CLASSIS I | CLASSIS III |
2
[recensere]CLASSIS SECUNDA.
HOMILIAE AESTIVAE DE TEMPORE.
HOMILIA LV. In festo Paschae.
I. ADMONITIO.
Mirum fortasse videbitur, quod homilia haec tam elegans, tantaque eruditione elaborata nonnisi septem in codicibus nobis occurrerit, ex quibus tres in Maximum conveniunt, reliqui discrepant inter se. Nam duo Vaticani codices, 1270 et 1240, eam quidem continent, sed auctoris nomine carent. Tertio autem in codice Vaticano 4951, pag. 100, a tergo haec est inscriptio: Sermo S. Faustini episcopi, et in margine alia manu adnotatur: Quaeratur, id est auctor. Notum est eruditis viris clarissimos Edmundum Martenium, et Ursinum Durandum, tom. V Thesauri Anecdot. edit. Lugdunen. an. 1717, hanc homiliam sub eodem S. Faustini episcopi nomine publici juris fecisse. Eam se ex codice ms. S. Ilidii Claromontensis exscripsisse fatentur; sed ex duobus Faustinis, quos nominant, neutrum hujusce orationis auctorem fuisse contendunt, ac proinde manifestam demonstrant suppositionem. Exstat etiam in codice II, pag. 21, bibl. olim S. Crucis Minor., nunc in Laurentiana S. Augustino ascripta; quam tamen Benedictini monachi congreg. S. Mauri inter Augustinianos sermones non numerant. Itaque, ut convenientibus in Maximum tribus codicibus fidem omnem merentibus, Taurinensi scilicet, ubi est cum titulo: Item de Pascha sermo V, Casinensi CXI, pag. 4, et Ambrosiano, S. Maximo homiliam asserimus. Editores omnes, Gymnicus pag. 140, Galesinius pag. 130, Combefisius tom. V, pag. 478, Cumdius tom. I, pag. 1443, Raynaudus pag. 217, Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 24, hanc primam in festo Paschae inscribunt, collocantque in numero ejusdem sancti episcopi homiliarum.
ARGUMENTUM.-- Figuras omnes Veteris Testamenti, quibus praesignata fuit Christi Domini passio et resurrectio, sanctus Maximus diligenter complectitur et explicat. Hortatur auditores suos ut perspiciant, quantum valeant et debeant.
Beneficia Dei nostri cum magna atque mirabilia sint, tamen nec nova probantur esse nec subita, sed ab initio saeculi et praedicta sunt oraculis, et praefigurata mysteriis. Sacram enim Domini passionem ab ipsis mundi coalescentis exordiis Veteris Testamenti responsa cecinerunt; et ideo Christum Dominum praedicatum, atque annuntiatum suis aperte ex ipsorum libris ac voluminibus asserimus. Validis absque dubio nititur privilegiis, qui causam de adversariis asserit instrumentis; speciosa victoria est contrariam partem chartulis suis veluti propriis laqueis irretire, et testimoniorum suorum vocibus confutare, et aemulum telis suis evincere, ut pugnatoris tui argumenta suis probentur utilitatibus militare. Itaque in Domini nostri persona, dum ex Adae primi hominis costa mater cunctorum viventium Eva producitur (Gen. II), ex hujus sacro latere ac salutari vulnere Ecclesia omnium fidelium parens reparanda monstratur. In ejus typo Abel justus occiditur (Ibid., IV), et innocens, fraterna 173 tanquam Judaica impietate mactatur. Hic idem Dominus in novissima mundi senescentis aetate per figuram beati Abrahae longaevi patris offertur: quo tempore dum novo sacrificio in unici sui jugulum pius parricida consurgit, ex improviso aries oculis ejus apparuit, sicut loquitur sermo divinus: Et vidit Abraham arietem inter vepres haerentem cornibus (Gen. XII). Inter vepres inquit. Requiramus quae sit ista novitas. Inter vepres, id est, in multitudine circumstantium peccatorum: haerentem cornibus, id est, ad crucis cornua clavorum confixione pendentem: sicut in alio loco legimus: Cornua in manibus ejus sunt (Matth. III). Hoc ideo, quia venerandas manus patibuli brachia susceperunt. Inter spinas autem deputatus est, quando spineo serto innocentiae et justitiae auctor illusus est. Sed altius introspicere debemus quidnam sit quod Isaac a patre altaribus admovetur, ac subito aries pro eo non mutata, sed duplicata oblatione supponitur. Gemina hic adoranda substantia Redemptoris ostenditur. Dei enim Unigenitus offertur, et virginis primogenitus immolatur. Hoc quoque dominicae passionis praefigurabant insignia, quod legimus beatum Elisaeum sepulcro conditum, ingesto a latrunculis cadavere intra tumulum suum corpus exstincti tactu sacri corporis suscitasse (IV Reg. XIII). Quis hic aliud praefiguratur, nisi noster Jesus Christus, qui resurrectionem de morte largitur, et vitam sepultus operatur? In latrone reum mundum, in prophetae virtutibus Christum Dominum recognosce. Adhuc celeberrime per Scripturas sanctas etiam in Jonae prophetae laboribus, et aerumnis Christi passio et resurrectio praesignatur. Hic Jonas, quod fidei vestrae non arbitramur incognitum, typum Domini gessisse prescribitur; ipse enim Dominus dicit: Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus: ita erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII). Hic, inquam, Jonas ad praedicandum Ninivitis irae coelestis offensam Domino jubente dirigitur (Jon. II); sed praescius tristem prophetiam populi conversione vacuandam, navem profugus, quae Tarsum petebat, ingreditur: 174 sed nautis turbatis, exorta tempestate, sorte fluctibus datur, et faucibus ceti piscis dimersus excipitur: sed pisce illaesum eructante depositum tertia die terris refunditur. Videte Dominum etiam in Veteri Testamento, in servi forma mirabiliter apparere. Videte quomodo se ante actis saeculis indicavit sub servilis formae humilitate venturum *. Jonas iram Domini praedicaturus ad magnam Ninivitarum destinatur urbem dicturus: Quadraginta dies, et Ninive subvertetur, et Christus ad mundi mittitur civitatem, ut diem salutis, et praefinitum judicii tempus annuntiet. Jonas navim expetit, Christus Ecclesiam. Jonas fluctibus agitatur, Christus mundi turbinibus exercetur. Nisi Jonas pessumdetur, navis periculum non sedatur, sic et non liberatur Ecclesia, nisi Christi morte salvetur. Nautae dimissuri Jonam, tamen verentur et dicunt: Domine, ne des super nos sanguinem innocentem (Joan. I). Nonne vobis videtur nautarum increpatio Pilati esse confessio, qui tradit Christum, et tamen lavat manus suas, et dicit: Mundus ego sum a sanguine justi hujus (Matth. XXVII). Quam congrue personam gentilem fides gentium praedicat. Dicit itaque Jonas in oratione sua: Tolle igitur, Domine, animam meam, quia melior est mihi mors quam vita. Dicat hoc verius Dominus noster Jesus Christus, quia melior est mihi mors quam vita; id est vivens unam Judaeorum entem salvare non potui moriar et universus mundus una morte salvetur. Jonam cetus piscis excepit immersum, sed non contigit devoratum; et quem malitia hominum perdidit, bestia esuriens custodivit; plenis visceribus famem patitur, et in praedam quam absorbuit nihil sibi licere miratur. Quis est iste qui intra avidos rictus assumi potest, consumi non potest? Cibus est, corruptio non est; traditur perditionis profundo, et servatur ipsius mortis obsequio. Quis est iste qui vastissimos sinus periculorum tutus ingreditur, et sub altitudine immensa conclusus, atque mortifera, vitali aere pascitur, et demissus in alienam rerum naturam, in vitae exsilium, cum vita peregrinatur, et mortis superstes 175 annuntiat venturam mundi salutem quod hic Dominus noster Jesus Christus, quem saeva mors, inexplicabilis bellua, in escam suam rapuit, et praedam suam captiva contremuit. Contremuit, inquam; nam si noverat crucifixum, tamen, quem non meminerat reum, non poterat tenere damnatum: quia culpam non facit poena, sed causa. Quasi solitum cibum perditum in origine mundi hominem devoravit, sed magnam esse cibi ipsius dignitatem praefocata cognovit; atque ideo divinus sermo commemorat: Et praecepit Dominus pisci et evomuit Jonam in aridam (Jon. II). Praecepit ergo bestiae, praecepit morti semper esurienti, praecepit abyssis et inferno, ut mundo restituant Salvatorem. Evomuit autem, hoc debemus accipere, quod ex imis visceribus mortis victrix vita remearit, atque eam ex imis praecordiis inferni perditio exulcerata reddiderit. Videmus itaque in prophetae afflictionibus apertissime praefiguratam et mortem pariter et resurrectionem. Quapropter quod impletum cernis in servo, credere non cuncteris in Domino. Quae cum ita sint, perspice, o homo, quantum valeas, 176 et perpende quantum debeas; perspice quantum valeas, ut tandem vilis esse tibi desinas; ut vel pro hoc erubescendis subjacere vitiis dedigneris: dum generositatem tuam de creatoris et reparatoris dignitate metiris. Habet causas, quibus se ipse confundat, cur indignis dominis, victo corde, subdatur, cui gloria aeterna promittitur, ac si gemino privilegio, qui dudum divinae imaginis participatione videbaris honoratus, efficeris etiam commercii nobilitate pretiosus; unde tuam fortis esse possis contra hostem tuum, interroga statum tuum, quod tibi Dominus ad debellandum in membris tuis mundi principem, ac spiritales nequitias superandas, liberam contulit facultatem; ac sic impossibile non putes, ut transferri obtineas in angelicas beatitudines, cum in hoc saeculo angelicas deviceris potestates. Non ergo te degenerem ac despectum faciat vita, quem vel factura probatur illustrem protulisse, vel gratia, sed cursum fideles Christi ad superna fiducialiter extollant; nam qui se coelesti pretio vident redemptos, ad coelestia non dubitent praeparatos.
HOMILIA LVI. De Maria Magdalene, et de resurrectione Domini II. ADMONITIO. Etsi hanc ut homiliam S. Maximo probemus, nonnisi duos codices afferre possumus, Taurinensem videlicet, cum titulo: Item de eodem, et Maria Magdalene, et Sanctae Crucis in Jerusalem 99, homilia 61, cujus inscriptio est: Incipit de Maria Magdalene; tamen non dubitamus futurum neminem, qui nos esse reprehensione dignos putet, quod illum auctorem ejusdem fuisse censeamus, ubi doctissimos Maurinos in eadem sententia versari intelligat. Hos igitur si velit, consulat in appendic. sermonum sancti Augustini num. 153, et in praef. ad sermones Ambrosianos. Illud animadvertendum est, in codice 172, pag. 6, bibl. olim. aedil. eccl. Metropol. Florentinae, nunc Laurentiano, hunc esse homiliae titulum: Feria tertia in Paschate sermo sancti Augustini episcopi; in codice Vaticano 1270, pag. 38, a tergo, nonnisi haec verba legi: Unde supra, cujus praecedens est: De Resurrectione Domini, S. Gregorio PP. ascripta; in codice vero Urbevetano, pag. 123, a tergo, sine nomine: De resurrectione Domini feria quinta. Cum hic Maximus de resurrectione Domini praecipue sermonem habeat, titulum codicum mss. praeferimus, inscriptioni editorum: De sepultura Domini, et Maria Magdalene. Ita Gymnicus pag. 122, Galesinius pag. 124, Combefisius tom. V, pag. 585, Cumdius tom. II, pag. 1585, Raynaudus pag. 214, et Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 21, a quibus S. Maximo attribuitur.
ARGUMENTUM.-- De objurgata Maria Magdalena a Christo, quod cum post resurrectionem quaereret in sepulcro, et vellet tangere. Non in terra, neque secundum carnem quaerere debemus Salvatorem, si volumus eum invenire et tangere, sed secundum divinae majestatis gloriam.
Haeret adhuc sensibus nostris, fratres, hoc nos ante dies paucissimos praedicasse, quod Maria Magdalene non leviter fuerit objurgata, cur post resurrectionem Dominum quaereret in sepulcro, et non reminiscens verborum ejus, quibus se ab inferis tertia die esse resurrecturum dixerat, putaret eum inferni legibus detineri. Arguitur enim non leviter, cur non memoraretur resurrectionis promissum, ac mortis scrutaretur indicium. Fides enim humilis et ignara, quaerit quod nescit, obliviscitur quod docetur; festina quidem est ad obsequium, 177 sed non perfecta est ad credendum; anxia est de dominicae carnis injuria, sed incerta de resurrectionis gloria; plorat quidem amore Christi, sed moeret desperatione corporis non reperti; periisse putat quem jam regnare constabat; scrutatur eum in tumulo, quem invocare potius deberet a coelo. Increpatur igitur S. Maria tanquam pigrior ad credendum, et cum sera licet Dominum cognovisset, dicitur ei a Salvatore: Noli me tangere, quia nondum ascendi ad Patrem. Noli me tangere, increpationis verbum est; hoc est noli me tangere manibus, quoniam resurrectionem meam mentis oblivione non retines. * Hoc est Noli me tangere manibus, quoniam fidei perfectione non tangis. Non potes me corporeis tenere amplexibus *; quoniam prohibetur tactu, quae amisit auditum; Noli me, inquit, tangere, quia nondum ascendi ad Patrem (Joan. XX). Videamus quomodo ad Patrem nondum ascenderit Christus, cum ipse dicat: Quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. XIV): a quo per indiscretam divinitatis substantiam nunquam est separatus; dum enim unus in uno manet, semper Patrem Filiumque simul esse significat; aut nunquid illuc ascendere se dicit Filius, ubi ante habitat quam ascendat? Dixit enim idem Dominus: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui in coelo est (Joan. III). Si ergo cum descendit Salvator in coelo est, multo etiam magis priusquam ascendat, in coelo est. Sed vide ne forte ad objurgationem Mariae vox ista pertineat: cui paulo ante inter sepulcra quaerenti Dominum dicitur: Quid quaeris viventem cum mortuis? Nunc addatur: Noli me tangere, quia nondum ascendi ad Patrem; hoc est, quid me contingere cupis, quae me, dum inter tumulos quaeris, adhuc ad Patrem ascendisse non credis; quae dum me inter inferna scrutaris ad coelestia rediisse diffidis; dum inter mortuos quaeris, vivere cum Deo Patre meo non speras. Nondum, inquit, ascendi ad Patrem: hoc est, tibi nondum ascendi ad Patrem; quia apud fidem tuam adhuc detineor in sepulcro. Quantum in te est enim 178 adhuc humilibus immoror, adhuc terrenis inhaereo, quia nondum me fides tua elevavit ad coelum. Quid ergo me festinas contingere ut Dei Filium, quem redeuntem ad Patrem mentis devotione non sequeris? Quisquis igitur vult contingere Dominum Salvatorem, prius illum debet fide sua ad dexteram Divinitatis imponere, et credulitate cordis collocare in coelestibus, potiusquam inter defunctos inquirere. Illi autem ascendit Dominus ad Patrem, qui eum semper esse credit in Patre. Ascendit beatis apostolis ad Patrem, quibus ait: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV). Ascendit Joanni Evangelistae, qui apud Patrem eum quaesivit, et reperit; atque ideo ait: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Ascendit etiam beato Paulo, qui, non contentus se scire quod noverat, nos quoque docuit quemadmodum Salvatorem in coelestibus quaereremus: Quae sursum sunt quaerite; ubi Christus est in dextera Dei sedens (Col. III). Et ut nos ab hac humili vel terrena inquisitione Mariae penitus submoveret, addit dicens: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Ergo non jam super terram, nec in terra, nec secundum carnem debemus quaerere Salvatorem, si volumus eum invenire atque contingere, sed secundum divinae majestatis gloriam; ut dicamus cum apostolo Paulo: Nunc autem secundum carnem non novimus Christum (II Cor. V). Igitur et Stephanus beatus fide sua non super terram quaesivit Christum, sed stantem illum ad Dei dexteram recognovit: ibi illum reperit, ubi mentis devotione quaesivit. Non solum autem Stephanus in coelo videt Christum, sed et martyrio suo tangit; tangit enim Dominum, cum pro inimicis suis orans, vel fide sua tenens illum, dicit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII). Intelligite ergo quanta devotionis est gloria. Maria juxta Dominum constituta eum tangere non meretur: Stephanus in terris positus Christum tangit in coelo, illa inter angelos praesentem non videt Salvatorem: Stephanus intra coelos Dominum cernit absentem.
HOMILIA LVII. De eudem Paschae solemnitate III.
ADMONITIO. 179 Mirificus quidem ac pene singularis est codicum mss. numerus, qui elegantissimam hanc nomiliam S. Maximo asserunt. Duos Vaticanos, 4951, pag. 99, et 6451, pag. 4, primo commendabimus; duos perinde S. Crucis in Jerusalem, 90 homil. 48, et 99 homil. 55, duos pariter Casinenses, CXI, pag. 3, et 123, pag. 139, duos item Belgicos, Martinensem et Camberonensem, Cisterciensem Montis Amiatae, ac tandem Laurentianum X, Plut. XIV, pag. 293, a tergo. Memoratis codicibus mire concinunt editores, Gymnicus pag. 146 cum titulo De eadem solemnitate, Galesinius item pag. 133, Cumdius tom. II, pag. 1444, Raynaudus pag. 218, Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 25. Quare Benedictini monachi congreg. S. Mauri tanta mss. et excusorum librorum consonantia ducti, non Ambrosium, uti pauci codices ferunt, sed Maximum hujus orationis auctorem constituerunt.
ARGUMENTUM.-- Prodigia, quae in Christi resurrectione facta sunt, eloquentissime a Maximo recensentur.
Non immerito, fratres, hodierna die psalmus hic legitur (Psal. XIII), in quo propheta exsultandum praecipit et laetandum; omnes enim creaturas ad hujus diei festivitatem David sanctus invitat; nam in hac die per resurrectionem Christi aperitur tartarus, per neophytos Ecclesiae innovatur terra, coelum per Spiritum sanctum reseratur; apertus enim tartarus reddit mortuos, innovata terra germinat resurgentes, coelum reseratum suscipit ascendentes. Denique ascendit latro in paradisum: sanctorum corpora ingrediuntur in sanctam civitatem: ad vivos mortui revertuntur, et profectu quodam in resurrectione Christi ad altiora cuncta elementa se tollunt. Tartarus quos habet reddit ad superos, terra quos sepelit mittit ad coelum; coelum quos suscipit repraesentat ad Dominum; et una eademque operatione Salvatoris passio elevat de imis, suscitat de terrenis, collocat in excelsis. Resurrectio enim Christi defunctis est vita, peccatoribus venia, sanctis est gloria. Omnem ergo creaturam ad festivitatem resurrectionis Christi David sanctus invitat: ait enim exsultandum in hac die quam fecit Dominus, et laetandum. Sed dicit aliquis: Si in die gratulandum est, iis utique gratulandum est 180 quos dies ipsa complectitur: coelum autem et tartarus extra hujus mundi diem sunt constituta: quomodo igitur possunt ea elementa ad festivitatem hujus diei vocari, cujus diei ambitu non tenentur? Sed hic dies quem fecit Dominus penetrat omnia, universa continet, coelum et terram tartarumque complectitur. Lux enim Christus non parietibus obstruitur, non elementis dividitur, non tenebris obscuratur. Lux, inquam, Christi dies est sine nocte, dies sine fine, ubique splendet, ubique radiat, ubique non deficit. Quod autem iste dies Christus sit, Apostolus dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). Praecessit, inquit, nox, non sequitur: ut intelligas, superveniente Christi lumine, et diaboli tenebras effugari, et peccatorum obscura non sequi, et jugi splendore praeteritas caligines depelli, surrepentia delicta prohiberi. Nam quia hic dies Christus coelum, terram, tartarumque collustret Scriptura testatur. Quod enim super terram fulgeat, dicit Joannes: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Quod in inferno luceat, ait propheta: Qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis (Isai. IX). Quod in coelis dies iste permaneat, refert David dicens: Ponam in saeculum saeculi semen ejus, et sedem ejus sicut dies coeli (Psal. LXXXVIII). Quis autem dies coeli nisi Christus? de quo dicitur per prophetam: Dies diei eructat Verbum (Psal. XVIII). Ipse est enim dies Filius, cui Pater dies divinitatis suae eructat 181 arcanum. Ipse, inquam, est dies qui ait per Salomonem: Ego feci, ut orietur in coelo dies indeficiens (Eccli. XXIV). Sicut ergo diem coeli nox omnino non sequitur, ita et Christi justitiam peccatorum tenebrae non sequuntur; semper enim dies coeli splendet, lucet et fulget, neque aliqua potest obscuritate concludi; ita et lumen Christi semper micat, radiat, coruscat, nec aliqua potest delictorum caligine comprehendi; unde ait evangelista Joannes: Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I). In resurrectione ergo Christi elementa omnia gloriantur; nam et solem ipsum arbitror esse in hac die solito clariorem; necesse enim est ut sol in ejus resurrectione gaudeat, in cujus passione condoluit; et cujus mortem lugubri quadam caligine prosecutus est, ejusdem vitam nitidioris lucis splendore suscipiat; et tanquam bonus minister, sicut tunc obscuratus est ad exsequias sepulturae, modo coruscet in resurrectionis obsequium; in passione enim Christi caliginum se nocte circumdedit, et Judaeorum facinus, mundo teste, congemuit: judicium enim quoddam doloris in sole est, tanto sceleri officium luminis 182 denegasse, et ultione quadam Judaeorum oculis tenebras infudisse; ut quorum mentem caecitas invaserat, eorum oculos caecitas occuparet, nec luceret eis mundi lumen, a quibus fuerat lumen salutis exstinctum. Damnatio igitur quaedam ingeritur Pharisaeis, ut tenebras in die judicii peccatoribus repromissas jam apud superos patiantur. Apud superos ergo, crucifixo immorantur tenebrae: quid mirum, si apud superos sunt tenebrae, cum lux descendit ad inferos? Igitur, fratres, omnes in hac die sancta exsultare debemus: nullus se a communi laetitia peccatorum conscientia subtrahat; nulla a publicis votis delictorum sarcina revocetur. Quamvis enim peccator, in hac die de indulgentia non debet desperare; est enim praerogativa non parva; si enim latro paradisum meruit, cur non mereatur veniam Christianus, et si illi Dominus, cum crucifigitur, miseretur, multo magis huic miserebitur, cum resurgit; et si passionis humilitas tantum praestitit confitenti, resurrectionis gloria quantum tribuit deprecanti? Largior enim ad praestandum solet esse, sicut ipsi scitis, laeta victoria, quam addicta captivitas.
HOMILIA LVIII. De eadem Paschae solemnitate IV. ADMONITIO. Haud minor est codicum mss. numerus mox descripto, in quibus sanctus Maximus hujus homiliae parens enuntiatur. Honoris gratia duos codices Vaticanos, 4951, pag. 100, et 6451, pag. 17, praelaudamus, deinde duos codices S. Crucis in Jerusalem, 90, homil. 52, et 99, homil. 56, cum titulo: Item sequentia de sancto Pascha, Taurinensem, ubi sermo 29 inscriptus est: Item et de Pascha, Laurentianum X, Plut. XIV, pag. 195, Vercellensem 85, Augiensem XV, Ambrosianum, Cisterciensem Montis Amiatae, Martinensem homil. 59, qui omnes in Pascha, sive in Paschate homiliam nuncupant. Accedunt editores, cum titulo: In eadem solemnitate, scilicet Paschae. Ita Gymnicus pag. 157, Galesinius pag. 135, Cumdius tom. III, pag. 1447, Combefisius tom. III, pag. 85, Raynaudus pag. 220, Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 27. Nos tertiam homiliam in libris editis hic omittimus, eamque primum inter sermones de Paschate collocabimus. Cum ergo tantis tamque authenticis testimoniis munitam hanc homiliam habeamus, editioni Sixtinae S. Ambrosii contradicimus, quae num. 55 illam inter sermones hujus sancti doctoris collocavit.
ARGUMENTUM.-- Vera Christianorum resurrectio est vitae mutatio. Pascha dicitur transitus: ergo a peccatis ad poenitentiam, a vitiis ad virtutem, a languore pietatis ad religionis studium se conferant Christiani, ut ad immortalitatem cum Christo resurgant.
Magnum, fratres, et mirabile donum concessit nobis Deus, hunc Paschae salutarem diem, in quo resurgens Dominus resurrectionem praestitit universis; et de imis ad altiora conscendens, nos quoque ad superiora de inferioribus in suo corpore sublevavit. Sumus enim secundum Apostolum omnes Christiani corpus Christi et membra (I Cor. XII), resurgente igitur Christo omnia necessario cum eo sua viscera surrexerunt. Dum enim ille ab inferis transit ad superos, nos de morte transire fecit ad vitam. Pascha 183 enim Hebraice transitus dicitur, vel profectus, scilicet quia per hoc mysterium de pejoribus ad meliora transitur. Bonus transitus est transire de peccatis ad justitiam, de vitiis ad virtutes, ad infantiam de senectute; infantiam autem dixerim, non aetatis, sed simplicitatis; habent enim et merita aetates suas, in occiduis enim prius constituti eramus senio peccatorum; resurgente Christo renovati sumus innocentia parvulorum. Habet et Christiana simplicitas infantiam suam; sicut enim infans nescit irasci, fraudare non novit, referire non audet; ita et Christianitatis infantia laedentibus non irascitur; spoliantibus non resistit, caedentibus non repugnat. Denique, sicut jussit Dominus, etiam orat pro inimicis, auferentibus tunicam relinquit et pallium, verberantibus maxillam praebet et alteram; nisi quod in hoc melior est Christi infantia quam naturae; illa enim peccare nescit, ista contemnit; illa per infirmitatem innoxia est; ista est innocens per virtutem. Atque ideo laudi magis ascribendum est, non tam malefacere non posse quam nolle. Ergo, sicut diximus, aetates quaedam sunt meritorum; nam et senectus morum invenitur in pueris, et innocentia infantum reperitur in senibus. Denique quod in junioribus senectus quaedam sit honestatis, dicit propheta: Senectus enim venerabilis non diuturna, nec annorum numero computata; cani enim sunt sensus hominis (Sap. IV). Ad apostolos autem jam seniores, 184 et majores natu dicit Dominus: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVI). Revocat igitur eos ad originis suae fontem, et retrorsum ad infantiam redire compellit, scilicet, ut qui corpore fragili senuerant, innocentiae moribus renascantur, sicut ait Salvator: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei (Joan. III). Dicitur ergo apostolis: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste. Non dicit sicut pueri isti, sed sicut puer iste; unum eligit, unum proponit. Videamus igitur quis ille tantus sit qui discipulis proponitur imitandus. Non hunc arbitror esse de plebe, non de publico, non de multitudine caeterorum, praecipue qui per apostolos universo mundo tribuit sanctitatis exemplum; non, inquam, hunc de publico esse arbitror, sed de coelo. Ipse est enim de coelo puer, de quo dicit Isaias propheta: Puer natus est nobis; filius datus est nobis (Isai. IX). Ipse plane puer est, qui sicut innocens, cum malediceretur, non remaledixit; cum percuteretur, non repercussit; quin potius in ipsa passione pro suis oravit inimicis, dicens: Pater, dimitte eis; nesciunt enim quid faciunt (Luc. XXIV). Ita simplicitatem, quam infantibus natura tribuit, Dominus misericordiae bonitate cumulabat. Iste ergo puer est, qui imitandus parvulis proponitur, et sequendus; nam ipse dicit: Tolle crucem tuam, et sequere me (Matth. XVI).
HOMILIA LIX. De eadem Paschae solemnitate V.
ADMONITIO. Nisi hujus homiliae perfecta cum superiore colligatio eniteret dubius ejus auctor haberi posset, cum paucis admodum mss. testimoniis muniatur. At inde quidem fortuita generis istius opusculorum collectio ab amanuensibus concinnata judicabitur, cum plura ejusdem scriptoris omiserint, quae, majori solertia, fuissent consecuti. Quatuor igitur tantum codices affero, hanc qui homiliam Maximo inscriptam posteritati mandarunt, suntque duo Sanctae Crucis in Jerusalem, 90, homil. 53, et 99, homil. 57, titulum gerentes: Item sequentia; tertius Laurentianus X, Plut. XIV, pag. 296, cum eadem epigraphe; quartus Taurinensis, qui pro titulo habet: Item et de Pascha sermo XXXII. Probatiorem tamen S. Maximo homiliam reddunt Benedictini monachi congreg. Sancti Mauri, qui ab Augustini sermonibus, cui olim attributa fuit, eximentes, et in appendicem traducentes sancti Maximi opus esse judicarunt. In eamdem convenere sententiam editores Gymnicus pag. 159, Galesinius pag. 135, Cumdius tom. II, pag. 1447, Raynaudus pag. 220, Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 27. Satis ergo patet illorum suppositio qui eam S. Ambrosio, quemadmodum qui S. Leoni Magno tribuerunt. Id peculiare exhibet haec homilia, disciplinam scilicet Ecclesiae tunc temporis, solemnem adultis administrandi baptismum in sabbato sancto. His ergo regeneratis ad gratiam habuit concionem S. antistes Taurinensis, eisque memorans qui fuerint, et qui per regenerationis beneficium sunt, peramanter admonet, ut sanctioris vitae novitate se novos homines ostendant.
185 ARGUMENTUM.-- Neophytos adhortatur Maximus ut renoventur per justitiam, quam in lavacro regenerationis receperunt, qui tanquam aquilae, depositis vetustatis exuviis, nova sanctitatis indumenta sumpserunt.
Retinet sanctitas vestra, fratres, me hoc nuperrime praedicasse quod homo in juniorem aetatem per justitiam reformetur, et quamvis fessus senio, rursus in puerum innocentiae moribus renascatur; ita ut interveniente mysterio ex vetulis iterum videamus infantes. Innovatio enim quaedam est desinere quod eras, assumere quod ante non fueras; innovatio, inquam, est, unde et neophyti nuncupantur, quod novitate quadam maculas vetustatis abjecerint, gratiam simplicitatis assumpserint, dicente Apostolo: Deponentes veterem hominem cum actibus suis, induite novum, qui secundum Deum creatus est (Col. III). Unde et David sanctus ait: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII); intelligens per gratiam baptismi occidua vitae nostrae posse reviviscere, et juventute quadam renovari posse id quod in nobis fuerat delictorum vetustate collapsum. Ut autem intelligas quia de gratia baptismatis propheta loquitur, innovationem ipsam aquilae comparavit, quae avis assidua commutatione habitus sui longam ducere fertur aetatem, et vetustis jam fatiscentibus plumis, nova pennarum successione juvenescere: ita ut, depositis antiquitatis exuviis, rediviva indumentorum nativitate se vestiat: unde intelligimus quod senectutem aquilae non sentiunt membra, sed plumae. De novo ergo se vestit, et pullulantibus pennis, vetusta mater iterum renovatur in pullum. Pullis enim comparanda est, quando radiantibus plumis necesse est illi rursum meditari rudem volatum, 186 et alarum olim exercitata remigia, tanquam novella volucris intra nidum pigra compescere; quamvis illi sit volandi notitia de consuetudine, deest tamen illi de pennarum raritate fiducia. De baptismatis igitur gratia hoc S. Psalmographus prophetavit. Nam utique neophyti nostri nuper baptizati, tanquam aquilae depositis vetustatis exuviis, nova sanctitatis indumenta sumpserunt, et fatiscentibus antiquis maculis, sicut plumis levibus, rediviva gratia immortalitatis ornantur: ita ut in his senectutis occidua peccata senuerint, vita non senuerit, tanquam aquila in pullum, sicut illi in infantiam revocati. Est eis saeculi de conversatione notitia, sed adest illis justitiae de reparatione securitas. Quid igitur S. David dicat adhuc diligentius videamus; non enim ait: Renovabitur sicut aquilarum, sed sicut aquilae juventus tua. Unius ergo aquilae renovandam in nobis asserit juventutem, quam unam et solam aquilam recte Christum Dominum dixerim, cujus juventus renovata est tunc cum a mortuis resurrexit: depositis enim corruptelae mortalis exuviis rediviva carnis assumptione refloruit, sicut ipse ait per prophetam: Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor illi (Psal. LXXII). Refloruit, inquit, caro mea. Videte quo verbo usus est; non ait, floruit, sed refloruit: non enim reflorescit, nisi quod ante floruerit. Floruit autem caro Domini, cum primum de Mariae virginis illibata vulva processit, sicut ait Isaias dicens: Exibit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI). Refloruit autem, cum succiso per Judaeos corporis flore, rediviva de sepulcro resurrectionis gloria germinavit, et in floris modum odorem pariter et nitorem cunctis hominibus immortalitatis afflavit: odorem bonorum operum suavitatem circumferens; nitorem incorruptelam perpetuae divinitatis ostendens.
HOMILIA LX. De Ascensione Domini.
ADMONITIO. 187 Post exactas de Christi resurrectione homilias, editores illam recensent cui titulum affixere: De laetaniis et jejuniis Ninivitarum. Cum S. Maximus concionem alteram de Ninivitis habuerit, utramque copulare duxi, ac tunc de precationibus quas litanias vocant disseram. Neque illos in ordine tituloque hujus homiliae sequor; animadverti enim nihil de mysterio Pentecostes auctorem agere, sed factate vestigio gloriosae resurrectionis commemoratione, admirabilem Christi Domini ascensionem celebrare. Quare De ascensione Domini homiliam inscripsi, eique locum ante homilias de Pentecoste constitui, mihi etiam suffragante Latinio. Ad id etiam me compulit manifesta cum superiore conjunctio, ut haec post praecedentem habita videatur. Ut autem eam S. Maximo asseram mihi suffragia praestant sex commendatissimi codices, duo scilicet S. Crucis in Jerusalem 90, homil. 54, et 99, homil. 66, Ambrosianus C 98, S. Emmerami Ratisponensis pag. 19, Laurentianus X, Plut. XIV, pag. 307, et Taurinensis, cujus titulus est: Item et de Pentecoste homil. VIII. Caeteri habent pro titulo Sequentia, cum hanc inter homilias de Pentecoste numerent. Ab his dissentiunt duo codices, quorum unus est II, olim bibl. S. Crucis Minor. Convent. pag. 57, modo Laurentianus, qui eamdem S. Leoni Magno inscribit; Vaticanus 1270, pag. 79, qui S. Ambrosio. Verum in utroque error amanuensis deprehensus fuit tum a Balleriniis, tum a monachis S. Mauri. Primi enim hanc homiliam inter opera genuina S. pontificis non receperunt; Benedictini vero in praefat. ad sermones S. Ambrosii, et in append. serm. S. Augustini num. 185, auctorem ejus S. Maximum professi sunt. Editiones ergo S. Ambrosii Parisiensem Gillotii, in qua est sermo 62 cum titulo: Item de Pentecoste, et Sixtinam, ubi exstat sermo 61, cum hoc altero: De ratione festivitatis Pentecostes, non curandas censui; eo vel magis, quod rectius editores alii, Gymnicus nempe pag. 170, Galesinius pag. 139, Raynaudus pag. 222, et Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 27, inter Maximianas homilias recenseant. In Breviario etiam Romano pars hujus homiliae sub nomine S. Maximi legitur feria tertia in octava Ascensionis.
ARGUMENTUM.-- Prior homiliae pars est de Christi resurrectione, posterior de ejusdem in coelum ascensione. Christi triumphum cum propheta David S. Maximus describit; postremoque docet Christum residere ad dexteram Patris, non quia major Patre, sed ne minor esse credatur.
Non incommode ante dies complures, sicut retinetis, fratres, praedicatio nostra processit, in qua descripsimus quod caro Domini rediviva velut in nitore floris de tumulo germinaverit; quem tumulum situm in hortulo evangelista (Joan. XIX) testatus est: unde non incongrue prosecuti sumus. Conveniens enim erat ut flos pretiosior in hortulo gigneretur, et bonae frugis commendatum solo semen, intra septa domestica, tamen virentia salutem omnium pullularet. Christi enim resurrectio cunctorum est redemptio populorum. Ergo in hortulo Salvator redivivum corpus assumit, et inter florentes arbores et candentia lilia, carne jam mortua reflorescit, et ita germinat de sepulcro, ut germinantia et nitentia cuncta reperiat. Sic enim post hiemalis rigoris frigidam quo- dammodo sepulturam pullulare elementa 188 omnia festinarunt, ut, resurgente Domino, et ipsa consurgerent. Nam utique ex resurrectione Christi aer salubrior est, sol candidior, terra fecundior: ex eo surculus crescit in fruticem, herba crescit in segetem, vinea pubescit in palmitem. Si igitur cum reflorescit Christi caro, omnia floribus vestiuntur: necesse est, et cum idem fructum affert, etiam universa fructificent, sicut ait idem Dominus: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; cum autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII). Refloruit igitur Dominus, cum resurrexit e tumulo; fructificat, cum ascendit ad coelum. Flos est, cum de inferioribus terrae gignitur; fructus est, cum altissima sede reconditur. Granum est, sicut ipse ait, cum solus crucem patitur, fructus est, cum plurima apostolorum credulitate circumdatur. His enim post resurrectionem quadraginta diebus cum discipulis conversatus, tota illos sapientiae maturitate edocuit, et ad bonam frugem eos omni disciplinarum fecunditate convertit. Deinde ascendit ad coelum, ad Patrem scilicet fructum carnis praeferens, in discipulis justitiae semina derelinquens. Ascendit ergo ad Patrem Dominus. Meminit sanctitas vestra quod aquilae 189 illi de psalterio, cujus innovatam juventutem legimus, comparaverim Salvatorem; est enim similitudo non parva: sicut enim aquila humilia deserit, alta petit, * coelos vicina conscendit: ita et Salvator humilia inferni deseruit, paradisi altiora petiit *; coelorum fastigia penetravit: et sicut aquila, relictis terrenis sordibus, sublime volans, purioris aeris salubritate perfruitur; ita et Dominus terrenorum faecem deserens peccatorum, in sanctis suis volitans purioris vitae simplicitate laetatur. Per omnia igitur aquilae comparatio convenit Salvatori. Sed quid facimus, quod aquila praedam frequenter diripit, tollit frequenter alienum? Nec in hoc tamen dissimilis est Salvator: praedam enim quodammodo sustulit, cum hominem, quem suscepit, inferni raptum faucibus, portavit ad coelum, ut alienae dominationis, id est diabolicae potestatis servum de captivitate erutum, duxit ad altiora captivum, sicut scriptum est in propheta: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit bona hominibus (Psal. LXVII; Ephes. IV). Quae sententia utique sic intelligitur, eo quod captivitatem hominis, quem sibi diabolus captivaverat, illi eruendo sibi Dominus captivarit, et ipsam, sicut ait, captivitatem captam ad coelorum alta sustulerit. Utraque igitur captivitas uno vocabulo nuncupatur, sed non aequalis utraque est. Diaboli enim captivitas servituti subjicit, Christi autem captivitas restituit libertati. Ascendit, inquit, in altum; captivam duxit captivitatem. Quam bene triumphum Domini propheta describit. Solebat, 190 sicut dicunt, regnum triumphantium currus captivorum pompa praecedere: ecce Dominum euntem ad coelos non praecedit, sed comitatur gloriosa captivitas, non ante vehiculum ducitur, sed ipsa evehit Salvatorem. Quodam enim mysterio, dum Filius Dei filium hominis sustulit ad coelum, ipsa captivitas portatur et portat. Quod autem ait: Dedit dona hominibus, hoc victoris insigne est; post triumphum enim victor semper dona largitur, et proprio regno residens servulorum gaudia muneratur. Sic Christus Dominus diabolicum post triumphum residens ad dexteram Patris hodierna die discipulis dona largitus est, non auri talenta, non argenti metalla, sed Spiritus sancti coelestia munera, ut inter caeteras gratias Apostoli etiam linguis variis loquerentur; hoc est, ut Hebraeae nationis homo Christi gloriam Romanae facundiae eloquentia pertonaret, et redemptionem generis humani peregrinae aures, quia Judaea praedicante lingua non caperent, propria loquela cognoscerent. Omnis lingua in praedicatione Christi resolvitur, ut majestatem ejus omnis loquela fateatur, sicut ait S. David: Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Psal. XVIII). Ne miremini autem quod ad dexteram Patris residere diximus Filium; ad dexteram enim residet, non quia major Patre, sed ne minor esse credatur; sicut haeretici blasphemare consueverunt; sicut enim Divinitas honorificentiae gradum nescit, ita Scriptura sancta novit obviare blasphemiis.
HOMILIA LXI. In solemnitate sanctae Pentecostes I
ADMONITIO. 191 Celebris est apud Gratianum distinct. 77, cap. 8, hujus homiliae descriptio Ambrosii nomine: Per hos quinquaginta dies nobis est jugis et continuata festivitas: ita ut hoc omni tempore neque ad observandum indicamus jejunia, neque ad exorandum Deum genibus succidamus. Primum de consuetudine non jejunandi, et non genuflectendi in precibus a Paschatis solemnitate ad Pentescosten dicam, deinde de homiliae auctore. Conjiciunt aliqui ab apostolis usum illum fuisse derivatum, eo quod Tertulliani, qui secundo saeculo floruit, lib. de Corona cap. 3, perspicuum hac de re esse testimonium videatur. Die Dominico, inquit, jejunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare. Eadem immunitate a die Paschae in Pentecosten usque gaudemus. Huic sancti Epiphanii auctoritatem addunt; ait enim de Exposit. Fidei, num. 22: Quinquaginta Pentecostes diebus neque genua flectuntur, neque jejunium indicitur. Praetereo S. Irenaeum episcopum et martyrem, cujus meminit Pseudojustinus, de quo valde dubitant critici, ut videre est apud Massuetum, dissert. 2 in Irenaei libros, art. 3, § 60, pag. 105. Illum vero Pseudojustinum omnino rejiciunt monachi S. Mauri, non solum quia non putant eum saeculo quinto antiquiorem, sed etiam quia Pelagianismo ipse infectum se manifestat. Vide Justinum edit. Paris. 1742, et praecipue Prudentii Mairani admonitionem, pag. 434. Ratio autem hujusce consuetudinis accepta dicitur non tam a laetitia resurrectionis Christi, quam a memoria beneficii nobis per ipsum collati, quoniam Christus resurgens mortem et culpam devicit, ut nos quoque ab utraque liberaret. Accedit etiam quod Hebraeis praeceptum fuit in lege Moysis, ut illos quinquaginta dies a Paschate ad Pentecosten festos et solemnes haberent, et libertatem ab Aegyptiaca servitute recolerent. Major ergo visa est a primis usque Ecclesiae temporibus inesse populo Christiano causa, ut a captivitate daemonis liberati gaudiis gaudia cumularent. Huic sanctae exsultationi plane assentiens Maximus hanc de eadem laetitia homiliam ad plebem suam habuit, reddiditque rationem, cur illis quinquaginta diebus et stantes orarent, et immunes a jejunio essent. Jam vero haec homilia non Ambrosio, cui olim attributa fuit, sed Maximo nostro adjudicanda est, quod in codicibus vetustis sex S. Maximi praeferat inscriptum nomen. Sunt hi duo vetustissimi codd. Sangallensis, et 90 S. Crucis in Jerusalem homil. 41, Ratisponensis S. Emmerami, Taurinensis homil. 15, cod. alter S. Crucis in Jerusalem 99 homil. 65, et Laurentianus X, Plut. XIV, pag. 35, a tergo, quorum omnium titulus est: De Pentecoste. Sed praetereundus non est Gennadius, qui Maximum Taurinensem homilias multas de Pascha et de Pentecoste fecisse scripsit. Benedictini quoque monachi congregat. S. Mauri cum hanc homiliam inter Ambrosianos sermones a veteribus editoribus relatam comperissent, apud Maximum videndam in Bibl. Patrum adnotarunt. Haud dissimile fuit Caroli Sebastiani Berardi judicium in Gratiani canones, part 3, cap. 12, tom. IV, pag. 124, edit. Taurinen. 1757, et cum incertae auctoritatis dicat illos canones de jejunio Pentecostes a Gratiano recensitos, monet loca illa non Ambrosii, sed Maximi esse, ut constat ex Bibl. Patrum tom. VI. Innixus ergo numero codicum, suffragiis hominumque doctissimorum, recedam a codice Vaticano 6451, et a codice II S. Crucis Minor. Convent., nunc Laurentiano, atque ab editoribus Romanis et Parisiensi an. 1569, homiliam sancto Ambrosio tribuentibus. Me praecesserunt Gymnicus pag. 174, Galesinius pag. 134, Cumdius tom. III, pag. 202, Raynaudus pag. 223, Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 23, qui hanc tertiam homiliam de eadem solemnitate, hoc est de Pentecoste dixerunt; ego autem primam inscribam, cum secundam sub titulo de ascensione Domini mox dederim, et quae apud illos est prima, huic succedit.
ARGUMENTUM.-- Quaerit Maximus cur a resurrectione ad Pentecosten quinquaginta illis diebus fideles nec jejunent, nec genuflexi orent, sed erecti, respondetque illud agere laetitiae causa, ut ostendant gaudium quod Christus redivivus toto illo tempore conversatus fuerit cum hominibus, et postea coelos petierit, missurus supra apostolos Spiritum sanctum.
Scire debet sanctitas vestra, fratres, hanc sanctam Pentecostes diem, qua ratione curemus, vel cur istorum quinquaginta dierum 192 numero sit nobis jugis, et continuata festivitas; ita ut omni tempore neque ad observandum indicamus jejunia, neque ad exorandum Deum genibus succidamus, sed sicut Dominica solemus facere, erecti et feriati resurrectionem Domini celebramus. Dominica cujus nobis ideo venerabilis est atque solemnis, quia in ea Salvator, velut sol oriens, discussis inferorum tenebris, luce resurrectionis emicuit, ac propterea ipsa dies ab hominibus saeculi dies solis vocatur, quod ortus eam sol justitiae Christus illuminet. Instar ergo dominicae tota quinquaginta dierum curricula celebrantur, et 193 omnes isti dies velut dominici deputantur. Resurrectio enim dominica est; nam in dominica resurgens Salvator reversus ad homines est; et post resurrectionem tota Quinquagesima cum hominibus commoratus est. Aequalis ergo eorum necessarium ut esset festivitas quorum aequalis esset et sanctitas. Sic enim disposuit Dominus, ut, sicut ejus passione in Quadragesimae jejuniis contristaremur; ita ejus resurrectione in Quinquagesimae feriis laetaremur. Non igitur jejunamus in Quinquagesima, quia in iis diebus nobiscum Dominus commoratur; non, inquam, jejunamus praesente Domino, quia ipse ait: Nunquid possunt filii sponsi jejunare quandiu cum illis est sponsus (Luc. V)? Gur enim abstineat corpus a cibo, cum anima praesentia Domini saginatur? Non potest enim esse jejunus qui reficitur gratia Salvatoris. Societas enim Christi quodammodo esca est Christiani. Reficimur ergo in Quinquagesima Domino nobiscum conversante. Cum autem post hos dies ascendit ad coelum, iterum jejunamus; sicut ait idem Salvator dicens: Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus; et tunc jejunabunt in illis diebus (Ibid.). Cum enim Christus ascendit ad coelum, nostris aufertur obtutibus; famem patimur, non corporis, sed amoris; et non tam cibi jejunio, quam desiderio laboramus. Desideria enim quaedam nostri sustinent oculi, dum non perspiciunt quem requirunt, sicut ait propheta: Defecerunt oculi mei, dum spero in Deo meo (Psal. LXVIII). Defecerunt enim prophetae oculi, quia nondum videbat quem sperabat se esse visurum; sic namque apostolorum defecerunt oculi, cum euntem ad coelum Dominum nequeunt intueri; secundum quod ait Lucas, dicens: Et videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Act. I). Stabant enim beati apostoli toto suspensi corpore, et ascendentem ad coelum Dominum, quia incessu pedum non poterant, oculis sequebantur; et licet ad deducendum Salvatorem visio humana deficeret; fidei tamen devotio non deficit; usque ad nubem enim Christum deducunt: usque ad coelos autem cum Christo fidei devotione comitantur; unde ait Apostolus, sciens fidem nostram in coelis 194 esse cum Domino: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). Nubes ergo ab oculis apostolorum suscepit Salvatorem. Videamus ergo quae ista nubes sit, quam splendida, quam praeclara, quae lucem mundi Christum suscipere meretur. Neque enim poterat obscura esse, ac tetra vel tenebrosa, quia scriptum est: Et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I). Tenebrae enim lucem gestare non poterant; illa enim nubes, quae ascendentem suscepit Christum, quae et testimonium Christo etiam in monte perhibuit, de quo ait evangelista: Vox in nube audita est, dicens: Hic est Filius meus dilectus: ipsum audite (Matth. XVII). Non igitur nubes suscepit Christum, sed Deus Pater recepit Filium, et occursu quodam pietatis ascendentem illum gremio molliore complectitur. Nam ideo Pater dicitur suscipere Filium nubis umbraculo, ut ostendatur refrigerio quodam fovere ejus vulnera passionis. Post crucem enim, post injurias, post inferos non est majus Christo refrigerium nisi quod virtute Divinitatis obumbraretur, sicut in nativitate ejus ad Mariam dicitur: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Altissimus ergo Pater, qui nascente Christo obumbravit in virtute Mariae, ascendentem eum suscepit in nube; semper enim Deus, quos post injurias perducit ad requiem, protegit eos nubis umbraculo, sicut filios Israel liberatos de Aegypto nubis columna protexit, et ut post multum laborem eos in terram repromissionis induceret, refrigerii fovit umbraculo, sicut ait propheta: Expandit nubem ad protegendum eos (Exod. XIII, Psal. CIV). Expandit enim nubem ne siccitate eremi fatigarentur etiam solis ardore. Laetemur ergo in hac sancta die, sicut in Pascha laetati sumus; est enim in utraque die similis eademque solemnitas; in Pascha enim omnes gentes baptizari solent, in Pentecoste autem apostoli baptizati sunt, sicut ait Dominus discipulis suis ascensurus ad coelum: Joannes baptizavit aqua: vos autem Spiritu sancto baptizabimini, quem accepturi estis non post multos hos dies (Act. I). Et ideo dicit Lucas: Cum complerentur dies Pentecostes factus est subito sonus de coelo tanquam advenientis spiritus validi, seditque super singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. II).
HOMILIA LXII. De solemnitate sanctae Pentecostes II. ADMONITIO. 195 In magnam me compellit disceptationem haec homilia quae praecedenti opposita videtur. In hac auctor jejunandum esse in pervigilio Pentecostes docet; contra vero in homilia superiore, causa laetitiae totis quinquaginta diebus a Paschate ad adventum sancti Paracliti non esse jejunandum. Suppositam dicere hanc homiliam, eamque S. antistiti Taurinensi multo recentiorem habendam nec stylus plane similis, nec mss. codices, nec editores, qui utramque S. Maximo tribuunt, hoc effugium permittunt. Quae ergo conciliationis via erit adeunda? Praemitto disciplinam, rituum scilicet observantiam non eamdem omnibus in Ecclesiis haberi, sed juxta majorum traditionem diversas consuetudines in usu fuisse. Aliquando una infusione vel aspersione, alias trina immersione baptizari consuevit; apud Graecos invaluit consecratio corporis Christi in pane fermentato, apud Latinos in pane azymo, ut alia multa praetermittam. Neque eamdem semper Ecclesia retinuit disciplinam; cum primis temporibus parvulis baptismi, confirmationis et eucharistiae sacramenta simul conferebantur, quae postea separatim, et regeneratis adultioris aetatis administrantur. Olim tribus hebdomadae diebus jejunabatur; postea sexta feria solum, et sabbato jejunium statutum est. Ut ergo ad quaestionem contradictionis descendam, fateor quidem, ante S. Leonem Magnum nullum apud Patres reperiri vestigium jejunii praecedentis Pentecostes solemnitatem; quin imo cum Tertulliano lib. de Corona, cap. 3, Ambrosium, Augustinum, Cassianum, Leonem Magnum, et ipsum Maximum, sabbatum in vigilia Pentecostes immune a jejunio praedicare. Tota igitur controversia in hoc versatur, utrum sedente adhuc in Petri cathedra Leone introductum fuerit jejunium sabbati Pentecosten praecedentis. Hujus quaestionis solutio ab auctore pendet Sacramentarii, sive libri Sacramentorum, quem primus edidit ex codice ms. antiquissimo Veronensi eruditissimus Blanchinius tom. IV Anastasii Bibliothecarii an. 1735. In eo num. 26 habetur haec oratio pro missa in vigilia Pentecostes: Da nobis, quaesumus, Domine, per gratiam Spiritus sancti novam tui Paracliti spiritalis observantiae disciplinam, ut mentes nostrae sacro purgatae jejunio cunctis reddantur ejus muneribus aptiores. Per Dominum, etc. Inscriptus fuit hic sacramentorum codex S. Leoni papae ab ipso editore Blanchinio, qui ejus auctorem, seu compilatorem eumdem S. Leonem fuisse contendit. Hanc quidem sententiam non pauci approbarunt, ut Cajetanus Cennius in dissert. de Romana cathedra tom. IV Anastasii Bibliothecarii, § 11 et 12, pag. 152, et editores Missalis Parisiensis 1739. Verum Ballerinii tom. II opp. S. Leonis, praef. pag. 3 et seqq., edit. Venet. 1756, Blanchinio ejusque sectatoribus sese opponunt. Fatentur quidem Sacramentarium Romanum esse et vetustissimum omnium quae hactenus prodiere; concedunt etiam non pauca Leonis continere, quae ejus scribendi rationi perfecte conveniunt; attamen negant opus illud a Leone esse confectum. Illius esse incertum auctorem volunt; antiquum tamen, et ipso Gelasio I pontifice antiquiorem. Non repugnat ergo, quod diebus Maximi, qui an. 465 ad concil. Roman. sub Hilario convenit, jejunium sabbati ante Pentecosten in Ecclesia Taurinensi, et in quibusdam aliis coeperit observari. Sicut enim S. Mamertus, qui Ecclesiae Viennensi datus fuit episcopus anno 474, Rogationes et fortasse jejunium ante Domini Ascensionem instituit, quas deinde publicas preces Leo III ad universam extendit Ecclesiam; ita potuit Ecclesia Taurinensis, Maximo adhuc eam regente, solemnitatem Pentecostes jejunio praevenire. Ac propugnatores quidem Sacramentarii Leonis, ut eum, qui tribus in sermonibus de Pentecoste, primo scilicet, secundo et quarto, dixerat, quinquaginta diebus a Paschate ad Pentecosten vacare jejunium, contraria non scripsisse ostendant, aiunt, cum vigeret in Ecclesia Romana non jejunandi disciplina, ita locutum esse Leonem; postea vero introducto ab ipso jejunio, fieri de eodem mentionem in liturgia coepisse. Eodem plane modo si dixerim egisse Maximum, qui diu vixit in episcopatu Taurinensi, nihil incongruum attulisse videbor; scilicet uno tempore Ecclesiae consuetudinem a Paschate ad Pentecosten non jejunandi commendasse, alio vero jejunii hortatorem fuisse. Ipsum autem homiliae hujus auctorem dicunt imprimis Scriptores duorum codicum S. Crucis in Jerusalem, quorum prior, 90, homil. 38, titulum praefert: Incipit de Pentecoste, et alter 99, homil. 68, ita inscriptus est: Incipit de Pentecoste et de psalmo: Dixit Dominus Domino meo. Deinde scriptores codicis sancti Emmerami Ratisponensis, pag. 18, cujus titulus: De solemnitate Pentecostes; Ambrosiani C 98; Taurinensis cum epigraphe: Item et de Pentecoste homil. 7. Tres codices ab his discrepant, et tres diversos auctores nominant. Codex nempe Vaticanus 172, pag. 39, ad S. Augustinum refert, codex alter Vaticanus 6451, pag. 55, S. Ambrosio tribuit, codex tandem II, olim S. Crucis Minor. Convent. in Laurentiana S. Leoni. Sed satis defensam putamus causam ab optimis criticis Benedictinis monachis congreg. S. Mauri, qui eam nec Ambrosio, nec Augustino adjudicarunt, et a Balleriniis, qui eamdem non esse in operibus S. Leonis numerandam censuerunt. Editores omnes idipsum volunt; Gymnicus scilicet pag. 166, Galesinius pag. 138, Combefisius tom. V, pag. 261, Cumdius tom. III, pag. 226, Raynaudus pag. 222, Margarinus in Bib. Max. tom. VI, pag. 28.
197 ARGUMENTUM.-- Immissio Spiritus sancti super apostolos probat Christum participem factum fuisse ejusdem potestatis et gloriae cum Patre. Exponuntur illa verba psalmi CIX: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.
Nosse vos credo, fratres, quae sit ratio quod venerabilem hanc Pentecostes diem non minore laetitia celebremus quam sanctum Pascha curavimus, et quod eadem devotione hujus solemnitatis observantiam decurrimus, sicut illius obsequia festivitatis implevimus. Tunc enim, sicut modo fecerimus, jejunamus sabbato, vigilias celebravimus, orationibus pernoctanter institimus; unde necesse est similis observantia similem laetitiam subsequatur. Est laetitia plane consimilis; tunc enim ab inferis resurgentem suscepimus Salvatorem, modo autem Spiritum sanctum exspectamus de coelis: tunc anxii vel solliciti praedicabamus adventum; modo trepidi, vel jejuni Paracleti desideramus adventum; in omnibus enim Deus saluti providit humanae; tunc enim nobis ad resurgendum tartara Salvator aperuit; modo nobis ad regnandum Paracletus coelestia reseravit; et quibusdam quasi profectuum gradibus, tunc de morte ad vitam didicimus remeare; modo autem de terris ad coelos meditamur ascendere. Haec autem omnia operatur in nobis Christus Dominus, qui priusquam rediret ad coelos promisit discipulis suis, dicens: Cum autem ascendero, rogabo Patrem meum, et mittet vobis alium Paracletum, qui vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV). Unde credendum est ad Patrem pervenisse Christum, cum videmus ad apostolos descendisse Paracletum. Credendum, inquam, est, sicut ait de Salvatore David, in Dei dextera considere, quia cernimus Spiritum sanctum, sicut promisit Dominus, in discipulis exsultare: ait ergo propheta psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Psal. CIX). Secundum consuetudinem 198 nostram illi consessus offertur, qui aliquo opere perfecto adveniens honoris gratia promeretur, ut sedeat. Ita ergo et homo Jesus Christus, passione sua diabolum superans, resurrectione sua inferna reserans, tanquam perfecto opere ad coelos victor adveniens audit a Deo Patre: Sede ad dexteram meam. Nec mirum, si unius sedis offertur Filio consessus a Patre, qui unius est substantiae et naturae cum Patre. Cur autem ad dexteram Filius esse credatur, moveat aliquem fortasse? Licet enim dignitatis gradus non sit, ubi plenitudo Divinitatis est, tamen ideo ad dexteram sedet Filius, non quo praeferatur Patri, sed ne inferior esse credatur. Et ideo ad dexteram Filius, quia secundum evangelistam (Matth. XXV) ad dexteram oves, ad sinistram vero constituentur haedi. Necesse est ergo partem ovium primus agnus obtineat, et secuturo immaculato gregi locum dux immaculatus anticipet, sicut ait Joannes in Apocalypsi (Cap. XIV), dicens: Hi sunt qui sequuntur agnum, quocunque ierit, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt. Refert ergo propheta David: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam: hoc est Dominus Pater Domino Deo Christo Filio throni sui offert sublimem consessum, et honoris gratia ad dexteram suam illum aeterna sede constituit. Legimus autem in Actibus apostolorum (Cap. I), dicente beato Stephano, cum lapidaretur a Judaeis: Ecce video coelos apertos, et stantem Dominum Jesum ad dexteram Dei. Videamus ergo quae sit ratio quod idem Dominus a David sedens prophetatur, stans vero a Stephano praedicatur. Primo omnium Deus qui incorporalis est et invisibilis (est enim spiritus, sicut ait Dominus: Deus autem spiritus est [Joan. IV] ) sedere aut stare quomodo potest? Deinde autem quali subsellio sedeat Deus, qui infinitus est, et immensus, et intra se ipse magis creaturam cunctam contineat. Haec autem propterea a sanctis viris dicta arbitror esse de Domino; non quo sint contraria sibi, sed ut modo ejus omnipotentia, modo misericordia describatur. 199 Nam utique pro potestate regis sedere dicitur, pro bonitate intercessoris stare suggeritur; ait enim beatus apostolus: Quia advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum (I Joan. II). Judex ergo est Christus, cum residet; advocatus est, cum assurgit; judex plane Judaeis, advocatus Christianis: hic enim stans 200 apud Patrem, Christianorum licet peccantium causas exorat, ibi residet cum Patre Pharisaeorum persequentium peccata condemnans; illis indignans vehementer ulciscitur, his interveniens leniter miseretur, hic stat ut suscipiat Stephani martyris spiritum, ibi residet ut condemnet Judae proditoris admissum.
HOMILIA LXIII. De solemnitate sanctae Pentecostes III.
ADMONITIO Hanc homiliam S. Augustino olim a quibusdam falso ascriptam monachi congregat. S. Mauri in appendicem sermonum S. ejusdem doctoris merito rejecerunt. Non minus falso attributa fuit S. Ambrosio cum a nonnullis aliis, tum ab eo qui eam transtulit in codicem Theodoricensem. Sunt autem in ea quaedam, illorum plane similia, quae suis homiliis S. Maximus de eodem mysterio agens complexus est. Itaque Maximum hujus item esse auctorem arbitror. Qua magis in sententia confirmor, cum eam in vetustissimis duobus codicibus sancti Dalmatii, et Taurinensi sancto ipsi Maximo acceptam referri legam.
ARGUMENTUM.-- Admirabilem Christi reditum ad coelum probat S. episcopus ex descensu Spiritus sancti super apostolos, ostendit enim promissionem ejus adimpletam esse.
Sanctitati vestrae, carissimi, votorum jam nota debet esse festivitas. Quid enim et qua ratione curemus ex ipsa celebritate condiscimus. Nam cum in vestigia sua iterum revolvitur transacta solemnitas, doctiores efficimur, dum eam saepius celebramus. Pentecosten ergo agamus hodie, hoc est quinquagesimum diem a resurrectione dominica; non quod hac die, sicut plerique putant ad coelos Salvator ascenderit. Nam post resurrectionem cum apostolis commoratus, quadragesima die ad Dei Patris dexteram remeavit; sicut Lucas evangelista ait: Quibus etiam exhibuit se ipsum vivum post passionem suam, per dies quadraginta apparens eis (Act. I). Quadraginta ergo dierum curriculo conversationem suam discipulis suis Salvator exhibuit, scilicet ut tanto numero resurrectionis ejus gratia laetaremur, quanto et passionis ejus injurias fleveramus, totidemque dierum spatio eo reficeremur praesente, quo jejunamus absente. Non igitur hodie Christus ascendit ad coelum, sed Christi Spiritus descendit de coelo, sicut ipse Dominus promittens ait: Cum autem ascendero ad Patrem, mittam vobis Paracletum, Spiritum veritatis, et ipse docebit vos omnia (Joan. XVI et XIV). Magna plane gratia, duplex gaudium, quod obeuntem Christum non amittimus, et venientem Spiritum possidemus. Nam illum retinemus fidei merito, hunc sanctificationis accessu. Cum abiero, inquit, ad Patrem, mittam vobis Paracletum (Joan. XVI). Credimus enim ad Patrem pervenisse Filium, cum videmus ad apostolos descendisse Paracletum. Credimus namque eum regnare in coelis, quem cernimus munera sancta donare in terris, sicut scriptum est per prophetam: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LX). Victor utique muneratur, victor dona largitur, unde et Salvator victor diaboli post triumphum, discipulos quos liberavit a captivitate, etiam benedictione ditavit. Liberavit autem nos, cum ad resurgendum per se ipsum tartara occlusit; ditavit nos, cum ad regnandum per Paracletum nobis coelestia reseravit. Quibusdam autem quasi profectum gradibus, tunc a morte ad vitam didicimus remeare; modo autem de terris ad coelos docemur ascendere; sicut scriptum est: Ipse vos docebit omnia (Joan. XIV, 26). Quid docet Spiritus sanctus? Utique hoc novit docere quod sanctum est. Quid docet nos Paracletus? Illud utique docet quod dicit Salvator: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; cum venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos docebit omnia (Joan. XVI 12). Bonus itaque magister est Paracletus, quia docet quae Christus docenda servavit. Hoc enim docet Spiritus sanctus, quod Dominus docendum habere se dicit. Bonus plane magister est, qui praeceptorum exsecutor est Salvatoris. Necesse est igitur ut unius sit substantiae natura cum Christo, quod videmus unius cum Christo 201 esse doctrinae. Et ideo, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, ut Spiritum sanctum promereri et accipere possimus. Si hunc mundum relinquimus nos, similem Paracletum, sicut apostoli, id est Spiritum veritatis, quem mittet vobis Pater, accipiemus; quoniam non est personarum acceptio apud Deum Patrem; sed promissa jam apostolis nobis proficiunt, si opera, et desideria, 202 et actus gerimus quos apostoli fecerunt. Si vero legem Domini immaculatam et convertentem animas implendo, mandata ejus perficiamus, nosmetipsos haeredes Domini et cohaeredes Christi ad haereditatem sempiternam, et ad commorationem angelorum, cum gratia Christi committimus; quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.