderant, et qui amabant: illi persequendo, isti habere cupiendo. Bonum est animam Christi quaerere, sed quomodo eam discipuli quaesierunt: et malum quaerere animam Christi, sed quomodo eam Judaei quaesierunt: illi, eum ut haberent; isti, ut perderent. Denique isti, quia sic quaerebant mori malo corde et perverso, quod secutis adjunxit: « Quaeretis me? » Et ne putetis quia bene me quaeretis.
« In peccato vestro moriemini. » Hoc est: Christum 118.0232D| male quaerere, in peccato suo mori. In peccato suo moritur, qui in peccato permanet usque ad mortem. Ille Christum non quaerit, qui salutem animae suae per poenitentiam non quaerit, ad quem Propheta clamat: « Quaerite Dominum dum inveniri potest (Isa. LIX). » Modo qui misericordem, dum tempus habet non quaerit, inveniet eum iratum. Judaeis dixit: « In peccato vestro moriemini, » quia praesciebat eos in peccato suo permanere. Singulari dixit numero, in peccato, et plurali, vestro: quia omnibus illis, ad quos loquebatur, unam esse voluntatem sciebat, aequalem malitiam perdendi eum, qui salvare eos venerat. Alio vero loco discipulis dixit: « Quo ego vado, vos non potestis venire 118.0233A| (Joan. XIII): » non abstulit eis spem, sed praedixit dilationem. Quando enim hoc discipulis Dominus loquebatur, tunc non poterant venire quo ille ibat, sed postea venturi erant: isti autem nunquam, quibus praescius dixit, « In peccato vestro moriemini. » His autem auditis verbis, quomodo solent carnalia cogitantes, et secundum carnem judicantes, et totum carnaliter audientes et sapientes dixerunt:
« Nunquid interficiet semetipsum, quia dicit: Quo ego vado, vos non potestis venire? » Stulta verba et omnino insipientiae plena; quid enim non poterant illo venire, quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? Nunquid ipsi non erant morituri? Quid est ergo, « Nunquid interficiet semetipsum, » quia dixit, 118.0233B| « quo ego vado vos non potestis venire, » si de morte hominis diceret, quis hominum non moritur? Ergo quo ego vado, dixit, non quo itur ad mortem, sed quo ibat ipse post mortem. Illis itaque non intelligentibus ista, respondit eis Dominus qui terram sapiebant.
« Vos de deorsum estis. » Ideo terram sapitis, quia sicut serpens terram manducatis, terrenis pascimini, terrenis delectamini, terrenis inhiatis, sursum cor non habetis. « Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. » Quomodo ergo non erat de hoc mundo, per quem factus est mundus, et semper ubique est? Sed omnes de mundo, sed prius mundus, postea homo. Sed Christus ante mundum, ante Christum 118.0233C| nihil, qui « in principio erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Joan. I): « sic enim erat ille de supernis. De quibus supernis? Ab ipso Patre, nihil illo superius, quia Verbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi, unigenitum sibi, sine tempore, per quem conderet tempora. Ideo Christus ante omnes creaturas, et ante omnia tempora, quia de Patre coaeternus Patri genitus est.
« Vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris. » Exposuit nobis quid intelligi voluit, vos de hoc mundo estis; ideo quippe dixit, Vos de hoc mundo estis, quia peccatores erant, quia iniqui erant, quia infideles erant, quia terrena sapiebant. Nunquid apostoli et sancti Dei de hoc mundo 118.0233D| non erant? Erant siquidem, quia de Adam nati sunt, sed ipsa Veritas de eis ait: « Ego elegi vos de mundo (Joan. XV), » id est, de carnali conversatione, quae mundi nomine in hoc loco significari videtur. Quia ergo erant de mundo, facti sunt non de mundo, sed pertinere coeperunt ad eum, per quem factus est mundus. Isti autem remanserunt esse in mundo, quibus dictum est: « Moriemini in peccatis vestris. » Nemo dicat, de hoc mundo non sum. Quisquis es, o homo, de hoc mundo es, sed venit ad te qui fecit mundum, et liberabit te de hoc mundo. Si delectat te mundus, semper vis esse immundus: si autem non delectat te hic mundus, jam tu eris mundus, et non audies quod Judaei audierunt: 118.0234A| « Moriemini in peccato vestro. » Et qui plus peccat, plus est in mundo, et plus est immundus. Et quanto se quis mundat a peccato, tanto se elevat de mundo non esse. Merito audierunt Judaei, « moriemini in peccatis vestris, » quia non habere peccatum nullo modo potuistis, qui cum peccato nati estis. Sed tamen si in me, inquit, credideritis, quamvis cum peccato quidem nati estis, sed in peccato vestro morituri non estis. Adjunxit enim dicens: « Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. » Ergo si credideritis quia ego sum, non moriemini in peccatis vestris. Reddita spes est desperantibus, excitatio facta est dormientibus. Cordibus evigilaverunt, inde plurimi crediderunt, sicut Evangelii ipsius consequentia testatur, ubi ait:
118.0234B| « Haec illo loquente, multi crediderunt. » In hoc ergo populo cui Dominus loquebatur, erant qui in peccato suo fuerant morituri, erant etiam qui in ipsum qui loquebatur, fuerant credituri, et ab omni peccato liberandi. Tamen hoc attendite quod ait Dominus Christus: « Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. » Quid est, si non credideritis quia ego sum? quia nihil addidit, multum est quod commendavit. Dixit, ego sum, et non addidit quid, sive Christus, sive Filius Dei, sive ille quem prophetae praedixerunt, sive Salvator mundi, sive aliud aliquid quod de eo in Scripturis legitur. Multum est quod ait, Ego sum, quia dixerat Deus Moysi: « Ego sum qui sum. » Eodem modo Verbum essentiae sempiternae usus est ad populum Judaeorum, 118.0234C| quo tunc ad Moysen per angelum in rubo flammae ignis, quem missurus erat ad liberandum populum suum (Exod. III). Quid est quod hic dixit: « Ego sum, » nisi, ille ipse qui tunc in angelo mittere Moysen servum meum ad liberandum populum meum destinavi, ego ipse modo per meipsum veni incarnatus, homo factus, liberare homines, quos creavi, qui perditi fuerant? Quidquid enim aliquando mutari potest vel in melius, vel in deterius, quodammodo ex eo quod fuit ante, incipit aliud esse, vel aliter esse quam fuit. Solus vero Deus semper idem est, immutabilis veritas, immutabilis, sempiternus, immutabilis natura, immutabilis substantia, et quidquid de eo dici potest, semper idem est quod fuit et erit. Prorsus nihil aliud melius videretur in 118.0234D| loco, in hoc verbo quod ait Dominus: « Ego sum, » nisi, ego sum Deus, moriemini in peccato vestro. Sed illi semper terrena sapientes, et semper secundum carnem audientes et respondentes, quid ei dixerunt audiamus.
« Tu quis es? » Non enim cum dixisti, nisi credideritis quia ego sum, addidisti quis esses. Quis es, ut credamus? Et ille: « Principium. » Ecce quod est principium, mutari non potest, principium in se manet et innovat omnia. Principium cui dictum est: « Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI). » « Principium, ait, qui et loquor vobis. » Respondit, principium me esse credite, et addidit, qui et loquor vobis, id est quia humilis propter vos 118.0235A| factus, ad ista verba descendi. Nam si principium, sicuti est, ita maneret apud Patrem, et non acciperet formam servi, et homo loqueretur hominibus, quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile verbum sine voce, sed sensibilia videre non possent? Ergo, inquit, credite me esse principium, quia ut credatis non solum sum, sed et loquor vobis. Verba Domini nostri Jesu Christi, quae habuit cum Judaeis, ita moderant loquelam suam, ut caeci non viderent, et fideles oculos aperirent. « Dicebant ergo Judaei: Tu quis es? Et ait: Principium qui et loquor vobis. » Quare se dicit Dominus Jesus principium? Quia omnia per ipsum facta sunt. Ipse enim est Dei sapientia, sicut Psalmista dicit: « Omnia in sapientia fecisti (Psal. CVII). » Si igitur omnia in sapientia 118.0235B| fecit Deus, id est, in Filio suo coaeterno sibi et consubstantiali, Filius utique omnium principium est. Nunquid et Pater potest dici principium? Utique recte dicitur et Pater principium, non tamen duo principia, sicut Pater Deus, et Filius Deus, non tamen duo principia, sed unum principium faciendum est. Ergo et Spiritus sanctus principium est, non tamen tria principia, Pater et Filius et Spiritus sanctus, sed unum principium: sicut Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, non tamen tres dii, sed unus Deus: sicut Pater omnipotens, Filius omnipotens, Spiritus sanctus omnipotens, non tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Id enim quod Pater ad se est, Deus est: quod ad Filium est, Pater est. Quod Filius ad seipsum est, Deus est: et 118.0235C| quod ad Patrem est, Filius est: et Spiritus sanctus quod ad se est, Deus est: quod Patrem et Filium, Spiritus sanctus est, quia Patris et Filii Spiritus est, ex Patre et Filio procedens, unius substantiae, potestatis et majestatis cum Patre et Filio.
« Multa, inquit, habeo de vobis loqui et judicare. » In alio loco vero dixit: « Ego non judico quemquam (Joan. VIII), » praesentem ei ostendens adventum, quo venit salvare, non judicare, quia venerat ut salvaret mundum, non ut judicaret mundum. Quod autem nunc dicit, « multa habeo de vobis loqui et judicare, » judicium futurum dicit. Ideo enim ascendit, ut veniat judicare vivos et mortuos. Nemo justius judicabit, quam qui injuste judicatus est. Multa habeo, inquit, loqui et judicare de vobis, sed 118.0235D| qui me misit, verax est. Videte quemadmodum Patri det gloriam, aequalis Filius Patri. Exemplum enim praebens nobis gloriam dare Deo, gloriam Dei quaerere, non nostram. Quasi diceret: O homo fidelis, si ego Filius Patris, aequalis Patri, consubstantialis Patri, coaeternus Patri, do gloriam ei a quo sum, quomodo tu superbus es apud eum cujus es servus? Multa, inquit, habeo de vobis loqui et judicare, sed qui me misit, verax est. Tanquam diceret: Ideo verum dico, quia Filius veracis veritas sum. Pater verax est, Filius veritas. Ait enim apertissime ipse Dominus. « Ego sum via et veritas et vita (Joan. XIV). » Ergo si Filius veritas, Pater quid, nisi quod ait veritas. Qui me misit, verax est? Filius veritas, 118.0236A| Pater verax. Sicut a Patre Filius, ita a veraci veritas. Pater verax est, sed non a veritate: Filius veritas, sed a Patre quia Filius a Patre, non a seipso, et ideo ait alio loco: « A meipso non veni (Joan. VII), » id est, a meipso non sum. Pater utique verax est, non a participando veritati, sed generando veritatem. Quia Pater genuit Filium, qui de ipso ait: « Ego sum via et veritas et vita. » Cum autem dixisset Dominus Jesus, « verax est qui me misit, » non intellexerunt illi quod de Patre eis dicebat. Necdum enim habuerunt oculos cordis apertos, ut intelligere possent aequalitatem veracis et veritatis.
« Dicebat ergo eis: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. » 118.0236B| Quid est hoc? Nihil enim aliud videtur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros quid esset. Procul dubio ergo videbat ibi aliquos, quos ipse cum caeteris sanctis suis ante mundi constitutionem praesciendo elegerat, post passionem suam esse credituros. Ipsi sunt illi, quos assidue commendamus, et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus. Misso autem Spiritu sancto post Domini passionem et resurrectionem et ascensionem, cum miracula fierent in ejus nomine, quem tanquam mortuum persequentes Judaei contempserunt, compuncti sunt corde. Et quem saevientes occiderunt, et cujus sanguinem saeviendo fuderunt, credendo biberunt illa tria millia, et illa quinque millia Judaeorum, quos ibi videbat, quando dicebat: « Cum exaltaveritis Filium 118.0236C| hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. » Tanquam diceret: Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam, ordine vestro cognocetis qui sim. Non quia omnes tunc erant credituri, ex his qui audiebant, id est, post Domini passionem. Nam paulo ante dicit: Haec eo loquente, multi crediderunt in eum, et nondum tamen exaltatus erat Filius hominis. Exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis: crucis, non coeli. Nam ibi exaltatus est, quando pependit in ligno, sed illa exaltatio, humiliatio fuit. Tunc enim factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Quapropter exaltavit illum Deus (Philipp. II), etc. Altera exaltatio fuit, quando elevatus est in cruce; altera, dum ascendit in coelum. Illa humiliationis, ista glorificationis. 118.0236D| Exaltatio vero crucis oportebat impleri per eorum manus, qui postea fuerant credituri, quibus dicit: « Cum exaltaveritis Filium hominis, » addidit: « tunc cognoscetis quia ego sum. » Quid est ego sum, nisi unius substantiae cum Patre? sicut ad Moysen superius diximus dictum esse: « Ego sum qui sum (Exod. III). » Verbo substantiali utitur de seipso Dominus, ut intelligatur aeternam esse substantiam, et unam esse substantiam Patris et Filii. Tamen ne ipse intelligeretur Pater, continuo adjunxit: « Et a meipso facio nihil, » id est a meipso non sum. Quod autem addidit, « sicut docuit me Pater, haec loquor, » sensus altissimus est. Cor enim mundandum est, ut intelligatur quod ait, « sicut docuit me Pater, sic 118.0237A| loquor. » Non enim ita intelligendum est, quasi homo pater homini filio loqueretur, sed excellentius et sacratius. Aliter vero intelligendum est quod ait Evangelista (Joan. I): « In principio erat Verbum, » et aliter intelligendum, « Verbum caro factum est. » Aliter de Divinitate Christi, in qua aequalis est Deo Patri, aliter de humanitate ejus, in qua consimilis est, nobis, cogitandum est. Non uno modo intelligendum est quod ait Dominus: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X): » et illud quod dixit: « Pater major me est (Joan. XIV). » Ergo non corporaliter cogitate, Pater locutus est Filio, quia incorporaliter Pater genuit Filium. Nec enim sic docuit, quasi indoctum genuerit, sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse. Et hoc est, docuit me Pater, quod scientem me genuit Pater. Si enim, 118.0237B| quod pauci intelligunt, simplex est natura veritatis, hoc est Filio esse quod nosse. Ab illo ergo habet quod noverit, a quo habet, ut sit, non ut prius ab illo esset, postea ab illo nosset, sed quemadmodum illi gignendo dedit, ut nosset. Quia simplicis, ut dictum est, naturae veritatis est esse, et nosse non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum. Dixit ergo ista Judaeis, et addidit:
« Et qui me misit, mecum est. » Jam hoc et ante dixerat, sed rem magnam assidue commemorat, misit me, et mecum est. Si ergo tecum est, o Domine, non unus ab alio missus est, sed ambo venistis. Et tamen cum ambo similes sint, unus missus est, alter misit: quoniam missio est incarnatio, ipsa incarnatio Filii tantum est, non et Patris. Misit itaque Pater Filium, 118.0237C| sed non recessit a Filio. Ergo, inquit, « qui me misit, non reliquit me solum. » Cujus auctoritate tanquam paterna incarnatus sum, mecum est, non me dereliquit. Quare me non dereliquit? « Quia ego quae placita sunt ei, facio semper. » Ipsa est aequalitas semper, non quodam initio et deinceps, sed sine initio, sine fine: Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per genitum facta sunt tempora.
HOMILIA XXXVII. FERIA TERTIA POST Reminiscere. (MATTH. XXI.) « In illo tempore, dixit Jesus turbis Judaeorum parabolam hanc: Homo quidam habuit duos filios, » et reliqua. Homo iste paterfamilias qui 118.0237D| duos filios legitur habuisse, omnipotens Deus est, paterfamilias et conditor duorum populorum. Prior filius, gentilis est populus, qui in Noe et filiis ejus exordium sumpsit, qui prior dicitur, quantum ad antiquitatem pertinet: cui dedit Dominus per legem naturalem praeceptum, ut operaretur vineam suam, dicens (Tob. IV): « Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. » Et, « Omnia quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. VII). » Ille quidem primum in vinea Domini laborare contempsit, sed postmodum in adventu Domini poenitentia commotus, ad opera judicii conversus est. Alter vero filius Judaicus populus fuit, cui Dominus dans legem per Moysen, operari praecepit in vineam suam.
118.0238A| « Et respondit: Eo, Domine. » Ait enim: « Quia quaecunque praeceperit nobis Dominus, faciemus et obedientes ei erimus (Exod. XXIV). » -- « Et non ivit. » Quia cuncta quae stabilia esse promisit, mentitus est.
« Quis ex duobus fecit voluntatem Patris? Dicunt: Primus. » Sua sententia condemnantur Judaei. Primus etenim filius, id est gentilis populus, voluntatem Patris fecit, qui primum quidem erravit, postmodum per poenitentiam semetipsum correxit. Quidam autem interpretantur hanc parabolam non super duos populos, sed super justos et peccatores. Publicani enim et peccatores, qui primum mandata Dei respuerunt, postea, praedicante Joanne, eum acceperunt, et baptismo illius sunt mundati. At contra scribae et Pharisaei, qui de falsa justitia sibi applaudebant, 118.0238B| dum baptismum Joannis percipere despexerunt, inobedientes divinorum praeceptorum exstiterunt. Unde et Dominus in conclusione istius parabolae subjunxit:
« Quia publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei. » Regnum Dei possumus intelligere sacram Scripturam, juxta quod alibi dicit: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI). » Ad hoc regnum Dei publicani et meretrices, id est gentiles, praecesserunt Judaeos.
HOMILIA XXXVIII. FERIA QUARTA POST Reminiscere. (MATTH. XX.) « In illo tempore, ascendens Jesus Hierosolymam, assumpsit duodecim discipulos suos 118.0238C| secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, » et reliqua. Crebro Dominus jam superius passionem suam praedixerat, et tempus et locum et modum etiam suae passionis. Quid ergo est quod iterum repetit? Sed quia multa interlocutus fuerat, et poterat memoria suae passionis a mentibus discipulorum suorum elabi, ideo repetit saepius de contumelia passionis suae, ut et pararet animas illorum ad tentationem, ut venientes Hierosolymam, tanto minus terrerentur, quanto saepius id a Domino praedictum esse meminissent.
« Et accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. » Mater filiorum Zebedaei, matertera fuit Salvatoris, mater videlicet Jacobi et Joannis. Quid autem pertinuit 118.0238D| ad hanc mulierem, ut cum audierat a Domino contumeliam et poenam passionis, ab illo gloriam et dignitatem peteret filiis suis? Nihil enim praedixerat de gloria regni, sed solummodo de supplicio passionis. Sed forsitan incitata est ad petendam dignitatem filiis suis, quod intellexerat sermonem Domini, quem dixit, quod post tertia die resurrecturus esset. Putabat enim juxta, Judaeorum fabulam, quod Dominus post resurrectionem suam per mille annos esset regnaturus in terra corporaliter, et dignitatem terrenam suis electis esset distributurus. Haec ergo fervore muliebri incitata ad Dominum accessit, ut post resurrectionem suam daret filiis suis potestatem sedendi, unum a dextris, et alterum a sinistris.
118.0239A| « Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. » Mater quidem petierat, sed Dominus discipulos increpavit, quia intellexit per potentiam suae Divinitatis petitionem, quam mater ei attulerat, ex suasione filiorum descendisse. Et nihil mirum est, si Dominus his duobus discipulis dicat, « Nescitis quid petatis, » cum de Petro apostolo evangelista dicat quia nesciebat quid diceret. « Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? » Calicis nomine et baptismi, sicut alius evangelista ponit, passionem designat. Unde per Psalmistam dicitur (Psal. CXV): « Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam. » Et mox subjunxit quid esset calix salutaris, dicens: « Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. » Baptismo etiam 118.0239B| plerumque passio designatur, sicut Dominus dicit: « Baptismate habeo baptizari (Luc. XII), » id, est passionem habeo sustinere. Interrogat ergo Dominus, si possent calicem bibere, quem ipse bibiturus erat, id est, si eamdem passionem possent ferre, quam ipse passurus erat pro illis. In quibus verbis aperte ostendit, quia prius sustinetur supplicium, ac deinde pervenitur ad regnum.
« Calicem quidem meum bibetis, » id est, passionem meam sustinebitis. Quod quaerendum est, quomodo intelligatur. De Jacobo vero quod ipse Domini calicem biberit, nulla dubitatio est, quia ab Herode capite truncatus est. De Joanne vero dubium est, cum ipse per martyrii poenam vitam hanc non finierit. Sed ipse licet per effusionem sanguinis de hoc 118.0239C| saeculo non transierit, tamen calicem ipse Salvatoris bibit. Quia ipse a Domitiano impiissimo imperatore in ferventis olei dolium missus, et venenum ante principem bibit, et illaesus permansit, necnon etiam cum reliquis apostolis flagellatus legitur. Et licet per poenam et effusionem, sanguinis vitam non transierit, tamen calicem passionis bibit, quia animus et voluntas illius ad passionem perferendam semper paratus fuit.
« Sedere autem ad dexteram meam sive ad sinistram, non est meum dare vobis. » Considerandum quod dicit, « non est meum dare vobis. » Vobis videlicet superbis et cupidis vanae gloriae. Et est sensus: Regnum Dei non est dantis, sed accipientis. Non enim possunt accipere regnum Dei tales quales 118.0239D| vos estis, sed quales vos esse debetis. « Non est meum dare vobis, » id est superbis et elatis. Estote ergo vos primum humiles, et sic ad dignitatem regni pervenietis. Praeparate vos tales, ut sitis apti regno coelorum. Volunt autem quidam doctores concessum esse his discipulis quod petierant, ut unus sederet ad dexteram Domini, et alter etiam ad sinistram. Cum enim Jacobus per decollationem martyrii coelestia regna penetravit, quasi ad dexteram Domini sedit. Quia Joannes evangelista per multum tempus ultra caeteros apostolos ad annos plurimos perduravit, quasi ad sinistram illius sedit. Per sinistram enim praesens vita designatur, per dexteram autem coelestis beatitudo significatur, sicut in Canticis canticorum 118.0240A| dicitur: « Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II). » -- « Sed quibus paratum est a Patre meo. » Humilibus videlicet et mitibus, audientibus me dicentem: « Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). »
« Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. » Et illi carnaliter petierunt, et isti carnaliter indignati sunt. Et tamen apostoli non contra matrem indignantur, quae filiorum petitionem attulit, sed contra filios: quia intellexerunt istam petitionem ex voluntate filiorum processisse. Dominus autem mitis et humilis, nec matrem arguit cupiditatis, nec apostolos arguit invidiae et livoris, sed utrisque proponit exemplum humilitatis, dicens illum potius majorem esse in regno coelorum, quicunque se inferiorem 118.0240B| praebuerit obsequio.
« Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt, potestatem exercent inter illos. » Proponit Dominus exemplum de gentibus, quarum principes exercent potestatem inter eos. Et illo proposito, subjunxit:
« Non ita erit inter vos, » id est, non similiter contendetis de principatu et gloria, sicut gentes.
« Sicut non venit Filius hominis ministrari, sed ministrare. » Hoc est, non venit Filius hominis ut in hoc mundo honores et dignitates quaereret, sed ut ipse potius aliis ministraret. Proponit Dominus semetipsum in exemplum humilitatis. Quid ministravit Dominus apostolis suis? Victum et vestimentum, et 118.0240C| caetera necessaria corporis, et praedicationem verbi divini, et ad ultimum in tantum se humiliavit, ut crucem et passionem pro eis subiret, hoc etiam et nobis ministravit. Unde et Dominus dicit: « Et dare animam suam redemptionem pro multis. » Non dixit pro omnibus, sed pro multis, quia videlicet Dominus pro omni genere humano licet crucem subiret, his duntaxat ejus passio profuit, qui eodem spiritu renati sunt ad vitam, quo ille conceptus est in utero matris.
HOMILIA XXXIX. FERIA QUINTA POST Reminiscere. (JOAN. V.) « In illo tempore, dixit Jesus turbis Judaeorum: Non possum ego a meipso facere quidquam, 118.0240D| sed sicut audio, judico. » Fortasse ideo dixit, « non possum a meipso facere quidquam, » quasi dixisset, a meipso non sum, sed a Patre. Pater enim a nullo alio est, Filius autem a Patre est, et reliqua. « Ideo dixit, sicut audio, judico, » quia unum opus est Patris et Filii et Spiritus sancti. Sicut audit judicat. Audiet videlicet per unitatem substantiae et proprietatem scientiae. Non judicat a semetipso, quia non est a semetipso. Pater quippe solus de alio non est, Filius a Patre genitus est, ut diximus. Ab ipso enim audiet Filius, a quo genitus est, quia non est a seipso, sed ab alio a quo genitus est. A quo illi est intelligentia, ab illo utique et scientia. Ab illo igitur audientia, quae nihil est aliud quam scientia. Potest quoque hoc 118.0241A| ipsum quod dixit, « sicut audio, judico, » de humanitatis natura intelligi, quam Dei Filius ex virgine sumpsit. Cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat audio, sed video. « Sicut audio, judico, et judicium meum justum est. » Unde est judicium hominis? Quia sequitur: « Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. » Ista missio incarnatio est Christi, quae ad hoc facta est, ut paterna voluntas in salute humani generis per eum efficeretur. Videtur enim in hoc loco, ex his verbis Salvatoris nostri, velle eum insinuare nobis duas naturas in se esse, et veram habere animam, in qua sola voluntas est. Quae enim tanta conjunctione commista est Divinitati, ut tota voluntas in ea spiritualis fuit, sed tamen non animalis, id est carnalis. Nam 118.0241B| consequenter subjunxit:
« Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. » Nam sicut in consequentibus dixit: « Si glorifico meipsum, gloria mea nihil est: sed qui misit me Pater, ipse me glorificat (Joan. VIII). » Sed hic dictum est: « Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum (Ibid.). » Et paulo post: « Qui me misit Pater, ipse testimonium perhibet de me (Ibid.). » Nunc in se naturam hominis demonstrans, nunc in Dei majestate aequalem se significat Patri, nunc unitatem sibi Divinitatis cum Deo Patre vindicans, nunc fragilitatem humanae carnis ostendens, nunc doctrinam suam se non dicere suam, nunc voluntatem suam se non quaerere, nunc testimonium suum verum 118.0241C| non esse, nunc verum esse significans. Nam hic ait: « Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. » Et paulo post: Etsi ego testimonium perhibeo de me, verum est testimonium meum. Quomodo ergo non est verum testimonium ejus, nisi secundum fragilitatem carnis? Nam et illud quod dixit: « Non veni facere voluntatem meam (Joan. VI). » Et, Filius a se nihil potest facere, et alia multa hujusmodi, quae omnia non infirmant Filium neque decipiunt, nec a Patre disjungunt. Si quidem et haec ideo sunt posita, ut vera ejus reluceat humanitas, sicut ex his: « Ego in Patre et Pater in me (Joan. XIV). » Et iterum: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Et: « Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV). » Et: « Sicut Pater suscitat 118.0241D| mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat, » vera ejus Divinitas approbatur. Quia voluntas Patris et Filii, una operatio, una denique gratia, eademque gubernatio est. Sed magister gentium docet ista, scribens: « Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (I Cor. I). »
« Alius est qui testimonium perhibet de me. » In sequentibus ostendit quis sit ille alius qui testimonium perhibet de se, ubi ait: « Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me (Joan. VIII). » Testimonium Patris est de Filio in baptismo, ubi vox facta est de coelo: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. XVII). » Simile quoque testimonium in monte sancto perhibuit Pater, audientibus 118.0242A| tribus discipulis de Filio suo. « Et scio quia testimonium ejus verum est. » Omne verum, a veritate verum est. Deus enim veritas est. Et quidquid verum est, a Deo verum est: atque hic testimonium dixit quid sit. « Opera, (inquit), quae ego facio, testimonium perhibent de me. » Deinde adjunxit: « Et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. » Ipsa quae opera fecit, a Patre se accepisse dicit. Testimonium ergo perhibent opera, testimonium perhibet Pater, qui misit eum. Perhibuit Joannes testimonium de Christo, tanquam lucerna, non ad sanandos amicos, sed ad confundendos inimicos. Jam enim antea praedictum erat a persona Patris: « Paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione, super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea 118.0242B| (Psal. CXXXI). » Esto tanquam in nocte positus, attendisti in lucernam et miratus es lucernam, et exsultasti ad lucem lucernae. Sed illam lucernam dicit esse solem, in quo exsultare debeas. Et quamvis ardeat in nocte, diem te jubet exspectare. Non ergo quia illius hominis testimonium non erat opus. Nam ut quid mitteretur, si non erat opus? Sed ne in lucerna maneat homo, et lumen lucernae sibi sufficere arbitretur, ideo nec Dominus lucernam illam superfluam dicit fuisse, nec tamen dicit in lucerna debere remanere. Scrutamini inquit, Scripturam, in qua vos putatis vitam aeternam habere. Ipsa testimonium perhibet de me, et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Quid vos putatis habere in Scriptura vitam aeternam? Ipsum interrogate, cui perhibet 118.0242C| testimonium, et intelligite quae sit vita aeterna. Et quia propter Moysen videbantur repudiare Christum, tanquam de alia lucerna. Omnes enim homines lucernae, quia et incendi possunt et exstingui. Et lucernae quidem cum sapiunt lucent, et spiritu fervent. Nam et si ardebant, exstinctae sunt et jam putent. Permanserunt enim servi Dei lucernae bonae ex oleo misericordiae illius, non ex viribus suis: gratia quippe Dei, gratuita illa, oleum lucernarum est. Plus enim illis omnibus laboravi, ait quaedam lucerna. Et ne viribus suis ardere videretur, adjunxit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Omnis propheta ante Domini adventum lucerna est, de quo dicit Petrus apostolus (II Petr. I). Habeamus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis, intendentes quemadmodum 118.0242D| lucernae lucent in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Lucerna itaque propheta est, et omnis prophetia est una magna lucerna. Quid apostoli? nonne lucernae? Etiam ipsi lucernae plane. Solus enim ille non lucerna. Non enim accenditur et exstinguitur, sed est « lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). » De Joanne dicitur: « Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Ibid.). » De Christo autem: « Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. » Quid est quod de apostolis ipsa Veritas ait: « Vos estis lux mundi, » et de Joanne evangelista: « Non erat ille lumen? » Nec Joannes per se erat lucerna, nec 118.0243A| apostoli per se lumen, sed a lumine Christo ille lucerna, et illi illuminati, qui est sol verus, oriens in corde credentium.
« Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater, ut perficiam, ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit. Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. » Superius dixit, « testimonium non accipio ab homine, » hic causam dixit, quare ab homine testimonium non accepisset, quia habet testimonium Patris, et operum testimonium, sed habet majus quam sunt hominum. Ergo haec missio, incarnatio est Christi: incarnatio vero Christi, redemptio est nostra: redemptio vero nostra, est in ipsa Veritate, quae ait: « Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant (Joan. X). » 118.0243B| Subjunxit vero huic testimonio Patris, de ipso Patre quod Judaei, vel magis omnes infideles excaecatis mentibus veritatem Divinitatis non possunt accipere, dicens:
« Neque enim vocem ejus audistis unquam, neque speciem ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens. » Dicit Apostolus: « Non enim auditores legis justificati sunt, sed factores verbi Dei (Rom. II), » id est, Filius Dei non manet in illorum cordibus, quia non servant quae audiunt. Quod vero ait: « neque vocem ejus audistis, neque speciem vidistis, » in hoc ostendit substantiam Divinitatis incomprehensibilem et invisibilem, et vocem ejus non carnalibus audire potuisse auribus, sed spirituali 118.0243C| intelligentia per gratiam sancti Spiritus intelligere vel amare, secundum quod unicuique datum erit. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere. Et « illae sunt quae testimonium perhibent de me, et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. » « Non vultis venire, » id est, non vultis credere, quia sine fide impossibile est Deo placere. Venire nostrum ad Christum, id est, credere verum illum Filium Dei, et veram nos per illum habere salutem. Omnis enim Scriptura sancta testimonium perhibuit Christo, sive per figuras, sive per prophetas, sive per angelorum ministeria. Ergo et Moyses testimonium perhibuit Christo, Joannes testimonium perhibuit Christo, et caeteri prophetae et apostoli perhibuerunt testimonium Christo. His omnibus 118.0243D| testimoniis proponit operum suorum, quia per illos non nisi Deus perhibuit testimonium Filio suo.
« Claritatem ab hominibus non recipio, » id est, laudem humanam non quaero, quia « non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX), » id est, non veni ut honorem ab hominibus acciperem carnalem, sed ut honorem hominibus darem spiritualem.
« Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. » Ideo dilectionem Dei non habuerunt, quia non crediderunt in eum, quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum. Ideo subjunxit:
« Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me, » id est, non credidistis in me, qui ideo veniebam 118.0244A| in mundum ut glorificaretur nomen Patris. « Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. » Quis est qui venit in nomine suo, nisi ille qui gloriam propriam quaerit, et non alius qui misit illum? Quis est quem accepturi erant Judaei, nisi Antichristum qui venturus est gloriam quaerere propriam? Et hoc erit illis poena peccati, quia noluerunt veritati credere, et credent mendacio.
« Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae est solo Deo, non quaeritis? » Considerandum intentius quanta sit jactantiae et humanae laudis ambitio malum, pro quo ipsa Veritas ait, credere non posse quosdam, quod saecularis gloriae cupidi erant. Quid est humanae laudis cupiditas, nisi supernae mentis elatio? Vult de se 118.0244B| aestimari, quod in se habere non studet. Alter interius, alter foras videri desiderat. Humilitas vero gloriam quaerit a solo Deo, superbia ab hominibus. Inde Joannes Baptista ab ipsa Veritate tam excellenter laudatus est, ut non esset arundo vento agitata, quia non humanae laudis, nec odiosae vituperationis aura flante flexibilis fuit, ideo gloriam non quaesivit humanam.
« Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui accusat vos Moyses, in quo vos maxime speratis. » Ideo non accuso, quia non veni damnare, sed salvare. Moyses vero accusat, quia increduli estis voci illius. « De me ille scripsit, » dum ait (Deut. VIII): Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus de fratribus vestris, tanquam me, ipsum 118.0244C| audietis. Quid vero sequatur attendite: Erit, omnis anima quae non obedierit prophetae illi, exterminabitur de populo Dei. Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? Quidquid enim lex et prophetae scripserunt, per omnia Christum venturum esse designabant. Si enim Judaei legi vel prophetis credidissent, utique et Christo.
Homilia XL
[recensere]- HOMILIA XL. FERIA SEXTA POST Reminiscere.
(MATTH. XXI.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis, et turbis Judaeorum parabolam hanc: Homo quidam erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et reliqua. » Scribae et Pharisaei, qui superius Domino dixerant: In qua potestate haec facis? audiunt 118.0244D| per occultas parabolas, quod per apertum sermonem non merebantur audire. Omnipotens etenim Deus Pater, conditor et gubernator familiarum suarum est. Vinea illius, domus Israelitica est. Hoc enim nomine solet appellari eadem gens in sacro eloquio, sicut Isaias dicit (Cap. IV): « Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. » Vinea facta est mihi in loco uberi, etc., usquequo dixit: Vinea Domini sabaoth, domus Israel est. Et Psalmista ait: « Vineam de Aegypto transtulisti (Psal. LXXIX). » Omnipotens ergo Deus vineam plantavit, quia ejectis de terra promissionis habitatoribus suis Chanamaeis, in eamdem gentem Israeliticam collocavit. « Et sepem circumdedit ei, » id est muros urbium et custodiam 118.0245A| angelorum. « Et fodit in ea torcular. » Torcular significat altare. Quoniam sicut in torculari uvae exprimuntur, ita et in altari sanguis hostiarum et victimarum effundebatur. Vel per torcular, passionem sanctorum prophetarum debemus intelligere, quo nomine solet passio sanctorum designari. Unde quosdam psalmos pro torcularibus invenimus praetitulatos, in quibus sanctorum passio commemoratur. « Et aedificavit turrim. » Turrim, id est templum illud augustissimum, quod Dominus in medio Jerusalem aedificavit, primum per Salomonem, deinde reparavit per Esdram et Nehemiam, et ad ultimum per Judam et fratres ejus. « Et locavit eam agricolis, » id est commendavit eam scribis et Pharisaeis, ut fructum bonorum operum ex lege reportarent. 118.0245B| « Et peregre profectus est. » Non mutatione locorum, quia Deus ubique est, et nusquam abest, quia sicut per Jeremiam dicit (cap. XXIII): Deus appropinquans est, et non de longe: sed abiisse dicitur, quia cultoribus vineae operandi arbitrium suae voluntatis reliquit.
« Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. » Tempus fructuum, tempus est bonorum operum reddendorum. Misit servos suos ad agricolas, Aaron videlicet et Moysen.
« Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt. » Ceciderunt etenim Moysen et Aaron, licet non verberibus, sed tamen moribus et verbis. Nam etiam eos lapidare voluerunt. Et in Psalmo legimus: 118.0245C| « Et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus (Psal. CV). » Ceciderunt etenim David quando dixerunt: « Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai (II Reg. XX). » Alios etiam prophetas quosdam occiderunt, quosdam vero lapidaverunt.
« Iterum misit alios servos plures prioribus. » Servi qui secundo mittuntur, chorum prophetarum significant. « Et fecerunt illis similiter, » id est, quosdam lapidaverunt, sicut Naboth: quosdam ceciderunt, sicut Isaiam, secantes cum serra lignea: quosdam verberaverunt, sicut Jeremiam.
« Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur forsitan filium meum. » Dubitative loquitur Dominus; non ut ipse aliquid dubitet, 118.0245D| in quo summa scientia est, sed Dominus dubitative loquitur, cum nostra infidelitas increpatur:
« Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est haeres. Venite, occidamus eum. » Ex hoc loco datur intelligi, quod Judaei non per ignorantiam, sed per invidiam Christum occiderunt. Quando enim dixerunt: « Totus mundus post eum abiit (Joan. XII), » intelligebant eum illum esse, de quo per prophetam dicitur: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. XI). » Putabant ergo quod, illo interfecto, haereditatem ejus ad se transferre possent, hoc est doctrinam ejus de cordibus gentium auferre, et justitiam suam, quae ex lege erat, cordibus eorum inserere.
118.0246A| « Et apprehensum eum, ejecerunt extra vineam, et occiderunt, » quia Dominus extra portam passus est. Vel extra vineam ejecerunt illum, et occiderunt, hoc est primum, a cordibus suis ejecerunt per infidelitatem, et postmodum illum occiderunt.
« Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? » Interrogat Dominus scribas et Pharisaeos, quid facturus sit paterfamilias adveniens illis agricolis, non ut ignoret quid facturus sit, sed ut ipse ex sua responsione eos convincat. Sua enim sententia convicti sunt, quod scilicet propter suam negligentiam notitia Scripturarum ad gentiles esset transferenda.
« Aiunt illi: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, » id est, notitiam Scripturarum 118.0246B| gentibus, qui reddant ei fructum temporibus suis, id est, qui fructum bonorum operum in suis temporibus reddant.
« Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? » Quos superius appellavit agricolas et vinitores, hos modo appellat aedificantes, scribas videlicet et Pharisaeos. Non quod aedificantes essent, sed quia populum exemplis et doctrina aedificare debuissent. « Lapidem tunc reprobaverunt, » id est Christum, quando dixerunt: « Nolumus hunc regnare super nos (Luc. XIX); » et hunc nescimus unde sit. Sed lapis « factus est in caput anguli. » Angulus duos parietes nectit, et Christus factus est in caput anguli, qui duos populos ex 118.0246C| diverso venientes conjunxit in semetipso, faciens pacem his qui prope erant, et his qui longe. « A Domino factum est istud. » Hoc autem a Domino totum factum est. Ut enim ille lapis unitate sua duos parietes conjungeret, hoc est, ut duos populos in una Ecclesia conjungeret, non id humanarum virium fuit, sed divinae virtutis. Et est sensus: Quomodo implebitur Psalmistae prophetia, nisi me respuatis et crucifigatis? « Et est mirabile in oculis nostris. » Hoc enim mirabile est, ut de duobus populis efficeretur una Ecclesia. Ideo dico vobis, quia haec parabola ad vos pertinet.
« Dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. » Regnum Dei, scientiam divinarum Scripturarum appellat. 118.0246D| « Auferetur a vobis regnum Dei, » id est scientia Scripturarum, et remanebit vobis sola ariditas litterae. « Et dabitur genti, » id est gentili populo, facienti fructus ejus, videlicet opera illius.
« Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur. » Aliud est super lapidem cadere, et aliud sub lapide. Super lapidem cadit, id est super Christum, qui peccando illum offendit, spem tamen veniae per poenitentiam habendo. Quicunque enim Christum negaverit, super illum cadit, hoc est animadversio divina super eum irruit, et penitus conteret eum, ut non remaneat ex eo testa, unde aqua hauriri possit. Potest et aliter intelligi. In praesenti peccatores super lapidem cadunt, qui confringuntur 118.0247A| per poenitentiam. Lapis autem super eos in die judicii cadet, quia Dominus Jesus cum omnibus virtutibus superius ad judicium veniet.
« Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. » Licet duri corde essent scribae et Pharisaei, et licet in Christum credere noluissent, aperte tamen intelligebant parabolas ejus ad se pertinere. Et ideo quaerebant eum tenere, sed timuerunt turbas, quia sicut prophetam eum habebant. Intuenda est mobilitas vulgi. Quem enim nunc sicut prophetam habent, postmodum in ejus passione sunt clamaturi, dicentes: « Reus est mortis (Matth. XXVI), » et, « Crucifige, crucifige talem, » suadentibus videlicet scribis et Pharisaeis.
HOMILIA XLI. SABBATO POST Reminiscere. 118.0247B| (LUC. XV.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Homo quidam habuit duos filios, et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit, » et reliqua. Murmurantibus de peccatorum susceptione scribis et Pharisaeis, tres ex ordine parabolas Salvator posuit: duabus primis, de quibus disputandum est, quantum ipse cum angelis de poenitentium salute gaudeat, insinuans; tertia vero, quae sequitur, non suum tantummodo suorumque gaudium demonstrans, sed et invidentium murmur reprehendens. Homo itaque qui duos filios habuisse dicitur, Deus Pater intelligitur, 118.0247C| duorum videlicet genitor populorum, et quasi duarum generis humani stirpium auctor atque creator. Major enim filius eos, qui in unius Dei permansere cultura: minor eos, qui usque ad colenda idola, Deum deseruere, significat. Pars substantiae, quae minori filio contigit, ipse sensus in homine rationalis est. Vivere enim, intelligere, meminisse, ingenio alacri excellere, divini substantia muneris est, quam minor filius expetit a patre, cum homo sua potestate delectatus, per liberum sese arbitrium regere, atque a Domino quaesivit exire conditore. Divisitque illis substantiam, fidelibus scilicet suae gratiae protectionem, quam desiderabant, impertiendo: infidelibus vero naturalis solum ingenii, quo contenti erant, beneficium concedendo.
118.0247D| « Et non post multos dies congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam. Et ibi dissipavit substantiam suam, vivendo luxuriose. » Longe profectus est, non locum mutando, sed animum. Quanto ecce nunc quisque plus in pravo opere delinquit, tanto a Dei gratia longius recedit. Quod non post multos dies dixit factum, ut congregatis omnibus proficisceretur peregre in regionem longinquam, quia non multo post institutionem humani generis, placuit animae per liberum arbitrium ferre secum quamdam velut potentiam naturae suae, et deserere eum a quo condita est, praevidens viribus suis, quas vires tanto consumit citius, quanto eum deseruit a quo 118.0248A| datae sunt. Itaque hanc vitam prodigam vocat, amantem profundere substantiam atque spatiare pompis exterioribus, intus inanescentem, cum ea quisque sequitur quae ab illa procedunt, relinquit eum qui sibi est interior.
« Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa. » Omnia quae dissipavit, ornamenta naturae quae consumpsit significant. Fames in regione longinqua, indigentia verba veritatis est in oblivione Creatoris, de qua dictum est in Prophetis, quia « mittet Dominus famem in terra, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos VIII). »
« Et ipse coepit egere, et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius. » Merito egere coepit, qui 118.0248B| thesauros sapientiae Dei, divitiarumque coelestium altitudinem dereliquit. Unus autem civium regionis illius, cui ille egens adhaesit, utique ille qui concupiscentiis terrenis merito suae perversitatis praepositus, princeps hujus mundi a Domino vocatur. Et de quo Apostolus: « Deus, inquit, hujus saeculi excaecavit mentes infidelium (II Cor. IV). » « Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. » In villam mitti, est substantiae mundi et cupiditati saeculari subjugari. De qua in alia parabola quidam spirituales epulas, ad quas invitabatur, fastidiens, dixit: « Villam emi, et necesse habeo exire et videre illam (Luc. XIV). » Porcos vero pascere, est ea quibus immundi spiritus gaudeant operari.
118.0248C| « Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant. » Siliquae quibus porcos pascebat, sunt doctrinae saeculares sterili suavitate resonantes, de quibus laudes idolorum fabularumque ad deos gentium vario sermone atque carminibus perstrepunt, quibus daemonia delectantur. Unde cum iste saturari cupiebat, aliquid solidum et rectum, quod ad beatam vitam pertineret, invenire volebat in talibus, et non poterat. Hoc est enim quod ait: « Et nemo illi dabat. »
« In se autem reversus, » jam scilicet ab eis, quae forinsecus frustra illiciunt et seducunt, in conscientiae interiora reducem faciens intentionem suam, dixit: « Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. » 118.0248D| Unde hoc scire poterat, in quo tanta erat oblivio Dei, sicut in omnibus idololatris fuit, nisi quia ista recogitatio jam resipiscentis est, cum Evangelium praedicaretur? Mercenarii ergo patris abundant panibus, quia qui futurae mercedis intuitu digna operari satagunt, quotidianis supernae gratiae reficiuntur alimoniis. At vero fame pereunt, qui extra patris aedes positi, ventrem cupiunt implere de siliquis, id est qui sine fide viventes, vitam beatam inanis philosophiae studiis inquirunt. Sicut enim panis, qui cor hominis confirmat, verbo Dei, quo mentem reficiat, assimilatur: ita siliqua (quae et ipsa intus inanis, foris mollis, et corpus non reficit, sed implet, ut sit magis oneri, quam usui) saeculari sapientiae non immerito 118.0249A| comparatur, cujus sermo facundiae plausu sonorus, sed virtute utilitatis est vacuus.
« Surgam et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te. » Quam misericordem piumque noverat patrem, qui offensus a filio, patris non dedignatur audire vocabulum? « Surgam » ergo, inquit, quia me jacere cognovi, « et ibo, » quia longe recessi: « ad patrem meum, » quia sub principe porcorum miserabili egestate tabesco. « Peccavi » autem « in coelum coram » spiritibus angelicis sanctisque animabus, in quibus significat sedem esse Dei. « Coram » vero, in ipso conscientiae interioris conclavi, qua Dei solius oculi penetrare valebant.
« Etiam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis. » Ad filii quidem 118.0249B| affectum, qui omnia quae patris sunt, sua esse non ambigit, se aspirare nequaquam praesumit, sed mercenarii statum, jam pro mercede serviturus, desiderat. Verum ne hunc quidem, nisi paterna dignatione, se mereri posse testatur. Ubi sunt ergo Pelagianistae, qui sua servitute salvari posse confidunt, contra apertissimam sententiam quae ait, « Sine me nihil potestis facere? » (Joan. XV.)
« Et surgens, venit ad patrem suum. » Venire ad patrem, est in Ecclesia constitui per fidem, ubi jam possit esse peccatorum legitima et fructuosa confessio. « Cum adhuc autem longe esset, » et antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie quaereret, « vidit illum pater ipsius. » Impios enim et superbos 118.0249C| convenienter non videre dicitur, tanquam ante oculos ejus non habere. Ante oculos enim haberi, non, nisi qui diliguntur, dici solent. « Et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus. » Non enim Pater unigenitum Filium suum deseruit, in quo usque ad nostram longinquam etiam peregrinationem cucurrit atque descendit, quia « Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V). » Et ipse Dominus ait: « Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV). » Quid est autem cadere super collum ejus, nisi inclinare et humiliare in amplexum ejus brachium suum? Et brachium Domini cui revelatum est? Quod est utique Dominus noster Jesus Christus. « Et osculatus est eum. » Consolari verbo gratiae Dei ad spem indulgentiae peccatorum, 118.0249D| hoc est, post longa itinera remeantem a patre mereri osculum charitatis.
« Dixitque ei filius: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus. » Incipit jam peccata constitutus in Ecclesia confiteri, nec dicit omnia quae dicturum se esse promiserat, sed usque ad illud: « Non sum dignus vocari filius tuus. » Hoc enim vult fieri per gratiam, quod se indignum esse per merita fatetur. Non addidit, quod nulla meditatione dixerat: « Fac me sicut unum de mercenariis tuis. » Cum enim panem non haberet vel mercenarius esse cupiebat, quod post osculum patris generossissimi jam dedignatur. Intellexit namque inter filium, et mercenarium, et servum, 118.0250A| non minimam esse distantiam: servum videlicet esse eum, qui adhuc metu gehennae sive praesentium legum, se a vitiis temperat: mercenarium, qui spe atque desiderio regni coelorum; filium, qui affectu boni ipsius atque amore virtutum. In quarum virtutum trium consummatione, beatus Apostolus omnem salutis summam concludens: « Nunc, inquit, manent fides, spes, charitas; tria haec; major autem horum est charitas (I Cor. XIII); » fides namque est, quae futuri judicii ac suppliciorum metu, vitiorum facit contagia declinare. Spes, quae, mentem nostram de praesentibus evocans, universas corporis voluptates coelestium praemiorum exspectatione contemnit. Charitas, quae nos ad amorem Christi, ad spiritualium virtutum fructum mentis ardorem succedens, quidquid 118.0250B| illis contrarium est, toto facit odio detestari. Unde prodigus iste, postquam in semetipsum reversus, dirae famis supplicia formidabat, velut jam servus effectus, etiam mercenarii statum de mercede jam cogitans, concupiscit: sed eum pater accurrens, non contentus minora concedere, utriusque gradus sine dilatione transcursu, pristinae filiorum restituit dignitati: nec de mercede conductoris, sed de haereditate fecit cogitare parentis.
« Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum. » Stola prima est vestis innocentiae, quam homo conditus accepit, sed male persuasus amisit, quando post culpam praevaricationis cognovit se esse nudum, gloriaque immortalitatis perdita, pelliceum, hoc est mortale sumpsit indumentum. 118.0250C| Servi qui eam proferunt, reconciliationis praedicatores sunt. Proferunt enim stolam primam, quando mortales terrenosque homines ita sublimandos asseverant, ut non solum cives angelorum, sed haeredes Dei, et cohaeredes sint Christi futuri. « Et date annulum in manu ejus, et calceamenta in pedes. » Annulus est vel sincerae fidei signaculum, qua cuncta promissa in credentium cordibus certa impressione signantur, vel nuptiarum pignus illarum, quibus Ecclesia sponsatur. Et bene annulus in manu datur, ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Calceamenta autem in pedes, officium evangelizandi denuntiat, ut cursus mentis ad coelestia tendens, a terrenarum contagione rerum inviolata servetur et munda, priorumque munitus 118.0250D| exemplis, super serpentes et scorpiones securus incedat. Manus igitur et pedes, id est opus ornantur: manus, ut recte vivamus; pedes, ut ad aeterna gaudia properemus. « Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII). »
« Et adducite vitulum saginatum et occidite. » Vitulus saginatus, ipse idem Dominus est, sed secundum carnem. Et bene saginatus, quia caro ejus a Deo spirituali est optima virtute diffusa, ut pro totius mundi salute sufficiat, in odorem suavitatis, nidorem videlicet immolationis ad Deum mittere, et pro omnibus exorare. Adducere autem vitulum et occidere, est praedicare Christum, et mortem ejus insinuare. Tunc etenim cuique nostrum quasi recens occiditur, 118.0251A| cum credit occisum. Tunc caro ejus comeditur, cum ejus passionis sacramentum et ore ad emundationem percipitur, et corde ad imitationem cogitatur.
« Et manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est. » Non solus filius, qui revixit et inventus est, verum pater et servi illius sacrosancti vituli, qui propter filium occisus erat, carne refecti epulantur: qui patris cibus, salus est nostra; et patris gaudium, nostrorum est remissio peccatorum, nec tantum Patris, sed Filii et Spiritus sancti. Quia sicut una in Divinitate voluntas et operatio, ita et una est delectatio sanctae et individuae Trinitatis. Unde beatus Abraham (Gen. XII) tres angelos hospites recipiens, vitulum tenerrimum et optimum occidisse, 118.0251B| ejusque cum lacte, pane, et butyro epulando legitur obtulisse, quia qui beatam Trinitatem rectae devotionis officiis reficere, id est laetificare desiderat, mortem quoque debet unigeniti Filii Dei in carne, quae est una, in eademque Trinitatis persona piae confessionis sinceritate celebrare. Et notandum quod ante stola prima, ante annulus, ante calceamenta praestantur, et sic deinde vitulus immolatur. Quia nisi quisque spem immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera praemunierit, nisi ipsam fidem pie confitendo praedicaverit, non potest sacramentis interesse coelestibus. « Et coeperunt epulari. » Istae epulae atque festivitates nunc celebrantur per orbem terrarum Ecclesia dilatata atque diffusa. Vitulus enim ille in corpore et sanguine Dominico et offertur Patri, et 118.0251C| pascit totam domum.
« Erat autem filius senior in agro. » Filius senior, populus Israel est, qui quamvis in longinquam regionem non abierit, non tamen domi, sed in agro dicitur esse immoratus. Quia populus idem neque usque ad colenda idola Creatorem deseruit, neque legis quam acceperat interiora penetravit: sed litterae solum custodia contentus, exteriora magis et terrena operari simul et sperare solebat, audiens per Prophetam: « Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis (Isa. I). » -- « Et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum. » Appropinquat filius domui, cum populus ille, in quibuscunque Israeliticis considerationis (nam multi tales inventi sunt in eis, et saepe inveniuntur) 118.0251D| labore servili operis improbato, ex eisdem Scripturis Ecclesiae libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, scilicet spiritu plenos vocibus consonis Evangelium praedicare. Quibus dictum est (I Cor. I): « Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et concorditer conversantium sit anima et cor unum in laudes Dei. »
« Et vocavit unum de servis, et interrogavit quae haec essent. » Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem prophetarum, et in eo quaerens quodammodo interrogat, unde ista festa in Ecclesia celebrantur, in quibus se esse non videt. Respondet ei servus patris propheta:
« Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum 118.0252A| saginatum, quia salvum illum recepit. » In extremis enim terrae fuit frater tuus, sed inde major exsultatio, cantatio, Domino canticum novum, quia laus ejus ab extremis terrae. Et propter eum qui absens erat, occisus est ille cui dictum est: « Et holocaustum tuum pingue fiat (Psal. XIX). »
« Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. » Indignatur etiam nunc, et adhuc non vult introire. Cum ergo plenitudo gentium intraverit, egredietur opportuno tempore pater ejus, ut etiam omnis Israel salvus fiat. Ex cujus parte caecitas facta est, velut absentia in agro, donec plenitudo filii minoris, longe in idololatria gentium constituti, et jam ad patrem reducti, 118.0252B| ad manducandum vitulum intraret. Erit enim quandoque aperta vocatio Judaeorum in salutem Evangelii, quam manifestam vocationem tanquam egressum patris appellat, ad rogandum majorem filium.
« At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi. » Quaeritur quomodo ille populus nunquam mandatum Dei praeteriisse dicatur. Sed facile ille occurrit, neque de omni mandato dictum esse, sed de uno maxime necessario, quia nullum alium Deum colere jussus est. Neque iste filius in omnibus Israeliticis, sed in his intelligitur habere personam, qui nunquam ab uno Deo ad simulacra conversi sunt. Quamvis enim tanquam in agro positus iste filius 118.0252C| terrena desideraret, ab uno tamen Deo ista desiderabat bona. Quod etiam patris ipsius testimonio comprobatur, cum dicit: « Tu mecum es semper. » Non enim quasi mentientem redarguit, sed perseverantiam ejus approbans, ad perfectionem potioris atque jucundioris exsultationis invitat. « Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. » Peccator profecto haedi nomine significari solet, sed absit ut Antichristum intelligam. Absurdum enim est, eum cui dicitur: « Tu mecum es semper, » hoc a patre optasse, ut Antichristum crederet, neque omnino in eis Judaeorum, qui Antichristo credituri sunt, istum Filium fas est intelligi. Quomodo autem epularetur ex illo haedo, si ipse est Antichristus, qui non ei crederet? Aut si hoc est epulari ex haedi 118.0252D| occisione, quod est de Antichristi perditione laetari, quomodo dicit Filius, quem recipit pater, hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii Dei de illius adversarii damnatione laetaturi sunt? Nimirum ergo ipsum Dominum sibi negatum ad epulandum conqueritur, dum eum peccatorum putat. Cum enim haedus illi genti Dominus videbatur, id est cum eum Sabbati violatorem et profanatorem legis existimat, jucundari epulis ejus non meruit. Ut quod ait: « Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer, » tale sit ac si diceret, eum qui mihi haedus videbatur, nunquam mihi ad epulandum dedisti: eo ipso mihi illum ipsum non concedens quod mihi haedus videbatur. Quod enim dicit « Cum 118.0253A| amicis meis, » aut ex persona principum cum plebe intelligitur, aut ex persona populi Hierosolymitani cum caeteris populis Judaeorum.
« Sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. »
Meretrices sunt gentilium superstitiones, cum quibus substantiam dissipare, est, relicto uno connubio veri Dei, cum turba daemonum cupiditate turpissima fornicari.
« At ipse dixit illi: Fili, tu semper es mecum, et omnia mea tua sunt. Epulari autem et gaudere te oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. » Quod dicit: et omnia mea tua sunt, » non putandum est ita 118.0253B| dictum, quasi non sint et fratres, ut tanquam in terrena haereditate patiatur angustias. Quomodo possint esse omnia majoris, si habet etiam junior partem suam? Sic enim a perfectis et purgatis ac jam immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et omnia singulorum. Ut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia charitas tenet. Cum ergo beatitudinem illam obtinuerimus, nostra erunt ad videndum superiora, nostra erunt ad convivendum aequalia, nostra erunt et ad dominandum inferiora. Si quem autem movet, quomodo Patri supplicans Veritas dicat: « Et omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII): » cui simillimum videtur sonare quod hic Filio dicitur: « Et omnia mea tua sunt, » sciat unigeniti Filii esse omnia quae Patris 118.0253C| sunt. Per haec etiam ipse Deus est, et de Patre natus, Patri est aequalis. Nam et illud quod de Spiritu sancto loquens ait: « Omnia quae Pater, mea sunt (Joan. XVI). » Neque enim Spiritus sanctus de creatura, quae Patri est subjecta, et Filius erat accepturus, qui ait, « De meo accipiet » : sed utique de quo Patre procedit Spiritus, de quo natus est et Filius. Sive utique duos filios hos ad utrumque populum, sive, ut quibusdam placet, ut duos quoslibet homines, poenitentem videlicet et justum, vel qui sibi justus videbatur, referre volueris, congaudeat major: quia frater junior mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est.
HOMILIA XLII. DOMINICA TERTIA IN QUADRAGESIMA. 118.0253D| (LUC. XI.) « In illo tempore, erat Jesus ejiciens « daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae, » et reliqua. Dicturus Evangelista Dominum ab homine daemonium ejecisse, recte in exordio hujus lectionis tale verbum posuit, per quod essentiam Divinitatis exprimeret, dicens: « Erat Jesus ejiciens daemonium. » Non enim dixit, fuit, quia esse soli Deo est, aeternum et incommutabilem permanere, cui nec praeterita transeunt, nec futura succedunt, sed semper aeternaliter permanet, sicut ipse ait Moysi: « Ego sum qui sum (Exod. III). » Et: « Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Ibid.). » Et iterum: « Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. 118.0254A| (Ibid.). » Et in Apocalypsi: « Ego sum alpha et omega (Apoc. I). » Et in Evangelio: « Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum (Joan. VIII). » Ut ergo ostenderet Filium Dei semper esse cum Patre, erat dixit, et non fuit. Daemoniacus iste apud Matthaeum non solum mutus, sed etiam caecus fuisse perhibetur, curatusque a Deo mirabiliter dicitur, ita ut loqueretur et videret. Ubi notandum quia in uno eodemque homine Dominus tria mirabilia pariter est operatus. Caecus videt, mutus loquitur, obsessus a daemone eruitur. Allegorice autem genus humanum significat, quod tunc possessori suo diabolo se subdidit, quando Deum creatorem suum, diabolo suadente, contempsit. Tunc videndi Deum dignitatem perdidit, quando ad concupiscendum vetitum 118.0254B| lignum oculos aperuit, sicut scriptum est: « Vidit mulier lignum quod esset pulchrum visu, aspectuque delectabile, tulit et comedit, deditque viro suo. Qui comedit, et aperti sunt oculi amborum (Gen. II). » Loquelam pariter amisit, quia postquam peccato se subdidit, a laude Dei cessavit. « Non enim est, ut ait Scriptura, speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). » Sed Domino in mundum veniente, daemoniacus iste curatus est: quia postquam Deus humanam naturam sibi conjunxit, immundorum spirituum potestates ab humanis cordibus expulit, ipso dicente: « Nunc hora est, ut princeps hujus mundi ejiciatur foras (Joan. XII). » Tunc enim videndi Deum officium recepit, quando per fidem illum intueri coepit, a cujus visione peccando se elongaverat, 118.0254C| impleta prophetia, quae ait: « Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam, habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Isa. IX). » Unde apostolus Paulus credentibus ait: « Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). » Loquelam pariter recepit, quando genus humanum ora prius tacentia ad confessionem Dei aperuit, dicens cum Psalmista: « Domine, labia mea aperies (Ps. L). » Et cum Isaia: « Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam (Isa. L). » Nec solum Deum laudare, sed etiam idolorum cultores coepit detestari, dicens cum Psalmista: « Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis (Ps. XCVI). » -- « Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Ps. XCV). » Et cum Jeremia: 118.0254D| « Dii, qui non fecerunt coelum et terram, pereant de coelo, et de his qui sub coelo sunt (Jer. X). » Unde bene subditur: « Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. » Hinc intelligere possumus, quia ab exteriore venerant daemonia, quae eum possidebant interius. Exterius videndi loquendique officium amiserat, quia statim ut recessit, visum et loquelam recepit, in tantum ut turbae mirarentur. Juxta autem anagogen, id est superiorem sensum, turbae quae mirabantur, immundi spiritus sunt intelligendi, qui, videntes genus humanum de sua potestate liberari et illuminari, timore simul et admiratione perterriti sunt, unde et per obsessum hominem dicebant: « Quid tibi et 118.0255A| nobis, Fili Dei? venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII). » Sed quia unde bonus proficit, inde malus deterior fit, recte subjungitur:
« Quidam autem ex eis dixerunt. » Non hoc aliqui de turba dixisse putandi sunt, sed scribae et Pharisaei, qui ideo Deum sequebantur, ut ipsum reprehenderent, et haec calumniabantur, ut alii evangelistae testantur. Turbis enim Domini signa ubique mirantibus, illi econtrario invidia pleni, quae negare non poterant, sinistra interpretatione pervertere moliebantur, ut simpliciores turbas ab ejus credulitate subtraherent. Et ideo daemoniacum mutum et caecum videntes curatum, mirantibus turbis dixerunt. « In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. » Ut quidam dicunt, et nomine Beel factum est Baal, 118.0255B| et inde compositum Beelzebub. Nam Beelzebub idolum erat Baal, qui dictus est deus Accaron, ad quod Ozias rex nuntios suos misit, ad consulendum utrum de infirmitate sua evaderet an non, quibus Elias propheta occurrens, ait (IV Reg. I): « Nunquid non est Deus in Israel, quia pergitis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? Idcirco dicite viro, qui misit vos: In lectulo in quem descendit, non ascendet, sed morte morietur. » Ab antiquis enim temporibus hujus idoli praevaricatio inventa est. Fuit enim, ut quidam referunt, homo nomine Beel, pater Nini regis, qui civitatem Niniven aedificavit. Quo Bel mortuo, filius ejus statuam ipsius erexit, et sibi subjectos adorare praecepit, asserens patrem suum inter deos esse translatum. Ex quo tempore pessima consuetudo 118.0255C| excrevit, ut honorem Deo debitum stulti homines idolis tribuerent. Postea dictum est Beelphegor, eo quod in monte Phegor, qui in finibus erat Madian, constitutum a multis adoraretur in quo praevaricati sunt filii Israel egressi ex Aegypto, ad suggestionem Balaam, quando, sicut ait Psalmista: « Initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum (Psal. CV). » Temporibus autem Judicum, dictus est Baalberith, id est deus pacti, eo quod filii Israel cum eo pactum inierint, relicto Deo patrum suorum. Consuetudo enim erat illius, maxime in montibus quam in convallibus responsum dare. Unde et Deus montium dictus est, sicut Syri ab Israel superati, existimantes illum ab eis coli, dixerunt (III Reg. XX): « Dii montium sunt dii eorum, et ideo non 118.0255D| possumus superare eos. » Hujus simulacri effigiem colentes, prope Jerusalem statuerunt, in valle Topheth, in loco amoenissimo, ubi non solum thura et sacrificia ei offerebant, sed etiam filios suos et filias suas per ignem sibi sacrificando transferebant, sicut Manasses crudelissimus parricida fecisse legitur. Propter hunc locum Dominus saepissime per prophetas, maxime autem per Jeremiam terribiliter comminatus est, dicens: « Posuerunt offendicula sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, et polluerunt eam. Et aedificaverunt excelso Topheth, qui est in valle filii Ennon, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quae non praecepi, nec cogitavi in corde meo. Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur 118.0256A| amplius Topheth, nec vallis filii Ennon, sed vallis interfectionis, et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus ad sepeliendum prae multitudine cadaverum. Et erit morticinium populi hujus in escam volucribus coeli, et bestiis terrae, et non erit qui abigat (Jer. VII), » id est defendat. Propter effusionem autem sanguinis, qui ibi frequenter effundebatur, multae muscae in eodem loco congregabantur. Unde congruum nomen ei impositum est Beelzebub, id est princeps muscarum, sive vir habens muscas. Zebub enim musca dicitur. Nonnulli enim finem hujus nominis per d vel l scribendum esse putaverunt legentes Beelzebul, et asserentes auctorem hujus idoli primum in Israel Zebul servum Achimelech fuisse, qui occidit septuaginta fratres suos super 118.0256B| unum lapidem. Sed ipsa interpretatio nominis ostendit, non per aliam litteram quam per b scribendum, quia, ut supra diximus, Beelzebub princeps muscarum dicitur: Ergo quia scribae et Pharisaei miraculum a Domino factum negare non valebant, in hujus daemonis potestate factum dicentes, offuscare illud conabantur, et ideo blasphemantes dixerunt: « In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. »
« Et alii tentantes, signum de coelo quaerebant ab eo. » Superflue, qui ea quae oculis vident, credere nolunt, de invisibilibus signa quaerunt. Qui enim caecum videntem, mutum loquentem a Deo curatum credere nolebant, ad callida argumenta se converterunt, quaerentes signum de coelo, scilicet ut in morem Samuelis tonitrua de coelo coruscare faceret, 118.0256C| vel ad similitudinem Eliae ignem de coelo deponeret. Quod si hoc fecisset, et haec utique calumniarentur, et dicerent non ea a Deo esse facta, sed ex occultis aeris commotionibus accidisse, affirmantes et magos Pharaoni in Aegypto multa signa de coelo fecisse. Non enim impossibile erat Deo signum de coelo ostendere, sed illi indigni erant signum de coelo videre, qui, terram diligentes, regem coeli tentare audebant. Ad quos magis illa sententia dirigitur, in qua Dominus ait: « Generatio haec mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. » Horum etiam similitudinem videntur illi tenere, qui hypocritae nominantur, quia qui ficte Deum quaerunt, minime inveniunt, quia « longe est a peccatoribus salus (Psal. 118.0256D| CXVIII), » et « prope est omnibus invocantibus eum, (Psal. CXLIV), » non in simulatione, sed in veritate.
« Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum, dixit. » Quia exteriora signa eos non velle credere cognovit, protinus cogitationibus eorum respondit, ut saltem sic in eo Divinitatem credere cogerentur, qui cordis videbat arcana. Ac si diceret: Eadem majestate qua cogitationes cordis intueor, possum et signa de coelo ostendere. Solius enim Domini est cogitationes cordis intueri, dicente Scriptura: « Tu, Deus, solus nosti corda filiorum hominum (II Par. VI). » Et iterum: « Homo videt in facie, Deus autem in corde. »
« Omne regnum in seipsum divisum, desolabitur: 118.0257A| et domus supra domum cadet. » Juxta litteram ita est; si enim regnum in seipsum divisum fuerit, ut aliud rex, aliud principes, aliud duces, aliud milites sentiant, desolationem patitur. Similiter domus si divisa fuerit, ut aliud vir, aliud uxor, aliud filii, aliud parentes, aliud servi, et aliud domini sapiant, utique et ipsa ruinas patietur. Dicitur enim domus supra domum cadere, quando anima patris commovetur contra filium, et filii contra patrem, sic de reliquis: in qua similitudine tentatores suos Dominus a regno diaboli monet recedere, quod divisum in se cognoscunt diu stare non posse. Ac si diceret: Si omne regnum in se divisum stare non potest, quod negare nullo modo potestis, velocissime a regno diaboli recedite, quod cito casurum non dubitetis. 118.0257B| Regnum enim diaboli in illis est, in quibus per peccatum regnat. Quod quamvis sit unitum in mala voluntate, tamen divisum est in operatione. Alius quidem adulterium, alius homicidium, alius furtum, alius sacrilegium perpetrat, sed tamen ex una radice malae voluntatis procedunt.
« Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius, quia dicitis in Beelzebub me ejicere daemonia? » In quibus verbis Dominus suos tentatores prudentissimo syllogismo hinc inde concludit, ne aptam responsionem invenire possent. Quod non solum hic, sed etiam in pluribus locis frequenter fecisse legitur, sicut fecit, quando venerunt ad eum dicentes: Dic nobis, in qua potestate haec facis? Et ait illis: « Dicite mihi et vos 118.0257C| unum verbum, et ego dicam vobis in qua potestate haec facio (Matth. XXI). » Quod si non feceritis, nec ego dicam vobis in qua potestate haec facio. Baptismum Joannis unde erat, de coelo an ex hominibus? At illi cogitaverunt intra se dicentes: Si dixerimus de coelo, dicet nobis: Quare ergo non recepistis illud? Si ex hominibus, turba quae a Joanne est baptizata, lapidabit nos. Et non invenientes quid dicerent, siluerunt. Sic et in hoc loco, quia confiteri nolebant, quod Christus in virtute Dei daemones ejiceret, nec affirmare poterant, quod Satanas Satanam ejiceret, nec liberam responsionem invenientes, obstructum est os loquentium iniqua. Propter quod « tradentur in manus gladii, et partes vulpium erunt (Psal. LXII). » Ad 118.0257D| quorum malitiam convincendam adhuc subjunxit, dicens:
« Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? » Filios eorum discipulos suos dicit, qui sine dubio ex eorum progenie nati erant, quibus jam potestatem effugandi daemones dederat, atque calcandi super omnem potestatem inimici, dicens: « In nomine meo infirmos curate, leprosos mundate, caecos illuminate, daemones ejicite. Gratis accepistis, gratis date. (Matth. XX). » Ac si dixisset: Si discipuli mei, filii utique vestri, in nomine meo daemonia ejiciunt, quare vos idem opus in me principi daemoniorum Beelzebub et non Deo signatis?
118.0258A| « Ideo ipsi judices vestri erunt. » Id est, infirma et contemptibilia mundi quae ego elegi ut confundant fortia, discipuli mei, qui curationes daemonum Deo et non Beelzebub assignant, « judices vestri erunt, » tunc scilicet, « quando venerit Filius hominis, et sederit in sede majestatis suae, sedebunt et ipsi super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). » Vel certe filios eorum exorcistas appellat, qui ex more antiquo in eodem populo habebantur, ad quorum invocationes vel conjurationes, daemones ab hominibus pellebantur. Cujus rei testis est Josephus historiographus Hebraeorum, qui in libris antiquis, tum inter caetera quae de Salomonis sapientia commemoravit, adjecit et hoc, dicens: Praestitit autem Dominus Salomoni, ut etiam 118.0258B| daemones ejiceret, et incantationes instituit, quibus aegritudines soleant mitigari, quae cura hactenus apud nos multum valere dignoscitur. Vidi enim ego quemdam Eleazarum, de gente nostra, praesente Vespasiano et Tito, alioque simul exercitu, curantem eos qui a daemonibus vexabantur. Genus curationis fuit hujusmodi: Intulit naribus ejus qui a daemonio vexabatur, annulum subter radicem habentem signaculum a Salomone monstratum, et repente cecidit homo. At ille conjuravit eum juramento Salomonis, objiciens eidem carmina, quae Salomon composuit super eum, dicens: Deinde per nares odorantis daemonium extraxit, et ne ultra ad eum redire auderet, adjurans contestatus est. Et ut ostenderet Eleazarus hanc se habere virtutem, ponebat in medio pelvim 118.0258C| plenam aqua, sive quodlibet vas, praecipiens ut egressus ab homine hanc everteret, dans omnibus indicium quod hominem reliquisset. Quod cum fieret, admirabantur sapientiam Salomonis. Ad horum ergo exorcistarum comparationem, Dominus scribas et Pharisaeos constringit, dicens: « Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? » Ac si diceret: Si exorcistarum expulsio Deo tribuitur et non daemonibus, quare idem opus in me non eamdem habet reverentiam? « Ideo ipsi judices vestri erunt, » non in potestate, sed comparatione. Sicut enim regina Saba, veniens a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, judicatura est eos, qui majorem Christum Salomone audire contempserunt: et sicut Ninivitae agentes poenitentiam ad praedicationem Jonae 118.0258D| judicaturi sunt eos, qui majorem Jona Salvatorem audire noluerunt, sic et isti exorcistae, qui curationem daemonum Deo tribuebant, judicare dicuntur eos qui curationem daemonum Beelzebub, et non Deo assignabant.
« Porro si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. » Digitus Dei, Spiritus sanctus intelligitur, quod Matthaeus evangelista manifestius declarat, cum dixit: « Si autem ego in Spiritu ejicio daemones (Matth. XII). » Et pulchre per digitum Dei Spiritus sanctus figuratur, quia sicut digitis aliquid operamur vel stringimus, sic Pater et Filius per Spiritum sanctum omnia operantur, dicente Psalmista: « Verbo Domini coeli firmali 118.0259A| sunt, et spiritu oris ejus, omnis virtus eorum (Psal. XXXII). » Hoc digito tabulae Testamenti scriptae sunt. De hoc etiam digito magi in Aegypto superati dixerunt: Digitus Dei est iste. Cujus pulcherrimam operationem propheta admirabatur, cum dicebat Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII). » Vel certe per digitum Dei recte Spiritus sanctus intelligitur, quia sicut in nullis aliis membris tantam partitionem habemus, quantam in digitis, sic et Spiritus sancti dona diversa sunt, juxta accipientium qualitatem, teste Apostolo, qui ait: « Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii 118.0259B| prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » Quod autem regnum Dei in eos pervenisse dicit, vel de seipso dicit, sicut alibi ait: « Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII), » vel illud judicium discretionis intelligi vult, quo dicernuntur pii ab impiis, justi ab iniquis. Compressis vero calumniatorum insidiis, qui dicebant Deum in Beelzebub ejicere daemonia, de sua victoria, pariterque daemonum expulsione libere loquitur, subjungens:
« Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. » Fortem armatum, diabolum dicit, cujus atrium erat mundus, per 118.0259C| quem praevaricationem primi hominis sibi subjugaverat. Quod dum fortis custodiret, in pace erant omnia quae possidebat, quia nullus tam justus fuit ante adventum Domini, qui ita perfecte ei resistere posset, ut genus humanum ab ejus potestate tolleret. Ad hoc opus exspectabatur illius adventus, qui sine peccato venturus erat in mundum, de quo subditur:
« Si autem fortior illo superveniens, vicerit eum. » Fortior illo Dominus Jesus Christus est, de quo Psalmista cecinit, dicens: « Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). » Ille autem diabolum solus vicit, in quo vestigium peccati antiquus hostis nullum invenire potuit, dicente ipso in Evangelio: « Venit ad me princeps hujus mundi, 118.0259D| et in me non habet quidquam (Joan. XIV). » Quia ergo contra illum arma persecutionis exacuit, qui sine peccato erat, merito in peccatoribus potestatem amisit, Domino dicente: « Nunc hora est, ut princeps mundi ejiciatur foras (Joan. XII). » Et iterum in Evangelio: « Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. XII). » Non venerat Dominus ut unum hominem solummodo a daemonio liberaret, sed etiam ut ab universo genere humano ejus potestatem expelleret, unde subjungitur: « Universa arma ejus auferet, in quibus confidebat. » Arma diaboli, vitia et peccata sunt, qualia Apostolus dicit: « Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus veneficia, 118.0260A| inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidiae, ebrietates, comessationes, et his similia: qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Gal. V). » Sed Dominus ipsa arma diaboli abstulit, quando in conversis hominibus vitia in virtutes commutavit, ut pro superbia humilitatem, pro luxuria castitatem, pro avaritia largitatem diligerent. Vel aliter: Arma diaboli erant reges et principes, in quibus velut in armis confidebat, quoniam quandiu praelatos in sua potestate tenebat, non facile subjectos perdere timebat. Quae arma Dominus ei abstulit, quando non solum subjectos, sed etiam imperatores et reges atque principes ad suam fidem convertit. Quam perfecte quoque Dominus de antiquo hoste triumphaverat, 118.0260B| manifestatur cum subjungitur: « Et spolia ejus distribuet. » Victoris est autem spolia distribuere. Spolia vero iidem homines erant, quos diabolus velut violentissimus praedo de paradiso rapuerat. Quae Dominus distribuit quando propter lucrandos homines discipulos suos in universas partes mundi misit. Sicut enim rex post triumphum victoriae laetus militibus suis spolia dividit, sic Dominus discipulis suis partes mundi ad praedicandum distribuit. Petro et Paulo Romam, Andreae Achaiam, Jacobo Judaeam, Joanni Asiam, Philippo Aethiopiam, Bartholomaeo Indiam, sic et de reliquis sentiendum.
« Qui non est mecum contra me est. Et qui non colligit mecum, dispergit. » Quanquam haec sententia de Judaeis et haereticis possit intelligi, tamen 118.0260C| specialiter ad diabolum pertinet, qui ab initio fur fuit et mendax, et in veritate non stetit. Et ideo quia a Deo discessit, contra illum fuit, id est contrarius ejus voluntati, teste Apostolo: « Quae enim est conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? aut quae societas luci ad tenebras? » (II Cor. VI.) Nulla. Contraria enim intra se sunt et diversa quae Dominus jubet, et diabolus suggerit: Dominus praecipit humilitatem, diabolus suggerit superbiam: Dominus castitatem, diabolus luxuriam: Dominus concordiam, diabolus discordiam. Et ideo quia cum illo non colligit, dispergit, sicut de eo alibi sub figura lupi dicitur: « Et lupus rapit, et dispergit oves (Joan. X). »
« Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat 118.0260D| per loca arida et inaquosa. » Quod haec similitudo specialiter ad Judaeorum populum pertineat, Matthaeus evangelista manifeste declarat, cum post finitam parabolam Dominum dixisse commemorat: « Sic erit et generationi huic pessimae (Matth. XII). » Nulli dubium est quando Judaei Dominum coluerunt, et legis praecepta observaverunt, immundum spiritum ab eis exiisse. Qui ambulat per loca arida et inaquosa, id est per solitudines et corda infidelium: qui aridi erant a pinguedine Spiritus sancti, et inaquosi ab unda baptismatis alieni. Sed cum Domino in mundum veniente, gentiles per undam baptismatis, et gratiam Spiritus sancti a se immundum spiritum ejecissent, « quaerens requiem et 118.0261A| non inveniens, dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. » Quod est dicere, Revertar ad Judaeos, quos reliqui.
« Et cum venerit, invenit scopis mundatam, et ornatam. » Matthaeus namque dicit: « Invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam (Matth. XII). » Vacabat enim domus Judaeorum, quia Christum hospitem in se non habebat, sicut Dominus ait: « Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). » « Scopis mundatam, » circumcisione et caeremoniis carnalibus. « Ornatam, » scribarum et Pharisaeorum superstitionibus.
« Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi. » Domum quam vacantem invenit, non solum ipse qui reliquerat 118.0261B| invadit, sed etiam alios septem nequiores secum assumit, id est septem vitia principalia, quae sunt superbia, gula, fornicatio, avaritia, ira, tristitia, vana gloria. Sicut enim septenarius numerus cum in bono ponitur, omnes virtutes, quae per gratiam Spiritus sancti fidelibus dantur, significat, sic cum pro malo, omnia vitia quae virtutibus sunt contraria. « Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. » Multo enim nunc pejores sunt Judaei, quam antequam legem accepissent, relicti a Deo, et sine lege et sacerdotio facti, et dispersi de gente in gentem, et de regno in regnum ad populum alterum. Sed valde cavendum est, ne forte vitia Judaeorum ad nos transeant. Ait enim: « Cum immundus spiritus exierit ab homine. » Omnis enim catholica Ecclesia 118.0261C| credit, quod per undam baptismatis et gratiam Spiritus sancti, omnibus peccatis dimissis, daemonis potestas excluditur. Tunc ambulat per loca arida, et inaquosa, id est, corda aliorum Christianorum tentando, qui aridi sunt per abstinentiam: et inaquosi, a fluxu libidinis alieni. In talibus quoque quaerens requiem, et non invenit: quia castas et puras mentes effugiens, tenebrosas et libidinosas quaerit. De quo ad beatum Job Dominus ait: « Sub umbra dormit, in secreto calami in locis humentibus (Job. XL). » Sed cum zelo divini amoris fuerit expulsus, dicit: « Revertar in domum meam unde exivi. » Tunc variis modis mentem hominis tentare incipit, quem per baptismum reliquerat. Sed quia sunt multi tepidi Christiani, recte de eadem domo subditur: « Et 118.0261D| cum venerit, invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam. » Vacantem, id est a bono opere torpentem. « Scopis mundatam, » id est per baptismum a praeteritis peccatis ablutam. Ornatam, sub Christianitatis habitu simulatis virtutibus. « Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi. » Solet contingere, ut quem ante baptismum per solum originale peccatum tenebat, postea per multa vitia possideat. « Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. » Quia sicut de talibus Petrus apostolus ait: « Melius eis fuerat non agnoscere viam veritatis, quam post agnitionem retro converti (II Petr. II). » De talibus autem Dominus in Evangelio dicit: « Nemo mittens 118.0262A| manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX). » Non enim poena par debetur ei, qui multum; et illi, qui parum peccat, Domino in Evangelio dicente: « Servus sciens voluntatem Domini sui, et non faciens, digne plagis vapulabit multis (Luc. XII). »
« Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit. » Magnae devotionis haec mulier ostenditur, quae fidem Dominicae incarnationis, quam corde concepit, inter turbas malignantium, reprehendentium, et calumniantium, ore credulo confessa est, dicens: « Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. » In quibus verbis non solum praesentes calumniatores, qui dicebant eum in Beelzebub ejicere daemonia, 118.0262B| confundit, sed etiam futurum eorum errorem destruit, qui dicturi erant Dominum non veram carnem ex Maria virgine assumpsisse. Si enim ventre portatus, uberibusque est lactatus, patet profecto quod consubstantialem carnem matris suscepit, maxime cum secundum physicos in ventre praegnantis, liquor sanguinis et lactis ex uno fonte manat: sanguinis, unde formatur homo: lactis, unde pascitur. Si ergo Dominus Jesus Christus sicut caeteri homines lac suxit, et nutritus est, nimirum veram carnem, non simulatam, assumpsit, sicut Paulus apostolus ait: « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I). » De quo Matthaeus in initio sui Evangelii ait: « Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. » Spiritualiter autem mulier 118.0262C| ista sanctam significat Ecclesiam, quae inter turbas Judaeorum, paganorum et haereticorum credula voce Dominum Christum confitetur. Cujus revera voce venter Mariae virginis beatus praedicatur (Luc. I), quae totius mundi Redemptorem meruit portare, sicut ipsa de se ait: « Ex hoc beatam me dicent omnes generationes. » Et Elizabeth: « Beata es quae credidisti. » Confirmat autem verba mulieris, cum subjungit:
« Quinimo, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. » Ac si dixisset: Juxta tuam sententiam principaliter beatus ille venter est qui me portavit: sed et omnes beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Cui autem beatitudo Mariae delectat, studeat libenter audire verbum Dei et custodire, 118.0262D| beatus erit. Quisquis ergo verbum Dei libenter audit, Christum concipit: si autem in opere perpetraverit, Christum parit. Unde Dominus cuidam dicenti sibi (Matth. XII): « Ecce mater tua, et fratres tui foris stant, quaerentes te, » respondit: « Si quis fecerit voluntatem Patris mei, ipse meus frater, soror, et mater est. » Omnis quippe qui verbum Dei audiens impleverit, quotidie Christum concipit et parit. Et quem venter Mariae portavit corporaliter, ipse portat spiritualiter. Bene autem postquam dixit: « Beati qui audiunt verbum Dei, » subjunxit: « et custodiunt illud, » quia ad beatitudinem aeternam promerendam non proficit verbum Dei audire, nisi quisque illud studeat custodire, Domino dicente discipulis: 118.0263A| « Scitis haec, beati eritis, si feceritis ea (Joan. XIII). » Unde Joannes in Apocalypsi cum dixisset: « Beatus qui audit verba prophetiae libri hujus, » adjunxit, « et servat quae in ea scripta sunt (Apoc. I). » Non enim, ut ait Apostolus, auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. I). Audire et non facere, magis pertinet ad contumaciam quam ad beatitudinem. Unde Jacobus dicit: « Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi (Jac. IV). » Et Jacobus: « Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se, et abiit: et statim oblitus est qualis fuerit. Qui autem 118.0263B| perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit (Jac. I). »
HOMILIA XLIII. FERIA SECUNDA POST Oculi. (LUC. IV.) « In illo tempore, dixerunt Pharisaei ad Jesum: Quanta audivimus facta, » et reliqua. Quorum insana perfidia, sanam (licet nesciens) fidem confitetur quae Christum Dominum fabrum cognominat, et medicum vocat. Faber enim est verus, quia « omnia per ipsum facta sunt (Joan. I): » medicus, quia omnia per ipsum restaurata sunt in coelis et in terra, et sicut de se ipso testatur: « Non habent opus sani 118.0263C| medico, sed male habentes (Marc. II). » Et quia diximus quo instrumento fabricandi, dicamus et quo utatur genere medicandi. « Praeteriens vidit caecum natum a nativitate, exspuit in terram, et fecit lutum de sputo, linivitque super oculos ejus, et dixit ei: Vade, et lava in natatoria Siloe, quod interpretatur missus. Abiit ergo et lavit, et venit videns (Joan. IX). » Agnosce igitur magnae modum medicinae, et gaude, quia per hanc illuminare meruisti. Lutum de terra, caro Christi est. Sputum de capite, Divinitas ejus est, quia caput Christi Deus. Sputum luto immistum nos illuminat in natatoria Siloe baptizatos, quia « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus (Joan. I), » quam prius tenebris arcentibus comprehendere non poteramus. 118.0263D| Per fabrum ergo Christum creatus es, ut esses. Per medicum Christum recreatus es, ut post vulnera sanus esses, qui ab irridentibus civibus quidem seipsum curare, hoc est, in sua patria virtutes facere monetur. Sed non otiose ab evangelista alio excusatur, quia non poterat ibi virtutem facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: et mirabatur propter incredulitatem illorum, ne fortasse quis viliorem nobis fieri debere patriae putaret affectum. Amabat itaque cives, sed ipsi se charitate patriaque libere privabant.
« Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. » Proplietam dici in Scripturis Dominum Christum, et Moyses 118.0264A| testis est, qui ait: « Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam me, ipsum audite (Deut. XVIII). » Non solum autem ipse qui caput et Dominus est prophetarum, sed et Elias, Jeremias, caeterique prophetae minores in patria quam in exteris regionibus habiti sunt: quia propemodum naturale est, cives semper civibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilem recordantur infantiam, quasi non et ipsi per eosdem aetatis gradus ad maturam aetatem venerint.
« In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est coelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in terra, et ad nullam illarum missus 118.0264B| est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. » Non, inquit, hoc quod divina fastidiosis civibus beneficia subtraho, prophetarum gestis adversatur, quia sicut fame quondam omnem terram premente, nemo est in Judaea repertus Eliae dignus hospitio, sed exterae gentis vidua est quaesita, quae ob fidei gratiam a tanto propheta visitari deberet. Et sicut multis ibidem exsistentibus leprosis, Naaman tantum Syrus, quia devote quaesierat, ab Elisaeo propheta curari promeruit: sic et vos non alia quam invidiae perfidiaeque causa superno munere privabit. Quorum si facta prophetarum etiam allegorice discusseris, invenies profecto Dominum in patria sua, a qua receptus non est perfidia, superbiam notasse Judaeorum. Nomine vero Capharnaum, quae ager consolationis 118.0264C| interpretatur, gentium praedicasse salutem, ubi majora quotidie signa per apostolos apostolorumque successores, non tam in corporum quam in animarum sanatione pariantur. Igitur vidua ad quam missus est Elias, gentium designat Ecclesiam, quae a suo diutius est conditore deserta, populum recte fidei nescivit, quasi pauperum filium egena stipe nutriebat, id est verbo fructus experte docebat, donec adveniens sermo propheticus, qui exsiccato vellere Israelis, utpote clausa coeli janua, fame periclitabatur in Judaea, pasceretur ibi simul et pasceret, et receptus videlicet a credentibus, et reficiens ipse credentes. Unde bene haec vidua in Sarepta Sidoniae dicitur esse morata. Sidonia quippe, venatio inutilis; Sarepta vero incendium, vel angustia 118.0264D| panis interpretatur, quia « ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V). » Ubi rebus supervacuis acquirendis, quasi aucupandi cura impendebatur, ubi dire satis incendium famis, panisque spiritualis antea fiebat angustia, ibi farina oleumque ore prophetico benedicitur, id est fructus et hilaritas charitatis, sive gratia corporis Dominici, et chrismatis unctio indefectivo verbi coelestis munere fecundatur: cujus hactenus in vasis oleum gaudii spiritualis, et benedictionis farina non defecit, caeterisque non credunt gentibus, inopia panis divini miseris, et venatui deditis inutili. Nam et ipsa pulcherrime mysticum sibi, priusquam moreretur, panem factura, duo se ligna colligere velle testatur: 118.0265A| non solum ligni nomine, sed etiam numero lignorum, signum crucis exprimens, quo nobis est panis vitae praeparatus aeternae.
« Et multi leprosi erant in Israel sub Elisaeo propheta, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. » Quia nota est historia, de mysterio necesse est paucis intimemus. Et Naaman ergo iste Syrus, qui interpretatur decor, populum demonstrat nationum quondam perfidiae scelerumque lepra maculosum, sed per sacramentum baptismatis ab omni mentis et corporis foeditate purgatum. Qui captae consilio puellae, hoc est inspirationis supernae gratia, quam, Judaeis conservare non valentibus, gentes rapuere salutem, commonitus septies lavari jubetur: quia nimirum solum baptismi genus, quod ex 118.0265B| Spiritu sancto regenerat, salvat. Unde jure caro ejus post lavacrum, velut caro pueri parvi apparuisse memoratur, sive quia cunctos in Christo baptizatos in unam parit gratia mater infantiam. Seu ille magis sit intelligendus puer, de quo dictum est: « Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis (Isa. IX), » cujus corpori per baptismum tota credentium soboles adunatur. Et ut cuncta hic baptismi scires sacramenta praemonstrata, in quo abrenuntiare Satanae, fidem confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturus. Partem quoque terrae sanctae secum tollere gaudet, quia baptizatos oportet Dominici quoque corporis participatione confirmari. Merito igitur Naaman, cujus dum aqua corpus abluitur, 118.0265C| fide pectus purgatur, id est populus gentium Judaeis lepra contumaciae squalentibus antefertur. Merito vidua Sareptana, id est Ecclesia ligno crucis refici desiderans, Judaeis fame verbi pereuntibus, pane sacro corporis et vivifici Spiritus unctione recreatur: probaturque Dominus, non ob suam impotentiam civibus, sed ob eorum invidentiam, virtutum dogma negasse. Atque hoc exemplo totam postremo gentem, non quia non amaretur, sed quia ipsa se amari vellet, non amare, ab eo derelictam doctoribus, scilicet inde ob salvationem gentium toto orbe dispersis. Sed quod Dominus verbo de Judaeis, hoc ipsi de se Judaei facto testantur. Nam sequitur:
« Et repleti sunt omnes in Synagoga ira haec audientes. 118.0265D| Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem. » Sacrilegia quippe Judaeorum, quae ante praenuntiaverat per prophetam dicens Dominus: « Retribuebant mihi mala pro bonis » (Psal. XXXIV), in Evangelio docet esse completa. Nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi injurias irrogabant. Nec mirum si perdiderunt salutem, qui ejecerunt de suis finibus Salvatorem. Moraliter enim Dominus, et qui docuerit exemplo sui apostolos suos omnibus omnia fieri, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec ejicientibus reluctatur, nec rogantibus deest. Sic Gerasenos alibi, cum virtutes ejus sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit. Simul intellige, non ex necessitate fuisse, 118.0266A| sed voluntariam corporis passionem, nec captum a Judaeis, sed a se oblatum. Etenim, quando vult capitur, quando vult labitur, quando vult suspenditur, quando vult non tenetur. « Et duxerunt, inquit, illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat. » O pejor magistro discipulorum haereditas! Diabolus verbo Deum tentat, Judaei facto. Ille dicit: Mitte te: isti adoriuntur, ut mittant. Et quidem Dominus supercilium montis praecipitandus ascenderat, sed per medium illorum, mutata subito vel obstupefacta furentium mente, descendit, quod adhuc sanare quam perdere malebat: ut cum cassata videntes suae coepta nequitiae, a poscenda deinceps 118.0266B| ejus morte desisterent. Necdum enim venerat hora passionis, quae non quolibet Sabbato, sed in parasceve Paschae futura exstiterat. Necdum locum passionis, qui non in Nazareth, sed in Hierosolymis hostiarum sanguine figurabatur, aderat; sed nec hoc genus mortis, qui crucifigendus a saeculo praeconcionabatur, elegerat. Non igitur a Nazaraeis praecipitari, non ab Hierosolymitis lapidari, non inter pueros Bethlehemitas ab Herode perimi, non alia vel alia voluit consummari morte. Quod enim tali morte regiae potestatis indicium, quo fidelium frons amaretur, emineret? Sed solum crucis exspectatum est vexillum, cujus figura et celerrimo dexterae motu, contra maligni hostis tentamenta depingi, et ipsa nihilominus figura monarchiae singularis posset typus 118.0266C| haberi, ut quomodo triumphum crucis exponens Apostolus ait: « In nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philip. II). » Hoc est enim quod ejusdem crucis cacumina ad coelos tendunt, ima petunt, inferius cornua terrae teguntur.
HOMILIA XLIV. FERIA TERTIA POST Oculi, (MATTH. XVIII.) « In illo tempore, respiciens Jesus discipulos suos, dixit Simoni Petro: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum, » et reliqua. Pertinet haec sententia ad id quod superius dixit: « Vae mundo a scandalis (Matth. 118.0266D| XVIII). » Et: « Qui scandalizaverit unum ex his pusillis, expedit ei ut suspendatur in collo ejus mola asinaria, et demergatur in profundum maris. » Quia ergo superius Dominus admonuerat scandala fore vitanda, docet nunc qualiter eadem scandala vitari possint: scilicet per pacem, et per concordiam, et per remissionem peccatorum. Si frater noster in nos peccaverit, possumus ei dimittere, imo necesse habemus ut ei dimittamus. Si autem peccaverit in Deum, non est nostrae potestatis, sed in Dei arbitrio consistit. Quia scriptum est: « Si peccaverit vir in virum, placari ei potest; si Deus autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? » (I Reg. II.) Frater enim vester est, qui nobiscum Patrem habet in coelis, et 118.0267A| nobiscum potest dicere: « Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI). » Vade et corripe eum inter te et « ipsum solum. » Quare solum? Ne videlicet, si illum in publicum redargueris, confusionem postponat et ab emendatione discedat. « Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. » Non solum tibi mercedem acquires, sed etiam sicut Jacobus apostolus dicit: « Qui converti fecerit virum ab iniquitate sua, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. V), » et suorum videlicet, et illius quem converti fecerit ab iniquitate sua. Omnis enim quicunque propria admonitione fratrem suum corripit, lucratus est eum.
« Si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium 118.0267B| stet omne verbum. » Unum vel duos praecepit esse adhibendos, vel causa testimonii, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum, vel etiam, quia ab uno correptus non erubuit, saltem a duobus correptus erubescat.
« Si autem illos non audierit, dic Ecclesiae, » id est congregationi fidelium, ut qui ab uno vel duobus correptus se non emendavit, saltem a generali conventu fidelium in ruborem vertatur. « Si autem Ecclesiam non audierit, sicut ethnicus sit tibi et publicanus. » Ethnos Graece, dicitur Latine gens: inde ethnicos, id est gentilis. Et gentilis dicitur, qui in eodem ritu permanet usque ad mortem, quo nascitur. Et publicani generaliter dicuntur, qui per fas et nefas divitias sibi accumulant. Cum autem dicit: 118.0267C| « Sit tibi sicut ethnicus et publicanus, » manifeste ostendit quod pejores sunt qui sub nomine fidelium opera infidelium latenter exercent quam qui manifeste infideles sunt.
« Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram erunt ligata et in coelo. » Dixerat Dominus superius: « Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. » Et poterat dicere aliquis, qui ita corripitur, et non emendatur: Si me despicis, et ego te despiciam; si me condemnas, et meo etiam ore condemnaberis, confirmat judicium Ecclesiae sua sententia, dicendo: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo. »
« Iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierent, 118.0267D| fiet illis a Patre meo, qui in coelis est. » Omnis sermo Domini ad concordiam nos provocat, « si duo (inquit) ex vobis consenserint super terram de omni re. »
« Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. » Quod multis exemplis approbare possumus. Loquentibus enim apostolis de resurrectione sua, adfuit. Duobus vero discipulis ambulantibus in Emmaus, tertius illis se junxit, et notitiam suam eis in fractione panis revelavit (Luc. XXIV). Nobis etiam quotidie adest in nomine Jesu congregatis. Nomen etenim illius est Jesus. Jesus vero interpretatur salvator. Tunc etenim in nomine Jesu congregamur, quoties aut de nostra 118.0268A| salute, aut de fratrum salute tractaturi in unum convenimus. Allegorice, « ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum, » hoc est, si corpus et anima, et spiritus in unum consenserint, ut neque caro repugnet adversus spiritum, neque spiritus repugnet carni, quidquid a Patre petierimus, impetrabimus. Bona etenim petitio est, in qua spiritus non dissentit a carne, nec caro resistit spiritui.
« Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? » Motus Petrus ex verbis Domini, quibus superius dixerat: « Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum, » percontatur quoties debeat fratri in se peccanti dimittere, 118.0268B| et cum interrogatione dixit « usque septies? » nunquid usque septies debeo ei dimittere qui in me peccavit?
« Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. » Hoc est quadringentis nonaginta vicibus, secundum beatum Hieronymum, ut videlicet tot vicibus in die dimittamus fratri in nos peccanti, quot in nos peccare non potest. Sed melius est, ut simpliciter accipiamus quod dicit: « septuagies septies, » id est septuaginta septem vicibus, quam quadringentis nonaginta. Omnis enim numerus quando per numerum transit adverbialiter, tunc crescit summa illius: verbi gratia, septies septuagies septuaginta, transit nomen per adverbium, et fiunt quadringenti nonaginta. Et quando numeri adverbialiter 118.0268C| proferuntur, summa numeri non crescit, sed intra suos terminos numerus continetur, sicut est in hoc loco, quo dicit: « septuagies septies. » Praecipit ergo Dominus septuagies septies fratri in nos peccanti dimittere, ut tot vicibus et ei dimittamus, quot vicibus in nos peccare non sufficit.
HOMILIA XLV. FERIA QUARTA POST Oculi. (MATTH. XV.) « In illo tempore, accesserunt ad Jesum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei, dicentes, » et reliqua. Mira dementia scribarum et Pharisaeorum arguentium Dominum, cur traditiones hominum non sequatur, cum ipse sit Dei Filius, dicentes:
« Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones 118.0268D| seniorum? Non enim lavant manus suas cum panem manducant. » Hoc processerat ex traditione scribarum et Pharisaeorum. Nam erat consuetudo apud illos, ut si contigisset eis, ut vel cum gentili loquerentur, aut aliquid morticinum tangerent aut immundum aliquid viderent, aut totum corpus, aut etiam partem corporis abluerent.
« Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? » Falsam calumniam veraci responsione Dominus confutat, dicendo: « Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? » Ac si diceret: Cur apostolos meos arguitis. quod praecepta hominum transgrediuntur, ut possint 118.0269A| praecepta Dei adimplere, cum vos propter traditiones hominum transgredimini praecepta omnipotentis Dei?
« Nam Deus dixit: Honora patrem tuum et matrem tuam, et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur (Exod. XX). » Honor etenim in Scripturis dupliciter accipitur, et pro reverentia videlicet honoris, et pro datione muneris. Unde et Paulus apostolus dixit: « Presbyteri duplici honore habeantur (I Tim. V). » Et: « Honora viduas, quae vere viduae sunt. » In quo loco non tantum honor pro salutatione et reverentia accipitur, quantum etiam pro datione. « Honora patrem tuum et matrem tuam, » et in reverentia videlicet obsequii, et in dandis muneribus. E contrario quod dixit: « qui maledixerit patri vel 118.0269B| matri, » maledictio non tantum pro verbo aspero, sed etiam pro subtractione beneficii ponitur. Praevidens omnipotens Deus imbecillitates et aetates senectutis parentum, praecepit filiis eorum ut postquam ad senectutem parentes illorum pervenirent, ut honorem eis impenderent, non solum in obsequio, sed etiam in datione muneris. Videntes hoc scribae et Pharisaei, quod ea quae dabantur parentibus a lucris eorum deperirent, composuerunt hanc stropham, ut dicerent falso intelligi hoc praeceptum a Judaeis, quod dicitur: « Honora patrem tuum et matrem, » sed potius patrem vel matrem, templum et Synagogam debere intelligi, ut non praecepisset omnipotens Deus honorare parentes carnales, sed potius quidquid haberent templo et Synagogae distribuerent. Quod audientes 118.0269C| simplices, errore seducti, quidquid habere poterant, in templo offerebant. Cum vero contigisset ut pater vel mater quaererent ab eis aliquod supplementum, dicebant:
« Munus quodcunque est ex me, tibi proderit, » id est nunquid illud munus quod semel Deo obtuli, si in tuos usus expendero, tibi proderit? Hoc audientes illi, malebant prae inopia vitam amittere, quam de consecratis aliquid tangere. Potest et aliter intelligi hoc quod dicitur: « munus quodcunque est ex me, tibi proderit. » Ac si diceret: Munus quod Deo offero ex substantia mea, sicut proderit mihi, ita et tibi. Et haec dicendo, non honoravit patrem vel matrem.
« Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, 118.0269D| dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Non bonum dixit de malitia vestra, sed bene convenit vobis hoc quod ille dixit: « Populus hic labiis me honorat. » Populus Judaeorum labiis Deum Patrem honorabat, quia in illum se credere jactabat, cor autem eorum longe erat ab eo, quia in sermone cupiebant eum capere, et tradere potestati Romanae.
« Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. » Frustra, inquit, me colunt, doctrinas suas praeponentes praeceptis Dei.
« Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite et intelligite. » Non vult Deus auditores suos tantum audire, sed post auditum etiam intelligere.
118.0270A| « Non quod in os intrat, coinquinat hominem. » Si ergo quod intrat in os non coinquinat hominem, merito quaeritur cur Paulus apostolus prohibet nos non vesci de idolothytis, vel cur dicat: « Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum (I Cor. VII). » Ad hoc dicendum est, quod illa quidem creatura per se munda et bona est: cum autem idolis fuerit consecrata, propter invocationem daemonum et idolorum, sordida et immunda efficitur, et ideo praecipitur nobis non de talibus comedere. Omnis enim religio et sanctitas Judaeorum, maxime in differentia ciborum mundorum et immundorum consistebat: sed omnipotens Deus quod in Veteri Testamento discrete posuit, hoc in Novo Testamento indiscrete uti jussit. Praecipiebat enim omnipotens 118.0270B| Deus manus abluere, non aqua corporali, sed munditia bonorum operum, ut digni simus, in quorum manibus sermo Dei fieret. Sic saepe in Veteri Testamento legimus: Factum est verbum Domini in manu Jeremiae et Isaiae, et caeterorum. In manu etenim eorum factus est sermo Domini, quia talia erant opera eorum, ut digni essent ad quos sermo Dei fieret.
« Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt. » Ex hoc loco datur intelligi, quod scandalum in quibusdam locis cavendum est hominibus, in quibusdam vero pro nihilo contemptui habendum. Hoc etiam Dominus suo exemplo docet. Legimus enim alibi (Matth. XVII) quod accedentes illi, qui 118.0270C| tributa requirebant a populo, ad Petrum dixerunt: « Magister vester non solvit didragma. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur? Reges gentium, a quibus accipiunt tributa? A filiis suis, an ab alienis? Et ille dixit: Ab alienis. Et dixit ei: Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui prius ascenderit. tolle: et, aperto ore ejus, invenies staterem; illum sumens, da pro me et te. » Illic vitavit scandalum, hic autem ubi sine causa scribae et Pharisaei scandalizabantur contra Dominum, pro nihilo duxit scandalum eorum. Ex qua re datur intelligi, quia ibi debet scandalum caveri, ubi potest in fide offensio incurri: ubi vero veritas periculum fidei sustinet, 118.0270D| melius est ut scandalum incurratur, quam ut veritas relinquatur; σκάνδαλον enim Graece, Latine offensio dicitur vel ruina pedis, sive impactio pedum, vel ut expressius scrupulus, Latine permotio mentis dicitur.
« Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. » Si omnis plantatio quam non plantavit Pater coelestis, eradicabitur, ergo nunquid illa plantatio quam plantavit Paulus apostolus, eradicabitur, qui dicebat (I Cor. III): « Ego plantavi, Apollo rigavit? » Sed hanc quaestionem solvit id quod subsequitur: « Deus autem incrementum dedit. » Si autem omnis plantatio quam non plantavit Pater eradicabitur, ergo quam ipse 118.0271A| plantavit, non eradicabitur? Ad hoc dicendum est, quia omnis plantatio quam plantavit Pater coelestis, a nemim potest eradicari, nisi ipse assensum eradicandi praebuerit. Hinc est quod Jeremias dicit: « Ego plantavi te vineam electam, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Jer. II)? »
« Sinite illos, » id est, permittite illos in damnatione esse. Caeci sunt, et duces caecorum, » subaudiatur populorum.
« Caecus autem si caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt. » Sciens Dominus animos illorum incorrigibiles esse, ideo dixit: « Caecus autem si caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt. » Caeci erant scribae et Pharisaei, et non solum erant caeci, sed etiam duces caecorum. Quia non solum 118.0271B| seipsos mittebant in perditionem, sed etiam et alios post se trahebant. Manifestum est quia, si caecus doctor, et ipsi qui audierint in foveam aeternae damnationis corruent.
« Respondens autem Petrus, dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? » Quod a Domino plane et aperte fuerat dictum, Petrus parabolice dictum esse putavit. Unde reprehenditur a Domino dicente: « Adhuc et vos sine intellectu estis? » Ex qua re datur intelligi vitiosum esse illum auditorem qui aut obscure dicta vult manifeste intelligere, aut manifeste dicta vult ad obscuritatem convertere.
« Non intelligitis quia omne quod in os intrat, 118.0271C| in ventrem vadit, et in secessum emittitur? » Culpant in hoc loco quidam, dicentes Dominum physicae disciplinae ignarum fuisse, cum id quod intrat in os non statim in secessum emittatur, sed liquor illius cibi per venas prius diffunditur, deinde per quosdam meatus, qui Graece pori dicuntur, in secessum emittitur. Sed dum illum reprehendunt, suam imperitiam ostendunt. Licet primum enim ille subtilissimus liquor per venas diffundatur, mox ut totum corpus peragraverit, in secessum vadit.
« Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. » Ipse exponit quae sunt ea quae coinquinant hominem, dicendo:
« De corde enim exeunt cogitationes malae. » Ex 118.0271D| hoc loco datur intelligi quia principale animae, non est secundum Platonem in cerebro, sed potius in corde: « Quia ex corde procedunt cogitationes malae. » In hoc loco datur etiam intelligi quod diabolus non est auctor malitiarum, sed potius incentor. Incentor etenim potest esse, sed non auctor. Non enim potest interiora cordis nostri rimari, sed ex gestibus corporis intelligere quid cogitemus. Verbi gratia: si viderit nos frequenter pulchram mulierem respicere, ex motu oculorum intelligit cor nostrum amoris jaculo esse vulneratum. Ex qua ratione probatur quod ipse non est auctor, sed incentor et cumulator malarum cogitationum.
HOMILIA XLVI. FERIA QUINTA POST Oculi. 118.0272A| (JOAN. VI.) « In illo tempore, dixit Jesus turbis: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, » et reliqua. Carnalis cibus perit, spiritualis vero permanet, quem Filius hominis vobis dabit. Hunc ergo Deus Pater significavit justum Filium hominis. Nolite sic accipere, quasi alios filios, Filium hominis, de quibus dictum est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Iste Filius hominis sequestratus quadam gratia a Filiis hominum, exceptus a numero hominum, Filius hominis est. Iste Filius hominis, et Filius Dei est: iste homo, etiam et Deus est. Unde et ipsa Veritas, 118.0272B| quae tunc loquebatur ad Judaeos, et nunc omnibus loquitur per evangelicae praedicationis verba, quid sit ostendit, non qualem plurimi tunc aestimaverunt, vel etiam nunc aestimant; subjunxit vero:
« Hunc enim Deus Pater signavit. » Signare quid est, nisi proprium aliquid ponere? Hoc est significare, ponere aliquid quo non confundatur cum caeteris: signare est, signum ei ponere. Cuicunque rei ponis signum, ideo ponis signum ne confusa cum aliis a te non possit agnosci. Pater ergo eum signavit. Quid est signavit? Proprium quidem illi dedit, ne cum caeteris compararetur hominibus, ideo dictum est: « Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV). » Itaque nolite (inquit) contemnere, quia Filius hominis sum, 118.0272C| et quaerite a me non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Sic enim Filius hominis sum, ut non sim unus ex vobis. Sic sum Filius hominis, ut Deus Pater me signaret. Quid est signaret? Proprium aliquid mihi daret, quo non confunderer cum genere humano, sed per me liberaretur genus humanum.
« Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? » Dixerat enim illis, Operamini escam non quae perit, sed quae permanet in vitam aeternam. Quid faciemus, inquiunt, quid observando, hoc praeceptum implere poterimus?
« Respondit Jesus et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in cum quem misit ille. » Hoc est ergo manducare cibum non qui perit, sed qui permanet 118.0272D| in vitam aeternam. Discernitur quidem ab operibus fides, sicut Apostolus dicit, justificari hominem per fidem sine operibus legis. Et sunt opera quae videntur bona sine fide Christi, et non sunt bona. « Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X). » Ideo noluit discernere ab opere fidem, sed ipsam fidem dixit esse opus; ipsa enim est fides, quae per dilectionem operatur. Nec dixit, Hoc est opus vestrum, sed dixit, « Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I). » Quia ergo invitabat eos ad fidem, illi ergo adhuc quaerebant signa quibus crederent.
« Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum, 118.0273A| « ut videamus et credamus tibi? quid operaris? » Parumne erat, quod de quinque panibus pasti sunt? sciebant hoc quidem, sed huic cibo manna de coelo praeferebant. Dominus autem Jesus talem se dicebat, ut Moysi praeponeretur. Non enim ausus est Moyses de se dicere quod daret cibum non qui perit, sed qui habet vitam aeternam. Attendebant enim plus promittentem, et quasi nondum videbant majora facientem. Attendebant utique qualia fecisset Moyses, adhuc aliqua majora volebant fieri ab eo, qui tam magna pollicebatur. Quid (inquiunt) facis, ut credamus tibi, et ut noverimus quid operaris? Quia miracula antiqua huic miraculo comparabant, et ideo quasi minora ista judicabant quae faciebat Jesus.
« Patres nostri, inquiunt, manna manducaverunt 118.0273B| in deserto, sicut scriptum est: Dedit illis manna manducare, » et non talia operaris qualia Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed manna de coelo.
« Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de coelo verum. Verus enim panis est qui descendit de coelo, et dat vitam mundo. » Verus ergo ille panis est, qui dat vitam mundo, et ipse cibus est de quo paulo ante locutus sum: « Operamini cibum qui non perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI). » Ergo et illud manna hoc significabat, et illa omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis, quod significabatur contemnitis.
118.0273C| « Dixerunt ergo ad eum: Domine, da nobis semper panem hunc. » Quomodo mulier illa Samaritana, cui dictum est (Joan. IV): « Qui biberit de hac aqua, non sitiet unquam, » continuo illa secundum corpus accipiens, sed tamen carere indigentia volens: « Da, inquit, mihi, Domine, de aqua, » sic et isti: Domine, da nobis panem hunc, qui nos reficiat, nec deficiat.
« Dixit ergo eis Jesus: Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet unquam. » Qui venit ad me, hoc est, quod ait, et qui credit in me. Et quod dixit, non esuriet, hoc intelligendum est, non sitiet unquam. Utraque enim illa significat aeterna satietas, ubi nulla est egestas. Panem de coelo desideratis, ante vos habetis, 118.0273D| et non manducatis. Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non credidistis.
HOMILIA XLVII. FERIA SEXTA POST Oculi. (JOAN. IV.) « In illo tempore, venit Jesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo, » et reliqua. Cum autem dixit evangelista in quo praedio erat fons Jacob, addidit:
« Jesus autem, fatigatus ex itinere, sedebat sic supra » puteum, quod sanctus Jacob Joseph filio suo dereliquerat. Quod praedium non tam Joseph quam Christo arbitror derelictum: cujus figuram 118.0274A| sanctus Joseph patriarcha portavit, quem vere sol adorat et luna, et omnes stellae benedicunt. Ad hoc praedium ideo venit Dominus, ut Samaritani, qui haereditatem sibi patriarchae Israel vindicare cupiebant, agnoscerent possessorem suum, et converterentur ad Christum qui legitimus patriarchae haeres est factus. Dicit enim Evangelista: « Jesus autem fatigatus ex itinere, sedebat sic super » puteum. Evangelica sacramenta in Domini nostri Jesu Christi dictis factisque signata non omnibus patent, et ea nonnulli minus diligenter, minusque sobrie interpretando, afferunt plerumque pro salute perniciem, et pro cognitione veritatis errorem. Interque illud est sacramentum, quod scriptum est Dominum hora diei sexta venisse ad puteum Jacob, fessumque ab itinere resedisse, a 118.0274B| muliere Samaritana potum petisse, et caetera quae in eodem loco discutienda et pertractanda dicuntur. De qua re id primum tenendum est, quod in omnibus Scripturis summa vigilantia custodiri oportet, ut secundum fidem fit sacramenti divini expositio. Hora igitur diei sexta, venit ad puteum Dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem: admoneo ergo intelligere mundi hujus infirmas partes, id est terrenas, quo venit Dominus Jesus hora sexta, id est sexta aetate generis humani, tanquam senectute veteris hominis, quo jubemur exui ut induamur novo, qui secundum Deum creatus est. Veteris itaque hominis vita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate senectute concluditur. Qua senectute, ut dixi, humani generis 118.0274C| Dominus noster creator et reparator advenit, ut moriente scilicet veteri homine, novum in se constitueret, quem exutum luto terreno, in coelestia regna transferret. Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi hujus terrenum laborem et terrorem tenebrosa profunditate significat. Et quoniam exterior est homo vetus, et novus interior, dictum est ab Apostolo: « Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV). » Rectissime omnino, quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus disciplina Christiana renuntiat. Hora sexta venit Dominus ad puteum, id est medio die unde jam incipit sol iste visibilis declinare in occasum. Quoniam nobis vocatis a Christo visibilium delectatio minuitur, ut invisibilium amore 118.0274D| homo interior recreatus ad interiorem lucem quae nunquam excidit revertatur, secundum apostolicam disciplinam, non quaerens quae videntur, sed quae non videntur. « Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur aeterna sunt (I Cor. XIII). » Quod autem fatigatus venit ad puteum, infirmitatem carnis significat: quod sedit, humilitatem. Quia imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus tam humiliter apparere dignatus est. De hac infirmitate carnis propheta dicit: « Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem (Isa. LIII). » De humilitate vero Apostolus loquitur, dicens: « Humiliavit semetipsum factus subditus usque ad mortem (Philip. II). » Quanquam illud quod sedit quoniam 118.0275A| solent sedere doctores, possit alio intellectu, non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam. Sed quaeri potest quare a Samaritana, ab ea quae hydriae implendae gratia venerat, bibere postulaverit, cum ipse postea spiritualis fontis affluentiam se petentibus dare posse praedicaverit. Sed scilicet sitiebat Deus mulieris illius fidem, quae quoniam Samaritana erat, et solebat Samaria idololatriae imaginem sustinere. Ipsi enim separati a populo Judaeorum simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis animarum suarum decus addixerant. Venerat autem Dominus noster Jesus Christus, ut gentium multitudinem, quae simulacris servierat, ad munimentum fidei Christianae et incorruptae religionis adduceret. Non enim est, inquit, 118.0275B| sanis opus medicus, sed male habentibus (Matth. IX). Ergo eorum fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit. Dixerat ergo ad eam Jesus:
« Mulier, da mihi bibere. » Et ut noveris quid sitiebat Dominus noster, post paululum veniunt discipuli ejus, qui perrexerant in civitatem, ut cibos emerent. « Dicunt ei: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego habeo escam manducare quam vos nescitis. Dicunt discipuli ejus ad alterutrum: Nunquid aliquis attulit ei manducare? Dicit eis Jesus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. » Nunquid hic intelligitur alia voluntas Patris qui eum misit, ut opus ejus perficere vellet, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis ergo cibus 118.0275C| ejus, talis et potus. Quapropter hoc in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris, ut perficeret opus ejus. Sed illa carnaliter intelligens, respondit:
« Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere possis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. Cui Dominus noster dixit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu magis petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. » Et hinc ei ostenderat non se talem aquam petisse qualem ipsa intellexerat. Sed quia ipse sitiebat fidem ejus, eidem sitienti Spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait: « Si scires donum Dei. » Et sicut 118.0275D| idem Joannes testatur alio loco (Joan. VII), dicens quod stabat Jesus et clamabat: « Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, » sicut dicit Scriptura, « flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. » Consequenter omnino qui credit in me, inquit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae: quia primo credimus, ut haec dona mereamur. Haec ergo flumina aquae vivae, quae illi mulieri volebat dare, merces est fidei, quam prius in illa sitiebat. Cujus aquae vivae interpretationem ita subjicit: Hoc autem dicebat, inquit de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum credituri erant. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Hoc itaque donum Spiritus sanctus est, 118.0276A| quod post suam glorificationem dedit Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: « Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV). » Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit, sic enim respondit:
« Domine, neque » hauritorium « habes, et puteus altus est, unde » mihi « habes » dare « aquam vivam? Nunquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus. » Nunc vero jam Dominus exponit, quid dixerit.
« Omnis, » inquit, « qui biberit ex aqua ista, sitiet iterum. Qui autem biberit de aqua quam ego » dedero, « non sitiet in aeternum: sed aqua illa « quam » dedero, « fiet et in eo fons aquae salientis 118.0276B| in vitam aeternam. » Sed adhuc mulier prudentiam carnis amplectitur, respondens:
« Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. » Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit quaeritur. Namque cum mulier dixerit:
« Non habeo virum, dixit ei Jesus: Bene dixisti, non habeo virum; quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti. » Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes esse videamur: sed de illo dono Dei, si aliquid jam gustavimus, spiritualiter ista tractemus. Quinque viros, quinque libros, qui per Moysen ministrati sunt, 118.0276C| nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est, « et nunc quem habes non est tuus vir, » de seipso Dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris Moysi, quasi quinque viris servisti: nunc autem quem habes, id est quem audis, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam nondum credens Christo, adhuc itaque illorum quinque virorum, id est quinque librorum copulatione tenebatur, potest moveri quomodo dici potuerit: Quinque viros habuisti, quasi tunc eos jam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret. Deinde cum quinque libros Moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait: « Si crederetis Moysi, crederitis forsitan et mihi: ille enim de me scripsit (Joan. V), » quomodo potest intelligi a quinque 118.0276D| illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum non relinquat quinque illos libros, sed spiritualiter intelligendo, multo beatius amplectatur? Est ergo alius intellectus; ut quinque viri intelligantur quinque corporis sensus: unus, qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem, et quoslibet colores formasque corporum cernimus. Alter est autem aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus. Tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur. Quartus in ore gustus dulcia et amara sentit, et omnium saporum habet examen. Quintus per totum corpus tangendo dijudicat ca ida et frigida, mollia et dura, levia et aspera, et quidquid aliud 118.0277A| est quod tangendo sentimus. Istis itaque carnalibus quinque sensibus prima hominis aetas imbuitur, necessitate naturae mortalis: quia ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum reddita luce mentis, carnalibus sensibus dediti, carnalem vitam sine ulla veritatis intelligentia transeamus. Tales necesse est esse infantes, et parvulos pueros, qui nondum possunt accipere rationem. Et quia naturales sunt isti sensus, qui primam aetatem regunt, et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur iidem mariti, tanquam legitimi. Quoniam non eos errores vitio proprio, sed Dei artificio natura contribuit. Cum autem quisque venerit ad aetatem cujus vita possit capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere poterit, non jam illis sensibus 118.0277B| rectoribus utetur, sed habebit virum spiritum rationalem, cui sensus illos in famulatum redigat servitutis, subjiciens corpus suum cum anima, non jam viris quinque, id est quinque corporeis sensibus, quibus subdita est: sed verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata est inhaerens, cum et ipse spiritus hominis haeserit Christo; « quia caput viri Christus est, » amplexus spiritualia aeternae vitae, sine ullo separationis timore perfruitur, ut ait Apostolus: « Quis nos separare poterit a charitate Christi (Rom. VIII)? » subauditur, nulla res. Sed quoniam illa mulier errore tenebatur, quae significabat multitudinem saeculi variis superstitionibus subjugari, post tempora illa quinque carnalium sensuum quibus prima aetas (ut diximus) regitur, non ea verbum Dei acceperat 118.0277C| in conjugium, sed complexu adulterino diabolus eam obtinebat. Itaque illi Dominus dicit, videns eam esse carnalem, id est carnaliter sapere: « Vade, voca virum tuum, et veni huc, » id est remove te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intelligere quae loquor. Et voca virum tuum, id est spiritu intelligentiae praesens esto. Est enim animae quasi maritus quodammodo spiritus hominis, qui animalem affectionem tanquam conjugem regit: non ille Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabiliter datur, sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit: « Nemo scit quid est in homine, nisi spiritus hominis qui est in eo (I Cor. II). » Nam ille Spiritus sanctus, spiritus Dei est, de quo iterum dicit: « Sic et quae Dei sunt nemo scit, nisi 118.0277D| Spiritus Dei. » Hic ergo spiritus hominis cum praesens est, id est intentus, et se pietate subjicit Deo, intelligit homo quae spiritualiter dicuntur; cum autem diaboli error, tanquam absente intellectu, in anima dominatur, adulter est. « Voca ergo (inquit) virum tuum, » id est spiritum, qui est in te, quo potest homo intelligere spiritualia. Si eum lux veritatis illustret, et ipse adsit, colloquar tibi, ut spiritualem aquam possis accipere. Et cum illa, « non habeo, » ait, « virum, bene, » inquit, « dixisti, quinque enim viros habuisti, » id est quinque sensus carnis in prima aetate rexerunt te, « et nunc quem habes, non est tuus vir, » quia non est in te spiritus qui intelligat Deum, cum quo legitimum potes habere 118.0278A| connubium, sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina contaminatione corrumpit. Et fortasse intelligentibus indicaret, quinque virorum nomine, significari quinque memoratos corporis sensus. Post quinque carnales responsiones, ista mulier sexta responsione nominat Christum. Nam prima ejus responsio est: « Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere petis? » Secunda: « Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. » Tertia: « Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. » Quarta: « Non habeo virum. » Quinta: « Video quia propheta es tu, patres nostri in monte hoc adoraverunt. » Nam ista responsio carnalis est. Carnalibus enim datus fuerat locus terrenus ubi orarent: spirituales autem 118.0278B| spiritu et veritate oraturos esse Dominus dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulieris responsio, Christum fatetur omnium justorum esse doctorem. Dicit enim:
« Scio quia Messias venit, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit, ille nobis annuntiabit omnia. » Sed adhuc errat, quia eum quem venturum sperat, venisse non videt. Verumtamen misericordia Domini nunc error iste, tanquam adulter expellitur.
« Dicit ei Jesus: Ego sum qui loquor tecum. » Quo audito, illa non respondit, sed statim relicta hydria sua, abiit in civitatem festinans, ut Evangelium et Domini adventum non tantum crederet, sed etiam praedicaret. Nec hoc quod, relicta hydria, discessit, 118.0278C| negligenter praetereundum est. Hydria fortasse enim amorem saeculi hujus significat, id est cupiditatem, quia sibi homines de tenebrosa profunditate, cujus imaginem puteus gerit, hoc est de terrena conversatione hauriunt voluptatem, qua percepta, iterum in ejus appetitum inardescant; sicut de aqua illa qui biberit, sitiet iterum. Oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et, relicta hydria, cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum corde credens ad justitiam, sed etiam ad salutem ore confessura quod credidit. « Dicit enim mulier: Domine, video quia propheta es tu. » Coepit venire vir, nondum plene venit, quia prophetam Dominum putavit. Erat quidem et propheta, nam de seipso ait: « Non est propheta sine 118.0278D| honore, nisi in patria sua (Marc. VI). » Item de illo dictum est ad Moysen: « Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum similem tui (Deut. XVIII). » Similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam majestatis. Ergo invenimus Dominum Jesum dictum prophetam. Proinde jam non multum errat mulier ista. « Video, » inquit, « quia propheta es tu. » Incipit virum adulterum excludere, quando ait: « Video quia propheta es tu, » et incipit quaerere quod illam solebat movere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Judaeos, quia Judaei in templo a Salomone fabricato adorabant Dominum. Samaritani, longe inde positi, non in eo adorabant. Ex eo Judaei meliores esse laetabantur, quia in templo adorabant 118.0279A| Deum. Non enim coutuntur Judaei Samaritanis, quia dicebant: Quomodo vos laetatis, et ideo vos nobis meliores esse perhibetis, quia templum habetis, quod nos non habemus? Nunquid patres nostri, qui Deo placuerunt, in templo adoraverunt? Nonne in isto monte adoraverunt, ubi nos sumus? Melius ergo nos (inquiunt) in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. Contendebant utrique ignari, quia, virum non habentes, illi pro templo, isti pro monte inflabantur adversus invicem. Dominus tamen modo docet mulierem, tanquam cujus vir coeperit praesens esse. « Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Hierosolymis adorare oportet. Dicit ei Jesus: Mulier, crede 118.0279B| mihi. » Veniet enim Ecclesia, sicut dictum est in Canticis canticorum (Cant. II): « Dilectus meus loquitur mihi. » Et iterum: « Surge, propera, amica mea, formosa mea, columba mea, immaculata mea, et veni. Jam enim hyems transiit, imber abiit, flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit. Vox turturis audita est in terra nostra. » Merito jam praesente viro audit mulier, « crede mihi. » Jam enim est in te qui credat, quia praesens est vir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi, quia, nisi credideris, non intelliges. Ergo crede mihi. « Quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus ex 118.0279C| Judaeis est. Sed venit hora et nunc est. » Quae ergo hora? « Quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. » Non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. Spiritus est Deus. Si corpus esset Deus, oportebat eum adorari in monte, quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. « Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis, quia salus ex Judaeis est. » Multum dedit Judaeis, sed noli istos reprobos accipere, parietem illum scilicet Israel adjunctus est, ut placati in lapide angulari, qui est Christus, copularentur. Unus enim paries a Judaeis, unus a gentibus, longe dissiti parietes, sed donec in angulo conjungantur. 118.0279D| Alienigenae autem et hospites erant, et peregrini a testamentis Dei, secundum hoc ergo dictum est, « nos adoramus quod scimus. » Ex persona quidem Judaeorum dictum est, sed non omnium Judaeorum, non reproborum Judaeorum, sed de talibus quales fuerunt apostoli, quales fuerunt prophetae, quales fuerunt omnes illi sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt (Act. II). Non enim repulit Deus plebem suum, quam praescivit (Psal. XCIII). « Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit, ille nobis omnia demonstrabit. » Cum ille venerit, montem spernet, et templum evertet. Docebit nos ille omnia, ut in spiritu et veritate 118.0280A| noverimus adorare. Sciebat quis eam posset docere, sed jam docente nondum agnoscebat; jam ergo digna erat cui manifestaretur. Messias autem unctus est. Unctus Latine, Graece χρίστος est, Hebraice Messias est. « Ergo dicit ei mulier, Scio quia Messias venit, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit, iste nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus: Ego sum qui loquor tecum. » Jam mulier ordinatur in fide et regitur bene victura. Posteaquam audivit hoc: « Ego sum qui loquor tecum, » jam ultra quid diceret? quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat: « Crede mihi. »
« Et continuo venerunt discipuli, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. » Quia quaerebat perditam, qui venerat quaerere quod perierat, hoc 118.0280B| illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur. Nemo tamen dixit, Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea?
« Reliquit ergo hydriam suam mulier. » Audito, « Ego sum qui loquor tecum, » et recepto in corde Christo Domino, quid faceret, nisi jam hydriam dimitteret et evangelizare curreret? Projecit cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. Hydria vas erat unde aqua hauriebatur, Graeco nomine appellatur ὑδρία, quoniam Graece aqua ὕδωρ dicitur, tanquam vas aquarum diceretur. Projecit hydriam, quae non jam usui, sed oneri fuit. Avida quippe desiderabat aqua illa satiari, ut annuntiaret Christum, onere abjecto. Cucurrit ad civitatem, et dicit illis hominibus:
118.0280C| « Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque feci. » Pedetentim, ne illi quasi irascerentur et indignarentur, et perquirerent, addidit:
« Nunquid ipse est Christus? Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum. Et rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. » Ierant emere cibos, et venerunt.
« Ille autem dixit eis: Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem: Nunquid aliquis attulit ei manducare. » Quid mirum si mulier illa non intelligebat aquam, ecce discipuli nondum intelligebant escam. Audivit autem cogitationes illorum, etiam instruit ut magister, non per circuitum, sicut illam, cujus adhuc virum 118.0280D| requirebat, sed etiam aperte.
« Meus (inquit) cibus est: ut faciam voluntatem ejus qui me misit. » Ergo et potus ipse erat in illa muliere, ut faceret voluntatem ejus qui eum misit. Ideo dicebat: « Sitio, da mihi bibere. » Scilicet, ut fidem in ea operaretur, et fidem ejus biberet, et eam in corpus suum trajiceret. Corpus enim ejus est Ecclesia. « Ergo (inquit) ipse cibus meus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit, » ut perficiam opus ejus.
« Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit? » In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. Vos quatuor menses computatis ad messem: ego vobis aliam messem albam 118.0281A| et paratam ostendo. « Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia jam albae sunt ad messem. » Ergo messores missurus est.
« In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui seminat, et alius qui metit. » Ut et qui seminat simul gaudeat, et qui metit.
« Ego misi vos metere, quod vos non laborastis. Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. » Nam ubi jam laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, jam maturum factum falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant messores mittendi? Ubi jam prophetae praedicaverunt. Ipsi enim seminatores fuerunt. Nam si ipsi non seminatores, unde ad illam mulierem pervenerat, « Scio quia Messias venit? » Jam ista mulier 118.0281B| fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. « Misi vos metere quod non seminastis. Alii seminaverunt, et vos in eorum labores introistis. » Quid laboraverunt ipse Abraham, Isaac et Jacob? Legite labores eorum. In omnibus enim laboribus prophetia est Christi, et ideo seminatores Moyses et caeteri patriarchae, et omnes prophetae multa pertulerunt in illo frigore, quando seminabant. Ergo jam in Judaea messis parata erat. Merito ibi tanquam matura seges fuit, quando tot millia hominum pretia rerum suarum afferebant, et ad pedes apostolorum ponentes (Act. II), expeditis humeris a sarcinis saecularibus, Christum Dominum sequebantur. Vere matura messis. Quid inde factum est? De ipsa messe ejecta sunt pauca grana, et seminaverunt 118.0281C| orbem terrarum; et surgit alia messis, quae in finem saeculi metenda est. Ad istam ergo messem non apostoli, sed angeli mittuntur. Messores (inquit) angeli sunt. Ista ergo messis crescit inter zizania, et exspectat purgari in fine. Illa vero messis jam matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi prophetae laboraverunt. Sed tamen videte quid dictum sit, « At simul gaudeat, et qui seminat, et qui metit. » Disparis temporis labores habuerunt, sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam aeternam.
« Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis, Quia dixit mihi omnia quaecunque feci. Cum venissent autem ad illum Samaritani, 118.0281D| rogaverunt eum ut apud eos maneret. Et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem ejus. Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus, ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. » Et hoc paulatim animadvertendum est, quia lectio terminata est. Mulier prima nuntiavit, et ad mulieris testimonium crediderunt Samaritani, et rogaverunt eum ut apud eos maneret. Et mansit ibi biduo, et plures crediderunt. Et cum credidissent, dicebant mulieri: « Non jam propter verbum tuum credimus, sed ipsi cognovimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. » Primo per famam, postea per praesentiam, sic agitur hodie cum eis qui 118.0282A| foris sunt, et nondum sunt Christiani. Christus nuntiatur per Christianos amicos, tanquam ab illa muliere, hoc est, Ecclesia annuntiante, ad Christum veniunt, et credunt per istam famam. Manet apud eos biduo, hoc est dat illis duo praecepta charitatis. Et multo plures credunt in eum firmius, quoniam ipse vere est Salvator mundi.
HOMILIA XLVIII. SABBATO POST Oculi. (JOAN. VIII.) « In illo tempore, perrexit Jesus in montem Oliveti, et diluculo iterum venit in templum, » et reliqua. Mons quippe Oliveti sublimitatem Dominicae passionis, et misericordiam designat. Quia et Graece ἔλεος misericordiam, olivetum vocatur 118.0282B| ἐλαών, et ipsa unctio ἄλειμμα fessis ac dolentibus membris solet afferre levamen. Sed et hoc, quod oleum et virtute ac puritate praeeminet, et quemcunque ei liquorem superfundere volueris, confestim hunc transcendere, eique superferri consuevit, gratiam misericordiae coelestis non inconvenienter insinuat, de qua scriptum est: « Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV). » Tempus quoque diluculi, exortunr ejusdem gratiae (quia, remota legis umbra, lux Evangelicae veritatis erat revelanda) demonstrat. Pergit ergo Dominus in montem Oliveti, ut arcem misericordiae in se constare denuntiet. Venit iterum diluculo in templum, ut eamdem misericordiam, cum incipiente Novi Testamenti lumine, templo (fidelibus 118.0282C| videlicet) suo pandendam praebendamque significet. « Et omnis (inquit) populus venit ad eum. Et sedens, docebat eos. » Sessio Domini, humilitatem incarnationis ejus, per quam nobis misereri dignatus est, insinuat. Bene autem dicitur quia, cum sedens doceret Jesus, omnis populus venit ad eum: quia, postquam humilitate suae incarnationis proximus hominum factus est, libentius est a multis ejus sermo receptus: a multis, inquam, est ejus sermo receptus, namque a pluribus est superba impietate contemptus. Audierunt enim mansueti, et laetati sunt. Denique Judaei, tentantes, adduxerunt mulierem in adulterio deprehensam, interrogantes quid de ea fieri juberet, quoniam Moyses talem lapidare mandaverat. Ut si et ipse hanc lapidandam decerneret, 118.0282D| deriderent eum, quasi misericordiae, quam semper docebat, oblitum: si lapidare vetaret, striderent in eum dentibus suis, et quasi fautorem scelerum, legique contrarium velut merito damnarent.
« Jesus autem, inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. » Per inclinationem Jesu, humilitas: per digitum, qui articulorum compositione flexibilis est, subtilitas discretionis exprimitur; porro per terram, cor humanum, quod vel bonarum vel malarum actionum solet reddere fructus, ostenditur. Postulatus ergo Dominus judicare de peccatrice, non statim dat judicium, sed prius se inclinans deorsum, digito scribit in terra, ac sic demum 118.0283A| quam obnixe rogatus judicat. Nos videlicet, nos typice instituens, ut cum quaelibet proximorum, errata conspicimus, non haec ante reprehendendo judicemus, quam, ad conscientiam nostram humiliter reversi, digito eam discretionis solerter sculpamus, et quid in ea Conditori placeat, quidve displiceat, sedula examinatione dirimamus, juxta illud Apostoli: « Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI). »
« Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, prius in illam lapidem mittat. » Quia hinc et inde Domino scribae et Pharisaei tendebant laqueos 118.0283B| insidiarum, putantes eum vel immisericordem futurum in judicando, vel injustum, praevidens ille dolos, quasi fila transit araneae, et judicium justitiae per omnia, et mansuetudinem pietatis ostendens. Ecce temperantia miserendi, « Qui sine peccato est vestrum; » ecce iterum justitia judicandi, « Primus in illam lapidem mittat. » Ac si dixisset: Si Moyses mandavit vobis mulierem hujusmodi lapidare, videte quia non hoc peccatores, sed justos facere praecepit. Primo vos ipsi justitiam legis implete, et innocentes manibus et mundo corde ad lapidandam ream concurrite. Primo spiritualia legis edicta, fidem, misericordiam et charitatem perficite, et sic ad carnalia judicanda divertite. Dato autem judicio:
« Dominus iterum se inclinans, scribebat in 118.0283C| terra. » Et quidem, juxta morem consuetudinis humanae, potest intelligi quod ideo coram tentatoribus improbis inclinare se et in terra scribere voluerit, ut, alio vultu intendens, liberam eis daret exeundi facultatem, quos, sua responsione perculsos, citius exituros quam plura interrogaturos esse praeviderat.
« Denique audientes, unus post unum exibant, incipientes a senioribus. » Sed figurate nos admonet in eo quod, et ante datam et post datam sententiam, inclinans scripsit in terra, ut priusquam peccantem proximum corripiamus, et postquam debitae castigationis illi ministerium reddiderimus, nos ipsos digna humilitatis investigatione perpendamus, ne forte aut eisdem quae in ipsis reprehendimus, 118.0283D| aut aliis quibuslibet simus facinoribus irretiti, sicut forte fieri poterit ut ipse qui homicidam reum mortis esse judicaverit, ipse in seipso per odium fraternae mortis reus esse ante oculum Conditoris inveniatur; similiter, qui fornicationis crimen in fratre accusat, in seipso superbiae facinus non videat. Ideo jubetur judex alieni criminis digito discretionis in corde suo describere, ne forte in seipso reus inveniatur. Quid igitur nobis in hujusmodi periculis remedii, quid restat salutis, nisi ut, cum peccantem conspicimus, ad illum mox inclinemur deorsum (id est, quam dejecti ex nostrae conditione fragilitatis simus, si nos divina pietas non sustentet, humiliter inspiciamus)? Digito scribamus in terra, id est discrimine 118.0284A| solerti pensemus, neque enim reprehendit nos cor nostrum in omni via nostra. Bene, qui inclinatus scripsit in terra, erectus misericordiae verba depromit: quia quod per humanae infirmitatis societatem promisit, per divinae virtutem potentiae hominibus donum pietatis impendit.
« Erigens, inquit, se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae dixit: Nemo, Domine. » Nemo te condemnare ausus est peccatricem, quia in se singuli cernere coeperant quod magis damnandum cognoscerent. Sed qui accusantium turbas prolato justitiae pondere fugavit, videamus accusatam quanto misericordiae munere sublevet. Sequitur: « Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo. Vade, et jam amplius 118.0284B| noli peccare. » Quoniam misericors et pius est, peccata praeterita relaxat. Quoniam justus est et justitiam dilexit, ne amplius jam peccet interdicit.
HOMILIA XLIX. DOMINICA QUARTA IN QUADRAGESIMA SIVE Laetare. (JOAN. VI.) « In illo tempore: Abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, » et reliqua. Mare Galilaeae, quod et Tiberiadis dicitur, pro qualitate circumjacentium regionum variis censetur nominibus. Dicitur autem mare Galilaeae, propter adjacentem patriam, vel provinciam Galilaeam. Dicitur autem mare Tiberiadis, propter Tiberiadem civitatem, 118.0284C| quae prius Paneas vocata fuit, sed postquam ab Herode reaedificata est in honore Tiberii Caesaris, Tiberias est appellata: dicitur etiam et stagnum Genesareth, eo quod ex se crispantibus undis auram generare videatur. Dicitur et lacus Cennereth, propter civitatem Cennereth adjacentem, et propter opportunitatem portus. Mare quoque Asphaltum a quibusdam nominatur. Extenditur enim in longitudine centum quadraginta stadia, in latitudine quadraginta. Nec propterea mare vocatum est, eo quod aquae ejus amarae sint; sunt enim dulces ad potandum, habilesque ad piscandum: sed idioma Hebraeae linguae est, congregationes aquarum appellare maria, sicut scriptum est in Genesi. « Congregationes aquarum appellavit maria (Gen. I). » Spiritualiter, hoc mare 118.0284D| navigerum praesens significat seculum, quod, concussum, quietum permanere non potest. Unde bene mare dicitur a meando, eo quod semper accedat et recedat. Sicut enim mare quietum et tranquillum stare non valet, sic mundus conturbationibus et tumultuationibus commovetur; nunc prosperitatibus elevatur, nunc adversitatibus dejicitur, crescit nascendo, decrescit moriendo. Hoc ergo mare Dominus pertransiit, quando, calcatis mundi fluctibus, iter vitae coelestis nobis ostendit. De cujus transitu Petrus apostolus ait: « Qui pertransivit bene faciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo (Act. X). »
« Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant 118.0285A| signa quae faciebat super his qui infirmabantur. » Turbae quae eum secutae sunt, electorum Ecclesia intelligitur, ex omnibus gentibus collecta. Haec enim Dominum quotidie sequitur, non gressu pedis, sed imitatione operis. Sequi enim Dominum, imitari est, sicut ipse dicit: « Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). » Unde et in lege praecipitur: « Post Dominum Deum tuum ambulabis (Lev. XVIII). » Hinc nos Joannes admonet, dicens: « Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II). » Reprobi autem in hoc mari quasi pisces volvuntur, qui, a carnalibus desideriis implicati, littus aeternae vitae tangere nequaquam valent. Unde bene mare Galilaeae dictum est, quae rota sive volubilitas interpretatur. Sicut 118.0285B| enim rota mobilis in circulo volvitur, sed nullum iter perficit, sic illi qui in mundi amores radices cordis plantaverunt, cum sint mobiles et inquieti, tamen iter coelestis vitae nullo modo arripiunt. De quibus per Prophetam dicitur: « In circuitu impii ambulant (Psal. XI). » Nos autem, qui hic manentem civitatem non habemus, sed futuram toto desiderio inquirimus, talium exempla despicientes, cum Domino mare transnavigemus, et ea quae retro sunt obliviscentes, ad ea quae ante sunt extenti, secundum vocationem sequamur eum ad bravium aeternae remunerationis, quatenus cum hac turba specialiter ab illo instrui, curari et refici valeamus.
« Subiit ergo in montem Jesus, et ibi sedebat cum discipulis suis. » Mons in quem Dominus, 118.0285C| transnavigato mari, subiit, coelum significat, in quod postquam per triumphum sanctae crucis, frementis mundi fluctibus calcatis, victor ascendit. Quod autem ibi cum discipulis sedebat, ostendit quia, ubi praecessit caput, secutura erant et membra, sicut ipse ait in Evangelio: « Volo, Pater, ut, ubi ego sum, ibi sit et minister meus (Joan. XII). » Et iterum: « Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae (Luc. XVII). » Aliter, per hunc montem sublimior doctrina intelligitur. Dominus in monte, verbum est in alto; qui ergo sublimiorem doctrinam vult accipere, cor de terra ad coelum elevet, id est de amore mundi transeat ad amorem Dei. Turbas ergo Dominus in convallibus docet, curat et reficit, et cum discipulis in montem ascendit, ut ostendat quia 118.0285D| juxta capacitatem auditorum formandus est sermo in praedicatione doctorum. Non enim propter perfectos deserendi sunt infirmi, sed potius cum illis tolerandi et corrigendi. Quasi cum quodam Dominus in convallibus morabatur, quando illi quaerenti, Quid faciendo vitam aeternam possidebo? respondit (Luc. XIX): « Si vis invenire vitam, serva mandata: Non occides, non moechaberis, non furtum facies, non adulterabis, non concupisces rem proximi tui, honora patrem et matrem. » Et illi sublimiora quaerenti, et dicenti: « Haec omnia custodivi a juventute mea, » protinus montem perfectionis illi ostendit, dicens: « Adhuc tibi unum deest. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da 118.0286A| pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. » Sed quia difficile qui divitias habent, velamant, hunc montem ascendunt, « abiit tristis, eo quod dives esset valde. » Quasi Paulus cum discipulis in convallibus morabatur, quando dicebat: « Ego, fratres, non potui vobis loqui tanquam spiritualibus, sed tanquam carnalibus. Quasi parvulis lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). » Quasi montem ascenderat, quando illis dicebat: « Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II). » Quasi in convallibus morabatur, quando aiebat: « Propter fornicationem unusquisque propriam accipiat uxorem, et unaquaeque uxor suum virum habeat (I Cor. VII). » Quasi montem ascenderat, dum dicebat: « De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium 118.0286B| autem do. Bonum est illis si sic permaneant secundum meum consilium. Volo autem omnes homines esse sicut et me (Ibid.). » Non enim una eademque doctrina aequaliter omnibus congruit, quia aliter admonendi sunt nuper conversi, et aliter perfecti; aliter conjugati, et aliter virgines; aliter casti, et aliter luxuriosi; aliter ebriosi, et aliter sobrii; aliter superbi, et aliter humiles; aliter aliena rapientes, et aliter sua distribuentes. Plerumque vero medicinae antidotum unum morbum curat, alterum accumulat. Et panis, cum fortium vitam roboret, parvulorum necat. Et venenum, cum vita sit serpentis, mors est hominis. Haec ergo est discretio in praedicatione observanda, ut quos viderit doctor spiritualem intelligentiam capere non posse, juxta 118.0286C| litteram doceat, nec propter eos tamen perfectiores relinquat. Quod exemplo suo nobis Jacob patriarcha ostendit, qui, cum oves Laban avunculi sui pasceret, et varia quaeque pro mercede acciperet, tulit virgas populeas, et amygdalinas, quas ex parte decorticavit, et ex parte cum corticibus reliquit, et posuit eas in canalibus, ut in aspectu illarum oves varios foetus conciperent (Gen. XXX). Quid Jacob pastor ovium, nisi pastorem Ecclesiae significat? Quid oves, nisi fideles auditores? Unde primo pastori dictum est: « Si diligis me, pasce oves meas (Joan. XXI). » Aqua vero Scripturam sacram designat, de qua per Salomonem dicitur: « Aqua profunda sermo ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae (Prov. XVIII). » Virgae autem, ejusdem Scripturae sententiae 118.0286D| sunt, quae ex parte sunt decorticandae, et ex parte cum corticibus relinquendae, ut perfectiores allegorice instruantur, minus capaces juxta litteram erudiantur.
« Erat autem proximum Pascha, dies festus Judaeorum. » Non, ut quidam putant, Pascha a passione, sed a transitu, est dictum. Ex eo vero tempore quo Dominus, per Aegyptum transiens, primogenita Aegyptiorum percussit, et filios Israel liberavit, Pascha jussum est celebrari, quod Hebraice phase, Latine transitus dicitur. Dicturus evangelista Dominum ex quinque panibus quinque millia hominum satiasse, praemisit: « Erat proximum Pascha, dies festus Judaeorum, » ut intelligamus quia tunc ab eo 118.0287A| spiritualiter pascimur, quando transitum celebramus, id est quando de vitiis ad virtutes et de amore mundi ad amorem transimus Dei.
« Cum sublevasset ergo Jesus oculos, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum. » Oculi Domini in Scripturis duplicem habent significationem. Aliquando enim dona Spiritus sancti significant, aliquando respectum miserationis. Dona Spiritus sancti, sicut in Zacharia legitur: « In lapide uno septem oculi sunt (Zach. III). » Et Joannes in Apocalypsi: « Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram (Apoc. V). » Respectum miserationis, sicut in 118.0287B| Psalmo legitur: « Oculi Domini super justos (Psal. XXXV). » Et iterum, « De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum (Psal. XXXII). » Cujus enim oculis nuda et aperta sunt omnia, tunc nos videre dicitur, quando nobis dona suae miserationis tribuit, vel a pressura tribulationis liberat, sicut Moysi dicit: « Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eum (Exod. III). » In hoc ergo loco sublevatio oculorum Domini respectum miserationis significat, quia turbas, quas postea pavit, prius misericorditer inspexit. His enim oculis Dominus Petrum respexit, quando egressus foras amare flevit (Matth. XXVI). « Dicit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? » Interrogavit Dominus 118.0287C| Philippum, non ut ab eo aliquid disceret, sed ut eum doceret. Quod facilius intelligimus, si quibus modis interrogatio fiat perpendamus. Fit enim tribus: aut studio reprehendentis, aut voto discentis, aut affectu docentis. Studio reprehendentis, sicut scribae et Pharisaei Dominum interrogaverunt, ut eum reprehenderent, veluti de quadam muliere in adulterio deprehensa (Joan. VIII), et de denario (Matth. XXII), et caetera similia. Voto discentis, sicut apostoli Dominum interrogaverunt, dicentes: « Domine, quando haec erunt? Vel quod signum adventus tui? (Marc. XIII), » et caetera talia. Affectu docentis, sicut angelus Joannem in Apocalypsi interrogavit, dicens (Apoc. VII): « Hi amicti stolis albis qui sunt, et unde venerunt? » Quo respondente, Domine mi, tu nosti, continuo docuit 118.0287D| eum, dicens: « Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine agni. » Interrogavit Dominus discipulum, non ut eum reprehenderet, neque ut ab eo aliquid disceret, sed ut eum doceret. Quod sollicite evangelista manifestare curavit, cum protinus subjunxit:
« Hoc autem dicebat tentans eum. » Quid est quod Dominus discipulum tentasse dicitur, cum Jacobus apostolus dicat: « Nemo, cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur, quia Deus intentator malorum est. Deus enim neminem tentat (Jac. I). » Si igitur Deus neminem tentat, quare evangelista dicit, « hoc autem dicebat tentans cum? » Ad quod breviter respondendum, 118.0288A| quia alia est tentatio diaboli, qua hominem tentat ut perdat, et alia Dei, qua hominem tentat ut probet. Quod melius cognoscimus, si earumdem tentationum modos subtilius discutiamus. Est enim tentatio diaboli, qua hominem tentat ut perdat; de qua liberari cupientes, in oratione quotidie dicimus: « Et ne nos inducas in tentationem (Matth. VI). » Est autem et alia, quae ex fragilitate vel delectatione carnis oritur, de qua Jacobus dicit: « Tentatur aliquis, a concupiscentia sua abstractus, solutus et illectus (Jac. I). » Et Apostolus: « Tentatio vos non apprehendat, nisi humana (I Cor. X). » Est etiam et alia, qua Deus hominem tentat ut probet; de qua per Moysen Israelitis dicitur: « Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum, an non (Deut. 118.0288B| XIII). » Et per quemdam sapientem: « Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII). » Quo genere tentationis tentavit Deus Abraham, ut, qui notus erat Deo, hominibus appareret probatus. Taliter enim se optabat tentari Propheta, cum dicebat: « Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV). » Hoc igitur modo Dominus tentavit Philippum, ut qui ignarus erat tanti ministerii, sciolus et doctus redderetur, et disceret, eo praesente qui educit panem de terra, et vino laetificat cor hominis, non dubitare de paucis panibus multas turbas hominum satiare posse. Haec igitur tentatio non est timenda, sed potius propter probationem toleranda, atque optanda, Jacobo apostolo admonente, qui ait: « Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias 118.0288C| tentationes incideritis, scientes quod tentatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio autem spem. Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jac. I). »
« Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. » Philippus os lampadis interpretatur: significat hoc in loco populum Judaeorum, qui quondam os lampadis fuit, quando aperto ore ad laudandum Deum prosilivit. In eo vero quod ait « ducentorum denariorum panes non » sufficere « eis, ut unusquisque modicum quid accipiat, » raram vel modicam ejusdem populi significat fidem, quae per corporalem Domini praesentiam et parvum numerum 118.0288D| apostolorum, ad utriusque Testamenti notitiam ac cognitionem hominem venire posse non credidit. Ducenti enim denarii utrumque Testamentum significant.
« Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas frater Simonis Petri: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces. Sed haec quid sunt inter tantos? » Si littera inspiciatur, Andreas hoc in loco majorem fidem quantulamcunque videtur habere Philippo, cum dicit: « Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces. » Sed in fide dubitavit, cum subjunxit: « Sed haec quid sunt inter tantos? » Significat enim propheticum sermonem, qui cum Deo in carne venturum 118.0289A| praedixit, fidem habuit. Sed cum eum venientem idem populus magna ex parte credere renuit, in fide dubitavit. Quos praefiguravit Isaac, qui, cum caligantibus oculis filium benediceret, multa ei futura praedixit, sed tamen quis praesens esset non agnovit (Gen. XXV). Puer in Scripturis aliquando pro puritate, aliquando pro levitate mentis accipitur. Pro puritate, sicut de Domino dicitur: « Ecce puer meus electus, quem elegi (Isa. XLII). » Et sicut ipse discipulis suis: « Pueri, nunquid pulmentarium habetis? (Joan. XXI.) » Pro levitate, vel instabilitate mentis, sicut Dominus de Judaeis dicit « : Cui assimilabo hanc generationem pessimam, vel cui eam similem dixerimus? Similis est pueris sedentibus in foro, ludentibus atque dicentibus: Saltavimus vobis, et non cantastis: planximus, 118.0289B| et non lamentastis (Matth. XI). » Est enim puerilis aetas garrula et levis, nisi disciplinae verbere coerceatur. Puer namque iste populum significat Judaicum, qui, pro levitate vel instabilitate mentis, in fide et cognitione Dei firmus non permansit. Qui quinque panes habuit, quia Judaicus populus quinque libros Moysi accepit, videlicet, Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros, et Deuteronomium, qui Hebraica lingua Beresith, Veellehsemoth, Vaicra, Vaidabber, Ellehaddebarim nominantur. Et bene quidem illi panes hordeacei fuisse referuntur, propter duritiam legis. Hordeum namque spissum habet tegumen, et non facile ad ejus pervenitur medullam, obscuritatem legis significans, quia lex ante adventum Domini in tantum velata exstitit ut nullus homo eam 118.0289C| spiritualiter intelligere posset, quoadusque, veniens, benedictionem daret qui legem dederat. Si enim per quinque panes quinque libri Moysi intelliguntur, possumus et per duos pisces alios duos intelligere libros, oracula scilicet prophetarum, et cantica Psalmorum, qui post auctoritatem legis sacratiores in eodem populo habebantur, quorum unum memoriter decantando, alterum vero in synagogis suis frequenter legendo, recitabant. Et recte per hos duos pisces hi duo libri intelliguntur, quia talem populum in Ecclesia futurum praedixerunt, qui hoc servaret in moribus quod piscis habet in natura. Piscis namque quatuor habet naturas: unam, quia sine aqua vivere non praevalet; secundam, quia super eam saltum dare consuevit; tertiam, quia quo magis tunditur 118.0289D| fluctibus, eo amplius convalescit; quartam, quia pisces per coitum nec generant, nec generantur. Sicut igitur sine aqua vivere non potest, ita idem populus sine fonte baptismatis in vitam intrare perpetuam nequit, Domino dicente: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III). » Et, sicut piscis super aquas saltus emittit, sic ipse spiritus terrena despiciens, penna contemplationis sese ad coelestia sublevat, dicens cum Apostolo: « Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). » Et quemadmodum piscis quanto magis fluctibus tunditur, eo amplius convalescit, sic et perfectus Christianus tantum in Deo proficit, quantum in hoc saeculo invenit quod 118.0290A| durius portet, dicens cum Propheta: « Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Psal. LXV). » Et sicut mundi pisces per coitum nec generant nec generantur, ita quoque et in Ecclesia tales habentur qui, conjugalem conjunctionem respuentes, integritatem virginalem sectantur, implentes illud quod Dominus dicit in Evangelio: « Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII). » Aliter: per duos pisces, duos ordines qui in eodem populo celebriores habebantur intelligere possumus, regalem scilicet et sacerdotalem, a quibus regebantur et instruebantur; quos Dominus Jesus in se suscipere dignatus, ut fieret nobis rex 118.0290B| pariter et sacerdos: rex, nos bene regendo; sacerdos, semetipsum Deo hostiam immaculatam pro nobis offerendo.
« Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. » Discumbere homines, est spiritualiter in fide quiescere. Tunc enim discipulis ut homines discumbere facerent Dominus praecepit, quando eos in mundum ad praedicandum destinavit, dicens: « Euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). » Tunc autem discumbere fecerunt, quando « profecti praedicaverunt ubique, Deo cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. » Sed illud praetermittendum non est quod, sicut alio 118.0290C| evangelista narrante cognovimus: « Fecerunt eos discumbere pro convivio, quinquagenos et centenos. » Ordo enim iste discumbentium varietatem significat in Ecclesia conversantium. Quinquageni igitur discumbunt poenitentes; quinquagenarius numerus poenitentibus congruit, quia quinquagesimus psalmus in poenitentia est decantatus, et quinquagesimus annus in lege jubilaeus est dictus, id est annus remissionis; centeni qui, se Deo protegente, nulla poenitentia publica indigent. Aliter: Quinquageni discumbunt conjugati, centeni virgines. Vel certe quinquageni, qui terrenas res bene disponunt; centeni, qui perfectionis amore omnia propter Deum derelinquunt. « Erat autem fenum multum in loco. » Fenum herba est pratorum, quae, dum viridis est, et visu est 118.0290D| delectabilis, et sessioni atque deambulationi suavis: sed, cum falce secata fuerit, subito pristinam viriditatem amittit. Per fenum ergo delectatio carnalis, sive ejusdem fragilitas carnis designatur, quae cum amatoribus suis jucunda videatur et pulchra, falce mortis praecisa, in ariditatem pulveris redigitur, Isaia dicente: « Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni. Exsiccatum est fenum, et decidit flos, quia spiritus Dei sufflavit in eo (Isa. XL). » Vere fenum est populus. Cujus feni ariditatem inspexerat Propheta, cum dicebat: « Homo sicut fenum dies ejus, tanquam flos agri, sic efflorebit (Psal. CII). » Et Job: « Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis (Job XIV). » Qui 118.0291A| quasi flos egreditur et conteritur, et velut umbra fugit, et nunquam in eodem statu permanet. Turba enim quam Dominus pavit, super fenum discubuit, ut intelligamus quia, si spiritualiter ab eo refici cupimus, necesse est ut delectationes carnis sub mentis dominio comprimamus, juxta illud Apostoli: « Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus; sed mortificate membra vestra, quae sunt super terram, id est fornicationem, immunditiam, avaritiam (Rom. VI; Col. III), » et caetera hujusmodi. « Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. » Non absque consideratione praetereundum est quod in hac refectione Domini nulla femina interfuisse memoratur, sed tantummodo viri. Vir quippe a viribus dicitur. 118.0291B| Unde Dominus ad beatum Job dicit: « Accinge sicut vir lumbos tuos (Job XXXVIII), id est, Sicut fortis restringe luxuriam. Et in Sapientia: O viri, ad vos clamito (Prov. VIII). » Ac si diceret: Qui fluxa et feminea mente sunt, mea verba audire non possunt. Hinc et in laude Joseph tribulationes Aegyptias fortiter tolerantis dicitur: « Misit ante eos virum (Gen. XLV). » Cum ergo in hoc convivio Domini tantummodo viri fuisse dicuntur, mystice monemur ut, si quam suavis sit Dominus gustare desideramus, viri simus, id est fortes contra diaboli tentationes, Apostolo monente: « Viriliter agite, et confortamini, omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI). » Et angelo in Apocalypsi: Estote fortes in bello, et pugnate contra antiquum serpentem. Nec ab hac refectione 118.0291C| Dominica femina jejuna remanebit, si sexu femineo viriliter tentamenta diaboli compresserit: sicut e contra vir sexu femineae mentis efficitur, si contra impetum tentationis mollis et dissolutus in opere suo invenitur. Ad quorum vituperationem dicitur: « Et effeminati dominabuntur eis (Isa. III). » Bene autem quinque millia hominum fuisse referuntur, propter quinarii numeri perfectionem. Quinarius enim numerus ad quinque sensus corporis pertinet, visum scilicet, auditum, gustum, odoratum et tactum. Hos igitur sensus sollicite custodire debemus, si convivio Domini interesse volumus. Custodiamus oculos ab illicito visu, ne videant quod concupiscant, propter illud quod Dominus ait: « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in 118.0291D| corde suo (Matth. V). » Et iterum: « Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX). » Ut cum Job dicere valeamus: « Pepigi foedus cum oculis meis, ne cogitarem quidem de virgine (Job XXXI). » Quod ut facere possimus, assidue cum Propheta oremus, dicentes: « Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Psal. CXVIII). » Custodiamus aures, ne libenter audiant verba maledictionis, detractionis, falsitatis et scurrilitatis, sed semper apertae sint ad divinum verbum audiendum, ut cum Job dicere possimus: « Auditu auris audivi te, Domine (Job XLII). » Hinc nos propheta admonet, dicens: « Sepi aures tuas spinis, ne audiant verba detrahentium (Eccli. XXVIII). » Custodiamus nares 118.0292A| ab illicitis odoribus, ne per illecebras odoris ad peccandum pertrahamur, sed, sicut ait Apostolus: « Simus Christi bonus odor Deo, in omni loco (II Cor. II). » Custodiamus linguam a maledictione, detractione, falsitate, murmuratione et otioso sermone: et, propter taciturnitatis custodiam, interdum a bonis cessemus eloquiis, juxta illud Prophetae: « Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, et obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII). » Mors enim et vita, ut Salomon ait, « in manibus linguae (Prov. XVIII). » Et: « Qui custodit os suum, custodit ab angustiis animam suam (Prov. XXI). » Tota enim nostra religio quodammodo commaculatur, nisi linguae moderationem posuerimus. Quia, sicut ait 118.0292B| Apostolus: « Corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV). » Et Jacobus: « Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I). » Custodiamus manus ab effusione sanguinis, a persecutione et laesione proximi, et eas semper paratas ad eleemosynam habeamus, et ad id quod bonum est operandum promptissimas, ut cum Propheta dicere possimus: « Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine (Psal. XXV). » Quod si fecerimus, ad millenarii numeri perfectionem pervenimus. Millenarius quippe numerus, ultra quem nulla computatio crescit, eorum perfectionem significat qui perfectae consummataeque sunt virtutis. Quibus (ut ait Apostolus) 118.0292C| nihil deest in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi (I Cor. I).
« Accepit ergo Jesus panes, et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus. Similiter et ex piscibus quantum volebant. » Alius evangelista dicit quod accipiens Jesus panes, gratias agens benedixit, fregit, dedit discipulis suis, ut apponerent, et apposuerunt turbae (Matth. XIV). Jam enim superius per panes legem Moysi significari diximus, et per pisces oracula prophetarum et cantica Psalmorum. Accepit ergo Jesus panes, fregit, et dedit discipulis, quando post resurrectionem suam sensum in lege ejus aperuit, scilicet quando, incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis Scripturas in omnibus quae de illo erant. Accepit 118.0292D| etiam pisces, fregit, et dedit discipulis, quando et in Psalmis et Prophetis spiritualem intellectum ostendit illis, dicens (Luc. XXIV): Quia sic scriptum est in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Et sic oportuit pati Christum, et resurgere a mortuis et intrare in gloriam suam, et praedicari in nomine ejus remissionem omnium peccatorum. Discipuli autem apposuerunt turbae, quando eamdem intelligentiam universo orbi praedicaverunt. De quibus dicitur: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Refecturus autem Dominus turbam, gratias egit Patri, non ut aliquid indigeret ab eo postulare, qui cuncta postulata dat cum Patre: sed ut ostenderet omnia 118.0293A| sancta et justa ab eo esse quaerenda, de quo Jacobus apostolus ait: « Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). »
« Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. » Magna hic Domini potentia ostenditur, sed non minor ejus humilitas declaratur. Magna est enim potestas de quinque panibus quinque millia hominum satiare; sed mira humilitas, fragmenta quae remanserunt non velle perire. Si autem per panes Scriptura intelligitur, ut dictum est, possumus et per fragmenta quae remanserunt, obscuriores quasque sententias ejusdem Scripturae intelligere. Quod ergo plebeia multitudo non capit, Dominus 118.0293B| apostolis ut colligerent praecepit: quia obscuriores sententias, quas simplex multitudo capere non potest, magistri Ecclesiae, episcopi scilicet et sacerdotes, in propriis pectoribus debent recondere, ut tempore necessitatis non solum ad eam docendam, sed ad defendendam idonei inveniantur. Unde apostolus Paulus, cum virtutes episcopi describeret, scientiam Scripturarum in eo eligendam esse ostendit, dicens: « Obtinentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes redarguere (Tit. I). » Quamvis enim melior sit sancta simplicitas quam docta malitia, tamen magistris Ecclesiae utrumque convenit, ut et sancta sit vita propter exemplum, et docta lingua propter eruditionem 118.0293C| aliorum. Unde Dominus ait: « Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII). » Et iterum: « Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Amen dico vobis, quia super omnia bona constituet eum (Matth. XXIV). »
« Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, ex quinque panibus hordeaceis et duobus piscibus, quae superfuerunt his qui manducaverant. » Sed crevit signum, auxit admirationem, quia non solum de quinque panibus quinque millia hominum satiata sunt, sed etiam tot fragmenta remanserunt, ex quibus duodecim cophini 118.0293D| replerentur. Per duodecim namque cophinos, duodecim apostoli congrua ratione figurantur. Cophinus enim ex vilibus ac minutissimis contexitur virgis, sic nimirum et apostoli dum non ex regibus et principibus, non ex philosophis et sapientibus hujus mundi, sed ex simplicibus et piscatoribus sunt electi, quasi cophini ex vilibus et minutissimis virgis sunt contexti, de quibus ait Apostolus: « Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. II). » Est etiam et alia ratio per quam congrue apostoli cophinis comparantur. In cophinis igitur fimus ponitur, et in arentem terram, id est in gentilium corda detulerunt, ut fructus uberiores redderent, et impleretur prophetia: « Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione 118.0294A| colles accingentur. Induti sunt arictes ovium, et valles abundabunt frumento (Psal. LXIV). »
« Illi ergo homines, cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. » Merito homines appellantur ab evangelista, quia humana tantum sapiebant. Videntes enim tale tantumque miraculum, debuerant dicere Quod hic est vere Filius Dei, qui venit in mundum. Sed, quia homines erant, et humana sapiebant, Filium Dei tacentes, prophetam confitentur. Sed nec in toto errant, cum Dominum prophetam confitentur, quia sicut ipse de seipso ait: « Non est propheta sine honore, nisi in domo et in patria sua (Marc. VI). » Et iterum: « Non oportet mori prophetam extra Jerusalem (Luc. XIII). » Sed nos ab eo 118.0294B| docti, et Spiritu sancto instructi, horum exempla refugientes, confiteamur cum Petro quia hic est Filius Dei vivi, qui propter nos et propter nostram salutem venit in mundum, et iterum venturus est judicare vivos et mortuos.
Homilia L
[recensere]- HOMILIA L. FERIA SECUNDA POST Laetare.
(JOAN. II.) « Descendit Jesus Capharnaum, ipse et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus, ibique manserunt non multis diebus. Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Hierosolymam, » et reliqua. Bene enim evangelista ait descendisse Jesum in Capharnaum. Capharnaum vero villa pulcherrima interpretatur, significans hunc mundum, ad quem Dominus 118.0294C| noster Jesus Christus pro salute humani generis, a paterna sede nunquam recedens, descendisse dicitur. Sed solet movere quosdam, quod in exordio lectionis hujus evangelicae dictum est quia, descendente Capharnaum Domino, non solum mater et discipuli, sed et fratres ejus secuti sunt eum. Nec defuere haeretici qui Joseph virum Mariae semper virginis putarent ex alia uxore genuisse eos quos fratres Domini Scriptura appellat; alii, majori perfidia, hos eum ex ipsa Maria post natum Dominnm generasse putarent. Sed nos, fratres charissimi, absque ullius scrupulo quaestionis scire et confiteri oportet, non tantum beatam Dei Genitricem, sed et beatissimum castitatis ejus testem atque custodem Joseph, ab omni prorsus actione conjugali mansisse semper 118.0294D| immunem, nec natos, sed cognatos eorum, more Scripturae usitato, fratres et sorores Salvatoris vocari. Denique Abraham hoc modo loquitur ad Lot: « Ne, quaeso, sit jurgium inter me et te, et pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus (Gen. XIII). » Et Laban ad Jacob: « Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? (Gen. XXIX). » Et quidem constat, quia Lot filius Aran fratris Abraham, et Jacob filius Rebeccae sororis Laban; sed propter cognationem sunt fratres nuncupati. Hac ergo regula in Scripturis sanctis (ut dixi) frequentissime etiam cognatos Mariae vel Joseph Domini fratres appellatos oportet intelligi. Quod autem propinquante Pascha Jesus ascendit Hierosolymam, nobis profecto dat exemplum quanta 118.0295A| animi vigilantia Dominicis subjici debeamus imperiis, cum ipse, in hominis infirmitate apparens, eadem quae ex divinitatis auctoritate statuit decreta custodiat. Ne enim putarent servi absque crebris orationum bonorumque actuum victimis, vel flagella evadere, vel praemia se posse percipere, etiam inter servos ipse ad orandum immolandumque Dei Filius ascendit. Qui veniens Hierosolymam quid ibi gerentes invenerit, quid ibidem gesserit videamus.
« Et invenit, inquit, in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. » Boves et oves et columbae ad hoc emebantur ut offerrentur in 118.0295B| templo. Nummularii ad hoc sedebant ad mensas ut inter emptores venditoresque hostiarum prompta esset pecuniae taxatio. Videbantur ergo licite vendi in templo quae ad hoc emebantur ut in eodem templo offerrentur Domino. Sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis geri, nec ejus quidem quae honesta putaretur, negotiatores injustos foras omnes simul cum his qui negotiabantur ejecit. Quid ergo, fratres mei? quid, putamus, faceret Dominus, si rixis dissidentes, si fabulis vacantes, si risu dissolutos, vel alio quolibet scelere inveniret irretitos, qui hostias, quae sibi immolarentur, ementes in templo vidit, et eliminare festinavit? Haec propter illos diximus qui, ecclesiam ingressi, non solum intentionem orandi negligunt, verumetiam detractionibus insequuntur, addentes videlicet peccata 118.0295C| peccatis, et quasi funem sibi longissimum in cauda eorum augmentatione texentes, nec timentes ex eo districti judicis examinatione damnari. Nam bis quidem in sancto Evangelio legimus quod veniens in templo Dominus, hujusmodi negotiatores ejecerit. Nunc videlicet (Joan. II), id est tertio ante passionem suam anno, sicut et hujus evangelistae sequentibus scriptis agnoscimus, et ipso quo passus est anno, cum ante quinque dies Paschae sedens in asino Hierosolymam venisset (Matth. XII). Sed hoc idem in templo sanctae Ecclesiae Domini examine ac quotidiana visitatione geri, omnis qui recte sapit, intelligit. Unde multum tremenda sunt haec, dilectissimi, et digno expavescenda timore, sedulaque praecavendum 118.0295D| industria ne veniens improvisus, perversum quid in bonis, unde merito flagellari, ac de Ecclesia ejici debeamus, inveniat. Et maxime in illa, quae specialiter domus orationis vocabitur, observandum ne quid ineptum geramus, ne cum Corinthiis audiamus ab Apostolo (I Cor. XI): Nunquid domus non habetis ad agenda vel loquenda temporalia, aut ecclesiam Dei contemnitis? et propheta, cum loqueretur, dicens Judaeis: « Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa (Jer. XI). » Et quidem gaudendum est, quia ipsi sumus in baptismo templum Dei, teste Apostolo, qui ait: « Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III), » ipsi civitas Regis magni, de qua canitur: « Fundamenta ejus in montibus 118.0296A| sanctis (Psal. LXXXVI), » id est fundamenta Ecclesiae in soliditate fidei apostolorum et prophetarum. Sed non minus tremendum quod praemisit Apostolus, dicens: « Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III). » Et ipse judex justus: « Disperdam, inquit, de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem (Psal. C). » Gaudendum quia in nobis Paschae solemnitas agitur, cum de vitiis ad virtutes transire satagimus: Pascha quippe transitus dicitur. Gaudendum, quia nostra pectora, civitatem videlicet suam, visitare; quia idem Pascha nostrae bonae actionis praesentia suae pietatis illustrare dignatur. Sed timendum satis ut ne nos in civitate sua aliud quam ipse diligit agentes inveniat, et ipse se nobis qualem non diligimus districtus creditor 118.0296B| ostendat, id est, ne nos in templo nummularios, ne venditores ovium columbarumve reperiens, damnet. Boves quippe doctrinam vitae coelestis, oves opera munditiae et pietatis, columbae sancti Spiritus dona designant. Quia nimirum boum juvamine solet ager exerceri, ager est Domini cor coelesti excultum doctrina, et suscipiendis verbum Dei praeparatum rite seminibus. Oves innocenter sua vellera vestiendis hominibus praestant. Et Spiritus super Dominum in columbae specie descendit. Vendunt autem boves, qui verbum Evangelii non divino amore, sed terreni quaestus intuitu audientibus impendunt. Quales reprehendit Apostolus, quia Christum nuntiarent non sincere. Vendunt oves, qui humanae gratia laudis opera pietatis exercent. De quibus Dominus ait quia receperunt 118.0296C| mercedem suam (Matth. VI). Vendunt columbas, qui acceptam Spiritus gratiam, non gratis, ut praeceptum est, sed ad praemium dant: qui impositionem manus, qua spiritus accipitur, etsi non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuunt, qui sacros ordines non ad vitae meritum, sed ad gratiam largiuntur. Nummos mutuo dant, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis rebus in ecclesia deserviunt, sua quaerentes, non quae Jesu Christi. Verum hujusmodi operarios fraudulentos quae merces maneat ostendit Dominus, cum, facto de funiculis flagello, omnes ejecit de templo. Ejiciuntur enim de parte sortis sanctorum, qui, inter sanctos positi, vel ficte bona, vel aperte faciunt opera mala. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam pariter 118.0296D| et doctrinam ostendit esse reprobam. Funiculi quibus flagellando impios de templo expulit, crementa sunt actionum malarum, de quibus materia damnandi reprobos districto judici datur. Hinc etenim dicit Isaias: « Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis (Isa. I). » Et in Proverbiis Salomon: « Iniquitates, inquit, suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur (Prov. V). » Qui enim peccata peccatis, pro quibus acrius damnetur, accumulat, quasi funiculos quibus ligetur ac flagelletur, paulatim agendo prolongat. Nummulariorum quoque, quos expulerat, effudit aes, et mensas subvertit, quia, damnatis in fine reprobis, etiam ipsarum quas dilexere rerum tollet figuram, juxta hoc quod 118.0297A| scriptum est: « Et mundus transibit, et concupiscentia ejus (I Joan. II). »
« Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. » Venditionem columbarum de templo auferri praecepit, quia gratia Spiritus gratis accipi, gratis debet dari. Unde Simon ille magus, qui hanc emere pecunia voluit, ut majori pretio venderet, audivit: « Pecunia tua tecum sit in perditionem. Non est tibi pars neque sors in sermone hoc (Act. VIII). » Notandum autem quia non solum venditores sunt columbarum, et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines largiendo, pretium pecuniae vel laudis vel etiam honoris inquirunt; verum hi quoque qui gradum vel gratiam in Ecclesia spiritualem, 118.0297B| quam Deo largiente percepere, non simplici intentione, sed cujuslibet humanae causa retributionis exercent, contra illud apostoli Petri: « Qui loquitur quasi sermones Dei, qui ministrat tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum (I Petr. IV). » Quicunque ergo tales sunt veniente Domino de Ecclesia auferri, auferant ista de suis actibus, ne faciant domum Dei domum negotiationis. Nec praetereundum quia sollicite nobis Scriptura utramque Salvatoris nostri naturam, et humanam videlicet commendat et divinam. Ut enim vere Dei Filius intelligatur, audiamus quod ipse Dominus ait: « Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. » Aperte namque se Filium Dei Patris ostendit, qui templum Dei domum 118.0297C| sui Patris cognominat. Ut rursum verus hominis Filius sentiatur, recolamus quod in hujus capite lectionis descendens in Capharnaum, matrem comitem habuisse perhibetur. Sequitur:
« Recordati vero sunt discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. » Zelo domus Patris Salvator ejecit impios de templo. Zelemus et nos, fratres charissimi, domum Dei, et quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur, insistamus, Si viderimus fratrem qui ad domum Dei pertinet, superbia tumidum, si detractionibus assuetum, si ebrietati servientem, si luxuria enervatum, si iracundia turbidum, si alii cuiquam vitio substratum, studeamus inquantum facultas suppetit castigare, polluta ac perversa corrigere; et si quid de talibus 118.0297D| emendare nequimus, non sine acerrima mente sustinere dolorem. Et maxime in ipsa domo orationis, ubi corpus Domini consecratur, ubi angelorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum fiat, ne quid quod nostrum fraternamve orationem impediat, totis viribus agamus. Sequitur:
« Reponderunt ergo Judaei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Respondit Jesus et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. » De quo templo dicat evangelista post aperuit, videlicet de templo corporis sui, quod ab illis passione solutum, ipse post triduum excitavit de morte. Quia ergo signum quaerebant a Domino, 118.0298A| quare solita commercia projicere debuerit e templo, respondit rectissime impios exterminare de templo, quia ipsum templum significaverit templum corporis sui, in quo nulla prorsus esset alicujus peccati macula. Neque immerito typicum purgaverit a sceleribus templum, qui verbi Dei templum ab hominibus morte solutum divinae potentia majestatis excitare posset a mortuis.
« Dixerunt ergo ei Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? Quod intellexerunt, ita responderunt. Sed ne nos quoque spiritualem Domini sermonem carnaliter sentiremus, evangelista subsequenter de quo templo loqueretur, exposuit. Quod autem aiunt de templo, quadraginta et sex annis aedificatum 118.0298B| est, non primam, sed secundam illius aedificationem significant. Primus enim Salomon in maxima regni sui pace de centesimo et septem annorum opere perfecit: quod destructum a Chaldaeis, post septuaginta annos ad jussionem Cyri, Persae laxata captivitate, reaedificari coeptum est. Sed filii transmigrationis opus quod principibus Zorobabel et Jesu faciebant, propter impugnationem gentium vicinarum ante quadraginta et sex annos implere nequiverunt: qui etiam numerus annorum perfectionem Dominici corporis aptissime congruit. Tradunt etenim naturalium scriptores rerum formam corporis humani tot dierum spatio perfici: quia videlicet primis sex a conceptione diebus lactis habeat similitudinem, sequentibus novem vertatur in sanguinem: deinde duodecim solidetur, 118.0298C| reliquis decem et octo firmetur, usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum, et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Sex autem et novem et duodecim et decem et octo, quadraginta quinque faciunt, quibus si unum adjecerimus, id est ipsum diem quo discretum per membra corpus crementum sumere incipit, tot nimirum dies in aedificatione corporis Dominici, quot in fabrica templi annos invenimus. Et quia templum illud manufactum, sacrosanctam Domini carnem quam ex Virgine sumpsit, ut ex hoc loco discimus, figurabat, quia aeque corpus ejus, quod est Ecclesia, quia uniuscujusque fidelium corpus animamque designabat, ut in plerisque Scripturarum locis invenimus. Adam vero primus post peccatum audivit (Gen. III): 118.0298D| « Terra es, et in terram ibis. » Secundus vero Adam de seipso ait: « Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II). » Sparsus vero fuit primus per universum mundum, qui in secundo collectus est, quod significat nomen Adam, qui quatuor litteris scribitur, id est ἄλφα, δέλτα, iterum ἄλφα et μῦ; quae quatuor litterae quatuor partes orbis designant, in quibus sparsus est Adam in filiis suis. Ideo in principiis nominum partium mundi, hae quatuor litterae leguntur. Nam ἄρκτος, quod est septentrio, ab α incipit; δύσις, quod est occidens, a δ incipit; et ἀνατολή, quod est oriens, ab α etiam incipit; μεσημβρία, quod est meridies, a μ incipit: quae sunt partes orbis, ab 118.0299A| his quatuor litteris incipientes. Quae litterae si in computo Graeco considerentur, quadraginta sex faciunt: nam α unum, δ quatuor, et iterum α unum, μ quadraginta, qui simul ducti, sunt quadraginta sex; mystice designant annos quibus templum corporis Christi in utero virginali aedificatum est, sicut superius diximus. Caro autem Christi, quae de Adam sumpta est, destructa est a Judaeis, et a seipso iterum aedificata est, secundum Scripturas prophetarum. Et ideo dicit evangelista:
« Hoc enim dicebat de templo corporis sui. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat de corpore suo, et crediderunt Scripturae, » id est prophetarum dictis, qui praedixerunt Christum tertia die resurgere, « et sermoni quem dixit Jesus, » id est quod ait: « Solvite 118.0299B| templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. » Hoc est, tertia die resuscitabo, quod vos solvitis in cruce. Sequitur:
« Cum autem esset Jesus Hierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa quae faciebat. Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes. Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine, ipse enim sciebat quid esset in homine. » Non enim sic credebant in eum, ut digni essent Christum habitare in eis, quorum fides catechumenis comparari potest, qui credunt in Christum, sed Christus non credit seipsum eis. Quia « nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, 118.0299C| non potest introire in regnum Dei (Joan. III). » Nemini vero se credit Christus, nisi qui dignus est introire in regnum Dei. Unde et ecclesiastica consuetudo catechumenis corporis et sanguinis Christi communionem non tradit, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu, quibus tantum creditur participatio corporis et sanguinis Christi.
HOMILIA LI. FERIA TERTIA POST Laetare. (JOAN. VII.) « In illo tempore: Jam die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat; et mirabantur Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? » Et reliqua. Ille qui latebat, docebat et palam loquebatur, et non timebat. Illud enim, ut lateret, erat exempli, hoc potestatis, sed 118.0299D| cum doceret mirabantur Judaei. Omnes quidem (quantum arbitror) mirabantur, sed non omnes convertebantur. Unde admiratio? quia multi noverant ubi natus, quemadmodum fuerit educatus; nunquam eum viderant litteras discentem, audiebant tamen de lege disputantem, legis testimonia proferentem, quae nemo potest proferre nisi legisset, nemo legerit nisi litteras didicisset, et ideo mirabantur. Eorum autem admiratione magistro facta est insinuandae altius veritatis occasio. Ex eorum quippe admiratione et verbis dixit Dominus aliquid profundum, et diligentius inspiciendum. Quid ergo respondit Dominus eis admirantibus quomodo sciret litteras, quas non didicerat?
118.0300A| « Mea, inquit, doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. » Hic est enim profunditas. Videtur enim paucis verbis contraria locutus: Non enim ait: Ista doctrina non est mea, sed « mea doctrina non est mea. » Quomodo mea, et non mea? Quaestio est quomodo fieri possit utrumque, et mea et non mea. Si enim diligenter intuemur quod ipse in eodem dicit sanctus evangelista: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I), » inde pendet hujus solutio quaestionis. Quae est ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris? ipse ergo Christus Patris doctrina, sive Verbum Patris. Sed quia Verbum non potest esse nullius, sed alicujus, et suam doctrinam dixit seipsum et non suam, quia Patris est Verbum. Hoc dixisse videtur Dominus 118.0300B| Christus, « mea doctrina non est mea, » ac si diceret: Ego non sum a meipso. Quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus aequalem, nec ullam in eis esse naturae vel substantiae distantiam, nec inter generantem atque generatum aliquod interfuisse intervallum, tamen hoc servato et custodito, ista dicimus quod ille Pater est, ille Filius. Pater autem non est, si non habeat Filium: Filius non est, si non habeat Patrem. Sed tamen Filius Deus de Patre, Pater autem Deus, sed non de Filio Pater. Deus de Deo, lumen de lumine. Pater lumen, Filius lumen: non duo lumina, sed unum lumen. Pater Deus, Filius Deus; non duo dii, sed unus Deus Pater et Filius. Spiritus sanctus de Patre et Filio procedens, et ipse Deus; sicut Pater Deus, sicut Filius Deus, sic etiam 118.0300C| Spiritus sanctus Deus: non tres dii, sed unus Deus, unum lumen, una substantia, una natura, una majestas, una aeternitas, una magnitudo, una potentia, una bonitas. Vidit itaque ipse Dominus Christus Dei sapientia, hoc tam profundum arcanum non omnes intellecturos, in consequentibus dedit consilium quod intelligere est credere. Deus enim per prophetam dixit: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, juxta LXX). » Ad hoc pertinet quod hic etiam Dominus secutus adjunxit:
« Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquor. » Quid est hoc « si quis voluntatem voluerit facere? » Sed ego dixeram: si quis crediderit, et hoc consilium dederam: si non intellexistis, inquam, 118.0300D| credite; intellectus enim merces est fidei. Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas, quoniam nisi credideritis, non intelligetis. Cum ergo ad possibilitatem intelligendi, consilium dederim obedientiam credendi, ut dixerim Dominum Jesum Christum hoc ipsum conjunxisse, in consequenti sententia invenimus eum dixisse: « Si quis voluerit voluntatem ejus facere, » hoc est credere: sed quia cognoscit, hoc est intelligit, omnes intelligunt. Quia vero quod ait: « Si quis voluerit voluntatem ejus facere, » hoc pertinet ad credere, ut diligentius intelligatur, opus est nobis ipso Domino nostro expositore, ut indicet nobis utrum vera credere pertineat 118.0301A| ad facere voluntatem Patris ejus. Quis nesciat noc esse facere voluntatem Dei, operari opus ejus? id est quod illi placet. Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit: « Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem ille misit (Joan. VI). » Ut credatis in eum, non ut credatis ei: non autem continuo qui credit ei credit in eum; nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum. Rursus etiam de apostolis ipsius possumus dicere: Credimus per Paulum, sed non credimus in Paulum; credimus per Petrum, sed non credimus in Petrum. Credidit in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Quid ergo est credere in eum? credendo amare, credendo diligere, credendo ad eum scribi, et ejus membris incorporari. Ipsa ergo fides, quam 118.0301B| de nobis exigit Deus, est quae per dilectionem operatur. Si intelligis verba Dei, intellige quia Christus Filius Dei est, et doctrina Patris non est ex ipso: non ex nihilo, non ex aliis subsistentibus, sed ex Patre tantum, in Patre manens, aequalis Patri.
« Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. » Hic erit qui vocatur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus dixit, super omne quod dicitur Deus, et quod colitur. Ipsum quippe annuntians Dominus gloriam suam quaesiturum, non gloriam Patris, ait ad Judaeos: « Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me. Alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis (Joan. V). » Significavit eos Antichristum suscepturos, qui gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus. Et ideo instabilis, 118.0301C| sed utique ruinosus. Dominus autem noster Jesus Christus magnum exemplum nobis praebuit humilitatis. Nempe aequalis est Patri; nempe « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I); » nempe ipse dixit, et verissime dixit: « Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, videt et Patrem (Joan. XIV). » Nempe ipse dixit, et verissime dixit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Si ergo cum Patre unum, aequalis Patri Deus de Deo, Deus apud Deum coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter sine tempore, pariter creator et dispensator temporum, tamen quia venit in tempore, et formam servi accepit, et habitu inventus est ut homo, quaerit gloriam Patris, non 118.0301D| suam. Quid tu, homo, facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris: quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi, creatura es, agnosce Creatorem: servus es, ne contemnas Dominum: adoptatus es, sed non meritis tuis: quaere gloriam ejus a quo habes hanc gratiam homo adoptatus: cujus gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus « Qui autem quaerit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. » In Antichristo autem injustitia est, et verax non est, non est a quo missus est. Non enim est missus, sed venire permissus. Omnes ergo pertinentes ad corpus Christi, ne inducamur in laqueos Antichristi, non quaeramus gloriam nostram. Sed si ille 118.0302A| quaesivit gloriam ejus qui eum misit, quanto magis nos ejus qui nos fecit? Sequitur
« Nonne Moyses, inquit, dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? » Nam si legem fecissetis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, et praesentem non occideretis.
« Quid me quaeritis interficere? » Ideo enim quaeritis me interficere, quia nemo ex vobis facit legem; « respondit ei turba: » Quid responderit videte: « Daemonium habes? Quis te quaerit interficere? » Quasi non fuit pejus dicere, Daemonium habes quam eum occidere. Ei quippe dictum est: quod daemonium habebat, qui daemones expellebat: quid possit aliud dicere turba turbulenta, quid possit aliud olere coenum commotum, nisi putridum? Turbatur turba; 118.0302B| unde? a veritate. Turbam lippitudinis turbavit claritas lucis. Oculi autem non habentes sanitatem, non possunt ferre luminis claritatem, Dominus autem non plane turbatur, sed in sua veritate tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto. Quibus si diceret: Daemonium habetis potius vos, verum utique diceret. Unde enim hoc dicerent de veritate, « Daemonium habes, » nisi eos diaboli falsitas irritaret? Quid ergo respondeat, tranquillius audiamus, et tranquille vivamus.
« Unum opus feci, et omnes miramini. » Tantum est ac si diceret: Quid si omnia opera mea videritis? Ipsius enim opera erant quae in mundo videbant. Fecit unam rem et turbati sunt, quia salvum fecit hominem in sabbato, non intelligentes Dominum esse 118.0302C| sabbati filium hominis, qui sabbatum propter hominem constituit, non hominem propter sabbatum. Nec sabbatum destruxit, quia sanum fecit hominem in sabbato, quia ad salutem hominum, hominibus sabbati custodia data est.
« Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem; » bene factum est ut acciperetis circumcisionem a Moyse, « non quia ex Moyse est, sed ex patribus. » Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino. « Et in sabbato circumciditis hominem. » Convincit vos Moyses, in lege accepistis ut circumcidatis octavo die, accepistis in lege ut vacetis septimo die. Si octavus dies illius qui natus est occurrerit ad diem septimum sabbati, quid facitis? Vacabitis, ut servetis sabbatum, an circumcidetis, ut impleatis 118.0302D| sabbato sacramentum diei octavi? Sed novi, inquit, quid facitis, « circumciditis hominem. » Quare? quia circumcisio pertinet ad aliquod signum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute. Ergo nec mihi irascimini, quia salvum feci totum hominem in sabbato.
« Si circumcisionem, inquit, accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi. » Aliquid enim per Moysen in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum est. « Mihi » operanti salutem « in sabbato » quare « indignamini? » Forte enim illa circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti curanti, et sananti indignabantur. Jussa est enim adhiberi octava die. Et quid est circumcisio, nisi carnis 118.0303A| exspoliatio? Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est, et in eo membro fieri jussa. Quoniam per illud membrum procreatur creatura mortalium, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Et (Rom. V) « per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, » ideo quisque cum praeputio nascitur, quia omnis homo cum vitio propaginis nascitur. Et non mundat Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo addimus, nisi per cultellum petrinum, id est Dominum nostrum Jesum Christum. « Petra enim Christus (I Cor. X). » Cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant, et praesentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere 118.0303B| cupiebant. Quod vero circumciditis hominem in sabbato, intelligite hoc significari opus bonum, quod ego feci totum hominem in sabbato salvum; quia et curatus est, ut sanus esset in corpore; et credidit, ut sanus esset in anima.
« Nolite judicare personaliter, sed recte judicium judicate. » Quid est hoc modo? Quasi per legem Moysi circumciditis sabbato, non irascimini mihi personaliter veritati. Veritatem attendite, et justum judicium judicate. Si secundum veritatem judicatis, neque Moysen, neque me condemnabitis, et veritate cognita me cognoscitis, quia « ego sum veritas (Joan. XIV). » Hoc vitium, fratres, quod Dominus notavit hoc loco, evadere in hoc saeculo magni laboris est, non personaliter judicare, sed rectum judicium 118.0303C| retinere. Admonuit quidem Dominus Judaeos, sed non minus admonuit et nos. Illos convicit, nos instruxit: illos redarguit, nos exacuit. Non putemus hoc nobis ideo non dictum, quia tunc ibi non fuimus: nos itaque sic audiamus Evangelium quasi praesentem Dominum. Ne dicamus: O illi felices qui eum videre potuerunt; multi in eis, qui viderunt eum carnaliter, occiderunt; multi autem in nobis; qui non viderunt, crediderunt. Quis est qui non judicat personaliter, nisi qui aequaliter diligit? Qui aequaliter omnes diligit, aequaliter de omnibus judicat. Ne hoc dictum putemus de illis quos pro honore graduum diverso modo honoramus, sed de illis quorum causas dijudicare jubemur. Dominus igitur Jesus non manifeste, sed occulte ascendit ad diem festum, 118.0303D| non quia timebat ne teneretur, sed ut significaret etiam ipso die festo, qui celebratur a Judaeis, occultatum et summum esse mysterium. Sed mox apparuit potestas, quae putabatur timiditas. Loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae, et dicerent, quod audivimus cum lectio legeretur.
« Nonne hic est quem quaerunt interficere? Ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Nunquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? » Qui noverant qua saevitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur. Inde non plene intelligentes illius potentiam, putaverunt esse principum scientiam quod ipsi cognoverant, eumdem esse 118.0304A| Christum; ideo pepercerunt ei, quem tantopere occidendum quaesierunt. Deinde illi ipsi apud seipsos quid dixerunt? « Nunquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? » Fecerunt sibi quaestionem qua eis videretur non esse Christus, adjungentes enim dixerunt:
« Sed istum novimus unde sit. Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. » Quid est quod dixerunt Judaei: « Christus cum venerit, nemo scit unde sit, » cum Herode interrogante locum nativitatis ejus demonstraverunt, juxta prophetiam Micheae prophetae? Et ex hoc certum locum nativitatis illius eos nosse, sed considerandum est quid se nosse putarent, et quid se nescire dixerunt. Locum vero nativitatis illius sciebant per prophetarum dicta, sed 118.0304B| divinam ejus nativitatem, qua ex Deo Patre aeternaliter natus est, propter impietatem cordis sui nesciebant, Isaia dicente: « Generationem ejus quis enarrabit? » (Isa. LIII.) Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et de humanitatis fragilitate, et de Divinitate majestatis, dicens:
« Clamabat ergo docens in templo Jesus: Et me scitis, et unde sim scitis. » Recte ergo dixit: « Et me scitis et unde sim scitis, » id est secundum carnem nativitatem meam nostis, et nobilitatem parentum meorum, et effigiem vultus mei nostis; secundum Divinitatem autem non nostis, quia « a meipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos non scitis. » Sed ut eum sciatis, credite in eum quem misit. Et sciatis quod « nemo 118.0304C| Deum vidit unquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I). » Et nemo cognovit Patrem. nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Denique cum dixisset: « sed est verus qui misit me, quem vos nescitis, » ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant, subjecit:
« Ego scio eum. » Ergo a me quaerite ut sciatis eum. Quare autem scio eum? « Quia ab ipso sum, et ipse me misit. » Magnifice utrumque monstravit: « ab ipso, inquit, sum, » quia Filius de Patre; et quidquid est Filius, de illo est cujus est Filius. Ideo Dominum Jesum dicimus Deum de Deo, Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum. Et dicimus Dominum Jesum lumen de lumine, sed Patrem tantum lumen. Ad hoc ergo pertinet quod 118.0304D| dixit « ab ipso sum. » Quod autem videtis me in carne, « ipse me misit: » ubi audis « ipse me misit, » noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.
« Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. » Hoc est quia nolebat; qui enim voluntate natus est, voluntate passus est. Sicut horam praevidebat sibi nativitatis suae, ita horam praedestinavit passionis suae. Si hora mortis nostrae illius est voluntas, quanto magis hora passionis suae in arbitrio voluntatis suae venit? Magna igitur misericordia Domini nostri Jesu Christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta sunt tempora; factum 118.0305A| esse inter omnia, « per quem facta sunt omnia (Joan. I): » factum esse quod fecit. Factus est quod fecerat; factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat. Secundum hanc dispensationem, jam venerat hora nativitatis et natus erat, sed nondum venit hora passionis. Ideo nondum passus erat, quia nondum venerat hora in qua pati voluisset. Ideo in cruce legitur eum dixisse, dum omnia perfecta sunt secundum scripturas prophetarum: « Consummatum est: et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX). » Dum vero voluit, consummata fuerant quae de eo scripta sunt, et consummatis omnibus, potestate propria emisit spiritum.
« De turba autem multi crediderunt in eum. » 118.0305B| Humiles et pauperes salvos faciebat Dominus, principes insaniebant. Et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant.
HOMILIA LII. FERIA QUARTA POST Laetare. (JOAN. IX.) « In illo tempore praeteriens Jesus, vidit hominem caecum a nativitate. » Et reliqua. Ea quippe quae fecit Dominus noster Jesus Christus stupenda atque miranda, et opera et verba sunt. Opera, quia facta sunt; verba, quia signa sunt. Si ergo quid significet hoc quod factum est cogitemus, genus humanum est iste caecus. Haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem 118.0305C| duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim caecitas est infidelitas, et illuminatio fides, quem fidelem, quando venit Christus, invenit? Ideo evangelista de Christo dicit: « Et praeteriens Jesus. » Sic praeteriit enim Christus, et non in via peccatorum nostrorum stetit, sicut in quadam parabola ipse Dominus ait (Luc. X): « Venit enim Samaritanus secus viam, » qui venit sanare vulneratum semivivum. Praeteriit caecum illuminare, qui vulneratus in parabola dicitur, hic in re gesta caecus illuminatur. Vidit ergo hominem caecum, non utcunque caecum, sed caecum a nativitate. Omnes enim homines, praeter illum solum qui ex Virgine natus est, originali peccato caeci, id est cum peccato nati sunt, quod ex radice peccati primi parentis 118.0305D| traxerunt.
« Interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi. » Magistrum appellabant, qui discere desiderabant. Quaestionem quippe Domino proposuerunt, tanquam magistro. « Quis peccavit? hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur? Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus. » Quid est quod dixit? Si nullus homo sine peccato, nunquid parentes hujus caeci sine peccato erant? Nunquid ipse sine peccato originali natus erat, vel vivendo nihil addiderat? Si ergo et parentes ejus habuerunt peccatum et iste habuit peccatum, quare Dominus dixit: « Neque hic peccavit, neque parentes ejus, » nisi ad rem respondit de qua interrogatus est, cur caecus 118.0306A| nasceretur? Habebant autem peccatum parentes ejus, sed non in ipso peccatum factum est ut caecus nasceretur. Si ergo non peccato parentum factum est ut caecus nasceretur, quare caecus natus est? Audi magistrum docentem, quaerit credentem, ut faciat intelligentem: ipse causam dicit quare sit ille caecus natus. « Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo. » Non solum quid in hoc tantummodo caeco acturus sim, sed ut manifestetur quid in caecitate totius humani generis per me agendum sit. Deinde secutus adjunxit:
« Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est. » Memento quomodo universam gloriam illi dat, de quo est, quia ille habet Filium 118.0306B| qui de illo sit, ipse non habet de quo sit. Quae sunt opera Domini propter quod venit Filius Dei in mundum, nisi caecitatem humani generis illuminare, vulnerata quaeque sanare, perdita requirere, deformia reformare? Sed quid est quod dixit: « Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est? Venit enim nox quando nemo potest operari. » Constat expressum ac definitum diem commemorasse Dominum hoc loco seipsum, id est lumen mundi. « Quandiu, inquit, sum in hoc mundo, lumen sum mundi. » Ergo ipse operatur, quandiu est in hoc mundo. Putamus, fratres, eum fuisse hic tunc, et modo non hic esse? Si hoc putamus, jam ergo post ascensum Domini facta est nox ista metuenda, ubi nemo possit operari. Sed post ascensionem facta est 118.0306C| nox ista, quid est quod ait discipulis suis ascendens in coelum: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII)? » qui tunc corporali praesentia fuit in mundo, nunc divina potentia praesens est ubique in mundo. Audivimus diem, audiamus quae sit nox ista. Quid igitur? quid dicemus de nocte ista, quando erit, quando nemo poterit operari? Nox ista impiorum erit, nox ista eorum erit quibus in fine dicetur: « Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). » Sed et nox dicta est flamma ignis. Audi, quia et nox est quae de quodam servo dicitur (Matth. XXII): « Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores. » Operetur ergo homo, ne illa nocte praeveniatur, 118.0306D| ubi nemo possit operari. Modo est, ut operetur per dilectionem: et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi promittentem, et ne arbitreris absentem. « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Ibi enim erit nox, ubi nemo possit operari, sed recipere quod operatus est. Aliud est tempus operationis, aliud receptionis. Reddet enim unicuique secundum opera sua. Audiamus sollicita mente Apostolum nos exhortantem operari. Dicit enim: « Dum tempus habemus, operemur bonum (Galat. VI). » Quid enim Christus dixerit admonendo bonos, terrendo malos, audivimus; sed videamus quid fecerit.
118.0307A| « Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit super oculos ejus, et dixit ei: Vade et lava in natatoria Siloe, quae interpretatur missus. » Quid fecit Dominus perspicuum est. Illuminatio enim facta est in caeco, sed magnum mysterium commendatur in humano genere. Exspuit in terram, et ex saliva lutum fecit, quia « Verbum caro factum est (Joan. I), » et unxit oculos caeci. Inunctus erat, et nondum videbat, mittit illum ad piscinam quae vocatur Siloe. Pertinuit autem ad evangelistam commendare nobis hujus piscinae intelligentiam, et ait: « Quod interpretatur missus. » Jam quis est missus agnoscitis. Nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum fuisset ab iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos in ea piscina, quae 118.0307B| interpretatur missus. Baptizatus est in Christo: si ergo quando eum in seipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit: quando inunxit, fortasse catechumenum fecit. Potest quidem aliter atque aliter tanti sacramenti exponi et pertractari profunditas, sed hoc sufficiat charitati vestrae. Ungitur catechumenus, id est docetur ut credat in Christum; mittitur ad piscinam baptismi, ut illuminetur, ut lumen verum agnoscat, ut remissionem peccatorum accipiat, ut ex filio irae efficiatur filius Dei, illuminatusque veniat praedicare Christum.
« Itaque vicini, et qui videbant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant: quia hic est: alii autem; nequaquam, sed similis est ejus. » 118.0307C| Aperti oculi vultum mutabant. « Ille vero dicebat: quia ego sum. » Vox grata, ne damnaretur ingrata.
« Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi tui? Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et vidi. » Ecce annuntiator factus est gratiae, evangelizat, confitetur. Videns caecus ille confitebatur, et cor impiorum stringebatur, quia non habebant in corde quod jam habebat in facie.
« Dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. » In his verbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat, nondum videnti. Sed ponamus, fratres, tanquam illam inunctionem in animo habuerit, et praedicat, et nescit quem praedicat.
118.0307D| « Adducunt ergo eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit: Lutum mihi posuit super oculos meos, et lavi, et video. Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam. » Non omnes, sed quidam: jam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes, nec uncti? « Non est iste homo a Deo, qui sabbatum non custodit. » Ipse potius custodiebat, qui sine peccato erat, sabbatum spirituale, hoc est non habere peccatum. « Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). » Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum carnaliter observabant, 118.0308A| spiritualiter violabant. « Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? » Ecce sunt inuncti. « Et schisma erat in eis. » Dies ille divisus erat inter lucem et tenebras.
« Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo, qui aperuit oculos tuos? quid de illo sentis? quid existimas? quid indicas? » Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter quod sentiebat expressit. Ait enim: « Quia propheta est, » adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur. Tamen ipse Dominus de seipso ait: « Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XI). »
« Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus 118.0308B| fuisset, et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus qui viderat, et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est. Quomodo ergo nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur. » Quasi dicerent: Scimus quia hic filius noster est, et quia caecus natus est: sed juste cogeremur loqui pro infante, si ipse pro se loqui non posset. Iste olim caecus loquitur, modo videt. Caecum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem modo videmus. Ipsum interrogate, ut instruamini.
118.0308C| « Haec dixerunt parentes ejus, quia timebant Judaeos. Jam enim conspiraverunt Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. Propterea parentes ejus dixerunt: quia aetatem habet, ipsum interrogate. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. » Quid est « da gloriam Deo? » Nega quod accepisti. Hoc plane non est Deo gloriam dare, sed Deum potius blasphemare. « Da, inquiunt, gloriam Deo (Joan. V). »
« Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio. Unum scio, quia caecus cum essem, modo video. Dixerunt ergo ei: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? » 118.0308D| Et ille jam stomachans adversum duritiam Judaeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos,
« Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis. Quid iterum vultis audire? Nunquid et vos vultis discipuli ejus fieri? » Quid est « nunquid, » nisi quia ego jam sum? Nunquid et vos jam video? sed non video vos videre.
« Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis. » Tale maledictum super nos, et super filios nostros. Maledictum est enim si cor discutias, non si verba perpendas. « Nos autem discipuli Moysi sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus. » Habetis enim Dominum dicentem: « Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Ibid.). » De me enim 118.0309A| scripsit ita: Me sequimini servum, et dorsum ponitis contra Dominum.
« Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos. Scimus autem quia peccatores Deus non audit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. » Adhuc inunctus loquitur, nam peccatores exaudivit Deus. Si enim peccatores Deus non audiret, frustra ille publicanus oculos in terram demittens, et pectus suum percutiens, diceret: « Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII). » Et per istam confessionem meruit justificationem, quomodo iste caecus illuminationem. Sed peccatoribus lavandum est cor poenitentiae lacrymis, ut exaudiantur: et fiat in corde illorum quod factum est in facie caeci hujus, et sentiant Deum illos exaudire, 118.0309B| qui, ut peccatores salvaret, venit in mundum.
« A saeculo non est auditum, quia quis aperuit oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam, » libere, constanter, et veraciter. Haec enim quae facta sunt a Domino, a quo fierent, nisi a Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Deus habitaret?
« Responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus es totus. » Quid est « totus? » cum oculis clausis; sed qui aperuit oculos, salvat et totum. Ipse dabit in corde resurrectionem, qui in facie dedit illuminationem. « In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. » Ipsi illum magistrum fecerant, ut discerent toties interrogaverunt: et interrogatum 118.0309C| docentem projecerunt.
« Dum ergo audivit Jesus quia ejecerunt eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? » Modo lavat faciem cordis.
« Respondit, et dixit » quasi adhuc inunctus: « Quis est, Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum ipse est. Tunc prostratus adoravit eum. » Denique jam facie lota cordis, et mundata conscientia, agnoscens illum non filium Joseph quod ante crediderat, sed Filium Dei quem videbat, ait: « Credo, Domine. » Sed parum est dicere Credo. Vis videre qualem credat? « Procidens adoravit eum. » Si Deum Dei Filium non credidisset quem videbat, nullatenus adorasset eum. Incumbite ergo orationibus peccatores. Confitemini 118.0309D| peccata vestra, orate ut deleantur, orate ut minuantur, orate ut vobis proficientibus ipsa deficiant.
HOMILIA LIII. FERIA QUINTA POST Laetare. (JOAN. V.) « In illo tempore, dixit Jesus turbis Judaeorum: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, » et reliqua. Operatur Pater et Filius, ut naturarum diversitas permaneat, quae in prima conditione mundi conditae sunt. Ideo dictum est in Psalmis: « Qui finxit sigillatim corda eorum (Psal. XXXII). » Non incognita animarum genera, sed ejusdem substantiae animas, quae in primo homine condita 118.0310A| est, reformat. Quapropter Psalmista, cum non solum primordialem mundi creationem, sed et quotidianam creaturae gubernationem ad laudem Creatoris referret, ait inter caetera: « Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII). » Si Christum Dei virtutem et Dei sapientiam recte confitemur, et omnia in sapientia hac regit Deus, constat nimirum quia Pater usque modo operatur, operatur et Filius. Ergo Pater meus, inquit, non sex solum, ut putatis, diebus primis operatus est, verum usque modo operatur, non novum creaturae genus instituendo, sed quae in principio creaverat, ne deficiant, propagando. « Et ego operor, » subauditur, usque modo, cum eo cuncta disponens, regens, accumulans. Ac si aperte dicat: Quid mihi invidetis? cur me vituperatis, caeci legis doctores, 118.0310B| quod in forma hominis sabbato salutem unius hominis operatus sum, qui in natura Divinitatis una cum Deo Patre totum genus humanum, imo totam mundi machinam, et cuncta visibilia et invisibilia quietus semper operor? Sed ipsi talis ac tanti mysterii minus capaces,
« Propterea magis quaerebant eum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. » In eo maxime dolebant, quia is quem verum ex infirmitate carnis hominem noverant, se verum Dei Filium credi voluisset, id est non gratia adoptatum, ut caeteros sanctos, quibus loquitur Propheta: « Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI), » sed natura Patri per omnia aequalem. Notandum sane 118.0310C| quod dictum est: « aequalem se faciens Deo, » ad Judaeorum personam dictum, qui putabant Dominum Jesum praedicando facere quod non esset, et non veraciter intimare quod esset. Commoti ergo sunt Judaei, et indignati; merito quidem, quod audebat homo aequalem se facere Deo; sed ideo immerito, quia in homine non intelligebant Deum. Carnem videbant, Deum nesciebant; habitaculum cernebant, habitatorem ignorabant. Caro enim illa templum erat, Deus inhabitabat intus. Non ergo Jesus carnem aequabat Patri, non formam servi Domino comparabat: non quod factum est propter nos, sed quod erat quando fecit nos. Quisnamque sit Christus (catholicis loquor) nostis, quia bene credidistis non Verbo tantum, sed « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 118.0310D| (Joan. I). » Recensete de Verbo quid nostis? « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ibid.) » Hic aequalitas cum Patre, sed « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. » Hac carne major est Pater; ita Pater et aequalis et major. Aequalis Verbo, major carne: aequalis ei per quem fecit nos, major eo qui factus est propter nos. « Commoti sunt vero et turbati Judaei, » quia se aequalem Christus Patri fecit, qui hominem tantummodo intellexerunt, non Deum: carnem viderunt, Divinitatem non crediderunt.
« Dixit enim: Non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. » Non alia opera facit Pater quae videat Filius: et alia 118.0311A| Filius quae viderit Patrem facientem, sed eadem opera ipsa Pater et Filius similiter. Quaecunque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Non cum ille fecerit alia, Filius similiter facit; sed quaecunque ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Sed haec facit Filius quae fecerit Pater, per Filium facit Pater. Si per Filium facit, quae facit Pater, non alia Pater, alia Filius facit, sed eadem opera sunt Patris et Filii. Et quomodo ea facit et Filius et eadem et similiter? Ne forte eadem, sed dicis « similiter. » Eadem, inquit, et similiter: et quomodo possit eadem non similiter, dum omnia quae Pater facit, per Filium facit, sicut dictum est: « Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ibid.). » Ideo similiter dixit: quia eadem facit Filius quae facit et 118.0311B| Pater, quia una Patris et Filii in Divinitate substantia et operatio, una voluntas et potestas, una vita et essentia. Et aequalia omnia sunt in Patre et Filio, nisi quod Pater Pater est, et Filius Filius est. Separatio est in personis, sed unitas in natura. « Non enim potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. » Non debemus carnaliter intelligere hanc sententiam, quasi duorum hominum Patris et Filii, unius ostendentis, alterius videntis: unius loquentis, alterius audientis: quia nec Pater minorem habet potestatem, nec majorem Dei Filius, cum Patre et Filio distantia Divinitatis non sit, sed una majestas. Ideo subjecit: « Omnia enim quaecunque facit Pater, eadem et Filius facit similiter. » Significationem unius naturae ostendit, et unius operationis: 118.0311C| quia communis est operatio Patris et Filii, quorum est una natura, una etiam operatio. Ideo consequenter subjunxit:
« Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. » Ut ostenderet omnem hanc Patris demonstrationem fidei nostrae esse doctrinam; et ut nequaquam hic ignoratio in Filio possit intelligi, cui Pater opera omnia quae ipse faceret monstraret, continuo ait:
« Et majora his opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. » Ea enim Patrem demonstrare Filio dicit, quae mirentur: et quae eadem essent, illa mox docuit. « Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius 118.0311D| quos vult vivificat. » Exaequata virtus est per naturae indissimilis unitatem, et demonstrationem operum. Non ignorationis instructio est, sed nostrae fidei, quae non Filio scientiam ignoratorum, sed nobis confessionem nativitatis invexit. Demonstrare enim Patrem, est per Filium facere quae facturus est. Nam majora opera sunt resurrectio mortuorum, quae erit in novissimo die, quam istius languentis sanitas, qui Christi verbo sanatus est, ex quo nata est hujus occasio tota sermonis. Dicit enim: « ut vos miremini; » et hoc difficile est videre, quomodo tanquam temporaliter Filio coaeterno aliqua demonstret aeternus Pater, omnia scienti quae est apud Patrem. Quae sunt tamen illa majora? Majora ergo sunt opera mortuos 118.0312A| suscitare, quam languidos sanare. Sed sicut suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Non enim alios Pater, alios Filius vivificat, sed una potestas unam vivificationem facit, quae etiam potestas uno honore honoranda est. Et ideo consequenter subjunxit:
« Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. » Pater non judicat quemquam, quia Patris persona in homine suscipitur, nec in judicio videbitur, sed sola Filii forma, quae judicata est injuste, et juste judicat vivos ac mortuos. Nec enim Filius videbitur in judicio in ea natura, qua consubstantialis 118.0312B| est Deo Patri, sed in ea qua consubstantialis est matri, et homo factus est. Ita intelligendum est, « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, » ac si diceretur: Patrem nemo videbit in judicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium: quia et Filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt. Quod ne conjicere potius quam aperte demonstrare videamur, proferimus ejusdem Domini certam manifestamque sententiam, quam ostendimus ipsam fuisse causam, ut diceret: « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: » quia judex in forma Filii hominis apparebit, quae forma non est Patris, sed Filii. Nec ea Filii in qua aequalis est Patri, sed in qua minor est Patre, ut sit in judicio conspicuus 118.0312C| bonis et malis, « ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. » Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Quid est enim, « honorificat Patrem, » nisi quod habeat Filium? Aliud est enim, cum tibi commendatur Deus, quia Deus est: et aliud, cum tibi commendatur Deus, quia Pater est. Cum tibi quia Deus est commendatur, Creator tibi commendatur, omnipotens tibi commendatur: Spiritus quidam summus, aeternus, invisibilis, incommutabilis tibi commendatur. Cum vero tibi, quia Pater est, commendatur, nihil tibi aliud quam Filius commendatur. Quia Pater dici non potest, si Filium non habet: sicut nec Filius, si Patrem non habet. Sed ne forte Patrem quidem honorifices tanquam majorem, Filium vero tanquam minorem, ut 118.0312D| dicas: Honorifico Patrem: scio enim quod habeat Filium, et non error in Patris nomine. Non enim Patrem intelligo sine Filio, honorifico tamen et Filium tanquam minorem. Corrigat te ipse Filius, et revocet te, dicens: « Et omnes honorificent Filium, » non inferius, sed sicut honorificant Patrem. « Qui ergo non honorificat Filium, nec Patrem honorificat, qui misit illum. » Ego, inquit, majorem honorem volo dare Patri, minorem Filio. Ibi tollis honorem Patri, ubi majorem das Filio. Quid enim tibi aliud videtur ista sententia, nisi quia Pater aequalem sibi Filium generare aut noluit, aut non potuit? Si noluit, invidit; si non potuit, defecit. Non ergo vides, quia ita sentiendum, ubi majorem honorem vis dare 118.0313A| Patri, ibi es contumeliosus in Patrem. Proinde sic honorifica Filium quomodo honorificas Patrem, si vis honorificare et Filium et Patrem.
« Amen amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam. Et in judicium non veniet, sed transit a morte in vitam. » Et hoc attendite, « qui verbum meum audit, » et non dixit, Crede mihi, sed « credit ei qui me misit. » Verbum ergo Filii audiat, ut Patri credat. Quare verbum audit tuum et credit alteri? Nonne cum verbum alicujus audimus, eidem verbum proferenti credimus, loquenti nobis fidem accommodamus? Quid ergo voluit dicere, « qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, » nisi quia verbum ejus est in me? Et quis est qui audit verbum 118.0313B| meum, nisi qui audit me, et qui credit in me? Credit autem ei qui misit me, quia cum illi credit, verbo ejus credit; cum autem verbum ejus credit, mihi credit: quia Verbum Patris ego sum. Non enim transiret de morte ad vitam, nisi primo esset in morte. Mortuus ergo erat et revixit, perierat et inventus est. Fit proinde jam quaedam resurrectio, et transeunt omnes a morte quadam ad quamdam vitam: a morte infidelitatis ad vitam fidei, a morte falsitatis ad vitam justitiae. Est ergo et ista resurrectio mortuorum. Aperiat illam plenius, et lucescat nobis ut coepit.
« Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Fili Dei, et qui audierint vivent. » Hoc proprium est piorum, qui 118.0313C| sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est; id est, sic eum propter se factum, accipiunt minorem Patre in forma servi, ut credant quia aequalis est Patri in forma Dei. Et ideo sequitur:
« Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso. » Quod ergo ait: « Dedit Filio vitam habere in semetipso, breviter dicat, genuit Filium vitam in se habentem. » Neque enim erat sine vita, et accepit vitam, sed nascendo vita est. Pater vita est non nascendo, Filius vita est nascendo. Pater de nullo Patre, Filius de Deo Patre. Pater propter Filium est; Filius vero, et quod Filius est, propter Patrem est: et quod est, a Patre est. Hoc dixit, « vitam dedit Filio, » ut haberet 118.0313D| eum in semetipso, tanquam diceret: Pater, qui est vita in semetipso, genuit Filium, qui esset in semetipso. Pro eo enim quod genuit, voluit intelligi dedit, tanquam si cuiquam diceremus: Dedit tibi Deus esse. Sequitur enim et dicit:
« Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. » Puto nihil esse manifestius. Nam Filius Dei aequalis Patri non accipit hanc potestatem judicium faciendi, sed habet illam cum Patre in occulto. Accepit autem illam, ut boni et mali eum videant judicantem, quia Filius hominis est. Visio quippe Filii hominis exhibebitur et malis. Nam visio formae Dei, nonnisi mundis corde, quoniam ipsi Deum videbunt, id est solis piis, quorum dilectioni 118.0314A| hoc ipsum promittit, quia ostendet seipsum illis. Et ideo vide quid sequitur:
« Nolite mirari hoc, » inquit. Quid nos prohibet mirari, nisi illud quod revera miratur omnis qui non intelligit? Et ideo diceret Patrem dedisse ei potestatem judicium facere, quoniam filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur, ut diceret, quoniam Filius Dei est: sed quia Filium Dei, secundum id quod in forma Dei aequalis est Patri, videre iniqui non possunt, oportet ut judicem vivorum et mortuorum, cum coram judicabuntur, et justi videant et iniqui. « Nolite, inquit, mirari, quoniam venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei. Et procedent qui bona egerunt, in resurrectionem vitae: qui mala gesserunt, in 118.0314B| resurrectionem judicii. » Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem, qui filius hominis est, ut resurgentes omnes viderent eum in forma, in qua videri ab hominibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad vitam aeternam. Quae est autem vita aeterna, nisi illa visio quae non conceditur impiis? « Ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). » Quomodo et ipsum Jesum Christum, nisi quemadmodum unum verum Deum qui ostendit seipsum illis? Non quomodo se ostenderet etiam puniendis in forma filii hominis. Secundum illam visionem bonus est, secundum quam visionem Deus apparet mundis corde, ut ait Psalmista: Quoniam « quam bonus Israel Deus rectis corde (Psal. LXXII). » Quando autem judicem 118.0314C| videbunt mali, non eis videbitur bonus, quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae, in numero utique malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam ille, qui eum dixerat magistrum bonum, quaerens ab eo consilium consequendae vitae aeternae, respondit: « Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX), » cum hominem alio loco dicat bonum ipse Dominus: « Bonus homo, de bono thesauro cordis sui profert bona: et malus homo, de malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. XII). » Sed quia ille vitam aeternam quaerebat, vita autem aeterna est in illa contemplatione, quia non ad poenam videtur Deus, sed ad gaudium sempiternum, duas hic resurrectiones ipse Dominus Jesus Christus in his 118.0314D| verbis nobis demonstrat: primam, quae in fide est, resurgendo a peccatis, de qua ait: « Amen, amen, dico vobis, quia venit hora in qua mortui audient vocem Filii Dei. » Alteram ubi ait: « Amen, amen dico vobis, quia venit hora in qua omnes qui in monumento sunt, audient vocem Flii Dei. » Illa prior est resurrectio animarum, illa sequens resurrectio erit corporum. Qui vero in hac prima non resurgit, nec ibi ad eum resurget. « Hora autem nunc est, ut resurgant mortui. » Hora erit in fine saeculi, ut resurgant et mortui. Sed si resurgant nunc in mente, tunc in carne resurgent. Nunc in mente per Verbum Dei, id est per Filium Dei, resurgent: tunc in carne per Verbum Dei caro factum, filium hominis. Neque 118.0315A| enim ad judicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est, nec tamen recedit a Filio Pater. Quomodo ergo non ipse venturus est? Quia non ipse videbitur in judicio. Videbunt in quem pupugerunt. Forma illa erit judex quae stetit sub judice: illa judicabit, quae judicata est. Judicata est enim inique, judicabit juste. Talis apparebit judex, qualis videri possit a quibus coronatus est. Distinctio est inter illud verbum, quod superius dixit, « quod mortui audient vocem Filii Dei: » et inter illud, quod hic ait: « Venit hora quando omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei. » Ibi vero ait, « audient, » id est obedient; ideo ista resurrectio est ad vitam; illa vero quae futura est, de qua dicit, « audient vocem Filii Dei, » id est, audient ut resurgant 118.0315B| ad judicium. Non addidit hic, ad vitam: quia omnes ad gloriam non resurgent, sed multi ad poenam. Ideo addidit de futura resurrectione. « Qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem judicii, » id est, damnationis, quia hic judicium pro poena posuit. Tunc erit ultima palea, ut separet bonos a malis, triticum a paleis. Tunc ibunt impii in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam.
HOMILIA LIV. FERIA SEXTA POST Laetare. (JOAN. XI.) « In illo tempore, erat quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororum ejus, » et reliqua Plurima vero in hoc miraculo 118.0315C| resuscitationis Lazari, quia manifesta sunt, expositione in singulis non indigemus. In superiore lectione manifestat evangelista, quod Dominus exiit de manibus eorum qui lapidare eum voluerant, et abiit trans Jordanem, ubi Joannes baptizabat. Ibi ergo Domino constituto, infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum Hierosolymis.
« Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores ejus, dicentes: » Jam intelligimus quod miserunt ubi erat Dominus, quoniam absens, trans Jordanem scilicet, miserunt ad Dominum, nuntiantes quod aegrotaret frater earum, ut si dignaretur, veniret ut eum ab aegritudine liberaret. Ille distulit sanare, ut posset 118.0315D| resuscitare. Quid ergo annuntiaverunt sorores ejus? « Domine, ecce quem amas infirmatur. » Non dixerunt, Veni, amanti enim tantummodo nuntiatum fuit; non ausae sunt dicere, Veni et sana; non sunt ausae dicere: Ibi jube, et hic fiet. Cur enim non istae laudantur, si fides illius centurionis inde laudatur, quod ait: « Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus? » (Luc. VII.) Nihil horum istae, sed tantummodo: « Domine, ecce quem amas infirmatur. » Sufficit ut noveris, non enim amas et deseris. Dicit quis, quomodo per Lazarum peccator significabatur, et a Domino sic amabatur? Audiat eum dicentem: « Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. 118.0316A| IX): » quod nequaquam diceret, si peccatores conversos non amaret.
« Audiens autem Jesus, dixit illis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. » Talis glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. Hoc ergo ait, « non est ad mortem, » quia ipsa mors non est ad mortem, sed potius ad miraculum, quo facto, crederent homines in Christum, et vitarent veram mortem. Nam sunt haeretici qui hoc negant, quod Filius Dei sit Deus, ecce audiant: « Infirmitas ergo haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei. » Qua gloria? Cujus Dei? Audi quod sequitur: « Ut glorificetur Filius Dei per eam (Joan. XI). » Per quam? Per illam infirmitatem.
118.0316B| « Diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum. » Ille autem languens, illae tristes, omnes electi: sed diligebat et languentium salvator, imo etiam mortuorum suscitator, et tristium consolator.
« Ut ergo audivit quod infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. » Nuntiaverunt illae, mansit illic ille. Tandiu ductum est tempus, quoadusque quadriduum compleretur: non frustra, quia forte, imo quia certe et ipse numerus dierum intimat aliquod sacramentum.
« Deinde post haec dicit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum. » Ubi pene fuerat lapidatus, qui propterea inde discessisse videbatur, ne lapidaretur. Discessit enim ut homo, sed in redeundo quasi oblitus 118.0316C| infirmitatem, ostendit potestatem. « Eamus, inquit, in Judaeam. » Deinde, hoc dicto, videte quemadmodum discipuli territi fuerint.
« Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc? Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? » Quid sibi vult ista responsio? Illi dixerunt: « Modo te volebant Judaei lapidare, et iterum vadis illuc, ut te lapident? » Et Dominus: « Nonne duodecim horae sunt diei? »
« Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt. Si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. » De die quidem locutus est, sed ad nostram intelligentiam, quasi adhuc nox est, invocemus diem, ut repellat 118.0316D| noctem, et cor lumine illustret. Quid enim Dominus dicere voluit? Quantum mihi videtur, quantum subjacet altitudo profunditasque sententiae, redarguere voluit dubitationem illorum et infidelitatem. Voluerunt enim dare Domino consilium ne moreretur, qui venerat mori, ne ipsi morerentur. Sic etiam quodam alio loco sanctus Petrus diligens Dominum, sed adhuc non plene intelligens cur venisset, timuit ne moreretur. Et vitae displicuit, id est ipsi Domino. Cum ergo vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, servi Domino, aegroti medico, corripuit eos et ait: « Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. » Me sequimini, si non vultis offendere. Nolite mihi consilium 118.0317A| dare, quos a me consilium oportet accipere. Quo ergo pertinet, « Nonne duodecim horae sunt diei? » Quia ut diem se esse ostenderet, duodecim discipulos elegit. Si ego sum, inquit, dies, et vos horae, nunquid horae diei consilium dant? Horae diem sequuntur, non horas dies. Si ergo illi horae, quid ibi Judas, et ipse inter duodecim horas? Si hora erat, lucebat, si lucebat, quomodo diem ad mortem trahebat? Sed Dominus in hoc verbo, non ipsum Judam, sed successorem ipsius praevidebat. Juda enim cadente, successit Matthias, et duodenarius mansit. Non enim frustra duodecim discipulos elegit, nisi quia ipse spiritualis est dies. Sequantur ergo horae diem, praedicent horae diem. Horae illustrentur a die. Horae illuminentur a die. Per horarum praedicationem, 118.0317B| credat mundus diem. Ergo ait de compendio: Me sequimini, si non vultis errare.
« Ex post haec dicit eis: Lazarus amicus noster dormit, sed vado ut a somno excitem eum. » Verum dixit; sororibus mortuus erat, Domino dormiebat: hominibus mortuus erat, qui cum suscitare non poterant. Nam Dominus tanta facilitate suscitabat de sepulcro, quanta tu non excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem, quia et alii mortui dicti sunt in Scripturis saepe dormientes, sicut Apostolus dicit: « De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini sicut et caeteri, qui spem non habent (I Thes. II). » Ideo et ipse dormientes appellavit, quia resurrecturos pronuntiavit. Et in alio loco: Omnes quidem dormiemus, 118.0317C| sed non omnes resurgemus (I Cor. XV), mortem nostram dormitionis nomine significans. Nam corpus dum deseritur ab anima, dormit in sepulcro usque ad resuscitationem in novissimo die. Animae vero dum deserunt corpora, diversas receptiones habent: gaudium bonae, malae tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur. Dum Dominus de dormitione amici dixerat, discipuli responderunt, quomodo intellexerunt:
« Domine, si dormit, salvus erit. » Solent enim somnia esse aegrotanti interitus vel salutis indicia.
« Dixerat autem Jesus de morte ejus, illi autem 118.0317D| putaverunt quia de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste. » Subobscure enim dixerat, « dormit. » Ait ergo manifeste:
« Lazarus ergo mortuus est, et gaudeo propter vos ut credatis, quia non eram ibi. » Aeger enim, non mortuus fuerat nuntiatus, sed ut lateret qui creaverat, et ad cujus manus anima morientis exierat. Hoc est, quod ait, « gaudeo propter vos ut credatis quia non ibi eram, » ut jam inciperent admirari, quia Dominus potuit dicere mortuum, quod nec viderat, nec audierat. Ubi sane meminisse debemus, quod adhuc etiam ipsorum discipulorum, qui in eum non crediderant, miraculis aedificabatur fides: non ut esse inciperet, sed ut ea quae jam esse coeperat, 118.0318A| cresceret: quamvis tali verbo usus sit, quasi tunc credere inciperent. Non enim ait, gaudeo propter vos, ut vestra fides augeatur, sive firmetur; sed ut credatis, quod intelligendum est, ut amplius robustiusque credatis.
« Sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. Venit itaque Jesus, et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. » De quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura Scripturarum, quae pro diversitate intelligentium multos sensus pariunt. Dicamus et nos, quid nobis videatur significare mortuus quatriduanus. Quomodo enim in illo caeco intelligimus quodammodo humanum genus, sic forte et in isto 118.0318B| mortuo multos intellecturi sumus; diversis enim modis una res significari potest. Homo quando nascitur, jam cum morte nascitur, quia de Adam peccatum trahit; unde dicit Apostolus: « Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V). » Ecce habes unum diem mortis, quod homo trahit de morte propaginem. Deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, ut legem sapiat naturalem, quam omnes habent in corde fixam. Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Nunquid hoc de paganis dicitur, et non in natura ipsa quodammodo legitur? Furtum facere vis? pati utique non vis. Ecce lex in corde tuo: Quod non vis pati, facere noli. Et hanc legem transgrediuntur 118.0318C| homines: ecce alter dies mortis. Data est etiam lex divinitus per famulum Dei Moysen. Dictum est illic: « Non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem, non concupisces rem proximi tui (Exod. XX). » Ecce lex scripta est, et ipsa contemnitur, et ad tertium diem mortis qui restat, venitur. Et Evangelium praedicatur, regnum coelorum diffamatur ubique, Christus minatur gehennam, vitam promittit aeternam. Et ipsum contemnitur, transgrediuntur homines Evangelium. Ecce quartus dies mortis. Merito jam putet. Nunquid de talibus neganda est misericordia? Absit. Etiam ad tales excitandos non dedignatur accedere.
« Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et 118.0318D| Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Martha autem ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi. Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Sed et nunc scio, quia quaecunque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. » Non dixit, sed et rogo te modo ut suscites fratrem meum. Hoc tantum dixit: scio quia potes si vis; utrum autem facias, judicii tui est, non praesumptionis meae.
« Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in novissimo die. » De illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum.
« Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita. » Dicis, resurget frater tuus in novissimo die; verum 118.0319A| est, sed per quem tunc resurget, potest et modo resurgere: quia « ego sum resurrectio et vita. » Ideo vita, quia resurrectio. « Quia si credit in me, non morietur in aeternum. » Quid est hoc, « Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet? » Sicut Lazarus mortuus est et vivet? Quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. De olim mortuis patribus, hoc est Abraham, Isaac, Jacob, tale responsum Judaeis dedit: « Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III; Luc. XX). » Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Omnes enim illi vivunt. Crede ergo, et si mortuus fueris, vives: si autem non credis, et cum vivis mortuus es. Unde est ergo mors in anima? Quia non est fides in ea. Unde est in corpore? Quia non est ibi anima. Ergo animae tuae 118.0319B| vita, fides est. Sicut anima corporis, vita est corporis; ita fides animae, vita est animae. « Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit in carne, vivet in anima, » donec resurgat caro nunquam postea moritura. Hoc est, qui credit in me, licet moriatur, vivet.
« Et omnis qui vivit » in carne, « et credit in me, » etsi morietur ad tempus propter mortem carnis, « non morietur in aeternum » propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. Hoc est quod ait: « Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. »
« Credis hoc? Ait illi: Utique Domine. Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in hunc mundum venisti. » Quando hoc credidi quia tu es resurrectio, credidi quia tu es vita, credidi quia qui 118.0319C| credit in te, etsi moriatur, vivet. Et qui vivit et credit in te, non morietur in aeternum.
« Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. » Advertendum est, quemadmodum suppressam vocem silentium nuncupavit. Nam quomodo siluit, quae dixit, « Magister adest, et vocat te. » Advertendum etiam quemadmodum evangelista non dixerit, ubi vel quando, vel quomodo Mariam Dominus vocaverit, ut hoc in verbis Marthae potius intelligeretur, narrationis veritate servata.
« Illa ut audivit, surrexit cito, et venit ad eum. Nondum enim venerat Jesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Judaei igitur, qui erant cum illa in domo, et consolabantur 118.0319D| eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam, dicentes: quia venit ad monumentum, ut ploret ibi. » Quare hoc pertinuit ad evangelistam narrare? Ut videamus quae occasio fecerit, ut plures ibi essent quando Lazarus resuscitatus est. Putabant enim Judaei propterea illam festinare, ut doloris sui solatium lacrymis quaereret, secuti sunt eam, ut tam grande miraculum quadriduani mortui resurgentis testes plurimos inveniret.
« Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dixit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. Jesus ergo ut vidit eam plorantem, et Judaeos 118.0320A| qui cum illa erant plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum, et dixit: Ubi posuistis eum? » Aliquid nobis insinuavit fremendo spiritu, et turbando seipsum. Quis enim eum posset, nisi ipse seipsum, turbare? Itaque primo hic attendite potestatem, et sic inquirite significationem: Turbaris tu nolens, turbatur Christus quia voluit; contristatus est Jesus, verum est, sed quia voluit; esurivit Jesus, verum est, sed quia voluit; dormivit Jesus, verum est, sed quia voluit; mortuus est Jesus, verum est, sed quia voluit. In illius potestate erat, vel sic affici, vel non affici. Veram enim animam suscepit et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitate naturam. Nam et anima Apostoli verbo illustrata est; anima Petri et anima 118.0320B| Pauli verbo illustrata est; aliorum apostolorum, sanctorum prophetarum animae verbo illustratae sunt; sed de nulla dictum est: « Verbum caro factum est (Joan. I), » de nulla dictum est: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Anima Christi, et caro Christi, cum verbo Dei una persona est, unus Christus est. Ac per hoc ubi summa potestas, secundum voluntatis nutum turbatur infirmitas, hoc est quod ait: « Turbavit semetipsum. » Quid est ergo quod turbat semetipsum Christus, nisi ut significet tibi, quomodo turbari tu debeas, cum tanta mole peccata gravaris et premeris? Attendisti enim te, vidisti te, computasti tecum; illud feci, et pepercit mihi Deus; illud commisi, et sustinuit me; Evangelium audivi, et contempsi; baptizatus sum, et 118.0320C| iterum ad eadem revolutus sum; quid facio? quo eo? unde evado? Quando ista dicis, jam fremit spiritus, quia fides fremit. In voce frementis apparet spes resurgentis. Ergo fides tua de Christo, Christus in corde tuo; ergo fremat Christus in corde tuo. Flevit ergo Christus amicum mortuum, quem venit resuscitaturus. Quare enim flevit, nisi quia hominem flere docuit, oppressum pondere peccatorum? Quare fremuit et turbavit semetipsum, nisi quia fides hominis sibi merito displicentis, fremere hunc admodum debet in accusatione malorum operum, ut violentiae poenitendi cedat consuetudo peccandi?
Et dixit: « Ubi posuistis eum? » Scis quia mortuus sit, et ubi sit sepultus ignoras? Et ista significatio 118.0320D| quae est? Non ausus sum dicere, nescit. Quid enim ille nescit? sed quasi nescit. Unde hoc probamus? Dominum audi dicturum in judicio: « Non novi vos, discedite a me (Matth. VII). » Quid est, non novi vos? Non vos video in luce mea, non vos video in illa justitia, quam novi. Sic et hic, tanquam nesciens talem peccatorem, dixit: « Ubi posuistis eum? » Talis est vox Domini in paradiso, posteaquam peccavit Adam: « Adam, ubi es (Gen. III)? » « Dicunt ei: Domine, veni et vide. » Quod est, vide et miserere. Videt enim Dominus, quando miseretur. Unde illi dicitur: « Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. » (Psal. XXIV.)
118.0321A| « Lacrymatus est Christus. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum. » Quid est, amabat eum? Non venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Marc. II).
« Quidam autem dixerunt ex ipsis: Non poterat hic, qui aperit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? » Qui noluit facere ut non moreretur, plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur.
« Jesus ergo, rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum. » Fremit et in te, si disponis reviviscere. Omni homini dicitur, qui premitur pessima consuetudine: « Venit ad monumentum. » « Erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei. » Mortuus sub lapide, reus sub lege. Scitis enim 118.0321B| quia lex quae data est Judaeis, in lapide scripta est: omnes autem rei sub lege sunt. Bene viventes enim, in lege non sunt, justo lex posita non est. Quid est ergo lapidem removere? Gratiam praedicare. Apostolus enim Paulus ministrum se dicit Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Nam « littera, inquit, occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). » Littera occidens, quasi lapis est premens.
« Removete, inquit, lapidem, » removete legis pondus, gratiam praedicate. « Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam foetet, quatriduanus enim est. Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? » Quid est, Videbis gloriam Dei? Quia et foetentem, et quatriduanum suscitat. « Omnes enim 118.0321C| peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III). » Et: « Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V). »
« Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem elevatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamavit. » Fremuit, lacrymavit, voce magna clamavit, ut animo perpendas quam difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit; sed tamen surgit, occulta gratia intus vivificatus. Surgit post vocem magnam, qua clamavit: « Lazare, veni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et 118.0321D| facies illius sudario erat ligata. » Quomodo processit ligatis pedibus miraris, et non miraris quia surrexit quatriduanus? In utroque potentia Domini erat, non vires mortui. Processit, et adhuc ligatus est, adhuc involutus, tamen foras jam processit, quid significat? Quando contemnis, mortuus jaces: et si tanta quanta dixi contemnis, sepultus jaces; surgis, quando confiteris. Quid est enim procedere, nisi ab occultis velut exuendo manifestari? Sed ut confitearis, Deus facit clamando, id est magna gratia vocando. Ideo processit mortuus, adhuc ligatus, adhuc reus, ut solverentur peccata ejus. Ministris ergo hoc dixit:
« Solvite eum, et sinite abire. » Potuit enim ligamenta 118.0322A| solvere, qui mortuum resuscitavit. Sed propter unitatem sanctae Ecclesiae, et individuam charitatem dicitur ministris, id est discipulis Christi: « Solvite eum. » Quia sine unitate catholicae fidei, et charitate ecclesiasticae sanctitatis, peccata non solvuntur.
« Multi autem ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum. Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus. » Non omnes ex Judaeis qui convenerant ad Mariam, sed quidam, sive ex eis qui non crediderant, abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt quae fecit Jesus: sive annuntiando, ut et ipsi crederent, sive potius prodendo, ut saevirent: sed quomodolibet, et a quibuslibet, 118.0322B| ad Pharisaeos ista perlata sunt.
HOMILIA LV SABBATO POST Laetare. (JOAN. VIII). « In illo tempore: Dixit Jesus turbis: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, » et reliqua. Ubi manifeste docet, non solum qua auctoritate mulieri peccata dimiserit (ut paulo superius refert), sed etiam quod ipse sit « vera lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). » Cujus perpetuum splendorem humana fragilitas videre non potuisset, nisi nube carnis tegeretur, per quam quasi per quoddam lucidissimum speculum, divini luminis claritas humanis mentibus innotesceret, quae fide purganda est, 118.0322C| ut tanti luminis aspectu digna efficiatur. Unde secutus ait: « Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habeat lumen vitae. » Qui meis modo jussis et exemplis obsequitur, non timebit in futuro tenebras damnationis, sed lucem potius vitae, ubi nunquam prorsus moriatur, habebit. Itaque, fratres mei, sequamur Christum lumen mundi, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae metuendae sunt, morum, non oculorum: etsi oculorum, non exteriorum, sed interiorum. Unde discernitur non album et nigrum, sed justum et injustum. Antequam ergo veniret Dominus noster Jesus Christus, multas ante se lucernas propheticas accendit, et misit. De his erat etiam Joannes Baptista, cui tam magnum ipsum lumen, 118.0322D| quod est Dominus Christus, perhibuit testimonium, quali nulli hominum. Ait enim: « Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI). » Hic tamen, quo nemo erat major inter natos mulierum, dicit de Domino nostro Jesu Christo: « Ego quidem baptizo vos in aqua. Qui autem venit post me, fortior me est, cui non sum dignus calceamenta solvere (Matth. III). » Videte quemadmodum se lucerna diei submittat. Lucernam vero ipsum Joannem fuisse Dominus ipse testatur. Ille erat (inquit) lucerna ardens et lucens, et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus. »
« Responderunt ergo Pharisaei: Tu de teipso testimonium dicis, testimonium tuum non est 118.0323A| « verum. » Videamus quid audiant, audiamus et nos, sed non sicut illi: illi contemnentes, nos credentes; illi Christum occidere volentes, nos per Christum vivere cupientes. Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras, et audiamus quid Judaeis responderit Dominus.
« Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego de meipso testimonium perhibeo, verum est testimonium meum: quia scio unde venio et quo vado. » Patrem volebat intelligi. Et si Patri gloriam dabat Filius, aequalis glorificat eum a quo est missus, quantum debet homo glorificare eum a quo est creatus? « Scio unde venio, et quo vado. » Iste qui in praesentia vobis loquitur, habet quod non deseruit, sed tamen venit. Non enim veniendo inde discessit, 118.0323B| aut redeundo nos dereliquit, qui dixit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Ergo verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive aliter: quia sine lumine non potest videri lumen, et sine lumine non potest videri quodlibet aliud, quod non est lumen. Sicut enim lumen et seipsum ostendit, et quae circa sunt: ita et Christus, et seipsum ostendit, et alios illuminat, qui charitate circa se sunt, et sequuntur illum, non pedum gressibus, sed charitatis officiis. Duos adventus Domini nostri Jesu Christi legimus in Scripturis sanctis a prophetis esse praedictos: unum misericordiae, qui peractus est, alterum judicii, qui venturus est. Prima ergo dispensatio Domini nostri Jesu Christi medicinalis, 118.0323C| non judicialis. Nam si primo venisset judicaturus, neminem invenisset cui praemia justitiae redderet. Quia ergo vidit omnes peccatores, et omnino esse neminem immunem a morte peccati, prius erat ejus misericordia praeroganda, et post exercendum judicium. Quia de illo cantaverat Psalmus: « Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C). » Non enim ad judicium et misericordiam. Nam si primum esset judicium, nulla esset misericordia; sed primo misericordia, postea judicium. Quae est prima misericordia? Creator hominis homo esse dignatus est, factus quod fecerat, ne quod fecerat periret. Quid huic misericordiae addi potest? Addidit tamen. Nam reprobatus ab hominibus, pro quorum salute venerat in mundum, irrisiones sustinuit, flagella, 118.0323D| sputa, opprobria inimicorum, turpissimam mortem crucis. Haec omnia sustinuit, quia voluit, ut salvaret hominem quem creaverat. Nullum genus mortis intolerabilius fuit cruce, propter longos cruciatos: sed nihil gloriosius quam signum crucis portare in fronte. Unde Apostolus ait, gloriam crucis praedicans: « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Gal. VI). » Quia venit neminem judicare, consequenter Judaeis respondit:
« Vos secundum carnem judicatis, ego non judico quemquam. » Pertulit injustum judicium, ut ageret justum: sed in eo quod pertulit injustum, misericordiae fuit. Denique ita humilis factus est, ut perveniret 118.0324A| ad crucem. Distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam. Unde distulit potentiam? Quia de cruce descendere noluit, qui potuit de sepulcro resurgere. Unde publicavit misericordiam? Quia pendens in cruce, dixit: « Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII). » Sive ergo propter hoc, quia non venerat judicare mundum, sed salvare mundum, dixit: « Ego non judico quemquam; » sive, quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat, « Vos secundum carnem judicatis, » addidit, « Ego non judico quemquam: » ut intelligamus, Christum non secundum carnem judicare, secundum quod ab hominibus judicatus est. Non ut cognoscatis jam ut judicem Christum, audite quid sequitur:
« Et si judico ego, judicium meum verum est. » 118.0324B| Ecce habet et judicium. Sed agnosce Salvatorem, ne sentias judicium. Quare autem dixit judicium suum verum esse? « Quia solus, inquit, non sum, sed ego et qui misit me, Pater. » Quid est missio Christi, nisi incarnatio ejus? Missus est Christus, idem est, si dicas, incarnatus est Christus. Et a Patre missus erat, et a Patre nunquam recessit. Et hic fuit per incarnationem, et hic est modo per divinitatem. Fides ergo mundat corda nostra, ut intellectus impleat corda nostra. Et ut intelligamus, mysterium salutis nostrae altum est, profundum est, secretum est, una substantia est, una divinitas est, una majestas Patris et Filii. Pater non passus est, sed solus Filius. Ergo intelligamus missionem Filii nominatam incarnationem Filii: Patrem autem incarnatum esse non credas. 118.0324C| Unde ergo verum est judicium ejus, nisi quia verus est Filius Patris? Ideo dixit: « Judicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego, et qui me misit Pater. » Idem ergo in alio loco dixit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Unum in substantia, duo in persona. Unum dixit, in substantiae unitate; sumus dixit, propter personarum distinctionem. Audi quid dixit: « Ego, et qui me misit, Pater. » Distingue personas: agnosce quia Pater, Pater est; agnosce, quia Filius, Filius est; ne in barathrum Sabellianum pervenias. Et noli dicere, aliud et aliud: sed dic, alius et alius. Non aliud in substantia, sed alius in persona. Non Pater major, non Filius minor in divinitatis gloria: sed crede, unum sumus. In eo quod dixit ipsa Veritas, unum, libera te ab Ario; quod dixit, 118.0324D| sumus, libera te a Sabellio. Si unum, non ergo diversum; si sumus, non ergo unus. De judicio dixerat: « Ego non judico quemquam; » de testimonio nunc vult dicere.
« In lege, » inquit, « vestra scriptum est. » Vestra dicit, tanquam diceret, In lege quae vobis a Deo data est, sicut dicimus: Panem nostrum quotidianum, quem a Deo nobis dari poposcimus. Quid est quod in lege eorum scriptum est: « Quia duorum hominum testimonium verum est. » Nunquid semper duo homines verum dicunt testimonium? Nonne duo falsi testes contra Susannam falsum protulerunt testimonium (Dan. XIII)? Et Judaeis quaerentibus falsum testimonium contra Christum, dicit evangelista: « Venerunt novissime 118.0325A| duo falsi testes (Matth. XXVI). » Nunquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? Quid de duobus dicimus vel tribus? Universus populus mentitus est contra Christum. Si ergo totus populus, qui constat ex magna hominum multitudine, falsum testimonium dicere inventus est, quomodo accipiendum est: « In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX), » nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua perpetua stabilitas veritatis est? Si vis habere bonam causam, habeto duos vel tres testes, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Denique, quando Susanna, casta femina fidelisque conjux, a duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur. Illa Trinitas de occulto unum testem 118.0325B| Danielem excitavit, et duos convicit. Ergo quia in lege vestra scriptum est duorum hominum testimonium verum esse, accipite verum testimonium, ne sentiatis judicium: « Ego enim, » inquit, « non judico quemquam, sed testimonium perhibeo de meipso. » Differo judicium, non differo testimonium. Eligamus, fratres, testimonium Dei, quia testimonium Dei verum est; et quomodo testis est omnium quae agimus, judex erit omnium quae fecimus. Et alium non quaerit testem, nisi seipsum: qui omnia secreta cordis nostri considerat, et quid, vel ex quo fonte procedat. Ideo testis, quia non quaerit alium unde cognoscat qui sis, vel qualis sit vita tua, qui reddit unicuique secundum opera sua. Responderunt ergo Judaei Domino loquenti de Patre suo, et dixerunt:
« Ubi est Pater tuus? » Patrem Christi carnaliter 118.0325C| acceperunt, quia verbo Christi secundum carnem judicaverunt. Erat autem qui loquebatur, in aperto caro, in occulto Verbum: homo manifestus, Deus occultus. Videamus ergo quid ad haec Dominus respondit: « Ubi est, » inquiunt, « Pater tuus? » Audivimus enim te dicere, « solus non sum, sed ego et qui me misit Pater. » Nam solum te videmus; Patrem tuum tecum non videmus. Quomodo te dicis solum non esse, sed cum Patre tuo esse? Age, ostende nobis tecum esse Patrem tuum. Et Dominus: Nunquid me videtis, et Patrem meum non videtis? Hoc enim sequitur, hoc suis verbis ipse respondit, quorum verborum expositionem nos ante praemisimus. Videte enim quid dixerit. « Respondit Jesus: 118.0325D| Neque me scitis, neque Patrem meum. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. » Dicitis ergo: « Ubi est Pater tuus, » quasi jam sciatis, quasi totum hoc sim, quod videtis. Ergo quia me non nostis, ideo vobis Patrem meum non ostendo. Hominem quaeritis, quia secundum carnem judicatis. Quia vero, secundum quod videtis aliud sum, et aliud secundum quod non videtis, Patrem autem meum loquar occultum. Occultus prius est, ut me noveritis, tunc et Patrem meum scietis: « Si enim me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. » Ille qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat. Attende enim quomodo increpative dicatur ipsum forsitan, quod videtur esse verbum dubitationis: sed 118.0326A| dubitationis verbum est, quando dicitur ab homine dubitante: ideo dubitante, quia nesciente. Cum vero dicitur a Deo verbum dubitationis, cum Deum nihil utique lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur divinitas. Homines enim de his rebus quas certas habent, aliquando increpative dubitant, id est verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitant. Velut, si indigneris servo tuo, et dicas: Contemnis me? considera, forsitan dominus tuus sum. Hinc et Apostolus ad quosdam contemptores suos loquens, ait: « Puto autem quod et ego spiritum Dei habeo (I Cor. VII). » Quod dicit puto, dubitare videtur, sed ille increpabat, non dubitabat. Et Dominus Christus alio loco increpans infidelitatem futuram generis humani: « Cum venerit, » inquit, « Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII)? » 118.0326B| Scit ergo omnia, per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat: « Si me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis. » Increpat infideles, admonet fideles, ut sciant unam esse cognitionem Patris et Filii, quatenus sciant cognitionem Filii Dei cognitionem esse et Patris. Ideo discipulo electo poscenti ut ostenderet eis Patrem, respondit: « Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV). » Si dissimilis esset Filius Patri, nunquid diceret discipulis suis: « Qui me videt, videt et Patrem? » Nunquid diceret Judaeis: « Si me sciretis, et Patrem meum sciretis? »
« Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. » Magna fiducia sine timore. Non enim pateretur, si nollet: quia nec nasceretur, si 118.0326C| nollet. Quid est quod haec verba Jesus in gazophylacio, docens in templo, locutus est? Gazophylacium est, ubi thesauri conduntur. Jesus in gazophylacio loquebatur Judaeis, dum in parabolis locutus est turbis: nam gazophylacium fuit Christi, in quo omnia latuerunt mysteria tunc aperienda, dum ipse, qui latuit in littera, loquebatur: non in proverbiis, sed palam omnia fidelibus suis enarrans. Nam et gazophylacia adhaerebant templo, quia ipse Christus templum est, de quo ipse ait: « Solvite templum hoc (Joan. II). » Cui omnia mysteria veteris legis adhaerebant, et ad eum omnia respiciebant, donec veniret ad aperienda singulorum gazophylacia mysteriorum, aperiente eo sensus fidelium suorum, ut intelligerent quae latebant, 118.0326D| sicut evangelista ait: « Tunc aperit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. II). » Denique quid sequitur, audiamus: « Nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. » Scilicet omnia sunt dispositionis suae, omnia voluntatis suae. Quia qui voluntate natus est, voluntate et passus est. Si ergo pati nollet, non pateretur; sed si non pateretur, sanguis illius non funderetur; si sanguis ille non funderetur, mundis non redimeretur. Agamus itaque gratias et potestati divinitatis, et miserationi infirmitatis ejus, de occulta potentia, quam Judaei non noverant, unde illis modo dictum est:
« Neque me nostis, neque Patrem meum. » Et de carne suscepta, quam Judaei noverant, et cujus patriam 118.0327A| sciebant. Unde illis alio loco dixit: « Et me scitis, et unde sim scitis. » Utrumque noverimus in Christo, et unde aequalis Patri, et unde illo major est Pater: illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo; sed unus Christus, Deus et homo.
HOMILIA LVI. OMINICA QUINTA IN QUADRAGESIMA, QUAE DICITUR IN PASSIONE DOMINI. (JOAN. VIII). « In illo tempore: Dicebat Jesus turbis Judaeorum, et principibus sacerdotum: Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? » et reliqua Postquam Dominus Judaeos convicit, et eos filios diaboli esse ostendit, dicens (Joan. VIII): « Vos ex patre diabolo 118.0327B| estis, et desideria patris vestri facere vultis: » et postquam (quae in eadem historia superius leguntur, quia de genere nobilitatis gloriabantur, dicentes: « Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam » ), demonstravit nihil prodesse nobilitatem carnis sine nobilitate mentis, adjunxit, dicens: « Amen amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum. » Ut ergo ostenderet quia si eum imitari vellent, filii Dei esse possent, adjunxit hoc quod in capite hujus lectionis habetur: « Quis ex vobis arguet me de peccato? » Quis, pronomen infinitum, aliquando vim interrogantis habet, aliquando abnegantis. Interrogantis, sicut per Psalmistam dicitur (Psal. XIV): « Domine, quis habitabit in tabernaculo 118.0327C| tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? » Ad quam interrogationem protinus respondetur, cum subditur: « Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. » Abnegantis, sicut Salomon ait: « Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato (Prov. XX)? » Et iterum: « In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI)? » ubi subaudiendum est per singula, nullus. Ita et in hoc loco abnegative ponitur, cum a Domino dicitur: « Quis ex vobis arguet me de peccato? » subauditur, nullus. Nemo eum de peccato arguere poterat, qui ut peccatores a peccato solveret, in mundum absque peccato venerat. Alii namque homines similes sibi de peccatis redarguere possunt, sive de praeteritis, sive de futuris, quae perpetrari possunt: Dominum autem 118.0327D| Jesum Christum nec de praeteritis, nec de futuris ullus redarguere praevalet, quia carnem quidem ex carne traxit Adam, sed tamen nullam culpam peccati ex origine traxit Adae. De quo veracissime apostolus Petrus ait: « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). » Et ipse Dominus de seipso: « Venit ad me princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). » Nec solum ejus sancta conceptio atque nativitas absque peccato fuit, sed etiam omnis ejus operatio, praedicatio, atque inter homines conversatio irreprehensibilis apparuit, sicut ipse ait in Evangelio: « Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo (Joan. XVIII). » Et iterum: « Opera 118.0328A| quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimonium perhibent de me (Joan. X). » Ut autem ostenderet eos a peccatis liberari posse, si in eum credere vellent, subjunxit, dicens: « Si veritatem dico, quare non creditis mihi? » Veritas ipse est qui ait: « Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). » Ac si diceret: Cum mihi qui veritas sum, a Patre veritatis veniens, veritatem vobis loquenti non creditis, profecto filios illius vos esse ostenditis, qui ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit, quoniam veritas in eo non est.
« Qui est ex Deo, verba Dei audit. » In his verbis unusquisque suam conscientiam probare potest, utrum ex Deo sit an non. Qui enim verbum Dei libenter audit, et libentius opere complet, nullo modo 118.0328B| se ex Deo esse dubitet, quoniam sicut Dominus ait in Evangelio: « Non est arbor mala faciens fructus bonos (Matth. VII). » Qui vero vecors et durus verbum Dei audire contemnit, vel si cum aure corporis audierit, illud nullo studio vel labore in opere mittere conatur, profecto se ex Deo non esse manifestat; quales erant isti, quibus a Domino dicitur: « Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. » In quibus verbis quaestio oritur, quare Dominus dicat Judaeis: « Vos ex Deo non estis, » cum alibi scriptum sit: « Vidit Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona (Gen. I). » Et iterum: « Qui manet in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII). » Ad quod dicendum, quia non negat eos natura ex Deo esse, sed vitio. Aliud est enim natura in homine, aliud 118.0328C| peccatum: Natura in homine, a Deo creata valde bona est, peccatum a diabolo inventum est. Bonum quippe sine malo esse potest, malum vero sine bono esse non potest; quia privatio boni, nihil aliud est, nisi inventio mali. Igitur conditione ex Deo erant, sed vitio ex Deo non erant. Quod apertius cognoscimus, si paululum hujus lectionis superiora attendamus. Legimus enim quia eosdem Judaeos filios Abrahae confessus est, dicens (Joan. VIII): « Scio quia filii Abrahae estis; » et post pauca esse filios Abrahae negavit, subjiciens: « Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. » Ergo per propaginem carnis filii erant Abrahae, sed per imitationem humilitatis et fidei, non erant filii Abrahae. Sic ergo, ut dictum est, natura ex Deo erant, sed vitio ex Deo 118.0328D| non erant. Quod genus locutionis adeo usitatissimum est in Scripturis, ut etiam in communi locutione reperiatur. Verbi gratia: video hominem peccatorem; cum hominem nominamus, naturam intelligimus; cum subjungimus peccatorem, vitium. Similiter etiam et homines bonos dicimus et homines malos: bonos, quia a Deo sunt conditi; malos, quia vitiosi. Et dicimus angelum bonum, et angelum malum: non quod ipse per naturam malus esse possit, sed quod vitio se malum esse fecit. Sed quod Dominus verbis de Judaeis testatur, scilicet quod ex Deo non essent, ipsi de se operibus manifestant. Nam ex correptione, qua emendari debuerant, deteriores effecti sunt. Quia sicut sequitur:
118.0329A| « Responderunt, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? » Quod ut ad vituperationem pertineat, illos Dominum daemonium habere dixisse, manifestum est. Sed quid vituperationis habeat, quod eum Samaritanum nominaverint, propter eos, qui historiam ignorant, commemorandum est. Legimus enim in Regnorum libris (III Reg. XII), quod decem tribus filiorum Israel in Samaria ad suggestionem Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israel, relicto Deo patrum suorum, vitulos aureos et argenteos, quos ipse in Bethel et Dan statuerat, coluerint. Et idcirco suscitavit Dominus contra illos Salmanasarregem Assyriorum, qui duxit eos captivos in exteras nationes, ita tamen, ut in eorum regione alias gentes 118.0329B| constitueret. Quae etiam cum ibi deos suos colerent, misit Dominus in eos pessimas bestias, ursos scilicet et leones, ad quorum morsus et plagas cum plures morerentur, miserunt nuntios ad regem, dicentes: « Terra in qua habitamus optima est, sed habitatores suos devorat, eo quod ignoremus legitima Dei terrae colere. » Tunc rex, inito consilio, misit unum de sacerdotibus Hebraeorum, qui eos legitima Dei terrae colere doceret, et eo tempore ipsae gentes Deum coeli coluerunt, non tamen idola sua relinquentes. Tribus autem Juda et Benjamin, in quibus reges de stirpe David regnabant, sicut ei Dominus promiserat lucernam ei se daturum ex semine ejus in aeternum, necdum adhuc ductae in captivitatem, in Jerusalem manebant. Ex quo tempore Judaei dicti 118.0329C| sunt, non ut quidam putant, a Juda Machabaeo. Tanta igitur discordia inter Judaeos et praedictos Samaritanos excrevit, ut nullus Judaeorum familiariter colloquium habere dignaretur cum eis, nec convivium participare, nec aliquam societatem habere, sicut ostendit mulier Samaritana, quae Domino dixisse fertur, sicut in Evangelio legitur: « Quomodo tu Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis (Joan. IV). » Quemcunque autem Judaei improperio lacessere volebant, illum Samaritanum vocabant. Unde contra Dominum felle commoti, quia nec vera mala quae exprobrarent invenire poterant, falsa improperia imposuerunt, dicentes eum daemonium habere, et Samaritanum esse. Et 118.0329D| cum in veritate eis respondere posset, Vos daemonium habetis, noluit, sed verum malum quod in ipsis esse cognovit, patienter tacuit, imitabilem nobis patientiam ostendens, ut quotiescunque a proximis injurias patimur, eorum vera mala patienter taceamus, ne forte talis correptio non ex dilectione, sed ex vindicta nata videatur.
« Respondit Jesus et dixit illis: Ego daemonium non habeo. » Notandum autem quod duo ei opposita fuerunt, sed ipse unum negavit, alterum vero tacendo consensit. Negavit se daemonium habere, non tamen negavit se esse Samaritanum. Samaritanus quippe interpretatur custos. Noluit ergo Dominus se Samaritanum esse negare, se nostrum noverat 118.0330A| esse custodem, illum scilicet, cui Propheta suam fragilitatem custodiendam commendavit, cum dixit: « Custodi me, Domine, ut pupillam oculi (Psal. X). » Et iterum: « Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi (Psal. CXL). » Et: « Non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX). » Et: « Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV). » Iste est enim ille Samaritanus, qui proximum suum inveniens vulneratum, alligavit vulnera ejus, et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit (Luc. XVII). De quo per prophetam Isaiam dicitur: « Onus Duma ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte, custos, quid de nocte? Dixit custos: Venit mane et nox. Si quaeritis, quaerite; convertimini et videte (Isa. XXI). » « Sed 118.0330B| honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. » In multis locis Evangelii invenimus Filium Patrem honorificasse. Non solum enim incarnationis suae mysterium ad Patris gloriam retorsit, sed etiam praedicationem, miraculorum ostensionem et infirmorum, sicut ipse ait: « Ego a meipso non veni, sed Pater meus misit me (Joan. VIII). » Et iterum: « Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me, Patris (Joan. VII). » Et alibi: « Pater major me est (Joan. XIV). » Et iterum: « Pater sancte, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi (Joan. XVII). » Et iterum: « Ego a meipso nihil facio (Joan. VIII). » Et in passione: « Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI). » Sed Judaei Filium Patrem honorantem inhonoraverunt, 118.0330C| quando dixerunt: « In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Matth. XII). » Et iterum: « Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes (Joan. VIII)? » Et: « Hic homo non est a Deo, qui sabbatum non custodit (Joan. IX). » Et: « Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum (Joan. XVIII). »
« Ego non quaero gloriam meam: est qui quaerat et judicet. » Cum Filius Dei multa signa faceret, multas virtutes ostenderet, gloriam suam non quaesivit. Ut nos ejus exemplo instructi, dicamus de bono quod agimus non gloriari, ne forte dirigatur ad nos illa sententia, quae ait: « Quid superbis, terra et cinis (Eccli. X)? » Unde Apostolus gloriantem in se praesumptionem reprimit, dicens: « Quid habes 118.0330D| quod non accepisti? quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV)? » Sed quaeritur quare dicat: « Ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet, » cum alibi dixisse legatur: « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V)? » Si Pater omne judicium dedit Filio, quare idem Filius post acceptam contumeliam dicit: « Est qui quaerat et judicet? » Ad quod dicendum, quia judicium in Scripturis duplicem significationem habet. Aliquando autem ad discretionem, aliquando pertinet ad damnationem. Nisi enim ad discretionem pertineret, nequaquam Psalmista diceret: « Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII). » Et: « Deus, in nomine tuo 118.0331A| salvum me fac (Psal. LIII). » Et nisi ad condemnationem pertineret, Salvator nullo modo in Evangelio dixisset: « Veniet hora, quando mortui audient vocem Filii Dei, et procedent qui bona egerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala, in resurrectionem judicii (Joan. V). » Ergo in hoc loco judicium ad discretionem pertinet, cum ait: « Ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. » Ac si diceret: Est Pater meus qui discernit inter causam meam et vestram. Mittens enim Deus Pater Filium suum in mundum, non solum a reprobis, sed etiam a justis ejus causam longe discretam ostendit. Alii enim cum peccato nascuntur, ille sine peccato est natus; alii ad mensuram accipiunt Spiritum sanctum, in eo autem habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, sicut Isaias ait: « Et requievit super eum spiritus 118.0331B| Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). » De qua discretione per Psalmistam dicitur: « Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV). » Secundum vero illud judicium, quo reprobi in condemnationem mittentur, Pater non dicitur quemquam judicare, sed omne judicium dedit Filio: quia justum et aequum est ut Filius Dei, qui ab hominibus injuste est judicatus, in universali judicio judex vivorum et mortuorum appareat, et segreget bonos a malis, sicut ipse ait: « Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit 118.0331C| eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab haedis (Matth. XXV). » De quo judicio alibi in Evangelio legitur: « Potestatem dedit ei Pater facere judicium, quia filius hominis est (Joan. V). » Et Apostolus: « Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V). » Nec alicui impossibile debet videri, uno judicii nomine duas habere significationes, cum multa talia inveniantur in Scripturis. Est enim tentatio adducens gloriam, et est tentatio adducens peccatum. Est timor servilis, quem perfecta charitas foras expellit: et est timor castus, qui permanet in saeculum saeculi. Sic est et judicium quod pertinet ad discretionem, et judicium quod ad condemnationem. Sed nec ingratus Dominus 118.0331D| beneficium suae praedicationis subtrahit. Nam quos per increpationem corrigi non videbat, blanda promissione ad corrigendum provocat, dicens:
« Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. » Semper enim amen in Evangelio geminatur, ut quod dicit, credatur verius. Quaeritur autem quare dicat: « Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, » cum legamus sanctos patres servasse Domini sermonem, et tamen mortem corporis nullo modo evasisse, excepto Elia et Enoch, qui quamvis adhuc vivant, mortem tamen corporis non evadent. Ex quo enim primus parens noster praeceptum vitae contempsit, se suamque sobolem 118.0332A| conditioni mortis substravit, juxta sententiam Domini comminantis: « Quocunque die comederitis ex ligno scientiae boni et mali, morte moriemini (Genes. II). » Et unde Scriptura dicit: « Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? » (Psal. LXXXVIII.) Subauditur, nullus. Haec autem lex humanae conditioni constituta est, ut qui gustaverit vitam, gustet et mortem, maxime cum de Domino scriptum est: « Et Domini Domini exitus mortis (Psal. LXVII). » Quare ergo dicit: « Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum? » Ad quod dicendum, quia alia est mors animae, et alia corporis. Anima namque per peccatum moritur, sicut scriptum est: « Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII): » corpus vero propter poenam peccati, quia 118.0332B| sicut ait Scriptura: « Peccata cum consummata fuerint, generant mortem (Jac. I). » Utriusque igitur genus mortis Dominus comprehendit, cum dicit: « Sine mortuos sepelire mortuos suos (Luc. IX), » id est ut mortui animae sepeliant mortuos corporis. Vita quippe corporis, anima est: et vita animae Deus est. Sicut enim moritur corpus sine anima, sic anima sine Deo. De hac ergo morte, id est de morte animae, de morte perpetua, de morte gehennali dicit: « Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. » Quoniam quicunque praeceptum Domini custodierit, licet in mortem corporis incidat, tamen a morte animae liberabitur, canens cum Propheta: « Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII). » 118.0332C| Unde Dominus in Evangelio: « Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum (Joan. XI). » Et Joannes in Apocalypsi: « Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima (Apoc. XX). » In his secunda, id est animae, mors non habet potestatem, id est quando anima de vitiis in hoc saeculo transit ad virtutes. Quod ut facilius intelligatur, aliquod ponamus exemplum. Verbi gratia, quibusdam dictum est: Adorate idola, alioquin interficiemini. At illi magis mortem corporis timentes quam animae, adoraverunt, et in mortem animae inciderunt, nec tantum mortem corporis perenniter evaserunt. De talibus scriptum est: « Mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII). » Aliis 118.0332D| etiam dictum est: Adorate idola, alioquin mittemini in caminum ignis ardentis. Illi vero magis mortem animae quam corporis timentes, fiducialiter responderunt, dicentes: « Potens est nos Dominus de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. Quod si noluerit, notum sit tibi, quia deos tuos non colimus, et statuam auream quam erexisti, non adoramus (Dan. III). » Et ideo quia magis dilexerunt vitam animae, quam timuissent mortem corporis, et istam ad tempus evaserunt. Et si in camino morerentur, « pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). » Sed quaeritur quare dixerit, « Mortem non videbit in aeternum. » cum haec visum potius auferat, quam tribuat. Ad quod etiam 118.0333A| respondendum, quia videre in hoc loco pro sentire vel experiri ponitur. Sicut enim et fossa caeca dicitur, non quod oculis careat, quos nunquam habuit, sed quia eos, quos intra se retinet, non videntes facit; et sicut tristes lupinos dicimus, non quod ipsi tristes vel laeti esse possint, sed quia de se gustantes tristes reddunt, propter amaritudinem: sic et mors videri dicitur, eo quod amaritudinem suam sentiri facit. Sed quia Judaei in mortem inciderant animae, ita ut eam minime viderunt, dixerunt:
« Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae: et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum. » Quomodo intellexerunt, ita et responderunt. Ac si dicerent: Et si hucusque indubii 118.0333B| fuimus te daemonium non habere, nunc veraciter credimus, cum dicis: « Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit, cum Abraham mortuus sit. » Quod enim Dominus de morte animae dicebat, illi de morte corporea intelligentes, cum quodam jurgio responderunt, dicentes:
« Nunquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis? » Ac si dicerent: Nimium extolleris, superflue elevaris, ultra modum erigeris, cum servatores sermonum tuorum Abrahae et prophetis praeferre praesumis, quos constat et sermonem Domini servasse, et tamen mortuos corpore esse. Et quia temporalem gloriam non permanentem vidit eos quaerere, ad humilitatem sectandam provocando eos, 118.0333C| respondit: « Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est (Joan. VIII). » Ac si diceret: Gloria mea nihil esse posset, si ego meipsum glorificare vellem. Ergo gloria vestra nihil est: quia ab invicem gloriam quaeritis: et gloriam quae a solo Deo est, non desideratis. Scriptum est enim: « Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua (Prov. XVII). » Unde et subditur:
« Est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus noster est. » Si quis historiam sancti Evangelii recenseat, facile potest reperire qualiter Pater Filium glorificaverit. Glorificavit Filium Pater, quando eo baptizato vox de coelo intonuit, dicens: « Tu es Filius meus dilectus, in te complacui (Marc. I). » Glorificavit etiam, quando et 118.0333D| coram discipulis in monte transfiguratus est, et eadem vox intonuit, dicens: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. XVII). » Glorificavit, quando tales virtutes et signa per eum fecit, ut ipsum hominem Deum esse ostenderet. Unde eodem Filio dicente: « Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus fieret (Joan. XVII), » respondit Pater: « Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII). » Clarificavit alibi Filius Patrem, quando dixit: « Ego a meipso non veni, sed Pater meus misit me (Joan. VIII). » Clarificat etiam quando opera et virtutes, quas fecit, ad Patris gloriam reduxit, dicens: « Mea doctrina non est mea, 118.0334A| sed ejus qui misit me Patris (Joan. VII). » Unde alibi scriptum est: « Pater sancte, ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem (Joan. XVII). » Ex nulla vero causa alia magis Judaei contra Dominum irascebantur, quam ex ea, quod Deum illorum Patrem suum esse dicebat, sicut idem Joannes alibi ostendit, cum dicit: « Propterea quaerebant Judaei Jesum interficere, quia non solum sabbatum solvebat, sed etiam Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V). » Sed quamvis irascerentur, quamvis indignarentur, quamvis fremerent, Veritas semper tamen dicebat veritatem, ostendens nobis quia quotiescunque pro veritate scandalum nascitur, melius est ut scandalum sustineatur, quam veritas relinquatur.
118.0334B| « Et non cognovistis eum. » In hoc se Judaei Patrem non cognovisse ostenderunt, quia Filium ejus ab eo missum non crediderunt. Si enim Patrem cognovissent, utique et Filio ejus credidissent, sicut ipse Filius eis dicit: « Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique et me, quia a Deo exivi et veni (Joan. VIII). » Bene etiam subditur: « Ego autem novi eum. » Aliter enim Filius Patrem novit, et aliter nos. Nos vero ex tempore ab illo illuminati, parum de ejus subtili natura sentimus. Illi autem nosse Patrem est, coaeternum et consubstantialem semper cum eo esse, sicut ipse dicit: « Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem (Joan. X). » « Et si dixero quia nescio eum, ero similis vobis, mendax. » Cum enim (ut ait Scriptura) « omnis homo mendax (Psal. CXV), » Deus 118.0334C| autem solus verax, sicut ipse ait: « Ego sum veritas (Joan. XIV), » multo deterius Judaei mendaces erant, qui Filium Dei daemonium habere dicebant. « Sed scio eum, et sermonem ejus servo. » Ac si diceret: Sed invisibilem Deum videre non valetis, ex operibus, quae in nomine ejus facio, me ab illo missum esse cognoscere potestis, sicut ipse ait: « Si mihi non creditis, vel operibus credite (Joan. X). » Et iterum: « Opera quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimonia perhibent de me (Ibid). » Et quia inde me eum cognoscere manifesto, quia sermonem ejus servo, profecto vos falso illum cognoscere gloriamini, cujus praecepta contemnitis. Unde Joannes apostolus: « Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est 118.0334D| (I Joan. II). »
« Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. » Quaerit fortasse aliquis, ubi vel quando beatus Abraham patriarcha diem Christi vidisse, et gavisus esse inveniatur. Sed si ejus opera diligenter inspicimus, et ea spiritualiter consideramus, citius cognoscimus, ubi vel quando diem Christi viderit, et gavisus sit. Legimus enim in Genesi quia, cum esset senex provectaeque aetatis, servum seniorem domus suae vocavit ad se, et ait illi: « Mitte manum tuam sub femore meo, et jura mihi per Deum coeli, quod non accipias uxorem filio meo de filiabus Chanaan, inter quos habito, sed proficiscaris ad terram et cognationem meam, et 118.0335A| inde filio meo Isaac accipias uxorem (Gen. XXIV). » Quid sibi vult talis adjuratio? Quid Deus coeli ad femur Abrahae pertinet, aut femur Abrahae ad Deum coeli? Si autem per femur, ut quid per Deum? et si per Deum, ut quid per femur adjuravit? Nimirum per femur propago carnis designatur? Cum igitur servum per Deum coeli et femur adjuravit, ostendit quia intellexit illum de stirpe sua nasciturum, qui sic ad ejus femur pertinet, ut merito Deus coeli crederetur, et sic vidit Abraham diem Christi, et gavisus est; ineffabili namque gaudio potuit exsultare, quando eum de stirpe sua praevidit nasciturum, per quem non solum ipse salvaretur, sed etiam totus mundus redimeretur, et impleretur promissio Domini ad eum dicentis: « In semine tuo benedicentur 118.0335B| omnes gentes (Gen. XXII). » Sive aliter: Abraham diem Christi vidit, et gavisus est, quando in figura sanctae Trinitatis tres angelos meridie hospitio suscepit (Gen. XVIII). Tres enim vidit, et unum adoravit, quia in Trinitate unitatem credidit. Ibi ergo personam Christi intellexit, et tunc diem ejus vidit, et gavisus est. Unde ipsa Scriptura statim subjunxit, dicens: « Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV). » Et quia saepe praefati perfidi Judaei profundum divinitatis mysterium penetrare nequibant, in aetate humanitatis caecis mentibus oberrabant, dicentes:
« Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? » Quia viderunt Dominum Jesum Christum hominem, non considerabant Deum esse conjunctum, 118.0335C| ad humanitatem tantum respicientes, ideo dicebant nondum eum quinquaginta annos habere. Et quoniam Dominus Jesus Christus verus Deus, sine initio et sine fine ubique praesens est, ante quinquaginta annos Abraham viderat, et videbat. Sed ille qui minus quam quinquaginta annos per humanitatem habebat ut ostenderet se ante omnia saecula per divinitatem esse, adjunxit:
« Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. » Ubi notandum, ut ostenderet se verum Deum esse, non dixit, Ego fui, sed, « antequam Abraham fieret, ego sum. » Sum quippe praesentis temporis verbum, nec praeteritum, nec futurum sonat, sed semper praesens. Et ideo illi soli congruit, cui nec praeterita transeunt, nec futura succedunt, 118.0335D| sed semper illi est esse, aeternum et incommutabilem permanere. Unde quaerenti Moysi: « Si dixerint mihi » filii Israel, « quod est nomen » tuum, quid dicam eis? respondit: Haec dices filiis Israel: « Ego sum qui sum; qui est, misit me ad vos (Exod. III). » Nec solum ante Abraham est, sed etiam ante omne initium, sicut ipse ait: « Ego principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII), » cui in laude sapientiae dicitur: « Dominus possedit me initio viarum suarum (Prov. VIII). » Et iterum: « Ego ex ore Altissimi prodivi (Eccli. XXIV). » Postquam a Domino se superatos esse viderunt, ita ut verba verbis opponere non possent, felle invidiae commoti, lapidibus eum necare conati sunt. Unde et subditur:
118.0336A| « Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum. » Recte ad lapides cucurrerunt, qui lapideum cor habebant, quibus bene congruit, quod eorum patribus per prophetam dictum fuerat: « Nervus ferreus cervix tua, et frons tua aenea (Isa. XLVIII). » Non enim erant de illis quibus Dominus per prophetam ait: « Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XI), » sed in saxorum soliditate duri erant, quoniam Dominum Jesum Christum Dei Filium, qui per eorum prophetas eis fuerat promissus, miracula facientem, praedicantem, et operantem, sicut scriptum habebant, praesentialiter videbant et non recognoscebant, sed lapidare volebant. Et quia non venerat potestate, sed humilitate hostes suos vincere, jure subditur: « Jesus autem abscondit se, 118.0336B| et exivit de templo. » Vae Judaeis a quibus se abscondit. Abscondit enim se ab aspectibus eorum corpore, qui non merebantur eum videre mente. Non enim Dominus ante manus persequentium sese abscondit, ut mori timeret, qui pro nobis mori venerat, sed humilitatis gratia, ut congruo tempore congruam mortem susciperet, videlicet crucis. Dignum namque erat ut, quia primus homo per lignum vetitum ceciderat, per lignum sanctae crucis restauraretur, quod in sequentibus manifestius habetur. Sed pulchre utraque Domini natura in fine hujus lectionis, divina scilicet et humana, nobis demonstratur, si hanc cum altera conferamus. Legimus enim quia cum ducerent eum usque ad supercilium montis, super quem civitas eorum aedificata erat, ut inde 118.0336C| eum praecipitarent, ipse transiens per medium illorum ibat (Luc. IV). Et in eodem Joanne, quia cum misissent principes et sacerdotes milites, qui eum comprehenderent, Jesus processit obviam illis, et interrogavit eos: « Quem quaeritis? At illi responderunt: Jesum Nazarenum. Ait illis: Ego sum. » Statim ut dixit, ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram (Joan. XVIII). Quasi ergo homo ab oculis lapidantium se abscondit, sed quasi Deus per medium persequentium transivit, et inimicos prostravit suos. Qui enim solo verbo inimicos prostravit, Deus est. Qui autem corporaliter, ut homo inter alios homines, se abscondit, homo verus erat.
HOMILIA LVII. FERIA SECUNDA POST Judica. 118.0336D| (JOAN. VII.) « In illo tempore: Miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Jesum. » Miserunt ministros, ut eum comprehenderent, quem apprehendere non potuerunt, adhuc nolentem ut comprehenderetur, sed audierunt docentem, qui venerant apprehendere innocentem.
« Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum. » Quod modo vultis facere, facturi estis, sed non modo, quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo? « Quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, et tunc vado ad eum qui misit me. » Implere debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem meam.
118.0337A| « Quaeretis me et non invenietis me, et ubi sum ego, vos non potestis venire. » Hic jam resurrectionem suam praedixit. Noluerunt enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt eum, cum viderent multitudinem jam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit, et cum in coelum ascendit, tunc per discipulos facta sunt magna, sed ille per illos, qui et per ipsum. Ille quippe illis dixerat: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Quare non potuerunt venire? Quia non voluerunt credere, quia nullus sine fide salvari potest.
« Dixerunt ergo Judaei, » non ad ipsum, sed ad semetipsos: « Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Nunquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? » Non enim sciebant 118.0337B| quid dixerunt, sed quia ille voluit prophetaverunt. Iturus enim erat Dominus ad gentes, non praesentia corporis sui, sed potestate divina in discipulis suis, de quibus dixit per prophetam: « Quam pulchri pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! » (Isa. XXV; Rom. X.) In his pedibus Christus iturus erat ad gentes, et per eos docturus gentes, ut fidem acciperent gentes, quam Judaei spreverunt. Qui verum nescientes prophetaverunt qui ignoraverunt Christum dicentem: « Et ubi sum ego vos non potestis venire. » Quare vos non potestis venire? Quia non vultis credere. Quid est quod dixit, « ubi sum ego, » nisi in sinu Patris, consempiternus Patri? In terra loquebatur, sed in Patris sinu se esse monstrabat. Ante caeteras dispensationes 118.0337C| Domini nostri, et doctrinas salutis nostrae, et dubitationes Judaeorum de Domino Jesu Christo, quae dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur, novissimo festivitatis illius die (tunc enim ista agebantur, quae appellabantur scenopegia, id est tabernaculorum constructio, qua festivitate jam ante meminit charitas vestra fuisse disertum) vocat Dominus Christus, et hoc non utcunque loquendo, sed clamando, ut qui sitit, veniat ad eum. Sitimus, veniamus: et non pedibus, sed affectibus, nec migrando, sed amando veniamus. Quanquam etiam secundum interiorem hominem, et qui amat migrat. Et aliud est migrare corpore, aliud corde. Migrat corpore, qui motu corporis mutat locum. Migrat corde, qui motu cordis affectum mutat. Si aliud 118.0337D| amas, aliud amabas, non ibi eras. Clamat ergo nobis Dominus, stabat enim et clamabat:
« Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. » Quod hoc esset quando Evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim dixerit Dominus: « Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Et qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, » consequenter exposuit evangelista, dicens:
« Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. » Hoc tantum sciamus, quod de charitate hoc clamabat Dominus Jesus. Clamabat ergo et dicit, ut veniamus et bibamus, si intus 118.0338A| sit animus. Et dicit, quia, cum biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre nostro. Venter interioris hominis est conscientia cordis ejus. Bibito ergo isto liquore, reviviscit purgata conscientia, et hauriens fontem habebit, etiam ipsa fons erit. Quid est fons, vel quid est fluvius, qui manat de ventre interioris hominis? Benevolentia, qua vult consulere proximo. Bibunt ergo, qui credunt in Domino. Si enim putat, quia quod bibit, soli ipsi debeat sufficere, non fluit aqua viva de ventre ejus. Si autem proximo festinat consulere, ideo non siccatur, quia manat. Videbimus quid nunc sit, quod bibunt, qui credunt in Deum, quia utique Christiani simus, et si credidimus, bibimus. Et unusquisque in se debet cognoscere quod bibit, si bibit ex eo quod bibit. Non 118.0338B| enim nos deseret fons, si non deseramus fontem. Exposuit evangelista, et dixit unde Dominus clamasset, ad qualem potum invitasset, quid bibentibus propinasset, dicens: « Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. « Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. » Quem dicit spiritum, nisi sanctum Spiritum? Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, id est animum. Animus enim cujuscunque ejus est spiritus, de quo dicit Paulus apostolus: « Quis enim scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus qui in ipso est (I Cor. II)? » Sed quid est quod ait: « Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus? » Nunquid non Spiritus sanctus fuit in sanctis 118.0338C| Dei et prophetis, patriarchis, qui multa per Spiritum sanctum futura praedixerunt? Igitur et de Elizabeth legitur (Luc. I), Spiritu sancto repletam esse, et de Zacharia similiter dicente evangelista: « Et Zacharias repletus est Spiritu sancto, et prophetavit. » Quid est quod dicit, Spiritus sanctus nondum fuerat datus? Multa ergo indicia praecedentis Spiritus sancti habemus, antequam Dominus glorificaretur resurrectione carnis. Non enim alium Spiritum etiam prophetae habuerunt, qui Christum venturum praenuntiaverunt, sed modus quidam futurus erat donationis hujus, qui omnino antea congregatos homines accepto Spiritu sancto, linguis omnium gentium fecit locutos fuisse. Post resurrectionem autem suam, primum quando apparuit discipulis suis, dixit 118.0338D| illis: « Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX). » De hoc ergo dictum est: Non erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus, et insufflavit in faciem eorum. Quo flatu primum hominem quem fecit, vivificavit et de limo erexit. Quo flatu animam membris ejus dedit, significans eumdem esse spiritum, quem insufflavit in faciem eorum, ut a luto exsurgerent, et luteis operibus renuntiarent. Tunc primum post resurrectionem suam, quam dicit evangelista glorificationem, dedit discipulis suis Spiritum sanctum. Deinde commoratus cum eis quadraginta diebus, ut liber Actuum apostolorum demonstrat (Act. I, II), ipsis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum. Ibi peractis decem diebus 118.0339A| pentecostes, misit illis desuper Spiritum sanctum, qui (sicut dixi) fuerant uno in loco congregati. Accepto autem Spiritu sancto, omnium gentium linguis locuti sunt. Quaerit aliquis forsitan, baptizati in Christo, et in charitate praeceptorum ejus viventes, quare omnium gentium linguis non loquantur, dum certum est Spiritum sanctum eos accepisse? Quia ipsa Ecclesia, quae est corpus Christi, omnium gentium linguis loquitur. Quod tunc in primitiva Ecclesia praesignatum est, quae in Judaea tantummodo gente initiata est, nunc vero ex omnibus gentibus congregata. Quomodo vero unus tunc homo loquebatur linguis, ita modo unitas sanctae Ecclesiae omnibus loquitur linguis. Accepimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si 118.0339B| charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Igitur quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. Habemus ergo Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam. Amamus autem, si in ejus compage et charitate consistimus, quam Apostolus omnibus virtutibus fiducialiter praeposuit. Quicunque ipsam habet cuncta habebit bona: quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potuerit homo, de qua beatus Jacobus apostolus ait: « Qui autem offenderit in uno, factus est omnium reus (Jac. II). » De hac etiam et ipsa Veritas ait: « In hoc enim cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). »
HOMILIA LVIII. FERIA TERTIA POST Judica. 118.0339C| (JOAN. VII.) « In illo tempore: Ambulabat Jesus « in Galilaeam, non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere, » et reliqua.
Hoc infirmitati nostrae praebebat exemplum, non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum erat (ut dixi) ut aliquis fidelis ejus absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur. Et ne illi pro crimine objiceretur latibulum, praecessit in capite, quod in membris confirmaretur. Potuit enim Christus ambulare inter Judaeos et non occidi, qui ait: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. » Hanc potestatem ostendit dum voluit, 118.0339D| dum ad vocem illius retro ceciderunt, qui eum cum armis venerunt apprehendere.
« Erat autem in proximo dies festus Judaeorum scenopegia. » Scenopegia dies festus erat Tabernaculorum, quo Judaei mense septimo in tabernaculis sub ramis arborum habitare diebus septem jubebantur, ad memoriam habitationis illorum in eremo. Iste erat dies festus, quem Judaei magna solemnitate celebrabant, ut reminiscerentur beneficiorum Domini, qui eos eduxit de terra Aegypti. Dies festus more Judaeorum, dicitur non unus dies, sed quotquot illius festivitatis fuerunt, quasi unum diem festum, propter unius festivitatis consuetudinem nominare solebant.
118.0340A| « Dixerunt ergo ad cum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam, » Fratres enim Domini usitatissimo sanctae Scripturae more, consanguinei sanctae Mariae semper virginis dicebantur. Nam Abraham et Lot fratres sunt dicti, cum Abraham patruus esset Lot. Et Laban et Jacob fratres sunt dicti, cum esset Laban avunculus Jacob. Cum ergo audieritis fratres Domini, Mariae cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem. Diximus fratres qui fuerint, audiamus quid dixerint: « Transi hinc, et vade in Judaeam, ut discipuli tui videant opera tua quae facis. » Opera Domini discipulos non latebant, sed istos latebant. Isti enim fratres, id est, consanguinei Christum consanguineum habere potuerunt. Credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt, 118.0340B| ideo continuo evangelista secutus est:
« Neque enim fratres ejus credebant in eum. » Quare in eum non credebant? Quia humanam gloriam requirebant, dicentes ad eum: « Transi hinc et vade in Judaeam, ut discipuli tui videant opera tua quae facis. »
« Nemo quippe in occulto aliquid facit, et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo. » Nam his verbis ostenditur, gloriam illius carnaliter quaerere eos; quasi dixissent: Facis mirabilia, sed abscondite. Transi in Judaeam, ut principatus gentis, et civitas caput regni, videant mirabilia tua. Innotescere, appare omnibus, ut laudari possis ab omnibus. Quid ergo ad haec Dominus Jesus dicit, audiamus:
118.0340C| « Meum tempus nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum. » Apostolus dicit: « Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Gal. IV). » Tempus vero gloriae Christi necdum venit, cum haec locutus est, quod illi videntur quaerere, qui ei suadebant ire in Judaeam miracula facere, mundo innotescere, ne latens ignobilis putaretur. Sed ille voluit altitudinem humilitate procedere et ad ipsam celsitudinem per humilitatis viam pervenire. « Tempus autem vestrum, » id est, mundi gloria, « semper est paratum. » Est enim tempus gloriae, ut qui venit in humilitate, veniat in altitudine: qui venit judicandus, veniat judicaturus: qui venit occidi a mortuis, veniat 118.0340D| judicare de vivis et mortuis.
« Vos ascendite ad diem festum hunc. » Quid est hunc? Ubi gloriam humanam quaeritis. Quid est hunc? Ubi extendere vultis carnalia gaudia, non aeterna cogitate.
« Ego enim non ascendam ad diem festum hunc, quia tempus nondum impletum est. » In die festo gloriam vos humanam quaeritis « meum vero tempus, » id est, gloria mea, « nondum venit. » Ipse enim dies festus meus, non diebus istis percurrens et transiens, sed permanens in aeternum, ipse erit festivitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube.
« Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut 118.0341A| autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in occulto. » Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriari temporaliter, sed aliquid salubriter docere, corrigere homines, de die festo aeterno admonere, ab amore saeculi avertere, et ad Deum convertere. Quid est autem quod quasi latenter ascendit ad diem festum? Non vacat et hoc Domini opus. Nam omnes dies festi Judaeorum, in figura fuerunt. Ideo Christus latenter ascendebat in eis, quia Christus latuit in illis: populo vero priori occultus, modo vero meliori populo manifestus. Quia quod ille populus in umbra agebat, nos vero manifesta luce facimus. Licet quidam intelligere velint, hanc Domini responsionem, qua ait: « Ego non ascendo ad diem festum 118.0341B| hunc (Joan. VII), » ad passionem illius pertinere: quia Christus non in festivitate scenopegiae, sed in festivitate paschali, qua agnus occidi solebat, cruce ascendit.
« Judaei autem quaerebant eum in die festo, » antequam ascenderet. Priores enim fratres ascenderunt, et non tunc ascendit ille quando illi putabant et volebant ut jam hoc impleretur quod ait: Non ad hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem. Ascendit autem postea, ut Evangelium loquitur, mediato die festo, id est cum jam illius diei festi tot dies praeterissent, quod remansissent. Ipsam enim festivitatem quantum intelligendum est, diebus plurimis celebrant.
« Dicebant ergo: Ubi est ille? Et murmur multum 118.0341C| erat de eo in turba. » Unde murmur? De contentione. Quae fuit contentio? « Quidam enim dicebant: quia bonus est. Alii autem dicebant: non, sed seducit turbas. » De omnibus ejus servis hoc dicitur modo, quicunque eminent in aliqua gratia. Alii dicunt, « bonus est: » alii, « non, sed seducit turbas. » Unde hoc? quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo. Hoc patitur corpus Christi usque in finem saeculi a mundi amatoribus, quod tunc passus est a Judaeorum murmuratoribus. Necdum frumentum a paleis segregatum est (Matth. III), ut grana frumenti congregentur in horreum, et paleae comburantur igne aeterno. Quod dictum est ergo de Domino, valet ad consolationem, de quocunque hoc dictum fuerit Christiano.
118.0341D| « Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum. » « Quidam dicebant, bonus est: alii autem dicebant, non, sed seducit turbas. » Sonitus eorum apparebit tanquam aridorum fluviorum: « seducit turbas, » clarius sonabant: « bonus est, » pressius susurrabant. Modo autem fratres, quamvis nondum venerit illa gloria Christi quae nos aeternos factura est, modo tamen ita crescit Ecclesia ejus, ita enim dignatus est per cuncta diffundere, ut etiam susurretur, seducit turbas; sed clarius personat, bonus est. Nam nova haeresis in angulis occulte susurrat: Christus est adoptivus: sed clarius universalis sanctae Ecclesiae vox resonat: Christus est Filius Dei. Propitius sibilant quoque serpentino ore, 118.0342A| Christus nuncupatus est Deus: sed expressius firmiusque fidelium omnium unanimitas clamat: Christus Deus est, bonus est, verus Deus est, teste egregio praedicatore, qui ait: Quorum patres ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus.
HOMILIA LIX. FERIA QUARTA POST Judica. (JOAN. X). « In illo tempore, facta sunt encaenia Hierosolymis, et hiems erat. Et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis, » et reliqua. Encaenia autem vocabatur solemnitas dedicationis templi, quam populus Dei ex antiqua patrum traditione, per annos singulos celebrare consueverat. Sed notandum 118.0342B| est quod haec encaenia, quae hic leguntur, non ad primam templi dedicationem, sed ad ultimam pertinent: quod ex eo facile colligitur, quia hieme facta referuntur. Prima siquidem templi dedicatio a Salomone tempore autumni; secunda autem a Zorobabel et Jesu sacerdote tempore verno; tertia a Juda Machabaeo tempore hiemis est facta, quando specialiter constitutum esse legitur, ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus revocaretur officiis: quam etiam ad tempus usque Dominicae incarnationis observatam fuisse, sicut modo, cum legeretur evangelium, audivimus. Quae etiam dedicatio, salubri consuetudine, in Ecclesiis Christi reservari moderno tempore dinoscitur. Considerandum nobis est quare evangelista dixisset 118.0342C| haec encaenia hiemis tempore facta esse. Omnino propter duritiam Judaeorum et infidelitatem, quae frigoris nomine saepe designari legitur. « Et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. » Si ergo Dei Filius ambulare voluit in templo, in quo caro et sanguis brutorum animalium offerebatur, multo magis nostrae orationis domum, ubi carnis ipsius ac sanguinis sacramenta celebramus, visitare gaudebit. Si perambulare non despexit porticum, in quo rex quondam mortalis ac terrenus quamvis potentissimus ad orandum stare solebat, quanto magis penetralia cordium nostrorum invisere, atque illustrare desiderat, si tamen ea porticum esse Salomonis, hoc est, si ea timorem suum, qui est « initium sapientiae (Psal. CX), » habere perspexerit. 118.0342D| Neque enim putandum est, quia domus solummodo sit, in qua ad orandum vel ad mysteria celebranda convenimus: multo magis templum ejus appellamur et sumus, cum manifeste dicat Apostolus: « Vos estis templum Dei vivi, sicut dixit Deus: Inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo (II Cor. VI). » Ostendit vero evangelista cur dixisset hiemis tempore, dum inquit:
« Circumdederunt eum Judaei. » Circumdederunt itaque eum tentationis gratia, non veritatis agnoscendae voluntate. « Et dicebant: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. » Haec vero non voluntate fidei inquirendo, sed illi quem interrogabant insidiando, et calumniam instruendo 118.0343A| dicebant, ut invenirent quomodo accusarent eum, nolentes eum credere Deum, sed hominem purum tantummodo futurum, et regem caeteris omnibus excelsiorem esse venturum. Qua etiam dementia posteri eorum usque in praesens, et donec Antichristum pro Christo suscipiant, errare non cessant. Etsi Christum esse responderet, cogitabant eum tradere potestati praesidis puniendum, quasi contra Augustum repugnans, illicitum sibi usurparet imperium. Sed ipse nostrae saluti consulens propter quos haec scribenda erant, ita responsum temperavit suum, ut ad calumniantium ora concluderet, et quia Christus est, fidelibus aperta voce panderet. Illi enim de homine Christo quaerebant, ipse autem divinitatis suae, qua aequalis est Patri, palam mysteria 118.0343B| narrat. Quid ergo Judaei circumdantes Dominum dixerunt, videamus. « Quousque, inquiunt, animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. » Non venit Christus in se credentibus animam tollere, sed animam vivificare. Sed ipsi sibi Judaei animam per infidelitatem tulerunt, qui tentare Christum, non in Christum credere congregati sunt.
« Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis. » Proprie ostendit quis esset dum dixit: « Loquor vobis, » id est, Verbum Dei, coaeternum Patri, « quia opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. » Quod est Filius Dei, qui gloriam suam non quaesivit, sed ejus qui misit illum, quia una est gloria Patris et Filii. Sed hanc fidem corda infidelium accipere nequiverunt, 118.0343C| de quibus ait:
« Sed vos non creditis. » Causamque reddit cur non crederent: « Quia non estis ex ovibus meis. » Oves sunt credendo, oves sunt pastorem sequendo, oves sunt Redemptorem non contemnendo, oves sunt per ostium intrando, oves sunt exeundo, et pascua inveniendo. Quomodo ergo istis dixit: « Non estis ex ovibus meis? » Quia videbat eos ad sempiternam futuros perditionem, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos.
« Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis. » Dicit enim « Cognosco eas. » Consuetudo sanctae Scripturae est dicere, Deum nosse quidquid eligit. Apostolo dicente (II Tim. II): Novit Dominus 118.0343D| qui sunt ejus: et illud nescire, quod non approbat dignum vitae aeternae. Unde ad impios dicturus erit: « Non novi vos (Matth. VII). » Sequitur de ovibus: « Et ego vitam aeternam do eis. » Haec sunt pascua quae superius promisit ovibus suis, ubi nulla herba arescit, totum viret, totum viget, totum integrum permanet: et quidquid semel accipitur, semper habetur. « Et non peribunt in aeternum. » Hic subaudiendum est, quomodo vos peribitis qui non estis ex ovibus meis. « Et non rapiet eas quisquam de manu mea, » id est de potestate mea.
« Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est. » Quod dedit Pater Filio, majus omnibus est ut ipse illi esset ungenitus Filius, aequalis et consubstantialis. 118.0344A| Quid est quod dedit? Utique gignendo dedit, quia non minorem sibi genuit, non tempore posteriorem, sed coaeternum, sine initio temporis semper Deum. Non est dicendum, non erat antequam natus erat: nunquam enim non natus erat, qui Patri coaeternus erat. Qui sapit, capiat: qui non capit, credat. Nutriatur fide, ut possit capere Verbum Dei, quia Verbum Filius. Semper ergo Filius et semper aequalis. Non enim crescendo, sed nascendo aequalis est, qui semper natus de Patre Filius, de Deo Deus, de aeterno coaeternus. Pater autem non de Filio Deus, Filius de Patre Deus. Ideo Deus Pater, ideo gignendo dedit ut Deus esset, gignendo dedit ut aequalis esset: hoc est quod majus est omnibus. Ideo transcendit iste Joannes omnes altitudines 118.0344B| creaturarum, et millia exercitus angelorum, et magna omnia, pervenit ad illud quod majus est omnibus, et dixit: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Hoc est quod majus omnibus est, id est, ut sim Verbum ejus, ut sim unigenitus Filius ejus, ut sim splendor lucis ejus. Ideo nemo rapit oves de manu mea, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Manus Patris et manus Filii, una manus, id est una potestas, una divinitas, una majestas, una aeternitas, una aequalitas. Quam videlicet aequalitatem ipse Dominus in divinitate habuit, priusquam mundus esset apud Patrem, ipse in humilitate ex tempore incarnationis accepit.
« Et nemo potest rapere de manu Patris mei. » 118.0344C| Aperte dat intelligi unam atque indissimilem esse manum, hoc est virtutem suam et Patris, atque ideo se Christum esse credendum, qui non sicut caeteri sancti factus per gratiam ex tempore, sed verus semper exstiterit Filius Dei (Joan. X), quod etiam sequenti sententia luce clarius aperit dicens
« Ego et Pater unum sumus. » Unum, inquit, sumus, una nobis substantia, una est divinitas, una est aeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Quibus profecto verbis non praesentem solummodo Judaeorum quaestionem, quam, an ipse esset Christus, interrogabant, explicavit, sed etiam haereticorum perfidiam, quam futuram praevidit, quantum sit exsecranda, monstravit. Conticescat Sabellius, audiens:, « Ego et Pater, » qui unam personam Patris 118.0344D| et Filii prava doctrina disseruit. Nam, et « ego et Pater, » duae personae. Item erubescat Arius, audiens, « unum sumus, » qui duas naturas in Patre et Filio astruit, dum « unum, » unam naturam significat, sicut « sumus, » duas personas. Sequamur apostolicam fidem, quam beatus Petrus princeps apostolorum confessus est: « Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). » Judaei videlicet verba Domini audientes, hucusque festinaverunt. Dum vero ait: « Ego et Pater unum sumus, » non pertulerunt, sed more suo duri ad lapides cucurrerunt, sicut evangelista dicit:
« Tulerunt lapides ut lapidarent eum. » Dominus non patiebatur quod nolebat pati, et non est passus 118.0345A| nisi quod voluit pati. Adhuc eos lapidare cupientes alloquitur.
« Sustulerunt lapides Judaei, ut lapidarent eum. Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis a Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? At illi responderunt: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum. » Ad illud responderunt quod dixerat: « Ego et Pater unum sumus. » Ecce Judaei intellexerunt quod Ariani non intelligunt. Ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici: « Ego et Pater unum sumus, » nisi ubi aequalitas est Patris et Filii. Deus autem videte quid responderit pravis. Videt eos non ferre splendorem veritatis, et eos tentavit in verbis.
118.0345B| « Nonne scriptum est in lege vestra, » id est vobis data, « quia: Ego dixi: Dii estis? » Deus dicit per prophetam in psalmo omnibus: « Ego dixi: Dii estis. » Et legem appellavit Dominus generaliter omnes illas Scripturas, quamvis alibi specialiter dicat legem, a prophetis eam distinguens, sicuti est: « Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI). » Et iterum: « In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII). » Aliquando autem in tria distribuit easdem Scripturas, ubi ait: « Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me (Luc. ult.). » Nunc vero etiam psalmos legis nomine nuncupavit, ubi scriptum est: « Ego dixi: Dii estis. »
« Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, 118.0345C| et non potest solvi Scriptura, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis, quia blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum? » Si sermo Dei factus est ad homines, ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei quidem apud Deum, quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei fiunt homines dii, unde participant non est Deus? Si lumina illuminata dii sunt, lumen quod illuminat quomodo non est Deus? Si calefacti quodammodo igni salutari dii efficiuntur, unde calefiunt non est Deus? Accedis ad lumen, illuminaris, et inter filios Dei numeraris: si recedis a lumine, obscuraris et in tenebris computaris. Illud tamen lumen non accedit ad se, quia non recedit a se. Si ergo vos deos fecit sermo Dei, quomodo non est verbum Dei Patris? Ergo sanctificavit Filium suum, et 118.0345D| misit in mundum. Forte aliquis dicat: Si Pater eum sanctificavit aliquando non sanctus fuit. Ad quod dicendum: Sanctificavit quomodo genuit eum, ut sanctus esset. Gignendo ei dedit, quia sanctum genuit eum. Nam si quod sanctificater, ante non erat sanctum, quomodo dicimus Deo Patris, « Sanctificetur nomen tuum? »
« Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. Si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater, et ego in Patre. » Non enim Filius sic dicit: « In me est Pater, et ego in illo, » quomodo possunt dicere homines. Si enim bene cogitemus, in Deo sumus, et si bene vivamus, Deus in nobis 118.0346A| est. Fideles enim participantes ejus gratiam, et illuminati ab ipso, in illo sumus et ipse in nobis: sed non sicut unigenitus Filius ille in Patre, et Pater in illo, tanquam aequalis in eo, cui est aequalis. Denique nos aliquando possumus dicere: In Deo sumus, et Deus in nobis: non autem possumus dicere: Ego et Deus unum sumus. Nonne possumus dicere: In Deo es, quia Deus te continet? Deus est in te, quia templum Dei factus es? Sic. Sed nunquid quia in Deo es, Deus es? vel quia in te Deus est, potes dicere: Qui me videt Deum videt, quomodo Unigenitus dixit: « Qui me videt, videt et Patrem? » (Joan. XIV). Et iterum: « Ego et Pater unum sumus? » Non. Agnosce proprium Domini, et munus servi. Proprium Domini est aequalitas Patris; munus servi est participatio 118.0346B| Salvatoris.
Homilia LX
[recensere]HOMILIA LX. FERIA QUINTA POST Judica. (JOAN. VII.) « In illo tempore, cum audissent quidam de turba sermones Jesu, dicebant: Hic est vere propheta, » et reliqua. Cum ergo loquebatur Christus in die novissimo festivitatis ea quae supra hujus textu Evangelii posita sunt, nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus quod ipse esset Christus, aliis dicentibus quia de Galilaea non exsurget Christus. Qui vero missi fuerant ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni signo admirationis. Nam et testimonium perhibuerunt divinae doctrinae ejus, cum dicerent a quibus missi erant:
118.0346C| « Quare non adduxistis eum? Responderunt eis: Nunquam se audisse hominem sic locutum. » Non enim usquam sic loquitur homo. Ille autem sic locutus est, quia Deus erat et homo. Tamen Pharisaei testimonium eorum repellentes, dixerunt eis:
« Nunquid et vos seducti estis? » Videmus enim delectatos vos esse sermonibus illius.
« Nunquid aliquis de principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt. » Qui non noverant legem, ipsi credebant in eum qui miserat legem. Et eum qui miserat legem, contemnebant illi qui docebant legem, ut impleretur quod dixerat ipse Dominus: Ego veni, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant. Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati 118.0346D| sunt populi legem nescientes et in auctorem legis credentes. Nicodemus tamen, unus ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte venerat, et ipse quidem non credulus, sed timidus (nam ideo et nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat), respondit Judaeis:
« Nunquid lex vestra judicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? » Volebant enim illi perversi ante esse damnatores quam cognitores. Sciebat enim Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum patienter vedent audire, forte similes fierent illis, qui missi sunt tenere eum, et maluerunt credere illi quam tenere illum. Responderunt ex praejudicio cordis sui:
118.0347A| « Nunquid et tu Galilaeus es? » Id est quasi a Galilaeo seductus. Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes ejus: secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen. Non enim quaesivit in terra nisi matrem, quia jam habebat desuper Patrem. Nam utraque ejus nativitas mirabilis fuit: divina, sine matre; humana, sine homine patre. Inquiunt ergo illi quasi legis doctores ad Nicodemum: « Scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non surgit. » Sed Dominus prophetarum secundum ordinem prophetarum inde surrexit.
« Et reversi sunt, inquit evangelista, unusquisque in domum suam. »
HOMILIA LXI. FERIA SEXTA POST Judica. 118.0347B| (JOAN. XI.) « In illo tempore, collegerunt pontifices et Pharisaei concilium adversus Jesum, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? » et reliqua. Nec tamen dicebant, credamus in eum. Plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent et perderent, quam quomodo sibi consulerent ne perirent, et tamen timebant et quasi consulebant. Dicebant enim: « Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? »
« Si dimittamus eum sic, omnes credent in eum. Et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. » Temporalia perdere noluerunt, etiam vitam aeternam non cognoverunt, ac sic utrumque 118.0347C| amiserunt. Nam et Romani propter Domini passionem et glorificationem tulerunt ab eis locum et gentem, et pugnando et transferendo. Et illud eos sequitur, quod alibi dictum est: « Filii autem regni ibunt in tenebras (Matth. VIII). » Hoc autem timuerunt, ne si omnes in Christum crederent, nemo remaneret, qui adversus Romanos civitatem Dei templumque tutaret: quoniam contra ipsum templum, et contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant.
« Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit. » 118.0347D| Hic docuit etiam per homines malos prophetiae spiritum futura praedicere, quod tamen evangelista divino attribuit sacramento, quia pontifex fuit, id est summus sacerdos. Potest autem vos movere quomodo dicatur pontifex anni illius, cum Dominus statuerit unum summum sacerdotem, cui mortuo unus succederet. Sed intelligendum quod per ambitiones et contentiones inter Judaeos postea constitutum est ut plures essent qui per annos singulos suis vicibus ministrarent. Nam de Zacharia hoc dicitur: « Factum est autem, ut cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, secundum constitutionem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret. Ingressus autem in templum Domini, » etc. 118.0348A| (Luc. I.) Hinc apparet plures eos fuisse et vices suas habuisse. Nam incensum non licebat ponere, nisi summo sacerdoti, et sorte etiam unum annum administrabant, quibus alio anno alii succedebant, ex quibus sorte exiebat qui incensum poneret. Quid est ergo quod prophetavit Caiphas, quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum? Hoc evangelista addidit. Nam Caiphas de sola Judaeorum gente prophetavit, in qua erant oves, de quibus ipse Dominus ait: « Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. » Sed noverat evangelista alias oves, quae non erant de hoc ovili, quas oportebat adduci, ut essent unum ovile et unus pastor. Haec autem secundum praedestinationem dicta 118.0348B| sunt, quia neque oves ejus, nec filii Dei adhuc erant, quia nondum crediderant.
« Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Jesus autem jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis suis. » Non quia potentia ejus defecerat, in qua utique, si vellet, et palam cum Judaeis conversaretur et nihil ei facerent: sed in hominis infirmitate vivendi exemplum discipulis demonstrabat, in quo apparet non esse peccatum, si fideles ejus, qui sunt membra ejus, oculis persequentium sese subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius devitarent quam se ostendendo magis accenderent.
HOMILIA LXII. SABBATO POST Judica IN VIGILIIS PALMARUM. (JOAN. VI.) « In illo tempore, dixit Jesus turbis Judaeorum: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, » et reliqua. Quomodo quidem detur, et quisnam modus sit manducandi istum panem, ignoratis. Verumtamen « nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. » Haec non utique cadaveribus, sed viventibus loquebatur. Unde ne istam vitam intelligentes de hac relitigarent, secutus adjunxit:
« Qui manducat meam carnem, et bibit meum 118.0348D| sanguinem, habet vitam aeternam. » Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec istum sanguinem bibit. Nam temporalem vitam sine illo utcunque homines in hoc saeculo, qui non sunt per fidem in corpore ejus, habere possunt: aeternam autem nunquam, quae sanctis promittitur. Ne autem putarent, sic in isto cibo et potu (quem carnaliter sumunt, et non spiritaliter intelligunt in fide) promitti vitam aeternam, ut qui eam sumerent, jam nec corpore morerentur, huic cogitationi est dignatus occurrere. Nam cum dixisset: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, » continuo subjecit, et dixit:
« Ego resuscitabo eum in novissimo die. » Ut scilicet 118.0349A| habeat interim secundum spiritum vitam aeternam in requie, quae sanctorum Spiritus suscipit: quod autem ad corpus attinet, nec id vita aeterna fraudetur in resurrectione mortuorum in novissimo die.
« Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Cum enim cibo et potu id appetant homines ut non esuriant neque sitiant, hoc veraciter non praestat, nisi iste cibus et potus qui eos a quibus sumitur immortales et incorruptibiles facit, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea quippe, sicut etiam hoc ante nos intellexerunt homines Dei, Dominus noster Jesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid 118.0349B| rediguntur ex multis. Namque aliud, scilicet panis, in unum ex multis granis conficitur. Aliud, scilicet vinum, in unum ex multis acinis conficitur. Denique jam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus ejus et sanguinem bibere.
« Et qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. » Hoc est ergo manducare illam escam et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se bibere. At per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat spiritualiter ejus carnem, licet carnaliter, et visibiliter premat dentibus sacramentum corporis et sanguinis 118.0349C| Christi, sed magis tantae rei sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit, qui immundus praesumpsit ad Christi accedere sacramenta, quae alius nemo digne sumit, nisi qui mundus est, de quibus dicitur: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). »
« Sicut me misit, inquit, vivens Pater, et ego vivo propter Patrem. Et qui manducat me, et ipse vivet propter me. » Non enim Filius participatione Patris fit melior, qui natus est aequalis: sicut participatione Filii, per unitatem corporis ejus et sanguinis, quod illa manducatio potatioque significat, efficit nos meliores. Vivimus ergo nos, propter ipsum manducantes eum, id est, per ipsum accipientes aeternam vitam, quam non habebamus ex nobis. Vivit autem 118.0349D| ipse propter Patrem missus ab eo, quia semetipsum exinanivit, factus obediens usque ad lignum crucis. « Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem. Et qui manducat me, et ipse vivet propter me. » Ac si diceret: Ut vivam propter Patrem, id est, ad illum tanquam ad majorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit. Ut autem quisquam vivat propter me, participatio facit, quia manducat me. Ego itaque humiliatus vivo propter Patrem, ille rectus vivit propter me. Non de ea natura dixit qua semper est aequalis Patri, sed de ea in qua minor factus est Patre; de qua etiam superius dixit: « Sicut Pater habet vitam in semetipso, ita dedit Filio vitam habere in semetipso 118.0350A| (Joan. V), » id est genuit Filium vitam habentem in semetipso.
« Hic est panis qui de coelo descendit, » ut illum manducando vivamus, quia aeternam vitam ex nobis habere possumus. « Non sicut manducaverunt, inquit, Patres vestri manna et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. » Quod ergo illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in aeternum. Nam temporaliter profecto et hi morientur qui Christum manducant: sed vivunt in aeternum, quia Christus est vitae aeternae signum. Qui manducat et bibit, hoc est, si manet et manetur, si habitat et inhabitatur, si haeret ut non deseratur. Hoc ergo nos docuit et admonuit mysticis verbis, ut simus in ejus corpore sub ipso capite in membris 118.0350B| ejus, edentes carnem ejus, non relinquentes unitatem ejus. Sed qui aderant plures, non intelligendo scandalizati sunt. Non enim cogitabant haec audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant. Apostolus autem dicit, et verum dicit: « Sapere secundum carnem, mors est (Rom. VIII). » Carnem suam dicit nobis Dominus manducare, et sapere tamen secundum carnem mors est. Cum de carne sua dicat, quia cibus est vitae aeternae, ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his verbis:
« Multi itaque audientes, » non ex discipulis, sed « ex ejus discipulis, dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? » Si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat ut diceretur, quod non ab omnibus 118.0350C| intelligeretur. Secretum Dei intentos debet facere, non adversos. Isti autem cito defecerunt, talia loquente Domino Jesu Christo, non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbis illis aliquam gratiam cooperantem: sed prout voluerunt, ita intellexerunt, et more hominum, quasi qui apud eos erat Jesus, hoc disponeret carnem, qua indutum erat Verbum, veluti concisam distribuere credentibus in se. « Durus est, inquiunt, hic sermo, quis potest eum audire? »
« Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurabant discipuli ejus de eo. » Sic enim apud se ista dixerunt, ut ab illo non audirentur: sed ille qui eos noverat in seipsis, audiens apud semetipsum, respondit et ait: « Hoc vos scandalizat? » Quia dixi, 118.0350D| carnem meam do vobis manducare, et sanguinem meum bibere, hoc vos nempe scandalizat.
« Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius. » Quid est hoc? Hic solvit quod illos moverat, hinc eruet unde fuerant scandalizati, hinc plane videbitur quod non intelligerent. Illi enim putaverunt illum erogaturum corpus suum, ille autem se dixit ascensurum in coelum, utique integrum. « Cum videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius, » certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis, erogat corpus suum: certe vel tunc intelligetis, quia gratia ejus non consumitur morsibus. In his verbis perspicue intelligitur Christum esse unam personam, dum dixit filium hominis 118.0351A| esse prius in coelo. In terra loquebatur, in coelo se esse dicebat. Quo pertinet, nisi ut intelligamus unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas? ne fides nostra sit quaternitas, non trinitas. Christus ergo unus est, verbum, anima, caro: unus Christus, Filius Dei et filius hominis. Unus Christus Filius Dei semper filius hominis ex tempore. Tamen unus Christus secundum unitatem personae in coelo erat, quando in terra loquebatur. Sic erat filius hominis in coelo, quomodo Filius Dei erat in terra: Filius Dei in terra, in suscepta carne: filius hominis in coelo, in unitate personae. Quod mox latius exponit, quid intersit inter spiritum et carnem, et quid inter carnaliter Christum manducare velle, vel spiritaliter accipere. Ait enim:
118.0351B| « Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. » Paulo ante dixit: « Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; » et modo dicit: « Caro non prodest quidquam, » id est si carnaliter vultis intelligere quae dico. « Caro non prodest quidquam, » si sic carnem intelligitis manducandam, sicut alium cibum, sicut carnes quae emuntur in macellis. « Spiritus ergo est qui vivificat, » per spiritum prodest caro, quae per seipsam non prodest: quia « littera occidit, spiritus autem vivificat. » Nam per carnem spiritus aliquid pro salute nostra egit. Caro vas fuit, quod habebat, per quam spiritus salvavit nos, utens organo carnis ad salutem humani generis: quia diabolus utebatur serpente quasi organo ad subversionem 118.0351C| primi parentis nostri. « Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam, » sicut illi intellexerunt carnem, non sicut ego do ad manducandum meam carnem. Proinde: « Verba, inquit, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. » Diximus enim hoc Dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus et ipse in nobis. Manemus autem in illo cum sumus membra ejus, manet autem ipse in nobis cum sumus templum ejus. Ut autem simus membra ejus, unitas nos compaginat; ut compaginet unitas, quid facit, nisi charitas Dei? Unde Apostolus: « Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). » Ergo spiritus est qui vivificat, spiritus enim facit viva 118.0351D| membra. Nec viva membra spiritus facit, nisi quae in corpore, quod vegetat ipse spiritus, invenit. Nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas ut homo sis, nunquid vivificat membrum, quod separatum invenerit a carne tua? Spiritum tuum dico animam tuam. Anima tua non vivificat, nisi membra quae sunt in carne tua: unum si tollis, jam ex anima tua non vivificatur, quia unitati corporis tui non copulatur. Haec dicuntur ut amemus unitatem et timeamus separationem. Nihil enim sic debet formidare Christianus quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum ejus; si est membrum ejus, non vegetatur spiritu ejus. « Quisquis autem, inquit Apostolus, spiritum 118.0352A| Christi non habet, hic non est ejus. » -- « Spiritus ergo est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. » Quid est « spiritus et vita sunt? » Spiritaliter intelligenda sunt. Si ergo intellexisti spiritaliter, spiritus et vita tibi sunt: si intellexisti carnaliter, etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt, o homo, qui spiritaliter ea non intelligis, nec fide ea venerari nosti.
« Sed sunt quidam in vobis qui non credunt. » Et ideo non intelligunt quia non credunt. Propheta enim dixit: « Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, secundum LXX). » Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Prius haereamus per fidem ut sic post vivificemur per intellectum. « Sciebat 118.0352B| enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. » Nam ibi Judas erat inter eos qui scandalizati sunt, quem Christus non siluit, nec aperte ostendit, ut omnes timerent, quamvis unus periret. Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare non credant.
« Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. » Dabitur enim a Patre credentibus fides, ut nemo glorietur in fide sua, quae a se non est, quasi propria, sed a Deo data, quasi grata.
« Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. » Abierunt retro, non post Christum, sed post Satanam. Isti autem sic 118.0352C| redierunt retro, quomodo praecisi a corpore Christi, nec ultra redeuntes ad eum, quia fixi fideliter in corpore ejus non fuerunt; et hi non pauci, sed multi. Audiamus ergo quod ad paucos dixerit, qui remanserunt.
« Dixit ergo Jesus ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire? » Non discessit tunc Judas, sed quia remanebat cum Domino, jam non apparebat, postea manifestatus est. Respondit Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro universis. Ait enim evangelista:
« Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? » Quasi dicat: Repellis nos a te? da nobis alterum similem te, ad quem ibimus, si te relinquimus? Si a te recedimus, « ad quem ibimus? »
118.0352D| « Verba vitae aeternae habes. » Videte quemadmodum Petrus dante Domino, recreante Spiritu sancto, intellexit. Unde, nisi quia credidit verba vitae aeternae? Vitam enim aeternam habes in ministratione corporis et sanguinis tui.
« Et nos credimus, quia cognovimus. » Non dixit: Nos cognovimus et credimus, sed « credimus et cognovimus. » Credimus enim ut cognosceremus. Nam si prius cognoscere et deinde credere vellemus, nec cognoscere nec credere valeremus. Quid credimus, vel quid cognovimus? « Quia tu es Christus Filius Dei. » Id est, quia ipsa vita aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es.
« Respondit Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi, 118.0353A| et unus ex vobis diabolus est? Dicebat autem de Juda Simonis Scariothis. Hic enim erat eum traditurus, cum esset unus ex duodecim. » Unus ex duodecim erat, non fide, sed numero; non veritate, sed simulatione. Sed quomodo intelligendum est: « Nonne ego vos duodecim elegi, » dum ille unus, id est filius diaboli dicitur esse, nisi quia aliter electi sunt illi undecim, aliter et ille unus? Electi sunt illi ut manerent in Christo, et ut sonus illorum exiret per orbem terrarum: electus est ille unus, ut dispensatio divinae misericordiae in salute humani generis impleretur per eum: unde bonitas Dei bene utitur malitia ejus. Sicut in venditione Joseph bene usus est Deus malitia fratrum, ut ex opere malo illorum bonitas Dei ostenderetur in salutem multorum: sic 118.0353B| malum Judae in bonum versum est nostrum. Quod facit malus male utendo bonis Dei, sibi nocet, non bonitatem Dei destruere poterit. Quare duodecim elegit Christus? Duodenarius numerus sacratus est. Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor ademptus est, nam in loco pereuntis alius subrogatus est. Mansit numerus consecratus, numerus duodenarius: quia per universum orbem, hoc est, per quatuor cardines mundi, Trinitatem fuerant annuntiaturi. Ideo quaterni electi sunt, ut sancta Trinitas per quatuor partes orbis praedicaretur. Nam et annus duodenario numero currit, et ordo signorum in coelis, per quae sol et luna currere noscuntur, duodenario numero distinguitur. Ideo hoc numero primos praedicatores Dominus Christus direxit in 118.0353C| mundum. Nec numerus Juda pereunte violatus est, sed alius eo loco subrogatus, de cujus numeri sacratissima significatione ipse Christus in Evangelio ait, de excellentissima sanctorum gloria: « Cum autem sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). »
HOMILIA LXIII. DOMINICA PALMARUM. (MATTH. XXI.) « In illo tempore, cum appropinquassent Hierosolymis, et venissent Bethphage, » et reliqua. Cum appropinquassent, Dominus videlicet et apostoli illius, Hierosolymis, tendebat Jesus ad passionem, quia jam instabat tempus passionis suae. Quinque 118.0353D| siquidem dies ante paschalem festivitatem, venit cum turba multa in Jerusalem. Post hanc autem vicem non recessit inde, donec ibi pateretur et ibi resurgeret. « Ad montem Oliveti. » Mons Oliveti non longe ab Jerusalem erat, sed distat (sicut in libro Antiquorum invenimus) spatium mille passuum. Bethphage viculus est, viculus dico, quia in terra repromissionis omnes villae maximae muratae erant, unde et vici et villae una appellatione censentur. Bethphage enim interpretatur domus buccae vel maxillarum, ea de causa, quoniam sacerdotes in templo Domini per octonos dies vicem suae administrationis explentes, completo divino mysterio, nocte ad eumdem viculum succedebant, et hostias et sacrificia quae in die 118.0354A| a populo accipiebant, nocte ibi consumebant et comedebant. Vel certe ideo domus buccae vel maxillarum interpretatur, quia sacerdotes ibidem jugiter legem Domini corde meditabantur et ore ruminabant. Cum ergo Dominus ad hunc montem Oliveti venisset, et ad hunc viculum Bethphage:
« Misit duos discipulos, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est. » Castellum despective appellavit Jerusalem. Quae enim antea civitas magni regis appellabatur, et urbs sancta, postmodum, imminente tempore Dominicae passionis, quia Dominum erat interfectura, non jam civitas, sed castellum despective nuncupatur. De quo bene dicitur, « quod est contra vos, » quia et doctrinae Christi, et doctrinae apostolorum contraria existebat. Spiritualiter 118.0354B| Bethphage significat Ecclesiam primitivam. Et bene Bethphage vicus in monte positus dicitur, quia omnis Ecclesia Christi in monte consistit, hoc est, in Christo. Unde per prophetam dicitur: « Venite, ascendamus ad montem Domini, » etc. (Mich. IV.) Et bene etiam in latere montis positus esse dicitur, quia videlicet ex Domini latere praecessit consecratio et redemptio primitivae Ecclesiae. Legimus enim cum Dominus in cruce positus esset, et jam spiritum emisisset, unus ex militibus lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Quo sanguine sancta Ecclesia redimitur, aqua vero quotidie a peccatis abluitur. Cum ergo venisset Dominus per incarnationis mysterium ad populum Judaeorum salvandum, misit duos discipulos Jerusalem, hoc est in 118.0354C| hunc mundum, ut sua praedicatione rebellium corda gentilium fidei Christi subjugarent, et universas gentes fidei suae subjicerent. Et bene dicitur « quod est contra vos. » Quia totus mundus jugum fidei recipere nolebat, misit duos discipulos, hoc est duos ordines praedicatorum, scilicet Judaeorum et gentium. Vel duos misit propter geminae dilectionis praeceptum, quo praecipimur ut diligamus Deum ex toto corde, et proximum nostrum tanquam nosipsos. Vel ideo binos misit, propter doctrinam et operationem, quia doctor et in doctrina et in opere perfectus debet esse. « Ite, et invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea. » Juxta litteram quidem humilitas magna Salvatoris commendatur, qui Jerusalem tendens, non equo superbo neque phalerato invehi veluit, 118.0354D| sed potius asinam et pullum ejus, vilia scilicet animalia, ad sedendum quaesivit. Juxta spiritalem intelligentiam, per haec duo animalia onus duorum populorum aperte declaratur. Asina enim, quae oneribus ferendis assueta est, populum Judaeorum significat, qui longo tempore sarcinam legis traxerat. Pullus ergo, qui lascivus et liber est, significat gentilium plebem, quae ante adventum Domini sine legis doctrina et prophetarum quasi libera et vaga incessit. Et bene utrique alligati dicuntur fuisse, quia veniens Redemptor in mundum, utrumque populum vinculis peccatorum suorum alligatum invenit. Unde et apostolus Paulus dicit: « Quia non est distinctio, omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. X). » 118.0355A| « Solvite. » Solvite gentes a vinculis peccatorum. « Et adducite mihi, » vestra praedicatione et miraculis. Licet enim omnipotens Deus gentes ad tempus dereliquerit, ut salvaret, non tamen in aeternum contempsit, ut perderet. Necesse est enim ut fiat hoc quod per Psalmistam dixit: « Homines et jumenta salvabis, Domine (Psal. XXXV). »
« Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet. » Praecepit Dominus apostolis suis ut tempore suae praedicationis non cederent principibus et regibus gentium prohibentibus eos a doctrina et salute populorum. Legimus enim secundum alios evangelistas (Marc. XI, Luc. XIX), quia cum discipuli venissent ad domum solventes pullum, dixerunt domini domus: « Quid facitis solventes pullum? » 118.0355B| At illi dixerunt, quia Dominus operam ejus desiderat. Mox enim ut sancti apostoli, accepto divinitus praecepto, mundo praedicaverunt, statim reges gentium et principes eis obsistere coeperunt, ne pullum solverent, id est ne populum gentilem a cultura idolorum averterent: sed discipuli illis constanter insinuaverunt quod Dominus operam illorum desiderasset. Quo in loco quaeri potest cur discipuli de animalibus dicunt, « Dominus his opus habet, » cum Ecclesia ei decantet: « Bonorum meorum non indiges? » (Psal. XV.) Gentibus (ut de numerositate illarum construat sibi « Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam) » ideo Dominus opus habet, ut damna patriae coelestis, quae labentibus pravis angelis contraxerat, multitudine gentium reparentur. 118.0355C| « Et confestim dimittet eos. » Completo ministerio illorum animalium, animalia quidem ad pristinum dominum reducta sunt, sed figura illorum animalium penes Dominum remansit. Non ergo debemus putare quod postquam animalia, hoc est populus credentium, ad Dominum adducuntur, iterum ad pristinos dominos, id est ad servitium daemonum dimittantur: sed ita potius intelligendum est quod dicit: « Et confestim dimittet eos, » quia cum homines ad fidem Christi adducuntur, mox remittuntur non in daemoniacum servitium, sed in liberum arbitrium rediguntur. « Hoc autem totum factum est. » Quid totum? Ut Dominus propter animalia adducenda discipulos in civitatem mitteret, ut vilibus animalibus in civitatem regiam portaretur. Consuetudo est beati 118.0355D| Matthaei evangelistae ut cuncta quae de Domino nostro Jesu Christo narrat esse completa, dicat etiam testimoniis propheticis ante fuisse praedicta.
« Dicite filiae Sion. » Hoc exemplum de Zacharia propheta sumptum est (Zach. IX). Sciens enim sanctus propheta per Spiritum sanctum incredulitatem animi Judaeorum, praenoscens etiam Spiritu sancto revelante, quod veniente domo Jerusalem, essent eum contradicturi, et blasphemiis et contumeliis affecturi, praesumptionem cordis eorum antea curavit reprimere, et adventum Redemptoris studuit praedicere, quibus indiciis possent eum agnoscere. Et est vox prophetae conversa ad apostolos et caeteros qui Dominum comitabantur, alloquentis: « Dicite filiae 118.0356A| Sion. » Vos apostoli et caeteri qui Dominum comitamini Jerusalem tendentem, « dicite filiae Sion, » id est populo Jerusalem ad festivitatem congregato. Historialiter filiam Sion appellat Jerusalem. Sion enim arx erat eminens in medio civitatis, et principatum tenens super aedificia civitatis. « Ecce rex tuus, » non alienigena, non extraneus ut Herodes, de te carnis originem sumens. « Venit tibi. » Non vacat quod dixit « tibi » Hoc est, si intellexeris adventum ejus, et eum devote receperis, « venit tibi, » id est ut salvet te. Si autem non intellexeris adventum illius, repelleris, veniet contra te, hoc est ut perdat te. « Mansuetus. » Ista sunt indicia regis tui. Mansuetus, non ferox, non crudelis, sicut alii reges, qui antea dominabantur tui, sed mitis, sicut ipse dixit: 118.0356B| « Discite a me quia mitis sum et humilis corde. » (Matth. II.)
« Sedens super asinam et pullum, » id est non venit ad te sedens super equum amatorem litis et discordiae, sed sedens super asinam, pacis et tranquillitatis amicam. Allegorice Sion illam partem sanctae Ecclesiae debemus intelligere quae est in illis sanctis qui jam cum Christo regnant et claritatem illius contemplantur. Filiam vero Sion debemus intelligere praesentem Ecclesiam, quae adhuc a Christo peregrinatur in terra. Quae merito filia supernae civitatis dicitur, quia illi qui nos ad coelestem patriam praecesserunt, fidem et bona opera nos docuerunt, illi etiam sacro baptismate nos regeneraverunt. Est igitur vox prophetae ad praedicatores dicentis: Dicite, 118.0356C| vos sancti praedicatores, qui adhuc peregrinamini in terris a Christo, dicite sanctae Ecclesiae: « Ecce rex tuus. » Rex sanctae Ecclesiae in primo adventu venit mansuetus, ut eam redimeret: in secundo etiam adventu veniet mansuetus, ut eam ab hoc saeculo subtrahat, et in numerum coelestium civium transferat. Juxta litteram non facile est credendum, ut Dominus in tam parvo itinere utrique animali insederit. Ferunt enim doctores a monte Oliveti usque Jerusalem mille tantum spatium pedum interesse, sed aut asinae insedit, et pullus liber incessit: aut, quod potius credendum est, pullo insedit, et asina absque sessore fuit. Sed ubicunque historia deficit, aut aliquid turpitudinis habet, ad spiritualem intellectum est recurrendum. Nam et si Dominus utrique animali 118.0356D| insidere non potuit, juxta mysterium tamen utrique populo, Judaeorum videlicet et gentium, praesidet, et praesidendo ducit eos Jerusalem, hoc est ad visionem patriae coelestis.
« Euntes autem discipuli. » Accepto praedicandi praecepto, apostoli universum orbem peragraverunt, et seminarium divinae fidei ubique disperserunt.
« Et imposuerunt super eos vestimenta sua. » Vestimenta apostolorum, quae nudis tergis animalium imposuerunt, significant doctrinam et praecepta eorum, quibus corda gentium calefecerunt, ut Dominum potuissent habere sessorem. Nisi enim illi qui in Christo crediderunt, vestimentis apostolorum adornati 118.0357A| fuissent, nequaquam Dominum sessorem habere meruissent.
« Plurima autem turba. » Plurima turba quae vestimenta sua stravit sub pedibus animalium Dominum portantium, multitudinem martyrum significat, qui vestimenta sua, id est corpora sua, in via istius vitae straverunt, ut animalibus portantibus Dominum, id est simplicibus, iter gradiendi ad patriam coelestem facerent: et ut nos quoque inoffenso gradu possimus pervenire ad Jerusalem, id est ad coelestem patriam. Potest et aliter intelligi quod animalia Dominum portantia, super se quidem vestimenta apostolorum ferebant, quasi majoris dignitatis, turbae vero confusae et vulgaris vestimenta sub pedibus conculcabant. Turbarum enim vestimenta caeremonias 118.0357B| veteris legis significant; vestimenta apostolorum, doctrinam et praecepta Novi Testamenti demonstrant. Animalia ergo Dominus portantia vestimenta apostolorum super se habent, vestimenta turbarum sub pedibus suis conculcant: quia omnes in Christum credentes praecepta apostolorum super se attendunt, mandata vero et neomenias atque institutiones Testamenti Veteris pro nihilo deputant. Quotiescunque enim circumcisionem spernimus, sabbatum violamus, neomenias abjicimus, quid aliud quam vestimenta turbarum pedibus nostris conculcamus?
« Alii caedebant ramos de arboribus. » Per arbores debemus intelligere divinas Scripturas. Ramos ergo de arboribus caedunt, qui de Scripturis diversis utilia 118.0357C| quaedam excerpunt, ad utilitatem illorum qui ad coelestem patriam tendunt. Potest et aliter intelligi. Per arbores possumus intelligere paganos; per ramos arborum, paganorum filios. Ramos ergo de arboribus abscidit quisquis filios paganorum a ritu et superstitione patrum suorum abstrahit.
« Turba autem quae praecedebat et quae sequebatur. » Memores turbae mirabilium quae Dominus inter eos fecerat, mortuos suscitando, leprosos curando, super mare non infusis vestigiis ambulando, et caetera talia mirabilia faciendo, appropinquante illo ad passionem, laudes et gratias ei devota mente referre studebant de miraculis et bonis operibus, quae inter eos fecererat, dicentes:
« Osanna filio David, » etc. Sed spiritualiter 118.0357D| quod turba quae Dominum praecedebat, et quae sequebatur, consona voce laudis dominum collaudabant, hoc significat quod populus Judaeorum, qui in fide praecessit, et gentes quae eos secutae sunt, pari et aequali fide et concordi Deum omnipotentem collaudant. Eadem enim fides quae fuit in patriarchis et prophetis ante adventum Salvatoris, eadem est in omnibus gentibus post resurrectionem illius. « Osanna filio David. » Osanna compositum est ex duobus sermonibus Hebraeis. Osia enim apud illos salvifica vel salvum fac sonat, et na interjectio obsecrantis est, sed composito nomine fit osanna per elisionem i vocalis, et per geminationem n consonantis, cum rectius diceretur Osiana: interpretatur autem salva, 118.0358A| sive salvifica, ut subaudiatur, populum tuum Israel, vel totum mundum, vel (ut alii volunt) interpretatur salus, ut sit sensus: « Osanna filio David, » id est salus filio David.
« Benedictus qui venit in nomine Domini. » Quod dicit, benedictus qui venit in nomine Domini, « intelligitur, quia Filius a Patre venit in mundum. Quia quidquid secundum carnem in hoc mundo egit, totum ad gloriam et nomen Patris sui retulit, dicens: « Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. IV). » Quod addunt: « Osanna in excelsis, » est sensus quod incarnatio et passio Domini Salvatoris non solum hominibus salus fuit, sed etiam salus et gaudium angelorum in coelo. Deus enim multitudo credentium ad coelos transfertur, numerus angelorum, 118.0358B| qui labentibus pravis angelis imminutus fuerat, multitudine gentium restauratur.
HOMILIA LXIV. IN DIE SANCTO PALMARUM Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Matthaeum. (MATTH. XXVI, XXVII.) « In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Scitis quia post biduum Pascha fiet, » et reliqua. Legimus Dominum ante sex dies Paschae venisse Hierosolymam, cum frequentia turbarum et cum ramis palmarum. Ab illo ergo die quo Hierosolymam vectus asino intravit, usque ad hunc diem quo haec praedicebat apostolis suis, intelligimus praecessisse quadriduum et superesse biduum usque 118.0358C| ad Pascha. Allegorice vero biduum significat duo Testamenta, Vetus et Novum, quae sectatores et observatores suos ad claritatem vitae aeternae perducunt. « Post biduum » vero, id est, post manifestationem duorum Testamentorum, verum Pascha in mundo celebratum est. Pascha autem non est Graecum, ut quidam autumant, sed Hebraeum. Hebraice enim PESACH interpretatur transitus. Primo ideo transitus, quia in hac die transit Dominus super Aegyptum. Aegyptios vastans et Israeliticum populum liberans. Deinde, quia ipsa die transiens exterminator per regnum Aegyptiorum, primogenita eorum interfecit. Tertio, quoniam in hac celebritate festivitatis, Redemptor noster de hoc mundo transivit ad Patrem, sicut Joannes plenius manifestat, dicens: 118.0358D| « Ante diem festum Paschae sciens Jesus quia venit ejus hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem (Joan. XIX). » Quarto modo, ut nos mystice informaremur quia per Christi passionem transitum ab hac mortalitate ad veram immortalitatem transire habuimus. « Et filius hominis tradetur ut crucifigatur. » Errant qui putant Dominum horruisse vel timuisse passionem, cum non solum ante biduum passionem suam praedixit, verum multo ante eamdem passionem praedixerat. Et instante eadem passione, noluit declinare insidias, sed caeteris ire nolentibus, sponte se ad passionem obtulit. Multis modis traditus est Dominus: Primum tradidit eum Deus Pater, sicut Paulus apostolus dicit: « Proprio Filio 118.0359A| suo non pepercit Deus, sed pro omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » Deinde tradidit ipse Filius semetipsum, sicut idem Paulus dicit: « Qui tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V). » Tertio tradidit eum Judas Judaeis, Judaei tradiderunt eum Pilato ad judicandum, Pilatus militibus ad crucifigendum.
« Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicitur Caiphas. » Reprehenditur in hoc loco iniquitas et malevolentia Judaeorum. Qui enim vicino Pascha debuerant se praeparare, parietes templi levigare, pavimentum verrere, et hostias et sacrificia, quae offerenda erant in solemnitate Paschae, praeparare, et semetipsos ad festum Paschae celebrandum praeparare, congregantur ineuntes consilium, 118.0359B| quomodo Dominum morti tradant.
« Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. » Sic videtur simplex sermo sonare, quasi ob seditionem caverint Judaei dominum in die festo comprehendere, timentes seditionem turbarum. Quod non procedit, sed potius ita intelligendum est, quia timebant ne auxilio populi de manibus illorum tolleretur, quia omnes sicut prophetam eum habebant. « Ne forte tumultus, » id est ne motio « fieret in populo. »
« Cum autem esset Jesus in Bethania, in domo Simonis leprosi. » Recte exsequendum putabat evangelista quid Dominus egerit in Bethania ante sex dies Paschae, pridie antequam iret Jerusalem sedens asino. Quod autem dicit, « in domo Simonis leprosi, » 118.0359C| Simonem hunc non debemus putare eo tempore fuisse leprosum, sed quidem leprosus fuerat, et mirabiliter a Domino curatus, pristino scilicet nomine permanente, ad memoriam curationis illius: sicut Matthaeus publicanus dicitur, non quia adhuc publicanus esset, sed quia olim publicanus exstiterit. Et pulchre Dominus ante passionem in Bethania fuisse legitur. Bethania quippe interpretatur domus obedientiae, ut aperte ostenderet quia per summam obedientiam ad passionem veniret.
« Accessit ad eum mulier, habens alabastrum unguenti pretiosi. » Haec mulier ipsa est Maria Magdalena, de qua Dominus septem daemonia ejecit. Quae primum quidem ad Dominum accedens in domo Pharisaei, lacrymis pedes ejus abluit et capillis tersit. 118.0359D| Postomodum vero familiaris Domino effecta, ad ipsum caput ungendum accessit. Et quia multum dilexit, multorum peccatorum veniam promeruit. Alabastrum genus est marmoris pretiosi, variis coloribus intertincti, quod ferunt medici optimum esse ad unguenta incorrupta servanda. « Pretiosi. » Alius evangelista dicit quomodo hoc unguentum fuerit pretiosum, narrans illud ex nardo pistica factum. Nardus autem frutex est aromatica, pingui et tenui radice, principatum tenens inter omnes species, de quibus conficiuntur unguenta. Pistica, id est fidelis, non corrupta, sicut solent medici quibusdam herbis veritatem unguentorum corrumpere. Alius evangelista ut ostenderet hoc unguentum pretiosissimum fuisse, 118.0360A| narrat quia ex spicis nardi fuerit confectum. Fit quidem ex radice optimum, sed pretiosius est quod fit ex spicis. Mystice, devotio Mariae fidem Ecclesiae significat, quae Domini quidem caput ungit cum potentiam divinitatis illius praedicat, dicens cum Joanne apostolo: « In principio erat Verbum (Joan. I). » Pedes ungit, cum infirmitatem humanitatis ejus praedicat, dicens cum eodem Joanne: « Et Verbum caro factum est (Ibid.). »
« Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio haec? » Hic videntur dissonare Matthaeus et Joannes, cum Joannes solummodo hanc indignationem Judae designaverit, reddens causam quare indignatus sit in effusione unguenti, scilicet quia fur erat, et loculos habens ea quae mittebantur 118.0360B| portabat. Sed tropus quidam est, qui appellatur synecdoche, plerumque singularem pro plurali, frequenter vero pluralem pro singulari numero ponens. Hoc ergo genere locutionis possumus dicere hic a Matthaeo positum esse plurale pro singulari, discipulos videlicet dicens indignatos fuisse. Dicendum est autem quia si alii discipuli indignati sunt; Judas autem non causa pauperum, sed causa invidiae, dolens sacculis suis subtrahi quod in Domini capite fundebatur.
« Potuit enim istud venundari multo, » subauditur pretio, « et dari pauperibus. »
« Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus bonum operata est in me. » Mitis et benignus magister non arguit discipulos de 118.0360C| mulieris indignatione, non addit ad ultimum ipsum suum proditorem et traditorem invidia erga se laborantem, sed dixit: « Opus bonum operata est in me. »
« Nam semper pauperes habebitis vobiscum, me autem semper non habebitis. » Et hoc contrarium esse videtur illi sermoni quo dicit Dominus: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Sed illud de divinitate accipiendum est, illud vero de humanitate: nam secundum humanitatem non semper cum eis est moraturus. « Nam, inquit, semper habebitis pauperes, » et misericordiam eis poteritis impendere, « me autem non semper habebitis. »
« Mittens enim haec unguentum hoc in corpus 118.0360D| meum, ad sepeliendum me fecit. » Et est sensus istorum verborum: Unguentum quod vos putatis esse causam perditionis, officium est meae sepulturae. « Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. » Id est, corpus meum praevenit ungere dum adhuc vivo, quod factura est mortuo, si licuerit ei. Legimus namque quia Maria, posito Domino in monumento, cum aliis sanctis mulieribus emit aromata et alia unguenta pretiosa, ut venientes ungerent corpus Domini. Quod tamen minime implere potuit, quia praeventa fuit resurrectione Domini. Hoc illo pertinet quod Dominus ait: « Ad sepeliendum me fecit, » id est quod mortuo factura est, si licuerit ei, vivo mihi exhiberi studuit.
118.0361A| « Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hoc fecit in memoriam ejus. » Notandum est quia Dominus, post biduum passurus et crucifigendus a Judaeis, Evangelium suum praedicit per universum orbem esse praedicandum. Praedicatur ergo inter alia miracula Salvatoris etiam Mariae benevolentia, et ejus devotio ab omnibus laudatur, scilicet quod caput Domini unxerit, quod pedes illius lacrymis infuderit, quod capillis terserit. Et non tam devotio Mariae praedicatur quam fides et devotio sanctae Ecclesiae. « Dicetur et quod hoc » subaudiatur opus, « fecit in memoriam ejus. »
« Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Judas Scarioth, ad principes sacerdotum. » Dicendo « tunc 118.0361B| abiit, » ostendit hunc non invitum Dominum Salvatorem prodidisse, sed sponte ad perditionem accessisse, et, cupiditate ductum, ejus perditionem promisisse.
« Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? » Non constituit eis pretium, sed in illorum arbitrio posuit quid ei dare vellent, ut non Dominum, sed quasi vile mancipium vendere putaretur. « At illi constituerunt ei triginta argenteos. » Impletum est hoc quod omnipotens Deus per Zachariam questus fuerat, dicens: « Si bonum est in oculis vestris, afferte mihi mercedem: sin autem, quiescite, et appenderunt mercedem meam triginta argenteos, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis (Zach. XI). » Pro universis beneficiis quae Dominus 118.0361C| operatus fuerat in eis, triginta argenteorum pretio appretiaverunt eum. Sciendum vero est, quod Joseph non viginti aureis venditus est (ut quidam putant, secundum quod editio Septuaginta declarat), sed potius viginti argenteis, ne servus pretio chariori Domino venderetur.
« Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. » Id est, opportunum locum, quo eum tradere posset, quaerebat. Quam opportunitatem quaerebat, alius evangelista manifestat, videlicet, ut traderet eum sine turbis, id est sine suffragio populi: quia timebat eum de manibus suis adjutorio populi liberari.
« Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Jesum. » Primam Azymorum appellat 118.0361D| quartam decimam diem primi mensis, quando ad vesperam agnus immolabatur. Azyma autem dicebantur reliqui dies septem sequentes, eo quod sine zyma, id est sine fermento essent. Non enim licebat in illis diebus fermentatum aliquid comedere. Ponitur tamen et Azyma pro Pascha, et Pascha pro Azyma, sicut hic, ubi ipsam festivitatem paschalem Azyma appellat. « Ubi vis paremus tibi comedere pascha? » Intelligimus in hoc loco quod Judas simul cum aliis discipulis accesserit ad eum. Pauper, inquiunt, es, et pauperem te nos pauperes sumus secuti, causa tui amoris, quidquid habere potuimus, dereliquimus. « Ubi vis ergo paremus tibi comedere pascha? »
118.0362A| « At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit, Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. » Idioma Hebraicae linguae est, sine denominatione certarum personarum loqui, quod in hac ratione servatum est. Et pulchre Dominus non exprimit nomen illius, apud quem celebraturus it Pascha, ostendens quia nemo excipitur a celebritate paschali, quicunque cum Domino voluerit ea celebrare. « Et dicite ei: Magister dicit, tempus meum, » id est tempus passionis meae, « prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. »
« Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt pascha. » Alius evangelista dicit, quia euntes discipuli invenerunt coenaculum magnum 118.0362B| stratum, et ibi paraverunt. Non enim vacat a magno mysterio, quod Dominus in coenaculo Pascha celebraverit. Significat enim coenaculum altitudinem spiritualis intelligentiae. Transcensis ergo carnalis litterae instrumentis, in coenaculo celebravit Pascha, hoc est in altitudine Novi Testamenti, dans nobis exemplum, ut si Pascha cum Domino volumus celebrare, ima et infima transcendamus, et in coenaculo, hoc est in divinae contemplationis altitudine, Pascha cum Domino celebremus.
« Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. » Vesper significat ultimam aetatem, in qua verus Sol occubuit patiendo crucem, quam pro salute generis humani sustinuit. Hoc ergo vespere discubuit cum duodecim discipulis suis, hoc 118.0362C| est, quietem aeternam per sanguinis sui effusionem eis praeparavit.
« Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. » Poterat quidem Dominus traditorem nominatim exprimere, sed noluit, ne, impudentia vinctus, in barathrum negationis incideret. Admonet ergo illum generaliter ad salutem, ut admonitione correctus poenitentiam ageret.
« Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine? » Et vere valde sunt contristati, quia non solum poterant mortem Domini meditari, sed etiam nec audire. Unde Petrus apostolus audiens Dominum de passione sua loquentem dixit: « Absit hoc a te, non morieris (Matth. XVI). » Sciebant quidem omnes apostoli, quod nil 118.0362D| tale in Dominum cogitaverunt, sed conscii suae fragilitatis, plus magistro quam suae fragilitati credentes, dicebant: « Nunquid ego sum, Domine? »
« At ipse respondens ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. » Jam superius dixerat: « Unus vestrum me traditurus est, » sed quia ille admonitus non egerat poenitentiam, jam apertius illum designat, dicens: « Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. » Paropsis vas est quadratum, dictum quod sit paribus absidibus, id est aequis lateribus. Est autem vas escarum, quod Marcus evangelista catinum appellat, quod est vas fictile. Intelligitur ergo in mensa Domini fuisse aliquod vas escarum, quod contineret liquamen, in 118.0363A| quo Judas manum cum magistro intinxit, ut bonam conscientiam mentiretur.
« Filius quidem hominis vadit, » subaudiatur ad passionem, « sicut scriptum est de illo. » Vae autem « homini illi, per quem Filius hominis tradetur. » Sed usque hodie vae homini illi qui corpus sui Redemptoris non Judaeis, sed membris suis peccatoribus tradit, integritatem fidei corrumpentibus. Multi sunt qui scelus Judae detestantur, quod impie egerit, quod magistrum suum tradiderit: illum autem reprehendentes, ipsi reprehensionem minime in semetipsis cavent. Dum enim veritatem pro pecunia subvertunt, quid aliud quam Christum tradunt? Ipse enim dixit: « Ego sum veritas (Joan. XIV) » Dum fraternam charitatem aliqua 118.0363B| fractione violant, quid aliud quam Christum tradunt? Unde scriptum est: « Deus charitas est (I Joan. IV). » -- « Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. » Non ita est intelligendum quod Judas antea fuisset, vel esse posset, quam nasceretur, qui nec bene nec male agere posset: sed simpliciter accipiendum est, quia melius est non subsistere quam male subsistere.
« Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Nunquid ego sum, rabbi? » Quod dicit rabbi, signum est infidelitatis, vel etiam argumentum est excusationis, quod non Dominum, sed magistrum eum vocat: quasi aliquam excusationem habeat, ut non Dominum, sed magistrum saltem tradiderit.
« Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et 118.0363C| benedixit, ac fregit, » etc. Expletis solemniis Paschae, transit Dominus ad sacramenta novi Paschae demonstranda. Postquam coenavit, dedit eis panem et vinum, in mysterio videlicet corporis et sanguinis sui. Quia enim panis confirmat cor hominis, et vinum auget sanguinem in homine, merito idem panis in carnem Domini mutatur, et idem vinum in sanguinem Domini transfertur: non per figuram neque per umbram, sed per veritatem. Credimus enim quia in veritate caro est Christi, similiter et sanguis. Sed quia humana fragilitas non consuevit carnibus crudis vesci, et sanguinem potare, translata est eadem caro in panem, et idem sanguis in vinum. Sed merito quaeritur cur nos jejuni tantum sacramentum quotidie sumimus, cum Dominus, finito convivio, 118.0363D| panem corporis sui et calicem sanguinis sui in mysterio discipulis suis propinaverit. Ad quod dicendum est quia primum decebat significativum Pascha consummari, ac deinceps Pascha verum induci. Postmodum vero patres Novi Testamenti, videlicet apostoli et sequaces illorum, statuerunt ut in veneratione tanti sacramenti a jejunis quotidie sumeretur. Illud vero perpendendum est, quod a nullis panis solus, neque vinum sine aquae permistione offertur Quia enim, dicente Joanne, aquae populi sunt, miscetur aqua vino, ut videlicet nos intelligamus quia passio Christi pro nobis perpetrata est. Neque passio Christi absque utilitate generis humani celebrata est, et nos sine Christi passione salvari 118.0364A| non poteramus. Si enim solum vinum sine aquae permistione offerretur, posset talis esse intelligentia, quod nos absque adjutorio Christi et passione salvari possemus. Sed jungitur aqua vino, et panis conficitur cum aqua, ut aperte detur intelligi quod neque passio Christi sine salute nostra possit fieri, neque nostra salus sine illius adjutorio consistere valeat. « Accepit panem, » quod erat corpus suum, « benedixit et fregit, » ut ostenderet corpus suum omni benedictione esse repletum, et ita per passionem esse frangendum, ut tamen Divinitatis plenitudine esset repletum. « Deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite. » Hoc valet contra eos qui mortuis hominibus eucharistiam largiuntur. Cum enim Dominus dicit, « accipite » statim subjunxit, 118.0364B| « et comedite: » quia non sufficit accipere, nisi quisquis comedat ad salutem suam, quia quod in vita sua accipere non potuerunt, post mortem accipere non poterunt.
« Similiter accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. » Ut sciamus quia quicunque accipit, bibere debet.
« Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti. » Quod enim dicit, « hic est Novi Testamenti sanguis, » ad differentiam Veteris Testamenti dicit. In Veteri Testamento sanguis hircorum et vitulorum effundebatur, et inde aspergebantur qui mundandi erant. « Qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. » Pro omnibus effusus est Christi sanguis, sed non omnibus prodest, sed illis solummodo qui credunt 118.0364C| in passionem suam: et illis qui eodem Spiritu sancto regenerantur quo Christus in utero Mariae est conceptus.
« Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. » Juxta litteram promittit se nunquam esse bibiturum de genimine vitis, donec resurgeret a mortuis. Postquam autem resurrexit, non solum comedit, sed etiam bibit cum discipulis suis, sicut Petrus apostolus declarat, dicens: « Nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis (Act. X). » Sed qui altius intelligunt, spirituale mysterium ibi requirunt. Vitis enim nomine significatur plebs Israelitica, ut in Psalmo: « Vineam de Aegypto 118.0364D| transtulisti (Psal. LXXIX). » Et iterum in Isaia: « Vinea enim Domini Sabaoth, domus Israel est (Isa. V). » Dicit ergo: « Non bibam de hoc genimine, » id est de generatione hujus vitis, « donec bibam illud novum in regno Patris mei. » Regnum Patris sui appellat hic fidem credentium. Ait ergo: Non recipiam ab hac hora meae passionis carnales victimas ac caeremonias, donec vinum dulcissimum bibam, id est fidem illorum vobiscum in regno Patris mei. Nam post resurrectionem illud vinum bibit. Bibit enim dulcissimum vinum de genimine istius vitis. in illis videlicet qui post resurrectionem crediderunt praedicantibus apostolis, sicut in Actibus apostolorum legimus, praedicante Petro, una die credidisse quinque 118.0365A| millia, alia die tria millia, et deinceps multa millia: in illis bibit vinum dulcissimum post suam resurrectionem.
« Et, hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. » Hoc est, quod Psalmista ait: « Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum, qui requirent eum (Psal. XX). » Hinc etenim consuetudo exorta est, ut quando coelesti pane pascimur, sive terreno cibo reficimur, hymnum Deo dicamus. Vel etiam hymnum possumus intelligere illam orationem per quam Patri discipulos commendavit, quam Joannes ad plenum exsecutus est, quae ita inchoatur: « Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII): » in qua non solum pro apostolis oravit, sed etiam pro omnibus qui credituri 118.0365B| erant per verbum illorum in ipsum. Quod autem Dominus post coenam in montem Oliveti exiit, aperte dedit nobis exemplum, ut, postquam divino pabulo pascimur, ad culmen virtutum quantocius properemus.
« Tunc dixit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. » Σκάνδαλον enim Graece, Latine dicitur offensio, sive impactio pedum. Praedicit enim Dominus quod scandalum passuri essent in eum, ut veniente hora scandali non desperarent propter scandalum, sed potius ad poenitentiam converterentur. Et pulchre ait, « in ista nocte, » quoniam sicut qui inebriantur, nocte inebriantur, ita qui scandalum patiuntur, in nocte, hoc est, in tenebris incredulitatis et ignorantiae, patiuntur. « Scriptum 118.0365C| est enim: Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis. » Hoc in Zacharia propheta scriptum est, aliis quidem verbis, et ex alterius persona. Ibi enim prophetae persona loquitur ad Dominum (Zach. XII): « Percute pastorem, » id est Christum, qui dicit: « Ego sum pastor bonus (Joan. X), » -- « et dispergentur oves gregis, » id est apostoli, qui, relicto eo, omnes fugerunt.
« Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. » Impletum est hoc, quando duodecim apostoli post resurrectionem abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum adoraverunt.
« Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. » 118.0365D| Non temeritatis quidem haec sunt verba, sed potius ardoris magni, quem in Dominum Petrus habebat. Eodem autem ardore, quo et caetera loquebatur, et faciebat, etiam haec loquebatur. Sed Petrus, qui infirmus erat, de infirmitate sua praesumebat, Dominus autem, omnium conscius, quod futurum erat praedicebat.
« Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani. » Gethsemani vallis est juxta Jerusalem, in qua monstratur usque hodie locus ubi Dominus oravit, cum ecclesia superexstructa. Interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium, vel pinguedinum. Non autem frustra in monte aliquando orabat, et aliquando in valle. In monte etenim orat, 118.0366A| ut tempore orationis nostrae humilitatem, et contritionem cordis nos habere doceat. Et hoc in valle pinguium sive pinguedinum, ut scilicet oratio nostra condita sit pinguedine charitatis. Vel aliter, in monte unusquisque orat, qui coelestis patriae praemia poscit. In valle autem nihilominus orat, qui carnalia a Deo petit, mortem videlicet inimicorum, ultionem hostium, abundantiam temporalium facultatum.
« Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. » Contristabatur, non timore vicinae passionis, propter quam sufferendam venerat, sed propter perditionem Judae, et propter dispersionem populi Judaeorum, et scandalum discipulorum, et eversionem miserae Jerusalem, his causis contristatur Dominus.
118.0366B| « Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. » Errant qui putant Dominum non veram animam habere: si enim non habuit veram animam, quare dicit: « Tristis est anima mea usque ad mortem? » Et notandum est, quia non dicit propter mortem, sed usque ad mortem, hoc est, donec apostolos meos et omnes credentes effusione sanguinis mei redimam. « Sustinete hic, et vigilate mecum. » Non admonet ergo Dominus vigiliam corporis, quae tunc temporis non erat, sed potius spiritualem vigiliam mentis, ne videlicet mens apostolorum sive fidelium sopore infidelitatis torperet.
« Et progressus pusillum, procidit in faciem suam. » Procidit autem Dominus in faciem suam, ut humilitate corporis humilitatem mentis demonstraret. 118.0366C| « Mi Pater, » Blandientis affectu loquitur. « Si possibile est, transeat a me calix iste. » Orat ut si fieri possit, quatenus genus humanum salvetur sine passione sua, transeat ab eo calix passionis, non timens eamdem passionem sufferre, sed dolens Judaeos tantum scelus admittere in passione sua. Vel potest aliter intelligi: « Si possibile est, transeat a me calix iste, » id est, si possibile est ut Ninive salvetur, nisi cucurbita aruerit, hoc est, si fieri potest ut gentilitas per universum mundum liberetur sine Judaeorum perditione et interitu, transeat a me calix passionis. Sed quia ex infirmitate carnis Patri haec dixerat, redit ad semetipsum: et quod per infirmitatem abnegaverat, ex Divinitatis persona confirmat, dicens: « Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut 118.0366D| tu, » id est ut non hoc fiat, quod ego ex parte humanitatis loquor, sed propter quod ad terram tua voluntate descendi.
Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes. » Quia videlicet gravati erant tam tristitia. quam Domini passione. « Et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? » Ac si diceret: Quomodo pro me mori poteritis, qui pro me una hora vigilare non potuistis?
« Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. » Impossibile est hominem, quandiu in hac vita fuerit, non tentari: unde omnes tam justi quam peccatores, quotidie in oratione dicunt: « Ne nos inducas in tentationem (Matth. VI). » Non ergo praecipit Dominus 118.0367A| orandum, ut non tentemur, sed ne in tentationem inducamur. Aliud est enim tentari, et aliud in tentationem induci. Tentatur quilibet, quando vel animo vel corpore in delectatione alicujus vitii titillatur: inducitur vero in tentationem, si suae delectationi coeperit consentire. Verbi gratia, tentatus est autem quidam martyr, cum cogeretur Dominum negare, sed non inductus est in tentationem. Si enim negasset Dominum, utique in tentationem induceretur. » Hoc ergo praecepit Dominus, ut orent, ne intrent in tentationem, id est, ne metu persecutorum recedant a fide Christi, ut cogantur illum negare. « Spiritus quidem promptus est, » ad passionem sufferendam, « caro autem infirma. » Exponit quare superius dixerit, « tristis est anima mea usque ad mortem, » 118.0367B| quod scilicet spiritus illius promptus erat ad passionem sufferendam, « caro autem infirma » ad supplicia toleranda.
« Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Mi Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. » Id est, si non potest genus humanum sine passione mea salvari, vel si non potest universus orbis salutem consequi, nisi populus Judaeorum in perditionem ruat, fiat voluntas tua. Non secundum hoc fiat quod ex parte humanitatis loquor, sed propter quod ad terram tua voluntate descendi.
« Et relictis illis iterum abiit, et oravit tertio eumdem sermonem dicens. » Oravit tertio, ut in ore duorum vel trium stet omne verbum (Deut. XIX). 118.0367C| Oravit autem non pro se, sed pro nobis, scilicet ut illa oratio esset discipulorum confirmatio.
« Tunc venit ad discipulos suos. » Postquam oravit ad Patrem, et impetravit salutem discipulorum suorum, venit ad eos et dixit:
« Dormite jam et requiescite. Ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus. Ecce appropinquabit qui me tradet. » Intelligimus quia, cum dixisset ut dormirent discipuli et requiescerent, aliquantulum tacuisse, ut impleretur quod dixit, et inde diceret: « Surgite, eamus. »
« Adhuc ipso loquente, ecce Judas unus de duodecim. » Unus non merito, sed numero, sicut superius Dominus dixit: « Nonne vos duodecim elegi, et 118.0367D| unus ex vobis diabolus est? » (Joan. VI.)
« Qui autem tradidit eum, dedit eis signum, dicens: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. » Infelix Judas aestimans Dominum signa magicis artibus patrasse, recolens eum transfiguratum fuisse in monte coram tribus discipulis, aestimans etiam eum in hora passionis suae similitudinem in aliam mutare, ideo dat signum persecutoribus suis, ut quemcunque oscularetur, ipsum comprehenderent, aestimans Dominum persecutores suos eludere, et in aliam formam se transfigurare.
« Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, rabbi. Et osculatus est eum. » Summa dementia infelicis Judae! Nam osculum pacis porrigit ei quem 118.0368A| vult tradere persecutoribus suis. Adimpletum est hoc loco quod per Psalmistam dicitur: « Qui edebat panem meum, ampliavit adversum me supplantationem (Psal. XL). »
« Amice, ad quod venisti? » Duobus modis est intelligendum et distinguendum est. Sed ita distinguendum est, ut dicamus: « Amice, ad quod venisti? » ut interrogantis modo legatur, vox Domini est miserum increpantis, et dolentis quod a summo gradu apostolatus ad apostasiam devolutus erat, ut sit sensus? « Amice, ad quod venisti? » id est, ad quantum malum dejectus es, ut de apostolo fieres apostata, et de doctore veritatis, fieres magister erroris? Si vero plenam distinctionem ibi fecerimus, ut dicamus: « Amice, ad quod venisti, » ut subaudiatur, perfice, 118.0368B| ac si diceret: Relinque osculum pacis, et imple traditoris officium.
« Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. » Hoc Petrus apostolus fecisse legitur secundum Joannem eo ardore mentis, quo et caetera faciebat. Nam servus principis sacerdotum, cujus auricula amputata est, Malchus vocabatur, qui interpretatur rex. In quo servo nihil aliud quam Judaeorum populus designatur, cujus dextera auricula amputata est, quia, ablata spirituali intelligentia, sola in eis ariditas litterae remansit, tanquam videlicet sinistra auricula. Sed Dominus restauravit tactu manus suae auriculam dexteram illius, quia in illis, qui 118.0368C| credituri sunt circa diem judicii, spiritualem intelligentiam reparabit. Unde idem, rex et servus principis sacerdotum dicitur. Quomodo enim rex et servus? Si rex, quomodo servus? Sed rex in illis, qui fidem Christi accepturi sunt: servus in illis, qui in servitute peccati remansuri sunt
« Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. » Juxta litteram non omnes accipientes gladium, gladio pereunt. Nam et multi homicidiis insistunt, et tamen gladio non caeduntur. Sed altius ostendit esse intelligendum, ac si diceret: Ea temeritate, qua alium punis vel judicas, necesse est, ut eadem temeritate a Domino puniaris.
« An putas, quia non possum rogare Patrem meum, 118.0368D| et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum? » Ac si diceret: Non indigeo auxilio duodecim apostolorum, quoniam si voluero Patrem meum rogare, possum ab eo impetrare duodecim legiones angelorum. Legio enim apud veteres sex millibus constabat. Duodecim autem legiones, septuaginta duo millia efficiunt. Tot autem gentes leguntur ad turrim Babel in diversitatem linguarum divisae esse. Et est sensus: Non egeo auxilio et defensione duodecim apostolorum, quoniam si totus mundus in necem meam conspiraverit, possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi contra unamquamque gentem mille angelos.
« Tanquam ad latronem existis cum gladiis et 118.0369A| fustibus, » et tumultu, « ad me comprehendendum, » et in nocte, « qui manifeste vobis in die apparui, et in templo quotidie docui. » Stultum ergo cum gladiis me quaerere, qui sponte me vestrae potestati trado.
« Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. » Id est, ut implerentur vaticinia prophetarum, quae de Christi passione praedicta erant, quae longum est enumerare. E quibus unum est: « Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI), » etc. Et: « Sicut ovis ad occisionem ducetur (Isa. LIII). » Et iterum: « Ab iniquitatibus populi mei ductus sum ad mortem. »
« At illi, tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et Pharisaei 118.0369B| convenerant. » Praeceperat omnipotens Deus per Moysen, ut legitima successio sacerdotum in perpetuo permaneret. Instante autem tempore Dominicae passionis, destructa erat sacerdotalis dignitas. Adeo erat praevaricata, ut quicunque sacerdotium pecunia redimere posset, sacerdos efficeretur. Non enim servabatur ibi jam successio generis, sed potius intuitus cupiditatis. Iste ergo Caiphas (sicut Josephus narrat) redemerat sibi unius anni pontificatum a Romanis. Mirum autem non est si injustus sacerdos injustam sententiam de Domino proferat.
« Petrus autem sequebatur a longe, usque in atrium principis sacerdotum. » Divina verba sic aliud dicunt, ut tamen aliud intelligendum significent. Juxta litteram, Petrus a longe eum sequebatur, quia 118.0369C| timebat ne pariter cum illo teneretur. Allegorice, longe eum sequebatur, quia videlicet in proximo erat eum negaturus. « Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut finem videret. » Vel amore Domini ingressus est post illum in atrium principis sacerdotum, vel etiam curiositate humanitatis, ut videret finem illius, an si ei parcerent, et castigatum eum dimitterent, an etiam morti adjudicarent.
« Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. » Mirum valde est, cur dicantur esse falsi testes, cum illa dicant, quae Dominum alibi legimus dixisse. Sed falsus testis est, qui verba alio sensu interpretatur, quam ille qui dixerat, sicut isti, qui non solum sensum, sed 118.0369D| etiam verba permutaverant. Quod enim ille dixerat de templo corporis sui, hoc isti interpretati sunt de templo materiali, quod erat in Jerusalem. Sed in his verbis quamdam calumniam struunt contra Dominum. Illi dixerunt: « Possum destruere templum Dei. » Ipse autem dixerat (Joan. II): « Solvite templum hoc, » id est, vos solvite, non ego: qui illicitum est, ut nobismetipsis manus inferamus. Illi dixerunt: « Et post triduum reaedificabo illud, » ut de templo materiali dicere videretur: ille autem dixerat de spiranti et animanti corpore: « Et in triduo excitabo illud, » quasi dormientem a somno.
« Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? » 118.0370A| Provocat princeps sacerdotum ad respondendum falsis testibus, ut quem falsi testes damnare non poterant, ex responsione sua eum arguerent. Sed Dominus praevidens, quia quidquid diceret, ad calumniam diceret, principi quidem sacerdotum nulla respondit, Pilato vero pauca.
« Dicit illi Jesus: Tu dixisti, » subauditur, quia ego sum. Et Pilato et principi sacerdotum iisdem verbis Dominus respondit, ut utrumque propria sententia condemnaret. « Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli. » Illis Judaeis dicit, quos post suam resurrectionem credituros esse sciebat: « Verumtamen dico vobis, amodo, » id est ab hac hora sive tempore meae passionis, 118.0370B| « videbitis, » id est intelligetis et credetis: « Filium hominis sedentem in dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli, » ad judicandum videlicet.
« Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens - Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus? » Ipse furor, qui eum superius de solio suo excusserat, ipse etiam furor provocat eum ad vestimenta scindenda. Erat autem consuetudo in populo Judaeorum, ut quotiescunque aliquid durum vel blasphemiae contra Dominum audirent, vestimenta sua scinderent, ut ex scissione vestimentorum dolorem cordis ostenderent. Quod legimus Paulum et Barnabam fecisse in quadam civitate, cum populus eis vellet immolare victimas et sacrificia, quasi 118.0370C| deos adorantes. Spiritualiter, scissio vestimentorum principis sacerdotum significabat scindendam esse dignitatem sacerdotii in populo Judaeorum. In excussione sacerdotis de solio suo, significabatur vacuam esse remansuram sedem pontificis in populo Judaeorum.
« At illi respondentes, dixerunt: Reus est mortis. » Impletum est quod olim Psalmista ex persona Domini dixerat: « Circumdederunt me canes multi (Psal. XXI). »
« Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt. » Ut impleretur quod praedictum erat per prophetam: « Faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me (Isa. LVI). »
« Alii autem palmas in faciem ei dederunt, diceutes: 118.0370D| Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? » Ut impleretur illud propheticum: « Dedi genas meas vellentibus, et maxillas meas percutientibus (Ibid.). »
« Et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. » Quid sibi vult quod in Domini passione, non vir, sed femina Petrum ad negandum compulit? Divinitus hoc actum est, ne videlicet iste sexus in Domini passione videretur esse immunis, sed sic uterque sexus videretur peccasse in Domini passione, et congrua similitudine Sicut enim mulier primum parentem ad peccatum allexit, ita etiam mulier ostiaria Petrum ad negandum compellebat. « Et iterum negavit eum cum juramento, 118.0371A| quia non novi hominem. » Excusant quidam Petrum apostolum, quod non negaverit Christum Dominum, sed potius hominem, quasi diceret: Deum scio, hominem nescio, quasi minoris culpae sit hominem negare quam Deum, cum constat esse verum Deum et hominem. Sed qui Petrum volunt defendere, Christum coguntur mendacii arguere, qui dixit: « Antequam gallus cantet, ter me negabis. » -- « Nam et loquela tua manifestum te facit. » Una quidem erat loquela et illorum qui arguebant, et illorum qui arguebantur, ut nec dissimilis erat locutio, quia omnes Hebraei erant. Sed quia unaquaeque provincia vel civitas vernaculum locutionis sonum habet, quem non potest vitare, ideo dicunt: « Nam et loquela tua manifestum te 118.0371B| facit. » Sicut legimus in libro Judicum, quod Ephrataei transeuntes vada Jordanis, cum cogerentur ab hostibus ut dicerent cheboleth, quod interpretatur spica, cum non poterant exprimere, dicebant seboleth.
« Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. » Sicut alius evangelista dicit, respexit Dominus Petrum (Luc. XXII). Respectus Domini misericordiam illius designat, qua Petrum dubitantem respexit, et in fide confirmabat: quia peccatores etiam quosque respicit, et corda illorum ad poenitentiam convertit. Et hoc notandum est quia gallo cantante Petrus ad poenitentiam redit, quia videlicet quando per negligentiam corporis 118.0371C| delinquimus, per praedicatorum admonitionem ad poenitentiam redire debemus. Saepe enim gallorum nomine praedicatores solent significari.
« Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. » Notanda est sollicitudo Judaeorum, qui tota nocte in malum laboraverunt, ut effunderent sanguinem innocentem, et mane facto consilium inierunt, et tradiderunt Jesum Pilato. Et non solum Pilato traditus est, sed (sicut Joannes clarius manifestat) primum deductus est ad Annam, deinde ad Caipham, qui principatum inter pontifices gerebant eo tempore: tertio ductus est ad Pilatum, novissime ad Herodem. Et (sicut Lucas evangelista dicit) sprevit illum Herodes cum omni 118.0371D| exercitu suo, et indutum veste alba, remisit illum ad Pilatum. Ad omnes missus est, ut omnes eum illuderent, et nemo immunis esset a passione Christi.
« Et vinctum duxerunt cum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. » Consuetudo autem erat, ut quemcunque morti traderent, vinctum illum praesidi adducerent.
« Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. » Videns Judas Dominum morti adjudicatum, et se quoque morti aeternae in proximo esse damnandum, 118.0372A| propterea quod tradiderit Dominum et magistrum, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos, quos acceperat a principibus sacerdotum: quasi in ejus potestate esset persecutorum sententiam permutare. Sed licet mutaverit voluntatem suam, tunc nihil profuit, quia priorem exitum non immutavit. Sed si Judas peccavit, sicut ipse dixit: « Peccavi, tradens sanguinem justum, » quid meruerunt qui discipulum ad traditionem sanguinis magistri provocaverunt? « Quid ad nos? » subauditur pertinet. « Tu videris. » Tu, inquiunt, illud probasti cum accepisti, tu videris quid acturus sis.
« Et projectis argenteis in templo, recessit, et abiens laqueo se suspendit. » Avaritiae magnitudinem impietatis pondus excludit. Nihil profuit Judae 118.0372B| quod poenitentiam egit de Domini proditione, quoniam culpam quam contraxerat, solvere non potuit. Sic quicunque in fratrem suum peccat, ut hoc quod in eo offendit, emendare valeat, ei dimitti potest: qui autem ita peccat, ut hoc quod peccaverit, non valeat emendare, non dimittetur ei. Quia frustra assumitur in voce poenitentia, quandiu manet culpa. De Juda autem et de similibus ejus per Psalmistam dicitur: « Et oratio ejus fiet in peccatum (Psal. CVIII). » In peccatum ergo oratio Judae reputata est, quia non solum prius peccatum solvere non potuit, sed etiam homicidium proditioni Domini copulavit.
« Non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est. » Corbona Hebraice, Latine interpretatur 118.0372C| donum. Quo nomine gazophylacium appellatur, locus scilicet ubi thesaurus a populo oblatus servabatur. Et impletum est hic, quod Dominus improperat Scribis et Pharisaeis ante passionem suam, dicens: « Culicem excolantes, et camelum glutientes (Matth. XXIII). » Si enim in corbonam pretium sanguinis mittere non licuit, multo magis ipsum sanguinem innocentem effundere non licuit.
« Et consilio inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. » Illi quidem hoc alia mente fecerunt, tamen etiam facientes nostrae saluti providerunt. Ager namque Domino interpretante, hic mundus intelligitur, figulus vero ipse Dominus est, qui finxit mare et mundum, et omnia quae in eis sunt. De pretio ergo sanguinis Christi 118.0372D| emptus est ager, quia nos qui peregrini eramus a testamento Dei, requiem animae et corporis in sanguine Christi habere coepimus.
« Tunc impletum est, quod dictum est per prophetam Jeremiam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, » etc. Hoc exemplum non invenitur scriptum in Jeremia, simile autem aliquid in Zacharia invenimus. Proinde non curavit Matthaeus evangelista vel primum ponere Zachariam, vel etiam postea emendare, quia videlicet universa quae Spiritus sanctus per ora prophetarum locutus est, et communia sunt omnium, et propria singulorum. Quidquid enim dixit Jeremias, reputandum est Zachariae, et quod Jeremias dixit, et caeteri prophetae locuti sunt, utique fuerunt Zachariae. Quia (sicut 118.0373A| dixi) universa quae Spiritus sanctus per ora prophetarum locutus est, et communia fuerunt omnium, et propria singulorum.
« Et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. » Subauditur, quia ego sum. Notandum est quia hoc quod ei objectum fuerat a scribis et Pharisaeis, hoc etiam Pilatus interrogat, utrum videlicet se regem Judaeorum esse diceret, sicut scribae et Pharisaei eum accusaverunt. Sed Dominus ita suum temperavit responsum, ut veritatem diceret, et tamen sermo illius calumniae non pateret.
« Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. » Intuendum est quod Dominus Pilato interroganti, pauca respondit: 118.0373B| ideo, quia non suo arbitrio, sed populi accusatione eum morti adjudicabat. Principibus autem interrogantibus, nihil respondit, quos sua responsione indignos esse judicabat. Vel certe ideo non respondit, ne si semetipsum digna responsione purgaret, utilitas passionis differretur, et genus humanum sine passione sua salvari non poterat.
« Per diem autem solemnem consueverat praeses unum dimittere ex vinctis quem voluissent. » Memoriam enim Judaei liberationis suae de Aegypto, hanc habebant consuetudinem, ut in die festo unum vinctum a morte eriperent, in memoriam suae liberationis, quando de Aegypto liberati sunt.
« Habebant autem tunc unum vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. » Barabbas autem propter 118.0373C| seditionem et homicidium (sicut Lucas testatur) conclusus tenebatur in carcere.
« Sedente autem illo pro tribunali. » Tribunal est sedes judicis, sicut solium sedes regis, cathedra autem sedes magistri. « Misit ad eum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi. » Tunc primum intellexit diabolus per passionem Domini se potestate, quam habebat in mundo, privandum, et spoliis, quae apud inferos et super eos habebat, esse spoliandum: et ideo satagere conatus est, ut saltem per passionem uxoris Pilati Dominum a morte retraheret. « Multa enim passa sum hodie per visum propter eum. » Notandum est, quia gentilibus saepe somnia revelantur a Deo, non ob eorum merita, sed aut pro futurorum, vel etiam pro cautela aliorum, 118.0373D| sicut legimus Nabuchodonosor distributionem omnium regnorum terrae vidisse (Dan. II): et sic legimus Pharaonem somnium vidisse, quod Joseph cum prudenter disseruisset, dominus constitutus est in terra Aegypti (Gen. XLI).
« Principes autem sacerdotum et seniores populi persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. » Non est mirum Judaei quiete et pace carent, qui principem seditionis elegerunt, et auctorem pacis, id est Dominum morti tradiderunt.
« At illi dixerunt: Barabbam. » Barabbas qui interpretatur filius magistri, vel patris eorum, typum Antichristi tenet, quem Judaei in fine saeculi pro Domino 118.0374A| suscepturi sunt, sicut Dominus eis dicit: « Ego in nomine Patris mei veni, et non suscepistis me. Alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis (Joan. V). » Bene filius patris eorum, id est filius diaboli, qui est pater eorum, sicut Dominus eis improperat, dicens: « Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII), » quoniam cujus opera quis agit, ejus filius est. Barabbas, si legitur per duo rr, interpretatur filius magistri, quia rabbi dicitur magister. Si autem legatur per unum r, et per duo bb, erit interpretatio filius patris eorum, quia abba Hebraice, Latine dicitur pater.
« Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, manus lavit coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine 118.0374B| justi hujus, vos videritis. » Legerat fortassis Pilatus scriptum in Psalmo: « Lavabo inter innocentes manus meas (Psal. XXV). » Et ideo abluit manus, ut exsors videatur esse a scelere Dominicae passionis, ac si diceret Ego (inquit) volui eum liberare et innocentem ostendere, sed quia rebellionis crimen mihi contra Caesarem impingitur, vos videritis. Ego legum minister sum, vox ipsa vestra sanguinem fudit.
« Et respondens universus popurus, dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. » Haec maledictio perseverat in Judaeis usque hodie, et usque in diem judicii perseverabit. Non enim sufficit eis ut semetipsos, qui tunc temporis erant, damnarent, sed etiam omnem progeniem, quae necdum nata erat, 118.0374C| sub hac maledictionis noxa constringerent. Manet enim sanguis Domini, id est vindicta Domini, super Judaeos, et super omnem progeniem eorum usque in finem saeculi.
« Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. » Inconsequens esse videtur, ut ille qui superius Dominum voluerat liberare, modo eum flagellaverit, et flagellatum potestati eorum tradiderit. Quod duobus modis solvendum est: ideo flagellasse, ut satisfaceret legibus Romanorum, quorum consuetudo erat, ut is qui morti esset addictus, primum flagellaretur, et postmodum occideretur. Sive ideo flagellavit eum, ut videlicet illi satiati poenis illius, cessarent ultra mortem ejus petere, ut crucifigeretur.
118.0374D| « Cohortem universam congregaverunt. » Cohors erat apud Romanos milites triginta.
« Et exuentes eum vestimentis propriis, chlamydem coccineam circumdederunt ei. » Opprobrii causa Domino chlamydem coccineam circumdederunt pro purpura regali: et pro corona aurea, coronam de spinis imposuerunt capiti illius, et pro sceptro imperiali, arundinem in manu dextra illi dederunt. In his autem omnibus nostrae salutis celebratur sacramentum. Quod enim Dominus coccinea veste, id est rubro vestimento, induitur, significatur nostrorum peccatorum susceptio: quoniam, cum sine peccato esset, nostra peccata in semetipso suscepit. Quod autem spineam coronam in capite accepit, hoc significabatur, 118.0375A| quod peccata nostra quae per spinas intelliguntur, ipse esset ablaturus a nobis: et maledictum quod primo homini dictum est: « Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III), » per suam passionem solveret. Quod autem arundinem in dextra manu ferebat, designabat se sacrilegium Judaeorum scribere. Sive etiam hoc significabatur, quod in sua passione vaticinia prophetarum implebantur. Solemus enim calamo plerumque scribere. Et in calamo venenata animalia occidit.
« Ave, rex Judaeorum, » quasi dicerent, qui te dixisti regem esse Judaeorum.
« Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. » Semel hoc factum est Domino corporaliter, quotidie haeretici hoc faciunt, 118.0375B| qui spiritaliter caput ejus percutiunt, et in faciem illius spuunt. « Caput enim Christi Deus est, » teste Paulo apostolo (I Cor. XI). Caput ergo Christi percutit quisquis in illo Divinitatem illius abnegat fuisse, sicut Arius, qui dicit Filium minorem esse Patre. In faciem spuit, quisquis praesentem illum in carne venientem denegaverit, sicut Manichaeus, qui dicit veram in Christo non fuisse carnem.
« Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum chlamyde, et induerunt eum vestimentis suis. » Quandiu Dominus illusionem passus est, et sputa sustinuit, et coronam spineam in capite habuit, non propria vestimenta habuit induta, sed aliena. Mox autem ut hora despectionis transiit, propria vestimenta resumpsit. Quia quod passus est, et quod flagellatus 118.0375C| est, non fuit proprium Divinitatis illius. Quod autem die tertia resurrexit, quasi proprium vestimentum resumpsit, per quod significabatur, quod * horam mortem erat gustaturus, et iterum ad tempus peracta passione de sepulcro resurrecturus. Impleta est in eo prophetia quae dicit: « Ut faciat opus suum, alienum est opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo (Isa. XXVIII). » Ut enim operaretur opus suum, id est salutem generis humani, opus illius alienum fuit, quia passionem quam pertulit, ejus Divinitati aliena fuit.
« Exeuntes autem, invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem, hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. » Non est contrarius Matthaeus Joanni evangelistae qui scripsit Dominum 118.0375D| crucem sibi bajulasse, sed intelligendum quod primum exiens de praetorio crucem sibi portaverit: deinde vero, obviante Simone, angariaverunt eum ut tolleret crucem Domini usque ad locum quo figenda erat, quod a magno mysterio non vacat. Siquidem Simon, qui interpretatur obediens, gentilem populum designat. Unde bene Cyrenaeus fuisse dicitur, qui haeres interpretatur. Nam de gentili populo a Deo Patre Filio repromittitur: « Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). »
« In locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. » Quidam locum Calvariae dictum autumant a sepultura primi parentis, eo quod caput, 118.0376A| hoc est, calvaria ipsius, eodem loco sit tumulata. Quod perspicue falsum est, quia videlicet, sicut liber Jesu Nave refert, non juxta Jerusalem, sed inter Hebron et Cariatharbe tumulatus est. Verior ergo sensus est, quod calvariam dicimus locum illum ex consuetudine antiqua: siquidem extra omnes civitates locus deputatur, ubi reorum capita detruncabantur. In calvaria ergo ibi truncabantur capita eorum, et recte idem locus calvariae nuncupabatur, id est a capitibus damnatorum. Et merito ibi Dominus crucifixus est, ut ubi prius erigebantur arae damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Vel, ubi abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V).
« Et dederunt ei bibere vinum cum felle mistum. » Impletum est hic quod per Prophetam dicitur: « Et 118.0376B| dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaveverunt me aceto (Psal. LXVIII). » Quod erant, hoc ei dederunt. Ipsi enim erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum, et nequaquam aliud ei poterant dare quam quod erant. Quod autem dicitur: « Et cum gustasset, noluit bibere. » Et non accepit: vinum fellitum quidem gustavit, sed non bibit, aperte designans quod passionem et mortem ad tempus suscepit, sed in aeternum eadem morte teneri noluit.
« Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes. » Vestimenta quidem Domini diviserunt, super tunicam vero quae inconsutilis erat, et dividi non poterat, sortem miserunt. Vestimenta etenim Domini significant electos 118.0376C| illius. Quadripartita enim vestis illius Ecclesiam designat per quadripartium orbem divisam. Tunica autem illius inconsutilis desuper texta, unitatem ipsius Ecclesiae designat, quia omnis unitas regni in corpore sanctae Ecclesiae consistit. Quae unitas non humano arbitrio, sed divina dispensatione regitur, per charitatem Dei omnipotentis, de qua Paulus apostolus dicit: « Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro (I Cor. XII). » Ideo jure eadem tunica desuper contexta perhibetur.
« Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam. » Causam videlicet mortis capiti illius superscripserunt: « Hic est rex Judaeorum. » Et scripserunt hoc Hebraicis litteris, Graecis et Latinis ut Joannes evangelista dicit (Joan. XIX), quia tunc 118.0376D| temporis hae tres linguae principatum tenebant inter reliquas linguas. Hebraica propter Judaeos gloriantes in lege, Graeca autem propter gentilium philosophos, Latina autem propter Romanos, qui tunc temporis omnibus gentibus imperabant. Velint nolint Judaei, omnis lingua et omnis natio confitetur quod Jesus est rex Judaeorum, hoc est, omnium in se credentium et se confitentium.
« Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris. » Juxta litteram impletum est illud, quod per prophetam dicitur: « Et cum iniquis deputatus est (Isa. LIII). » Allegorice autem duo latrones, qui cum Domino crucifixi sunt, significant duo genera hominum, qui sub confessione 118.0377A| nominis Christi, vel agonem martyrii, vel arctioris vitae instituta subeunt. Illi enim qui solo intuitu remunerationis super se talia assumunt, laude et merito dextro latroni coaequantur. Illi autem qui qualibet alia causa, vel agonem martyrii, vel arctioris vitae instituta ducunt, sinistri latronis perfidia designantur, qui sub confessione nominis Christi, sed non amore illius arctioris vitae instituta subeunt.
« Praetereuntes autem blasphemaverunt eum. » Praetereuntes dicuntur, quia praeterierunt vitam, id est Christum, moventes capita sua contra Dominum, qui prius moverant pedes a rectitudine viae justitiae.
« Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. » 118.0377B| Velint nolint Judaei confitentur quod Dominus Jesus alios salvos fecit. Sed quia alios fecit salvos, consequens est ut etiam semetipsum salvum faciat si vult. Sed si Dominus tunc temporis in illorum insultatione de cruce descenderet, etiam illorum insultationibus cedens, virtutem patientiae nobis non monstraret. Sed sustinuit Dominus probra, et irrisiones pertulit. Plus enim fecit, qui de cruce noluit vivus descendere, de sepulcro surrexit mortuus, et non crediderunt ei. Plus enim fuit de morte resurgere, quam de cruce vivens descendere.
« Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. » Hoc synecdochicos intelligendum est. Non enim uterque latro Domino insultavit, sed sicut Lucas distinctius loquens manifestat, 118.0377C| uno in blasphemia perseverante, alter de cruce increpavit eum, dicens: « Nunquid et tu times Deum, quod in eadem damnatione es? Nos quidem digna factis recepimus, hic autem quid fecit? » Et conversus ad Jesum, dixit: « Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII). » Possumus autem dicere, quod primum quidem uterque latro Dominum blasphemaverat, sed, visa magnitudine signorum, obscuratione videlicet solis et commotione terrae, et apertione sepulcrorum, unus confestim poenitentiam egerit, alter vero in blasphemia perseverarit.
« A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram, usque ad horam nonam. » Sexta hora Dominus crucifixus est, secundum tres 118.0377D| evangelistas. Nam quod Marcus confirmat eum tertia hora esse crucifixum, ad voces Judaeorum debemus respicere, quorum vocibus tertia hora crucifixus est. Bene autem Dominus sexta hora crucifixus legitur, quoniam eadem hora legimus primum hominem in paradiso peccasse: et dignum erat ut per passionem Filii Dei eadem hora redimeretur. Quidam autem, contraria veritati sancti Evangelii intelligentes, dicunt naturale solis deliquium contigisse, quod non intelligentes apostoli, super Domini passionem interpretati sunt. Quibus respondendum est, quod deliquium solis nunquam nisi prima luna fieri potest. Constat autem festivitate paschali, quando crucifixus est Dominus, plenilunium 118.0378A| fuisse. Ne autem ista solis obscuritas repente et subita fuisse dicatur, non solum una hora, sed etiam tribus horis protelata est, id est a sexta hora usque ad nonam horam. Credendum vero est quod sicut sol super terras obscuritatem passus est, ita etiam luna sub terris radios lucis suae abstraxit. Impleta est hic prophetia Joelis dicentis: « Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem (Joel. II). » Subtraxit autem radios suos, ne vel morientem Dominum suum in cruce videret: sive etiam, ut Judaei ministri iniquitatis lumine illius non fruerentur.
« Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabachtani? » Sicut sitire, et lassari, et dormire non est proprium 118.0378B| Divinitatis, sed humanitatis: ita etiam haec vox ex parte humanitatis processit, non ex parte Divinitatis. Nam secundum Divinitatem nunquam relinquitur a Patre, secundum vero humanitatem ad tempus visus est derelinqui a Patre, quando permissus est cruci affigi. El enim dicitur Deus, I, meus: lamma, ut quid? sabachtani, dereliquisti me.
« Eliam vocat iste. » Hoc non Judaeos, sed Romanos intelleximus dixisse milites, quia non intelligebant Hebraicam proprietatem. Sed si quis contentiosus exstiterit, et dixerit non a Romanis, sed potius a Judaeis dictum fuisse, non aberrat a fide: quoniam more solito quidquid diceret Dominus, ad infamiam detorquebant.
« Et continuo currens unus ex eis, acceptam 118.0378C| spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. » Quod erant, hoc ei propinabant, quia jam a vino degeneraverunt, id est a bonis operibus patriarcharum et prophetarum. Spongia cavernosa significat cor Judaeorum malitiosis fraudibus plenum. Hyssopus autem herba humilis et pectus purgans, humilitatem Christi designat. Hyssopo circumdederunt spongiam, quoniam humilitatem Christi circumdederunt: et circumvenisse putaverunt, quam variis fraudibus circumdederunt. Calamus autem in quo posita est spongia, significat Scripturam quae hoc facto implebatur.
« Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. » Divinae potestatis indicium, spiritum emisisse. Nemo enim potest spiritum emittere 118.0378D| nisi Creator omnium spirituum Spiritum autem pro anima posuit, quia anima utique spiritualis natura est, sicut in Psalmo legimus: « Auferes spiritum eorum, et deficient (Psal. CIII). »
« Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum. » Duo erant vela templi, unum interius ante arcam, et aliud exterius ante altare. Videtur ergo beato Hieronymo illud exterius velum scissum esse, ut paterent nobis sacramenta coelestia, quae in Veteri Testamento tenebantur occulta. Et non solum velum templi scissum est, sed etiam virtutes angelicarum potestatum ibi auditae sunt. dicentium: Transcamus ab his locis, vel sedibus. « Et terra mota est, et petrae scissae 118.0379A| sunt. » Juxta litteram commotio terrae et petrarum scissio, terrorem creaturarum significat, non sustinentium mortem Domini sui. Sed si altiorem intelligentiam ibi requiramus, per commotionem terrae et scissionem petrarum, significantur terrenorum corda hominum ad poenitentiam commovenda.
« Et multa corpora sanctorum, quae dormierant, surrexerunt. » Sicut Lazarus suscitatus est, ita et isti suscitati sunt, ut Domino resurgenti testimonia perhiberent. Licet enim Domino pendente in cruce monumenta aperta sunt, tunc nemo illorum sanctorum surrexit, usque quo Dominus resurgeret, ut ipse esset primogenitus ex mortuis.
« Venerunt in sanctam civitatem. » Sanctam civitatem 118.0379B| appellat Jerusalem, non quod tunc sancta esset, sed quia olim sancta fuisset propter cultum unius Dei, nomine scilicet pristino permanente. « Et apparuerunt multis. » Non omnibus, sed illis duntaxat qui digni fuerunt eorum visione.
« Centurio autem, et qui cum ipso erant, custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. » In fide centurionis, qui gentilis erat, fides omnium gentium designatur. Credente autem centurione, Judaei non solum non crediderunt, sed etiam timuerunt: quia, gentibus Christum suscipientibus, Judaei in sua perfidia remanserunt.
« Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea ministrantes ei. » 118.0379C| Consuetudo erat apud Judaeos, nec reputabatur ad culpam, si mulieres religiosae ministrarent praeceptoribus suis de substantia sua. Quod Paulus apostolus, ne scandalum gentibus faceret, vitavit, dicendo: « Nunquid potestatem non habemus circumducendi sorores nostras (I Cor. IX)? » Hae ergo mulieres, quae viventi Domino ministraverant, etiam ad passionem procedentem sequebantur, ut cui viventi servierant, etiam mortuo obsequerentur.
« Inter quas erat Maria Magdalene. » Maria Magdalene ipsa est, de qua Dominus septem daemonia ejecerat. Dicta autem Magdalene a Magdalo castello, « et Maria Jacobi. » Mater videlicet Jacobi et Joseph, qui in Evangelio fratres Domini appellantur. Haec Maria fuit Domini matertera.
118.0379D| « Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. » Arimathia ipsa est Ramathaim, civitas videlicet Elcanae et Annae. Dives autem Joseph dicitur, non ob jactantiam scriptoris, ut Dominus divitem discipulum habere videretur, sed ut ostendatur, quia aliter a praefecto corpus Domini non poterat impetrare, nisi dives esset. Tunc enim temporis nemini licebat, nisi potenti et diviti ad praesidem intrare. Dives etenim, et non minus justus dicitur. Si enim dives non esset, corpus Domini impetrare non potuisset. Si autem justus non esset, nequaquam dignus Dominica sepultura fuisset. 118.0380A| Jungitur autem justitia cum potentia, ut impetret corpus Christi.
« Et accepto corpore Christi, Joseph involvit illud in sindone munda. » Ex simplici sepultura Domini, condemnatur ambitio divitum, qui neque in tumulis quidem possunt carere divitiis. Et ex hoc possumus simpliciter intelligere, quod sicut corpus Domini linteo puro involutum fuit in monumento, ita mysterium sancti altaris non licet in pannis de auro textis celebrari, sed in munda sindone. Per significationem enim ille Jesum in munda sindone involvit, qui sacramentum illius pura mente suscipit.
« Et posuit in monumento suo novo quod exciderat in petra. » Bene in monumento novo Dominus ponitur, et non in veteri, ne scilicet aliis remanentibus, 118.0380B| Domino resurgente, alios surrexisse fingant. De monumento ferunt, qui illud viderunt, quod sit domus rotunda, excisa de subjacente rupe: et tantae altitudinis, ut qui intus fuerit, extenta manu cacumen illius tangere possit. Habens introitum ab orientali parte, cui lapis ille magnus appositus est. In cujus aquilonari parte corpus Domini jacuit, habens septem vel octo pedum longitudinem trium palmarum eminens a caetero pavimento. Erat autem rubri et candidi coloris hujuscemodi lapis, quod personae Salvatoris aptissime convenit, cui Ecclesia in Cantico amoris dicit: « Dilectus meus candidus et rubicundus (Cant. V). » Candidus scilicet, quia peccatum non fecit: rubicundus, quia propriae passionis cruore respersus est. « Et advolvit saxum 118.0380C| magnum ad ostium monumenti, et abiit. » Divina providentia actum est, ut magnum saxum advolverint ad ostium monumenti, ne si modicum advolveretur, calumniam struerent scribae et Pharisaei, quod furto mulierum vel discipulorum sublatum fuisset corpus Jesu.
« Erat autem ibi Maria Magdalene, » etc. Sanctae mulieres qui Dominum arctius amaverant, etiam morientem usque funus subsecutae sunt.
« Altera autem die, quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum. » Altera autem die, id est, die sabbati. Siquidem sexta feria Dominus crucifixus est, sabbato quievit in sepulcro, octavo, qui est primus, resurrexit. Et pulchro ordine, quia homo sexta die factus 118.0380D| est, et Deus septimo requievit die ab omnibus operibus suis, pulchra ratione Dominus sexta feria genus humanum sua passione redemit, sabbato in sepulcro quievit, octavo die resurrexit. Quod etiam pro nostra salute constat esse actum. Siquidem per sex saeculi aetates cum Domino patimur, septima autem, quae nunc est, post Domini adventum in anima cum Domino requiescimus, exspectantes diem octavum, et resurrectionem generalem, ut, receptis corporibus, simus immortales in corpore et incorruptibiles in mente.
« Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. » Et nomine seductoris et furis, licet nolentes, veritatem 118.0381A| loquuntur Judaei. Seductor autem est Dominus, non a veritate ad falsitatem, a bono ad malum: sed econtrario ab iniquitate ad justitiam. Fures autem apostoli fuerunt, quia fidem Christi, quam Judaei respuerunt, a Judaeis auferre, et ad populos gentium transducere studuerunt.
« Illi autem abuentes, munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus. » Non autem sufficit scribis et Pharisaeis ut Dominum interficerent cruce, sed etiam ad sepulcrum ipsius custodes adhibuerunt. Et quanto illis fuit, resurgenti manus opposuerunt. Sed quanto majori diligentia sepulcro custodes adhibuerunt, tanto nos certiores de fide illius reddiderunt.
HOMILIA LXV. FERIA SECUNDA PALMARUM. 118.0381B| (JOAN. XII.) « In illo tempore, ante sex dies Paschae venit Jesus Bethaniam, ubi Lazarus erat mortuus, quem suscitavit, » et reliqua. Sciens autem Dominus conspirasse de se occidendo Judaeos, non fugit insidiantium manus, sed certus de gloria resurrectionis, primo venit Bethaniam proximam Hierosolymis civitatem, ubi Lazarum suscitaverat a mortuis: deinde etiam Hierosolymam, ubi ipse pateretur, et resurgeret a mortuis. Hierosolymam quidem, ut ipse ibi moreretur. Bethaniam vero, ut resuscitatio Lazari cunctorum memoriae arctius imprimeretur, et magis magisque confunderentur, atque inexcusabiles convincerentur impii principes, qui occidere non timerent eum, qui suscitare posset a mortuis. Et nec beneficiis suscitationis provocati, nec divina suscitantis virtute perterriti, animos ab injusta caede 118.0381C| retraherent. Nec transitorie legendum est, quare ante sex dies Paschae venisset Jesus Bethaniam. Magna vero dignitas senarii numeri est in sacris Scripturis, et multa opera Domini Dei nostri in senario numero perfecta esse demonstrantur. Quia senarius numerus in seipso per suas proprias partes divisus, vel conjunctus, perfectus esse constat. Habet enim partes tres in seipso denominatas, id est unum, duo et tres. Nam sexta ejus pars unum est, tertia vero duo dimidia, itaque tres. Unum vero, et duo, et tres sex esse dinoscuntur. Nec aliud ex his tribus partibus conjunctis confici potest, nisi sex tantum, nec in alias partes senarius numerus dividi potest, nisi in has tres, id est unum, duo, et tres. 118.0381D| Nam ipse Dominus creator omnium, hujus mundi creaturas sex diebus perfecisse notissimum est, et sexta die hominem fecisse constat, quem serpentina fraude perditum, ante sex dies Paschae venit ipse Filius Dei, per quem creatus est, Bethaniam ad liberandum: ut qui sexta die creatus est, sexta feria liberaretur. Nam sexta feria Christum esse passum, nemini ignotum esse reor. Igitur et mense sexto annuntiante archangelo, virgo sacra inspiratione Spiritus sancti eumdem Redemptorem nostrum concepisse legitur. Qui etiam sexta hora perfecta aetate super puteum sedens, mulieri Samaritanae divini fontis fluenta aperire dignatus est. Sexta quoque aetate mundi ipse Creator Redemptor mundi juxta 118.0382A| fidem sacrae historiae, venisse jam legitur. Habent quoque tres partes, id est unum, duo, et tres, ex quibus, ut diximus, senarius constat, aliquid mysterii in dispensatione salutis humanae. Primo itaque tempore sub lege naturae, veluti in quadam unitate, sancti patres Deo serviebant. Secundo vero tempore, lex addita est ad naturam, ut quod mala consuetudo vitiavit in natura, lex reformaret in littera. Et fuerunt duo, natura et lex. Tertio itaque tempore venit gratia coelestis per Jesum Christum, et sunt tria, natura, lex et gratia. Sicut nec lex naturae bonum destruit, nec gratia legem solvit, sed adimplevit, naturamque pristinae reddidit nobilitati. Natura tamen et lex, sine gratia impleri non potuerunt. Nec sic homini liberum arbitrium datum est, vel legis 118.0382B| praeceptum, ut gratiae non indigeret, sicut Pelagiana haeresis affirmat. Et ne dicerent machinatores calumniarum phantastice suscitatum fuisse Lazarum, facta ibi Domino coena, et ipse unus ex discumbentibus cum eo erat: ut dum viventem, loquentem, epulantem, cum suis familiariter conversantem viderent, sive audirent, vel sic suscitantis potentiam agnoscerent, et gratiam acciperent. Mystice autem, coena haec Dominica, ubi Martha ministrabat, et Lazarus inter alios discumbebat, fides est Ecclesiae, quae per dilectionem operatur, in qua coena Martha ministrat, anima quaeque fidelis operam Domino suae dilectionis impendit.
« Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. » Cum etiam hi, qui post peccatorum mortem 118.0382C| resuscitati ad justitiam sunt, una cum eis qui in sua justitia permansere, de praesentia veritatis exsultant, poenitentes simul cum innocentibus coelestis gratiae muneribus aluntur. Et bene eadem coena in Bethania celebratur quae est civitas in latere montis Oliveti, et interpretatur domus obedientiae. Domus namque obedientiae, Ecclesia est, quae fideliter jussis Domini obtemperat. Et ipsa est civitas, quae super montem misericordiae constituta, nunquam potest abscondi: ipsa, quae de sui latere constructa Redemptoris, id est aqua ablutionis, et sanguine sanctificationis, quae de ipsius latere pro se morientis exiere imbuta est. Ubi etiam altera soror Lazari Maria, magnae indicium dilectionis ostendit, sicut in sequentibus monstrat evangelica lectio.
118.0382D| « Accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus. » Quo non solum suae dat indicium devotionis, sed et aliarum fidelium Deo animarum signat pietatis obsequium. « Maria autem accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi. » Quid namque per libram unguenti, nisi perfectio justitiae exprimitur, quod unguentum ex nardo pistica dicitur esse confectum? Quid enim per unguentum, nisi bonus odor opinionis insinuat? Et hoc unguentum ex nardo pistica, id est nardo fideli. Nam πίστις Graece, Latine fides dicitur. Sine fide enim Deo placere impossibile est (Heb. II): nec bona fama, sine fide catholica fieri poterit. O homo, unge pedes Jesu bene vivendo, Dominica sectare vestigia, 118.0383A| et capillis exterge, ac si habeas superflua, pauperibus eroga, hoc est capillis pedes Jesu tergere, quae tibi superflua sunt, pedibus Domini necessaria sunt, id est minimis quibusque in Ecclesia de quibus in fine dicturus erit Dominus: « Quandiu fecistis uni ex minimis his, mihi fecistis. » Domus autem pietatis est odor, id est Ecclesia, vitae religiosae fama bona. Nam odor bonus est bona vita. Audi Apostolum: « Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco (I Cor. II). » Et in Cantico canticorum: « Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I). » Item: « Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum (ibid.). » Ubi aperte, quid Maria semel fecerit, typice autem quid omnis Ecclesia, quid anima quaeque perfecta semper faciat, ostenditur.
118.0383B| « Dixit ergo unus ex discipulis ejus Judas Scariothis, qui erat eum traditurus: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? » Vae impio traditori, vae complicibus ejus nequitiae, etiam nunc membra Christi persequentibus, qui famam virtutis, quam ipsi non merentur habere, proximis qui habent, invidere non cessant. Et quidem putare possumus Judam cura pauperum haec fuisse locutum, sed prodit mentem illius testis verax, qui ait: « Dixit autem hoc, non quia de egenis pertineret ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens ea quae mittebantur, portabat. » Non ergo tunc Judas periit, quando pecunia corruptus Dominum prodidit, sed jam perditus Dominum sequebatur, qui loculos habens dominicos, ea quae mittebantur, 118.0383C| portabat in ministerium pauperum, quae etiam infideli mente furari solebat. Videns ergo Dominus cor illius cupiditatis jam sorde pullutum, praevidens pejori proditionis sorde polluendum, commisit ejus fidei quidquid habebant in sacculis, eumque de his quae vellet facere permisit, velut collati honoris vel habitae memoria pecuniae mentem ab ipsius venditione revocaret. Verum quia avarus semper eget, neque unquam beneficiorum per fidem meminit impius, a furto pecuniae quam portabat, pervenit ad traditionem Domini, qui pecuniam sibi servandam commendabat.
« Dixit ergo Jesus: Sine illam, ut in die sepulturae meae servet illud. » Quasi innocenter interroganti Judae Dominus simpliciter et mansuete, quo ministerium 118.0383D| Mariae pertineret exposuit: quia ipse videlicet moriturus, et ad sepeliendum aromatibus esset ungendus: ideoque Mariae, cui ad unctionem mortui corporis ejus, quamvis multum desideranti pervenire non liceret, donatum sit adhuc viventi impendere obsequium, quod post mortem celeri praeventa resurrectione nequiret. Unde bene Marcus Dominum de illa dixisse testatur: « Quo habuit haec fecit, praevenit ungere corpus meum in sepulturam (Mar. XIV). » Quod est aperte dicere: Quia corpus meum jam defuncti tangere non potuit, solum quod potuit fecit, praevenit vivum adhuc funerandi officio donare.
« Pauperes enim semper habetis vobiscum, me 118.0384A| autem non semper habebitis. » Et hic magnae moderamine patientiae, Dominus non Judam arguit avaritiae, et non pauperum gratia de pecunia loqui: sed ex ratione demonstrat, non esse culpandos eos qui ei inter homines conversanti de facultatibus suis ministrarent, cum tam parvo tempore ipse apud Ecclesiam corporaliter mansurus, pauperes autem quibus elemosyna fieri posset, in ea semper essent habendi.
« Cognovit ergo turba multa ex Judaeis, quia illic est et venerunt non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. » Curiositas hos, et non charitas duxit ad Jesum. Sed nos versa vice, fratres charissimi, si cognoscimus ubi Jesus est, ubi mansionem facit, ubi Bethaniam, id 118.0384B| est domum animae obedientis, in qua habitet invenit, veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tantum, quem a morte animae suscitatum spiritaliter vivere donavit, sed ut bonam hominis vitam imitando per hoc ad visionem Jesu pertingere mereamur. Quia pro certo cognovimus ubi Jesus est, resurrexit enim post mortem, et ascendit in coelum, ibi habet mansionem perpetuam, ipsa est civitas vera, Bethania scilicet coelestis, quam nullus valet, nisi obediens intrare.
« Cogitaverunt principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. » O caeca caecorum versutia, occidere velle suscitatum, quasi non possit suscitare occisum, qui poterat defunctum. 118.0384C| Et quidem utrumque posse docuit, et qui Lazarum defunctum, et semetipsum suscitavit occisum. Postquam Dominus quatriduanum mortuum suscitavit, stupentibus Judaeis, et aliis eorum videndo credentibus, aliis in videndo pereuntibus: et postquam discubuit in domo Jesus, recumbente quoque Lazaro, qui fuerat a mortuis suscitatus, post unguentum effusum super pedes ejus, unde domus odore completa est, de quibus in superioribus, quantum potuimus tractavimus, nunc videndum est, quid ante Domini passionem gestum esse constat. Dicit enim evangelista:
« In crastinum autem turba multa, quae convenerat ad diem festum, cum audisset quia Jesus venit Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et 118.0384D| processerunt obviam ei, et clamabant: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. » Rami palmarum laudes sunt significantes victoriam, qua erat Dominus mortem moriendo superaturus, et trophaeo crucis diabolum mortis principem triumphaturus. « Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini. » Notandum sane quod OSIA, verbum Hebraicum, compositum est ex duobus corruptis et integro: salva namque sive salvivifica apud Judaeos dicitur. NA vero interjectio deprecantis, quomodo apud Latinos interjectio est dolentis heu, et interjectio admirantis, papae. Denique in Psalmo, ubi septuaginta interpretes transtulerunt: « O Domine, salvum me fac (Psal. LXVIII), » in Hebraeo 118.0385A| scriptum est: Anna adonai osiana, quod interpres noster Hieronymus, diligentius elucidans, ita transtulit: « Obsecro, Domine, salva, obsecro. » Idem namque significat o per interjectionem obsecrantis, quod obsecro, Domine, per ipsum verbum obsecrationis. Osanna itaque salva obsecro significat, consumpta littera vel vocali, quae verbum prius interminat, cum perfecte dicitur osi, per virtutem litterae vocalis aleph, a qua verbum sequens incipit anna, quod metrici in verbis scandendis synaloephen vocant, quamvis illi scriptam litteram scandentes transiliant; in hoc autem verbo osanna, iot littera nec saltem scribatur, sed sensu loquentium salvo, funditus intermittantur. « Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel, » sic accipiendum est, 118.0385B| ut in nomine Patris intelligatur, quamvis possit habere intelligentiam, in nomine suo. Quia et ipse Dominus est, unde alibi scriptum est: « Pluit Dominus a Domino. » Verba ejus melius nostrum dirigant intellectum, qui ait: « Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis (Joan. V). » Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum, factus obidens obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II). Non itaque amittit Divinitatem, quando nos docet humilitatem. In illa Patri est aequalis, in hac nobis similis. Per hoc quod Patri aequalis est, nos ut essemus creavit per quod nobis est similis, ne periremus redemit. Has enim laudes turba dicebat: « Osanna, benedictus qui 118.0385C| venit in nomine Domini rex Israel. » Quam vocem mentis invidentia principes Judaeorum perpeti non poterant, quando regem suum Christum tanta multitudo clamabat. Sed quid fuit Domino, regem esse Israel? quid magnum fuit, regem saeculorum regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus, ad exigendum tributum, vel ferro exercitum armando, hostesque debellando: sed rex Israel, qui mentem regat, qui in aeternum consulat, qui in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Dei ergo Filius, aequalis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia, quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio: miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus est rex Judaeorum, in coelis est Dominus angelorum. 118.0385D|
« Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum. » Hic breviter dictum est. Nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legitur. Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareret, quod maligni principes Judaeorum eum non intelligebant, in quo implebantur quae legebant. Invenit ergo Jesus asellum, et sedit super eum
« Sicut scriptum est: Noli timere, filia Sion, ecce rex tuus venit tibi, sedens super pullum asinae. » Haec filia Sion, cui divinitus ista dicuntur, in illis erat ovibus, quae vocem pastoris audiebant: in illa erat multitudine, quae Dominum venientem tanta devotione laudabat, tanto agmine deducebat. Dictum 118.0386A| est, « Noli timere: » illum agnosce, qui a te laudatur, et noli trepidare cum loquitur, quia ille sanguis fundetur, per quem tuum delictum deleatur, et vita redimatur. Sedet super pullum asinae, in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur): intelligitur populus gentium, qui legem Domini non acceperat. Super asinam vero sedet, quia utrumque jumentum Domino adductum est, plebem eam significans, quae veniebat ex populo Israel, non indomitam esse, sed quae praesepe Domini agnovit.
« Haec non cognoverunt discipuli ejus primum, sed quando glorificatus est Jesus. » Id est quando virtute suae resurrectionis ostendit, tunc recordati sunt quia haec sunt scripta de eo. Recolentes quippe 118.0386B| secundum Scripturam, quae ante passionem sive in passione Domini completa sunt, ibi et hoc invenerunt, ut secundum eloquia prophetarum in pullo asinae sederet.
« Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. » Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum hoc signum fecisse. Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: « Videtis quia nihil proficimus? Ecce mundus totus post eum abiit (Joan. XII). » Turba turbavit turbam. Quid autem invides, caeca turba, quia post eum vadit mundus, per quem factus est mundus?
« Erant autem gentiles quidam ex iis qui ascenderant ut adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt 118.0386C| ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: Domine, volumus Jesum videre. Venit Philippus et dicit Andreae. Andreas rursum, et Philippus dicebant Jesu. » Videamus quid Dominus ad ista responderit. Ecce voluerunt eum Judaei occidere, gentiles videre. Sed etiam illi ex Judaeis erant, qui clamabant: « Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. » Ecce, illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut parietes de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes. Audiamus igitur vocem lapidis angularis.
« Jesus autem, inquit, respondit eis, dicens: Venit hora ut clarificetur Filius hominis. » Hic quisquam forsitan putat ideo se dixisse glorificatum 118.0386D| quia gentiles eum volebant videre. Non ita est, sed videbat ipsos gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros. Quia, sicut dicit Apostolus: « Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret (Rom. XI). » Ex occasione igitur istorum gentilium, qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem gentium. Et promittit jamjamque adesse horam glorificationis suae, qua facta in coelis, in eum gentes fuerant crediturae. Unde praedictum est: « Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI). » Haec est gentium plenitudo, de qua dicit Apostolus: « Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret. » Sed 118.0387A| altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis, ideo secutus adjunxit:
« Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. » Se autem dicebat ipsum granum esse mortificandum, et multiplicandum: mortificandum infidelitate Judaeorum, multiplicandum fide omnium populorum. Jam vero exhortans discipulos suos ad passionis suae sectandum vestigia, ait:
« Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam. » Quod duobus modis intelligi potest: Qui amat, perdet, id est, si amas, perdes. Si vitam cupis tenere in Christo, noli timere mori pro Christo. Item alio modo: « Qui amat animam suam, perdet eam. » Noli 118.0387B| amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicus sensus. Sequitur: « Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. » Ergo quod supra dictum est, « qui amat, » subintelligitur, in hoc mundo, ipse utique perdet. Qui autem odit, utique in hoc mundo, in vitam aeternam ipse custodit eam. Magna et mira sententia, quemadmodum homini sit in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat. Si male amaveris, tunc odisti: si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. Hic animae nomine, vita praesens designatur, vel etiam hujus vitae delectatio, quae perdenda est, ut feliciter invenias voluntatem tuam in regno Dei, quam fortiter 118.0387C| vicisti in hoc saeculo. Nam sancti martyres odio habuerunt hanc praesentem vitam pro Christi nomine, dum magis voluerunt hanc praesentem vitam perdere, quam Christum negare, implentes quod sequitur:
« Si quis mihi ministrat, me sequatur. » Quid est, « me sequatur, » nisi me imitetur? « Christus enim pro nobis passus est, » ait apostolus Petrus, « relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II). » Ecce quod dictum est, si quis mihi ministrat, me sequatur. Quo fructu? qua mercede? quo praemio? « Et ubi ego sum, illic et minister meus erit. » Merces est amoris, et operis pretium quo ministratur, esse cum illo cui ministrat. Ubi enim bene erit sine illo? aut quomodo male esse 118.0387D| poterit cum illo? Audi evidentius: « Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. » Quo honore, nisi ut sit cum Filio ejus? Quod enim superius ait: « Ubi ego sum, illic et minister meus erit, » hoc intelligitur exposuisse cum dicit: « Honorificabit eum Pater meus. » Nunquam majorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est unicus, non aequalis factus Divinitati, sed conscius aeternitati. Quid sit ministrare, cui operi tanta merces promittitur, considerandum est. Si quis mihi ministrat, me sequatur, hoc intelligi voluit ac si diceret: Si quis me non sequitur, non mihi ministrat. Ministrat ergo Jesu Christo, qui non sua quaerit, sed quae Jesu Christi. Hoc est enim, « me sequatur, » vias 118.0388A| meas ambulet, non suas, sicut alibi scriptum est: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Etiamsi porrigit esurienti panem, de misericordia facere debet, non de jactantia: non aliud ibi quaerere, nisi opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextra, id est ut alienetur intentio cupiditatis ab opere charitatis. Illi dicitur: Cum uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti. Nec ea tantum quae pertinent ad misericordiam temporalem, sed omnia opera propter Christum faciens, tunc erunt bona, quoniam finis legis Christus ad justitiam omni credenti. Credens, minister est Christi, usque ad illud opus magnae charitatis, quod est animam suam ponere pro fratribus. Hoc est enim et pro Christo ponere, quia et hoc propter sua membra dicturus 118.0388B| est: Cum pro istis fecistis, pro me fecistis. De tali quippe hora Dominus etiam se ministrum facere et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut non venit ministrari Filius hominis, sed ministrare, et animam ponere pro multis (Matth. XX). Hinc ergo est unusquisque minister Christi, unde est et minister Christus. Sic ministrantem Christo, honorificat Pater ejus honore illo magno, ut sit cum Filio ejus, nec unquam deficiat fides ejus. Communiter vero de omnibus ait: « Si quis mihi ministrat. » Omnis enim quicunque hic bene in Christo ministrat, cum Christo mercedem accipiet. Unde unusquisque pro modulo suo ministrare debet Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque ejus, quibus potuerit, praedicando. Qui vero bene viventes exhortatur, 118.0388C| ut permaneant in bene vivendo, ministrat Christo. Qui vero humiliter admonenti se obedit, ministrat Christo. Et qui feliciter in hoc saeculo ministrat Christo, feliciter in futuro, saeculo regnabit cum Christo. Cum Dominus Jesus praedixisset in grano sinapis passionem suam, et suos exhortaretur ministros, ut sequerentur eum, ad nostram rursum infirmitatem suum temperavit affectum, et ait:
« Nunc anima mea turbata est. » Unde, Domine Jesu, anima tua turbata est? Nunquid non ideo animam concepisti et hominem perfectum, ut in eo patereris? Video, Domine, nostram infirmitatem in te transferre, et in te causam suscipere nostram. Ideo turbatus es, quia voluisti, sicut natus fuisti. Nam paulo ante de eo dictum est, ubi Lazarum suscitavit, turbavit 118.0388D| semetipsum. Nam his verbis, ab infirmitate nostra rapuit nos ad infirmitatem suam. Vox est enim fortitudinis Domini, ubi ait: Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Vox est infirmitatis nostrae, dum ait: « Nunc anima mea turbata est. » O Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos, agnosco misericordiam tuam. Nam quod tu tantus, tuae charitatis voluntate turbaris, multos in tuo corpore, qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant, consolaris. Audi ergo, o miles Christi, quid deinde subjungat, cum dixisset: « Nunc anima mea turbata est. »
« Et quid dicam? » inquit. « Pater, salvivificame in hac hora. Sed propterea veni ad horam hanc. Pater 118.0389A| clarifica tuum nomen. » Docuit te quid cogites, docuit quid dicas, quem invoces, in quo speres, cujus voluntatem certam atque divinam tuae voluntati humanae infirmaeque proponas. Non ideo tibi videatur ex alto diffidere, quia te vult ab initio proficere. Nam et tentari dignatus est a diabolo, a quo utique si nollet, non tentaretur: et ea respondit diabolo, quae tu in tentationibus debeas respondere. Et ille quidem tentatus est, sed non periclitatus, ut doceret te in tentatione periclitantem tentatori respondere, et post tentatorem non ire, sed periculo tentationis exire. Sicut autem hic dicit: « Nunc anima mea turbata est, » ita etiam ibi dixit: « Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). » Et iterum: « Pater, si fieri potest, transeat a me calix 118.0389B| iste (Ibid.). » Hominis suscepit infirmitatem, ut doceat sic conturbatum et contristatum, quod sequitur dicere: « Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Ibid.). » Sic enim homo ab humanis in divina erigitur, cum voluntati humanae voluntas divina proponitur. Quid est autem, « clarifica nomen tuum, » nisi in sua passione et resurrectione? Quid est ergo aliud, nisi ut Pater clarificet Filium suum, qui clarificat nomen suum etiam in similibus passionibus servorum suorum? « Venit ergo vox de coelo, dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo. » Et clarificavi antequam facerem mundum, et iterum clarificabo resurgentem a mortuis, et ascendentem in coelum. Et aliter intelligi potest. Et clarificavit, cum de virgine natus est, cum de coelo indice stella 118.0389C| a magis adoratus est, cum a sanctis sancto Spiritu plenis agnitus est, cum descendente Spiritu in specie columbae declaratus, cum voce de coelo monstratus, cum in monte transfiguratus, cum miracula multa fecit, cum multos sanavit atque mundavit, cum de paucis panibus tantam multitudinem pavit, cum ventis et fluctibus imperavit, cum mortuos suscitavit. Et iterum clarificatus est, cum resurgeret a mortuis, cum mors ei ultra non dominabitur, cum exaltabitur super coelos Deus, et super omnem terram gloria ejus.
« Turba autem quae stabat et audiebat, dicebat tonitruum factum esse. Alii autem dicebant: Angelus ei locutus est. Respondit Jesus et dixit: Non propter me vox haec venit, sed propter vos. » 118.0389D| Hic ostendit ille voce non sibi indicatum, quod idem jam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem illa vox, non propter eum, sed propter illos in Divinitate facta est, sic anima ejus, non propter eum, sed propter alios voluntate turbata est.
« Nunc judicium est mundi. » Non enim de futuro judicio hoc dictum esse putamus, quod in fine mundi futurum est: ubi boni et mali separabuntur aeterna divisione, sed de judicio quod quotidie in sancta Dei Ecclesia solet esse. Possidebat ergo diabolus genus humanum, et reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum, dominabatur in cordibus infidelium ad creaturam colendam, deserto Creatore, deceptos captivosque trahebat. Per Christi autem 118.0390A| fidem, quae morte ejus et resurrectione firmata est, per ejus sanguinem, qui in remissione fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu diaboli liberantur, Christi corpore copulantur, et sub tanto capite uno ejus spiritu fidelia membra ejus vegetabantur. Hoc vocabat judicium, hanc discretionem, et a suis redemptis diaboli expulsionem. Denique attende quid dicat, quasi quaereremus quid esset quod ait, « Nunc judicium est mundi, » secutus exposuit, ait enim:
« Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. » Audivimus quale dixerit esse judicium. Non ergo illud quod in fine venturum est, ubi vivi et mortui judicandi sunt, aliis ad sinistram, aliis ad dexteram separatis: sed judicium, quo princeps hujus mundi 118.0390B| ejicietur foras. Quomodo ergo intus erat, quod eum dixit ejiciendum foras? « Nunc, inquit, princeps mundi ejicietur foras. » Hoc intelligendum quod nunc fit, non tantum quod post futurum esset in novissimo die. Praevidebat ergo Dominus, quod sciebat post passionem et glorificationem suam per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat, cui quando ex fide renuntiant, ejicietur foras. Sed dicet aliquis: Nunquid de cordibus patriarcharum et prophetarum veterumque justorum non est ejectus foras? Plane: ergo quomodo dictum est nunc, ejicietur foras? quomodo putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis jam mox futurum esse praedictum est? Spiritus 118.0390C| autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus, potest similem habere quaestionem, et similem solutionem. Non enim sine Spiritu sancto futura praenuntiaverunt prophetae, aut non etiam Dominum infantem in Spiritu sancto Simeon senex, et Anna vidua cognoverunt, et Zacharias, et Elizabeth, qui de illo nondum nato, sed jam concepto tanta per Spiritum sanctum praedixerunt: sed Spiritus nondum erat datus, id est illa abundantia gratiae spiritalis, qua congregati linguis omnium loquerentur, ac sic in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia, qua gratia spiritali populi congregarentur, qua longe lateque peccata dimitterentur, et millia millium Deo reconciliarentur. Quid est ergo, ait quispiam quia diabolus de credentium cordibus 118.0390D| ejicitur foras? jam fidelium neminem tentat? Imo vero tentare non cessat, sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare, aliud est vulnerare, aliud occidere. Sed si vulnerat, est qui sanet. Quia sicut pugnantibus dictum est (I Joan. II), « Haec scribo vobis, ut non peccetis, » ita qui vulnerantur, quod sequitur audiunt: « Et si peccaveritis, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum; ipse est propitiatio peccatorum nostrorum. » Quid enim oramus cum dicimus (Matth. VI): « Debita nostra nobis dimitte, » nisi ut vulnera nostra sanentur? Et quid aliud petimus, cum dicimus (Ibid.): « Et ne nos inducas in tentationem, » nisi ut ille qui insidiatur, vel certe exstrinsecus nulla 118.0391A| erumpat ex parte, nulla nos fraude decipiat, nullis nos subvertat machinis, quando non tenet locum cordis, unde fide ejectus est foras? Sed « nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI). » Nolite ergo de vobis ipsis praesumere, si non vultis foras ejectum diabolum intro iterum revocare. Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum coelo et terrae dominari posse credamus. Sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto terrarum orbe diffusi sunt, sicut appellatur domus ab his a quibus habitatur. Secundum quod dicimus, bona domus est, vel mala domus est, non quando reprehendimus sive laudamus aedificium parietum atque tectorum, sed quando mores vel bonorum hominum 118.0391B| vel malorum: sic ergo dictum est, princeps hujus mundi, id est, princeps malorum hominum, qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter toto orbe terrarum diffusi sunt. Inde dicit Apostolus, « Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V): » hi sunt, ex quorum cordibus princeps mundi ejicitur foras. Cum ergo dixisset: « Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras, » adjunxit continuo:
« Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me. » Quae omnia trahit, nisi ex quibus diabolus ejicitur foras? Non autem dixit omnes, sed omnia. Non enim omnium est fides. Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem, id est, spiritum et animam et corpus: 118.0391C| ad illud scilicet, quod intelligimus, et illud quod vivimus, et illud quod visibiles et corruptibiles sumus. Quod enim dixit: Capillus capitis vestri non peribit, omnia trahit post se. Aut, si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere, ex quibus omnibus ait nihil esse periturum, cum supra de suis ovibus loqueretur: aut certe, omnia hominum genera, sive in linguis omnibus, sive in aetatibus omnibus, sive in gradibus honorum omnium, sive in diversitatibus ingeniorum omnibus, sive in artium licitarum omnium, et utilium professionibus omnibus: et quidquid aliud dici potest, secundum innumerabiles differentias, quibus inter se per sola peccata homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, 118.0391D| a rege usque ad mendicum. « Omnia, » inquit, « traham post me, » ut sim caput eorum, et illi membra mea. « Sed si exaltatus, » inquit, « fuero a terra, » hoc est, cum exaltatus fuero. Non enim dubitat futurum esse quod venit implere. Hoc refertur ad illud quod superius ait: « Si autem mortuum fuerit granum frumenti, multum fructum affert. » Nam exaltationem suam quid aliud dixit, quam in cruce passionem? Quod et ipse evangelista non tacuit; subjunxit enim et ait:
« Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus. Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum. Quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis 118.0392A| est iste filius hominis? » Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue filium hominis se esse. Nam hoc loco non ait, si exaltatus fuerit a terra filius hominis, sed sicut superius dixerat, quando nuntiati sunt gentiles illi qui eum videre cupiebant: « Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. » Hoc itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait, « Cum exaltatus fuero a terra, » mortem crucis intelligentes, quaesierunt ab illo, et dixerunt: « Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum. Quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? » Si enim Christus est, inquiunt, manet in aeternum: si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra, id est quomodo crucis passione morietur? Hoc enim eum dixisse intelligebant, quod facere 118.0392B| cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.
« Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. » Hinc est quod intelligitis, quod Christus manet in aeternum. « Ergo ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant. » Ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in aeternum, et sanguinem fusurum, quo redimat, et ascensurum in sublimia, quo perducat. Tenebrae autem non comprehendant, si eo modo credideritis Christi aeternitatem, ut non negetis in eo mortis humilitatem. « Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat, » sed potest offendere in lapidem offensionis et petram 118.0392C| scandali, quae fuit Dominus caecis Judaeis, sicut credentibus lapis, quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli. Hinc dedignati sunt credere in Christum, quia eorum impietas contempsit mortuum, irrisit occisum, et ipse erat mors grani multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia.
« Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. » Cum aliquid veri auditum habetis, credite in veritatem, ut renascamini in veritate. « Haec locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. »
HOMILIA LXVI. FERIA TERTIA PALMARUM. Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Marcum. 118.0392D| (MARC. XIV, XV). « In illo tempore, erat Pascha et Azyma post biduum, » et reliqua. Pascha autem, quod Hebraice dicitur phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur, eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum, pertransierit, nec percusserit eos. Vel ipse Dominus praebens auxilium populo suo, desuper ambulaverit, cujus sacramentum vocabuli sublimius exponens evangelista Joannes ait: « Ante diem festum Paschae sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. » Ubi manifeste declarat, ideo solemnitatis hujus diem per legem mystice transitum esse vocatum, quod agnus Dei, qui peccata mundi tolleret, in eo de hoc mundo, sive ipse 118.0393A| transiturus, sive nos salubri transitu quasi de Aegyptia esset servitute ducturus. Hoc sane (juxta Veteris Testamenti scripturam) inter Pascha et Azyma distat, quod Pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est, quartadecima luna primi mensis. Quintadecima autem luna, quando egressus est de Aegypto, succedebat festivitas Azymorum, quae septem diebus, id est usque ad vigesimum diem ejusdem mensis ad vesperam, est statuta solemnitas. Verum evangelistae indifferenter, et diem Azymorum pro Pascha, et pro diebus Azymorum Pascha ponere solent. Dicit enim Marcus: « Erat autem Pascha et Azyma post biduum (Marc. XIV). » Dicit Lucas: « Dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha (Luc. XXII). » Item Joannes, 118.0393B| cum proximo die, id est quintadecima luna res ageretur, ait: « Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha (Joan. XVIII). » Quod ideo fecere, quia et Paschae dies in azymis panibus est celebrari praeceptus, et nos quasi Pascha perpetuum facientes, semper ex hoc mundo transire praecipimur. Uno quippe die agno immolato ad vesperam, septem ex ordine dies sequuntur Azymorum, quia Christus Jesus semel pro nobis in plenitudine temporum passus in carne, per totum nobis hujus saeculi tempus, quod septem diebus agitur, in azymis sinceritatis et veritatis praecepit esse vivendum, omnique semper nisu nos desideria terrena, quasi Aegypti retinacula fugere, et velut a mundana conversatione secreta solitudine 118.0393C| iter admonet subire virtutum.
« Et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo Jesum dolo tenerent, et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. » Qui debuerant Pascha vicino parare victimas, levigare templi parietes, pavimenta verrere, vasa mundare, et secundum ritum legis purificari, ut esu agni digni fierent, congregantur, ineuntes consilium quomodo occidant Dominum, non timentes seditionem, ut simplex sermo demonstrat, sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.
« Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet. » Passurus pro omni populo, et universas nationes suo sanguine redempturus, moratur 118.0393D| in Bethania, domo obedientiae, quae quondam fuit Simonis leprosi, non quod leprosus illo tempore permaneret, sed quia, antea leprosus, postea a Salvatore mundatus est, nomine pristino permanente, ut virtus curantis appareat. Nam in catalogo apostolorum cum pristino vitio et officio Matthaeus publicanus appellatur, qui certe publicanus esse desierat. Quidam Simonem leprosum volunt intelligere partem populi qui crediderat Domino, et ab eo curata sit. Simon quoque ipse obediens dicitur. « Venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et, fracto alabastro, effudit super caput ejus. » Mulier ista Maria erat Magdalene, soror Lazari, quem suscitavit Jesus a mortuis, ut 118.0394A| Joannes aperte commemorat, qui etiam hoc factum ante sex dies Paschae testatur, pridie quam asino sedens cum palmis et laude turbarum Hierosolymam veniret. Ipsa est autem, non alia, quae quondam (ut Lucas scribit) peccatrix, ad hoc veniens pedes Domini lacrymis poenitentiae rigavit, et unguento confessionis linivit. Et quia multum dilexit, multorum veniam peccatorum a pio judice promeruit. Nunc vero justificata, et familiaris effecta Domino, non tantum pedes ejus, ut idem Joannes narrat, verum ejus caput (ut Matthaeus Marcusque perhibent) oleo sancto perfudit. Est autem alabastrum genus marmoris candidi, variis coloribus intertincti, quod ad vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime servari ea incorrupta dicantur. Nascitur circa Thebas Aegyptias 118.0394B| et Damascum Syriae caeteris candidius, probatissimum vero in India. Nardus vero est frutex aromatica, gravi (ut aiunt) et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique, quamvis pingui, sic redolente, ut cypressus, aspero sapore, folio parvo densoque, cujus cacumina in aristas se spargunt: ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. Et hoc est quod Marcus ait, unguenti nardi spicati pretiosi. Quia videlicet unguentum illud, quod attulit Maria Domino, non solum de radice confectum nardi, verum etiam quo pretiosius esset, spicarum quoque et foliorum ejus adjectione, odoris ac virtutis illius erat accumulata gratia. Ferunt autem de nardo physiologi, quia principalis sit in unguentis, unde merito unctioni capitis et pedum 118.0394C| Domini oblata est. Sunt quidem multa ejus genera, sed in omnibus herbae praebent indicium, quod pretiosus est. Mystice autem devotio haec Mariae Domino ministrantis, fidem ac pietatem designat Ecclesiae sanctae, quae loquitur in cantico amoris, dicens: « Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum (Cant. I). » Quae nimirum verba et semel juxta litteram Mariae manibus complevit, et quotidie in omnibus suis membris spiritaliter implere non desinit, quae toto diffusa orbe gloriantur et dicunt: « Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae per nos manifestat in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II). » Quicunque potentiam divinae virtutis ejus, quae illi una cum Patre est, digna reverentia 118.0394D| confitetur, laudat et praedicat, caput profecto illius unguento perfundit pretioso. Cum vero assumptae mysteria humanitatis aeque digna reverentia suscipit, in pedes utique Domini unguentum nardi pisticum, id est, fidele verbum perfundit, quia illam ejus naturam, qua terram contingere, hoc est, inter homines conversari dignatus est, pia praedicatione commendat ac devotis veneratur obsequiis.
« Erant autem quidem indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim istud venundari unguentum plusquam trecentis denariis, et dari pauperibus. » Marcus haec quomodo et Matthaeus synecdochicos loquitur, pluralem videlicet numerum 118.0395A| pro singulari ponens. Nam Joannes distinctius loquens, Judam haec locutum esse testatur, et hoc gratia cupiditatis, eo quod fur esset, et loculos habens, ea quae mittebantur portaret. Potest autem intelligi quod et alii discipuli, aut senserint hoc, aut dixerint, aut eis Juda dicente persuasum sit, atque omnium voluntatem Matthaeus, Marcus etiam verbis expresserint, sed Judas propterea dixerit, quia furerat, caeteri vero propter pauperum curam. Joannem autem de solo illo ideo commemorasse voluisse, cujus ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam. Quod vero subditur: « Et fremebant in eam, » nequaquam de bonis ac diligentibus Christum apostolis dictum crediderim, sed de illo potius sub numero plurali, qui nec Domino et discipulis ejus fideliter 118.0395B| adhaesisse, neque pauperum curam habere probatus est.
« Jesus autem dixit: Sinite eam. Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. Semper enim pauperes habebitis vobiscum, et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habebitis. » Alia hic oritur quaestio, quare Jesus post resurrectionem dixerit ad discipulos: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII), » et nunc loquitur: « Me autem non semper habebitis. » Sed mihi videtur de praesentia corporali in hoc loco dicere, quia nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo nunc in omni convictu et familiaritate. Cujus rei Apostolus memor, 118.0395C| ait: « Et si noverimus Jesum Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus eum (II Cor. V). »
« Quod habuit haec, fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. » Quod vos putatis perditionem unguenti, officium sepulturae est. Nec mirum, si mihi bonum odorem suae fidei dederit, cum ego pro ea fusurus sim sanguinem meum.
« Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit istud Evangelium in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus. » Attende notitiam futurorum, quod passurus post dies paucos, sciat Evangelium suum toto orbe celebrandum. Notandum autem, quia, sicut Maria gloriam adepta est 118.0395D| toto orbe, quocunque Ecclesia sancta diffusa est, de obsequio quod Domino piae devotionis exhibuit: ita, e contrario, ille qui obsequio ejus detrahere temeraria lingua non timuit, perfidiae nota longe lateque infamatus, et Deo simul atque hominibus merito factus est exosus. Sed Dominus bonum laude digna remunerans, futuras impii contumelias tacendo praeteriit.
« Et Judas Scariotis unus ex duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. » Infelix Judas, quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare. Nec certe jam postulat summam, ut saltem lucrosa videretur priditio, sed quasi vile tradens mancipium, in potestate 118.0396A| eminentium posuit, quantum vellent dare. Quod autem dixit: « Abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis, » ostendit eum non a principibus invitatum, non ulla necessitate constrictum, sponte propria sceleratae mentis iniisse consilium.
« Qui audientes, gavisi sunt, et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. » Multi hodie de scelere, quo Dominum ac magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium scelus exhorrent, nec tamen cavent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto quia veritatem pro pecunia negant, Deum pecunia vendunt. Ipse enim dixit: « Ego sum veritas (Joan. XIV). » Cum societatem fraternitatis aliqua 118.0396B| discordiae peste commaculant, Dominum produnt, quia Deus charitas est. Qui ergo veritatis et charitatis jura spernunt, Deum utique, qui est charitas et veritas, produnt, maxime cum non infirmitate vel ignorantia peccant, sed in similitudine Judae quaerunt opportunitatem, qualiter arbitris absentibus mendacio veritatem, virtutem crimine mutent.
« Et primo die Azymorum quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus et paremus tibi comedere pascha? » Primum diem Azymorum quartumdecimum primi mensis appellat, quando fermento abjecto immolare, id est agnum occidere, solebant ad vesperam. Quod exponens Apostolus, ait: « Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). » Qui licet die sequenti, hoc 118.0396C| est, quintadecima sit luna crucifixus, hac tamen nocte qua agnus immolabatur, et carnis sanguinisque suis discipulis tradidit mysteria celebranda, et a Judaeis tentus ac ligatus, ipsius immolationis, hoc est, passionis suae sacravit exordium.
« Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans. » Indicium quidem praesciae divinitatis est, quod cum discipulis loquens, quod alibi futurum sit, novit. Pulchre autem paraturis pascha discipulis, lagenam homo, sive (juxta alium evangelistam) amphoram aquae bajulans occurrit, ut ostendatur hujus paschale mysterium pro oblatione perfecta mundi totius esse celebrandum. Aqua quippe lavacrum gratiae, lagena fragilitatem eorum designat, 118.0396D| per quos eadem erat gratia mundo ministranda. Unde aiunt: « Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV). » Parant ergo pascha discipuli, ubi aqua infertur lagena, ut adesse tempus insinuent, quo cultoribus veris paschae typicus de limine ac postibus cruor offeratur, et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma compleretur.
« Sequimini eum, et quocunque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est diversorium, ubi est refectio mea, ubi pascha cum discipulis meis manducem? » Consulte sive aquae bajuli, seu domini domus sunt praetermissa vocabula. ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, hoc est, Christi sacramentis imbui, eumque suae mentis 118.0397A| hospitio suscipere quaerentibus facultas danda signetur.
« Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grandem stratum, et ibi parate nobis. » Coenaculum magnum lex spiritualis est, quae de angustiis litterae egrediens, in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui adhuc occidentem litteram servaverit, quid aliud magnum quam pecus intellexerit? Iste nimirum minus pascha facit, quia majestatem spiritus in verbis Dei comprehendere necdum didicit. At qui aquae bajulum, hoc est, gratiae praeconem in domum fuerit Ecclesiae consecutus, hic per Christum illustrantem super faciem litterae transcendendo in alto mentis solario Christo refectionem parat: quia cuncta vel paschae sacramenta, vel caetera legis decreta, ejus esse sacramenta cognoscit.
118.0397B| « Vespere autem facto, venit cum duodecim. Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum. » Qui de passione sua praedixerat, et de proditore praedicit, dans locum poenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas, et occulta consilia, poeniteret eum facti sui: et tamen non designat specialiter, ne manifeste coargutus, impudentior fieret. Mittit crimen in numerum, ut agat conscius poenitentiam.
« At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Nunquid ego? » Et certe noverant undecim discipuli quia nil tale contra Dominum cogitarent, sed plus credunt magistro quam sibi: et timentes 118.0397C| fragilitatem suam, tristes interrogant de peccato, cujus conscientiam non habebant.
« Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. » O mira Domini patientia! prius dixerat: Unus ex vobis me tradet, perseverat traditor in malo, manifestius arguit, et tamen nomen proprie non designat Judas, caeteris contristatis, et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia, qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in catinum, ut audacia bonam conscientiam mentiretur.
« Et filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. Vae autem homini illi per quem filius hominis tradetur. » Nec primo nec secundo correptus, 118.0397D| a proditione retrahit pedem, sed patientia Domini nutrit impudentiam suam, et thesaurizat sibi iram in die irae. Poenam praedicit, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. Sed et hodie et quoque in sempiternum, vae illi homini qui ad mensam Domini malignus accedit, qui praecordiis aliquo scelere pollutis, mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis participare non metuit. Et ille enim in exemplum Judae Filium hominis tradit, non quidem Judaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus membris, videlicet suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile Domini corporis ac sanguinis sacramentum temerare praesumit. Ille Dominum vendit, qui, ejus timore atque amore neglecto, terrena 118.0398A| pro illo et caduca, imo etiam criminosa diligere et curare convincitur. « Bonum erat ei, si non esset natus homo ille. » Non ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene, nisi ei qui fuerit. Sed simpliciter dictum est, multo melius esse non subsistere, quam male subsistere.
« Et manducantibus illis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. » Finitis Paschae veteris solemniis, quae in commemoratione antiquae de Aegypto liberationis populi Dei agebant, transiit ad novum, quod in suae redemptionis memoriam ecclesiam frequentare volebat, ut videlicet pro carne agni, sui corporis sanguinisque sacramentum substitueret, ipsumque sese esse monstraret, cui « juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum 118.0398B| secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX). » Frangit autem ipse panem quem discipulis porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem, non absque sua sponte ac procuratione venturam, sed sicut alibi dicit potestatem se habere ponendi animam suam, et potestatem se habere iterum sumendi eam (Joan. X). Quem videlicet panem certi quoque gratia sacramenti, priusquam frangeret, benedixit: quia naturam humanam, quam passurus assumpsit, ipse una cum Patre et Spiritu sancto gratia divinae virtutis implevit. Benedixit panem ac fregit, quia hominem assumptum ita morti subdere dignatus est, ut ei divinae immortalitatis veraciter inesse potentiam demonstraret, ideoque velocius eum a morte resuscitandum 118.0398C| esse doceret.
« Et accepto calice, gratias agens, dedit eis. Et biberunt ex illo omnes. » Cum appropinquaret passioni, etiam accepto pane gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit, qui flagella alienae iniquitatis suscipit. Et qui nihil dignum percussione exhibuit, humiliter in passione benedicit: ut hinc videlicet ostendat quid unusquisque in flagello culpae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat alienae. Ut hinc etiam ostendat, quid in correptione faciat subditus, si in flagello positus, Patri gratias agit aequalis.
« Et ait illis: Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur. » Quia panis corpus confirmat, vinum vero sanguinem operatur 118.0398D| in carne, hic ad corpus Christi mystice, illud refertur ad sanguinem. Verum quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, vinum Dominici sanguinis aqua miscetur; attestante enim Joanne, aquae populi sunt. Et neque aquam solam, neque solum vinum, sicut granum frumenti solum sine aquae admistione et confectione in panem cuiquam licet offerre: ne talis videlicet oblatio, quasi caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari ac Patri offerri posse contingat. Quod autem dicit: « Hic est sanguis meus Novi Testamenti, » ad distinctionem respicit Veteris Testamenti, quod hircorum et vitulorum est 118.0399A| sanguine dedicatum, dicente inter aspergendum legislatore: Hic sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Necesse est enim exemplaria quidem eorum his mundari, ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis, juxta quod Apostolus per totam ad Hebraeos Epistolam, inter legem distinguens et Evangelium, pulcherrima expositione et plenaria ratione demonstrat.
« Amen amen dico vobis, quia jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. » Vitem sive vineam Domini appellatam esse Synagogam et omnis Scriptura sparsim, apertius tamen testatur Isaias in cantico de illa cantato: « Vinea, inquiens, Domini Sabaoth, domus Israel est (Isa. V). » De qua nimirum vinea 118.0399B| Dominus multo tempore fructum habebat, quamvis pluribus ramis in amaritudinem vitis alienae conversis. Quidam tamen, et si multis de illa plebe exorbitantibus, a recto fidei itinere non defuere; plurimi toto legis tempore fuere, quorum piis cogitationibus summisque virtutibus delectaretur Deus. Verum passo in carne Domino, ac resurgente a mortuis, tempus fuit, ut illa legalis ac figuralis observatio cessaret, atque ea quae secundum litteram gerebantur, in spiritualem translata sensum, melius in Novo Testamento, juvante sancti Spiritus gratia, tenerentur. Iturus ergo ad passionem Dominus, ait: « Jam non bibam de genimine vitis usque ad diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. » Ac si aperte dicat: Non ultra carnalibus Synagogae caeremoniis 118.0399C| delectabor, in quibus etiam ista paschalis Agni sacra locum tenuere primum. Aderit enim tempus meae resurrectionis, aderit dies ille, cum ipse in regno Dei positus, id est gloria vitae immortalis sublimatus, de salute ejusdem populi fonte gratiae spiritualis generati, novo vobiscum gaudio perfundar.
« Et, hymno dicto, exierunt in montem Olivarum. » Hoc est quod in Psalmo legimus. « Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum (Psal. XXI). » Potest etiam hymnus ille intelligi, quem Dominus secundum Joannem Patri gratias agens decantabat, in quo et pro seipso, et pro discipulis, et pro eis qui per verbum eorum credituri erant, et elevatis sursum oculis precabatur. Et pulchre discipulos sacramentis sui corporis ac 118.0399D| sanguinis imbutos, et hymno piae intercessionis Patri cumulatos, in montem educit Olivarum, ut typice designetur, nos per acceptionem sacramentorum suorum, perque opem suae intercessionis, ad altiora virtutum dona, charismata sancti Spiritus, quibus in corde perungamur, conscendere debere.
« Et ait illis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in ista nocte. » Praedicit quae passuri sunt, ut cum passi fuerint, non desperent salutem, sed agentes poenitentiam liberentur. Et signanter addidit, in nocte ista scandalizabimini, quia quomodo qui inebriantur, nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur, in tenebris et in nocte sustinent. Nos vero 118.0400A| dicamus: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Quia scriptum est: « Percutiam pastorem, et dispergentur oves. » Hoc aliis in Zacharia propheta verbis scriptum est: et, nisi fallor, ex persona prophetae ad Deum dicitur: « Percute pastorem, et dispergentur oves, » sexagesimo quoque octavo psalmo, qui totus a Domino canitur, huic sensui congruente: « Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt. » Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis, et de multis gregibus errorum fiat unus grex et unus pastor.
« Petrus autem ait ei: Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego. » Non est temeritas neque mendacium, sed fides apostoli Petri est, et ardens affectus erga Dominum Salvatorem.
118.0400B| « Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. » Et Petrus de ardore fidei promittebat, et Salvator quasi Deus futura noverat. Et nota quia Petrus in nocte negat, et negat tertio. Postquam autem gallus cecinit, et decrescentibus tenebris vicina lux nuntiata est, conversus flevit amare, negationis sordes lacrymis lavans. Non est sane arbitrandum esse contrarium quod Marco dicente: « Priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus, » caeteri evangelistae simpliciter dixerunt: « Priusquam gallus cantet, ter me negabis. » Tota enim Petri negatio, trina negatio est. In eadem namque permansit negatione animi, propositoque mendacii, donec admonitus quid ei praedictum sit, 118.0400C| amaro fletu et cordis dolore sanaretur. Haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres, qui dixerunt, quod antequam gallus cantaret, ter eum Petrus esset negaturus. Rursus, si totam trinam negationem ante peregisset quam gallus cantare inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur de persona Domini: « Amen dico tibi, quia tu in nocte hac, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus. » Sed quia ante primum galli cantum tota possit intelligi, attenderunt. Quamvis enim verbis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri primum tota concepta est. Nec interest quantis moratum sit intervallis, 118.0400D| priusquam trina voce enuntiata sit, cum cor ejus etiam ante primum galli cantum tota possideret, tunc magna scilicet formidine inhabita, ut posset semel non solum Dominum, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque attendentibus, quomodo jam moechatus est mulierem in corde suo, qui eam viderit ad concupiscendum (Matth. V). Sic Petrus quandocunque verbis ediceret timorem, quem vehementer animo conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationis sufficiens timor invasit.
« Et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani. » Monstratur usque hodie locus Gethsemani, in quo 118.0401A| Dominus oravit, ad radices montis Oliveti tunc, nunc ecclesia desuper aedificata. Interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium, sive pinguedinum. Quia vero non solum dicta vel opera Salvatoris, verum etiam loca vel tempora, in quibus operatur et loquitur, mysticis, ut saepe dictum est, sunt plena figuris, cum in monte orat Dominus, quasi tacite nos admonet sublimia tantum orando inquiri, et pro coelestibus bonis supplicari debere. Et cum in valle orat, et hoc in valle pinguium, sive pinguedinis ipsius, aeque insinuat nobis humilitatem in orationibus, et in aeternae pinguedinem dilectionis esse servandam. Neque videlicet orans Dominum jactare sua merita in exemplum Pharisaei superbientis audeat, quin potius humili voce ac mente proclamet: « Deus, propitius esto 118.0401B| mihi peccatori (Luc. XVIII). » Ne aridum a dilectione proximi cor gestans, ad placandam sibi Conditoris gratiam genuflectat: juxta eum, qui centum denarios fratri, quos sibi debebat, dimittere nolens, decem millia talenta sibi a Domino frustra precabatur remitti (Matth. XVIII): ne jejunum ab amore Conditoris pectus habens, temporalia quaelibet potius in oratione, quam ejus visionem requirat, annumerandus in eis, de quibus ait ipse: « Quia receperunt mercedem suam (Matth. VI). » Imo quippe cogitationem in rebus terrenis ponere, quid est aliud, quam quaedam ariditas mentis? Qui autem intellectu coelestium jam per sancta desideria in supernis delectationibus intime pascuntur, quasi largiori alimento pinguescunt. Hac enim pinguedine saginari Psalmista concupierat, 118.0401C| cum dicebat: « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII). » Quantum vero ad ipsam Dominicae passionis dispensationem pertinet, apte appropians morti Dominus in valle pinguedinis oravit, quia per vallem humilitatis, et pinguedinem charitatis pro nobis mortem subiit. « Humiliavit enim semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II). » Et majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV).
« Et assumit Petrum et Jacobum et Joannem secum, et coepit pavere et taedere. Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. » Timet Christus, cum Petrus non timeat. Christus timet, Petrus dicit: Animam meam pono pro te. Christus dicit: 118.0401D| Anima mea turbatur. Utrumque verum est, et plenum utrumque ratione: quod et ille qui est inferior, non timet: et ille, qui est superior, gerit timentis affectum. Ille enim quasi homo, vim mortis ignorat: iste autem quasi Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit, ut eorum qui sacramentum abjurant incarnationis, excluderetur impietas. Denique et haec dixit, et Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, Marcion phantasma judicavit. Eo autem usque hominem, quem in veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu ut diceret: « Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. » Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter nomino tristitiam, quia 118.0402A| crucem praedico. Mea est voluntas, quam suam dixit: quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est, et ideo: « Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. » Mea est tristitia, quam meo suscepit affectu. Ergo pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret: et sequestrata delectatione Divinitatis aeternae, taedio meae infirmitatis afficitur. « Tristis est, » inquit, « anima usque ad mortem. » Non propter mortem tristis est Dominus, quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit. Nam quia corpus suscepit, omnia debuit quae corporis sunt, ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur, Divinitas autem commutari per hos nescit affectus.
« Sustinete hic, et vigilate. Et cum processisset paululum, procidit super terram. » Quia praecepit: 118.0402B| « Sustinete hic et vigilate, » non a somno prohibet, cujus tempus non erat imminente discrimine, sed a somno infidelitatis et corporis et mentis. Dato autem eis praecepto, ut sustinerent vigilarentque secum, paululum procidens ruit in faciem suam, et humilitatem mentis habitu carnis ostendit.
« Et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora, et dixit: Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. » Quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte, sed habeant rectum cor, vitent mortem quantum possunt, sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus, non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit, « Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste? » Ecce habet 118.0402C| voluntatem humanam Christus, vide jam rectum cor: « Sed non quod ego volo, sed quod tu. » Non veni facere, inquit, « voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI). » Suam voluntatem dixit, quam temporaliter sumpsit ex virgine: voluntatem vero ejus, qui eum misit, eam videlicet signans, quam intemporaliter aeternus habuit cum Patre communem. Orat transire calicem, ut ostendat vere quia et homo erat: reminiscens autem propter quod missus est, perficit dispensationem ad quam missus est, et clamat: « Sed non quod ego volo, sed quod tu. » Si moritur mors me non moriente, secundum carnem videlicet, transeat, ait, calix. Verum quia non aliter hoc fiet, ait: « Non quod ego volo, sed quod tu. » Quod autem Patrem invocans, duplici 118.0402D| nomine dicit, Abba Pater, utriusque populi, et Judaeorum scilicet illum et gentilium Deum esse ac Salvatorem ostendit. Idem namque abba, quod et pater significat, sed abba Hebraeum, pater Graecum est et Latinum. Ut ergo utrumque populum in eum crediturum ab utroque eum invocandum esse doceret, utraque lingua eum primus ipse invocat. Ipse est enim bonus pastor, qui animam suam dat pro ovibus suis, unum de duobus gregibus ovile perficit (Joan. X). Ideo utriusque voce gregis auxilium Patris flagitat, ut nos utroque exemplo illius informati, ubi adversa imminere senserimus, nos Patrem Deum, Hebraei Abba invocantes, una fidei et charitatis devotione praesidium coeleste quaeramus. Unde doctor 118.0403A| egregius formam docendi a Domino sumens, ita suos auditores alloquitur: « Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba Pater (Rom. VIII). » Abba nimirum illi, qui de Israelitico populo: nos Pater, qui de gentibus ad fidem Christi venimus.
« Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? » Ille qui supra dixerat: « Et si omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor, » nunc tristitiae magnitudine somnum vincere non potest.
« Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. » Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in oratione Dominica dicimus (Matth. VI): « Ne nos inducas in tentationem, » quam ferre 118.0403B| non possumus, tentationem penitus refutantes, sed vires sustinendi in tentationibus deprecantes. Ergo et impraesentiarum non ait: « Vigilitate et orate » ne tentemini, sed « ne intretis in tentationem, » hoc est, ne tentatio vos superet ultima et intra suos casus teneat. Verbi gratia, martyr, qui pro confessione Domini sanguinem fudit, tentatus quidem est, sed tentationis retibus non ligatus. Qui autem negat, in plagas tentationis incurrit. « Spiritus quidem promptus, caro autem infirma. » Hoc adversum temerarios dictum est, quia quidquid crediderint, putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus. Sed tamen juxta Apostolum, spiritu carnis opera mortificantur. Facit hic locus adversum Eutychianos, 118.0403C| qui dicunt unam in Mediatore Dei et hominum Domino et Salvatore nostro operationem et unam fuisse voluntatem. Cum enim dicit: « Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma, » duas voluntates ostendit: humanam videlicet, quae est carnis: et divinam, quae est Deitatis. Ubi humana quidem propter infirmitatem carnis, recusat passionem, divina autem ejus est promptissima: quoniam formidare quidem in passione humanae fragilitatis est, suscipere autem dispensationem passionis, divinae voluntatis atque virtutis est.
« Et iterum abiit, et oravit, eumdem sermonem dicens. » Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis. Languebant autem et opprimebantur apostolorum oculi, negatione vicina.
118.0403D| « Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit. Venit hora, ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. » Cum dixisset: « Dormite jam et requiescite, » et adjungeret: « Sufficit, » ac deinde inferret: « Venit hora, ecce tradetur Filius hominis, » utique intelligitur post illud quod eis dictum est: « Dormite et requiescite, » siluisse Dominum aliquantum, ut hoc fieret quod praemiserat, et tunc intulisse: « Ecce appropinquabit hora, sive venit hora; » ideo post illa verba positum est: « Sufficit, » id est, quia requievistis, jam sufficit. Sed quia commemorata ipsa non est interpositio silentii Domini, propterea coarctat intellectum, ut in illis verbis alia pronuntiatio requiratur.
118.0404A| « Surgite, eamus. Ecce qui me tradet, prope est. » Postquam tertio oraverat, et apostolorum sequentem timorem poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro se interficiendum praebet, dixitque discipulis: « Surgite, eamus. Ecce qui me tradet, prope est. » Non vos inveniat quasi timentes et retractantes, ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam, et gaudium passuri videant.
« Dederat autem traditor eis signum, dicens: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum et ducite caute. Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Rabbi. Et osculatus est eum. » Impudens quidem et scelerata confidentia, magistrum invocare, et osculum ingerere ei quem tradebat: 118.0404B| tamen adhuc aliquid habet verecundiae discipuli, cum non eum palam tradidit persecutoribus, sed per signum osculi. Suscipit autem Dominus osculum traditoris, non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, simul et illud David implens: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX). »
« Unus quidem de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. » Petrus hoc fecit, ut Joannes evangelista declarat, eodem nimirum mentis amore, quo antea multa fecerat. Sciebat enim quomodo Phinees puniendo sacrilegos mercedem justitiae et sacerdotii perennis acceperit. Lucas autem addit, quia Dominus tangens auriculam servi, sanaverit 118.0404C| eum: Nunquid ergo pietatis suae obliviscitur Dominus, qui et hostes suos non patitur vulnerari? Illi justo mors infertur, ipse persecutorum vulnera sanat, mystice docens etiam eos, qui in suae mortis consensione vulnus animae contraxerant, si fructum poenitentiae dignum fecerint, salutem mereri
« Et respondens Jesus, ait illis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. » Stultum est, inquit, eum cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se tradidit vestris manibus: et in nocte quasi latitantem, et vestros oculos declinantem per proditorem investigare, qui quotidie in templo doceat. Sed ideo 118.0404D| adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris est.
« Tunc discipuli ejus, relinquentes eum, omnes fugerunt. » Impletur sermo Domini, quo dixerat, quod omnes discipuli scandalizarentur in illo in ipsa nocte. Nam et si turba permittente ad petitionem Domini fugerunt, ut Joannes scribit, pavorem tamen ac timiditatem suae mentis ostendebant, quo ad fugae praesidium promptiores, quam ad fiduciam patiendi exstiterant.
« Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenuerunt cum. At ille, rejecta sindone, nudus profugit ab eis. » Quia ait, amictus sindone super nudo, subauditur corpore, id est corpore super nudo, qui non aliud indumentum, 118.0405A| quam solam habebat sindonem. Quis autem fuerit iste adolescens, evangelista non dicit. Quisquis vero fuerit, majorem in se quam in caeteris amorem Domini permansisse comprobat: quia illis jam fugientibus, ipse donec ab hostibus comprehenderetur, vinculo charitatis attractus, eum prosequi non omisit, quamvis necdum habuit perfectam charitatem, qui a comitatu Salvatoris vel tentus profugere potuit. Quia sicut perfecta charitas foras mittit timorem, ita timor mentem obsidens, imperfectam arguit charitatem. Sed notandum solertius, quod de hoc adolescente scribens evangelista, non ait, qui fugit a comitatu Domini, vel a sequendo Dominum, sed rejecta, inquit, sindone, nudus profugit ab eis. Fugit enim ab hostibus, quorum praesentiam detestabatur 118.0405B| et facta. Non enim fugit a Domino Salvatore, a magistro suo, cujus amorem etiam corpore absens fixum in corde servavit. Neque aliquis vetat intelligi Joannem hunc fuisse adolescentem, dilectum prae caeteris magistro discipulum. Nam et illum eo tempore fuisse adolescentem, longa post haec in carne vita ejus indicio est. Potuit enim fieri, ut ad horam tenentium manibus elapsus, mox resumpto indumento redierit: et sub dubia luce noctis sese turbis ducentium Jesum, quasi unus de ipsis immiscuerit, donec ad atrium pontificis, cui notus erat, perveniret, juxta quod in suo Evangelio ipse commemorat. Sicut autem Petrus, qui culpam negationis poenitentiae lacrymis abluit, et confessione Dominici amoris funditus exstirpavit, recuperationem eorum ostendit, 118.0405C| qui in martyrio labuntur: ita caeteri discipuli, qui ad articulum comprehensionis fugiendo pervenerant, cautelam fugiendi docent eos, qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt, quibus tutius est multo, praesidia latebrarum petere, quam se discrimini certaminum exponere. Ita etiam iste adolescens, qui rejecta sindone nudus profugit ab impiis, illorum et opus designat et animum, qui ut securiores ab incursibus hostium fiant, quidquid in hoc mundo possidere videntur, abjiciunt, ac nudi potius Domino famulari, quam adhaerendo mundi rebus, materiam tentandi, atque a Deo revocandi adversariis dare didicerunt, juxta exemplum beati Joseph (Gen. XXXIX), qui, relicto in manibus adulterae pallio, foras exsilivit, malens Deo nudus, quam indutus 118.0405D| cupiditatibus mundi, meretrici servire.
« Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem. » Summum sacerdotem Caipham significat; sicut Joannes evangelista scribit, erat pontifex anni illius, de quo consentanea testatur Josephus, quod pontificatum sibi absque merito dignitatis emerit a principe Romano. Non est mirum, si iniquus pontifex, inique judicat.
« Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: » Merito a longe sequebatur, quem proximus erat negaturus. Nusquam enim negare posset, si Christo proximus adhaesisset. Verum in hoc maxima nobis est admiratione venerandus, quod Jesum non reliquit, etiam cum timeret. 118.0406A| Quod enim timet, naturae est: quod sequitur, devo tionis: quod negat, obreptionis: quod poenitet, fidei. Aliter, quod ad passionem euntem Dominum sequebatur a longe Petrus, significabat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est, imitaturum vestigia passionis Domini, sed longe differenter. Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia. « Et sedebat cum ministris, et calefaciebat se ad ignem. » Est dilectionis ignis, est cupiditatis: de hoc dicitur: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII)? » De illo (Ose. VII): Omnes adulteratores velut clibanus corda eorum; iste, super credentes in coenaculo Sion descendens, variis linguis eos Deum laudare docuit: ille in atrio Caiphae instinctu maligni spiritus accensus, ad negandum ac blasphemandum 118.0406B| Dominum noxias perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum synodus maligna gerebat, hoc ignis in atrio foris inter frigora noctis materialiter accensus typice praemonstrabat. Quicunque ergo vitio obnoxius potest dicere cum propheta Domino: « Quia factus sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus (Psal. CXVIII). » In quibuscunque autem flammam charitatis turbida vitiorum flumina obruunt, a Domino audiunt: « Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). » Quo frigore torpens ad horam apostolus Petrus, quasi prunis ministrorum Caiphae calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat. Sed non mora, respectus a Domino, cum ignem pravorum 118.0406C| corpore, tunc infidelitatem corde reliquit, ac post resurrectionem Domini sancto igne recreatus, funditus excessum trinae negationis, trina dilectionis confessione purgavit. Tunc etenim, completa illa memorabili piscium captura, cum veniret ad Dominum, vidit cum discipulis suis prunas positas, et piscem superpositum et panem: moxque videns, sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.
« Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manufactum, et post triduum aliud non manufactum, aedificabo. » Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt quae Dominum dixisse legimus? Sed falsus testis est, qui non eodem sensu dicta intelligit quo 118.0406D| dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui, sed in ipsis verbis calumniabantur, et paucis additis vel mutatis, quasi justam calumniam faciunt. Salvator enim dixerat: « Solvite templum hoc, » isti commutant et aiunt: « Ego dissolvam templum hoc manufactum. » Vos, inquit, solvite, non ego: quia illicitum est ut nos ipsi nobis inferamus mortem. Deinde illi vertunt: « Et per triduum aliud non manufactum aedificabo, » ut proprie de templo Judaico dixisse videatur. Dominus autem, ut ostenderet animal vivum et spirans templum, dixerat: « Et ego in triduo suscitabo illud. » Aliud est aedificare, aliud suscitare.
« Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit 118.0407A| Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his? Ille autem tacebat, et nihil respondit. » Ira praeceps et impatiens, non inveniens calumniae locum, excutit de solio pontificem, ut insaniam mentis motu corporis demonstraret. Quanto Jesus tacebat ad indignos responsione sua, falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum inveniat accusandi, nihilominus Jesus tacet. Sciebat enim, quasi Deus, quidquid respondisset, torquendum ad calumniam. Rursum summus sacerdos interrogat eum, et dicit ei:
« Tu es Christus Filius Dei benedicti? Jesus autem dixit illi: Ego sum: » In Matthaeo scriptum est, 118.0407B| quod interroganti et juranti se pontifici, si esset Christus, responderit: Tu dixisti, pro quo Marcus posuit, « Ego sum, » ut videlicet ostenderet tantum valere quod dixit Jesus, « Tu dixisti: » Quantum si diceret, « Ego sum. » « Et videbitis Filium hominis a dextris sedentem virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli. » Si ergo tibi in Christo, o Judaee, pagane et haeretice, contemptus, infirmitas et crux contumelia est, vide quia per haec Filius hominis ad dexteram Dei Patris sessurus, et ex partu virginis homo natus, in sua cum coeli nubibus est majestate venturus. Unde et Apostolus, cum crucis objecta descripsisset, dicens (Philip. II): « Qui humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, » adjunxit atque ait: « Propter 118.0407C| quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum: et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. »
« Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? Audistis blasphemiam. » Quem de solio sacerdotali furor excusserat, eumdem rabies ad scindendas vestes provocat. Scindit vestimenta sua, ut ostendat Judaeos sacerdotalem vestem vel gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontificis. Sed et consuetudinis Judaicae est, cum aliquid blasphemiae et quasi contra Deum audierint, scindere vestimenta sua, quod Paulum quoque et Barnabam, quando in Lycaonia deorum 118.0407D| cultu venerabantur, fecisse legimus (Act. XIV). Herodes autem, quia non dedit honorem Deo, sed acquievit immoderato favori populi, statim ab angelo percussus est. Altiori autem mysterio factum est, ut in passione Domini pontifex Judaeorum sua ipse vestimenta disciderit, cum tunica Domini nec ab his, qui eum crucifixere, militibus scindi potuerit. Figurabatur enim, quod sacerdotium Judaeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset scindendum, et a suae statu integritatis omnimodis solvendum. Soliditas vero sanctae universalis Ecclesiae, quae vestis sui Redemptoris solet appellari, nunquam valeat disrumpi, quin potius, et si Judaei, si gentiles, si haeretici, mali catholici humilitatem Domini Salvatoris 118.0408A| contemnant, ejus tamen usque ad consummationem saeculi, in illis, quos sors electionis invenerit, inviolata sit mansura castitas.
« Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza. Et ministri alapis eum caedebant. » Impleta est hoc loco prophetia, quae ait: « Dedi maxillas meas alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum (Isa. L). » Sed qui tunc caesus est colaphis, sive alapis Judaeorum, caeditur etiam nunc blasphemiis falsorum Christianorum. Qui tunc consputus est salivis infidelium, nunc usque vesaniis nomine tenus infidelium exhonoratur, atque irritatur opprobriis. Velaverunt autem faciem ejus, non ut eorum ipse scelera non videat, sed ut a seipsis, sicut 118.0408B| quandoque Moysi fecerant, gratiam cognitionis ejus abscondant. Si enim crederent Moysi, crederent forsitan et Domino. Quod velamentum usque hodie manet super cor eorum non revelatum, nobis autem in Christum credentibus ablatum est. Neque enim frustra eo moriente velum templi scissum est medium, et ea quae toto legis tempore latuerant, et abscondita carnali Israeli fuerant, Novi Testamenti cultoribus sunt patefacta sancta sanctorum arcana. Quod vero dicunt ei: « Prophetiza, » et juxta alios evangelistas: « Quis est qui te percussit? » quasi in contumeliam faciunt ejus, qui se a populis prophetam voluerit haberi. Sed ipso dispensante, qui patitur, omnia pro nobis fiunt, sicut Petrus hortatur (I Petr. IV): Christo in carne passo, nos eadem cogitatione 118.0408C| armemur, atque ad toleranda pro nomine ejus irrisionum opprobria praeparemur.
« Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis. Et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. » Quid sibi vult, quod prima eum prodit ancilla, cum viri utique magis eum potuerunt recognoscere, nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur, et iste sexus redimeretur per Domini passionem? Et ideo mulier resurrectionis accipit prima mysteria, et mandata custodit, ut veterem praevaricationis aboleret errorem.
« Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. » 118.0408D| De hoc galli cantu caeteri evangelistae tacent, non tamen factum esse negant, sicut et multa alia alii silentio praeterierunt, quae alii narrant.
« Rursum autem cum vidisset alia eum ancilla, coepit dicere circumstantibus, quia hic ex illis est. At ille iterum negavit. » Non haec eadem quae prius accusabat, ancilla esse credenda est. Dicit namque Matthaeus apertissime: « Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi (Matth. XXVII). » In hac autem negatione Petri discimus, non solum abnegare Christum, qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam, qui cum sit negat se esse Christianum. Dominus autem non ait Petro: Discipulum meum te negabis, sed « me negabis. » 118.0409A| Negavit ergo ipsum, cum se negavit ejus esse discipulum.
« Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es. Nam et Galilaeus es. » Non quod alia lingua Galilaei quam Hierosolymitae loquerentur, qui utrique fuerunt Hebraei, sed quia unaquaeque provincia et regio suas habeat proprietates, ac vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Unde in Actibus apostolorum cum hi, quibus Spiritus sanctus insederat, omnium gentium linguis loquerentur, inter alios qui e diversis mundi plagis advenerant, etiam illi qui habitabant Judaeam, dixisse referuntur. « Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? (Act. 118.0409B| XI.) » Et Petrus fratribus loquens in Jerusalem: « Et notum, inquit, factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille Haceldama (Act. I). » Quare lingua eorum, nisi quod idem nomen aliter illi, hoc est, Hierosolymitae, aliter sonabant Galilaei?
« Ille autem coepit anathematizare et jurare, quia nescio hominem istum quem dicitis. Et statim iterum gallus cantavit. » Solet Scriptura sacra meritum causarum, per statum designare temporum. Unde Petrus, qui media nocte negavit, ad galli cantum poenituit: qui etiam post resurrectionem Domini diurna sub luce illum, quem tertio negaverat, tertio aeque se amare professus est. Quia nimirum, qui in tenebris oblivionis erravit, et speratae 118.0409C| jam lucis rememoratione correxit, et ejusdem verae lucis adepta praesentia, plene totum quidquid mutaverat erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorem intelligendum, qui, nos jacentes excitans, et somnolentos increpans, dicat: « Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV). »
« Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere. » Quam nociva pravorum colloquia! Petrus ipse inter infideles vel hominem se nosse negavit, quem inter condiscipulos jam Dei Filium fuerat confessus. Sed nec in atrio Caiphae retentus poterat agere poenitentiam; egreditur foras, ut alii narrant evangelistae, quatenus ab impiorum concilio secretus, sordes pavidae negationis liberis 118.0409D| fletibus absolvat.
« Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. » Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum in malo: tota nocte vigilaverunt, ut homicidium facerent. « Et vinctum tradiderunt Pilato. » Habebant enim hunc morem, ut quem adjudicassent morti, ligatum judici traderent. Attamen notandum quod non tunc primum ligaverunt eum, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes declarat, ligaverunt, et sic adduxerunt eum ad Annam primum.
118.0410A| « Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? » Pilato nihil aliud criminis interrogante, nisi utrum rex Judaeorum sit, arguuntur impietatis Judaei, quod ne falso quidem invenire potuerint quod objicerent Salvatori. « At ille respondens, ait illi: Tu dicis. » Sic respondit, ut et verum diceret, et sermo ejus calumniae non pateret. Et attende quod Pilato, qui in vitiis sententiam ferebat, aliqua in parte responderit, sacerdotibus autem et principibus noluerit, indignosque suo sermone judicaverit.
« Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant. Jesus autem amplius nihil respondit. » Ethnicus quidem est qui condemnat Jesum, sed causam 118.0410B| refert in populum Judaeorum. « Vide in quantis te accusant. » Jesus autem nihil respondere voluit, ne crimen diluens dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur.
« Pontifices autem, concitaverunt turbam ut magis Barabbam dimitteret eis. » Usque hodie haeret Judaeis sua petitio, quam tanto labore impetrarunt. Qui enim data sibi optione pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitae elegerunt ademptorem, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis sese ac seditionis intantum subdiderunt, ut et patriam regnumque suum quod plus Christo amavere, perdiderint, et hactenus, quam vendidere, sive animae, seu corporis libertatem recipere non 118.0410C| meruerint.
« Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum! Pilatus vero dicebat eis: Quid enim mali fecit? » Multas liberandi Salvatorem Pilatus occasiones dedit. Primum latronem justo conferens, deinde inferens: « Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? » Cumque responderent: « Crucifigatur! » statim non acquievit, sed, juxta suggestionem uxoris, quae mandaverat ei, ut Matthaeus scribit: « Nihil tibi et justo illi (Matth. XXVII), » ipse quoque respondens ait: « Quid enim mali fecit? » Hoc dicendo Pilatus absolvit Jesum.
« At illi magis clamabant, dicentes: Crucifige eum! » Ut impleretur quod in vicesimo primo psalmo 118.0410D| dixerat: « Circumdederunt me canes multi, congregatio malignantium obsedit me. » Isaias quoque in hac sententia congruenter: « Exspectavi ut faceret judicium (Isa. 5). » Et illud Jeremiae: « Facta est mihi haereditas mea sicut leo in silva, dederunt super me vocem suam (Jer. XII). » Fecerunt autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem.
« Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit eis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. » Jesus autem flagellatus non ab alio quam ab ipso Pilato intelligendus est. Scribit namque aperte Joannes: « Clamaverunt rursum dicentes omnes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro (Joan. XVIII). » -- « Tunc ergo Pilatus apprehendit 118.0411A| Jesum et flagellavit. » Ac deinde subjungit:
« Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus. » Quod quidem ideo fecisse, atque ideo credendum est militibus eum illudendum tradidisse, ut, satiati poenis et opprobriis ejus Judaei mortem ejus ultra sitire desisterent. Hoc autem factum est ut, quia scriptum erat: « Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI), » illo flagellato, nos a verberibus liberaremur, dicente Scriptura: « Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo (Psal. XC). »
« Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: Ave, rex Judaeorum. » Milites quidem, quia rex Judaeorum fuerat 118.0411B| appellatus, et hoc ei scribae et sacerdotes crimen objecerant, quia sibi in populo Israel usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, et nudatum pristinis vestibus, induunt purpura, qua reges veteres utebantur. Et pro diademate imponunt ei spineam coronam, pro sceptro regali dant calamum, ut Matthaeus scribit, et adorant quasi regem. Nos autem omnia haec intelligamus mystice. Quomodo enim Caiphas dixit: « Oportet unum hominem mori pro populo (Joan. XVIII), » nesciens quod diceret: sic et isti quidquid fecerunt, licet alia mente fecerunt, tamen nobis qui credimus, sacramenta tribuebant. Notandum autem, quia pro eo quod Marcus ait: « Et induunt eum purpura, » Matthaeus ita posuit: « Et exuentes eum, chlamidem coccineam circumdederunt 118.0411C| ei (Matth. XXVII). » Pro regia enim purpura, chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest enim fieri, ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis coccinea esset. Mystice enim purpura, qua indutus est Dominus, ipsa ejus caro, quam passionibus objecit, insinuat, de qua praemissa dixerat prophetia: « Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? (Isa. LXIII.) » In corona vero quam portabat spinea, nostrorum susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri ostenditur, juxta quod praecursor istius testimonium ejus perhibens ait: « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). » Namque spinas in significatione 118.0411D| peccatorum poni solvere testatur ipse Dominus, qui protoplasto in peccatum prolapso dicebat: « Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III). » Quod est aperte dicere: Conscientia tua punctiones tibi et aculeos vitiorum procreare non desistet. Quod vero, juxta evangelium Lucae, Dominus ad Herodem alba veste induitur, in caeteris vero evangelistis a militibus Pilati sub purpureo sive coccineo habitu illusus esse perhibetur, collata utraque ratione, in uno innocentia et castitas assumptae humanitatis, in altero autem veritas passionis, per quam ad gloriam regni immortalis esset perventurus, exprimitur. Sicut enim purpura colorem sanguinis qui pro nobis effusus est imitatur, ita et habitum 118.0412A| regni, quod post passionem Dominus intravit, nobisque intrandum patefecit, insinuat. Verum quia dixit Apostolus: « Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III), » et Isaias Domino de electis: « Omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLIX), » potest in hoc utroque Domini habitu, non inimicorum quidem sententia probrosa, sed ipsius Domini electione gloriosissima, omnis electorum ejus multitudo, quae in martyres venerandos, et caetera fidelium plebe distinguitur, aptissime designari. Alba etenim veste induitur, cum munda justorum confessione circumdatur. Purpura sive cocco vestitur, cum in triumpho victoriosorum martyrum gloriatur.
« Et percutiebant caput ejus arundine, et conspuebant 118.0412B| eum, et ponentes genua adorabant eum. » Haec tunc fecere milites Pilati, haec usque hodie faciunt haeretici et pagani, milites utique diaboli. Quia enim caput Christi Deus, caput ejus percutiunt, qui eum verum Deum esse denegant. Et quia Scriptura per arundinem solet confici, quasi arundine caput Christi feriunt, qui, divinitati illius contradicentes, errorem suum confirmare auctoritate sacrae Scripturae conantur. Spuunt in faciem Christi, qui praesentiam gratiae ejus verbis exsecrandis ex interna caecae mentis insania conceptis respuunt, et Jesum Christum in carne venisse denegant. Et quidem milites eum quasi qui Deum seipsum falsum dixisset, illudentes adorabant. Sed sunt hodie qui sunt gravioris vesaniae, qui eum certa fide ut Deum verum adorant, 118.0412C| sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris post longe ponunt.
« Et educunt illum, ut crucifigerent eum. Et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum, venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. » Magnae tunc opinionis Simon iste videtur fuisse, cum filii quoque ejus, quasi jam noti omnibus, designentur ex nomine. Sed cavendum ne cui videatur contrarium, quod Joannes scribit, ipsum Dominum sibi crucem portasse, caeteri vero evangelistae hunc Simonem Cyrenaeum eam bajulasse referunt. Primo namque a Domino portata, ac deinde Simoni, quem exeuntes forte obvium habuerant, portanda imposita est. Et 118.0412D| hoc congruo satis ordine mysterii, quam nimirum ipse passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II). Et quia Simon iste non Hierosolymita, sed Cyrenaeus esse perhibetur (Cyrenae enim civitas Libyae est, ut in Actibus apostolorum legimus [Act. II] ) recte per eum populi gentium designantur, qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo cives sunt et domestici Dei, et, sicut alibi dicitur, « haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII) » Unde apte Simon, obediens; Cyrenae, haeres interpretatur. Nec praetereundum, quia idem Simon de villa venisse refertur. Villa enim pagus dicitur, unde paganos appellamus eos, quos a civitate Dei alienos, et 118.0413A| quasi urbanae conversationis videmus esse expertes. Sed de pago Simon egrediens, crucem portat post Jesum, cum populus nationum, paganis ritibus derelictis, vestigia Dominicae passionis obedienter amplectitur.
« Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus. » Extra urbem et foris portam loca sunt in quibus truncantur capita bellatorum, et Calvariae, id est decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, erigerentur vexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur.
118.0413B| « Et dabant ei bibere myrrhatum vinum, et non accepit. » Deus loquitur ad Jerusalem: « Ego te plantavi vineam meam veram, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? » (Jer. II.) Amara vitis amarum vinum facit, et propinat Domino Jesu, ut impleatur quod scriptum est: « Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII). » Quod autem dicitur: « Et non accepit, » vel secundum Matthaeum (Matth. XXVII): « cum gustasset, noluit bibere, » hoc indicat, quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexit. Quod enim ait Marcus: « Non accepit, » intelligitur, non accepit ut biberet; gustavit autem, sicut Matthaeus testis est. Et quod idem Matthaeus ait: « Noluit bibere, » hoc Marcus dixerat: 118.0413C| « Non accepit. » Sed et hoc quod ait Marcus: « Myrrhatum vinum, » intelligendum est Matthaeum dixisse « cum felle mistum. » Fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum vinum amarissimum est: quanquam fieri possit ut et felle et myrrha vinum amarissimum redderent.
« Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. » Haec Joannes evangelista plenius exponit (Joan. XIX), quia milites caetera in quatuor partes juxta suum numerum dividentes, de tunica quae inconsutilis erat, desuper contexta per totum, sortem miserunt. Quadripartita autem vestis Domini, quadripartitam ejus figuravit Ecclesiam, toto scilicet (quae quatuor partibus constat) terrarum orbe diffusam, 118.0413D| et omnibus eisdem partibus aequaliter (id est concorditer) distributam. Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Si enim charitas, juxta Apostolum, et supereminentiorem habet viam, et superemineat scientiae, et super omnia praecepta est, merito vestis, qua significata est, desuper contexta perhibetur. In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit: quia et Dei gratia in uno ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personae cujusque vel meritis, sed occulto Dei judicio ceditur. Et quia, sicut ait Apostolus, vero homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati, 118.0414A| et ultra non serviamus peccato (Rom. VI), quandiu id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati, quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis. Haec sunt et bona opera quidem tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. Sed ideo dicitur, spe gaudentes, ut requiem futuram cum hilaritate in laboribus operemur. Hanc enim hilaritatem significat crucis altitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim, opera intelligimus; per latitudinem, hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias; per altitudinem autem, cui caput adjungitur, exspectationem retributionis de sublimi justitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, his quidem secundum tolerantiam boni operis, gloriam et 118.0414B| honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam. Itaque jam longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat. Unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat: quae verba Apostoli instar de significatione crucis expediam, ubi ait: « In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus, quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum (Ephes. III). »
« Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. » Sunt qui arbitrantur hora quidem tertia Dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consumptae intelligantur tres horae, ex quo crucifixus est usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intelligi, nisi Joannes 118.0414C| diceret, hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabatha. Sequitur enim: « Erat autem parasceve Paschae hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce rex vester (Joan. XIX). » Si igitur quasi sexta Pilato sedente pro tribunali, traditus est crucifigendus a Judaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci non intelligentes quidam putaverunt? Jam certe dixerat Marcus: « Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus. » Si ergo ejus rei gestae tempus voluit commemorare, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia. Ut quid adjunxit, « et crucifixerunt eum, » nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaestum inveniret, cum Scriptura ipsa illius temporibus legeretur, quibus 118.0414D| universae Ecclesiae notum erat, qua hora Dominus ligno suspensus est, unde posset hujus vel error corrigi, vel mendacium refutari? Sed quia sciebat a militibus Dominum crucifixum, non a Judaeis, occulte ostendere voluit, eos magis crucifixisse, qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum officium suum praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora tertia, cum clamaverunt Judaei ut Dominus crucifigeretur: et veracissime demonstratur, tunc eos crucifixisse quando clamaverunt, maxime quia volebant non videri se hoc fecisse. Et propterea eum Pilato tradiderunt, quod per eorum verba satis indicant secundum Joannem. Quod ergo maxime videri fecisse 118.0415A| nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, verissime indicans magis fuisse Dominum necatum lingua Judaeorum quam militum manu.
« Et erat titulus causae ejus inscriptus: Rex Judaeorum. » Titulus positus supra crucem ejus, in quo scriptum erat: Rex Judaeorum, illud ostendit, quod nec occidendo efficere potuerunt, ut eum regem non haberent: quia ejus manifestissima potestate secundum sua opera redditurus est. Unde in Psalmo canit: « Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II). » Qui apte etiam, quoniam rex et pontifex est, cum eximiam Patri suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque, qui rex praedictus erat, dignitatem titulo praetendit, ut cunctis legere, hoc est, audire 118.0415B| et credere volentibus insinuaret, quia per crucis patibulum non perdiderit suum, sed confirmaverit potius et corroboraverit imperium.
« Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris, et alium a sinistris. » Latrones, qui cum Domino crucifixi sunt, significant eos qui sub fide et confessione Christi, vel agone martyrii, vel quaelibet continentiae arctioris instituta subeunt. Sed quicunque haec pro aeterna solum coelestique gloria egerunt, hi profecto dextri latronis merito ac fide designantur. At qui, sive humanae laudis intuitu, sed qualibet minus digna intentione mundo abrenuntiant, non immerito blasphematoris ac sinistri latronis mentem imitantur et actus, de qualibus dicit Apostolus: « Si tradidero corpus meum ut ardeat, 118.0415C| si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, si alia plura pietatis opera facerem, ut dona gratiae spiritalis accepisse videar, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). » Beati autem qui sua propter Dominum et propter Evangelium relinquunt. « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). »
« Similiter et sacerdotes summi illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. » Etiam nolentes, confitentur scribae et pontifices quia alios salvos fecerit. Itaque vos vestra condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique, si vellet, seipsum salvare poterat.
118.0415D| « Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. » Fraudulenta promissio. Quid est plus, de cruce adhuc viventem descendere, an de sepulcro mortuum surgere? Surrexit, et non creditis; ergo etiam si de cruce descenderit, similiter non credetis. « Et qui cum eo crucifixi erant « conviciabantur ei. » Quomodo hoc verum est, quandoquidem unus eorum conviciatus est, secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum, et in Deum credidit, nisi intelligamus Matthaeum et Marcum breviter perstringentes, hoc loco pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in Epistola ad Hebraeos legimus (Hebr. XI) pluraliter dictum, « clauserunt ora leonum, » cum solus Daniel significari intelligatur: 118.0416A| et pluraliter dictum, « secti sunt, » cum de solo Isaia intelligatur? Quid enim usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis: Et rustici mihi insultant, etiamsi unus insultet. Tunc enim esset contrarium, quia Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino, tamen posset sub numero plurali unus intelligi. Cum vero dictum est, latrones, vel qui cum eo crucifixi erant, nec additum est, ambo, non solum si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari. Quia vero, Luca testante, unus latro Dominum blasphemat, dicens: « Salvum fac temetipsum et nos, » alter vero et illum digna invectione redarguit, et Dominum fideli supplicatione precatur, dicens: « Domine, 118.0416B| memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII), » usque hodie idem geri in Ecclesia videmus, cum mundanis tacti afflictionibus, veri simul et falsi Christiani: illi quidem, qui ficta mente Dominicae passionis sacramenta gestant, ad praesentis vitae gaudia, cupiunt liberari a Domino, atque simplici intentione cum Apostolo non gloriantur in sola cruce Domini nostri Jesu Christi, ita potius a praesentibus aerumnis optant erui, ut spiritum suum commendent in auctoris manus, unaque cum ipso regni coelestis desiderent esse participes. Unde bene ille, qui fide dubia Dominum precabatur, funditus est contemptus a Domino, neque ulla responsione dignus habitus. At vero preces illius, qui aeternam a se salutem quaerebat, pia mox Dominus exauditione suscipere 118.0416C| dignatus est. Quia nimirum, quicunque in tribulationibus positi, temporalia tantum a Domino solatia requirunt, a temporalibus reparantur, et aeternis gaudiis privantur. Qui enim veraciter bona patriae coelestis suspirant, ad haec absque ulla dubietate, Christo miserante, perveniunt.
« Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram, usque in horam nonam. » Clarissimum mundi lumen retraxit radios suos, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et notandum quia Dominus sexta hora, hoc est, oriente jam sole, resurrectionis suae mysteria celebravit. Statutum enim temporis signavit, quo effectu temporis exhibuit. Qui mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem 118.0416D| nostram. Nam et Adam peccante scriptum est quia audierit vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem (Gen. III). Post meridiem namque inclinata luce fidei: ad auram vero, refrigescente fervore charitatis: deambulans autem audiebatur, quia ab homine peccante recesserat. Rationis igitur, imo divitiae pietatis ordo poscebat, ut eodem temporis articulo, quo tunc Adae praevaricanti occluserat, nunc latroni Dominus poenitenti januam reseraret paradisi, et qua hora primus Adam peccando mortem huic mundo invexit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret.
« Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, 118.0417A| « dicens: Eloi, Eloi, lamma sabachtani? Quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? » Ut quid, etc. Principio vicesimi primi psalmi usus est. Illud vero quod est in medio versiculi: Respice in me, superfluum est. Legitur enim in Hebraeo: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Ne mireris verborum humilitatem, querimonias derelicti, cum formam servi sciens, scandalum crucis videas. Sicut enim esurire et sitire et fatigari non erant propria Divinitatis, sed corporalis passionis, ita, et quod dicitur, « Ut quid me dereliquisti? » corporalis vocis erat proprium: qua solet secundum naturam corpus nullatenus velle a sibi conjuncta vita fraudari. Licet enim et ipse dicebat hoc, sed proprie ostendebat corporis fragilitatem, 118.0417B| manens virtus et sapientia Dei. Ut ergo homo loquitur, meos ( sic ) circumferens motus, quod in periculis positi, a Deo deseri nos putamus, vel ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur.
« Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. » Non omnes, sed quidam, quos arbitror milites fuisse Romanos, non intelligentes sermonis Hebraei proprietatem, sed ex eo quod dixit: Eli, Eli, putantes ab eo vocatum. Sin autem Judaeos, qui hoc dixerunt, volueris intelligere, et hoc more sibi solito faciunt, ut Dominum imbecillitate infament, quod Eliae auxilium deprecetur.
« Currens autem unus, et implens spongiam aceto, 118.0417C| circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. » Quam ob causam Domino acetum sit potui datum, Joannes ostendit plenius, dicens: « Postea sciens Jesus, quia jam consummata sunt omnia, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus (Joan. XIX). » Vidit ergo quoniam consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent, antequam acciperet acetum, et traderet spiritum, atque ut hoc etiam consummaretur, quo ait: « Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII). » Siti, inquit, tanquam hoc diceret: Hoc minus fecistis, date quod estis. Judaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes 118.0417D| a vino patriarcharum et prophetarum, tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impletum cor habentes, velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum quo circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus, quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde est illud in Psalmo: « Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor (Psal. L). » Christi namque humilitate mundamur, quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, non utique sanguis ejus in remissionem peccatorum, hoc est in nostram mundationem, 118.0418A| fuisset effusus. Per arundinem vero, cui imposita est spongia, Scriptura significatur, quae implebatur in facto. Sicut lingua dicitur vel Graeca, vel Latina, vel alia quaelibet, sonum significans qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera, quae arundine scribitur. Sed significantius sonos vocis humanae usitatissime dicimus linguas, Scripturam vero arundinem dici, quo minus usitatum, eo magis est mystice figuratum.
« Jesus autem, emissa voce magna, exspiravit. » Quid hac voce magna dixerit Dominus, Lucas aperte designat: « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec, inquit, dicens, exspiravit (Luc. XXIII). » Quod vero scribit Joannes, quia cum accepisset acetum, dixit: « Consummatum est. Et inclinato 118.0418B| capite tradidit spiritum (Joan. XIX), » inter illud quod ait: « Consummatum est, » et illud: « inclinato capite tradidit spiritum, » emissa est illa vox magna, quam tacuit Joannes, caeteri autem tres commemoraverunt.
« Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. » Scinditur velum templi, ut arca Testamenti et omnia legis sacramenta, quae tegebantur appareant, atque ad populum transeant nationum. Ante etenim dictum fuerat: « Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV); » nunc autem: « Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI). » Et in Evangelio prius dixit: « In viam gentium ne abieritis (Matth. X); » post passionem vero suam: « Euntes 118.0418C| in mundum universum, docete omnes gentes (Matth. XXVIII). »
« Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. » Manifesta causa miraculi centurionis exponitur, quod videns Dominum sic exspirasse, hoc est spiritum emisisse, dixerit: « Vere homo hic Filius Dei erat. » Nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi qui animarum conditor est. Et hoc considerandum quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis veri Dei Filium confiteatur, et Arius in Ecclesia praedicat creaturam. Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae vel mysteriorum coelestium per mortem Domini reserata, continuo Jesum et vere justum hominem, 118.0418D| et vere Dei Filium, Synagoga tacente, confirmat.
« Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome. Et cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei. » Jacobum minorem dicit Jacobum Alphaei, qui et frater Domini dicebatur, eo quod esset filius Mariae materterae Domini, cujus in Evangelio suo meminit Joannes, dicens: « Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae. » Mariam autem Cleophae eam videtur dicere a patre, sive cognatione. Vocabat vero minorem Jacobum, ad distinctionem majoris Jacobi, videlicet filii Zebedaei, qui inter primos apostolos 118.0419A| vocatus est a Domino et electus. Consuetudinis autem Judaicae est, nec ducebatur in culpam, more gentis antiquae, ut mulieres de substantia sua victum et vestimentum praeceptoribus ministrarent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus abjecisse se memorat: « Nunquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut caeteri apostoli faciunt? » (I Cor. IX.) Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cujus illae metebant spiritalia. Non quo indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit: Mariam Magdalenam, a qua septem daemonia ejecerat, et Mariam Jacobi et Joseph 118.0419B| materteram suam, et alias quas in caeteris Evangeliis legimus.
« Et cum jam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, venit Joseph ab Arimathaea, nobilis decurio. » Decurio vocatur, qui sit de ordine curiae, et officium curiae administret, qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari. Arimathaea autem ipsa est Ramathaim, civitas Elcanae et Samuelis, in regione Chananitica juxta Diospolim, παρασκευή vero Graece, Latine praeparatio dicitur, quo nomine Judaei, qui inter Graecos morabantur, sextam sabbati appellabant, eo quod in illo ea, quae requiei sabbati necessaria essent, praeparare solerent, juxta hoc quod de manna olim praeceptum est. « Sexta autem die colligetis duplum 118.0419C| (Exod. XVI), » etc. Quia ergo homo sexta die factus, et tota est mundi creatura perfecta, septima autem Conditor ab opere suo requievit, unde et hoc sabbatum, hoc est requiem voluit intelligi, recte Salvator eadem sexta die crucifixus, humanae restaurationis implevit arcanum. Ideoque cum accepisset Jesus acetum, dixit: « Consummatum est, » hoc est sexta die, quod pro mundi refectione suscepit, jam totum est expletum. Sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrectionis quae octava die ventura erat, exspectabat eventum. Ubi nostrae simul devotionis ac beatae retributionis praelucet exemplum, quos in hac quidem saeculi aetate pro Domino pati, et velut mundo necesse est crucifigi. In septima vero aetate, id est cum lethi quis debitum solvit, corpora 118.0419D| quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum Domino manere, et post bona oportet opera quiescere, donec octava tandem veniente aetate, etiam corpora ipsa resurrectione glorificata, cum animabus simul incorruptionem aeternae haereditatis accipiant. « Venit, inquit, Joseph ab Arimathaea, nobilis decurio, qui et ipse erant exspectans regnum Dei. Et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. » Magnae quidem Joseph iste dignitatis ad saeculum, sed majoris apud Deum meriti fuisse laudatur. Talem namque exsistere decebat, qui corpus Domini sepeliret, qui et per justitiam meritorum tali ministerio dignus fuisset, et per nobilitatem potentiae saecularis, facultatem possit obtinere 118.0420A| ministrandi. Non enim quilibet ignotus, aut mediocris ad praesidem accedere, et crucifixi corpus poterat impetrare.
« Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum, involvit in sindone. » Et ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam spiritalem hoc sentire, quod corpus Domini non auro, neque gemmis et serico, sed linteamine purum obvolutum sit, quamquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvit Jesum, qui pura mente eum susceperit. Hinc Ecclesiae mos obtinuit ut sacrificium altaris, non in serico, neque in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, sicut corpus Domini est 118.0420B| in sindone munda sepultum, juxta quod in gestis pontificalibus a beato papa Silvestro legimus esse statutum. De monumento Domini ferunt, qui nostra aetate Hierosolymis Britanniam venere, quod domus fuerit rotunda, de subjacente rupe excisa, tantae altitudinis, ut intro consistens homo, vix manu extenta culmen possit attingere, qua habet introitum ab Oriente, cui lapis ille magnus advolutus atque appositus est. In cujus monumenti parte aquilonari sepulcrum ipsum, hoc est locus Dominici corporis, de eadem petra factus est, septem habens pedes longitudinis, trium vero palmarum mensura, caetero pavimento altius eminens. Qui videlicet locus non desuper, sed a latere meridiano per totum patulus est, unde corpus inferebat: color autem 118.0420C| ejusdem monumenti ac loculi, rubicundo et albo dicitur esse permistus.
HOMILIA LXVII. FERIA QUINTA PALMARUM, IN COENA DOMINI. (JOAN. XIII.) « In illo tempore: Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, » et reliqua. Pascha non, sicut quidam existimant, Graecum nomen est, sed Hebraeum. Pascha transitus dicitur in sua lingua, propterea, quia tunc primum Pascha celebravit populus Domini, quando ex Aegypto fugientes, Rubrum mare transierunt. Quae figura in Christo secundum veritatem impleta est, cum per passionem suam transiret ex hoc mundo ad Patrem. Ita nobis 118.0420D| quoque transeundum est ex hoc mundo ad Patrem, a temporalibus ad aeterna, ab iniquitate ad justitiam, a deceptore diabolo ad Salvatorem Christum. « Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos. » Utique ut ipsi de hoc, ubi erant, ad suum caput, quod hinc transisset, ejus dilectione transissent. In finem, id est in aeternum dilexit eos. Vel in finem, in Christo, quia finis legis est Christus.
« Et coena jam facta. » Non ita debemus intelligere coenam factam, veluti jam consumptam et transactam. Adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit, et pedes lavit discipulis suis: nam postea iterum recubuit, et buccellam suo traditori dedit. Coena 118.0421A| dicta est jam parata convivantibus discipulis cum magistro.
« Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Scariothis. » Si quaeris quid missum sit in cor Judae, hoc utique ut traderet eum. Missio ista, spiritalis suggestio est: non in aures corporales, sed in cor consentiens iniqua. Sicut enim bonas cogitationes benignus spiritus immittit, sic malas cogitationes malignus suggerit. Sed interest quibusnam eorum mens humana consentiat, divino auxilio, vel deserta per meritum, vel adjuta per gratiam. Sine fide Dei proditor ad convivium non credens Deum esse, quem tradere non cogitabat, videbatur et tolerabatur in eo quem falli putabat, fallebatur, cujus malitia bonitas Dei utebatur ad salutem 118.0421B| aliorum.
« Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, » ergo et ipsum traditorem. Nam si eum in manibus non haberet, non utique illo uteretur ut vellet. Sciebat enim Dominus quid faceret pro amicis, qui patienter utebatur inimicis. Sciens etiam « quia a Deo exiit, et ad Deum vadit. » Nec Deum, cum inde exiret, nec nos deserens, cum rediret.
« Surgit a coena, et ponit vestimenta sua. » Locuturus evangelista de tanta Domini humilitate, prius ejus celsitudinem voluit commendare. Ad hoc pertinet quod ait: « Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus. » Non Dei Domini, sed hominis servi implevit officium. Tanta est quippe humanae humilitatis utilitas, ut eam commendaret suo exemplo 118.0421C| etiam divina sublimitas. « Surgit a coena, » descendit de coelestibus. « Posuit vestimenta sua, » id est, semetipsum exinanivit. « Cum accepisset linteum, praecinxit se, » formam servi induens.
« Mittit aquam in pelvim, » id est, fudit sanguinem suum in terram, ut mundaret in se credentium vestigia quae terrenis peccatis sordida fuerant, et extergeret linteo, quo erat, id est, corporis sui linteo quo erat praecinctus, purgaret, quia tota ejus passio est purgatio. Dum formam servi accepit, non quod habebat dimisit, sed quod non habebat assumpsit.
« Venit ergo ad Simonem Petrum. » Non ita intelligendum est quasi, aliorum pedibus lavatis, venisset ad primum apostolum, sed quia inde primum 118.0421D| coepit, ideo expavescit Petrus, ut Dei Filius ei pedes lavaret, Dominus servo, Deus homini. Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum, a quo coepit, id est, ad Petrum. Et tunc Petrus (quod etiam quilibet eorum expavisset) expavit, atque ait: « Domine, tu mihi lavas pedes? » Tu Deus, ego homo, tu Dominus, ego servus; tu Redemptor, ego peccator.
« Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. » Hujus facti mysterium necdum intelligis, sed postea intelliges.
« Quia si te non lavero, non habebis partem mecum. Dixit Petrus: Non lavabis mihi pedes in 118.0422A| aeternum. » Aeternum, pro nunquam posuit: sed territus responsione Domini, dixit:
« Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. » Quandoquidem sic minaris lavanda tibi mea membra, non solum ima non subtraho, verum etiam prima substerno. Ne mihi neges capiendam tecum partem, nullam tibi nego abluendam mei corporis partem.
« Respondit ei Jesus: Qui lotus est, non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus. » Quomodo totus est mundus, et utique tamen pedes ei lavandi sunt, nisi quia mundus est in lavacro sancti baptismatis? In baptismo namque donantur nobis omnia delicta. Sed sicut pes, qui terram calcat, non potest absque sordibus esse, sic nemo potest 118.0422B| vivere sine peccatis, pro quibus quotidie oramus: « Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI). » Iterum pulvere terrenae habitationis homo sordidatus, necesse habet iterum lavari per gratiam divinae pietatis, licet prius eadem gratia esset totus mundatus, apostolo Joanne attestante: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). » Quotidie igitur pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis: et quotidie nos habere opus, ut pedes lavemus, in ipsa oratione Dominica confitemur, cum dicimus: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. » « Et vos mundi estis, sed non omnes. » Quod Evangelista sequentibus verbis exponit, ideo transeamus ad caetera.
118.0422C| « Postquam ergo lavit pedes eorum. » Id est, impleta redemptionis nostrae purgatione, per sanguinis sui effusionem, accepit vestimenta sua, tertio die de sepulcro resurgens, et eodem corpore quo moriebatur in cruce, immortalis factus et vestitus. « Et cum recubuisset, » hoc est, iterum ascendit in coelum, in dexteram Dei sedens, et in majestate paternae divinitatis recumbens, unde iterum venturus est judicare vivos et mortuos. Sequitur enim: « Dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? » Hoc ait, quod ante promiserat, dum Petro apostolo respondit: « Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. » Nunc est illud ante promissum.
« Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis. » Utique; quia verum dicitis. « Sum 118.0422D| etenim. » Non arrogantiae typo, sed veritatis obsequio dixit.
« Si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. » Si ego Deus et Dominus dimisi vobis peccata vestra, et vos debetis alter alterius peccata dimittere. Et hoc est quod Apostolus ait: « Donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam, sicut Dominus donavit vobis, ita et vos invicem (Col. III). » Itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus. Licet hoc corporaliter charitatis officio et humilitatis exemplo aliquibus utiliter facere placeat, tamen spiritaliter in corde omnibus, 118.0423A| agendum est, ut debita nostra invicem dimittamus nobis, sicut a Deo nobis debita nostra dimitti deprecamur. Sequitur:
« Amen, amen dico vobis, non est servus major domino suo, neque apostolus major eo qui misit illum. Si haec scitis beati eritis, si feceritis ea. » Hoc ideo dixit, quia laverat pedes discipulorum magister humilitatis, ut verbo et exemplo eos instrueret in charitatis officio.
« Non de omnibus vobis, » id est, non omnes vos beatos dico. « Ego scio quos elegerim, » ad hanc beatitudinem, ut meorum sequaces praeceptorum. « Sed ut impleatur Scriptura: Qui manducat panem mecum levabit contra me calcaneum suum. » Id est, calcabit me. Manducat panem non ad salutem 118.0423B| sibi, sed ad poenam: quia manducavit, ut lateret proditor, non ut proficeret amator. Quid est quod alio loco dixit: « Nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI)? » et hic dicit: « Ego scio quos elegerim? » Electus est enim ille Judas, non ad beatitudinem, sed ad perditionis perfidiam: ob salutem mundi, non suam, quia dictum est de eo: « Melius esset homini illi si non fuisset natus. » Isti vero, de quibus modo dixit: « Ego scio quos elegerim, » ad beatitudinem aeternae gloriae electi sunt.
« Amodo dico vobis, inquit, priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. » Id est, ego sum de quo illa Scriptura praecessit, ubi dictum est: « Qui manducat mecum panem, levabit 118.0423C| super me calcaneum (Psal. XL). »
« Qui accipit si quem misero, me accipit. Qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. » Cum haec dicebat, non unitatem naturae divisit, sed mittentis auctoritatem ostendit. Sic utique unusquisque eum qui est missus accipiat, ut in illo, eum qui misit accipiat vel attendat. Si ergo attendas Christum in Patre, invenies discipuli praeceptorem: si autem attendas Patrem in Filio, invenies unigeniti genitorem: ac sic in eo, qui missus est, sine ullo accipit errore mittentem.
« Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. » Turbavit eum 118.0423D| imminens passio, et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cujus fuerat praecognitus animus. Turbatus est itaque spiritu, tanto scelere traditoris. Turbata est in eo nostra infirmitas, non sua potestas. Sicut pro nobis passus est, ita pro nobis turbatus est. Qui ergo protestante mortuus est, potestante turbatus est, ne nostra perturbatio in desperationem cadat, sed in miseratione proximorum una poenitentia peccatorum vel nostrorum avertatur: quia illius perturbatio nostra est consolatio. « Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. » Unus numero, non merito; specie, non virtute; commistione corporali, non vinculo spiritali; carnis adjunctione, non cordis socius unitate. Quid 118.0424A| est ex vobis, nisi ex vobis iturus est qui tradet me?
« Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. » Sic quippe in eis erat erga magistrum suum pia charitas, ut tamen eos humana alterum de altero stimularet infirmitas. Nota fuit unicuique sua conscientia, sed alterius incognita.
« Erat autem recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. » Quod dixerat in sinu, paulo post dicit super pectus Jesu: ipse est Joannes, cujus est hoc Evangelium, sicut postea manifestatur. Erat enim haec eorum consuetudo qui sacras nobis litteras ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum divina narrabatur historia, cum ad 118.0424B| seipsum veniret, tanquam de alio loqueretur: et sic se insereret ordinationi narrationis suae, tanquam rerum gestarum scriptor, non tanquam ipsius sui praedicator. Hoc fecit et beatus Moyses, ita de seipso, tanquam de alio cuncta narravit. Diligebat non prae omnibus unum, sed quiddam in eo dilexit, quod in aliis non dilexit, id est, ut pace transiret ex hac vita, non per passionem finiret hanc vitam. In sinu Jesu, id est in secreto, de quo illud mirabile, et in omnibus saeculis inauditum eructavit sacramentum: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). »
« Innuit autem huic Simon Petrus, et dixit ei. » Innuendo dicit non loquendo: significando, non sonando. Quid dicit innuendo? Quod sequitur: « Quis 118.0424C| est de quo dicit? » Haec verba Petrus innuit, non sono vocis, sed motu corporis dixit.
« Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu. » Hic est utique pectoris sinus sapientiae secretum.
« Dicit ei: Domine, quis est? Respondit ei Jesus: Cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariothis. Et post panem, tunc introivit in illum Satanas. » Expressus est traditor, nudatae sunt latebrae tenebrarum. Bonum est quod accepit, sed malo suo accepit: quia male bonum malus accepit. Hic enim docetur quam diligenter nobis cavendum sit male accipere bonum. Multum quippe interest, non quid accipiat, sed quis accipiat: nec quale sit quod datur, sed qualis sit ipse cui datur. Intravit ergo post 118.0424D| hunc panem Satanas in Domini traditorem, ut sibi jam traditum plenius possideret, in quem prius intraverat, ut deciperet. Auxit enim peccatum traditionis praesumptio sacramenti: cum homini ingrato intrasset panis in ventrem, hostis in mentem. Fortassis ergo panis intincti illius significans fictionem, qui fictus ad coenam venit amicus, et falsus ad magistrum vadit discipulus.
« Quod facis, fac citius. » Non praecepit facinus, sed praedixit Judae malum, nobis bonum. Quid enim Judae pejus, et quid nobis melius, quam traditus est Christo ab illo utilis? Hoc est, plus paratus ad passionem, quam iratus ad vindictam, non tam ad perniciem perfidi saeviendo dixit, quam ad salutem fidelium festinando. 118.0425A| « Quod facis, fac citius. » Non quia in tua potestate est quem tradas, sed quia hoc vult qui omnia potest.
« Hoc autem nemo scivit discumbentium, ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant quia loculos habebat Judas, quia dixit ei Jesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret. » Habebat ergo Dominus loculos, etiam fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ut intelligeremus quod praecepit non cogitandum esse de crastino, nec ad hoc fuisse praeceptum, ne quid pecuniae servetur a sanctis, sed ne Deo pro ista serviatur.
« Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. 118.0425B| Erat autem nox. » Erat enim nox, quia exivit filius tenebrarum. Exivit ergo ad suae perditionis ministerium et ad nostrae salutis dispensationem: non nostrae salutis consideratione, sed suae negotiationis intentione. Hinc impletur quod Psalmista ait (Psal. XII): « Dies diei eructat verbum, » id est Christus discipulis promebat verbum salutis; « et nox nocti indicat scientiam, » id est Judas Judaeis proditoris malitiam ostendit. Nunc majori intentione verba Domini consideranda sunt, quae ipsa nocte ante traditionis horam discipulis singulariter loquebatur, profundissima sunt in mysteriis. Ideo ubi multum laboraturus est disputator, non remissus debet esse auditor. Altius consideranda sunt Altissimi dicta, qui occultat ut quaeramus, et manifestat ut inveniamus. 118.0425C| Ipse est qui claudit et aperit: claudit ut quaeramus; aperit ut inveniamus: ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor laudem et gratiam bonitatis suae habeat.
« Et dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. » Hic aliquid magnum significat in hac clarificatione. Exivit Judas, et clarificatus est Jesus: exivit filius perditionis, et clarificatus est Filius hominis. Exeunte itaque in mundo omnes mundi remanserunt, et cum suo mundatore remanserunt. Tale aliquid erit, cum victus a Christo transeat hic mundus cum, zizaniis a tritico separatis, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui. De hac clarificatione futura sanctorum locuturus, verbo praeteriti temporis usus est. 118.0425D| Quod enim futurum in sanctis est, hoc in praedestinatione Dei factum esse dicitur: « Nunc clarificatus est Filius hominis; » tanquam diceret: Ecce in illa mea clarificatione quid erit, ubi malorum nullus erit, ubi bonorum nullus perit. Sic autem non est dictum, nunc significatus est Filius hominis significatione, queamdmodum non est dictum: petra significabat Christum, sed petra erat Christus. Cum autem dixisset: « Nunc clarificatus est Filius hominis, » adjunxit: « Et Deus clarificatus est in eo. » Est enim clarificatio Filii hominis, ut Deus clarificetur in eo. Non enim ipse in seipso, sed Deus in illo clarificatur, tunc et illum Deus in se clarificat. Denique tanquam ista exponens adjungit, et dicit:
118.0426A| « Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum in semetipso. » Hoc est: si Deus clarificatus est in eo, qui non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum, et Deus clarificavit eum in semetipso; ut natura humana, in qua est Filius hominis, quae a Verbo aeterno suscepta est, etiam immortali aeternitate donetur: « Et continuo, inquit, clarificabit eum, » resurrectione scilicet sua, non sicut nostra in fine saeculi, sed continuo futura.
HOMILIA LXVIII. FERIA SEXTA PARASCEVES. Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Joannem. (JOAN. XVIII, XIX.) « In illo tempore: egressus Jesus 118.0426B| cum discipulis suis trans torrentem Cedron, » et reliqua. Κεδρῷν genitivus pluralis est in Graeco, quod potest Latine Cedrorum dici. Tunc appropinquavit tempus de quo Psalmista legitur: « De torrente in via bibet, » id est, in via hujus vitae de torrente passionis bibit, « propterea exaltabit caput (Psal. CIX), » quod Apostolus ita exposuit: « Christus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum (Philip. II). » « Ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus. » Bene in horto miseriae nostrae comprehensus est, ut nos in hortum beatitudinis suae induceret. Igitur in horto deliciarum, id est in paradiso primus pater humani generis peccavit, et inde ejectus est in hanc vallem lacrymarum. Ideo Christus, secundus 118.0426C| Adam, se in horto comprehendi voluit, ut peccatum quod in horto paradisi, qui hortus deliciarum interpretatur, primus homo commisit, deleretur.
« Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum; quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. » Hoc quod narrat ingressum Dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum ejus illa finita esset oratio, de cujus verbis ait: « Haec cum dixisset Jesus; » sed alia quaedam sunt interposita, quae ab isto praetermissa apud alios evangelistas leguntur, sicut hic inveniuntur multa quae illi similiter in sua narratione tacuerunt. Ad hoc vero valet quod dictum est: « Haec cum dixisset Jesus, » ut non eum ante opinemur venire in hortum, quam illa verba finiret et illam orationem, 118.0426D| quae leguntur. « Et Judas, qui tradebat eum, sciebat locum. » Ordo verborum est: Sciebat locum, qui tradebat eum, quod frequenter Jesus, inquit, convenerat illuc cum discipulis suis. Ibi ergo lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto patrisfamilias consilio toleratus, didicit ut ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem.
« Judas ergo, inquit, cum accepisset cohortem, et a pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. » Cohors non Judaeorum, sed militum fuit. A praeside itaque intelligatur accepta tanquam ad tenendum reum, servato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere. 118.0427A| Ideo tanta manus inimicorum congregata est, ut nullus apprehendentibus, vel contradicere, vel defendere Jesum auderet. Ita quippe ejus abscondebatur potestas, et obtendebatur infirmitas, ut haec inimicis necessaria viderentur adversus eum. Bene utens bonus malis, et faciens bona de malis.
« Jesus autem, » sicut evangelista secutus adjunxit, « sciens omnia quae ventura erant super eum. » Sciebat et voluit ut comprehenderetur, quia ad hoc venit in mundum, ut hoc fieret quod voluit; « processit et dixit: Quem quaeritis? » Processit paratus ad passionem, et interrogans quem quaererent, non quasi ignarus eorum voluntatis, sed ut scirent ipsum esse quem quaererent.
« Responderunt: Jesum Nazarenum. » Jesus Nazarenus 118.0427B| dicebatur, quia in Nazereth nutritus est, ut impleretur prophetia: « Quoniam Nazaraeus vocabitur. » « Dicit eis: Ego sum. » Non abscondit se, sed ostendit, quia voluntate sua posuit animam suam pro mundo.
« Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. » Ubi tunc militum cohors, et ministri principum ac Pharisaeorum? ubi terror et munimen armorum? Nempe una vox dicentis: « Ego sum, » tantam turbam odii ferocem, armisque terribilem, sive ullo telo percussit, repulit, et stravit. Deus enim latebat in carne, et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et facibus quaereretur occidendus a tenebris. 118.0427C| « Ego sum, » dicit, et impios dejecit. Quid judicaturus faciet, qui judicandus hoc fecit? quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit? Et nunc ubique per Evangelium: « Ego sum, » dicit Christus, et a Judaeis exspectatur Antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant. Quare qui venerunt ad comprehendendum non tenuerunt, a quo audierunt: « Ego sum? » Illi quaerebant eum comprehendere et occidere, ille quaerebat eos redimere et vivificare, propter quod venit ad nos. Ostendit quaerentibus potestatem, quia habuit in potestate animam suam ponere, quando posuit, hora passionis ostendit, ut nostrae redemptionis impleretur mysterium.
« Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? » Si quaeritis, quare non apprehenditis, nisi quia non 118.0427D| est in vestra potestate apprehendendi hora, sed in ejus qui venit ut apprehendatur?
« Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus: Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire. » Inimicos videte, et hoc faciunt quod jubet: sinite hos abire quos non vult perire. Nunquid autem non erant postea morituri? Cur ergo si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum in eum sic credebant, quomodo credunt quicunque non pereunt?
« Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum, et percussit pontificis servum, et abscidit ejus auriculam dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. » Solus hic evangelista etiam nomen servi 118.0428A| hujus expressit, sicut Lucas solus, quod ejus auriculam Dominus tetigerit, et sanaverit eum. Malchus autem interpretatur regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata et a Domino sanata significat, nisi auditum amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae? Quod cui praestitum a Christo fuerit, quis dubitet regnaturum tunc esse cum Christo? Servus dictus est propter servitutem legalem; sanatus autem dicitur, propter evangelicam libertatem. Factum tamen Petri Dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit, dicens:
« Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum. » Non bibam illum, interrogative, vel increpative legendum est, 118.0428B| quasi dixisset: Nonne bibam illum calicem quem Pater mihi bibere praecepit? Quare resistere voluntati vis omnipotentis Patris, imo et salutis tuae calici? In suo quippe facto illo discipulus magistrum defendere voluit, nescius adhuc dispensationem paternae voluntatis, quod ex hoc fieri venturum voluisset. Quod autem a Patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto illud est, quod ait Apostolus: « Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). » Verum auctor hujus calicis est, etiam ipse qui bibit, unde idem Apostolus ait: « Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis (Isa. V). »
118.0428C| « Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum et ligaverunt eum. » Comprehenderunt ad quem accesserunt, quoniam dies ille, illi vero tenebrae permanserunt, nec audierunt: « Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII.) » Tunc autem, quando illo modo eum comprehenderunt, tunc ab eo longius discesserunt. « Et ligaverunt eum, » a quo solvi potius velle debuerunt. Postquam persecutores, tradente Juda, comprehensum Dominum ligaverunt, qui nos dilexit et tradidit semetipsum pro nobis, et cui Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum:
« Adduxerunt ad Annam primum. » Nec enim Joannes istam tacet causam quare hoc fecissent, dicens:
118.0428D| « Erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas qui consilium dedit Judaeis, quia expedit unum hominem mori pro populo. » Ductus est ad Annam primum, et postea ad Caipham, ut cognatio sanguinis sceleris eos faceret consortes. Moyse jubente, praeceptum erat ut pontifices patribus succederent, ut generationis in sacerdotibus series conservaretur. Refert Josephus istum Caipham unius tantum anni ab Herode pretio redemisse sacerdotium. Non est ergo mirum si iniquus pontifex iniquum judicaret. Saepe qui per avaritiam ad sacerdotium accedit, per injustitiam versatur in eo, ut sceleratum initium funesto fine consummetur.
118.0429A| « Sequebatur autem, inquit, Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. » Quisnam sit iste discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem idem Joannes ita se significare, et addere, « quem diligebat Jesus (Joan. XIII). » Fortassis ergo et hic ipse est qui juxta crucem Jesu stabat, cui ille matris commendavit custodiam. Dicit et Matthaeus de Petro: « Petrus sequebatur eum a longe (Matth. XXVI). » Sequebatur Dominum a longe, qui erat eum negaturus, ut videret finem. Vel amore magistri, vel humana curiositate, scire cupiens quid pontifex judicaret de Jesu, utrum eum neci addiceret, an flagellis caesum dimitteret.
« Discipulus autem, inquit, ille erat notus pontifici, et intravit cum Jesu in atrium pontificis. Petrus 118.0429B| autem stabat ad ostium foras. » Foras autem stabat, qui negaturus erat Dominum, nec erat in Christo, qui Christum confiteri non fuit ausus.
« Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum. Dixit ergo Petro ancilla ostiaria: Nunquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dixit ille: Non sum. » Hic agnoscitur quam verum sit, quod Veritas paulo ante ait: « Quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Ecce columna fortissima ad unius aurae impulsum tota contremuit. Ubi illa promittentis audacia, et de se plurimum praesumentis? ubi sunt verba illa, quando ait: « Quare non possum sequi te modo? animam meam pro te ponam (Joan. XIII)? » Hoc non est sequi magistrum, se negare discipulum esse. Sic 118.0429C| ne pro Domino anima ponitur, ut hoc ne fiat, vox ancillae formidetur? Sane hoc loco considerandum est quam periculosum sit Christiano Christianum se esse negare. Non enim Petrus in hoc loco dixit se Christum negare, sed discipulum Christi; tamen ipse Christus ante praedixerit: « Ter me negaturus es. » Qui enim discipulum se Christi negavit esse, Christum negavit; similiter, qui se Christianum negat esse propter aliquem timorem, etiam Christum negat.
« Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. » Frigus erat infidelitatis in cordibus illorum intantum etiam ut ille princeps apostolorum in eo frigore torpescat, quia necdum calore sancti Spiritus inflammatus fuit; in quo non solum ipse iterum post acceptum sancti 118.0429D| Spiritus donum non timuit Christum coram imperatore et populo Romano confiteri, sed etiam pueri imberbes et puellae, sancti Spiritus calore inflammati, Christum publice usque ad mortem confitebantur, et pro eo mori non metuebant, quem claviger coeli confiteri ad unius ancillae vocem formidavit.
« Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis et de doctrina ejus. » Non cognoscendae veritatis amore interrogavit, sed ut causam inveniret qua etiam accusari posset, et tradi Romano praesidi ad damnandum.
« Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judaei convenerant, et in occulto 118.0430A| locutus sum nihil. » Quid est quod palam se dicet loqui, in occulto nihil loqui, dum alias apostolis dixit, cum per parabolas turbis loqueretur: « Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis (Marc. IV)? » Intelligendum est ita eum dixisse: « Palam locutus sum mundo, » ac si dixisset: Multi me palam audierunt loquentem, et rursum non erant palam, ipsum etenim palam, quodammodo erat palam, et quodam modo non erat palam. Palam quippe erat quia multi audiebant, et rursus non erat palam, quia non intelligebant. Et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. Quis namque in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur, cum scriptum sit: « In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. 118.0430B| XVII); » praesertim si hoc loquitur paucis quod per eos vellet innotescere multis, ergo et hoc ipsum, quod ab eo dictum videbatur occulte, quodammodo non dicebatur in occulto. Quia non ita dicebatur ut ab his quibus dictum fuerat taceretur, sed ita potius ut usquequaque praedicatur.
« Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt quae dixerim ego. » Quasi dixisset: Quid me interrogas, a quo veritatem audire non desideras, sed quem damnare cupis? Interroga magis eos, de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperavit Dominus suam responsionem, ut nec veritatem tacere, nec se defendere videretur.
« Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum 118.0430C| dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? » Hic impletur quod prophetatum est de eo: « Dedi maxillas meas percutientibus (Isa. L). » Percussit eum quasi reum responsionis, sed ille injuste percussus mansuete respondit:
« Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. » Omnis itaque qui contra veritatem loquitur, male loquitur: si ego autem veritatem non dixi, da testimonium contra me in quo mendacium dixissem. « Si autem bene, » id est vere, « quid me caedis? » Quid in ista responsione verius, mansuetius, justius? Si cogitemus quis acceperit alapam, nonne vellemus eum qui percussit aut coelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum daemonio volutari? Quid enim horum per potentiam 118.0430D| non potuisset, per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset, a quo vincitur mundus? Forte aliquis hic dicit quare alteram maxillam percuti non daret? Secundum praeceptum suum, itaque non solum alteram dedit maxillam percutienti, sed etiam totum corpus suum ad crucifigendum tradidit. Et magis vult praecepta sua Dominus in cordis tranquillitate servare, quam in corporis ostentatione demonstrare.
« Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. » Hi duo Annas et Caiphas principes fuerunt sacerdotum, et per vices annuas sacerdotium administrabant: et erat tunc annus Caiphae, cum passus est Christus. Et credendum est secundum 118.0431A| voluntatem Caiphae factum esse, ut prius duceretur ad Annam, ut minoris culpae videretur, si alterius quoque consacerdotis sui damnaretur sententia. Sed cum dixisset evangelista quod eum ligatum miserit Annas ad Caipham, reversus est ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum, ut explicaret quod in domo Annae de trina ejus negatione contigerat.
« Erat autem, inquit, Simon Petrus stans, et calefaciens se. » Hoc recapitulat quod ante jam dixerat; deinde quae secuta sunt jungit: « Dixerunt ergo ei: Nunquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. » Jam semel negaverat ad ancillae vocem, ecce iterum eodem timore perterritus dixit, vel negavit. Deinde ut tertia quoque negatio perficeretur, et in eo verbum Dei praedicentis 118.0431B| impleretur:
« Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Iterum ergo, sicut antea, negavit Petrus, et statim gallus cantavit. » Ecce medici est completa praedictio, aegroti convicta praesumptio. Non enim factum est quod iste dixerat: « Animam meam pro te ponam, » sed factum est quod ille praedixerat: « Ter me negabis. » Sed haec trina negatio timoris, trina confessione amoris diluitur. Necdum fuit amor qui foras mitteret timorem; sed adhuc timor servilis valuit in corde ejus: sed necdum respexit eum, qui haec praedixit ei; sed hoc magna Dei dispensatione gestum esse credere debemus, quatenus ille, cui oves suas ad Patrem rediens Christus commendaturus erat, per suam disceret 118.0431C| fragilitatem alii misereri, et fratrum culpas ignoscere, dum suum recordaretur peccatum: et aliorum compati possit fragilitati, qui sui casus ignarus non esset. Peracta itaque trina hac negatione Petri, reversus est evangelista ad ordinem narrationis suae, ubi eam reliquerat:
« Adducunt ergo Jesum ad Caipham in praetorium. » Ad Caipham quippe ab Anna collega et socero ejus dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur in praetorium? quod nihil aliud vult intelligi, quam ubi praeses Pilatus habitabat, aut damnationis Christi causa Caiphas perrexit in praetorium ad Pilatum, aut Pilatus in domo Caiphae praetorium habebat. Et tanta fuit amplitudo, ut utrosque capere potuisset, et seorsum habitantem dominum suum, et 118.0431D| seorsum judicem ferret. Ecce quanta est sollicitudo sacerdotum in malo, tota nocte vigilaverunt ut homicidium facerent. « Erat autem mane. » Et ipsi, id est qui ducebant Jesum, « non introierunt in praetorium, » hoc est in eam partem domus quam Pilatus tenebat. Si ipsa domus erat Caiphae, cur autem non introierunt in praetorium? Exponens causam: « Ut non contaminarentur, inquit, sed ut manducarent Pascha. » Dies enim agi coeperat Azymorum, quibus diebus contaminatio illis erat in alienum habitaculum intrare. O impia et stulta caecitas, habitaculo videlicet alieno se violari putaverunt, et non proprio scelere inquinari se videbant! Alienigenae 118.0432A| judicis domo contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine non timebant. Sciendum est quid sit inter Pascha et dies Azymorum. Pascha dicebatur proprie dies illa in qua agnus ad vesperam quartadecima luna occidebatur; septem dies sequentes, dies Azymorum dicebantur. Dies Azymorum fuerunt in quibus nihil fermentatum in domibus illorum debuit inveniri: sed tamen dies paschalis invenitur inter dies Azymorum nominari, ut in alio Evangelio legitur: « Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? » (Matth. XXVI.) Sequitur:
« Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hunc hominem? 118.0432B| Responderunt et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. » Hunc enim morem habebant Judaei, ut quem morte dignum dijudicarent, vinctum eum praesidi traderent. Interrogentur, atque respondeant ab immundis spiritibus liberati, languidi sanati, leprosi mundati, surdi audientes, muti loquentes, caeci videntes, mortui resurgentes, utrum sit malefactor Jesus. Sed ista dicebant, de quibus per Prophetam ipse praedixerat: « Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV). »
« Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. » Justior fuit illis judex gentilis. Quasi diceret: Legem habetis, et secundum legem vestram judicate eum: vos melius nostis quid de talibus vestra lex judicet: secundum 118.0432C| quod justum sciatis, judicate. « Dixerunt ergo Judaei: Nobis non licet interficere quemquam. » Quid est quod loquitur insana crudelitas? an non interficiebant quem interficiendum offerebant? An non forte interficiebant, dum clamabant: Crucifige, crucifige! » Quid est quod dixerunt: « Nobis non licet interficere quemquam, » dum lex mandat homicidas, adulteros, et talium reos scelerum occidere vel lapidare, nisi forte hoc ideo dixissent propter sanctitatem diei festi, ut non liceret eis secundum legem in die festo occidere hominem, ob cujus diei festi venerationem etiam praetorium judicis intrare noluerunt? Quomodo, o Judaei, o falsi Israelitae, non occidistis eum quem apprehendistis, quem duxistis, quem praesidi tradidistis, quem crucifigi 118.0432D| poposcistis? Audite quod contra vos est, et jam propheta clamabat: « Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI). » Ecce quibus armis, quibus sagittis, qua machaera justum interfecistis. Deinde sequitur evangelista:
« Ut sermo Jesu impleretur quem dixit, significans qua esset morte moriturus. » Itaque intelligendum est Dominum hoc significare non aliam mortem crucis, sed illam mortem qua Judaei eum gentibus tradebant ad occidendum, minore tamen scelere quam Judaei, qui se isto modo ab ejus interfectione velut alienos facere voluerunt, non ut 118.0433A| eorum innocentia, sed ut dementia monstraretur. Sequitur:
« Introivit iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum? » In his verbis ostendit Pilatus hoc Judaeos objecisse ei criminis, ut diceret se regem esse Judaeorum.
« Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? » Sciebat utique Dominus et quod ipse interrogabat, et quod ille responsurus fuit: sed tamen dici voluit, non propter se, qui omnia sciebat, sed propter nos, ut scriberetur quod nos scire voluit.
« Respondit Pilatus: Nunquid ego Judaeus sum? gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi: quid fecisti? » Abstulit a se suspicionem, qua posset 118.0433B| putari a semetipso dixisse quod Jesum regem dixerat esse Judaeorum, id se a Judaeis accepisse demonstrans, dicendo: « Quid fecisti? » Satis ostendit illud ei pro crimine objectum, tanquam diceret: Si regem te negas, quid fecisti ut traderis mihi? Quasi mirum non esset, si puniendus judici traderetur, qui se diceret regem esse. Si autem hoc non diceret, quaerendum ab illo esset quid aliud forte fecisset, unde tradi judici dignus esset.
« Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis. Nunc autem regnum meum non est hinc. » Hoc est quod bonus magister scire nos voluit. Sed prius nobis demonstranda fuerat vana hominum 118.0433C| de regno ejus opinio, sive gentium, sive Judaeorum, a quibus id Pilatus audierat: quasi fuisset propterea morte plectendus, quod illicitum affectaverit regnum, vel quoniam solent regnaturis invidere regnantes. Poterat autem Dominus, quod ait: « Regnum meum non est de hoc mundo, » ad primam interrogationem praesidis respondere, ubi dixit: « Tu es rex Judaeorum? » sed eum vicissim interrogans, utrum hoc a semetipso diceret, an audisset ab aliis, illo respondente, ostendere voluit hoc sibi apud illum fuisse a Judaeis velut crimen objectum, patefaciens nobis cogitationes hominum, quas ipse noverat quoniam vanae sunt. Quod vero ait: « Regnum meum non est de hoc mundo, » id est in hoc mundo, audite, omnes reges terrae: Non 118.0433D| venit Christus regnum tollere, sed dare: non minuere, sed augere. Regem se, non contra dixit, sed carnaliter in hoc mundo se regnare non dixit. Quid est enim regnum, nisi credentes in eum? Quod tradet regnum Deo Patri in fine saeculi, id est adducet ad Deum Patrem, ut sine fine regnet cum illo. Sed ut hoc probaret, ut regnum ejus de hoc mundo non esset, adjecit: « Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis. » Non ait: Nunc autem regnum meum non est hic, sed non est hinc. Hic est enim regnum ejus usque in finem saeculi, sed in sanctis suis, de quibus dixit in alio Evangelio: « Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII). » Nam regnum Dei sancta Ecclesia 118.0434A| est: unde et ad sanctam Mariam angelus ait: « Et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I): » spiritale regnum, quo in coelis regnat, demonstrare volens, non carnale, quod saepe impii habent in hoc mundo. De regno quippe suo dicit paulo ante: « De mundo non estis, sed ego vos de mundo elegi (Joan. XV). »
« Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. » Non quia se regem timuit confiteri, sed: « Tu dicis » ait, ut et verum diceret, et sermo ejus calumniae non pateret. Dictum est: « Tu dicis, » ac si diceret: Carnalis carnaliter dicis. Deinde subjungit: « Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati. » Non est producenda hujus 118.0434B| pronominis syllaba, quod ait: In hoc natus sum, tanquam dixerit: In hac re natus sum, sed corripienda, tanquam dixerit: Ad hoc natus sum, vel ob hoc natus sum, sicut ait: « Ad hoc veni in mundum. » In Graeco namque Evangelio nihil est hujus locutionis ambiguum. Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam hic commemorasse, qua incarnatus venit in mundum: non illam sine initio, qua Deus erat, per quam Pater condidit mundum: utique nascendo de Virgine, ut testimonium perhibeat veritati. Sed quia non omnium est fides, adjunxit atque ait: « Omnis qui est ex veritate, audit meam vocem. » Audit utique interioribus auribus, id est, obedit meae voci, quod tantumdem valeret, quasi diceret: Credit mihi. Cum itaque Christus testimonium 118.0434C| perhibet veritati, profecto testimonium perhibet sibi: ejus quippe vox est: « Ego sum veritas (Joan. XIV). » Hic commendat gratiam, per quam vocati sumus. Ait itaque: « Omnis qui est ex veritate audit vocem meam. » Non ideo est ex veritate, quia ejus audit vocem, sed ideo audit quia ex veritate est, id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est. Quod quid est aliud quam, donante Christo, credere in Christum? Sequitur:
« Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? » Nec exspectavit audire quid responderet ei Jesus, quia forte dignus non fuit audire, sed:
« Cum haec dixisset, iterum exiit ad Judaeos, et dixit eis: Ego nullam invenio in eo causam. Est consuetudo vestra ut unum dimittam vobis in Pascha 118.0434D| vultis dimittam vobis regem Judaeorum? » Credo, cum dixisset Pilatus: Quid est veritas, in mentem illi venisse continuo consuetudinem Judaeorum, qua solebat eis dimittere unum in Pascha: et ideo non exspectavit ut audiret ab Jesu quid esset veritas, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo possit eis per Pascha dimitti. Haec vero consuetudo dimittendi fortassis propter Pascha apud Judaeos remansit, et memoriam liberationis illorum ex Aegypto; quia in Pascha liberati sunt a servitute. Sed omnes audientes clamaverunt rursum, omnes dicentes:
« Non hunc, sed Barabbam. Erat Barabbas latro. » Barabbas iste filius magistri eorum interpretatur, id est diaboli, qui magister fuit vel huic latroni in 118.0435A| scelere suo, vel Judaeis in impietate perfidiae suae. Non reprehendimus, o Judaei, quod per Pascha liberatis nocentem, sed quod occidistis innocentem. Quod tamen nisi fieret, verum Pascha non fieret. Sed umbra veritatis a Judaeis errantibus tenebatur, et mirabili dispensatione divinae sapientiae per homines fallaces ejusdem umbrae veritas implebatur. Quod ut verum Pascha fieret, Christus velut ovis immolabatur.
« Tunc apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. » Hoc Pilatus non ob aliud fecisse credendus est, nisi ut ejus injuriis Judaei satiati sufficere sibi existimarent, et usque ad ejus mortem saevire desisterent. Ad hoc pertinet, quod idem praeses cohortem suam permisit facere, quae sequuntur:
118.0435B| « Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus; et veste purpurea circumdederunt eum, et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judaeorum; et dabant ei alapas. » Sic implebantur quae praedixerat de se Christus: sic martyres ad omnia informabantur, quae persecutoribus libuisset facere, perferenda: sic paululum occultabatur tremenda potentia, quae commendabatur prius imitanda patientia: sic regnum, quod de hoc mundo non erat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate superavit. Sic illud granum multiplicandum seminabatur poena horribili, ut postea pullularet in gloria.
« Exiit iterum Pilatus foras, dixit eis: Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis quia in 118.0435C| eo nullam causam invenio. Exiit ergo Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum, et dicit eis: Ecce homo. » Hinc apparet non ignorante Pilato haec a militibus facta, sive permiserit, illa scilicet causa quam supra diximus, ut haec ejus ludibria inimici libentissime viderent, et ulterius sanguinem non sitirent. Egrediebatur ad eos Jesus, portans spineam coronam et purpureum vestimentum: non clarus imperio, sed plenus opprobrio. « Et dicit eis: Ecce homo. » Si regi invidetis, jam parcite, quia dejectum videtis. Flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus est, amaris conviciis illusus est, alapis caesus est: fervet ignominia, frigescat invidia: sed non frigescit, inardescit potius et increscit.
118.0435D| « Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite. Ego enim non invenio in eo causam. Responderunt Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. » Ecce altera major invidia: parva illa quippe videbatur, velut affectaret regnum illicito ausu regiae potestatis, et tamen neutrum sibi Jesus mendaciter usurpavit. sed utrumque verum est: et unigenitus Dei Filius est, et rex a Deo constitutus super Sion montem sanctum ejus: et utrumque nunc demonstraret, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior.
« Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum, magis 118.0436A| timuit. Et ingressus est praetorium iterum, et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. » Hoc silentium Domini nostri Jesu Christi non semel factum, collatis omnium evangelistarum narrationibus reperitur, et apud principes sacerdotum, et apud Herodem, et apud Pilatum: tamen propter illos, quibus respondere noluit, ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur.
« Respondit Jesus: Non haberes adversum me ullam potestatem, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. » Ecce respondit, et tamen non ubique respondit, non sicut reus sive dolosus, sed sicut agnus, hoc est sicut simplex atque innocens non 118.0436B| aperuit os suum. Proinde ubi non respondebat, sicut ovis silebat: ubi respondebat, sicut pastor docebat. Dicamus ergo quod dixit, quod et per Apostolorum docuit: quia non « est potestas nisi a Deo (Rom. XIII). » Et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa, si eum cum timore alterius majoris potestatis occidit. Talem quippe Dominus Pilato dederat potestatem, ut esset etiam sub Caesaris potestate, quapropter inquit: « Non haberes adversum me ullam potestatem, » id est, quantulamcunque habes, nisi hoc ipsum, quidquid est, tibi esset datum desuper. Sed quoniam scio quantum sit (non enim tantum est, ut tibi omnimodo liberum sit), « propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. » Ille quippe 118.0436C| me tuae potestati tradidit invidendo, tu vero eamdem potestatem in me exercitaturus es metuendo: nec timendo quidem, praesertim innocentem, homo hominem non debet occidere, sed tamen id zelando facere multo magis malum est quam timendo. Et ideo non ait verax magister: Qui me tradidit tibi, ipse habet peccatum, tanquam ille non haberet: sed ait: « majus habet peccatum, » ut etiam se habere intelligeret. Neque enim propterea illud nullum est, quia hoc majus est.
« Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. » Quid est hoc quod dicitur « exinde, » quasi antea non quaerebat? Lege superiora, et invenies jamdudum eum quaerere dimittere Jesum. Exinde itaque intelligendum 118.0436D| est propter hoc, id est ex causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum, quamvis mitius peccans quam Judaei, qui illum ei tradiderant occidendum. Exinde ergo, id est, ideo ne hoc peccatum faceret: non nunc primo, sed ab initio quaerebat eum dimittere.
« Judaei autem clamabant, dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. » Majorem timorem se ingerere putaverunt Pilato, terrendo de Caesare, ut occideret Christum, quam superius ubi dixerant: « Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, qua Filium Dei se fecit. » Eorum legem quippe ille non timuit ut occideret, sed magis Filium Dei timuit occidere. Nunc vero, non sic potuit contemnere 118.0437A| Caesarem auctorem potestatis suae, quemadmodum legem gentis alienae. Ait adhuc:
« Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostratos, Hebraice autem Gabatha. Erat autem parasceve Paschae hora quasi sexta. » Qua hora sit Dominus crucifixus, propter evangelistae alterius testimonium, qui dixit: « Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum (Marc. XV), » quoniam magna disceptatio solet oboriri, cum ad ipsum locum, ubi crucifixus narratur, ventum fuerit, ut potuerimus, si Dominus voluerit, disseremus. Cum pro tribunali sedisset Pilatus:
« Dixit Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum! Dicit 118.0437B| eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? » Adhuc terrorem, quem de Caesare ingesserant, superare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere, dicendo: « Regem vestrum crucifigam? » Quos de ignominia Christi mitigare non potuit; sed timore Pilatus mox vincitur: unde subditur:
« Responderunt pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. » Apertissime quippe contra Caesarem venire videretur, si regem se nisi Caesarem non habere profitentibus, alium regem vellet ingerere, dimittendo impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderunt occidendum. Non autem dictum est: Tradidit eis illum ut crucifigerent illum, sed ut crucifigeretur, scilicet judicio ac potestate praesidis, ut 118.0437C| evangelista dicit: « Tradidit ergo illum eis ut crucifigeretur. » Sed nunquid aliud et ante cupiebat, cum dicebat: « Accipite eum vos, et crucifigite: » vel etiam superius: « Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum? » Cur autem illi tantopore voluerunt, dicentes: « Nobis non licet interficere quemquam, » et omni modo instantes, ut non ab eis, sed a praeside occideretur, et ideo eum occidendum accipere recusantes, si nunc eum accipiunt occidendum? aut si hoc non sit, cur dictum est: « Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur? » Sed ideo illis traditum dixit evangelista, ut eos crimine implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet. Non enim Pilatus hoc faceret, nisi ut id quod eos cupere cernebat, impleret. Unde et sequitur:
118.0437D| « Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. » Potest ad milites jam referri, vel apparitores praesidis. Nam postea evidentius dicitur: « Milites ergo cum crucifixissent eum: » quamvis evangelista etiam si totum Judaeis tradidit, merito facit. Ipsi enim susceperunt, quod audacissime flagitaverunt: et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt. Judicante atque damnante Pilato pro tribunali Dominum Jesum Christum, hora quasi sexta susceperunt eum, et eduxerunt.
« Et bajulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, Hebraice autem Golgotha, ubi eum crucifixerunt. » Quid est quod Marcus evangelista ait: « Erat autem hora tertia, et crucifixerunt 118.0438A| eum (Marc. XV); » Joannes vero dicit: « Erat autem parasceve Paschae hora quasi sexta. quando sedit pro tribunali. » Hora tertia crucifixus est Dominus linguis Judaeorum, hora sexta manibus militum, ut intelligamus horam quintam jam transactam fuisse, et aliquid de sexta captum, quando sedit pro tribunali Pilatus, quae dicta est quasi sexta: et cum duceretur ut in longo cum duobus latronibus crucifigeretur, et juxta crucem ejus gererentur quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur, ex qua hora usque ad nonam solem obscuratum et tenebras factas trium evangelistarum, Matthaei, Marci et Lucae contestatur auctoritas. Sed quoniam Judaei facinus interfecti Christi a se in Romanos, id est Pilatum et ejus milites transferre conati sunt, propterea 118.0438B| Marcus, suppressa ea hora qua Christus a militibus crucifixus est, quae agi sexta jam coeperat, tertiam potius horam recordatus expressit. Qua hora intelliguntur apud Pilatum clamare potuisse: « Crucifige, crucifige, » ut non illi tantum reperiantur crucifixisse Jesum, id est milites, qui eum ligno sexta hora suspenderunt, verum etiam Judaei, qui ut crucifigeretur, tertio clamaverunt. « Bajulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, Hebraice autem Golgotha, ubi eum crucifixerunt, et cum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Jesum. » Isti duo latrones erant, sicut aliorum evangelistarum narratione didicimus, cum quibus crucifixus et inter quos crucifixus est Christus. De quo praemissa dixerat prophetia: « Et cum iniquis deputatus est 118.0438C| (Isa. LIII). »
« Scripsit autem titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, rex Judaeorum. » Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus. Et erat scriptum Hebraice, Graece et Latine. Hae quippe tres linguae ibi prae caeteris eminebant, Hebraea propter Judaeos in lege gloriantes, Graeca propter gentium sapientes, Latina propter Romanos multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes.
« Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Noli scribere: Rex Judaeorum, sed quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. » O ineffabilem vim divinae operationis, 118.0438D| etiam in cordibus ignorantium, nonne occulta vox quaedam Pilato intus, quodam, si dici potest, clamoso silentio personabat, quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est: Ne corrumpas tituli inscriptionem? Nunquid enim propterea non erit verum, quia Jesus ait: Rex sum Judaeorum? Sed quid loquimini, insani pontifices? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod Veritas dixit? Sed Judaeorum tantum Rex est Christus, an etiam gentium? imo et gentium. Cum enim dixisset in prophetia: « Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psalm. II), » praedicans praeceptum ejus, ne propter Sion montem solis Judaeis eum Regem diceret constitutum, conti 118.0439A| nuo subjecit: « Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me et dabo tibi gentes (Psal. II), etc. » Cur ergo magnum volumus intelligere in hoc titulo sacramentum, in quo scriptum erat: Rex Judaeorum, si rex est Christus et gentium? Quia scilicet oleaster factus est particeps pinguedinis olivae, non oliva particeps facta est amaritudinis oleastri; nam in eo quod de Christo veraciter scriptus est titulus: Rex Judaeorum, qui sunt intelligendi Judaei, nisi semen Abrahae, filii repromissionis, qui sunt etiam filii Dei? Quoniam non qui filii carnis, ait Apostolus (Rom. IV), filii Dei, sed qui filii repromissionis, deputantur in semine Abrahae. Et gentes erant quibus dicebat: « Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem 118.0439B| haeredes (Galat. III). » Rex ergo Judaeorum Christus, sed Judaeorum circumcisione cordis et spiritu, non littera. Quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo, pertinentium ad Jerusalem liberam, matrem nostram, aeternam in coelis, Saram spiritalem, ancillam et filios ejus de domo libertatis ejicientem. Ideo enim Pilatus quod scripsit scripsit, quia Dominus quod dixit dixit.
« Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem et tunicam. » Unde apparet quatuor fuisse milites qui in eo crucifigendo praesidi paruerunt. Manifeste quippe ait: « Milites ergo cum crucifixissent eum, etc., » subaudiendum est acceperunt: ut iste sit sensus: Acceperunt vestimenta 118.0439C| ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam acceperunt. Et sic locutus est, ut de caeteris vestimentis missam esse videamus nullam sortem, sed de tunica, quam simul cum caeteris acceperunt, sed non similiter diviserunt. De hac enim sequitur exponens: « Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. » Cur autem de illa sortem miserunt narrat, dicens:
« Dixerunt ergo adinvicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. » Apparet itaque in aliis vestibus aequales eos habuisse partes, ut sortiri necesse non fuerit. Quia erat forte aliquid, quod significet in tot partes vestimentorum facta divisio, et de tunica illa sortitio. Quadripartita enim vestis Domini nostri Jesu Christi quadripartitam ejus 118.0439D| figuravit Ecclesiam, toto scilicet quae quatuor partibus constat terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Propter quod alibi dicit missurum se angelos suos, ut colligant electos suos a quatuor ventis. Quod quid est, nisi a quatuor partibus mundi, oriente, occidente, aquilone et meridie? Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. De charitate autem locuturus Apostolus: « Supereminentiorem, inquit, viam vobis demonstro (I Cor. XII). » Et alio loco ait: « Cognoscere autem supereminentem scientiae charitatem, quae est vinculum perfectionis (Ephes.. III). » Si ergo charitas supereminentiorem habet viam, 118.0440A| et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, merito vestis qua significatur desuper contexta perhibetur. Inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur. Et ad unum pervenit, quia in unum omnes colligit, sicut et apostolos. Cum esset enim ipse numerus duodenarius, id est quadripartitus inter eos, et omnes essent interrogati, solus Petrus respondit: « Tu es Christus Filius Dei vivi. » Et ei dicitur: « Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI), » tanquam ligandi et solvendi solus acciperet potestatem, cum et illud unus pro omnibus dixerit, hoc est cum omnibus, tanquam personam gerens ipsius unitatis. Ideo unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus. Unde hic cum dixisset « desuper contexta, » addidit « per totum. » Quod si referamus ad id quod significat, 118.0440B| nemo ejus est expers qui pertinere inveniatur ad totum: quo toto, sicut Graeca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia. In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in uno ad omnes pervenit. Et cum sors mittitur, non personae cujusque vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur. Et ideo ista non aliquid boni significasse quid dixerit, quia per malos facta sunt, non scilicet per eos qui Christum secuti, sed qui sunt persecuti. Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae certe similiter ab inimicis atque impiis Christo facta et impacta est: et tamen ea significari recte intelligitur, quod ait Apostolus, quae sit « latitudo, longitudo, altitudo et profundum (Ephes. 118.0440C| III). » Lata est quippe in transverso ligno quo extenduntur pendentes manus, et significat opera bona in latitudine charitatis; longa est a transverso ligno usque ad terram, et significat perseverantiam in longitudine temporis usque ad finem; alta est in cacumine, quod a transverso ligno sursum rursus extenditur, et significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur: quoniam cuncta quae latitudine bene ac perseveranter fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt praemiorum; profunda est etiam in ea parte quae in terra figitur: ibi quippe occulta est, nec videri potest: sed cuncta ejus apparentia et eminentia inde consurgunt, sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi ac dijudicari non potest, universa procedunt. Sed et si crux Christi 118.0440D| et hoc solum significet, quod ait Apostolus: « Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Gal. V), » quam magnum bonum est? Nec tamen hoc facit, nisi concupiscens adversus carnem spiritus bonus, cum illam crucem Christi fecerit inimicus, id est malignus spiritus. Postremo quid est (quod omnes noluerunt) signum crucis, nisi crux Christi? Quid signum, nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive aqua ipsa, ex qua renascantur, sive oleo quo chrismate unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum vita perficitur. Quomodo ergo per id quod mali faciunt, nihil boni significatur, quando per crucem Christi, quam fecerunt mali, in celebratione sacramentorum 118.0441A| ejus bonum nobis omne signatur. Crucifixo Domino, posteaquam divisio vestimentorum ejus etiam missa forte completa est, quae deinde narrat Joannes evangelista, videamus.
« Et milites quidem haec fecerunt. Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus; Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. » Haec nimirum est illa hora in qua Jesus aquam conversurus in vinum, dixerit matri: « Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea (Joan. II). » Hanc itaque horam praedixerat, quae tunc nondum venerat in qua deberet agnosci a matre moriturus, 118.0441B| de qua fuerat mortaliter natus. Tunc divina facturus, non divinitatis, sed infirmitatis matrem velut incognitam reprehendebat: nunc autem humana jam patiens, ex qua fuerat factus homo, affectu commendebat humano. Tunc enim, qui Mariam creaverat, innotescebat virtute: nunc vero, quem Maria pepererat, pendebat in cruce. Moralis igitur insinuatur locus, ita facit quod faciendum admonet, et exemplo suo instruxit suos praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus, tanquam lignum illud, ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis. « Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. » De semetipso dicens sic quippe commemorare solet, quod eum diligebat Jesus, qui utique omnes, seipsum prae caeteris familiarius 118.0441C| diligebat, ita ut in convivio supra pectus suum residere faceret. Credo ut istius Evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret.
« Postea Dominus sciens quia jam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum. illi autem spongiam aceto plenam hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum. » Quis potest quae facit ita disponere, quomodo disposuit homo iste qui passus est? sed homo mediator Dei et hominum, homo de quo praedictum legitur: Et homo est, et quis agnoscit eum? Quoniam omnes, per quos haec 118.0441D| fiebant, videbant hominem, sed non agnoscebant Deum. Homo namque apparebat, quia Dominus latebat. Patiebatur haec omnia, qui apparebat: et idem ipse disponebat haec omnia, qui latebat. Vidit ergo, quoniam consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent antequam acciperet acetum, et traderet spiritum, atque ut hoc etiam consummaretur quod ait: « Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII). » Sitio, inquit, tanquam hoc diceret: Hoc minus fecistis, date quod estis. Judaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum. Tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis 118.0442A| latibulis fraudulentum. Hyssopum autem, cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus, quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde illud in psalmo: « Asperges me, » Domine, « hyssopo et mundabor (Psal. L). » Christi namque humilitate mundamur, quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem crucis (Philip. II), utique sanguis ejus in remissionem peccatorum, hoc est, in nostram mundationem non fuisset effusus. Nec moveat quoniam spongiam ori ejus potuerunt admovere, qui in cruce fuerat exaltatus a terra. Sicut enim apud alios evangelistas legitur, quod hic praetermisit, in arundine esse factum, 118.0442B| ut in spongia talis potus ad crucis sublimia levaretur. Per arundinem vero Scriptura significatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur, vel latina, vel alia qualibet, sonum significans qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera, quae arundine scribitur, sed significantius sonos vocis humanae usitatissime dicimus linguas. Scripturam vero arundinem dici, quominus est usitatum, eo magis est mystice figuratum. « Cum ergo Jesus accepisset acetum, dixit: Consummatum est. » Quid, nisi quod paulo ante prophetia praedixerat? deinde, quia nihil remanserat, quod antequam moreretur, fieri adhuc oportebat. Tanquam ille, qui potestatem habebat ponendi animam, et iterum sumendi eam (Joan. X), peractis omnibus, quae ut peragerentur 118.0442C| exspectabat, inclinato capite tradidit spiritum. Quis ita dormit quando voluerit, sicut Jesus mortuus est, quando voluit? Quis ita vestem deponit quando voluerit, sicut Jesus animam quando voluit? Quis ita cum voluerit obiit, quomodo obiit quando voluit Jesus? Quanta speranda vel timenda potestas est judicantis, si apparuerit tanta morientis? Posteaquam Dominus Jesus peractis omnibus, quae ante suam mortem peragi oportere praesciebat, quando voluit tradidit Spiritum. Quae deinde secuta sunt, evangelista narrante, videamus.
« Judaei ergo, » inquit, « quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. » 118.0442D| Non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, auferrentur ex ligno, ne pendentes in crucibus, magnum diem festum sui diuturni cruciatus horrore foedarent.
« Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, et viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura. Sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. » Vigilanter verbis evangelista usus est, non ut diceret, latus ejus percussit, aut vulneravit, aut quid aliud, sed aperuit, ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam, quae 118.0443A| vera vita est, non intratur. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum, aqua illa salutare temperat poculum, hoc lavacrum praestat et potum. Hoc praenuntiabat, quod Noe in latere arcae ostium facere jussus est, quo intrarent animalia, quae non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur Ecclesia. Propter hoc prima mulier facta est de viri latere dormientis, et appellata virago, mater quoque virorum. Magnum quippe significantur bonum, antea et magnum praevaricationis malum, in habitu jacentis atque dormientis. Et hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei conjux, quae de latere dormientis defluxit. O mors, unde mortui reviviscunt!
« Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleretur: 118.0443B| Os non comminuetis ex eo (Exod. XII). Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII). » Duo testimonia de Scripturis reddidit singulis rebus, quas factas fuisse narravit. Nam quia dixerat: « Ad Jesum autem cum venissent, non fregerunt ejus crura, » ad hoc pertinet testimonium: « Os non comminuetis ex eo. » Quod praeceptum est his, qui celebrare Pascha jussi sunt ovis immolatione in veteri lege, quae Dominicae passionis umbra praecesserat. Unde Pascha nostrum immolatus est, de quo et Isaias propheta praedixit: « Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isa. LIII). » Item subjunxerat, dicens: « Sed unus militum lancea latus ejus aperuit, » ad hoc pertinet alterum testimonium, hoc est: « Videbunt in quem compunxerunt. » Ubi promissus 118.0443C| est Christus in ea, qua crucifixus est, carne venturus.
« Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathaea, eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum, ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Jesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad illum nocte primum, ferens misturam myrrhae et aloes quasi libras centum. » Non ita distinguendum est, ut dicamus, primum ferens misturam myrrhae, sed hoc quod dictum est « primum » ad superiorem sensum pertinet. Venerat enim Nicodemus ad Jesum nocte primum, quod idem Joannes narravit in prioribus Evangelii sui partibus. Hic ergo intelligendum est, ad Jesum non tunc solum, 118.0443D| sed tunc primum venisse Nicodemum: ventitasse autem postea, ut fieret audiendo discipulus. Quod certe modo in revelatione corporis beati Stephani fere omnibus gentibus declaratur.
« Erat autem ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus fuerat. » Sicut in Mariae virginis utero nemo ante illum vel post illum conceptus est, ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est.
« Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. » Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne advesperasceret, quoniam jam propter parasceven, quam coenam puram 118.0444A| Judaei usitatius apud nos vocant, facere aliquid non licebat.
HOMILIA LXIX. IN VIGILIA PASCHAE. (COL. III.) « Fratres, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens. » Et reliqua. Domini nostri Jesu Christi honorabilem solemnitatem, sua favente clementia, fratres charissimi, fideliter veneremur, pietatem ejus ineffabilem admiremur, qui non solum nostrae redemptionis causa humanam carnem suscepit, verum etiam diversa poenarum genera pro nostra salute subire dignatus est, ut licet post multum inertiae et pigritiae nostrae somnum, non inviti, sed 118.0444B| voluntarii, sanctae Christianae religionis dulcedine provocante in sanctissimae solemnitatis conventu expergefacti, libenter et devote cum omni sollicitudine resurgamus, secundum illud quod Apostolus ait in praesenti lectione: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. »
« Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Ac si diceret: Nos qui ad imaginem sanctae Trinitatis reformamur, ad eamdem renovemur imaginem: et qui trino peccato maxime decidimus in consensum operum malorum, tertio elevati de fonte remissione omnium peccatorum percepta, per Christi gratiam, sicut ipse tertia die resurrexit, nos resurgamus ad vitam. Nos vero, si consurgere cupimus 118.0444C| cum Christo, prius moriamur mundo et concupiscentiis carnalibus, et deponentes veterem hominem, id est malam voluntatem, vel usum pravum et delectationes pessimas, induamus nos benignitatem, ut proximis nostris cum omni devotione faciamus bonum, et post Dei dilectionem nihil amori proximi praeponamus, sed ut nosmetipsos, illos diligamus. Sequitur: « Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Tantum ea quae coelestia sunt, non quae terrestria quaerentes: terrae mori, vivere autem Deo: coelestem sectari sapientiam, non terrenam. Nam subditur:
« Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. » Cum enim mortui erimus mundo, et facultatibus ejus atque desideriis, vita 118.0444D| nostra abscondita est in Deo, quia filii Dei sumus. Unde sequitur:
« Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. » Nondum enim apparet quid aut quales facti sumus ad judicium. Cum autem Christus ad judicandum vivos et mortuos apparuerit, tunc et nos simul cum illo apparebimus in gloria resurrecturi. Nobis etenim et pro nobis Christus nascitur, patitur et resurgit, ut nos per ipsum in vitam renascamur in tribulationibus, et cum eo in virtutibus resurgamus. Omnia enim per ipsum in hac nocte restaurata sunt. In hac quippe nocte quasi primitiae ipse resurrexit, ut nos omnes postea resurgamus. In hac ergo nocte captivitas 118.0445A| nostra solvitur, vita in Adam amissa restauratur. In hac nocte protoplastus Adam resurgit, peregrinus rediit ad patriam paradisi. Ab hac enim nocte Dominicae resurrectionis paradisus omnibus patet, nulli clauditur, nisi a seipso; nulli aperitur, nisi a Christo. Et ideo cum omni sollicitudine caveamus, ne propter opera diaboli quae pertrahunt in interitum, apertum nobis iter regni coelestis nos ipsi claudamus, sed potius per opera justitiae et misericordiae, planum nobis iter faciamus ad regnum coelorum. Ergo humilitate nostra, humilitatem pro nobis Domini nostri in memoriam revocemus. Humiliter in ista nocte vigilemus, humiliter oremus ad Deum, qui gloria sui luminis illuminavit hanc noctem, cui dicimus: « Deus meus, illumina tenebras meas 118.0445B| (Psal. XVII), » illumque rogemus, ut praebeat lucem cordibus nostris, ut quemadmodum gaudentibus oculis istum splendorem luminum cernimus, ita hujus noctis praeclaram gloriam illuminata mente videamus, ipsumque precemur, ut exaudiat nos vigilantes in solemnitate sua, qui dormivit pro salute nostra. Vigilemus ergo et oremus forinsecus, hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquitur in lectionibus suis, Deo loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audierimus, in nobis habitat quem rogamus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA LXX. IN DIE SANCTO PASCHAE. 118.0445C| (MARC. XVI.) « In illo tempore: Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. » Et reliqua. Commendat nobis haec sacratissima lectio, sanctarum mulierum devotionem, commendat et angelorum apparitionem, et, quod his majus est, Dominicam resurrectionem. Sed cuncta per ordinem videamus. Ait enim evangelista: « Maria Magdalene, » etc. Praedictae namque mulieres (ut Lucas evangelista commemorat) a Galilaea Dominum secutae fuerant, de suis substantiis ei ministrantes: quia licitum erat apud Judaeos, nec ducebatur in culpam, ut mulieres praedicatoribus de suis facultatibus victum et vestitum ministrarent. Quam consuetudinem tenuerunt apostoli, post Domini resurrectionem, vel ascensionem, 118.0445D| quod apostolus Paulus probat; sed ipse, propter vitandum scandalum inter gentes, hac consuetudine uti noluit, dicens: « Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli, et fratres Domini, et Cephas (I Cor. IX)? » Cephas Syriace, Latine dicitur Petrus. Ac si diceret, habemus. Et in Actibus apostolorum de ipsis apostolis legitur: « Hi omnes erant unanimiter perseverantes in oratione cum mulieribus et Maria mater Jesu (Act. I). » Sed mulieres quae Dominum secutae fuerant, videntes eum comprehendi, ligari, flagellari et crucifigi, discipulis qui dicebant prius, « Eamus et nos, ut moriamur cum illo (Joan. XI), » fugientibus, ipsae cum eo remanserunt: et sic impletum 118.0446A| est tempore Dominicae passionis, quod olim per beatum Job in ejus persona dictum fuerat: « Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Job XIX). » Quasi enim consumptis carnibus, pellis ossi adhaeserat, quando discipulis fugientibus, mulieres cum Domino perseverabant. Sed quae arctius eum viventem dilexerant, nec a mortuo separari poterant. Nam videntes eum sepeliri, sedentes contra sepulcrum, ut evangelista refert, notaverunt locum, ut abeuntes emerent aromata, et illa nocte, quantum potuerunt, unguenta praeparaverunt: sabbato autem, secundum mandatum legis siluerunt. Occidente vero sole, quod supererat in praeparandis unguentis desudaverunt. Mane autem prima sabbati, antequam 118.0446B| illucesceret, cum praeparatis aromatibus ad sepulcrum venerunt, cupientes ejus sacratissimum corpus saltem mortuum ungere, quem viventem nimio dilexerant amore. Et hoc est quod Marcus ait: « Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, » etc. Et pulchre mulieres uno nomine censentur, ut quibus una erat voluntas, parque desiderium, unum esset et vocabulum. Quarum nominum distinctionem evangelica lectio ostendit, per adjectiva nomina, cum ait: « Magdalene, Jacobi, et Salome. » Maria Magdalene a Magdalo dicta est castello: ipsa quoque soror fuit Lazari, quae quondam (ut Lucas narrat) peccatrix in civitate fuit: sed quia dilexit multum, dimissa ei sunt peccata multa. Maria Jacobi a filio suo Jacob dicta est, quae matertera fuit Domini, 118.0446C| id est soror matris, et mater Jacobi et Joseph. Maria Salome, vel a vico, vel a viro dicta est. Tradunt enim eam habuisse duos viros, Cleopham scilicet et Salomem: ipsam volunt esse, quae alibi Maria Cleophae appellatur. Maria autem Syriace, nobiscum stella maris, sive domina interpretatur: significat vero Ecclesiam, quae in medio nationis pravae et perversae lucet tanquam luminaria in mundo, verbum vitae continens. Quae significatio, quamvis Dei genitrici spiritualiter congruat, per cujus partum virgineum Sol justitiae mundo resplenduit, tamen et istis potest congruere, quae cum aromatibus venientes ad sepulcrum, primum splendorem Dominicae resurrectionis mundo nuntiaverunt. Mystice autem, per has devotissimas mulieres, sancta Ecclesia designatur, quarum 118.0446D| nominum interpretatio recte illis congruit. Magdalus vero, a quo Maria Magdalena dicta est, ut diximus, turris interpretatur, et significat Ecclesiam. Turris quippe non solum sublimior, sed etiam domus est, non facile hostibus patens: ac per hoc Ecclesiam significat, quae et terrena deserit, et coelestia desiderat, pugnans inter spiritales nequitias, quotidie sibi auxilium a Deo de supernis postulando, ut antiqui hostis insidias superare possit, fortitudinemque suam non sibi, sed Domino committit, orans cum Propheta: « Esto mihi, Domine, turris fortitudinis, a facie inimici (Psal. LX). » Haec enim illa est turris fortis et inexpugnabilis, cui voce sponsi in Canticis canticorum dicitur: « Sicut turris David collum tuum, quae 118.0447A| aedificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium (Cant. IV). » Et de qua Salomon ait: Turris fortissima nomen Domini, ad ipsam currit justus, et exaltabitur. Maria Jacobi interpretatur supplantatrix: significat et ipsa Ecclesiam, quae ut virtutes accipere possit, vitia supplantare novit. Maria Salome interpretatur pacifica: congruit et ipsa Ecclesiae, quae non solum in prosperis, sed etiam in adversis invisibilem pacem servat, dicens cum prophetis: « Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX). » Et iterum: « In pace factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus (Psal. LXXV). » Veniunt ergo devotissimae mulieres cum aromatibus sepulcrum Domini visitare, quia Ecclesia per devotionis studium, quotidie Deo appropinquat, 118.0447B| dicens cum Psalmista: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). » Aromata quoque orationes sanctorum significant, quae autem Graece aromata, Latine dicuntur odoramenta, ac per hoc devotae orationis fragrantiam designant, sicut Joannes in Apocalypsi ait: « Et habebant phialas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V). » Et iterum: « Stetit angelus juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa, ut adoleret ea ante altare aureum, quod est ante oculos Domini (Apoc. VIII). » Cum enim aromata semper sint odorifera, tamen tunc majorem odoris fragrantiam exhibent, cum in igne posita fuerint: quia orationes sanctorum tanto magis ante Deum suavius redolent, 118.0447C| quanto magis ab igne compunctionis excoctae fuerint: in tantum, ut suavitate delectatus rex dicat: « Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? » (Cant. III.) Cui sancta anima nihil de se praesumens, ait: « Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I). » Quasi enim aromata emimus, quae ad sepulcrum deferamus, quando ingressuri ecclesiam ad orationem, nostras conscientias a sordibus cogitationibus emundamus, dicentes cum Propheta: « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam Domino. » Illae ergo mulieres angelos vident, quae cum aromatibus ad sepulcrum veniunt: quia illae animae ad consortium angelorum 118.0447D| pertinent, quae cum opinione boni operis assiduitatem habent orationis. Talis erat ille qui dicebat: « Christi bonus odor sumus, Deo in omni loco (II Cor. II). » Imitemur ergo et nos easdem sanctas et devotissimas mulieres, ut sicut illae cum aromatibus Dominum toto desiderio quaerebant in sepulcro, quod est proprius mortuorum locus: ita et nos, non in sepulcro, sed cum aromatibus, scilicet orationibus, toto affectu mentis quaeramus eum in coelo, quo ipsum ascendisse novimus.
« Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. » Hic inquirendum est quare iste evangelista dicat: « Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, » cum 118.0448A| Matthaeus describat: « Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulcrum. » Ad quod prudens lector facile respondere potest, quia voluntate et desiderio mentis vespere, sicut Matthaeus dicit, venire coeperunt, sed tenebris noctis impedientibus, secundum Marcum valde mane corporaliter ad Domini sepulcrum pervenerunt. Vel certe cum Matthaeus ait: « Vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venerunt videre sepulcrum (Matth. XXVII), » a parte noctis, qua venerant, totam noctem intelligere voluit: quia usus Scripturae est aliquando a parte totum significare. Sed, ut lucidius et apertius intelligatur, sciendum est quia sicut habet dies vesperam, ita et nox. Hoc tamen inter utrumque distat, 118.0448B| quia vesper diei tenebrescere consuevit in noctem, vesper autem noctis lucescere in diem. Ut ergo Matthaeus non vesperam diei, sed noctis descripsisse se ostenderet, postquam dixit, « vespere sabbati, » adjecit, « quae lucescit in prima sabbati, » et ideo unum idemque est quod Marcus ait, « valde mane, » et quod Matthaeus dicit, « vespere sabbati. » In Domini namque resurrectione, etiam ipse ordo temporis mutatus est. Ab initio enim saeculi usque ad Domini resurrectionem, dies praecedebat, et sequebatur nox: a Domini vero resurrectione, nox praecedens ad sequentem diem pertinet: quia qui in hujus noctis ultima parte a mortuis resurrexit, ipsam noctem lucidam atque coruscam reddidit, et quodammodo in diem commutavit. De qua scriptum est: « Et nox 118.0448C| sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII). » Et iterum: « Et nox illuminatio mea, in deliciis meis (Ibid.). » Et apte quondam dies praecedebat noctem, quia primus homo a vera luce discedens, in tenebras erroris incidit. Apte etiam nunc dies noctem sequitur, quia per Domini resurrectionem de tenebris erroris liberari, ad veram lucem conversi sumus, sicut ait Apostolus: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). » Iterum autem contrarium sonare videtur, quod Marcus ait, « Veniunt ad monumentum, orto jam sole, » Joanni, qui dicit, « Cum adhuc tenebrae essent, venit Maria Magdalene ad monumentum. » Ubi dicendum est, quia propter magnitudinem amoris Maria Magdalene primum sola, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum venit, sicut Joannes 118.0448D| narrat: postea vero cum duabus ejusdem nominis feminis iterum orto sole, sicut Marcus commemorat. Est tamen et alia ratio, per quam nihil contrarium inter se evangelistae sensisse cognoscuntur. Quotidie enim oculis cernimus, quod crepusculo diei appropinquante, cum sol concavas terrarum partes relinquens, radios suae lucis aperire coeperit, ita fit lux in oriente, ut non desint tenebrae in occidente. Igitur si partes orientis consideraverimus, nihil contrarium videtur dixisse Marcus cum ait, « orto jam sole: » si partes occidentis, non videtur dissonum quod dicit Joannes, « cum adhuc tenebrae essent. » Forte quaeritur, quare Joannes unam tantummodo nominans, angelos vidisse asserat, cum Marcus tres scribat? Ad 118.0449A| quod dicendum, quia, ut diximus, vel prius venit Maria Magdalene, et postea iterum cum aliis: vel tres simul venerunt, et Joannes unam nominans, alias venisse negavit. Juxta vero spiritalem intelligentiam, tenebrae in cordibus mulierum erant, quando Deum velut mortuum quaerebant inter mortuos. Ortus est eis sol, quando auditam ab eis resurrectionem crediderunt, solis enim nomine in Scripturis, aliquando Dominus Jesus Christus intelligitur, sicut scriptum est: « Sol cognovit occasum suum (Psal. CIII), » id est Christus passionem. Et iterum: « Vobis qui timetis Dominum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Mal. IV). » Quod autem ait: « una sabbatorum » primam sabbati intelligere debemus, id est primum diem post sabbatum, quam ob 118.0449B| honorem et reverentiam Dominicae resurrectionis, Dominicam nominamus. Sicut enim nos primam feriam, secundam feriam, tertiam feriam, et caeteros per ordinem dies dicimus, sic Judaei primam sabbati, secundam sabbati, tertiam sabbati nominabant. Et sicut Cantica canticorum, et Sancta sanctorum pro sui magnitudine in Scripturis dicuntur, sic iste dies sabbatum sabbatorum propter gloriam resurrectionis Dominicae dici potest. Haec autem dies et una est de septem, et extra septem. In hac enim hebdomada exordium sumit, et terminum accipit. Sic enim est prima, ut sit tertia: et sic tertia, ut etiam sit octava: prima quidem, in conditione; tertia, in resurrectione; octava, in revolutione. Qui ergo in hac die resurgere dignatus est, octonarium numerum ad resurrectionem 118.0449C| pertinere monstravit. Resurrexit in ipsa, ut ostenderet humanum genus in octava aetate saeculi resurrecturum. Unde per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo (Eccle. XI). » Sicut enim septima die Deus ab operibus suis requievit, sic septima aetas dicitur requies sanctorum, cum animae absque corporibus sunt in requie. Octava autem aetate accipient ipsae corpus, et erunt in requie. In cujus typo vel figura, octo animae in arca salvae factae sunt Noe. Haec est enim illa dies de qua dicitur: « Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). »
« Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Matthaeus evangelista dicit, quod cum Joseph sepeliisset Dominum in 118.0449D| sepulcro suo novo, advolvit ad ostium monumenti saxum magnum, et abiit, Judaeis signantibus ipsum cum custodibus. Ergo istae mulieres venientes sepulcrum Domini visitare, et sexus sui fragilitatem considerantes, et magnitudinem lapidis recolentes, qui tam magnus fuisse fertur ut vix a viginti hominibus moveri posset, dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? » Sed quamvis talia dicerent, non tamen a coepto itinere cessabant, credentes divinitus fieri possibile quod humanae fragilitati videbatur impossibile. Quarum mulierum constantia in libris Regum pulchre praefigurata est, quando Allophyli arcam Domini captam in terram Israel remittentes, junxerunt duas vaccas foetas ad plaustrum, 118.0450A| vitulosque earum recluserunt domi. Et sicut scriptum est: « Ibant vaccae in directum, per viam quae ducit Bethsamis, pergentes et mugientes, nec tamen ad dexteram vel ad sinistram declinantes (I Reg. VI): » ita et hae mulieres pergentes Dominicum sepulcrum invisere, quasi mugientes et gementes dicebant: « Quis revolvet nobis lapidem, » etc., nec tamen propter sexus fragilitatem, nec propter magnitudinem lapidis, nec propter metum custodum, a coepto itinere declinabant. Imitemur igitur et nos harum constantiam mulierum, ut per viam Dei ambulantes, nec propter tentationem daemonum, nec propter metum hominum, nec propter curam parentum a recto itinere deviemus: quia inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur, Domino dicente: 118.0450B| « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. » (Matth. LXIV.)
« Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. » Qualiter vel quomodo revolutio lapidis facta sit, alius evangelista, Matthaeus scilicet, declarat, dicens: « Angelus quippe Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum (Matth. XXVIII). » Revolvit ergo angelus lapidem, et non ut egressuro Domino viam panderet, sed ut egressus ejus indicium omnibus daret, id est ut omnes eum a mortuis resurrexisse crederent. Non enim indiguit in resurrectione auxilio angelorum, qui propria virtute claustra dissipavit inferorum.
« Erat quippe magnus valde. » Spiritaliter lapis iste ad ostium monumenti positus, ipsam oblationem 118.0450C| designat inferorum, qua etiam justi per praevaricationem primi reatus tenebantur obnoxii. Qui magnus valde fuisse dicitur, quia obligatio originalis peccati in tantum dura et insolubilis fuit, ut nullus tam justus fuisse legatur, qui se aliosque ab ea liberare posset, quoadusque ille venit qui factus est inter mortuos liber. Sed Dominus Jesus Christus, qui est magni consilii angelus, ab ostio monumenti lapidem revolvit, quia hodierna die a mortuis resurgens, Cherubim et flammeum gladium atque versatilem, a via paradisi removit; unde scriptum est: « Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII). » Nec solus ipse a mortuis resurrexit, sed etiam omnes animas justorum de inferni claustris liberavit, impleta prophetia 118.0450D| Oseae qui ait: « Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Ose. XIII). » Et Dominus: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII). » Cujus singularem virtutem resurrectionis Samson ille fortissimus praefiguravit, de quo in libro Judicum legimus (Judic. XVI), quia cum Gazam civitatem fuisset ingressus ad meretricem, audientes Philistaei ejus introitum, civitatem munierunt custodesque deportaverunt, et quasi jam se eum habere comprehensum gavisi sunt. Sed quid fecit Samson audiamus. Non solum media nocte exiit, sed etiam utrasque portas civitatis cum postibus propriis humeris in montem tulit, custodesque inanes et illusos reliquit. Quem Samson ille fortissimus significavit, 118.0451A| nisi Dominum Jesum Christum, de quo scriptum est: « Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio? » Cum ergo fuisset in civitatem ingressus, admavit meretricem, id est, Christus Ecclesiam, quae post idolorum culturam ad festum Christi vocata est. Quid Gaza civitas, nisi infernum; quid Philisthaei, nisi Judaeos designant? Samson ergo Gazam civitatem ingresso, Philisthaei laetabantur: quia Judaei sepulto Domino ad inferni claustra descendente, laetati sunt, putantes nomen ejus se habere exstinctum. Sed quid Samson noster, scilicet Dominus Jesus Christus, fecit? Non solum liber exiit, sed etiam portas tulit: quia non solum ipse ab inferis liber exiit, sed etiam omnes animas justorum de inferno liberavit, et ad montana, id est, ad coelestia revocavit. 118.0451B| Cui per prophetam Zachariam dicitur: « Tu quoque in sanguine testamenti tui, eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua (Zach. IX). » Et ne aliquis de resurrectione dubitaret, etiam aliquantos corpore resuscitavit: quia (sicut scriptum est) « multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt (Matth. XXVII). »
« Et introeuntes in monumentum. » Postquam devotae mulieres lapidem ab ostio monumenti revolutum viderunt, sine ulla tarditate in ipsum introierunt. Sed forte movet aliquos, qui tantum consueta monumenta considerant, quomodo sepulcrum Domini aedificatum fuerit, quod tot mulieres una cum angelis capere posset. Ad quod respondendum, quia sicut illi testati sunt, qui hoc viderunt, et scriptum ad 118.0451C| nostram memoriam reliquerunt, tali modo aedificatum fuit. Erat enim lapis magnus in horto, guttulis purpureis intinctus, colore candido refulgens, in cujus latere erat sepulcrum excisum, tantae magnitudinis, ut octo vel novem homines capere posset: et tantae altitudinis, ut quisque in ejus pavimento stans, erecta manu culmen pertingere posset. In cujus aquilonari parte sepulcrum Domini excisum est, septem pedes et medium (ut dicunt) habens longitudinis, et tres palmas et mediam latitudinis. Ostium vero speluncae, patulum est ad orientem, unde introeuntibus locum Dominici corporis in dextris habetur: quia Dominicum corpus ita in monumento jacuit, ut caput illius ad occidentem, et pedes ad orientem respicerent: dextera quoque manus ad meridiem, sinistra 118.0451D| ad aquilonem. Ex quo tempore consuetudo excrevit, Christianorum corpora ad hanc similitudinem sepeliri. Et recte in tali loco Dominus sepulturam suam elegit, ubi nulla possibilitas effodiendi esset, quatenus omnem occasionem calumniandi Judaeis auferret: ne forte, si maceria vel quolibet pariete circumclusus esset, dicerent ipsum discipulos ipsius furatos fuisse. Post ascensionem Domini et resurrectionem, Christiani zelo divini amoris Ecclesiam in eodem loco rotundo mirae magnitudinis aedificaverunt, cujus pavimentum ex marmore albo straverunt tectum autem laminis aureis desuper ornaverunt, interiora autem parietum crustulis aureis decoraverunt. Super sepulcrum autem crucem auream mirae pulchritudinis 118.0452A| statuerunt, appendentes ante eam pharum argenteum cum lampadibus. In tantum namque sepulcrum Domini mirabile factum est, ut etiam prophetia Isaiae juxta litteram impleretur dicentis: « In die illa radix Jesse quae stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI). » « Viderunt juvenem sedentem « in dextris, coopertum stola candida. » Joannes evangelista dicit, quod respiciens Maria Magdalene in monumentum, vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. In quo loco considerandum est, quam pulchre utraque Domini natura, divina pariter et humana, nobis commendatur. Per caput namque divinitas designatur, sicut Apostolus ait: « Caput 118.0452B| Christi Deus (I Cor. XI): » per pedes vero humanitas, unde Moses dicit: « Et qui appropinquant ad pedes ejus, accipient de doctrina ejus (Deut. XXXIII). » Quasi ergo angelus ad caput sedet, cum Joannes clamat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). » Quasi ad pedes, cum idem evangelista ait: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). » Marcus autem eumdem angelum in dextris sedisse describit, ut Dominum de mortalitate ad immortalitatem transisse insinuet. Sicut enim per sinistram praesens vita, sic et per dextram futurae vitae immortalitas designatur, teste Salomone, qui ait: « Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. I). » Et recte testis ejus resurrectionis angelus 118.0452C| in dextris apparuit, ut ostenderet eum de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transisse, quia, sicut ait Apostolus, « Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi non ultra dominabitur (Rom. VI). » Et iterum: « Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (II Cor. V). » Et ut inimicum humani generis perfecte a Domino superatum declararet, non stans, sed sedens angelus apparere voluit. Stare enim pugnantis est, sedere regnantis, sive judicantis. Sedet enim rex in throno gloriae suae, miles autem post victoriam quiescit. Quia ergo Dominus caput antiqui serpentis contriverat, omnesque electos Dei de ejus potestate liberaverat, recte testis resurrectionis ejus, non stans, sed sedens, ut dictum 118.0452D| est, apparuit. Qui etiam bene stola candida coopertus apparuit, ut ineffabile gaudium Dominicae resurrectionis in ipso habitu demonstraret. Cum enim in Veteri Testamento saepissime ab hominibus angeli visi legantur, non facile reperies quemquam stola candida indutum apparuisse, quia hoc privilegium Dominicae resurrectioni servabatur. Et quia consuetudo est Palaestinis dies festos celebrantibus, ut alba vestimenta induant, cum stola candida indutus apparuit, festivitatem Dominicae resurrectionis se celebrare ostendit. Ubi si quis quaerat utrum suam an nostram, intelligere potest et suam et nostram. Domini enim resurrectio festivitas angelorum fuit, quoniam numerus eorum, qui retrogradiens per apostatam 118.0453A| angelum imminutus fuerat, ex animabus fidelium adimpletur. Nostra festivitas est, quia de perditione nos liberans, ad societatem angelorum revocavit. In sua igitur festivitate et in nostra angelus in candidis vestibus apparuit, ut ineffabile gaudium hujus festivitatis ostenderet. Si ergo gaudium est in coelo coram angelis super uno peccatore poenitentiam agente, quale putamus gaudium fuisse, quando tot millia animarum sanctarum ad suum consortium transire viderunt? « Haec est namque dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). » « Et obstupuerunt. » Consuetudo mortalium est, ut cum aliquid super se viderint, infra se pertimescunt. Ex eo enim tempore, quo primus homo a consortio angelorum peccando discessit, in tantam dilapsi sumus miseriam, 118.0453B| ut supernos cives sine metu videre non possimus. Et ideo sanctae mulieres, non solum quia angelum viderunt coopertum stola candida, obstupuerunt, sed etiam, quia vacuum monumenti locum conspexerunt. Nam idem ipse angelus testis Dominicae resurrectionis in tali specie apparuit, ut ex ipsa sua visione, et terrorem reprobis, et blandimentum piis mentibus exhiberet. Quod Matthaeus evangelista manifestat, dicens: « Erat aspectus ejus sicut fulgur, vestimenta ejus sicut nix. » In fulgore etenim timoris terror, in nive blandimentum lenitatis ostenditur. Quia ergo in fulgureo vultu et in niveo candore angelus apparuit, ostendit quia Dominus Jesus, qui est angelus magni consilii dictus, in ultima et generali resurrectione et terribilis reprobis, et blandus 118.0453C| apparebit justis. Quasi enim in fulgureo vultu apparebit illis, quibus dicturus est: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). » Quasi in niveo candore illis, quibus dicet: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid.). » Hanc descriptionem ostendit angelus testis Dominicae resurrectionis, quando prae timore illius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui: mulieres autem, ne timerent, protinus blandam consolationem acceperunt. Unde subditur:
« Qui dicit illis: Nolite expavescere. » Ac si diceret: Paveant illi qui supernorum civium adventum non diligunt; pertimescant illi qui sepulcrum Domini maligno animo custodiunt. Vos autem timere non 118.0453D| debetis, quae concives vestros conspicitis. Et quare mulieres timere non deberent, causam protinus demonstrat, cum subjungit: « Jesum quaeritis. » Jesus Hebraeo sermone, Latine salvator, sive salutaris dicitur. Ac si diceret: Quae Salvatorem quaeritis, Salvatoris nuntium non debetis timere, sed magis diligere. Et ne forte de alio aliquo Jesu dici putaretur, subjunxit: « Nazarenum. » Nazarenus dictus est Dominus, eo quod in civitate Nazareth sit conceptus, atque nutritus. Sed quia Nazaraeus sanctus interpretatur, recte hoc nomen specialiter illi congruit, qui est Sanctus sanctorum, et Rex regum, et Dominus dominantium. De quo per Prophetam dicitur: « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem 118.0454A| (Psal. XV). » Et ne aliquis in Nazareth tali nomine vocaretur, adjunxit:
« Crucifixum. » Crucifixus est pro nobis, ut per lignum sanctae crucis, lignum praevaricationis excluderet. « Surrexit. » Surrexit per humanitatem, qui nullum casum patitur in divinitate. Et ideo resurgere voluit, qui nunquam cecidit, ut ille erigeretur, qui stare noluit. Quod autem ait: « Non est hic. » De praesentia corporali dixit: quia per divinitatis potentiam ubique est totus, ubique est praesens, sicut ipse ait per prophetam: « Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII). » Et ut omnem dubitationem a cordibus eorum expelleret, adjecit: « Ecce locus ubi posuerunt eum. » Ac si diceret: Si meis non creditis verbis, saltem vacuo credite 118.0454B| sepulcro, et omnem dubitationem a cordibus vestris repellite.
« Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro. » Consideranda est in hoc loco specialis Domini misericordia erga sexum femineum. Ne enim mulier semper in opprobrium haberetur, quia femina prima viro propinaverat mortem, per feminas primum viris suam voluit nuntiare resurrectionem. Ac si diceretur hominibus: De cujus manu sumpsistis pocula mortis, ab ejus ore audite gaudium resurrectionis. Sed quaerendum est quare, discipulis nominatis, Petrus ex nomine designetur. Ait enim angelus: « Dicite discipulis ejus et Petro. » Ad quod dicendum, quia, sicut evangelica narrat historia, cum pergeret Dominus ad passionem, Petrus pavore perterritus, 118.0454C| ter eum negaverat: et fortassis inter caeteros discipulos ad videndum Dominum, post Domini resurrectionem accedere non auderet, nisi eum angelus ex nomine exprimeret. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Forte etiam movet aliquem, quare Dominus tam dilectum discipulum, in tam grave facinus cadere permisit, ut Dominum ac magistrum suum ad vocem unius ancillae negaret. Sciendum autem quia providentissima dispensatione Domini hoc factum est, ut quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, semetipsum negare permitteret, ut ex sua fragilitate disceret, aliis peccantibus, qualiter misereri debuisset. Primum ergo sibi eum ostendit et tunc caeteris praeposuit, ut intelligeret, quod districtionem vitiis, compassionem 118.0454D| deberet naturae, sicut ei alibi a Domino dicitur: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII). » Quod autem ait: « Quia praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, » idipsum est, quod pergens ad passionem dixerat: « Postquam autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI). » Et pulchre Dominus post resurrectionem a discipulis in Galilaea videndus praedicitur, quia jam de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transierat. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Quia ergo de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem transiit, recte in 118.0455A| Galilaea videndus dicitur. Quia sicut ait apostolus Petrus: « Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo (I Pet. IX). » Et iterum: « Si autem mortuus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XV). » Sive juxta aliam intelligentiam Galilaea, quae volubilitas sive rota interpretatur, gentilem populum significat. Cum ergo in Galilaea videndus praedicitur, ostendit Judaeos propter perfidiam esse relinquendos, gentes autem per fidem colligendas, quae ante Domini adventum nescientes Deum, in volubilitate saeculi morabantur. Sive aliter, post resurrectionem in Galilaea videndus nuntiatur, quia illi ad speciem ejus contemplandam pervenire merebuntur, qui modo transmigrant de vitiis ad virtutes, de amore 118.0455B| mundi ad amorem Dei, declinantes a malo et facientes bonum. Unde bene Galilaea (juxta aliam interpretationem) revelatio dicitur, quia quae nunc videmus in specie, tunc revelata facie videbimus in re. Unde Apostolus ait: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XV). » Et iterum: « Nos autem, fratres, revelata facie gloriam Domini contemplantes, transformamur a claritate in gloriam, et tanquam a Domini spiritu (II Cor. XVIII). » Ad quam visionem ille nos perducere dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.